1. [vers. 1.] Agnoscenda est vox sanctae prophetiae ex ipso titulo psalmi hujus. Inscribitur: In finem, Psalmus David, Canticum Jeremiae et Ezechielis ex populo transmigrationis, cum inciperent exire. Res quemadmodum gesta sit apud patres nostros tempore transmigrationis Babyloniae, non omnibus notum est, sed his qui Scripturas sanctas diligenter advertunt, vel audiendo, vel legendo. Captivatus enim populus Israel, ex civitate Jerusalem ductus est in servitutem Babyloniae (IV Reg. XXIV, 25). Prophetavit autem Jeremias sanctus, post septuaginta annos rediturum populum de captivitate, et instauraturum civitatem ipsam Jerusalem, quam devictam ab hostibus planxerat (Jerem. XXV, 11, et XXIX, 10). Illo autem tempore fuerunt prophetae, in illa captivitate populi constituti in Babylonia; inter quos erat et Ezechiel propheta. Exspectabat autem ille populus donec implerentur tempora septuaginta annorum, secundum prophetiam Jeremiae. Factum est completis septuaginta annis, restitutum est templum quod dejectum erat; et regressa est de captivitate magna pars illius populi. Sed quoniam dicit Apostolus, Haec in figura contingebant in illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11); debemus et nos nosse prius captivitatem nostram, deinde liberationem nostram; debemus nosse Babyloniam, in qua captivi sumus, et Jerusalem, ad cujus reditum suspiramus. Istae quippe duae civitates, secundum litteram revera duae civitates. Et illa quidem Jerusalem modo a Judaeis non incolitur. Post crucifixum enim [PL36.773] Dominum, vindicatum est in illos flagello magno; et eradicati ab eo loco, ubi impia libertate furiosi adversus medicum insanierant, dispersi sunt per omnes gentes, et data est illa terra Christianis: impletumque est quod eis dixerat Dominus, Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43). Cum autem viderent tunc multas turbas ire post Dominum, praedicantem regnum coelorum, et mirabilia facientem, dixerunt principes illius civitatis: Si dimiserimus eum, omnes ibunt post illum; et venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem (Joan. XI, 48). Ne locum perderent, Dominum occiderunt; et ideo perdiderunt, quia occiderunt. Civitas ergo quaedam illa terrena cujusdam civitatis aeternae in coelis umbram gerebat; at ubi coepit illa quae significabatur, evidentius praedicari; umbra qua significabatur, dejecta est: propterea ibi modo templum non est, quod fabricatum fuerat in imaginem futuri corporis Domini. Tenemus lucem; umbra transivit: tamen adhuc in quadam captivitate sumus: Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6).

2. Et videte nomina duarum istarum civitatum, Babylonis et Jerusalem. Babylon Confusio interpretatur, Jerusalem visio pacis. Intendite nunc civitatem confusionis, ut intelligatis visionem pacis: istam toleretis, ad illam suspiretis. Unde dignosci possunt istae duae civitates? Numquid possumus eas modo separare ab invicem? Permixtae sunt, et ab ipso exordio generis humani permixtae currunt usque in finem saeculi. Jerusalem accepit exordium per Abel; Babylon per Cain: aedificia quippe urbium postea facta sunt. Illa Jerusalem in terra Jebusaeorum; nam primo Jebus dicebatur (II Reg. V, 6, et Josue XVIII, 28): inde gens Jebusaeorum ejecta est, quando populus Dei liberatus est de Aegypto, et introductus est in terram promissionis. Babylon autem condita est in intimis Persidis regionibus, quae diuturno tempore caput extulit super caeteras gentes. Duae ergo istae urbes certis temporibus conditae sunt, ut manifestaretur figura duarum civitatum olim coeptarum, et usque in finem in isto saeculo mansurarum, sed in fine separandarum. Unde ergo possumus eas modo ostendere, quae permixtae sunt? Ostendet tunc Dominus, cum alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram. Jerusalem ad dexteram erit; Babylon ad sinistram. Jerusalem auditura est: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Babylon auditura est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Possumus tamen et aliquid afferre, quantum Dominus donat, unde distinguantur pii fideles, etiam hoc tempore, cives Jerusalem a civibus Babyloniae. Duas istas civitates faciunt duo amores: Jerusalem facit amor Dei; Babyloniam facit amor saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis: et si se invenerit civem Babyloniae, exstirpet cupiditatem, plantet charitatem; si autem se invenerit civem Jerusalem, toleret captivitatem, speret libertatem. Multi [PL36.774] enim cives sanctae matris Jerusalem cupiditatibus Babyloniae corrupti tenebantur, et ipsa corruptione cupiditatum tanquam cives inde facti erant; et multi adhuc ita sunt, et multi post nos in hac terra futuri ita erunt: sed novit Dominus, conditor Jerusalem, quos cives ejus praedestinaverit, quos videat adhuc sub dominatu diaboli redimendos sanguine Christi, novit illos ipse antequam se ipsi noverint. Sub hac ergo figura cantatur hic psalmus. In cujus titulo positi sunt etiam duo prophetae, qui illo tempore in captivitate fuerunt, Jeremias et Ezechiel, et cantabant quaedam, cum inciperent exire. Incipit exire qui incipit amare. Exeunt enim multi latenter, et exeuntium pedes sunt cordis affectus: exeunt autem de Babylonia. Quid est de Babylonia? De confusione. Quomodo exitur de Babylone, id est de confusione? Qui primo confusi erant similibus cupiditatibus, incipiunt charitate distingui; jam distincti, non sunt confusi. Etsi adhuc corpore permixti sunt, desiderio tamen sancto discernuntur; et propter permixtionem corporalem nondum exierunt: propter affectum cordis exire coeperunt. Jam ergo audiamus, fratres; audiamus, et cantemus, et desideremus unde cives sumus. Et quae gaudia cantantur nobis? Quomodo in nobis reformatur amor civitatis nostrae, quam diuturna peregrinatione obliti fueramus? Sed misit inde ad nos epistolas Pater noster, ministravit nobis Scripturas Deus, quibus epistolis fieret in nobis redeundi desiderium; quia peregrinationem nostram diligendo, ad hostes faciem posueramus, et dorsum ad patriam. Quid ergo hic cantatur?

3. [vers. 2] Te decet hymnus, Deus, in Sion. Patria illa est Sion: ipsa est Jerusalem quae Sion; et hujus nominis interpretationem nosse debetis. Sicut Jerusalem interpretatur Visio pacis, ita Sion Speculatio, id est visio et contemplatio. Nescio quod nobis magnum spectaculum promittitur; et hoc ipse Deus est qui condidit civitatem. Pulchra et decora civitas, quam pulchriorem habet conditorem! Te decet hymnus, Deus, inquit. Sed ubi? In Sion: in Babylone non decet. Etenim quisque cum coeperit innovari, jam corde in Jerusalem cantat, dicente Apostolo: Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20). In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus (II Cor. X, 3). Jam desiderio ibi sumus, jam spem in illam terram, quasi anchoram praemisimus, ne in isto mari turbati naufragemus. Quemadmodum ergo de navi quae in anchoris est, recte dicimus quod jam in terra sit; adhuc enim fluctuat, sed in terra quodammodo educta est contra ventos, et contra tempestates: sic contra tentationes hujus peregrinationis nostrae, spes nostra fundata in illa civitate Jerusalem facit nos non abripi in saxa. Qui ergo secundum hanc spem cantat, ibi cantat: ergo dicat, Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion, non in Babylone. Sed modo ibi es adhuc in Babylone? Ibi, inquit, sum; amator iste, et civis iste: ibi sum; sed carne, non corde. Cum autem duo quaedam dixerim, quia ibi sum carne, non corde; unde canto, non ibi: non enim [PL36.775] carne canto, sed corde. Carnem quidem sonantem audiunt et cives Babyloniae; cordis autem sonum audit conditor Jerusalem. Unde dicit Apostolus, exhortans ipsos cives ad amatoria quaedam cantica, et desideria redeundi ad illam pulcherrimam civitatem, visionem pacis: Cantantes, inquit, et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19). Quid est, cantantes in cordibus vestris? Ne inde cantetis, unde estis in Babylonia; sed inde cantate, unde sursum habitatis. Ergo, Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion te decet hymnus, non in Babylonia. Qui cantant in Babylonia, cives Babyloniae, etiam hymnum Dei non decenter cantant. Audi vocem Scripturae: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Te decet hymnus, Deus, in Sion.

4. Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Hic vovemus, et bonum est ut ibi reddamus. Qui autem hic vovent, et non reddunt? Qui non perseverant usque in finem in eo quod voverunt. Unde dicit alius psalmus, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Ibi enim erimus toti, id est integri in resurrectione justorum: ibi reddetur votum totum nostrum; non sola anima, sed ipsa etiam caro jam non corruptibilis, quia jam non in Babylonia, sed jam corpus coeleste immutatum. Qualis mutatio promittitur? Omnes enim resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur ipse dixit: In ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, id est integri, et nos immutabimur. Qualis autem erit illa immutatio, sequitur et dicit: »Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus« (I Cor. XV, 51-55)? Modo enim inchoatis in nobis primitiis mentis, unde desideramus Jerusalem, multa ex carne corruptibili contendunt adversum nos, quae non contendent, cum fuerit mors absorpta in victoriam. Vincet pax, et finietur bellum. Quando autem vincet pax, vincet illa civitas quae dicitur Visio pacis. Nulla ergo erit a morte contentio. Modo cum morte quanta contendimus! Inde sunt delectiones carnales, quae nobis etiam illicite multa suggerunt: quibus non consentimus, sed tamen non consentiendo contendimus. Primo ergo concupiscentia carnis sequentes duxit nos, postea renitentes traxit nos; deinde accepta gratia coepit nos nec ducere, nec trahere, sed adhuc contendere nobiscum: post contentionem erit et victoria. Modo te etsi oppugnat, non expugnet: postea cum absorpta fuerit mors in victoriam, et pugnare cessabit. Quid dictum est? Novissima inimica destruetur mors (Id. 26). Reddam votum meum. Quod votum? Quasi holocaustum. Holocaustum enim tunc dicitur, quando [PL36.776] totum ignis absumit: holocaustum sacrificium est ubi totum consumitur; ὅλον enim totum dicitur, καῦσις, incensio. Holocaustum totum incensum. Arripiat ergo nos ignis, ignis divinus in Jerusalem: incipiamus ardere charitate, donec totum mortale consumatur, et quod contra nos fuerit, eat in sacrificium Domino. Unde alibi dicitur: »Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem: tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta (Psal. L, 20, 21). Te decet hymnus, Deus in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem.« Quaerimus hic, ne forte Rex nobis ipsius civitatis commendetur, Dominus et Salvator noster Jesus Christus: cantemus ergo donec ad evidentiora perveniamus. Possem enim jam dicere ipsum esse cui dicitur: Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. Sed si dicerem, mihi potius quam Scripturae crederetur; et ideo forte non mihi crederetur. Audiamus sequentia.

5. [vers. 3.] Exaudi, inquit, orationem meam: ad te omnis caro veniet. Et habemus Dominum dicentem, datam sibi potestatem omnis carnis (Joan. XVII, 2). Coepit ergo apparere jam Rex ille, cum diceretur, ad te omnis caro veniet. Ad te, inquit, omnis caro veniet. Quare ad illum omnis caro veniet? Quia carnem assumpsit. Quo veniet omnis caro? Tulit inde primitias ex utero virginali: assumptis primitiis caetera consequentur, ut holocaustum compleatur. Unde ergo, omnis caro? Omnis homo. Et unde, omnis homo? Numquid omnes credituri praenuntiati sunt in Christum? Nonne multi impii qui etiam damnabuntur? Nonne quotidie multi non credentes, in sua infidelitate moriuntur? Secundum quid ergo intelligimus, ad te omnis caro veniet? Omnis caro dixit, omnis generis caro: ex omni genere carnis venietur ad te. Quid est, ex omni genere carnis? Numquid venerunt pauperes, et non venerunt divites? numquid venerunt humiles, et non venerunt sublimes? numquid venerunt indocti, et non venerunt docti? numquid venerunt viri, et non venerunt feminae? numquid venerunt domini, et non venerunt servi? numquid venerunt senes, et non venerunt juvenes? aut venerunt juvenes, et non venerunt adolescentes? aut venerunt adolescentes, et non venerunt pueri? aut venerunt pueri, et non allati sunt infantes? Postremo numquid venerunt Judaei (nam inde erant Apostoli, inde multa millia primo tradentium, postea credentium); et non venerunt Graeci? aut venerunt Graeci, et non venerunt Romani? aut venerunt Romani, et non venerunt Barbari? Et quis numeret omnes gentes venientes ad eum cui dictum est: Ad te omnis caro veniet? Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet.

6. [vers. 4.] Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis. Quid est Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis? Quod nati sumus in hac terra, iniquos invenimus quos loquentes audivimus. [PL36.777] Si possim explicare quod sentio, adjuvet me intentio Charitatis Vestrae. Omnis homo ubicumque nascitur, ipsius terrae, vel regionis, vel civitatis linguam discit; illius imbuitur moribus et vita. Quid faceret puer natus inter Paganos, ut non coleret lapidem, quando illum cultum insinuaverunt parentes? Inde prima verba audivit; illum errorem cum lacte suxit: et quia illi qui loquebantur majores erant, et puer qui loqui discebat infans erat, unde poterat parvulus nisi majorum auctoritatem sequi, et id sibi bonum ducere quod illi laudarent? Ergo gentes conversae ad Christum postea, et recordantes impietates parentum suorum, et dicentes jam quod dixit propheta ipse Jeremias, Vere mendacium coluerunt patres nostri; vanitatem quae eis non profuit (Jerem. XVI, 19): cum ergo jam hoc dicunt, renuntiant opinionibus et sacrilegiis parentum suorum iniquorum. Sed quia ut insererentur talibus opinionibus et sacrilegiis, persuasiones fecerunt eorum qui quanto aetate praecedebant, tanto auctoritate praecedere debere putabantur; confitetur jam redire volens ad Jerusalem de Babylonia, et dicit: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos. Duxerunt nos mala docentes; cives Babyloniae nos fecerunt: dimisimus Creatorem, adoravimus creaturam; dimisimus eum a quo facti sumus, adoravimus quod ipsi fecimus. Sermones enim iniquorum praevaluerunt super nos: sed tamen non oppresserunt nos. Quare? Impietates nostras tu propitiaberis. Intendat Charitas Vestra. Propitiaberis impietates nostras: non dicitur nisi cuidam sacerdoti offerenti aliquid, unde impietas expietur et propitietur. Impietas enim tunc dicitur propitiari, cum propitius fit Deus impietati. Quid est, fieri Deum impietati propitium? id est, ignoscentem et veniam dantem. Sed ut Dei venia impetretur, propitiatio fit per aliquod sacrificium. Exstitit ergo a Deo Domino missus quidam sacerdos noster; assumpsit a nobis quod offerret Domino, ipsas diximus sanctas primitias carnis ex utero virginis. Hoc holocaustum obtulit Deo: extendit manus in cruce, ut diceret, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Sicut nostis, quia Dominus circa vesperam pependit in cruce (Matth. XXVII, 46): et impietates nostrae propitiatae sunt; alioqui absorbuerant nos: sermones iniquorum praevaluerant super nos; duxerant nos praedicatores Jovis, et Saturni, et Mercurii: Sermones iniquorum praevaluerunt super nos. Sed quid facies? Impietates nostras, tu propitiaberis. Tu sacerdos, tu victima; tu oblator, tu oblatio. Ipse sacerdos est, qui nunc ingressus interiora veli, solus ibi ex his qui carnem gestaverunt, interpellat pro nobis (Hebr. VI, 19 et 20). In cujus rei figura, in illo primo populo, et in illo primo templo, unus sacerdos intrabat in Sancta sanctorum; populus omnis foris stabat: et ille qui solus ingrediebatur in interiora veli, offerebat sacrificium pro populo foris stante (Id. IX, 7). Si intelligatur bene, spiritus vivificat: si non intelligatur, littera occidit. Modo cum legeretur Apostolus, audistis: Littera occidit; [PL36.778] spiritus autem vivificat. Quid enim ageretur in illo populo, Judaei nescierunt; sed nec modo sciunt. De illis quippe dictum est: Quamdiu legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est. Ibi velamen figura est: sed tolletur figura, et apparebit veritas in eis ipsis. Sed quando tolletur velamen? Audi Apostolum: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Dum ergo non transeunt ad Dominum, quamdiu legunt Moysen, velamen habent super cor. Ad hoc sacramentum fulgebat tunc facies Moysi, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem ejus (audistis modo cum legeretur); et velamen erat inter faciem Moysi loquentis, et populum audientem verba. Per velum verba audiebant; faciem non videbant. Et quid ait Apostolus? Ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi. Non intendebant, inquit, usque in finem (II Cor. III, 6-16). Quid est, usque in finem? Usque quo intelligerent Christum. Dicit quippe Apostolus: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Est quidem splendor in facie Moysi, tanquam in facie carnali et mortali: numquid diuturnus aut aeternus esse posset? Morte enim succedente, profecto auferretur. Splendor autem gloriae beati Domini nostri Jesu Christi, sempiternus est. Sed illud figura erat temporalis, hoc autem quod illa figura significabatur, veritas. Legunt itaque, et non intelligunt Christum: non perducunt intentionem usque in finem, quia velum oppositum negat eis aspectum splendoris interioris. Et vide ibi sub velo Christum. Ait ipse Dominus noster Jesus Christus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Propitiatis autem peccatis nostris et impietatibus per illud sacrificium vespertinum, transimus ad Dominum, et aufertur velamen: propterea et Domino crucifixo, velum templi scissum est (Matth. XXVII, 51). Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet. Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis.

7. [vers. 5, 6.] Beatus quem elegisti, et assumpsisti. Quis est electus ab eo, et assumptus? Aliquis electus a Salvatore nostro Jesu Christo? An ipse secundum carnem, quod homo est, electus et assumptus est? ut tanquam Verbo Dei dicatur quod erat in principio, sicut dicit evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; quia et ipse est Filius Dei, Verbum Dei, de quo etiam dicit, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3): ut illi dicatur Filio Dei, quia ipse est sacerdos noster, postea carne assumpta, Beatus quem elegisti, et assumpsisti: id est, ille homo quo indutus es, qui coepit ex tempore, natus ex femina templum quodammodo illius qui semper in aeternum est, et in aeternum fuit. An potius ipse Christus assumpsit quemdam beatum, et non [PL36.779] dicitur ipse quem assumpsit quasi in plurali numero, sed in singulari? Unum enim assumit, quia unitatem assumit. Schismata non assumit, haereses non assumit: multitudinem de se lecerunt; non est unus qui assumatur. Qui autem manent in compage Christi, et membra ejus sunt, faciunt quodammodo unum virum, de quo dicit Apostolus: Donec occurramus omnes in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Itaque unus vir assumitur, cui caput est Christus; quia caput viri Christus est (I Cor. XI, 3). Ipse est ille beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et caetera quae ibi dicuntur (Psal. I, 1): ipse est qui assumitur. Non est extra nos; in ipsius membris sumus, sub uno capite regimur, uno spiritu omnes vivimus, unam patriam omnes desideramus. Videamus ergo quod ad Christum dicitur, utrum ad nos pertineat, et de nobis dicatur: interrogemus conscientias nostras, amorem illum perscrutemur; et si adhuc parvus est, et modo natus amor iste (forte enim modo in aliquo germinavit), diligenter exstirpet juxta germinantes spinas, id est curas saeculares, ne crescendo sanctum germen offocent. Beatus quem elegisti et assumpsisti. In illo simus, et assumemur; in illo simus, et electi crimus.

8. Et quid nobis dabit? Inhabitabit, inquit, in atriis tuis. Jerusalem illa est, cui cantant qui incipiunt exire de Babylonia: Inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae. Quae sunt bona domus Dei? Fratres, constituamus nobis aliquam domum divitem; quantis bonis referta sit, quam copiosa sit, vasa quam multa ibi aurea, sed et argentea; quantum familiae, quantum jumentorum et animalium; ipsa denique domus quam delectet picturis, marmore, laquearibus, columnis, spatiis, cubiculis; et desiderantur talia, sed adhuc ex confusione Babyloniae. Amputa omnia ista desideria, o civis Jerusalem; amputa! si vis redire, non te delectet captivitas. Sed jam coepisti exire: noli retro respicere, noli remanere in via. Non desunt adhuc hostes qui tibi persuadeant captivitatem et peregrinationem: jam non praevaleant super te sermones iniquorum. Domum Dei desidera, et bona ejus domus desidera; sed noli talia, qualia desiderare soles vel in domo tua, vel in domo vicini tui, vel in domo patroni tui. Aliud quiddam est bonum domus illius. Quid opus est ut nos dicamus quae sint bona illius domus? Ipse indicet qui cantat exiens de Babylonia: Replebimur, inquit, in bonis domus tuae. Quae sunt bona ista? Erexeramus fortasse cor ad aurum, ad argentum, et caetera pretiosa: noli talia quaerere; ista premunt, non levant. Hic ergo jam bona illa Jerusalem, bona illa domus Domini, bona illa templi Domini meditemur: quia quae domus Domini, hoc ipsum templum Domini. Replebimur in bonis domus tuae: sanctum templum tuum, mirabile in justitia. Ista sunt bona domus illius. Non dixit, Templum sanctum tuum, mirabile in columnis, mirabile in marmoribus, mirabile in tectis auratis; sed mirabile in justitia. Habes loris oculos unde videas marmora et aurum: intus est oculus unde videatur [PL36.780] pulchritudo justitiae. Intus, inquam, est oculus unde videatur pulchritudo justitiae. Si nulla est pulchritudo justitiae, unde amatur justus senex? Quid affert in corpore quod oculos delectet? Curva membra, frontem rugatam, caput canis albatum, imbecillitatem undique querelis plenam. Sed forte quia tuos oculos non delectat senex iste decrepitus, aures tuas delectat: quibus vocibus? quo cantu? etsi forte adolescens bene cantavit, omnia cum aetate defecerunt. An forte sonus verborum ejus delectat aures tuas, qui verba vix plena enuntiat lapsis dentibus? Tamen si justus est, si alienum non concupiscit, si de suo quod habet erogat indigentibus, si bene monet, et rectum sapit, si integre credit, si paratus est pro fide veritatis etiam ipsa confracta membra impendere, multi enim martyres etiam senes; unde illum amamus? quid in eo bonum videmus oculis carnis? Nihil. Quaedam ergo est pulchritudo justitiae, quam videmus oculo cordis, et amamus, et exardescimus; quam multum dilexerunt homines in ipsis martyribus, cum eorum membra bestiae laniarent. Nonne cum sanguis foedaret omnia, cum morsibus belluinis viscera funderentur, non habebant oculi nisi quod horrerent? Quid ibi erat quod amaretur, nisi quid erat in illa foeditate dilaniatorum membrorum integra pulchritudo justitiae? Ista sunt bona domus Dei; his te para satiari. Sed ut inde satieris, cum perveneris; hoc te oportet esurire et sitire, cum peregrinaris: hoc siti, hoc esuri; quia ipsa erunt bona Dei. Audi illum regem cui ista dicuntur, qui venit ut te reducat, et se tibi fecit viam (Joan. XIV, 6). Quid dicit? Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Sanctum templum tuum, admirabile in justitia. Et ipsum templum, fratres, nolite praeter vos cogitare. Amate justitiam, et vos estis templum Dei.

9. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Aperuit modo quem Deum dicat. Salvator est proprie Dominus Jesus Christus. Apparuit modo apertius de quo dixerat: Ad te omnis caro veniet. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Ille unus vir qui assumitur in templum Dei, et plures sunt, et unus est. Ex unius persona dixit, Exaudi, Deus, orationem meam: et quia ipse unus ex pluribus constat, modo ait, Exaudi nos, Deus, salvator noster. Audi illum jam apertius praedicari: Exaudi nos, Deus, salvator noster; spes omnium finium terrae, et in mari longe. Ecce unde dictum est: Ad te omnis caro veniet. Undique venitur. Spes omnium finium terrae: non spes unius anguli, non spes solius Judaeae, non spes solius Africae, non spes Pannoniae, non spes Orientis, aut Occidentis; sed spes omnium finium terrae, et in mari longe; ipsorum finium terrae. Et in mari longe: et quia in mari, ideo longe. Mare enim in figura dicitur saeculum hoc, salsitate amarum, procellis turbulentum; ubi homines cupiditatibus perversis et pravis facti sunt velut pisces invicem se devorantes. Attendite mare malum, mare amarum, fluctibus saevum; attendite qualibus hominibus plenum sit. Quis optat [PL36.781] haereditatem, nisi morte alterius? quis optat lucrum, nisi damno alterius? Quam multi aliorum defectione cupiunt sublimari! quam multi ut emant optant alios vendere res suas! quomodo se invicem opprimunt, et qui possunt devorant! et cum devoraverit unus piscis major minorem, devoratur et ipse a majore. O piscis male, praedam vis de parvo; praeda efficieris magno. Quotidie ista eveniunt, ante nos sunt; videmus illa, horreamus illa. Non illa agamus, fratres, quia spes est ille finium terrae. Ille si non esset spes, et in mari longe, non diceret discipulis suis: Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Jam in mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare adhuc intra retia; quia adhuc mare hoc saevit procellis, sed retia quae nos ceperunt, perducentur ad littus. Littus est finis maris: ergo perventio in finem saeculi. Interim intra ipsa retia, fratres, bene vivamus: non retia rumpentes foras exeamus. Multi enim ruperunt retia, et schismata fecerunt, et foras exierunt, quia malos pisces intra retia captos tolerare se nolle dixerunt; ipsi mali facti sunt potiusquam illi quos se non potuisse tolerare dixerunt. Namque illa retia ceperunt pisces et bonos, et malos. Dominus dicit: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat ex omni genere; quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt: sic erit, inquit, in consummatione saeculi. Ostendit littus, ostendit finem maris. Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Id. XIII, 47-50). Eia, cives Jerusalem, qui intra retia estis, et pisces boni estis, tolerate malos; retia nolite rumpere: cum illis estis in mari; non cum illis eritis in vasis. Spes enim ille finium terrae, ipse spes est, et in mari longe. Longe, quia et in mari.

10. [vers. 7.] Praeparans montes in fortitudine sua: non in fortitudine illorum. Praeparavit enim magnos praedicatores, et ipsos appellavit montes; humiles in se, excelsos in illo. Praeparans montes in fortitudine sua. Quid dicit unus ex ipsis montibus? Ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos (II Cor. I, 9). Qui in se fidit, et in Christo non fidit, non est de his montibus quos ille praeparat in fortitudine sua. Praeparans montes in fortitudine sua, circumcinctus in potentatu. Potentatum intelligo: circumcinctus, quid est? Christum qui in medio ponunt, circumcinctum faciunt, id est undique cinctum. Habemus illum omnes communiter; ideo in medio est: circumcingimus illum omnes qui credimus in illum; et quia fides nostra non de viribus nostris, sed de illius potentia est, ideo circumcinctus in potentatu suo, non nostra fortitudine.

11. [vers. 8, 9.] Qui conturbas fundum maris. Fecit hoc: videtur quid fecerit. Praeparavit enim montes in fortitudine sua; misit illos praedicare: circumcinctus [PL36.782] est a credentibus in potentatu; et commotum est mare; commotum est saeculum, et coepit persequi sanctos ejus. Circumcinctus in potentatu: qui conturbas fundum maris. Non dixit, Qui conturbas mare; sed, fundum maris. Fundum maris est cor impiorum. Sicut enim a fundo vehementius omnia moventur, et fundus continet omnia; sic quidquid processit per linguam per manus, per potestates diversas ad persecutionem Ecclesiae, de fundo processit. Si enim non esset radix iniquitatis in corde, non illa omnia procederent adversus Christum. Fundum conturbavit, forte ut et fundum exhauriret; nam in malis quibusdam exhausit mare a fundo, et posuit mare desertum. Dicit illud alius psalmus: Qui convertit mare in aridam (Psal. LXV, 6). Omnes impii et pagani qui crediderunt, mare erant; terra facti sunt: salsis fluctibus primo steriles; postea justitiae fructu fecundi. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum ejus quis sufferet? Quid est, quis sufferet? Quis homo sufferet sonum fluctuum maris, jussiones sublimitatum saeculi? Sed unde sufferuntur? Quia praeparat montes in fortitudine sua. Quod ergo dixit, quis sufferet? hoc ait, Nos ipsi per nosmetipsos sufferre illas persecutiones non possemus, nisi ille daret fortitudinem. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum ejus quis sufferet?

12. Turbabuntur gentes. Primo turbabuntur: sed illi montes parati in fortitudine Christi, numquid turbati sunt? Turbatum est mare; elisum est in montes: mare fractum est; montes inconcussi manserunt. Turbabuntur gentes: et timebunt omnes. Ecce jam omnes timent: antea qui conturbati sunt, timent jam omnes. Non timuerunt Christiani, et timentur jam Christiani. Omnes qui persequebantur, modo timent. Superavit enim ille qui circumcinctus est in potentatu; sic ad illum venit omnis caro, ut caeteri paucitate ipsa jam timeant. Et timebunt omnes qui inhabitant fines terrae, a signis tuis. Miracula enim fecerunt Apostoli; et inde omnes fines terrae timuerunt, et crediderunt.

13. Exitus mane et vespere delectabis: id est, delectabiles facis. Jam in ista vita quid nobis promittitur? Exitus delectabis mane et vespere. Sunt exitus mane; sunt exitus vespere. Mane significat prosperitatem saeculi; vespere significat tribulationem saeculi. Intendat Charitas Vestra (in utroque enim tentatur anima humana); et prosperitate ne corrumpatur, et adversitate ne frangatur. Ideo autem mane prosperitatem significat, quia mane laetum est, transacta velut tristitia noctis. Tristes autem sunt tenebrae, veniente vespera: ideo veniente quasi mundi vespera, obtulit sacrificium vespertinum. Non ergo timeat unusquisque vesperam, nec mane corrumpatur. Ecce nescio quis, ut facias mali aliquid, promisit lucrum; mane est arridet tibi ampla pecunia; mane tibi fit. Noli corrumpi, et habebis [PL36.783] exitum mane. Si enim habes exitum, non capieris. Sic est enim promissio lucri, quasi esca in muscipula: coarctaris, et non est qua exeas; caperis in muscipula. Dedit autem tibi exitum Dominus Deus tuus, ne lucro capiaris, cum tibi dicit in corde: Ego sum divitiae tuae. Noli attendere quod mundus promittit, sed quod promittit Conditor mundi: attende quod tibi promisit Deus facienti justitiam, et contemne quod tibi promittit homo, ut abducat a justitia, et adducat ad injustitiam. Noli ergo attendere quod mundus promittit, sed quod Conditor mundi; et habebis exitum mane per Domini verbum dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Sed ille qui te promisso lucro corrumpere, et ad iniquitatem adducere non potuit, minabitur poenas, et convertet se ad inimicitias, et incipiet tibi dicere: Si hoc non feceris, ego ostendam, ego faciam; habebis me inimicum. Primo cum lucrum promittebat, mane tibi erat: modo jam vesperascit; tristis factus es. Sed qui dedit tibi exitum mane, dabit et vespere. Quomodo contempsisti mane saeculi ex luce Domini, sic contemne et vesperam ex passionibus Domini, ut dicas animae tuae: Quid mihi amplius facturus est iste quam passus est pro me Dominus meus? Teneam justitiam, non consentiam ad iniquitatem. Saeviat in carne: frangetur muscipula, et volabo ad Dominum meum qui mihi ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Id. X, 28). Et de ipso corpore securitatem dedit dicens: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Magnifice hic posuit, Delectabis exitus mane et vespere. Si enim non te delectet ipse exitus, non laborabis exire inde. Mittis caput in lucrum promissum, si non te delectet promissio Salvatoris. Et rursus, cedis tentanti, et terrenti, si non te delectet ille qui prior passus est, ut tibi exitum faceret. Exitus mane et vespere delectabis.

14. [vers. 10.] Visitasti terram, et inebriasti eam. Unde inebriavit terram? Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Visitasti terram, et inebriasti eam: misisti nubes tuas, pluerunt praedicationem veritatis, inebriata est terra. Multiplicasti ditare eam. Unde multiplicasti eam ditare? Fluvius Dei repletus est aqua. Quis est fluvius Dei? Populus Dei. Primus populus repletus est, unde caetera terra rigaretur. Audi illum promittentem aquam: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae de ventre ejus fluent (Joan. VII, 37 et 38). Si flumina, et unus fluvius; quia propter unitatem multi unum sunt. Multae Ecclesiae, et una Ecclesia; multi fideles, et una sponsa Christi: sic multa flumina, et unus fluvius. Crediderunt multi Israelitae, et impleti sunt Spiritu sancto: inde diffusi sunt per Gentes; coeperunt praedicare veritatem, et de fluvio Dei qui impletus est aqua, irrigata est tota terra. Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio tua. Non quia te promeruerunt, quibus peccata donasti: merita illorum mala erant; sed tu [PL36.784] propter misericordiam tuam, quia ita est praeparatio tua, ita parasti cibum illorum.

15. [vers. 11.] Sulcos ejus inebria. Fiant ergo primo sulci qui inebrientur: duritia pectoris nostri aperiatur vomere sermonis Dei, Sulcos ejus inebria; multiplica generationes ejus. Videmus: credunt, et ex credentibus alii credunt, et ex illis alii credunt; et non sufficit uni homini ut factus ipse fidelis unum lucretur. Sic multiplicatur et semen: pauca grana mittuntur, et segetes exsurgunt. Sulcos ejus inebria; multiplica generationes ejus: in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur. Id est, antequam sit forte idonea capacitati fluminis, cum exorietur, in stillicidiis suis, id est sibi congruis, laetabitur. Parvulis enim adhuc et infirmis stillantur quaedam de sacramentis, quia non possunt capere plenitudinem veritatis. Audi quomodo stillet parvulis dum exoriuntur, id est in recenti ortu minus capacibus. Apostolus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo (I Cor. III, 1). Cum dicit, parvulis in Christo, jam dicit exortos, sed nondum idoneos ad capiendam illam uberem sapientiam, de qua dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos (Id. II, 6). Laetetur in stillicidiis suis, cum exoritur et augetur; roboratus capiet et sapientiam: quomodo infans nutritur lacte, et fit idoneus cibo; tamen primo de ipso cibo cui minus idoneus erat, illi lac factum est. In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur.

16. [vers. 12.] Benedices coronam anni benignitatis tuae. Seminatur modo, crescit quod seminatur, erit et messis. Et modo super semen superseminavit inimicus zizania; et exorti sunt mali inter bonos, pseudochristiani, similem habentes herbam, sed non parem fructum. Etenim zizania ea proprie dicuntur, quae nascuntur in similitudine frumentorum; sicuti est lolium, sicuti est avena, et caetera talia quae primam herbam prorsus similem habent. Propterea de seminatione zizaniorum hoc dicit Dominus: Venit inimicus, et superseminavit zizania; cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Ergo venit inimicus, et superseminavit zizania: sed quid fecit tritico? Non opprimitur zizaniis frumentum; imo per tolerantiam zizaniorum crescit fructus frumentorum. Ipse enim Dominus dixit quibusdam operariis volentibus eradicare zizania: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et frumentum; sed in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum; frumentum autem recondite in horreum (Matth. XIII, 25-30). Ille est finis anni, messis saeculi. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Coronam ubi audis, gloria victoriae significatur. Vince Diabolum, et habebis coronam. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Rursus commendat benignitatem Dei, ne quisquam de suis meritis glorietur.

17. [vers. 13.] Et campi tui replebuntur ubertate. [PL36.785] Pinguescent fines deserti, et colles exsultatione accingentur. Campi, colles, fines deserti, iidem ipsi sunt homines. Campi propter aequalitatem: ergo propter aequalitatem, inde dicti sunt campi, populi justi. Colles propter erectionem; quia erigit in se Deus eos qui se humiliant. Fines deserti, omnes Gentes. Quare fines deserti? Deserti erant; nullus ad eos Propheta missus erat: sic erant illi quomodo eremus, qua non transit homo. Nullum verbum Dei missum est ad Gentes: soli populo Israel praedicaverunt Prophetae. Ventum est ad Dominum; crediderunt frumenta in ipso populo Judaeorum. Nam dixit tunc discipulis: Dicitis quia longe est messis; respicite, et videte quia albae sunt regiones ad messem. Fuit ergo messis prima; erit secunda in ultimo saeculo. Messis prima de Judaeis; quia mittebantur ad illos Prophetae annuntiantes venturum Salvatorem. Ideo dixit discipulis suis Dominus, Videte quia albae sunt regiones ad messem: regiones utique Judaeae. Alii, inquit, laboraverunt, et vos in eorum labores intrastis (Joan. IV, 35, 38). Laboraverunt Prophetae ut seminarent, et vos cum falce intrastis ad illorum labores. Facta est ergo prima messis; et inde, de ipso frumento quod tunc purgatum est, seminatus est orbis terrarum, ut surgat alia messis quae in fine metenda est. In secunda messe superseminata sunt zizania; modo hic laboratur. Quomodo in illa prima laboraverunt Prophetae, quousque veniret Dominus; sic in ista secunda laboraverunt Apostoli, et omnes praedicatores veritatis laborant, quousque in finem Dominus mittat in messem Angelos suos. Antea ergo desertum erat; sed pinguescent fines deserti. Ecce ubi Prophetae non sonuerant, Dominus Prophetarum acceptus est. Pinguescent fines deserti, et exsultatione colles accingentur.

18. [vers. 14.] Induti sunt arietes ovium: subaudiendum, exsultatione. Qua enim exsultatione colles accingentur, hac induuntur arietes ovium. Ipsi arietes, qui colles. Colles enim, eminentiore gratia; arietes, quia duces gregum. Arietes ergo Apostoli induti sunt exsultatione, gaudent de fructibus suis; non sine causa laboraverunt, non sine causa praedicaverunt. Induti sunt arietes ovium; et convalles abundabunt frumento: et humiles populi multum fructum afferent. Clamabunt: inde abundabunt frumento, quia clamabunt. Quid clamabunt? Etenim hymnum dicent. Aliud est enim clamare adversus Deum, aliud hymnum dicere; aliud clamare sacrilegia, aliud clamare laudes Dei. Si clamas in blasphemia, spinas protulisti; si clamas in hymno, abundas frumento.

IN PSALMUM LXV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Inscribitur in titulo psalmus iste, In finem, canticum Psalmi resurrectionis. In finem cum auditis, quando Psalmi pronuntiantur, in Christum intelligite; dicente Apostolo: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Quomodo [PL36.786] ergo hic cantetur resurrectio, et cujus resurrectio, quantum ipse donare et aperire dignatur, audietis. Resurrectionem enim Christiani novimus in capite nostro jam factam, et in membris futuram. Caput Ecclesiae Christus est, membra Christi Ecclesia (Coloss. I, 18). Quod praecessit in capite, sequetur in corpore. Haec est spes nostra: ad hoc credimus, ad hoc duramus, et perseveramus in tanta malignitate hujus saeculi, consolante nos spe, antequam spes fiat res. Res enim erit cum et nos resurrexerimus, et in coelestem habitum commutati, aequales Angelis facti fuerimus. Quis hoc sperare auderet, nisi veritas promitteret? Hanc autem spem promissam sibi Judaei tenebant; et de bonis et quasi justis operibus multum gloriabantur, quod acceperant Legem secundum quam vivendo et hic haberent bona carnalia, et in resurrectione mortuorum talia sperabant de qualibus hic gaudebant. Propterea Sadducaeis, qui negabant futuram resurrectionem, Judaei respondere non poterant proponentibus quaestionem, quam Domino proposuerunt iidem Sadducaei. Hinc enim intelligimus eos hanc quaestionem solvere non potuisse, quia Domino solvente mirati sunt. Proponebant ergo Sadducaei quaestionem de quadam muliere, quae habuit septem viros; non simul, sed succedentes sibi. Erat enim hoc legis ad populum propagandum, ut qui forte sine liberis defungeretur, frater ejus, si haberet, acciperet uxorem ejus, ad suscitandum semen fratri suo (Deut. XXV, 5). Proposita ergo illa muliere, quae habuit septem viros omnes mortuos sine liberis, et ad hoc officium implendum ducentes fratris uxorem, dixerunt quaerentes: In resurrectione cujus eorum erit uxor? Procul dubio Judaei non fatigarentur, non deficerent in ista quaestione, si non talia sibi in resurrectione sperarent, qualia agebant in hac vita. Dominus autem aequalitatem Angelorum promittens, non humanam carnis corruptionem, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: neque enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 23-30, et Luc. XX, 27-36). Demonstravit quod ibi sit necessaria successio, ubi doletur decessio: ibi quia decessores non erunt, nec successores quaerentur. Ad hoc enim subjecit: Non enim incipient mori. Verumtamen quia Judaei tenebant, etsi carnaliter, spem resurrectionis futurae, gavisi sunt responsum esse Sadducaeis, cum quibus illis erat de hac ancipiti et obscura quaestione certamen. Tenebant ergo Judaei spem resurrectionis mortuorum; et solos se ad beatam vitam resurrecturos sperabant propter opus Legis, et propter justificationes Scripturarum, quas habebant soli Judaei, et Gentes non habebant. Crucifixus est Christus; caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25): hoc Apostolo dicente. Coepit etiam Gentibus promitti resurrectio mortuorum, credentibus [PL36.787] in Jesum Christum quod resurrexerit. Inde psalmus iste est adversus praesumptionem et superbiam Judaeorum, pro fide Gentium ad eamdem spem resurrectionis vocatarum.

2. Quodammodo, fratres mei, animum Psalmi audistis. In hoc quod dixi, in hoc quod proposui, tota vestra suspendatur intentio; hinc vos nulla cogitatio avertat: contra praesumptionem dicitur Judaeorum, qui de justificationibus Legis sperabant sibi resurrectionem, et crucifixerunt Christum qui primus resurrexit, non membra resurrectura solos Judaeos habiturus, sed omnes qui in eum credidissent, id est omnes gentes. Inde coepit: Jubilate Deo. Qui? Omnis terra. Non ergo sola Judaea. Videte, fratres, quemadmodum commendetur universitas Ecclesiae toto orbe diffusae; et non solum dolete Judaeos qui gratiam istam Gentibus invidebant, sed plus haereticos plangite. Si enim dolendi sunt qui collecti non sunt, quanto amplius qui collecti divisi sunt? Jubilate Deo, omnis terra. Quid est, Jubilate? In vocem erumpite gaudiorum, si non potestis verborum. Non enim verbis jubilatur; sed solus gaudentium sonitus redditur, quasi parturientis et parientis cordis laetitiam in vocem rei conceptae, quae verbis explicari non possit. Jubilate Deo, omnis terra: nemo jubilet in parte. Nemo, inquam, jubilet in parte: omnis terra jubilet, Catholica jubilet. Catholica totum tenet: quicumque partem tenet, et a toto praecisus est, ululare vult, non jubilare. Jubilate Deo, omnis terra.

3. [vers. 2.] Psallite autem nomini ejus. Quid dixit? Psallentibus vobis benedicatur nomen ejus. Quid sit autem psallere, heri dixi, et credo meminisse Charitatem Vestram. Psallere, est organum etiam assumere quod psalterium dicitur, et pulsu atque opere manuum vocibus concordare. Si ergo jubilatis quod Deus audiat, psallite etiam quod homines et videant et audiant; sed non nomini vestro. Cavete enim facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Et propter cujus nomen, inquies, psallam, ut non videantur ab hominibus opera mea? Attendite alio loco: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 16). Videant bona facta vestra, et glorificent, non vos, sed Deum. Nam si propter vos glorificandos facitis opera bona, respondetur quod ipse dixit de quibusdam talibus: Amen dico vobis; perceperunt mercedem suam. Et iterum: Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est (Id. VI, 2, 1). Ergo, inquies, debeo abscondere opera mea, ne faciam coram hominibus? Non. Sed quid ait? Luceant opera vestra coram hominibus. Anceps ergo remanebo: hac mihi dicis, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus; hac mihi dicis, Luceant opera vestra bona coram hominibus; quid observabo? quid faciam? quid relinquam? Tam non potest homo servire duobus dominis diversa jubentibus, [PL36.788] quam nec uni diversa jubenti. Non, ait Dominus, diversa jubeo. Finem attende, in finem canta; quo fine facias, vide. Si ideo facis ut tu glorificeris, hoc prohibui; si autem ideo ut Deus glorificetur, hoc jussi. Psallite ergo, non nomini vestro, sed nomini Domini Dei vestri. Vos psallite; ille laudetur: vos bene vivite; ille glorificetur. Unde enim habetis ipsum bene vivere? Si aeternum haberetis, nunquam male vixissetis; si a vobis haberetis, nunquam non bene vixissetis: Psallite autem nomini ejus.

4. Date gloriam laudi ejus. Totam intentionem nostram in laudem Dei mittit; nihil nobis relinquit unde laudemur. Gloriemur inde magis, et gaudeamus; illi inhaereamus, in illo laudemur. Audistis cum legeretur Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 26-28). Quid voluit dicere? quid voluit ostendere? Descendit Dominus Deus noster Jesus Christus reparare genus humanum, et dare gratiam suam omnibus intelligentibus quia gratia illius est, non merita eorum; et ne quaelibet persona gloriaretur in carne, infirmos elegit. Nam inde non est electus etiam ille Nathanael. Quid enim tibi videtur, ut publicanum in telonio sedentem eligeret Matthaeum (Matth. IX, 9), et non eligeret Nathanael cui perhibuit testimonium ipse Dominus, dicens: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est? Intelligitur ergo Nathanael iste doctus fuisse in Lege. Non quia doctos non erat electurus: sed si ipsos primo elegisset, doctrinae suae merito se electos putarent; ita illorum scientia laudaretur, et laus Christi gratiae minueretur. Perhibuit testimonium tanquam bono fideli, in quo dolus non erat; sed tamen eum non assumpsit inter illos discipulos, quos primum idiotas elegit. Et unde intelligimus quod ille peritus erat Legis? Quando audivit ab uno ex eis qui secuti erant Dominum, dicente, Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus, quaesivit unde; et dictum est, A Nazareth: et ille, A Nazareth potest aliquid boni esse. Procul dubio, qui intellexit quia a Nazareth potest aliquid boni esse, peritus erat Legis, et bene Prophetas inspexerat. Novi esse in illis verbis aliam pronuntiationem; sed a prudentioribus non est approbata: ut quasi desperasse videretur ille, cum audiens dixisset, A Nazareth potest aliquid boni esse? id est, numquid potest? Sic pronuntiando quasi desperaret. Sequitur autem ibi, Veni, et vide (Joan. I, 41-47). Haec verba, id est, Veni, et vide, utramque possunt pronuntiationem sequi. Si dicas, quasi non credens, A Nazareth potest aliquid boni esse? respondetur, Veni, et vide quod non credis. Rursus si [PL36.789] dicas confirmans, A Nazareth potest aliquid boni esse; respondetur, Veni, et vide quam vere sit bonum quod nuntio a Nazareth; et quam recte credas, veni, et experire. Hinc tamen existimatur doctus ille in Lege fuisse, quia non est electus inter discipulos ab illo qui stulta mundi prius elegit; cum tantum el perhibuerit testimonium Dominus dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Elegit ergo Dominus postea et oratores; sed illi superbirent, si non prius eligeret piscatores: elegit divites; sed dicerent merito divitiarum suarum se electos esse, nisi primo elegisset pauperes: elegit imperatores postea; sed melius est ut Romam cum venerit imperator, deposito diademate, ploret ad memoriam piscatoris, quam ut piscator ploret ad memoriam imperatoris. Infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur. Et quid sequitur? Conclusit Apostolus: Ut non glorietur coram Deo omnis caro. Videte quemadmodum nobis abstulit gloriam, ut daret gloriam: abstulit nostram, ut daret suam; abstulit inanem, ut daret plenam; abstulit nutantem, ut daret solidam. Quanto ergo gloria nostra fortior et firmior, quia in Deo est! Non ergo in te debes gloriari; prohibuit veritas: sed quod ait Apostolus, hoc praecepit veritas, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 29, 31). Date ergo gloriam laudi ejus. Nolite imitari Judaeos, qui quasi meritis suis volebant tribuere justificationes suas, et invidebant Gentibus accedentibus ad gratiam evangelicam, ut peccata omnia donarentur eis; quasi illi non haberent quod sibi donaretur; jam, quasi boni operarii, mercedem exspectantes. Et cum adhuc aegroti essent, sanos se esse putabant, et inde periculosius aegrotabant. Nam si vel mitius aegrotassent, non quasi phrenetici medicum occidissent. Date gloriam laudi ejus.

5. [vers. 3.] Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua! Quare timenda, et non amanda? Audi aliam vocem psalmi: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Quid sibi hoc vult? Audi vocem Apostoli: Cum timore, inquit, et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare, cum timore et tremore? Subjecit causam: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Si ergo Deus operatur in te, gratia Dei bene operaris, non viribus tuis. Ergo si gaudes, et time; ne forte quod datum est humili, auferatur superbo. Nam, ut noveritis hoc esse factum de ipsa superbia Judaeorum, quasi se ex operibus Legis justificantium, et ideo cadentium, dicit alius psalmus: Hi in curribus, et hi in equis, quasi in suis quibusdam passibus et instrumentis ad erectionem suam; nos autem, inquit, in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Vide quemadmodum illi extollebantur in se; vide quemadmodum isti gloriabantur in Deo. Propterea quid secutum est? Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX, 8, 9). Audi [PL36.790] ipsum Dominum nostrum hoc idem dicentem: Ego inquit, veni; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Vide in una parte bonitatem; in alia quasi malitiam. Sed quid illo melius? quid misericordius? quid justius? Quare ergo, qui non vident, videant? Propter benitatem. Quare, et qui vident, caeci fiant? Propter elationem. Et vere videbant, et facti sunt caeci? Non videbant, sed videre sibi videbantur. Nam ecce videte, fratres: cum dicerent ipsi Judaei, Num sumus caeci? ait illis Dominus; Si caeci essetis, peccatum non haberetis: modo autem quia dicitis, Videmus, peccatum vestrum in vobis manet (Joan. IX, 39-41). Ad medicum venisti; videre te dicis? Cessabunt collyria; semper caecus remanebis: confitere te caecum, ut illuminari mercaris. Attende Judaeos; attende Gentes. Qui non vident, videant, inquit: ideo veni, ut qui vident, caeci fiant. Ipsum Dominum nostrum Jesum Christum in carne videbant Judaei; Gentes non videbant: ecce qui viderunt, crucifixerunt; qui non viderunt, crediderunt. Ergo quid fecisti, o Christe, adversus superbos? quid fecisti? Videmus, quia dignatus es, et membra tua sumus; videmus: abscondisti Deum; objecisti hominem. Quare hoc? Ut caecitas ex parte Israel fieret, et plenitudo Gentium intraret. Ad hoc abscondisti Deum, et hominem aspectibus objecisti. Videbant, et non videbant: videbant quod acceperas, et non videbant quod eras: videbant formam servi, non videbant formam Dei (Philipp. II, 6, 7); formam servi, qua major est Pater (Joan. XIV, 28); non formam Dei, propter quam modo audistis, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Tenuerunt quod videbant, cruxifixerunt quod videbant; insultaverunt ei quem videbant, non agnoverunt qui latebat. Audi Apostolum dicentem: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Ergo Gentes quae vocatae estis, attendite ramos praecisos propter severitatem; vos autem insertos propter bonitatem, et participes factos pinguedinis oleae, non altum sapientes; id est non superbientes. Non enim tu radicem portas, ait; sed radix te. Magis terreamini, quia videtis amputatos ramos naturales. Judaei enim per Patriarchas venerunt; de carne Abrahae nati sunt. Et quid ait Apostolus? Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter infidelitatem fracti sunt. Tu autem, inquit, fide stas; noli altum sapere, sed time: si enim naturalibus ramis Deus non pepercit, neque tibi parcet. Attende ergo ramos fractos, et te insertum: noli extolli super ramos fractos; sed magis dicito Deo, Quam metuenda sunt opera tua! Fratres, si adversus Judaeos olim praecisos de radice Patriarcharum extollere nos non debemus, sed timere potius, et dicere Deo, Quam timenda sunt opera tua! quanto minus non nos debemus extollere adversus recentia vulnera praecisionum? Praecisi sunt ante Judaei, insertae sunt Gentes; de ipsa insertione praecisi sunt haeretici; sed neque contra illos nos extollere debemus, ne forte praecidi mereatur, quem delectat insultare praecisis. Fratres mei, qualiscumque episcopi vox sonuit vobis, rogamus vos ut caveatis: [PL36.791] quicumque in Ecclesia estis, nolite insultare eis qui non sunt intus; sed orate potius ut et ipsi intus sint. Potens est enim Deus iterum inserere illos. De ipsis Judaeis dixit hoc Apostolus; et factum est in eis. Resurrexit Dominus, et multi crediderunt: non intellexerunt cum crucifigerent; tamen postea crediderunt in eum, et donatum est eis tam magnum delictum. Fusus Domini sanguis donatus est homicidis, ut non dicam deicidis; quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Modo homicidis donatus est fusus sanguis innocentis; et ipsum sanguinem quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. Dicite ergo Deo: Quam timenda sunt opera tua! Unde timenda? Quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 17-25). O Gentium plenitudo, dic Deo, Quam timenda sunt opera tua! et sic gaude ut contremiscas; noli extolli super ramos praecisos. Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua!

6. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ad hoc tibi, inquit, mentientur inimici tui, ut multa sit potentia tua. Quid est hoc? Intentius audite. Potentia Domini nostri Jesu Christi maxime apparuit in resurrectione, unde psalmus iste titulum accepit. Et resurgens apparuit discipulis suis. Non apparuit inimicis suis, sed discipulis suis (Act. X, 41). Crucifixus apparuit omnibus; resurgens fidelibus: ut etiam postea qui vellet crederet, et credenti resurrectio promitteretur. Multi sancti multa miracula fecerunt; nullus ipsorum mortuus resurrexit: quia et qui ab eis resuscitati sunt, morituri resuscitati sunt. Intendat Charitas Vestra. Commendans Dominus opera sua dixit: Operibus credite, si mihi non vultis credere (Joan. X, 38). Et commendantur etiam praeterita opera Prophetarum; et si non eadem, tamen multa eadem, multa ejusdem potentiae. Ambulavit Dominus super mare, jussit et Petrum (Matth. XIV, 25, 29). Numquid non ibi erat ipse Dominus, quando se divisit mare, ut Moyses cum populo Israel transiret (Exod. XIV, 21)? Idem Dominus illa faciebat. Qui fecit ista per carnem suam, ipse illa faciebat per carnem servorum suorum. Illud tamen per servos suos non fecit (nam ipse omnia faciebat), ut aliquis ipsorum mortuus esset, et resurgeret in vitam aeternam. Quia ergo possent dicere Judaei, cum miracula faceret Dominus, Fecit haec et Moyses, fecit Elias, fecit Elisaeus: possent sibi ista dicere, quia et illi mortuos resuscitaverunt, et multa miracula fecerunt: propterea cum ab illo signum peteretur; proprium signum commendans quod in se solo futurum erat, ait: Generatio ista prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). Quomodo fuit Jonas in ventre ceti? Nonne ut postea vivus evomeretur? Hoc fuit infernus Domino, quod Jonae cetus. Hoc signum proprium commendavit; hoc est potentissimum. [PL36.792] Potentius est revixisse mortuum, quam non fuisse mortuum. Magnitudo potentiae Domini secundum quod homo factus est, in virtute resurrectionis apparet. Hanc commendat Apostolus, cum dicit: Non habens meam justitiam quae ex Lege est; sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo justitia in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus (Philipp. III, 9, 10). Sic commandatur et alio loco: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Cum ergo ista magna potentia Domini in resurrectione intelligatur, unde titulum psalmus iste accepit; quid sibi vult, In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui, nisi ut sic intelligas: Ideo tibi mentientur inimici tui ut crucifigaris; ideo crucifigeris ut resurgas? Mendacium ergo illorum ad commendandam multam potentiam tuam valebit. Quare solent inimici mentiri? Ut potentiam cujusque minuant de quo mentiuntur. Tibi, inquit, contra accidit. Nam minus appareret potentia tua, si tibi illi non mentirentur.

7. Attendite et ipsum mendacium falsorum testium in Evangelio, et videte quia de resurrectione est. Cum enim Domino dictum esset, Quod signum ostendis nobis, quia ista facis? excepto eo quod dixerat de Jona, per aliam similitudinem hoc ipsum item dixit, ut noveritis hoc proprium signum maxime commendatum: Solvite templum, inquit, hoc; et in tribus diebus excitabo illud. Et illi dixerunt: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc; et tu in triduo excitabis illud? Et evangelista, quid illud esset exponens: Hoc autem, inquit, dicebat Jesus de templo corporis sui (Joan. II, 18-21). Ecce hanc potentiam suam hominibus se demonstraturum dicebat, unde similitudinem de templo dederat, propter carnem suam quae erat templum latentis intus divinitatis. Unde Judaei templum foris videbant; numen intus habitans non videbant. Ex istis verbis Domini concinnaverunt falsi testes mendacium, quod contra eum dicerent, ex his ipsis ubi commendavit resurrectionem suam futuram, loquens de templo. Dixerunt enim falsi testes adversus eum, cum quaereretur ab eis quid illum audissent dixisse: Audivimus eum dicentem, Solvam templum hoc, et post triduum resuscitabo illud (Matth. XXVI, 61). Post triduum resuscitabo, audierant: Solvam, non audierant; sed audierant, Solvite. Unum verbum mutaverunt, et paucas litteras, ut falsum testimonium molirentur. Sed cui mutas verbum, o humana vanitas, o humana infirmitas? Verbo incommutabili verbum mutas! Mutas tu tuum verbum; numquid mutas Dei Verbum? Unde alio loco dicitur: Et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Quare ergo tibi mentiti sunt inimici tui, o Domine, cui jubilat omnis terra? In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Dicent, Solvam; cum tu dixeris, Solvite. Quare te dixerunt dixisse, Solvam; et non dixerunt quod tu dixisti, Solvite? [PL36.793] Ut quasi ipsi se a crimine soluti templi defenderent sine causa. Christus enim, quia voluit, mortuus est: et tamen vos occidistis. Ecce concedimus vobis, o mendaces; ipse solvit templum. Dictum est enim ab Apostolo: Qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me (Gal. II, 20). Dictum est de Patre: Qui proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius semetipsum tradidit; Judas quid fecit? Pater tradendo Filium ad mortem pro nobis, bene fecit: Christus tradendo seipsum pro nobis, fecit bene: tradendo Judas magistrum pro avaritia sua, fecit male. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi, malitiae Judae deputabitur: habebit ille mercedem malitiae; Christus laudem gratiae. Prorsus ipse solverit templum; ipse solverit qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam; et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18). Ipse solverit templum gratia sua, malitia vestra. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ecce mentiuntur, ecce creditur eis, ecce opprimeris, ecce crucifigeris, ecce insultatur tibi, ecce caput agitatur: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Ecce quando vis animam ponis, et lancea latus percuteris (Joan. XIX, 34), et Sacramenta de latere tuo defluunt; deponeris de ligno, involveris linteaminibus, poneris in sepulcro, adduntur custodes ne tollant te discipuli tui; venit hora resurrectionis tuae, terra concutitur, monumenta scinduntur, resurgis occultus, appares manifestus. Ubi sunt ergo illi mendaces? ubi est falsum testimonium malevolentiae? Nonne in multitudine potentiae tuae mentiti sunt tibi inimici tui?

8. Da et illos sepulcri custodes; referant quid viderint: accipiant pecuniam, et ipsi mentiantur; dicant etiam ipsi moniti perversi a perversis, dicant a Judaeis corrupti, qui in Christo noluerunt esse integri; dicant, mentiantur etiam ipsi. Quid dicturi sunt? Dicite; videamus: mentiemini et vos in multitudine potentiae Domini. Quid dicturi estis? Cum dormiremus nos, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum de monumento (Matth. XXVIII, 13). O vere stultitia dormiens! Aut vigilabas; et prohibere debuisti: aut dormiebas; et quid sit gestum nescisti. Accesserunt et ipsi mendacio inimicorum: auctus est numerus mentientium, ut augeretur merces credentium; quia in multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ergo mentiti sunt; in multitudine potentiae tuae mentiti sunt: apparuisti contra mendaces veracibus et apparuisti eis veracibus quos tu veraces fecisti.

9. [vers. 4.] Remaneant Judaei in mendaciis suis: tibi, quia in multitudine potentiae tuae mentiti sunt, fiat quod sequitur: Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime. Paulo ante humillime; modo Altissime: humillime inter manus mentientium inimicorum; Altissime super verticem laudantium [PL36.794] Angelorum. Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime.

10. [vers. 5.] Venite, et videte opera Domini. O Gentes, o ultimae nationes, relinquite Judaeos mentientes, venite confitentes. Venite, et videte opera Domini: terribilis in consiliis super filios hominum. Filius hominis quidem et ipse dictus est, et vere filius hominis factus est: verus Filius Dei in forma Dei; verus filius hominis in forma servi (Philipp. II, 6): sed nolite formam istam servi ex aliorum similium conditione pensare; terribilis est in consiliis super filios hominum. Machinati sunt filii hominum consilium ad crucifigendum Christum; crucifixus excaecavit crucifigentes. Quid ergo fecistis, filii hominum, machinando acuta consilia adversus Dominum vestrum, in quo latebat majestas, et apparebat infirmitas? Vos machinati estis consilia perdendi, ille excaecandi et salvandi; excaecandi superbos, salvandi humiles: ad hoc autem superbos ipsos excaecandi, ut caecati humiliarentur, humiliati confiterentur, confessi illuminarentur. Terribilis in consiliis super filios hominum. Vere terribilis! Ecce caecitas ex parte Israel facta est: ecce Judaei ex quibus natus est Christus, foris sunt: ecce Gentes quae contra Judaeam erant, in Christo intus sunt (Rom. XI, 25). Terribilis in consiliis super filios hominum.

11. [vers. 6.] Propterea quid fecit terrore consilii sui? Convertit mare in aridam. Hoc enim sequitur: Qui convertit mare in aridam. Mare erat mundus; amarus salsitate, turbulentus tempestate, saeviens fluctibus persecutionum, mare erat: certe in aridam conversum est mare; modo sitit aquam dulcem mundus, qui salsa plenus erat. Quis hoc fecit? Qui convertit mare in aridam. Jam anima Gentium omnium quid dicit? Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Qui convertit mare in aridam. In flumine pertransibunt pede. Illi ipsi qui conversi sunt in aridam, cum essent antea mare, in flumine pede pertransibunt. Quid est flumen? Flumen est omnis mortalitas saeculi. Videte flumen: alia veniunt et transeunt, alia transitura succedunt. Nonne sic fit in aqua fluminis, quae de terra nascitur, et manat? Omnis qui natus est, cedat oportet nascituro: et omnis iste ordo rerum labentium, fluvius quidam est. In istum fluvium non se mittat cupida anima, non se mittat; stet. Et quomodo transibit delectationes rerum periturarum? Credat in Christum, et transibit pede: transit illo duce, pede transit. Quid est, pede transire? Facile transire. Non quaerit equum ut transeat; non erigitur superbia ad transeundum flumen: humilis transit, et tutius transit. In flumine pertransibunt pede.

12. Ibi jucundabimur in ipso. O Judaei, de vestris operibus gloriamini: ponite superbiam gloriandi de vobis; sumite gratiam jucundandi in Christo. Ibi enim jucundabimur: sed non in nobis: ibi jucundabimur [PL36.795] in ipso. Quando jucundabimur? Cum flumen transierimus pede, Vita aeterna promittitur, resurrectio promittitur; ibi caro nostra jam non erit flumen: flumen enim modo est, quando mortalitas est. Videte si stat aliqua aetas. Pueri crescere volunt; et nesciunt spatium vitae suae annis succedentibus minui. Non enim adduntur anni, sed subtrahuntur crescentibus: sicut aqua fluminis prorsus accedit, sed a fonte recedit. Et volunt crescere pueri, ut careant dominatu majorum; ecce crescunt, agitur cito, perveniunt ad juventutem: qui excesserunt pueritiam, si possunt teneant juventutem; transit et ipsa. Senectus succedit; vel senectus aeterna sit: morte aufertur. Ergo fluvius est carnis nascentis. Hunc fluvium mortalitatis, ne mortalium rerum concupiscentia subvertat et rapiat, facile transit qui humiliter, id est, pede transit, duce illo qui prior transiit, qui de torrente in via usque ad mortem bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX, 7). Transeuntes ergo pede fluvium istum, id est facile transeuntes mortalitatem istam fluentem, ibi jucundabimur in ipso. Modo autem in quo, nisi vel in ipso, vel in spe ipsius? Etsi enim jucundamur modo, in spe jucundamur; tunc autem in ipso jucundabimur. Et modo in ipso, sed per spem; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).

13. [vers. 7.] Ibi jucundabimur in ipso. In quo? Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Nam nos quam virtutem habemus? et num quid aeternam? Si aeterna esset virtus nostra, non lapsi essemus, non cecidissemus in peccatum, non meruissemus mortalitatem poenalem. Ille voluntate suscepit, quo nos meritum nostrum dejecit, Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Ejus participes efficiamur, in cujus virtute nos erimus fortes; ille autem in sua. Nos illuminati; ille lumen illuminans: nos aversi ab illo, contenebramur; ille averti a se non potest. Calore ipsius accendimur; unde recedentes frigueramus, accedentes rursum accendimur. Ergo dicamus ei ut custodiat nos in virtute sua, quia in ipso jucundabimur qui dominatur in virtute sua in aeternum.

14. Sed non hoc solis Judaeis praestat credentibus, Quia multum se extulerunt Judaei de virtute sua praesumentes, postea cognoverunt in cujus virtute fuerunt salubriter fortes, et quidam eorum crediderunt: sed non sufficit Christo; multum est quod dedit, magnum pretium dedit, non pro solis Judaeis debuit valere quod dedit. Oculi ejus super Gentes respiciunt. Ergo, Oculi ejus super Gentes respiciunt. Et quid facimus? Murmurabunt Judaei; dicturi sunt Judaei: Quod nobis, hoc et illis; nobis Evangelium, illis Evangelium; nobis gratiam resurrectionis, et illis gratiam resurrectionis: nihil nobis prodest quod nos Legem accepimus. et in justificationibus Legis viximus, et tenuimus praecepta patrum: nihil valebit hoc; illis quod nobis! Non litigent, non contendant. Qui [PL36.796] amaricant, non exaltentur in semetipsis. O caro misera et tabescens, nonne peccatrix es? Quid clamat lingua tua? Attendatur conscientia. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Agnosce te, infirmitas humana. Accepisti Legem, ut et praevaricatrix Legis esses; non enim tenuisti et implesti quod accepisti. Accessit tibi ex Lege, non justificatio quam Lex jubet, sed praevaricatio quam tu fecisti. Si ergo abundavit peccatum, quid invides superabundanti gratiae (Id. V, 20)? Noli amaricare, quia qui amaricant, non exaltentur. Quasi maledixisse videtur, Qui amaricant, non exaltentur: imo exaltentur, sed non in seipsis. Humilientur in seipsis; exaltentur in Christo. Qui enim se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Matth. XXIII, 12). Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis.

15. [vers. 8, 9.] Benedicite, Gentes, Deum nostrum. Ecce repulsi sunt qui amaricant; reddita est illis ratio: aliqui conversi sunt, aliqui superbi remanserunt. Non vos terreant qui gratiam evangelicam invident Gentibus; jam venit semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes Gentes (Gen. XII, 3). Benedicite eum in quo benedicimini; Benedicite, Gentes, Deum nostrum: et audite vocem laudis ejus. Ne vos ipsos laudetis; sed ipsum laudetis. Quae est vox laudis ejus? Quia gratia ipsius sumus, quidquid boni sumus. Qui posuit animam meam in vitam. Ecce vox laudis ejus: Qui posuit animam meam in vitam. Ergo in morte erat; in morte erat in te. Inde est quod non debuistis exaltari in vobis ipsis. Ecce in morte erat in te: ubi erit in vita, nisi in illo qui dixit, Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6)? Quomodo quibusdam credentibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Tenebrae ergo in vobis; lux in Domino: sic mors in vobis; vita in Domino. Qui posuit animam meam in vitam. Ecce posuit animam nostram in vitam, quia credimus in eum; in vitam posuit animam nostram: sed quid deinde opus est, nisi ut perseveremus usque in finem? Et hoc quis dabit, nisi de quo consequenter dictum est, Et non dedit in motum pedes meos? Ipse posuit animam in vitam, ipse regit pedes, ne nutent, ne moveantur, et dentur in motum; ipse nos facit vivere, ipse perseverare usque in finem, ut in aeternum vivamus. Et non dedit in motum pedes meos.

16. [vers. 10-12.] Quare hoc dixisti, Et non dedit in motum pedes meos? Quid enim passus es, aut quid pati potuisti, ut moverentur pedes tui? Quid? audi quae sequantur. Quare dixi, non dedit in motum pedes meos? Quia multa passi sumus, de quibus moverentur de via pedes nostri, nisi ipse regeret, et eos in motum non daret. Quae sunt ista? Quoniam probasti nos Deus; ignisti nos, sicut ignitur argentum. Non ignisti sicut fenum, sed sicut argentum: adhibendo nobis ignem, non in cinerem convertisti, sed sordes abluisti. Ignisti nos, sicut ignitur argentum. Et vide quomodo [PL36.797] saevit Deus in illos, quorum animam posuit in vitam. Induxisti nos in muscipulam: non ut capti moreremur, sed unde liberati experiremur. Posuisti tribulationes in dorso nostro. Erecti enim male, superbi eramus: male erecti curvati sumus, ut curvati bene erigeremur. Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. Haec omnia passa est Ecclesia variis et diversis persecutionibus; passa est hoc singillatim, etiam modo patitur. Non enim quisquam est, qui se in hac vita ab his tentationibus possit dicere immunem. Ergo imponuntur et homines super capita nostra: toleramus quos nolumus, patimur superiores aliquando quos novimus pejores. Peccata autem si desint, bene superior est homo; quanto autem plura adsunt, tanto est inferior. Et bonum est ut consideremus nos peccatores esse, et sic toleremus impositos super capita nostra; ut et nos Deo confiteamur quia digne patimur. Quid enim indigne pateris quod facit qui justus est? Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. Saevire videtur Deus, cum ista facit: ne metuas; quoniam Pater est, nunquam sic saevit ut perdat. Quando male vivis, si parcit, plus irascitur. Omnino istae tribulationes flagella sunt corrigentis, ne sit sententia punientis. Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra.

17. Transivimus per ignem et aquam. Ignis et aqua, utrumque periculosum est in hac vita. Certe videtur aqua ignem exstinguere, et ignis videtur aquam siccare. Ita et ipsae tentationes sunt, quibus abundat haec vita. Ignis urit, aqua corrumpit: utrumque metuendum; et ustio tribulationis, et aqua corruptionis. Quando sunt res angustae, et aliqua quae infelicitas dicitur in hoc mundo, quasi ignis est: quando sunt res prosperae, et abundantia saeculi circumfluit, quasi aqua est. Vide ne te ignis exurat, ne aqua corrumpat. Firmus esto adversus ignem; coqui te oportet: tanquam vas fictum mitteris in caminum ignis, ut firmetur quod formatum est. Vas ergo jam igne firmatum aquam non timet; vas autem si solidatum igne non fuerit, tanquam lutum aqua solvetur. Noli festinare ad aquam; per ignem transi ad aquam, ut transeas et aquam. Propterea et in Sacramentis, et in catechizando, et in exorcizando, adhibetur prius ignis. Nam unde plerumque immundi spiritus clamant, Ardeo, si ille ignis non est? Post ignem autem exorcismi venitur ad Baptismum; ut ab igne ad aquam, ab aqua in refrigerium. Quod autem in Sacramentis, hoc in tentationibus hujus saeculi: angustia timoris accedit prima, vice ignis; postea ablato timore, metuendum est ne felicitas mundana corrumpat. Cum autem te ignis crepare non fecerit, et in aquam non merseris, sed enataveris; per disciplinam transis ad requiem, et transiens per ignem et aquam educeris in refrigerium. Quarum enim rerum signa sunt in Sacramenti, ipsae res sunt in illa perfectione vitae aeternae. Jam cum transierimus ad illud [PL36.798] refrigerium, fratres charissimi, nullum ibi timebimus inimicum, nullum tentatorem, nullum invidum, nullum ignem, nullam aquam; perpetuum ibi refrigerium erit. Refrigerium propter quietem dicitur. Nam si dicas, Calor est, verum est: si dicas, Refrigerium, verum est. Si enim refrigerium male accipias, quasi torpescimus ibi. Non autem torpescimus ibi, sed requiescimus: nec quia calor dicitur, aestuabimus ibi, sed fervebimus spiritu. Attende ipsum calorem in alio psalmo: Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quid dicit et Apostolus? Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Ergo, Transivimus per ignem et aquam: Et eduxisti nos in refrigerium.

18. [vers. 13.] Attende quia non tantum de refrigerio, sed nec de ipso igne optabili tacuit: Introibo in domum tuam in holocaustis. Quid est holocaustum? Totum incensum, sed igne divino. Holocaustum enim dicitur sacrificium, cum totum accenditur. Aliae sunt partes sacrificiorum; aliud holocaustum: quando totum ardet, et totum consumitur igne divino, holocaustum dicitur; quando pars, sacrificium. Omne quidem holocaustum sacrificium; sed non omne sacrificium holocaustum. Holocausta ergo promittit; corpus Christi loquitur, unitas Christi loquitur: Introibo in domum tuam in holocaustis. Totum meum consumat ignis tuus; nihil mei remaneat mihi, totum sit tibi. Hoc autem erit in resurrectione justorum, quando et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; tunc fiet quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Victoria quasi ignis divinus est: cum absorbet et mortem nostram, holocaustum est. Non remanet mortale aliquid in carne, non remanet aliquid culpabile in spiritu; totum ex mortali vita consumetur, ut in aeterna vita consummetur: erunt ergo illa holocausta.

19. [vers. 14.] Et quid erit, in holocaustis? Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Quae est distinctio in votis? Haec est distinctio, ut te accuses, illum laudes; te intelligas creaturam, illum creatorem; te tenebras, illum illuminatorem, cui dicas: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Nam quando dixeris, o anima, quia ex te tibi lucet, non distingues. Si non distingues, non reddes vota distincta. Redde vota distincta; confitere te mutabilem, illum incommutabilem: confitere te sine illo nihil esse, ipsum autem sine te perfectum esse; te indigere illo, illum autem tui non indigere. Clama ad illum: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2). Jam eo quod te in holocaustum assumit Deus, non ille crescit, non ille augetur, non ille ditior, non ille instructior fit: tibi est melius quidquid de te pro te facit; non ei qui facit. Haec si discernas, reddis vota Deo tuo, quae distinxerunt labia tua. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.

[PL36.799] 20. [vers. 15.] Et locutum est os meum in tribulatione mea. Quam dulcis est saepe tribulatio! quam necessaria! Quid ibi locutum est os ipsius in tribulatione sua? Holocausta medullata offeram tibi. Quid est, medullata? Intus teneam charitatem tuam; non erit in superficie, in medullis meis erit quod diligo te. Nihil enim interius medullis nostris: interiora ossa sunt carne, medullae interiores sunt ipsis ossibus. Quisquis ergo in superficie colit Deum, magis placere vult hominibus; aliud autem intus sentiens, non offert holocausta medullarum: cujus autem medullam inspicit, ipsum totum accipit. Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus. Arietes duces Ecclesiae: totum corpus Christi loquitur; hoc est quod offert Deo. Incensum quid est? Oratio. Cum incenso et arietibus? Maxime enim arietes orant pro gregibus. Offeram tibi boves cum hircis. Boves invenimus triturantes, et ipsi offeruntur Deo. Apostolus de annuntiatoribus Evangelii dixit intelligendum quod scriptum est: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum (I Cor. IX, 9)? Ergo magni illi arietes, magni boves. Quid reliqui, qui forte conscii sunt aliquorum peccatorum; qui forte in ipso itinere lapsi sunt, et sauciati per poenitentiam sanantur? Numquid et ipsi remanebunt, et ad holocausta non pertinebunt? Ne ipsi timeant, addidit et hircos: Holocausta, inquit, medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus: offeram tibi boves cum hircis. Adjunctione ipsa salvantur hirci: per se non possunt; adjuncti bobus accipiuntur. Fecerunt enim amicos de mammona iniquitatis, ut ipsi recipiant eos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Ergo isti hirci non erunt a sinistris, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis. Qui autem hirci ad sinistram? Quibus dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XV, 42): non qui peccata sua eleemosynis redemerunt.

21. [vers. 16, 17.] Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum. Veniamus, audiamus quid narraturus est. Venite, audite, et narrabo. Sed qui, Venite et audite? Omnes qui timetis Deum. Si Deum non timetis, non narrabo. Non est quibus narretur, ubi Dei timor non est. Dei timor aperiat aures, ut sit quod intret, et qua intret quod narraturus sum. Sed quid est narraturus? Quanta fecit animae meae. Ecce narrare vult; sed quid est narraturus? An forte quantum pateat terra, quantum distendatur coelum, et quot sint sidera, et quae sint vices solis et lunae? Ista creatura peragit ordinem suum: qui multum eam curiose quaesierunt, ejus creatorem ignoraverunt (Sap. XIII, 9). Illud audite, illud accipite, o qui timetis Deum, quanta fecit animae meae: si vultis, et vestrae. Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Et hoc ipsum factum dicit animae suae: ut ad ipsum ore suo clamaret, factum esse dicit animae suae. Ecce, fratres, Gentes eramus, etsi non in nobis, in parentibus nostris. [PL36.800] Et quid dicit Apostolus? Scitis, quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti (I Cor. XII, 2). Dicat nunc Ecclesia, Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Homo ad lapidem clamabam, ad lignum surdum clamabam, simulacris surdis mutis loquebar: jam imago Dei conversa est ad Creatorem suum. Qui dicebam ligno, Pater meus es tu; et lapidi, Tu me genuisti (Jerem. II, 27); modo dico, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9). Ad ipsum ore meo clamavi. Ore meo jam. non ore alieno. Quando clamabam ad lapides in vana conversatione paternae traditionis (I Petr. I, 18), ore alieno clamabam: quando clamavi ad Dominum, quod ipse donavit, quod ipse inspiravit, ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Quid est, clamavi ore meo, et exaltavi sub lingua mea. Ipsum publice praedicavi, ipsum in secreto confessus sum. Parum est Deum exaltare lingua; sed et sub lingua, ut quod certus loqueris, hoc tacitus cogites. Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Vide quam in secreto vult esse integer qui offert holocausta medullata. Hoc agite, fratres, hoc imitamini, ut dicatis, Venite, audite quanta fecit animae meae. Omnia enim quae enarrat, ipsius gratia fiunt in anima nostra. Videte alia quae dicat.

22. [vers. 18.] Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Dominus. Considerate modo fratres, quam facile, quam quotidie homines erubescentes in hominibus iniquitates accusant: Male fecit, perdite fecit, sceleratus homo est: hoc forte propter homines dicit. Vide si non in corde tuo conspicis iniquitatem; ne forte quod reprehendis in altero, cogites facere, et ideo in illum clames, non quia fecit, sed quia inventus est. Redi ad te; intus esto tibi judex. Ecce in cubiculo tuo abscondito, in ipsa vena intima cordis, ubi tu solus es, et ille qui videt, illic tibi displiceat iniquitas, ut placeas Deo. Noli illam respicere, id est, noli illam diligere; sed potius despice, id est, contemne, et avertere ab ea. Quidquid laetum promiserit, ut illiciat ad peccandum; quidquid triste minata fuerit, ut impellat ad malefaciendum, totum nihil est, totum transit; despici dignum est, ut calcetur; non conspici, ut acceptetur. [Suggerit enim aliquando per cogitationes, vel per verba colloquentium malorum. Corrumpunt enim mores bonos, colloquia mala: tu noli ea respicere (I Cor. XV, 33). Sed parum est in vultu, parum est in lingua: in corde noli respicere, id est, noli diligere, noli acceptare. Nam respectum pro dilectione poni quotidianum est: primo quia de Deo dicimus, Respexit me. Quid est Respexit me? Ante enim te non videbat? Aut sursum attendebat, et precibus tuis commonitus est, ut in te oculos mitteret? Videbat te et ante; sed, Respexit me, dicis, Dilexit me. Et homini qui te videt, et rogas eum, dicis, ut misereatur tui, Respice me. Videt te; et dicis, Respice me. Quid est, Respice me? Dilige, attende, miserere mei. Ergo non ideo dixit, Iniquitatem [PL36.801] si aspexi in corde meo, quia omnino nulla iniquitas suggeritur cordi humano. Ibi suggeritur, non cessat suggestio; sed non fiat respectio. Si enim respicis iniquitatem. retro aspicis, et incurris sententiam dicentis Domini in Evangelio: Nemo ponens manum super aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Quid ergo debeo facere? Quod ait Apostolus: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus (Philipp. III, 13). Retro enim nostra omnia quae transierunt, iniqua sunt. Nemo ex bono venit ad Christum: omnes peccaverunt: credendo justificantur (Rom. III, 22). Perfecta justitia non erit, nisi in illa vita; tamen ad provectum, et mores boni ab ipso inspirantur, ab ipso donantur. Noli ergo tua merita computare, noli. Et si suggerit iniquitas, noli consentire. Quid enim ait?] Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Dominus.

23. [vers. 19.] Propterea exaudivit me Deus. Quia iniquitatem non conspexi in corde meo. Et intendit voci orationis meae.

24. [vers. 20.] Benedictus Deus meus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Tenet sensum ab eo loco, ubi ait, Venite, audite, et narrabo vobis, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae; et dixit quae audistis, et ad finem ita conclusit: Benedictus Deus meus. qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Sic enim pervenit ad resurrectionem iste qui loquitur, ubi jam et nos spe sumus: imo et nos sumus; et nostra vox ista est. Quamdiu ergo hic sumus, hoc rogemus Deum, ut non a nobis amoveat deprecationem nostram, et misericordiam suam; id est, ut perseveranter oremus, et perseveranter misereatur. Multi enim languescunt in orando, et in novitate suae conversionis ferventer orant, postea languide, postea frigide, postea negligenter: quasi securi fiunt. Vigilat hostis: dormis tu. Ipse Dominus praecepit in Evangelio; quia oportet semper orare, et non deficere. Et dat similitudinem de illo iniquo judice, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur; quem interpellabat illa vidua quotidie ut audiret eam: et cessit taedio qui non flectebatur misericordia; et ait sibi judex nequam: »Si nec Deum timeo, nec homines revereor; vel propter taedium quod mihi quotidie facit haec vidua, audiam causam ejus, et vindicabo eam. Et ait Dominus: Si judex nequam hoc fecit, Pater vester non vindicabit electos suos qui ad eum clamant die ac nocte? Ita dico vobis; faciet judicium eorum cito« (Luc. XVIII, 1-8). Ergo non deficiamus in oratione. Ille quod concessurus est, etsi differt, non aufert: securi de pollicitatione ipsius non deficiamus orando; et hoc ex beneficio ipsius est. Propterea dixit: Benedictus Deus meus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Cum videris non a te amotam deprecationem tuam, securus esto, quia non est a te amota misericordia ejus.

IN PSALMUM LXVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 2.] Meminit Charitas Vestra, in duobus psalmis qui jam tractati sunt, exhortatos nos fuisse animam nostram ut benediceret Dominum, et pio cantu dixisse: Benedic anima mea Dominum (Psal CII, 1, et CIII, 1). Si ergo hortati sumus in illis psalmis animam nostram ut benediceret Dominum; in hoc psalmo recte dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos. Benedicat anima nostra Dominum, et Deus benedicat nos. Cum benedicit nos Deus, nos crescimus; et cum benedicimus nos Dominum, nos crescimus: utrumque nobis prodest. Non augetur ille benedictione nostra, nec minuitur maledictione nostra. Qui maledicit Domino, ipse minuitur; qui benedicit Dominum, ipse augetur. Prior est in nobis benedictio Domini, et consequens est ut et nos benedicamus Dominum. Illa pluvia, iste fructus est. Ergo redditur tanquam fructus agricolae Deo, compluenti nos et colenti. Cantemus ista devotione non sterili, non inani voce, sed vero corde. Apertissime enim Deus Pater dictus est agricola. Apostolus dicit: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. In rebus hujus mundi visibilibus, vitis non est aedificium, et aedificium non est vinea: nos autem vinea Domini sumus, quia colit nos ad fructum; aedificium Dei sumus, quia qui colit nos habitat in nobis. Et quid ait idem Apostolus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6-9). Ille ergo incrementum dat. Numquid forte isti sunt agricolae? Agricola enim dicitur qui plantat, qui rigat: dixit autem Apostolus, Ego plantavi Apollo, rigavit. Quaerimus unde ipse hoc fecerit? Respondet Apostolus: Non ego autem; sed gratia Dei mecum (Ibid., XV, 10). Ergo quocumque te verteris; sive per Angelos, Deum invenies agricolam tuum; sive per Prophetas, ipse est agricola tuus; sive per Apostolos, eumdem ipsum agnosce agricolam tuum. Quid ergo nos? Fortasse operarii sumus agricolae illius, et hoc ipsum ab ipso impartitis viribus, et ab ipso donata gratia. Ipse ergo et colit, et incrementum dat. Agricola autem homo vineam colit hactenus, ut aret, putet, adhibeat caetera quae pertinent ad agricolarum diligentiam: pluere vineae suae non potest. Quod si forte irrigare potest, de cujus potest? Ipse quidem ducit in rivum, sed Deus implet fontem. Postremo in vinea sua incrementum dare sarmentis non potest, formare fructus non potest, modificare semina non potest, tempora gignendi temperare non potest. Deus autem qui omnia potest, agricola noster est: securi sumus. Forte ait aliquis, Tu dicis agricolam nostrum esse Deum: imo ego Apostolos agricolas dico, qui dixerunt, Ego plantavi. Apollo rigavit. Si ego dico, nemo credat: si Christus dicit, vae qui non credit [PL36.803] Quid ergo Dominus Christus ait? Ego sum vitis, vos sarmenta, Pater meus agricola (Joan. XV, 5, 1). Sitiat ergo terra, et edat voces sitis suae; quoniam scriptum est: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Dicat ergo terra nostra, nos ipsi, pluviam Dei desiderans: Deus misereatur nostri, et benedicat nos.

2. Illuminet vultum suum super nos. Quaesiturus eras sortasse quid est, benedicat nos. Multis modis se volunt homines benedici a Deo: alius benedici se vult, ut habeat plenam domum necessariis rebus huic vitae; alius benedici se cupit, ut obtineat salutem corporis sine labe; alius benedici se vult, si forte aegrotat, ut reparet sanitatem; alius desiderans filios, et forte contristatus quod non nascantur, benedici se vult ut habeat posteritatem. Et quis enumeret diversa vota hominum se a Domino Deo benedici cupientium? Quis autem nostrum dicturus est non esse illam Dei benedictionem, si vel agricultura ei fructum ferat, vel domus cujusque abundet copia rerum temporalium, vel ipsa corporis salus, aut teneatur ne amittatur, aut amissa reparetur? Fecunditas etiam feminarum, et casta vota filios desiderantium, ad quem pertinent nisi ad Dominum Deum? Qui enim creavit quando non erat, ipse prolis successu facit permanere quod condidit. Facit haec Deus, donat haec Deus. Parum est nobis dicere, Facit haec Deus, donat haec Deus; sed solus facit, solus donat. Quid si enim facit haec Deus, sed facit haec et aliquis non Deus? Facit haec, et solus facit. Et sine causa ista petuntur vel ab hominibus, vel a daemonibus: et quaeque bona accipiunt inimici Dei, ab illo accipiunt; et cum ab aliis petunt, cum accipiunt, nescientes ab illo accipiunt. Quomodo cum puniuntur, et putant se ab aliis puniri, nescientes ab illo puniuntur: sic et cum vegetantur, implentur, salvantur, liberantur; etsi hoc nescientes, vel hominibus, vel daemonibus, vel Angelis tribuunt, non habent nisi ab illo, penes quem potestas est omnium. Ad hoc dixerimus haec, fratres, ut quisquis etiam ista terrena forte, vel propter supplementa necessitatis, vel propter aliquam infirmitatem desiderat, nonnisi ab illo desideret, qui est fons omnium bonorum, et creator et recreator universorum.

3. Sed alia sunt dona quae dat Deus et inimicis suis, alia quae non servat nisi amicis suis. Quae sunt dona quae dat inimicis suis? Ea quae numeravi. Non enim soli boni plenas habent domos rebus necessariis; aut soli boni, vel salvi sunt, vel ab aegritudine convalescunt; aut soli boni filios habent, soli boni pecuniam, soli boni caetera apta huic vitae temporali atque transeunti. Habent haec et mali, et aliquando desunt bonis: sed desunt et malis, et plerumque istis magis quam illis; aliquando illis quam istis potius abundant. Permixta ista temporalia Deus esse voluit; quia si bonis solis ea daret, putarent et mali propter haec colendum Deum; rursus si ea solis malis daret, timerent boni infirmi converti, ne ista illis forte deessent. Est enim adhuc anima infirma minus capax regni Dei; nutrire illam debet Deus agricola noster. [PL36.804] Nam et quae arbor jam tempestates robore sustinet, cum de terra nasceretur, herba erat. Novit ergo ille agricola non solum robustas arbores putare atque purgare; sed etiam teneras in recenti ortu sepire. Propterea, dilectissimi, ut dicere coeperam, si solis bonis darentur ista, omnes propter haec accipienda vellent converti ad Deum: rursus si solis malis darentur, timerent infirmi, ne cum converterentur. amitterent quod soli mali haberent. Permixte data sunt et bonis et malis. Rursus si solis bonis auferrentur, idem ille timor esset infirmorum, ne converterentur ad Deum: rursus si solis malis auferrentur, ipsa sola poena putaretur qua mali plectuntur. Quod ergo dat ea bonis, consolatur itinerantes: quod dat ea et malis, admonet bonos ut alia desiderent, quae non habent cum malis communia. Rursus bonis aufert ea quando vult, ut interrogent se de suis viribus; et inveniant se, qui forte latebant se, utrum jam possint dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Benedixit enim et illa anima Dominum, et reddidit fructus compluta sagina benedictionis. Dominus dedit, Dominus abstulit: subtraxit data; sed non subtraxit datorem. Anima benedicta omnis simplex, non haerens rebus terrenis, nec visco implicatis pennis jacens, sed exserto nitore virtutum, in geminis alis geminae dilectionis exsultat in auras liberas; et videt sibi subtractum esse quod calcabat, non ubi incumbebat; et dicit secura: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dedit, et abstulit; manet qui dedit, et abstulit quod dedit: sit ejus nomen benedictum. Ad hoc ergo ista auferuntur bonis. Sed ne quis forte infirmus diceret: Quando ego esse possum tantae virtutis, quantae sanctus Job? Robur miraris arboris, quia modo nata es: haec magna quam miraris, sub cujus ramis et umbra refrigeraris, virga fuit. Sed times ne tibi auferantur haec, cum talis fueris? Attende quia auferuntur et malis. Quid te ergo differs a conversione? Quod bonus times amittere, forte malus amissurus es. Si bonus ea perdideris, adest consolator qui abstulit: arca exinanita est auro, cor plenum est fide; foris pauper es, sed intus dives es: divitias tecum portas quas non amitteres, etiamsi de naufragio nudus exires. Quod ergo forte perditurus es malus, cur non bonum te invenit damnum, quandoquidem vides et malos pati damnum? Sed majore illi damno feriuntur: inanis est domus, inanior conscientia est. Quisquis malus ista perdiderit, non habet foris quod teneat, non habet intus ubi requiescat. Fugit hic ubi damnum passus est, ubi se ad oculos hominum de divitiarum ostentatione jactabat; jam se in oculis hominum jactare non potest: ad se intro non redit, quia nihil habet. Non est imitatus formicam; non sibi collegit grana, cum aestas esset (Prov. VI, 6, et XXX, 25). Quid dixi, cum [PL36.805] aestas esset? Cum esset vitae tranquillitos, eum esset saeculi hujus erga illum prosperitas, quando ei vacabat, quando felix vocabatur ab omnibus, aestas ipsius erat. Imitaretur formicam, si audiret verbum Dei; colligeret grana, et intus reconderet. Venerat tentatio tribulationis, supervenerat hiems torporis, tempestas timoris, frigus tristitiae, sive damnum esset, sive aliquod salutis periculum, sive aliqua orbitas suorum, sive aliqua exhonoratio et humiliatio; hiems erat: redit formica ad id quod aestate collegit; et intus in secreto suo, ubi nemo videt, aestivis laboribus recreatur. Quando sibi ista colligebat aestate, videbant omnes: cum his pascitur hieme, nullus videt. Quid est hoc? Vide formicam Dei: surgit quotidie, currit ad ecclesium Dei, orat, audit lectionem, hymnum cantat, ruminat quod audivit, apud se cogitat, recondit intus grana collecta de area. Haec ipsa quae modo dicuntur qui prudenter audiunt, hoc agunt, et ab omnibus videntur procedere ad ecclesiam, redire de ecclesia, audire sermonem, audire lectionem, invenire librum, aperire et legere: omnia ista videntur, cum fiunt. Formica illa est conterens iter, portans et recondens in conspectu cernentium. Venit hiems aliquando; cui enim non venit? Accidit damnum, accidit orbitas: caeteri miserantur forte ut miserum, qui non norunt quid intus habeat formica quod comedat, et dicunt, Miser ille cui hoc accidit, aut ille cui hoc accidit: quid illi credis animi esse? quomodo confectus est! Metitur ex se, compatitur ex viribus suis, et ideo fallitur; quia mensuram qua se metitur, vult afferre ad eum quem non novit. Vides illum passum damnum, aut humiliatum, aut orbitate percussum: quid credis? Iste aliquid mali fecit, ut hoc illi contingeret. Tale cor habeant, talem animum inimici mei. Ignoras, o homo; vere tu tibi inimicus es, qui per aestatem tibi non colligis quod iste collegit. Modo intus formica comedit labores aestatis: sed eam colligentem videre poteras; manducantem videre non potes. Ista, fratres, quantum Dominus dedit, quantum suggerere et imbuere dignatus est infirmitatem et humilitatem nostram, quantum capimus pro modulo nostro, diximus, quare det Deus omnia ista permixta et bonis et malis, et quare auferat et bonis et malis. Dedit tibi; non extollaris: abstulit tibi; non frangaris. Times ne auferat; bono potest auferre et malo: melius ergo bonus quod Dei est amittis, sed Deum tenes. Sic ergo et ille malus; ipsum hortamur: Passurus es damnum; (quis non passurus est orbitatem?) aliquis casus irruet, aliqua calamitas de transverso, undecumque plenus est mundus, exempla non cessant: loquor tibi in aestate, grana quae colligas non desunt: attende ad formicam, o piger (Prov. VI, 6, et XXX, 25); collige aestate cum potes; hiems colligere te non sinet, sed manducare quod collegeris. Quam multi enim tribulationem ita patiuntur, ut non eis vacet, nec legere aliquid, nec audire aliquid; nec forte admittuntur ad eos qui [PL36.806] eos consolentur. Remansit formica in caverna; videat si collegit aliquid aestate, quo se avocet hieme.

4. Sed modo quia benedicet nos Deus, quare benedicet nos? quam benedictionem petit haec vox, U benedicat nos Deus? Benedictionem quam servat amicis suis, quam solis bonis dat. Ne pro magno appetas quod et mali accipiunt: quia bonus est Deus, facit illa, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Quid ergo praecipue bonis? quid praecipue justis? Illuminet vultum suum super nos. Solis hujus vultum illuminas super bonos et malos; vultum tuum illumina super nos. Vident istam lucem cum pecoribus et boni et mali: beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Ibid. V, 8). Illuminet vultum suum super nos. Geminus intellectus est; uterque dicendus est. Illumina, inquit, vultum tuum super nos; ostende nobis vultum suum. Non enim aliquando illuminat vultum tuum Deus, quasi aliquando fuerit sine lumine: sed illumina super nos, ut quod nos latebat aperiatur nobis, et quod erat, sed nobis absconditum erat, reveletur super nos, hoc est illuminetur. Aut certe, imaginem tuam illumina super nos: ut hoc dixerit, Illumina vultum tuum super nos; Impressisti nobis vultum tuum, fecisti nos ad imaginem et similitudinem tuam (Gen. I, 26), fecisti nos nummum tuum; sed non debet imago tua in tenebris remanere; mitte radium sapientiae tuae, expellat tenebras nostras, et fulgeat in nobis imago tua; cognoscamus nos imaginem tuam, audiamus quod dictum est in Canticis canticorum: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres (Cant. I, 7). Dicitur enim Ecclesiae: Nisi cognoveris temetipsam. Quid est hoc? Nisi cognoveris ad imaginem Dei te factam. O anima Ecclesiae pretiosa, redempta sanguine Agni immaculati, attende quanti valeas; quid pro te datum sit cogita. Dicamus ergo et optemus, Illuminet vultum suum super nos. Gestamus vultum ejus: quomodo dicuntur vultus imperatorum, vere quidam sacer vultus Dei est in imagine ipsius; sed iniqui non cognoscunt in se imaginem Dei. Ut illuminetur vultus Dei super illos, quid debent dicere? Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Sum in tenebris peccatorum; sed radio sapientiae tuae discutiantur tenebrae meae: appareat vultus tuus, et si forte apparet per me aliquantulum deformis effectus, a te reformetur quod a te formatum est. Illuminet ergo vultum suum super nos.

5. [vers 3.] Ut cognoscamus in terra viam tuam. In terra, hic, in hac vita, cognoscamus viam tuam. Quid est, viam tuam? Quae ducit ad te. Agnoscamus quo eamus, agnoscamus qua eamus; utrumque in tenebris non possumus. Longe es a peregrinantibus; viam nobis porrexisti per quam redeundum sit ad te: Agnoscamus in terra viam tuam. Quae est via ipsius, quia hoc optavimus, ut cognoscamus in terra viam [PL36.807] tuam? Quaesituri sumus eam nos, non per nos discituri. Possumus eam de Evangelio discere: Ego sum via, Dominus ait. Christus dixit: Ego sum via. Sed times ne erres? Adjecit: Et veritas. Quis errat in veritate? Errat qui recesserita veritate. Veritas Christus, via Christus: ambula. Times ne moriaris antequam pervenias? Ego sum vita: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Quasi diceret, Quid times? Per me ambulas, in me ambulas, in me requiescis. Quid ergo ait, Cognoscamus in terra viam tuam, nisi, cognoscamus in terra Christum tuum? Sed ipse psalmus respondeat: ne putetis ex aliis Scripturis adhibendum esse testimonium quod forte hic deest, repetendo ostendit quid dixerit, Ut cognoscamus in terra viam tuam; et quasi tu quaereres, In qua terra, quam viam? In omnibus gentibus salutare tuum. In qua terra quaeris? Audi: In omnibus gentibus. Quam viam quaeris? Audi: Salutare tuum. An forte non est Christus salutare ipsius? Et quid est quod dixit senex ille Simeon; senex ille, inquam, in Evangelio, servatus annosus usque ad infantiam Verbi? Accepit enim senex ille in manibus suis infantem Verbum Dei. Qui et in utero esse dignatus est, in manibus senis esse dedignaretur? Ille in utero virginis, qui in manibus senis; infirmus infans, et intra viscera, et in manibus senis, ad dandam nobis firmitatem, per quem facta sunt omnia; et si omnia, et ipsa mater; venit humilis, venit infirmus, sed indutus infirmitate mutanda: quia etsi crucifixus est ex infirmitate; sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Apostolus ait. Erat ergo in manibus senis. Et quid ait senex ille? quid ait, gratulans quod jam solvendus hinc esset, videns suis manibus contineri a quo et in quo salus ejus continebatur? »Jam dimittis,« inquit, »Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum« (Luc. II, 29, 30). Ergo, »Benedicat nos Deus, et misereatur nostri: illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam.« In qua terra? »In omnibus gentibus.« Quam viam? »Salutare tuum.«

6. [vers. 4.] Quid sequitur; quia cognoscitur in terra via Dei, quia cognoscitur in omnibus gentibus salutare Dei? Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi, inquit, populi omnes. Existit haereticus, et dicit, Ego in Africa populos habeo: et alius ex alia parte, Et ego in Galatia populos habeo. Tu in Africa, ille in Galatia: ego illum quaero qui ubique habet. Certe ad istam vocem exsultare vos ausi estis, quoniam audistis, Confiteantur tibi populi, Deus. Audite sequentem versum, quia non de parte loquitur: Confitebantur tibi populi omnes. Ambulate in via cum omnibus gentibus, ambulate in via cum omnibus populis, o filii pacis, filii unicae Catholicae; ambulate in via, cantate ambulantes. Faciunt hoc viatores ad solamen laboris. Cantate vos in hac via; obsecro vos per ipsam viam, cantate in hac via: canticum novum cantate; nemo ibi vetera cantet: cantate amatoria patriae vestrae; nemo [PL36.808] vetera. Via nova, viator novus, canticum novum. Audi Apostolum hortantem te ad canticum novum: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Canticum novum cantate in via quam cognovistis in terra. In qua terra? In omnibus gentibus. Propterea et canticum novum non pertinet ad partem. Qui in parte cantat, vetus cantat: quodlibet cantet, vetus cantat, vetus homo cantat; divisus est, carnalis est. Certe in quantum carnalis est, in tantum vetus, et in quantum spiritualis, in tantum novus. Vide quid dicat Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Unde illos probat carnales? Cum enim unus dicit, Ego sum Pauli; alter vero, Ego Apollo: nonne, inquit, carnales estis (I Cor. III, 1, 4)? Ergo in spiritu canticum novum canta in via secura. Sicut viatores cantant, et plerumque nocte cantant. Formidolosa circumstrepunt omnia, vel potius non circumstrepunt, sed circumsilent; et quanto magis silentia, tanto magis formidolosa; cantant tamen et qui latrones timent. Quanto securius cantas in Christo? Non habet via ista latronem, si tu non deserendo viam incidis in latronem. Canta, inquam, securus canticum novum in via quam cognovisti in terra, hoc est in in omnibus gentibus. Vide quia ipsum canticum novum non tecum cantat qui in parte esse voluit. Cantate, inquit, Domino canticum novum; et sequitur, Cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Confiteantur tibi populi, Deus. Invenerunt viam tuam; confiteantur. Ipsa cantatio confessio est; confessio peccatorum tuorum, et virtutis Dei. Tuam iniquitatem confitere, gratiam Dei confitere; te accusa, illum glorifica; te reprehende, illum lauda: ut et ipse veniens inveniat te punitorem tuum, et exhibeat se tibi salvatorem tuum. Quid enim timetis confiteri, qui invenistis hanc viam in omnibus gentibus? quid timetis confiteri, et in confessione vestra cantare canticum novum cum omni terra, in omni terra, in pace catholica? Confiteri times Deo, ne confessum damnet? Si non confessus lates, confessus damnaberis. Times confiteri, qui non confitendo esse non potes occultus: damnaberis tacitus, qui posses liberari confessus. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.

7. [vers. 8.] Et quia ista confessio non ad supplicium ducit, sequitur, et dicit: Laetentur et exsultent gentes. Si plangunt ante hominem confessi latrones, laetentur ante Deum confessi fideles. Si homo judicet, exigit a latrone confessionem tortor et timor; imo aliquando confessionem premit timor, exigit dolor: et ille qui plangit in tormentis, timet autem occidi confessus, portat tormenta quantum potest; et si victus dolore fuerit, profert ad mortem vocem suam. Nusquam ergo laetus, nusquam exsultans: antequam confiteatur, exarat ungula; cum confessus fuerit, damnatum carnifex ducit: miser ubique. Sed laetentur et exsultent gentes. Unde? Per ipsam confessionem. Quare? Quia bonus est cui confitentur: ad hoc [PL36.809] exigit confessionem, ut liberet humilem; ad hoc damnat non confitentem, ut puniat superbum. Ergo tristis esto antequam confitearis; confessus exsulta, jam sanaberis. Conscientia tua saniem collegerat, apostema tumuerat, cruciabat te, requiescere non sinebat: adhibet medicus fomenta verborum, et aliquando secat; adhibet medicinale ferrum in correptione tribulationis: tu agnosce medici manum; confitere, exeat in confessione et defluat omnis sanies: jam exsulta, jam laetare; quod reliquum est facile sanabitur. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Et quia confitentur, laetentur et exsultent gentes; quoniam judicas populos in aequitate. Nemo te fallit: gaudeat judicandus, qui timuit judicaturum. Praeridit enim, et praevenit faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2): ille autem cum venerit, populos in aequitate judicabit. Quid ibi valebit calliditas accusatoris, ubi est testis conscientia, ubi tu eris et causa tua, ubi judex non quaerit testem? Advocatum misit tibi: propter illum, et per illum confitere; age causam tuam, et defensor est poenitentis, et petitor veniae confitentis, et judex innocentis. Vere timere poteris causam tuam, ubi advocatus tuus erit judex tuus? Laetentur ergo, et exsultent gentes; quoniam judicas populos in aequitate. Sed timere poterunt ne male judicentur: dent se corrigendos, dent se dirigendos ei qui videt judicandos. Hic corrigantur, et non timeant cum judicabuntur. Vide quid dicat in alio psalmo: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 3). Quid ait? Si non me prius salvas in nomine tuo, debeo timere cum me judicabis in virtute tua: si autem me prius salvas in nomine tuo, quid timebo judicantem in virtute, cujus salus praecessit in nomine? Sic etiam hoc loco, Confiteantur tibi populi omnes. Et ne putetis aliquid timendam in confessione, Laetentur, inquit, et exsultent gentes. Quare, laetentur et exsultent? Quoniam judicas populos in aequitate. Nemo contra nos praemium dat, nemo te corrumpit, nemo te fallit. Ergo securus sis. Sed quid de causa tua? Nemo corrumpit Deum; manifestum est: ne forte ideo magis timendus sit, quia corrumpi nullo modo potest. Quomodo ergo securus es? Secundum illud quod jam dictum est: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Sic et hic: Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate. Et ne timeant iniqui, subjecit: Et gentes in terra dirigis. Pravae erant gentes, et tortuosae erant gentes, perversae erant gentes; merito pravitatis et distorsionis et perversitatis suae judicem venientem timebant: venit manus ipsius, extenta est misericorditer in populos; diriguntur ut ambulent rectam viam: quid timeant venturum judicem, qui primo agnoverunt correctorem? Manibus ejus dent se; ipse gentes in terra dirigit. Directae autem gentes, ambulantes in fide, exsultantes in illo, [PL36.810] facientes opera bona; et si qua forte, quoniam per mare navigant, intrat aqua per minutissimas cavernas, per rimulas ad sentinam, exhauriendo eam per opera bona, ne plus intrando cumulum faciat, et navem deprimat; exhauriendo quotidie, jejunando, orando, eleemosynas faciendo, dicendo puro corde, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): dicendo ista, ambula securus, et exsulta in via, canta in via. Noli timere judicem; antequam esses fidelis, invenisti salvatorem. Impium te quaesivit ut redimeret; redemptum deseret ut perdat? Et gentes in terra dirigis.

8. [vers. 6, 7.] Exsultat, gaudet, hortatur, repetit eosdem versus in exhortatione. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. Quem fructum? Confiteantur tibi populi omnes. Terra erat; spinis plena erat: accessit eradicantis manus, accessit vocatio majestatis ejus et misericordiae; coepit terra confiteri, jam dat terra fructum suum. Daret fructum suum, nisi ante complueretur? daret terra fructum suum, nisi ante misericordia Dei veniret desuper? Legant mihi, inquis, quod compluta dederit terra fructum suum. Audi compluentem Dominum: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. III, 2). Pluit, et ipsa pluvia tonitrus est; terret: time tonantem, et excipe pluentem. Ecce post illam vocem tonantis et pluentis Dei; post illam vocem aliquid de ipso Evangelio videamus. Ecce illa meretrix, malam famam habens in civitate, irrupit in alienam domum quo non erat invitata ab hospite, sed ab invitato vocata; non lingua, sed gratia. Noverat aegra habere ibi se locum, ubi medicum suum discumbere sciebat. Ingressa est quae erat peccatrix; non audet accedere nisi ad pedes: flet ad pedes, irrigat lacrymis, tergit crinibus, unguit unguento (Luc. VII, 37, 38). Quid miraris? Terra didit fructum suum. Ergo hoc factum est, ibi pluente Domino per os suum; facta sunt quae legimus in Evangelio: quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et praedicantibus veritatem, terra amplius dedit fructum suum; et ista seges jam implevit orbem terrarum.

9. [vers. 8.] Vide quid deinde dicatur: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Benedicat, sicut jam dixi; etiam atque etiam benedicat, multiplicet benedicendo. Attendat Charitas Vestra quoniam jam praecessit fructus terrae in Jerusalem. Inde enim coepit Ecclesia: venit ibi Spiritus sanctus, et implevit sanctos in unum congregatos; facta sunt miracula, linguis omnium locuti sunt (Act. II, 1-4). Impleti sunt Spiritu Dei, conversi sunt qui ibi erant; timentes, et suscipientes imbrem divinum, dederunt in confessione tantum fructum, ut omnia sua in commune conferrent, distribuentes pauperibus; ut nemo diceret aliquid proprium, sed essent illis omnia communia, et haberent animam unam et cor unum in [PL36.811] Deum (Act. IV, 32). Donatus enim illis erat sanguis Domini quem fuderant; donatus erat ignoscente Domino, ut jam quod fuderant etiam bibere discerent. Magnus ibi fructus: terra dedit fructum suum, et magnum fructum, et optimum fructum. Numquid terra illa sola debuit dare fructum suum? Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Adhuc benedicat; benedictio enim in multiplicatione solet maxime et proprie intelligi. Probemus hoc in Genesi: vide opera Dei. Fecit Deus lucem; et divisit Deus inter lucem, et tenebras: lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Non dictum est, Benedixit lucem. Etenim eadem lux redit et alternat diebus ac noctibus. Vocavit coelum firmamentum inter aquas et aquas: non dictum est, Benedixit coelum. Discrevit mare ab arida, et nominavit utrumque; aridam, terram, et congregationem aquarum, mare: nec hic dictum est, Benedixit Deus. Ventum est ad ea quae fecunditatis habitura erant semen, et ex aquis existentia. Ipsa enim maximam multiplicationis ubertatem habent; et benedixit ea Dominus dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris; et volatilia multiplicentur super terram. Sic et cum omnia subjecit homini, quem fecit ad imaginem suam, scriptum est: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et implete facient terrae (Gen. I). Ergo benedictio proprie ad multiplicationem valet, et ad implendam faciem terrae. Audi et in hoc psalmo: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Et quo valet ista benedictio? Et metuant eum omnes fines terrae. Ergo, fratres mei, sic abundanter in nomine Christi benedixit nos Deus, ut filiis suis impleat universam faciem terrae, adoptatis in regnum suum cohaeredibus Unigeniti sui. Unicum genuit, et unum esse noluit: unicum genuit, inquam, et unum eum noluit remanere. Fecit ei fratres; etsi non gignendo, tamen adoptando fecit ei cohaeredes. Fecit eum participem prius mortalitatis nostrae, ut crederemus nos esse posse participes divinitatis ejus.

10. Attendamus pretium nostrum. Praedicta sunt omnia, exhibentur omnia, it Evangelium per orbem terrarum: omnis labor humani generis in hoc tempore testimonium dicit, implentur omnia quae in Scripturis praedicta sunt. Sicut usque ad hodiernum diem omnia evenerunt, sic et quae restant eventura sunt. Timeamus judicii diem; venturus est Dominus. Qui venit humilis, veniet excelsus; qui venit judicandus, veniet judicaturus. Agnoscamus humilem, ut non expavescamus excelsum; amplectamur humilem, ut desideremus excelsum. Desiderantibus enim se, propitius veniet. Illi eum desiderant qui tenuerint fidem ejus, et fecerint mandata ejus. Nam etsi nolumus, veniet. Velimus ergo veniat, qui veniet etsi nolumus. Quomodo velimus ut veniat? Bene vivendo, bene agendo. Praeterita non nos delectent, praesentia non nos teneant; ne claudamus aurem tanquam de cauda, ne premamus aurem in terra; ne praeteritis retardemur ab audiendo, ne praesentibus implicemur a [PL36.812] futura meditando; extendamus nos in ea quae ante sunt, obliviscamur praeterita (Philipp. III, 13). Et quod modo laboramus, quod modo gemimus, quod modo suspiramus, quod modo loquimur, quod ex quantulacumque parte sentimus, et capere non possumus, capiemus, perfruemur in resurrectione justorum. Renovabitur juventus nostra sicut aquilae (Psal. CII, 5); tantummodo nos vetustatem nostram ad petram Christum conteramus (Psal. CXXXVI, 9, et I Cor. X, 4). Sive illa vera sint, fratres, quae dicuntur de serpente, vel quae dicuntur de aquila, sive sit fama potius hominum quam veritas; veritas est tamen in Scripturis, et non sine causa hoc dixerunt Scripturae: nos quidquid illud significat faciamus, et quam sit illud verum non laboremus. Tu esto talis, ut juventus tua renovari possit sicut aquilae. Et scias eam non posse renovari, nisi vetustas tua in petra contrita fuerit: id est, nisi auxilio petrae, nisi auxilio Christi, non poteris renovari. Tu noli dulcedine praeteritae vitae obsurdescere adversus verbum Dei: noli praesentibus rebus sic teneri et impediri, ut dicas, Non mihi vacat legere, non mihi vacat audire. Hoc aurem premere in terra est. Tu ergo talis noli esse: sed esto talis quod contra invenis, id est, ut praeterita obliviscaris, in anteriora te extendas; ut vetustatem tuam in petra conteras. Et si quae tibi similitudines datae fuerint; si inveneris in Scripturis, crede: si non inveneris dici nisi fama, nec valde credas. Res ipsa forte ita est, forte non est ita. Tu profice; tibi valeat ad salutem ista similitudo. Non vis per istam similitudinem? Per aliam fac, dum tamen facias; et securus exspecta regnum Dei, ne rixetur tecum oratio tua. Tu enim, christiane, quando dicis, Veniat regnum tuum, quomodo dicis, Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10)? Excute cor tuum: vide; ecce, Veniat regnum tuum. Clamat tibi, Venio: non times? Saepe diximus Charitati Vestrae: et praedicare veritatem nihil est, si cor a lingua dissentiat; et audire veritatem nihil est, si non auditionem fructus sequatur. De isto loco quasi sublimiore loquimur ad vos: quam simus autem timore sub pedibus vestris Deus noverit, qui propitius fit humilibus; quia non nos tam delectant voces laudantium, quam devotio confitentium et facta rectorum. Et quam non delectemur nisi profectibus vestris, in istis autem laudibus quam periclitemur, ille noverit qui nos ab omnibus periculis liberet, et nos vobiscum ab omni tentatione salvatos in regno suo cognoscere et coronare dignetur.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 36, coll. 773-812 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22