SERMO VIGESIMUS. Resch

1. Incipit littera vigesima Res, quae Latina interpretatione caput dicitur, vel primatus. Caput est, ut formam generis humani consideremus, quod fovet membra omnia, et dirigit atque implet sensibus. Sensus enim sapientis in capite ejus (Eccl. II, 14). Inde ductus venarum, meatusque spiritus, sanguinis vires in totius partes corporis derivantur. Lustrat omnia, ornat omnia. Sublato capite, corpus sine [PL15.1483C] nomine est, non agnoscitur, nec ulla superest usura vivendi. Propterea qui in aliquo 1222 damnantur crimine, eo quod ornamentum est totius corporis, capite abdicantur: et quia turpi vel scelesto reatu belluinae feditatis illuviem, vel bestialis immanitatis horrorem commississe detecti sunt, tamquam ii qui proposito humanae moderationis exciderint, formam quoque humanae conditionis jubentur exuere. Reciso enim capite, reliqui corporis truncus bestiarum corpori comparatur, et sapientiae arce fraudatur: quia sapientiae non potuit tenere rationem. Sepelitur igitur sine decore suo corpus; in capite etenim vigor vitae, in capite est gratia venustatis.

2. Fertur coluber, cum urgetur periculo, caput semper abscondere, et in orbem se colligens, objecta [PL15.1483D] reliqui parte corporis, hoc solum tueri; quod illisa feratur membra caetera, salvo capitis vigore, reparare. Hoc et tu moraliter caput serva, hoc servato et mystice. Mysticum caput Christus est; quia Omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae [PL15.1484A] (Coloss. I, 17 et 18). Hoc caput qui amiserit, vivendi usum habere non poterit. Hoc solo distamus a bestiis, ad imaginem Dei et similitudinem virtutum vigore formati. Fides nos ab irrationabilium pecudum comparatione secernit. Hoc caput, humani servate, serpentes; etiamsi omnia membra caedantur, totum uratur corpus incendiis, mergatur profundo, evisceretur a bestiis, hoc tamen capite custodito, vita integra, salus tuta est; nemo enim potest perire, cui non sublatus est Christus.

3. Est et caput summa studii atque operis nostri, summa negotii, summa spei, summa virtutum. Omnis autem summa est studii nostri; ut simus humiles, veritatem sequamur, quam non videt extollens se, frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens [PL15.1484B] caput (Coloss. II, 18 et 19). Quod sit hoc caput evidenter expressit dicens: Ex quo omne corpus per compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei (Ibid., 19). Et in Esaiae libro dicit Dominus per Prophetam: Auferam a Judaea caput et caudam, initium et finem (Esai. IX, 14). Hoc caput Judaea quod tenebat amisit, quae Jesum Dominum non recepit. Ubi fides est, et initium, et finem habemus. Ubi perfidia, nec initium, nec finis est. Ecclesia principium habet, quae Christum habet; Christus enim Ecclesiae principium est, primogenitus ex mortuis. Habet et finem; quia ipse est primus et novissimus. Ipse est finis Legis ad justitiam omni credenti. Synagoga nec initium nec finem habet; quia nec in principio invenit quod [PL15.1484C] sequatur, nec in fine quod speret. Inflatus ergo caput non tenet, hoc est, illam Christi humilitatem qua descendit usque ad crucem, descendit usque ad inferos. Ideo Judaeus non credidit; quia contempsit dicentem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Haec humilitas virtutum omnium caput est, quae totum velut quoddam nostrorum actuum fovet corpus.

4. Quamvis infirmus aliquis sit, pauper, ignobilis, tamen si non se extollat et praeferat, ipsa se humilitate commendat. Sit aliquis praedives et 1223 nobilis, idem si nobilitatem generis et divitias suas jactet, insolentia sui vilis est. Sit aliquis facundus et fortis, qui tumore facundiae ac virtutis elatus plurimum sibi arroget: nonne ei propter verecundiam, [PL15.1484D] et insipiens plerumque et invalidus antefertur? Denique Pharisaeus in Evangelio cum abstemius et parcus esset alieni, liberalis sui, non refugus jejunii, ut ipse dicebat; tamen propter jactantiam, etiam illa quae habere poterat, amisit (Luc. XVIII, [PL15.1485A] 10 et seq.). Nihil ei tot genera virtutum uno vitio decolorata prodesse potuerunt. Publicanus qui nihil enumerare poterat quod posset probari; propter humilitatem tamen justificatus magis, quam ille Pharisaeus, descendit e templo, secundum quod scriptum est in Propheta: Quia humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19).

5. Hoc autem esse caput quod haec littera exprimat, evidenter etiam in Hieremiae Threnis docemur. Nam praelata hac littera ait Propheta: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus..., sub umbra ejus in gentibus vivemus (Thren. IV, 20). Hoc ergo caput vere est, quod omnium caput est.

6. Diximus de capite, dicamus et de primatu, quod licet sermone distet ac littera; sensu tamen in eamdem concurrit intelligentiam. Primatus enim legimus [PL15.1485B] in veteri Testamento (Gen. XXV, 33), quos in primogenitis Esau fratri suo cessit; et ideo vocatum est nomen ejus Edom, hoc est, terrenus et callidus. Isti sunt autem fratres, de quibus rogatus est Dominus ab Isaac patre eorum; ut daret ei suae posteritatis haeredes de Rebecca uxore sua, quae per viginti annos nullum dederat generationis insigne. Exaudivit eum, et concepit Rebecca, et rogavit Dominum, cum jactare se parvuli viderentur in utero ejus, et responsum accepit: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi ab utero tuo separabuntur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ibid., 23). Nonne apertum est mysterium, duos significari populos, hoc est, populum Judaeorum seniorem, et Christianum populum juniorem, qui propter cocturam [PL15.1485C] lentis primatus fratris accepit senioris? Quo indicio evidenter exprimitur quod populus senior ille terrenus propter intemperantiam gulae, primatus quos habuit, amisit: populus autem Ecclesiae per sobrietatem et continentiam, primatus quos ordine non habebat aetatis, et concessione fraterna, et pio furto paternae benedictionis eripuit. Quid est igitur quod populus rapuit Christianus, nisi Dominum Jesum? A diebus enim Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud, sicut ipse Dominus declaravit (Matth. XI, 12). Bona fraus, quae vitam furatur aeternam. Sed quoniam satis dictum de litterae hujus interpretationibus arbitramur, consideremus ea quae huic litterae Propheta subjecit.

[PL15.1485D] 7. (Vers. 153.) Primus itaque versus est: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus. Fortasse dicat aliquis: Gloriatur de se Propheta. Et si gloriatur, gloriatur in infirmitatibus suis, in quibus et Apostolus gloriatur, dicens: Gloriabor in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 5). Alius in divitiis, 1224 alius in titulis nobilitatis ac prosapiae [PL15.1486A] suae, alius in administrationibus et honoribus gloriatur: justus in humilitate gloriatur; bona enim gloria, Christo esse subjectum. Ut scias autem quia jactare non se cupiat, sed Domini in se gratiam provocare, alibi idem Propheta ait: Vide humilitatem meam et laborem meum. Ergo quasi is qui humiliaverit cor suum, quasi is qui plurimum laboraverit, ibi sibi dimitti peccata desiderat, hic crui se precatur.

8. Constitue aliquem sacerdotem pro ministri salute sollicitum, quem probatum advertat Deo: aliquem patrem pro filio in aegritudine constituto gravi: aliquam feminam vel pro filio, vel pro viro moestam, orationibus incubantem, fundentem uberes lacrymas noctibus ac diebus, humiliantem se ac sternentem solo, multiplicantem jejunia, et quod his [PL15.1486B] gravius est, mentis atque animi dolore confectam, morbi ac periculi dilatione torpentem dicere ad Dominum; Vide humilitatem meam, et erue me.

9. Considera etiam quia spiritali quodam oleo coelestium praeceptorum ungit nos atque exercet quotidie Scriptura divina, et Dominus noster plurimos ad subeunda certamina gestiens provocare, diversa posuit praemia coronarum. Considera, inquam, Christi athletam innumeris contentionibus fatigatum, ac prope jam lassatis viribus resistentem, periculi mole turbatum; cum videat sibi non solum adversus carnem et sanguinem, sed etiam adversus spiritales nequitias, quae sunt in coelestibus, esse luctamen, dicere: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus; non enim [PL15.1486C] potuit oblivisci, qui secundum ejus praecepta certavit.

10. Contuere etiam aliquem in martyrio constitutum, frequentibus afflictum supplicis, retrusum in tenebras, gravi fractum pondere catenarum, nervis crura distentum, evisceratum equuleo, exaratum ungulis, adustum candentibus laminis, perseverantis fidei virum, sed jam taediantis animi quod diutius differatur sacrae mortis corona, dicentem: Vide humilitatem meam, et erue me; quoniam legem tuam non sum oblitus. Non solum enim in studiis atque propositis, sed etiam in tentationibus humilitatem dici posse, testimoniis Scripturarum docemur. Siquidem lectum est: Homines acceptabiles in fornace humilitatis (Eccli. II, 5); ταπεινώσεως enim Graecus [PL15.1486D] dixit, quod est, humilitatis. Hoc ideo posui quia plurimi habent Latini, in fornace afflictionis. Latinus discernit, Graecus non separat; ταπείνωσις et humilitas virtutis dicitur, et humilitas afflictionis. Nihil impedit si Latinus separat; non enim Graecus ex Latino transtulit, sed Latinus ex Graeco.

11. Denique et Haebraei quamdiu in Aegypto erant, [PL15.1487A] in fornace erant ferrea, hoc est, in fornace tentationis, in fornace afflictionis, cum duris affligerentur imperiis. Unde et scriptum est: Quia eduxit eos Deus de fornace ferrea, ex Aegypto. (Jerem. XI, 4). Fornax erat ferrea; quia nullius adhuc in Aegypto opera virtutum plena lucebant, nullius aurum illic 1225 fuerat comprobatum, nullius plumbum iniquitatis exustum. Dura fornax, fornax mortis perpetuae: quam fornacem nullus poterat evadere quae omnes consumeret, in qua solus dolor esset et luctus. At vero fornax in qua Ananias, Azarias, Misael hymnum Domino canebant (Dan. III, 51); fornax aurea illa, non ferrea: per quam toto orbe sapientia fide devotionis illuxit. Erat quidem etiam haec fornax in Babylonia, ubi aurum non erat spiritale, nisi forte [PL15.1487B] captivum; Captivam enim Dominus duxit captivitatem (Ephes. IV, 8). Hoc erat aurum in Dei sanctis, qui captivi erant apud Babylonios corpore: spiritu autem liberi apud Deum, soluti vinculis captivitatis humanae, jugo gratiae spiritalis innexi. Et fortasse eadem fornax ferrea fragilibus est, aurea perseverantibus.

12. Omnes oportet per ignem probari, quicumque ad paradisum redire desiderant; non enim otiose scriptum est, quod ejectis Adam et Eva de paradisi sede, posuit Deus in exitu paradisi gladium igneum versatilem (Gen. III, 24). Omnes oportet transire per flammas, sive ille Joannes Evangelista sit, quem ita dilexit Dominus, ut de eo diceret ad Petrum: Sic eum volo manere.... quid ad te? Tu me sequere (Joan. XXI, [PL15.1487C] 22). De morte ejus aliqui dubitaverunt, de transitu per ignem dubitare non possumus; quia in paradiso est, nec separatur a Christo. Sive ille sit Petrus, qui claves accepit regni coelorum, qui supra mare ambulavit, oportet ut dicat: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Sed Joanni cito versabitur igneus gladius; quia non invenitur in eo iniquitas quem dilexit aequitas. Si quid in eo vitii humani fuit, charitas divina decoxit; Alae enim ejus sicut alae ignis (Cant. VIII, 6).

13. Qui habuerit hic charitatis ignem, illic ignem gladii timere non poterit. Ipsi Petro qui toties mortem suam pro Christo obtulit, dicet: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7). Sed ille dicet: Igne nos examinavit, sicut igne examinatur argentum; etenim in quo [PL15.1487D] aqua multa excludere non potuit charitatem, quomodo eum ignis excludet? Sed ille examinabitur ut argentum, ego examinabor ut plumbum: donec plumbum tabescat, ardebo. Si nihil argenti in me inventum fuerit, heu me! in ultima inferni detrudar, aut ut stipula totus exurar. Si quid inventum in me fuerit auri vel argenti, non per meos actus, sed per misericordiam et gratiam Christi, per ministerium sacerdotii, dicam fortasse ego: Etenim qui sperant in te, non confundentur (Psal. XXIV, 3).

14. Illo igitur igneo gladio iniquitas exuretur, quae sedet super talentum plumbeum. Ideo unus ignem illum sentire non potuit, qui est justitia Dei Christus, quia peccatum non fecit; nihil enim ignis [PL15.1488A] in eo quod exurere posset, invenit. Denique soli elevatae sunt portae aeternales, ut introiret rex gloriae, non reus causae. Et hic quidem mortem caro illius gustavit; neque enim aliter posset resurgere. Quod legi, praesumo: quod non legi, veneratus scientibus derelinquo: unum confitens, quia quidquid caro illa subiit, ideo subiit, ut viam caeteris vel triumphandi per martyrii passionem, vel transeundi in paradisum suis vestigiis informaret. Nemo ergo sibi arroget, nemo de meritis, nemo de potestate se jactet: sed omnes 1226 speremus per Dominum Jesum misericordiam invenire; quoniam omnes ante tribunal ejus stabimus. De illo veniam, de illo indulgentiam postulabo; quae enim spes alia peccatoribus?

15. Et qui se hic aurum putat, habet plumbum: [PL15.1488B] et qui putat se granum tritici, habet stipulam quae possit exuri. Sed hic sibi multi aurum videntur. Non illis invideo: sed tamen aurum examinabitur, uretur ut possit probari. Sic enim scriptum est: Sicut aurum in conflatorio probabo illos (Zach. XIII, 9). Ergo advertant, quia examinabuntur omnes. Multi ergo qui se aurum putant, et ipsi humilitatem sequantur; ut vitia sua decoquant. Sed hic inanis jactantia est; ideo multis qui se massas putant auri, dicit sapientior auri massa: Omnes nos fornax probabit. Ergo quia examinandi sumus, sic nos agamus; ut judicio probari mereamur divino. Teneamus hic positi humilitatem; ut cum unusquisque nostrum venerit ad judicium Dei, ad illos ignes quos transituri sumus, dicat: Vide humilitatem meam, et erue me; [PL15.1488C] nam si superbus fuerit, si arrogans, si contumax, non poterit hoc dicere. Nemo autem dicet: Vide superbiam meam: sed vide humilitatem meam; ut ejus gratia erui ab illo igne mereatur.

16. Est ergo humilitas laboris et fatigationis: est et humilitas virtutis atque propositi, quam in secundis et prosperis, et in otio positus tenet justus. Nullo licet fractus labore, nullius certaminis dubius eventu, humilem omnibus affectum exhibet, nec sua extollere studet: sed magis minuere operis sui pretium, et meriti sui gratiam. Audi justum humiliantem se: Ego sum, inquit, minimus apostolorum (I Cor. XV, 9). Ille vas electionis divinae, ille gentium doctor minimum esse se dicit, indignum ejus officii nomine, quod suis operibus praeferebat; nihilque sibi arrogat, [PL15.1488D] sed totum gratiae Dei deputat. Hoc utique decet justum.

17. Hac humilitate Abraham pater fidei nuncupatus est, qui cum divino participaretur alloquio, terram se esse dicebat, et limum (Gen. XVIII, 27). Ipse quoque Dominus ait: Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7), cum de sui corporis passione loqueretur: qui non quae sua sunt quaesivit, sed quae aliorum. Cujus nos imitatores vult fieri Apostolus, atque hortatur dicens: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 5-7). [PL15.1489A] Nec nos igitur nobilitatem generis, nec divitias requiramus, si volumus Christum sequi. Exinanivit se, cum esset in Dei forma; cum dives esset, pauper factus est. Noli et tu contemnere plebeium, quia nobilis es; noli despicere servum, quia potens es; noli pauperem fastidire, quia dives es. Numquid nobilior, numquid potentior, numquid ditior Christo es? Ille pro te suscepit illa, quae tu despicis. Ille pro te humiliavit se usque ad mortem, et mortem crucis; ut tuae lapsum aboleret superbiae; ut quod per unius Adae inobedientiam perdideramus, per unius Domini Jesu obedientiam reciperemus: Propter quod Deus, inquit, illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur.....quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9-11).

[PL15.1489B] 1227 18. Considera, o homo, quid legas. Non laboravit Apostolus potentiam Christi probare: sed obedientiam praedicare; sed demonstrare quanta sit humilitatis gratia, quantus ejus profectus. Si simplicibus accipias auribus, et Christum exaltavit. Sed Christus non quae sua, sed quae tua erant, illa humilitate quaerebat. Accipe ergo argutis auribus: moraliter, tibi profuit; mystice, tuam redemit salutem. Quomodo vis intellige: salus est tua. Si putas quod Christo profuit humilitas sua; cui ergo non proderit? Si illum exaltavit; quem non augebit? Factus est minister omnium Dominus, et auctor omnium vapulavit, pedes lavit, crucifixus est, mortuus est. Sed in his omnibus detrimentum nullum video divinitatis ejus, profectum operationis agnosco. Qui nihil habebat, [PL15.1489C] quod ad potestatem suam adderet, habuit quod ad cultum suae majestatis adjungeret. Audeo dicere: operationis suae munus amiserat, nisi id humilitas recepisset. Itaque nos quidem redemit, sed etiam sibi acquisivit. Nihil ergo humilitas affert dispendii. Ille qui se exinanivit, plenus est. Ille qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, formam servi accipiens, in gloria est Dei Patris. Suscepi quem nesciebam, agnovi quem non cognoscebam, confiteor quem negabam. Ipsi genu corporis flecto, ipsi genu mentis inflecto, ipsum adoro, quem ante fugiebam.

19. Gratias tibi agimus, Domine Jesu, quod creasti nos, sed creatos feris, bestiis, mutis animantibus praefecisti. Majora sunt visitationis tuae munera. Visitatos majestatis tuae consortiis honorasti, dicens: [PL15.1489D] Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23); suscepto enim corpore frater es factus, nec Dominus esse desisti. Major redemptionis gratia: periclitantes morte propria redemisti, sicut scriptum est: [PL15.1490A] Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XVIII, 14). Suscitasti mortuos, dicens: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19); in illo enim templo Dominici corporis omnibus jus resurrectionis adcrevit. Resurgentes adaequasti angelis, sicut dixisti: Quoniam quae non nubunt, et ii qui non ducunt uxores, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30). Postremo ad dexteram Dei in illo Filii hominis solio collocasti, sicut ipse dignatus es dicere: Ex hoc autem erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei (Luc. XXII, 69).

20. Unde Apostolus admirans divinae dona pietatis, simul ostendens unam Patris et Filii esse liberalitatem, ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem qua dilexit nos (Ephes. II, 4). Audis in quo debeas, homo, dives esse, quas [PL15.1490B] habere virtutes, amare in Deo, in te probare: inire beneficia misericordiae charitatisque coelestis. Et addidit: Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati: et simul suscitavit, simul fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu (Ibid., 5 et 6). In Christo utique honoratur et caro. Ille igitur qui ad dexteram Dei sedet, propter nos 1228 humiliatus est. Ideoque dicit nobis: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Non dixit: Discite a me, quia potens sum, sed quia humilis corde; ut tu illum imiteris, ut tu ei dicas: Domine, audivi vocem tuam, implevi praeceptum tuum. Dixisti ut a te disceremus humilitatem: didicimus non solum sermone tuo, sed etiam actu tuo, feci quod imperasti: Vide humilitatem meam.

[PL15.1490C] 21. Athleta bonus membra sua monstrat; ut conversationis suae approbet disciplinam. Monstrat etiam tunc membra sua, quando post aliqua certamina graviora, iterum certare compellitur; ut judex videns fessum corpus, nequaquam eum certare compellat. Et tu ostende cordis tui humilitatem; ut titulos virtutis ostendas. Ostende et corporis tui certamina; ut dicas: Certamen bonum certavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7): et videns spiritalis judex certaminis, coronam justitiae decernat; quoniam legem agonis implesti.

22. (Vers. 154.) Sequitur versus secundus: Judica judicium meum, et libera me: propter verbum tuum vivifica me. Festinant innoxii ad judicium, et propriae [PL15.1490D] innocentiae arbitris desiderant citius comprobari. Habet hoc usus etiam in saeculo, quod est commune cum sanctis. Verum is qui apud Deum justus est, habet aliam causam judicii non timendi; quia apud [PL15.1491A] misericordem judicem sibi causa est, apud redemptorem suum vult cito et sperat absolvi. Absolutio enim matura sanctorum est. Unde et Dominus ait per Ezechielem ad angelos qui ministri sunt ultionum: A sanctis meis incipite (Ezech. IX, 6). Non vult Dominus commune sanctis cum diaboli sociis consortium esse judicii; diabolus enim et ministri ejus cum hominibus non flagellabuntur. Separata est poena, ubi distat et culpa. Ideoque alio loco Scriptura ait: Tempus est incipere judicium a domo Dei (I Petr. IV, 17). Quos miseratur enim, cito castigat; ut non diutius afficiantur futuri exspectatione judicii, non prolixius misera reatus sorte macerentur; ut unusquisque reddat etiam duplicia peccata sua, quo tandem possit absolvi. Poena enim reorum quaedam absolutio delictorum [PL15.1491B] est.

23. Videmus in hoc saeculo insertos nexibus catenarum reos in specie pompae miserabilis duci: et nonnumquam hoc patiuntur insontes; ut tolerabilius sit mori, quam talia subire supplicia. Optant utique audiri bene sibi conscii: optant etiam hi qui gravibus flagitiis urgentur, poenam mortis celeritate transigere: ut aliquanta compendia poenarum lucrentur. Spes est etiam de judicis misericordia. Ipso exsilio claustra carceris duriora sunt, nec reditus in perpetuum omnibus intercluditur relegatis. Si haec operatur humanum examen, quanto magis Christi est omnibus expetendum! Differtur diaboli judicium; ut sit semper in poenis reus, semper improbitatis suae innexus catenis, conscientiae suae in perpetuum sustineat [PL15.1491C] ipse judicium. Ideo dives ille in Evangelio (Luc. XII, 20), 1229 licet peccator poenalibus urgetur aerumnis, ut citius possit evadere: diabolus autem nequaquam pervenisse ad judicium demonstratur, nequaquam adhuc poenis esse subjectus; nisi quas ipse tantorum conscius scelerum solvit timore perpetuo, ne aliquando securus sit.

24. Immo ut verius dicam, sanctus ad judicium venit, impius non venit: Quoniam non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5). Hic petit ut absolvatur, alius ut coercitus dimittatur. Qui autem non judicatur, non credidit, sed impietatis suae judicio ipse punitur. Apud imperatores istos non puniuntur sceleris rei barbari, quod in sua gente commiserint; quia non sunt sibi subditi, sed graviore nomine hostes [PL15.1491D] habentur, qui sine interrogatione privati sceleris puniuntur. Ita et Christus suos castigat quos diligit, alienos tamquam generali damnatione impietatis adstrictos poenae donat aeternae; Novissima enim..... destruetur mors (I Cor. XV, 26): et tamen verecunde docet Propheta exemplo sui; ut etiam qui diffidit [PL15.1492A] operibus suis, propter verbum tamen Dei clementiorem speret sententiam.

25. Alius propter divitias vivere cupit, alius propter filios: hic propter verbum Dei vivificari petit, sicut Simeon Domini exspectavit adventum; vidit enim Dominum in templo, et ait: Nunc dimittis servum tuum..... in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30): asserens vivendi sibi cupiditatem aliam non fuisse, nisi ut Christum videret. Denique vidit, et vinculis solvi corporis postulavit.

26. Possumus etiam intelligere: Judica judicium meum, quasi gravior a nobis causa sit de judicio nostro, quam de errore dicenda. Erranti enim facilius datur venia, quam improbe in alium judicanti: Necesse [PL15.1492B] est enim eam formam in te redire judicii, quam in alium ipse decernendam putaveris.

27. (Vers. 155.) Sequitur versus tertius: Longe est a peccatoribus salus; quoniam justitias tuas non exquisierunt. Quorum serum est judicium, eorum salus longe est: sed ipsi sunt sui auctores periculi, qui Domino non appropinquarunt. Ideo facti sunt longe, quia voluntate sua a salutis se gratia separaverunt. Non refugit eos salus, sed ipsi salutem, qui se elongaverunt. Venit ad Judaeos, sed ipsi salutem non receperunt. Quomodo non receperunt? Audi, Jesus salus est, Jesus filius hominis nuncupatus est: Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10): sed Judaei dimitti sibi latronem postulaverunt, Jesum repudiaverunt (Joan. [PL15.1492C] XVIII, 10).

28. Quis autem est qui se longe facit a Domino, nisi qui non exquirit justitias ejus? Qui vero justitias Dei exquirit, prope est, adhaeret Deo. Et ideo justitias Dei quaerentibus dicit Apostolus: Vos qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi (Ephes. II, 13). Sanguis Christi justitia est. Denique ipse ait ad Joannem: Sine.... nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15).

29. (Vers. 156.) Sequitur versus quartus: Miserationes tuae multae nimis, Domine: secundum judicium tuum vivifica me. Etsi longe est a peccatoribus salus; tamen nemo desperet, quia multae sunt misericordiae Domini. Qui enim suo peccato pereunt, misericordia Domini liberantur. Miserebor, inquit, cuimisertus [PL15.1492D] 1230 misertus ero (Exod. XXXIII, 19). Palam apparuit non quaerentibus, vocavit refugientes, congregavit ignaros, pro omnibus se obtulit passioni. Num ergo multum misericors? Misericordia enim hominis in proximum suum: misericordia Domini in omnem carnem; ut omnis caro ad Dominum [PL15.1493A] ascenderet, illa Domini miseratione donata.

30. Sed cum dixerit multas esse Domini miserationes, quomodo secundum judicia ejus vivificari petit; maxime cum alibi ipse dicat: Et non intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2)? Sed aliud est illud judicium beneficiorum Christi, cui respondere non possumus (quis enim potest debitum referre naturae, debitum salutis et gratiae); aliud judicium, quo fragilitatis nostrae aestimatione censemur. In hoc ipso tamen judicium cum misericordia copulatum est; ut veritas judicii miseratione Domini temperetur.

31. Aut fortasse, quia dixerat: Judica judicium meum (Sup. v. 154); ideo subtexuit miserationes Domini nimium multas esse: grave est enim de altero [PL15.1493B] judicare. Unde etiam scriptum est: Nolite judicare, ut non judicemini (Luc. VI, 37). Cum enim unusquisque sit suorum conscius peccatorum, quomodo potest de alterius judicare peccato? Judicet (3, quaest. 7, cap. Judicet) de alterius errore, qui non habet quod in se ipse condemnet: judicet ille, qui non agat eadem quae in alio putaverit punienda; ne cum de alio judicat, in se ferat ipse sententiam: judicet ille qui ad pronuntiandum nullo odio, nulla offensione, nulla levitate ducatur. Audisti hodie quid judex verus et justus locutus sit: Non possum, inquit, ego a me facere quidquam (Joan. V, 30).

32. Nonnulli haeretici solebant hinc facere quaestiones, quasi infirmus esset Filius, qui a se nihil faceret; quasi secundum divinitatem quoque subditus, [PL15.1493C] et paterno subjectus imperio: nec advertunt quod hoc quoque magis potestatis divinae unitas comprobetur, ubi putant inter Patrem et Filium esse distantiam potestatis. Nihil a se facit Filius, quia per unitatem operationis nec Filius sine Patre facit, nec sine Filio Pater. Denique Pater dicit ad Filium: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), communem asserens operationem esse, ubi commune consilium est. Quid sine Sapientia facit, qui omnia in Sapientia fecit, ut lectum est: Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24)? Denique Sapientia dixit, Cum faceret coelos, cum illo eram..... ego eram cui applaudebat (Prov. VIII, 27 et 30). Et Evangelista ait: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3); ut doceret non solum [PL15.1493D] operatorem omnium Filium, sed etiam paternae operationis consortem esse.

33. Ego tamen arbitror, quod hic locus ad judicii formam videatur esse referendus; Evangelium etenim non solum fidei doctrina, sed etiam morum est magisterium, et speculum justae conversationis. Invenio in Evangelio, quod Dominus Jesus multorum affectus, et officia susceperit; ut doceret quomodo nos in his conversari oporteret officiis. Suscepit personam pastoris, et ait: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 11). Ideoque pro rationabili grege se ipsum passioni corporis non negavit; [PL15.1494A] ut ovem lassam crucis suae 1231 humeris superponens, pii oneris functione recrearet.

34. Suscepit advocati personam: Ipsum enim advocatum habemus apud Patrem (I Joan. II, 1). Pernoctabat in oratione pro nobis (Luc. VI, 12): ut nos suo informaret exemplo quemadmodum veniam nostris debeamus exorare peccatis. Non enim ideo pernoctaret, quasi qui aliter Patrem nobis reconciliare non posset: sed ut qualis advocatus esse debeat, demonstraret: qualis Sacerdos, ut non solum diebus, sed etiam noctibus pro grege Christi debeat precator assistere. An impetrandi egebat auxilio, qui facere ipse poterat quod rogabat, quemadmodum ipse dicebat: Ego ad Patrem vado: et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam (Joan. XIV, 12 et 13)? Denique [PL15.1494B] alibi ait, cum Lazarum resuscitaret: Sciebam quod semper me audis (Joan. XI, 42). Hic quasi infirmus pernoctabat, qui sciebat quod semper auditur, et clamavit: Lazare, veni foras (Ibid., 44). Locuta est resurrectio, mors recessit.

35. Suscepit etiam affectum rei, et stetit ante judicem tamquam reus: nec dedignatus est Dominus omnium praesidis vilitatem. Interrogatus tacebat (Joan. XIX, 9), ostendens non in clamore vocis, nec in forensis assertione patrocinii, sed in conscientiae integritate esse innocentiae defensionem: nec salutem corporis ambiendam, sed animi puritatem. Denique qui Susannam absolvit tacentem, se obtulit morti. In illa causa ostendit ut nemo desperaret: in hac, ut redimendae universitatis sacrificium non negaret. [PL15.1494C] Caesus postremo, non conviciatus est, non repercussit: Et Dominus coeli atque terrarum studium deposuit ultionis, vocem humilitatis emisit, dicens: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 23)? Quasi infirmus, caedis deplorat injuriam: et cum se posset ulcisci, queri maluit quam vindicare.

36. Ergo et hic personam judicis, propositumque suscepit, dicens: Non possum a me facere quidquam (Joan. V, 30). Bonus enim judex (3, quaest. 7, cap. Judicet, § Bonus) nihil ex arbitrio suo facit, et domesticae proposito voluntatis, sed juxta leges et jura pronuntiat, scitis juris obtemperat, non indulget propriae voluntati: nihil paratum et meditatum domo defert: sed sicut audit, ita judicat; et sicut se habet [PL15.1494D] negotii natura, decernit. Obsequitur legibus, non adversatur: examinat causae merita, non mutat.

37. Discite, judices saeculi, quem in judicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. Dominus omnium dicit: Non possum ego a me facere quidquam. Alibi lego: Negare semetipsum non potest (II Tim. II, 13). Non potest utique, non per infirmitatem, sed per integritatem: non per impossibilitatem faciendi, sed per observantiam judicandi. Quid non potest qui omnia potest, nisi quod posse nolit? Non vult posse quod damnet, non vult posse adversus fidem, non vult posse adversus veritatem. Audi [PL15.1495A] postremo ipsum dicentem cur non possit a se facere quidquam: Sicut audio, inquit, et judico (Joan. V, 30), hoc est, non ex mea potestate decerno quod libitum, sed ex 1232 judicandi religione, quod justum est: et ideo judicium meum verum est: quia non voluntati meae indulgeo, sed aequitati. Audite quid judex dicat coelestis: Non possum a me facere quidquam, sed sicut audio, et judico.

38. Et Pilatus dicebat ad Dominum Jesum: Potestatem habeo dimittendi te. et potestatem habeo crucifigendi te (Joan. XIX, 10). Usurpas, o homo, potestatem quam non habes; cum Deus neget se habere, qui habet super omnia potestatem! Audi quid justitia dicat: Non possum a me facere quidquam. Audite quid judex aequitatis asserat: Sicut audio, et judico. [PL15.1495B] Audite quid judex iniquitatis loquatur: Potestatem habeo dimittendi te, et potestatem habeo crucifigendi te. Tua, Pilate, voce constringeris, tua damnaris sententia. Pro potestate igitur, non pro aequitate crucifigendum Dominum tradidisti: per potestatem absolvisti latronem, auctorem vero vitae interfecisti. Sed nec istam a te habuisti, quam habere te asseris, potestatem. Denique dicit tibi Dominus Jesus: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi data tibi esset desuper (Ibid., 11). Mala potestas licere quod non liceat. Potestas ista tenebrarum est, verum non videre, sed spernere.

39. Audite quid verus judex loquatur: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. V, 30). Quasi homo loquitur: quasi judex docet: [PL15.1495C] quoniam qui judicat, non voluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod legum est (3, quaest. 7, cap. Judicet. § Qui). Constitue judicem de hoc saeculo: numquid potest adversum imperialis formam venire rescripti? Numquid potest normam augustae definitionis excedere? Quanto magis divini formam debemus servare judicii! Christus dicit: Non quaero voluntatem meam, hoc est, hominis, quae vel odio dirigitur, vel studio intenditur, vel gratia inflectitur, vel aliorum mendacio depravatur; Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2). Sed voluntatem, inquit, ejus qui me misit; hoc est, divinae cognitionis formam veni docere; ut in judicando magis cordi sit veritatis custodia, quam obedientia voluntatis (3, quaest. 7, cap. Judicet, § In judicando). Non ergo hic quoque infirmitas [PL15.1495D] potentiae, sed forma est expressa justitiae.

40. Justum igitur est judicium Filii Dei; quia est secundum voluntatem Dei, non secundum hominis affectum; Deus enim misericordiarum plenus est: et misericordia ejus cum judicio, et judicium cum misericordia; neque sine judicio miseretur, neque sine [PL15.1496A] misericordia judicat. Denique scriptum est: Misericordia ejus in stateris (Esai. XXVIII, 17). Filii autem hominum mendaces in stateris, ut decipiant (Psal. LXI, 10). Examinat ergo et trutinat Deus merita singulorum, et quemadmodum pro mensura dat gratiam; ne supra mensuram sit: ita pro mensura dat misericordiam. Unde ait: Mensuram bonam, confertam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem mensura qua mensi fueritis, reddetur vobis (Luc. VI, 38). Similiter in statera singulorum facta pensantur; ut si bona opera malis praeponderent, remuneratio praemii deferatur: si peccata 1233 virtutibus, tristior reum poena constringat: quod expressum habes ad Timotheum, dicente apostolo Paulo: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt [PL15.1496B] praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V, 24). Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.

41. Omnia ergo a Domino Deo nostro mensura quadam, et pondere fiunt. Quis posuit.... inquit, rupes in statera (Esai. XL, 13)? Et supra: Quis mensus est manu aquas, et coelum palmo (Ibid., 12)? Qui nostra examinat, sua utique examinata largitur, et salvo omnia decernit examine. Ponderat misericordiam, ponderat ultionem; in utroque certum pondus, habilisque mensura est. Unde et David ait: Et potum dabis illis in lacrymis, in mensura (Ps. LXXIX, 6); ne sine moderatione mensurae poenae cumulo gravarentur, et sustinere non possent. Et [PL15.1496C] alibi idem ait propheta: Calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita (Ps. LXXIV, 9). Et Hieremias ait: Calix aureus Babylon in manu Domini a quo inebriatae sunt gentes (Jerem. LI, 7): hoc est, poena a nationibus persoluta est; ne diutius insultarent, quod Dei populum acerbissima populatione vexarent. Sensus igitur versus Davidici hic est: Parata et plena est poena quae debetur impiis, quam Dominus declinat in perfidos; sed tamen miseratione sua non usque ad faecem dignatur effundere; ne plenitudinem supplicii ferre non possint. Inclinat ergo calicem, non evacuat. Quod inclinat, censurae est; quod non evacuat, misericordiae.

42. Ergo judicium quoque misericordia temperat [PL15.1496D] Dominus Deus noster. Quis enim nostrum sine divina potest miseratione subsistere? Quid possumus dignum praemiis facere coelestibus? Quis nostrum ita assurgit in hoc corpore; ut animum suum elevet, quo jugiter adhaereat Christo? Quo tandem hominum meritum defertur; ut haec corruptibilis [PL15.1497A] caro induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem? Quibus laboribus, quibus injuriis possumus nostra eluere peccata? Indignae sunt passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18). Non ergo secundum merita nostra, sed secundum misericordiam Dei, coelestium decretorum in homines forma procedit.

43. (Vers. 157.) Sequitur versus quintus: Multi persequentes me, et tribulantes me: a testimoniis tuis non declinavi. Non est magnum, si tunc a Dei testimoniis non declines; cum te nullus affligit, nullus persequitur. Quis enim inoffense sibi prosperorum eventuum secundante successu, fieret ingratus? Quis divitiis affluens, jugi salute robustus, non ad Dei gratiam referat quod sibi illa concessa [PL15.1497B] sint? Denique cum sanctum Job praedicaret Dominus, ait adversarius: Numquid gratis colit Job Dominum? Nonne tu vallasti eum? 1234.... Mitte manum tuam in omnia quae habet, si non in faciem te benedicit (Job. I, 9 - 11). Tunc igitur plus probatus est, quando amissis opibus et filiis, a Domini cultu et gratia non recessit. Sed non unus persecutor est; multos ministros habet; sed non te terreant: Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21). Si multae persecutiones, multae probationes; ubi multae coronae, multa certamina; tibi ergo proficit, quod multi persecutores sunt; ut inter multas persecutiones facilius invenias quemadmodum coroneris.

44. Utamur exemplo Sebastiani martyris, cujus [PL15.1497C] hodie natalis est. Hic Mediolanensis oriundus est. Fortasse aut jam discesserat persecutor, aut adhuc non venerat in haec partium, aut mitior erat. Advertit hic aut nullum esse, aut tepere certamen. Romam profectus est, ubi propter fidei studium persecutionis acerba fervebant; ibi passus est, hoc est, ibi coronatus. Itaque illic, quo hospes advenit, domicilium immortalitatis perpetuae collocavit. Si unus persecutor fuisset, coronatus hic martyr utique non fuisset.

45. Sed quod pejus, non hi solum persecutores sunt qui videntur, sed etiam qui non videntur; et multo plures persecutores! Sicut enim unus persecutor rex multis persecutionis praecepta mittebat, et per singulas vel civitates, vel provincias erant [PL15.1497D] diversi persecutores; ita etiam diabolus multos ministros suos dirigit, qui non foris tantummodo, [PL15.1498A] sed etiam intus faciant persecutiones in animis singulorum. De his dictum est persecutionibus: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Thim. III, 12). Omnes dixit, nullum excepit. Quis enim exceptus potest esse cum ipse Dominus persecutionum tentamenta toleraverit? Persequitur avaritia, persequitur ambitio, persequitur luxuria, persequitur superbia, persequitur fornicatio. Unde et Apostolus ait: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Nam qua causa fugeres, nisi illa te persequeretur? Est enim malus spiritus fornicationis, est malus spiritus avaritiae, malus spiritus superbiae.

46. Isti sunt persecutores graves, qui sine gladii terrore mentem hominis frequenter elidunt, qui [PL15.1498B] illecebris magis quam terroribus animos expugnant fidelium. Hi tibi hostes cavendi, hi graviores tyranni, per quos Adam captus est. Multi in persecutione publica coronati, occulta hac persecutione ceciderunt. Foris, inquit, pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Advertis quam grave certamen sit, quod est intra hominem; ut secum ipse confligat, cum suis cupiditatibus praelietur. Ipse Apostolus fluctuat, haeret, astringitur, captivari se asserit in lege peccati et mortis corpore debellari, nec potuisse evadere, nisi esset Domini Jesu gratia liberatus (Rom. VII, 23-25).

47. Verum ut multae persecutiones, ita multa martyria. Quotidie testis es Christi. Tentatus 1235 es spiritu fornicationis; sed veritus Christi futurum [PL15.1498C] judicium, temerandam mentis et corporis castimoniam non putasti: martyr es Christi. Tentatus es spiritu avaritiae, ut possessionem minoris invaderes, indefensae viduae jura temerares; et tamen contemplatione coelestium praeceptorum opem magis ferendam, quam inferendam injuriam judicasti: testis es Christi. Denique tales vult testes Christus assistere, secundum quod scriptum est: Judicate pupillo, et justificate viduam: et venite, disputemus, dicit Dominus (Esai. I, 17 et 18). Tentatus es spiritu superbiae; sed videns inopem atque egenum, pia mente compassus es, humilitatem magis quam arrogantiam dilexisti: testis es Christi; et quod est amplius, non sermonis tantummodo, sed etiam operis testimonium perhibuisti. Quis enim locupletior [PL15.1498D] testis est, quam qui confitetur Dominum Jesum in carne venisse, cum Evangelii praecepta custodit? [PL15.1499A] Nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi verbo fateatur, operibus negat. Quam multis dicentibus: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? in illo die respondebit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Ibid., 23)! Ille ergo testis est, qui astipulantibus factis, Domini Jesu praecepta testatur.

48. Quanti ergo quotidie in occulto martyres Christi sunt, et Jesum Dominum confitentur! Novit hoc martyrium Apostolus et testimonium Christi fidele, qui dixit: Haec est enim gloriatio nostra, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Quanti foris confessi sunt, et intus negaverunt! Namque uxoris ducendae gratia, quae gentili viro a christianis parentibus [PL15.1499B] negabatur, simulata ad tempus fide, plerique produntur quod foris confessi sunt, intus negasse. An fornicationis causa tantummodo putamus Dominum Deum nostrum in populum Judaeorum tam severe esse commotum, ut viginti tria millia de populo necarentur (Num. XXV, 9), propterea quod Madianitae gentis feminis concubitu miscerentur: ac non eo quod per illos concubitus alienigenarum desciscere a fide, negare Dominum cogerentur?

49. Nolite, inquit, omni spiritui credere (Joan. IV, 11); sed a fructibus eorum cognoscite, quibus credere debeatis. Venit quis in Ecclesiam, dum honorem affectat sub imperatoribus Christianis, simulato metu orationem se fingit deferre: inclinatur et solo sternitur, qui genu mentis non flexerit; videt [PL15.1499C] illum homo, Christianum putat; videt homo orantem suppliciter, et credit; sed Deus audit negantem. Discedit probatus ab homine, sed condemnatus a judice. Quanto tolerabilius fuerat homini negasse, et Deo esse confessum! Licet hoc quoque reprehensibile; perfecta enim confessio et animi quaerit devotionem, et vocis professionem: Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).

50. Ergo in persecutionibus interioribus esto fidelis et fortis; ut et istis forensibus persecutionibus approberis. Et in intimis persecutionibus 1236 sunt reges, et praesides, terribiles judices potestate. Dabis exemplum in Domini tentatione quam pertulit; demonstrata sunt ei omnia regna, et dictum [PL15.1499D] est ei: Tibi dabo haec omnia, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Lectum et alibi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Vides ante quos reges statuaris, o homo, ante quos praesides peccatorum, si culpa regnat? [PL15.1500A] Quot peccata, quot vitia, tot reges. Et ante hos adducimur, et ante hos stamus. Habent etiam isti reges tribunal in mentibus plurimorum; sed si quis Christum fateatur, statim regem illum facit esse captivum, dejicit de solio suae mentis. Quomodo enim poterit diaboli tribunal manere in eo cui Christi tribunal assurgit?

51. Multi ergo persequentes, et tribulantes me. Et fortasse Christus hoc dicit, et dicit in vocibus singulorum; ipsum etenim adversarius persequitur in nobis. Si declinas persequentem, Christum abjicis, qui se tentari patitur, ut vincat. Ubi illum viderit diabolus, ibi parat insidias, ibi tentationum machinas admovet, ibi dolos nectit; ut illum, si possit, excludat. Ubi autem diabolus praeliatur, ibi [PL15.1500B] Christus assistit. Ubi diabolus obsidet, ibi Christus includitur, ibi murorum spiritalium septa defendit. Ergo qui persecutorem refugit, rejicit etiam defensorem. Sed cum audis: Multi persequentes, et tribulantes me, noli timere, qui potes dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Verum hoc dicit ille, qui a testimoniis Domini nullo vitiorum declinat anfractu.

52. (Vers. 158.) Sequitur versus sextus: Vidi non servantes pactum, et tabescebam; quoniam verba tua non custodierunt. Beatus vir qui in charitate Dei tabescit; quia videt non servantes pactum. Alius propter vitiosos amores tabescit, qui distillat dum est dilatus amore dilectae: et dum protelatur flagrantis cupiditatis effectus, animus deficit, vires [PL15.1500C] corporis quadam deformitate palloris, fessorumque artuum tabe minuuntur. Alius qui pecuniam concupiscit, donec potiatur ea, avaro miser tabescit affectu. Alius immodice capessendi honoris impatiens, si desideria longa suspiret, non mediocri mentis tabe conficitur. Non talis qui dicit: Quam distabuit caro mea in terra deserta, in invia, et sine aqua (Ps. LXII, 2 et 3)! hic enim castigabat carnem suam, et tabescere faciebat, dum indefesso desiderio divinae cogitationis intentus, et lucem diei sollicita exspectatione praeveniens, antelucanum solvere Domino canticis et hymnis gestiebat obsequium.

53. Tabescit ergo vir pacificus, quando alios videt pacta rescindere, consensuum abolere concordiam, jurgia de pace reparare, in tumultus redire de gratia. [PL15.1500D] Quod utique non facit, qui Domini praecepta custodit: non facit qui audit dicentem: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Ergo qui pactum servat, is Christi obedit imperiis; qui autem non servat, ille Christi praecepta contemnit; [PL15.1501A] et quod pejus est, comperta fastidit, et negligit.

1237 54. (Vers. 159.) Sequitur versus septimus: Vide quia praecepta tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me. Hic quoque invitat Dominum, ut plenum charitatis suae spectet affectum. Nemo dicit, Vide, nisi qui judicat se, si videatur, esse placiturum. Et pulchre dicit, Vide, et secundum Legem dicit; quia Lex praecepit, ut unusquisque ter in anno se offerat in conspectu Domini (Exod. XXIII, 17). Quotidie se sanctus offert, quotidie apparet, et non vacuus apparet: non est enim vacuus, qui de plenitudine ejus accepit. Non erat vacuus David, qui ait: Repletum est gaudio os nostrum (Psal. CXXV, 2); quia gaudium fructus est Spiritus sancti. Et [PL15.1501B] sicut de plenitudine Verbi nos omnes accepimus, quemadmodum dixit Joannes (Joan. I, 16): ita etiam Spiritus sanctus de plenitudine sua replevit orbem terrarum. Non erat vacuus Zacharias, qui repletus est Spiritu sancto, et prophetabat adventum Domini Jesu (Luc. I, 67). Non erat Paulus vacuus, qui evangelizabat in abundantia: et repletus erat, accipiens odorem bonae suavitatis ab Ephesiis, placentem Deo hostiam (Ephes. V, 2). Non erant Corinthii vacui, in quibus abundabat Dei gratia, juxta ejusdem Apostoli testimonium (I Cor. I, 7).

55. Offerebat se ergo David quotidie Deo, et non vacuus offerebat, qui poterat dicere: Os meum aperui, et duxi spiritum (Sup., v. 131). Ideo ergo dicebat: Vide quia praecepta tua dilexi. Audi in quo te [PL15.1501C] offerre debeas Christo. Non in his quae videntur, sed in occultis, et in abscondito; ut pater tuus qui videt in abscondito, reddat tibi, et fidelem remuneret affectum. Praecepta, inquit, tua dilexi. Non dixit, servavi: non dixit, custodivi; nam imprudentes non custodierunt praecepta Domini. Aliqui enim codices habent ἀσυνετοῦντας, hoc est, insipientes, non intelligentes. Ergo qui non intelligunt, non sapiunt; hi non custodiunt. Qui autem perfectus est intellectu, perfectus sapientia, diligit: quod est amplius quam custodire; custodire enim necessitatis plerumque est, et timoris: diligere charitatis. Custodit qui evangelizat: sed qui volens evangelizat, mercedem accipit; quanto magis qui diligit, mercede donatur! Possumus enim non amare quod [PL15.1501D] volumus: non possumus nolle quod amamus. Sed quamvis mercedem perfectae charitatis exspectet, et miserationis divinae suffragium poscit, ut in ea vivificetur a Domino. Non ergo arrogans debitae mercedis exactor, sed verecundus misericordiae divinae est deprecator.

56. (Vers. 160.) Sequitur versus octavus: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Cum principium verborum Dei veritas sit, veritas utique fidei fundamentum est. Primum etenim oportet ut credamus vera esse Dei summi, quae in divinis scripturis legimus, oracula. Secundum [PL15.1502A] est, ut virtutem eorum pleniore cognitione discamus. Sicut enim Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9): plenitudo autem sapientiae dilectio; lex enim sapientia, plenitudo autem legis dilectio: ita plenitudo verborum Dei sapientia, cognitioque justitiae. Nam sicut a timore Domini processus quidam est ad gratiam 1238 charitatis: ita a veritate ad judicium justitiae divinae quidam videtur fieri processus.

57. Venisti ad Ecclesiam: audisti unum Deum dici, unde Lex incipit, sicut habes scriptum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4): crede unum Deum esse, non plures deos. Cum autem coeperis legere Dominum Jesum Dei Filium in carne venisse propter totius mundi redemptionem, [PL15.1502B] distingue sapienter unum Deum Patrem esse, ex quo omnia, et nos in illum: et unum Dominum Jesum, per quem omnia, et nos per ipsum. Cognosce quia ideo venit, ut virtutis semitis noster informetur affectus, ut morum mansuetudinem conversationis ejus disceremus exemplo, ut aboleretur culpa per gratiam: et tunc a veritatis confessione ad cognitionem justitiae processisti. Fides principium christiani est: plenitudo autem christiani justitia est. Fides in confessione populorum, justitia in martyrum passione.

58. Scientes igitur in aeternum mansura judicia omnia justitiae Dei, caveamus ne opera nostra displiceant, et aeternum incipiamus subire judicium: nec si aliquid boni fecimus, resupino solvamur affectu. [PL15.1502C] Omnes oportet nos ante tribunal Christi assistere; ut recipiat unusquisque quod gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Vides quia et Paulus assistet, ut ipse commemorat. Cave ligna, cave stipulam; ne ad judicium Dei tecum deferas, quae ignis exurat. Cave ne cum in uno aut duobus habeas quod probetur, in pluribus operibus deferas quod offendat. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; potest tamen et ipse per ignem salvari (I Cor. III, 15). Unde colligitur quia idem homo et salvatur ex parte, et condemnatur ex parte. Cognoscentes itaque multa esse judicia, opera nostra examinemus omnia. In viro justo grave est detrimentum, grave operis alicujus incendium: in impio poena miserabilis. Sint magis omnia judicia plena gratiae, plena florentium coronarum; [PL15.1502D] ne forte dum trutinantur facta nostra, culpa praeponderet.

SERMO VIGESIMUS PRIMUS. Schin

1. Incipit littera vigesima prima Scin, quae latine dicitur, Super vulnus. Super vulnus quid est, nisi medicamentum, quo vulneris acerbitas mitigatur? Super vulnus oleum infunditur; ut omnis vulneris emolliatur asperitas. Super vulnus malagma, super vulnus alligatura, quibus omne vulnus fovetur. Ubi ergo spes refundendae est sanitatis, ibi adhibentur [PL15.1503A] medicamenta vulneribus. Ubi autem omne caput in dolore, et omne cor in moestitia, non est vulnus, neque cicatrix, non plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6): hoc est, ubi non portio, sed universitas periclitatur, et quaedam corruptio totius corporis tabe consumitur: ibi non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam. Multo igitur commodius, ut sit vulnus quod foveas atque constringas, quam sine vulnere mors serpat interior.

2. Sed est non solum corporis vulnus, sed etiam mentis, quod oleo quodam mollioris alloquii, et 1239 pacifici sermonis suavitate mitescit. Sunt fomenta verborum, sunt medicamenta coelestium praeceptorum, quibus omne nequitiae virus aboletur. Sunt legis vincula quae non adurant, sed magis liberent [PL15.1503B] alligatos: est malagma spiritale, quo collisa animae quaedam membra solidentur.

3. Consideremus igitur quid sit vulnus, quid supra vulnus. Principes persecuti sunt me gratis, vulnus est. Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa, super vulnus est; quia verbis Dominicis vulneris dura curantur.

4. In Threnis quoque Hieremiae habes sub hac littera scriptum: Audisti opprobrium eorum, Domine, omnia consilia eorum adversum me, labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die, sessionem eorum, et resurrectionem eorum (Thren. III, 61-63), vulnus est. Sed subjecit: Aspice in oculos eorum: redde illis retributionem, Domine, secundum opera manuum ipsorum (Ibid., 64), super [PL15.1503C] vulnus est; quia vindicta plerumque solet dolorem vulneris mitigare. Et intra idem Hieremias ait: Gaude et laetare, filia Idumaeae, quae habitas in Geth: et quidem ad te pertransibit calix: bibes, et inebriaberis adhuc (Thren. IV, 21), super vulnus est; calix enim Domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius mundi peccata redemit. Hic calix inebriavit gentes; ne proprii meminissent doloris, sed veterem obliviscerentur errorem. Bona igitur ebrietas spiritalis, quae turbare nescit corporis incessum, levare mentis novit vestigium. Bona ebrietas poculi salutaris, quae moestitiam peccatricis abolet conscientiae, jucunditatem vitae infundit aeternae. Ideo Scriptura dicit: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)!

[PL15.1503D] 5. Medicamentum igitur super vulnus est; quia Dominus Jesus ipse medicus, qui vulnera nostra curavit, infundens vinum et oleum, et alligans [PL15.1504A] vulnera Adae illius, qui descendens ab Hierusalem, a latronibus vulneratus est. Caveat ergo unusquisque ne descendat ab Hierusalem; peccatis enim suis unusquisque descendit, et meritis ascendit. Aut quia fragiles sumus; qui descendit, currat ad illum Samaritanum, custodem operis sui, custodem Legis et gratiae; ut vulneri suo possit invenire medicinam: qui alligaturam verborum coelestium super vulnus imponat, dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Bona alligatura, quae tracta animae tuae ossa connectat, et soliditate reparata, in pristinas vires reformet, ac discissos artus sine ulla sibi cicatricis offensione restituat.

6. (Vers. 161.) De litterae interpretatione satis pro [PL15.1504B] captu nostro dictum putamus: adoriamur sancti Prophetae versus considerare, quos Spiritu sancto revelante subjecit: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis trepidavit cor meum. Si veterem repetamus historiam, et Saul, et Abessalon, et multi alienigenae principes sanctum David persecuti sunt: sed nemo potuit de eo triumphare. Sunt et 1240 principes mundi, rectoresque tenebrarum, qui te in tuo pectore conantur opprimere, et persecutionum saeva intus operantur, promittentes regna terrarum, honores atque divitias, si fragili mente succumbas, et obediendum eorum imperiis arbitreris. Isti principes interdum gratis persequuntur, interdum non gratis. Gratis eum persequuntur, apud quem nihil suum inveniunt, et eum subjugare contendunt: non [PL15.1504C] gratis persequuntur eum, qui se eorum dederit potestati; et in possessionem saeculi totus intraverit; in suos enim sibi jure dominatum vindicant, atque ab iis mercedem iniquitatis efflagitant.

7. Bene hoc martyr dicit, quod injuste persecutionum tormenta sustineat, qui nihil rapuerit, nullum violentus oppresserit, nullius sanguinem fuderit, nullius thorum putaverit esse violandum: qui nihil legibus debeat, et graviora latronum sustinere cogatur supplicia: qui loquatur justa, et non audiatur: qui loquatur plena salutis, et impugnetur, ut possit dicere: Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7). Gratis igitur persecutionem patitur, qui impugnatur sine crimine: impugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis: impugnatur [PL15.1504D] quasi veneficus, quia in nomine Domini gloriatur; cum pietas virtutum omnium fundamentum sit. Vere frustra impugnatur, qui apud impios [PL15.1505A] et infidos impietatis arcessitur, cum fidei sit magister.

8. Verum is qui gratis impugnatur, fortis debet esse et constans. Quomodo ergo subtexuit: Et a verbis tuis trepidavit cor meum? Trepidare infirmitatis est, timoris atque formidinis, sed est etiam infirmitas ad salutem: est etiam timor sanctorum. Timete Dominum sancti ejus (Psal. XXXIII, 10); et: Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI, 1). Qua ratione Beatus? Quia in mandatis ejus cupiet nimis. Pone ergo martyrem inter pericula constitutum; cum inde immanitas bestiarum ad incutiendum terrorem infremat: aliunde stridor candentium laminarum, et flamma fornacis ardentis exaestuet: ex parte alia personent tractus gravium catenarum; hinc carnifex cruentus assistat: pone, inquam, circumspectantem [PL15.1505B] omnia plena supplicii, deinde cogitantem mandata divina, illum ignem perpetuum, illud sine fine incendium perfidorum, illam poenae recrudescentis aerumnam; trepidare corde, ne dum praesentibus cedit, perpetuis se dedat exitiis; perturbari animo, dum futuri judicii rhomphaeam illam terribilem quadam conspectus sui acie contuetur. Nonne hanc trepidationem fiduciae viri constantis aequabis? In eumdem concurrit effectum confidentia cupientis aeterna, et divina trepidantis. Sit tamen fortior ille qui sperat: sit fortior qui praesumit.

9. Utinam ergo talis esse merear; ut si forte persecutor ingruerit, non considerem suppliciorum meorum acerbitates; non metiar tormenta, non poenas; non cogitem ullius atrocitatem doloris; [PL15.1505C] 1241 sed haec omnia levia ducam: trepidem autem; ne Christus me neget, ne Christus excludat, ne me repellat de concilio sacerdotum, si indignum eo collegio judicaverit; videat magis licet permotum corporalium terrore poenarum, plus tamen trepidantem futura judicia. Et si dixerit mihi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31)? porriget tamen dexteram, et insurgentis hujus saeculi fluctus mole turbatum fida mentis statione firmabit.

10. (Vers. 162.) Sequitur versus secundus: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa. Bona igitur trepidatio a verbis Dei, si exsultationem generat; qui enim trepidat a verbis Dei, postea exsultat in verbis Dei. Ergo qui habet in aula sua, corde videlicet suo, verba Dei, excludit sermones [PL15.1505D] principum a corde suo; excludit timor timorem. Si enim ingressus quis balneas, solis deponit aestus, et calor excludit calorem; quanto magis divini judicii terror hunc terrorem excludit humanum; fervorem gratiae saecularis, gratiae fervor aeternae!

[PL15.1506A] 11. Exsultat ergo qui habet verbum Dei; habet enim spolia multa, quae Judaeis abstulit; habet prostrati hostis exuvias (I Reg. XVII, 51). Sicut David abstulit Goliae gladium, et ipsius gladio caput ejus exsecuit; sic verus David humilis atque mansuetus Dominus Jesus, intelligibilis Goliae caput armis ipsius amputavit. Arma enim diaboli gentes erant; fide autem gentium vulneratus caput quod habebat, amisit. Detracta sunt spolia prostrato, vasa ejus direpta; quia alligatus est fortis. Vas diaboli caro erat hominis peccatoris; sed posteaquam in Christum credidimus, caro nostra coepit esse vas electionis; ut habes de apostolo Paulo, qui ad gentes missus est, dictum a Domino Jesu ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis mihi est (Act. IX, 15). Merito ergo vocatum [PL15.1506B] nomen est Christi: Velociter spolia detrahe, divide cito; quia priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Esai. VIII, 3 et 4). Ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos vanos sua perfidia fecerat, amisit spolia quae tenebat. Et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille invaserat, vindicavit; et Sabain viri excelsi ad Dominum Jesum alligati vinculis transierunt, atque ipsum adorare coeperunt, quia captivam duxit captivitatem. Ideo caput ejus abstulit; ut ipse caput esset corporis interempti. Merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt; quia membra sunt Christi.

12. Cognovisti de nationibus: cognosce etiam de [PL15.1506C] Judaeis, quibus Dominus Jesus abstulit spolia; hoc est, regnum coelorum abstulit, et dedit genti facienti fructum ejus. Abstulit virtutem panis, et virtutem aquae, prophetam, et admirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem (Esai. I et seq.). Illis abstulit, nobis dedit. Merito exsulto... sicut qui invenit spolia multa. Sine labore meo inveni spolia quae non habebam. Inveni Heptateuchum, inveni Regnorum libros, inveni prophetarum scripta, inveni Esdram, inveni 1242 Psalmos, inveni Proverbia, inveni Ecclesiasten, inveni Cantica canticorum, inveni admirabilem consiliarium Christum, inveni Paulum prudentem architectum: inveni sapientem auditorem populum Christianum, qui novit ea quae leguntur, audire; ille enim audit [PL15.1506D] qui ea quae audit, intelligit. Lex spiritalis est. Non illam audit Judaeus, qui audit corporaliter; sed ille audit, qui audit in spiritu. Habent illi libros, sed sensum librorum non habent. Habent prophetas, sed non habent quem illi prophetaverunt. Quomodo [PL15.1507A] enim habent, quem non receperunt? Ideo cum Moyse et Elia mihi apparuit; quia ab illis recessit. Multa habet spolia, qui habet Dei Verbum. Habet resurrectionem, habet justitiam, virtutem atque sapientiam, habet omnia; quia in ipso constant omnia. Hebraei spoliaverunt Aegyptios, et vasa eorum abstulerunt (Exod. XII, 36): Judaeorum spolia habet populus Christianus, et totum habemus quod illi habere se nesciebant. Illi aurum et argentum materiale abstulerunt, nos aurum mentis accepimus, nos acquisivimus coelestis sermonis argentum.

13. (Vers. 163.) Sequitur versus tertius: Injustitiam odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Merito odit injustitiam, qui habet arma justitiae. Hebraeus cum haberet haec arma, hoc est, Legem et [PL15.1507B] prophetas, murem abominabatur mortuum; quia Lex dicit: Omnis qui tetigerit mortuum..... immundus erit (Num. XIX, 11); et humanitatis suprema negabat officia defunctis; sed legi non est mortuus, nisi qui injustus est. Haec est immunditia justi, quae iniquitas. Quid enim immundius, quam mentem, qua nihil homini pretiosius est datum, turpibus commaculare criminibus, et atrocibus efferare commentis? Quid illis prodest quod mortuum hominem visere reformidant? Utinam vita eorum non pollueret appropinquantem, quorum mors contaminare neminem potest! Mors nemini nocet, utinam vita non noceat! Contagium enim colluvionis consortium iniquitatis est. Quomodo ergo contaminare potest, qui iniquus esse jam non potest; cum etiamsi fuit, tamen esse [PL15.1507C] desivit? Fuge ergo iniquitatem, ne te comprehendat. Fuge injustitiam, quae viventes adhuc mortuos facit.

14. Sed nemo fugit iniquitatem, nisi qui diligit aequitatem; et ideo ait: Legem tuam autem dilexi. In lege aequitas est, si spiritalem accipias legem, si consurgas cum Christo, et ibi altare sacrosanctum illud coeleste consideres, non altare terrenum, quod hostili depopulatione destructum est. Si illam Hierusalem spectes, quae in coelo est, non istam quae a populo Judaeorum frequentabatur in terris, quae propter incolarum perfidiam a Romano exercitu triumphata, injecto flagravit incendio. Si intuearis in illum principem sacerdotum, de quo scriptum est: Habentes itaque magnum sacerdotem egressum de coelis, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem fidelem [PL15.1507D] (Heb. IV, 14): qui quotidie advocatus pro nobis est apud Patrem; ut pro quibus in diebus carnis suae misericordi est compassus 1243 affectu, pro his operetur remissionem quotidie peccatorum. Quae enim spes alia generi humano, nisi omnium viventium delicta donentur? Ille ergo princeps solus est sacerdotum, cui adstant pii sacerdotes, in coelestium sacrarium illud altissimum merito proprii cruoris ingressi. Illa ergo lex diligenda, in qua verus Hebraeus [PL15.1508A] liber ab omni servitute vitiorum est, in qua magnum sabbatum et inoffensa requies defunctorum, in qua mortui populi semen resuscitatur non commixtione, sed redemptione fraterna. Secundum hanc ergo legem odio habet sanctus injustitiam, non injustum qui potest saepe converti: nec mortuorum reliquias, sed mortuam iniquitatem exsecratur, et refugit.

15. (Vers. 164.) Sequitur versus quartus: Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae. Et numero quidem studium sanctae devotionis exprimitur: sed puto magis quod purus, et quietus, ac vacuus ab omni onere delictorum declaretur affectus; ut sine ullo iracundae imprecationis, aut flagitiosae cupiditatis incendio deferatur oratio; nihil quod alii noceat postulemus; nihil quod nos saecularibus petitionibus [PL15.1508B] decoloret. Laudemus in hymnis et canticis, vera semper et justa ea quae de divinis canimus laudibus, confitentes. Non sit anceps et dubia sententia: non discolor mentis intentio, non materialibus negotiis occupata a propositi spiritalis exsecutione deflectat. Justificetur semper justitia Dei tranquillo animo, non otio feriato.

16. (Vers. 165.) Sequitur versus quintus: Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. Supra (Vers. 162) diximus quia charitas excludit timorem; nunc dicimus quia excludit omnem perturbationem. Etenim qui Deum diligit, profunda est in eo confirmatae mentis tranquillitas. Aqua, inquit, multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam (Cant. VIII, 7). Multa aqua diversarum [PL15.1508C] est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt. Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra Psal. CXXIII, 5). Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem? Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria. Qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus dignum sacrilegiis suis exitum pertulerunt. Elias atque Elisaeus Jordanem transmiserunt pede (IV Reg., II, 8); et haec fuit nimiae merces et gratia charitatis. Hi igitur ut transirent aquas fluvii Jordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius vestigio transierunt. De hac aqua dicit Dominus: Si transeas per aquam, [PL15.1508D] tecum sum; et flumina non inundabunt te (Esai. XLIII, 2). Adest suis justis semper cum aliquibus teruntur adversis; si tamen transeant mente constanti, non dubitanti; non fidei turbentur incerto.

17. Transi ergo et tu fidelis animi directione, si divinam vis tibi adesse praesentiam: si non solum pax, sed etiam multa pax sit in animo tuo, nulla 1244 te praelia diversae cupiditatis impugnent, non iracundia stimulet, non libido: et si est pugna, tamen [PL15.1509A] foris, non intus sit. Praeliare adversus persequentes, licet et ipsis silentio saepe cedendum, sit, quia tibi vincunt. Illorum potentia, tua victoria est. Tunc denique triumphantur, cum se vicisse crediderint. Non ergo te impugnet avaritia, non cupiditas exagitet, non tristitia dejiciat, non inflammet libido, non resupinet superbia, non curvet ambitio, non formido consternat. Pax multa abundet tibi, quae exsuperat omnem mentem, secundum Apostoli sententiam (Phil. IV, 7): quo nihil pulchrius dici potuit. Summus enim sapientiae finis est; ut simus mente tranquilla; non commentitiis poetarum fabulis lubricus turbetur affectus. Summus finis est justitiae; ut iniquitas mentem justi movere non possit. Virtutis totius hic finis, et corporeae ipsius fortitudinis; ut confecto bello, pacem [PL15.1509B] reformet. Paci ergo et ipsa plerumque militat fortitudo bellandi: nemo ergo pacificum turbet affectum.

18. Multa generantur ad perturbationem hominis: et uxor plerumque decepta serpentis insidiis animum viri exagitare conatur; et pater fidem filii frequenter irridet; et vir conjugis suae mentem tentat opprobriis. Sed in his omnibus superat justus, et dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia... an persecutio (Rom. VIII, 35)? Quoties ipsa benefacta crimini dantur? Quoties virtus opprobrio ducitur? Quoties ipsa ingrata est gratia? Vendidit justus facultates suas, dispensavit pauperibus, nihil sibi reliquit; contemnitur plerumque in ipsa Ecclesia; quia dives esse desivit, sicut scriptum est: Si dederit vir omnes facultates suas in charitate, contemptu contemptus erit [PL15.1509C] (Cant. VIII, 7). Non ergo moveatur; non enim mercedem hujus saeculi, nec gratiam, sed vitae quaesivit aeternae. Non indignetur, quia homines pecuniis magis quam operibus bonis deferunt. Nam si ei propter bonum opus in hoc saeculo deferatur, et hujus studii fructum hic adipiscatur, dicitur de eo: Percepit mercedem suam (Matth. VI, 2). Habet quidem opus bonum, et hic gratiam; sed brevis portio emerendae salutis est. Serva futuris mercedem tuam; et istius saeculi opprobria incrementa mercedis tuae judica. Cogita semper Apostolicum illud, quod Indignae sint passiones hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18). Nullis ergo justus frangatur injuriis, nullis moveatur periculis, nullis tentetur procellis; sive mors ingruat, sive vita, sive angeli coelorum. Neque dejiciatur adversis, neque [PL15.1509D] extollatur secundis. Nusquam sit ejus infirmus affectus. Et mors tentat, et vita tentat; cave scandalum.

19. Qui pacem habet, quae omnem mentem superat, magnus est; non est de pusillis istis. Ideo scandalum pati non debet; quia pusillorum est exagitari scandalo. Unde et Dominus ait: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis (Matth. XVIII, 6). Non solum pusillos, sed etiam minimos dixit, quos perturbant scandala; et ideo gravi obnoxius poenae est, ut legisti, quicumque turbaverit 1245 infirmae mentis infantiam. Sicut enim graviori dignus supplicio est, [PL15.1510A] qui persuaserit crimen infantulo, et incautam praecipitarit aetatem; ita qui invalidum, et insipientem, et improvidum circumscripserit persuasione erroris, aut exagitatione cordis affectum. Vis scire quam infirmus sit qui scandalizatur? Non manducabo, inquit, carnem... ne fratrem meum scandalizem (I Cor. VIII, 13). Quanta infirmitas, et quaedam infantia animi; ut eum etiam esca fratris exagitet! Unde non potest homini esse praecipitium, quando etiam hinc est periculum?

20. Et quod pejus est, infirmitas hujusmodi serpit in multos. Vides inopem justum, tentaris: vides divitem iniquum, tentaris: vides sine liberis sanctum, tentaris: vides liberis, honoribus, laudibus saecularibus abundantem injustum, tentaris. Quantae foveae, quanti laquei, et quod est gravius, qui plurimos [PL15.1510B] strangulent! In sodomitana urbe vix unus Lot qui non tentaretur inventus est, cujus tamen uxor non potuit tentationis laqueos evadere. Hebraeorum populus maria transivit: sed non potuit tentamenta transire. Tentati sunt omnes praeter Jesum, et Caleb, qui ideo de senioribus terram repromissionis introire meruerunt; quia fuerunt tentationis expertes. Nec Aaron introivit, nec Maria; quia et ipsi tentati sunt. Nec Moyses introivit; quia dux erat populi qui tentabatur: typus Legis quae excludere tentamenta non poterat, non poterat in terram resurrectionis inducere; quia ista Evangelio gratia debebatur. Lex pacem non potuit dare; ideo Moyses quoad vixit, semper praeliatus est: semper Legis populus in ancipiti bellorum est: Jesus autem Nave plebis animos profunda [PL15.1510C] pace composuit; quoniam qui sub Lege est, agitatur incertis: qui sub Evangelio, audit dicentem: Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Ideoque diligentibus non est scandalum.

21. Accipe aliter: crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia est. Scandalum est perfido; quia dicit Judaeus: Ergo hic Deus est, qui homo visus est, hic Deus est qui jejunavit, hic Deus est qui vapulavit, hic Deus est qui crucifixus est, hic Deus est qui de cruce descendere et se liberare non potuit? Denique hoc dicebant tempore Dominicae passionis: Descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo, liberet nunc eum, si vult (Matth. XXVII, 42 et 43). Non te ista tentent, non te ista perturbent, non in animum tuum hujusmodi se ingerant cogitationes. Ubi pax, et [PL15.1510D] multa pax: ibi crux Christi non opprobrio, sed saluti est. Non fuit opprobrio Petro crux Christi, quae tantum ei gloriae dedit; ut inversis Christum honoraret vestigiis: metuens ne si ea specie crucifixus esset, qua Dominus, affectasse Domini gloriam videretur. Crux ergo opprobrium perfido: fideli autem gratia, fideli redemptio, fideli resurrectio est; quia pro nobis passus est Dominus; quia illo nos redemit sanguine, illa ad paradisum resurrectione revocavit. Qui haec credit, quomodo potest turbari, cui spes regni coelestis assurgit?

[PL15.1511A] 22. (Vers. 166.) Sequitur versus sextus: Exspectabam salutare tuum, Domine: et praecepta tua feci. Qui exspectat, sperat. Charitatem ergo spes praecedit, sequitur salus, spes igitur praecurrit effectum; ideo qui exspectavit salutem a Domino, praecepta Domini fecit. 1246 Unde et Dominus appellat amicos in Evangelio (Joan. XV, 14 et 15), non servos, qui sua praecepta fecerunt. Qui diligit enim, facit: et qui fecerit, merito dilectionis remuneratione donatur.

23. (Vers. 167.) Sequitur versus septimus: Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea nimis. Plus est diligere, quam custodire: et supra diximus (vers. 159, num. 55) quia custodire, interdum necessitatis est, vel timoris: diligere charitatis. Ideo cum hic dixisset: Custodivi, adjecit Dilexi; ut custodia [PL15.1511B] amantis fuerit, non timentis. Qui nimium diligit, nimium custodit.

24. (Vers. 168.) Sequitur versus octavus: Servavi praecepta tua et testimonia tua; quoniam omnes viae meae ante te, Domine. Beatus qui potest dicere: Omnes viae meae ante te: qui nolit abscondere omnes cogitationes suas, omnes actus suos: abscondebat Adam viam suam, abscondebat Eva post culpam, abscondebat Cain necem fratris. In affectu habemus abscondere, non in effectu. Plena abscondentis perfidia, etsi apud Deum nulla sit latebra. Ideo Ecclesia in Canticis sua ei secreta monstrabat, dicens: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me (Cant. VIII, 2). Nam etsi Deus omnia videat cordis occulta; bonum tamen [PL15.1511C] est ut unusquisque animam suam ei aperiat et expandat, et tamquam lumini vel calori ejus occurrat. Nec immerito gloriatur Ecclesia, dicens: Ego eram in oculis ejus tamquam inveniens pacem (Ibid., 10); quoniam vias suas prodere non timebat. Justi ergo est ista vox: Oculi enim Domini super justos (Psal. XXXIII, 16). Itaque Domino Jesu Christo, qui est via et veritas, bene hoc dicitur ab iis qui illam veram viam fide, moribus, actuque desiderant convenire: Omnes viae meae coram te, Domine. Nulla enim potest via esse bona, nisi quam tu illuminandam tui visitatione luminis judicaveris: cui est honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO VIGESIMUS SECUNDUS. Tau

1. Incipit littera Tau, quae latina interpretatione significat, Erravit: alia interpretatio habet, Consummavit. Quid est erravit? Vigesima secunda littera est, quae apud Hebraeos est ultima. Psalmo autem isto, hoc est, centesimo octavo decimo profectum hominis diximus (Sup., in prolog. hujus psal.) significari, qui doctrinae moralis magisteriis eruditus, deponeret omnem inexercitatae mentis infantiam, assumeret autem veterani consilii scientiam et prudentiae senilis [PL15.1512A] aetatem. Ubi autem error est, culpa signatur. Hic ergo est profectus finis, ut etiam culpae sit. Sed vide quid interpretetur. Erravit, inquit; non errat, sed erravit. Errasse, praeteriti est temporis: errare, praesentis. Qui erravit, desivit errare, et veterem condemnat errorem. De eo enim dicitur, erravit, qui in errore jam non sit; nam is qui adhuc in errore permaneat, non errasse dicitur, sed errare, errare enim permanentis in vitio est: errasse, corrigentis est lapsum.

2. Denique emendator morum ait: Eramus enim aliquando insipientes, increduli, errantes in desideriis, et voluptatibus (Tit. III, 3). Non dixisset utique: Eramus aliquando insipientes, nisi qui adeptus esset postea sapientiae disciplinam. Neque dixisset: 1247 Eramus errantes, nisi qui superiorem deposuisset [PL15.1512B] errorem. Denique ut abolitum lapsum doceret, nec ullum offensionis resedisse vestigium, ait: Cum autem benignitas, et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos: sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti (Ibid., 4 et 5). Veteri igitur errore deposito, et Spiritu sancto, atque omni morum emendatione renovatus dicit: Eramus enim aliquando errantes. Vides ergo quia errori renuntiasse non vitii, sed profectus est.

3. Postremo ipse te doceat Dominus Jesus, si humanis consiliis vel sententiis non putas esse credendum. Namque in Evangelio suo ipse asseruit quod pastor reliquit nonaginta et novem oves, et unam requirit quae erravit (Lucae XV, 4). Centesima ovis est [PL15.1512C] quam dicit errasse: perfectio et plenitudo numeri ipsa te instruat et informet. Non immerito caeteris antefertur; quia plus est a vitio se revocasse, quam prope vitia ipsa nescisse. Imbutos enim vitiis animos exuere frenis cupiditatum atque emendasse, non solum perfectae virtutis, sed etiam coelestis est gratiae. Emendare etenim futura attentionis humanae est: praeterita damnare divinae est potestatis. Denique inventam pastor ovem humeris imposuit suis (Ibid., 5). Agnoscis utique mysterium, quomodo ovis lassa reficiatur; quia non potest aliter humana conditio lassa recreari, nisi sacramento Dominicae passionis et sanguinis Jesu Christi, cujus principatus super humeros ejus (Esai. IX, 6); in illa enim cruce infirmitates nostras portavit, ut ibi omnium peccata vacuaret. [PL15.1512D] Merito gaudent angeli; quia is qui erravit, jam non errat, jam suum est oblitus errorem.

4. Non error igitur, sed consummatio est ut altera docet interpretatio. Consummatio autem, perfectio disciplinae est. Unde et Hieremias in suis Threnis sub hac littera ait: Defecit iniquitas tua, filia Sion: non adjiciet te expellere adhuc. Visitavit iniquitates tuas, filia Edom: revelavit super peccata tua (Thren. IV, 21). Advertis quoniam iniquitas non potuit sine Dei visitatione deficere, nec plena esse correctio, nisi per gratiam Domini Salvatoris? Quomodo [PL15.1513A] autem deficiat iniquitas, audi dicentem Ecclesiam: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos (Cant. V, 3). Veteris igitur hominis vestimentum vitiis erroris intextum, in lavacri regeneratione depositum nescit quomodo possit induere; studio enim correctionis inoleverat oblivio peccatorum. Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quamdam pueritiae redeat spiritalis aetatem, quae vias erroris ignoret, crimen etiamsi velit, non possit admittere; quia desueverit usum nosse peccandi. Et jam de hujus litterae interpretatione satis dictum arbitror: nunc cognoscamus ex subditis, quae sit viri consummati sententia.

5. (Vers. 169.) Itaque sic ait: Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum verbum tuum mihi tribue intellectum. Volare facit orationem bona [PL15.1513B] vita, et dat alas precibus spiritales, quibus sanctorum ad Deum evehatur oratio. Sed et spiritus quo 1248 oramus, sublevat precem justi; maxime si corde contrito compatiens eam commendet affectus. Consummati autem viri ista est confidentia. Denique ipse David in superioribus istius psalmi lucernam suis pedibus requirebat (Sup. v. 105); ne in hoc itinere terreno ambulans posset errare. Nunc autem quasi jam in fine et processu positus, consummato viandi munere, totus assurgit. Et orationem suam dirigit in coelestia: mittit eam in conspectum Domini Salvatoris, dans illi flabra justitiae, sapientiae flamina, remigia devotionis et fidei, innocentiae puritatisque subsidia; peccato enim gravescit oratio, et longe fit a Deo. Tanto autem plus gravatur, quanto improbabilior [PL15.1513C] est vita deprecantis. Innocentium autem ascendit oratio, et gemitus compatientis affectus, si Aegyptium lutum oderint, et operari terrena declinent. Denique sic legisti (Exod. II, 23), quod Hebraeorum qui dura Aegyptiorum imperia ferre non poterant; et ut gravia, ita et lutulenta opera indigna sui nobilitate generis recusabant, gemitus et vox ascenderit ad Dominum Deum nostrum. Ascendit enim oratio; quia etsi operabantur, tamen operabantur inviti. Descendebat itaque ad illos Dei misericordia; quia illorum ad Deum ascendebat devotio.

6. Ascendebat itaque non corporaliter; neque enim propheta tantus precationem suam petebat Deo corporaliter appropinquare: nam qui ita putat, utique [PL15.1513D] is Deum certo in aliquo loco ac sede concludit, ut diffusiorem locum in quo Deus sit arbitretur; cum utique invisibilis, ineffabilis, incomprehensibilis impleat omnia, et divinitatis in eo habitet plenitudo. Legi Moysen appropinquasse Deo (Exod. XXIV, 18), cum Legem acciperet: sed solita David verecundia non semetipsum, sed orationem suam Deo appropinquare postulat; ut videatur ordo quidam esse distinctus, quod ii qui perfectiores sunt, ipsi appropinquent Deo, sequentis autem ordinis justi [PL15.1514A] viri satis habeant si eorum appropinquet oratio.

7. Ex usu autem nostri sermonis consideremus quid sit appropinquare. Constitue magistrum, atque discipulum: si discipulus studiosius magistri vel hausit ingenium, vel praecepto intendit, ita ut ad similitudinem operis ejus atque doctrinae proxime videatur accedere; nonne dicere solemus quod appropinquavit magistro? Ergo et tu si imitatorem te praebeas Christi sicut ille qui ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16): si dolum nescias, mendacium oderis, veritatem sequaris, justitiam non refugias, diligas castimoniam, appropinquasti Christo, et per Christum Deo. Ipse enim est via, qua pervenitur ad Patrem, qui apud Patrem semper est.

8. Didicimus quid sit appropinquare orationem, [PL15.1514B] hoc est, elevetur actibus nostris. Si elevas actus tuos, elevasti orationem tuam. Qui novit elevare manus suas, dirigit orationem suam in conspectu Dei, sicut infra legisti: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Haec utique oratio ad vitam, alia oratio in peccatum: Et oratio 1249 ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7). Et tu si saecularia petas, si flagitiosa postules, oratio tua non ad Deum dirigitur, sed in peccatum. Ideoque intellige quae petas.

9. Secundum, inquit, verbum tuum mihi tribue intellectum. Adverte quid postulet. Non intellectum generaliter dixit, sed intellectum secundum verbum Dei; est enim intellectus ad mortem, sicut est prudentia [PL15.1514C] ad interitum: Filii hujus saeculi prudentiores sunt quam filii lucis in hac generatione (Luc. XVI, 8). Sed prudentia ista quae saeculi est, ad vitam non suffragatur aeternam. Circa honores, circa lucella est, quaestibus coacervandis intenta, non meritis comparandis. Postremo circa elementa mundi est phalerata magis quam vera sapientia; ut est philosophia omnis quae aliena quaerit, cum sua nesciat: scrutatur coeli plagas, mundi spatia rimatur, quae sibi prodesse nihil possunt: Deum ignorat, quem solum deberet inquirere.

10. Ideo verus sapiens dicit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim hujus mundi, stultitia est [PL15.1514D] apud Deum (I Cor., III, 18 et 19). Elaborandum est igitur ut in hoc saeculo stulti simus, nihil nobis cum philosophia; ne quis fidem nostram per elementa mundi hujus traducat a vero; ne quis assertionem nostram per philosophiam depraedetur. Sic enim Arianos in perfidiam ruisse cognovimus, dum Christi generationem putant usu hujus saeculi colligendam. Reliquerunt Apostolum, sequuntur Aristotelem. Reliquerunt sapientiam quae apud Deum est: elegerunt disputationis tendiculas, et aucupia verborum [PL15.1515A] secundum dialecticae disciplinam, cum clamet Apostolus: Ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum (Coloss., II, 8).

11. Utinam possim imitari illam stultitiam, qua sim sapiens: illum virum habentem amplas possessiones, sed negligentem fructuum, intentum Deo illum virum, qui honores etiam delatos sibi respuat, doctrinam philosophiae non requirat; etiamsi ante cognovit, tamen scire dissimulet, non requirendo de discat: non quaerat quae sua sunt, sed aliis sua conferat, sibi acquirat aeterna. Hic potest dicere: Secundum verbum tuum mihi tribue intellectum, id est, non secundum philosophos, non secundum causidicos, [PL15.1515B] non secundum mercatores hujus saeculi, non secundum architectos domorum, sed secundum verbum tuum, quod est verae sapientiae bonorumque operum fundamentum; ut super illud constituat propheta aurum cordis sui, argentum sermonis sui, lapides pretiosos operationum suarum; ut opus suum labi et perire non possit.

12. (Vers 170.) Sequitur versus secundus: Intret postulatio mea coram te: secundum verbum tuum libera me. Vide ordinem. Primum dixit: Appropinquet oratio mea: postea intellectum poposcit, secundum verbum: tertio ait, Intret postulatio mea coram te. Nonne quodam Dominus nos invitat usu, et suscipere 1250 dignatur affectu? Nonne cum aliquem de primariis viris desideras convenire, primum ad [PL15.1515C] ejus domum appropinquas: postea quaeris informari atque instrui; ut cognoscas mentem patrisfamilias: deinde ut ejus domum ingrediaris, imploras; ne quis te abjiciat et excludat? Pulsa ergo et tu regiam illam coelestem: pulsa non manu corporis, sed quadam orationis tuae dextera. Non sola manus corporis pulsat: pulsat et vox; scriptum est enim: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2). Pulsamus et digito. Denique et Thomas digito meruit januam resurrectionis aperire. Et tibi dicit Jesus: Infer digitum tuum huc..... et mitte manus tuas in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27). Pulsa ergo digito, si non potes tota manu. Pulsa januam. Christus est janua, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9).

[PL15.1515D] 13. Cum hanc igitur januam pulsaveris, vide quomodo ingrediaris; ne forte et jam ingressus, extra conspectum regis sis. Multi ingrediuntur palatia, et non statim regem istum terrenum vident: sed frequenter observant; ut aliquando videre mereantur. Nec praesumunt videndi copiam: sed jussi repraesentantur, [PL15.1516A] et precem fundunt; ut cum benevolentia suscipiantur. Primus sui sermonis ingressus est, ne quid titubet, ne quid offendat. Quanto magis rogandus est Deus, ut ostium misericordiae suae nostra ingrediatur oratio! Denique et Paulus rogat ut aperiatur sibi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi (Coloss. IV, 3).

14. Sed quia Graecus habet, Εἰσελθέτω ἀξίωμά μοῦ, hoc est: Intret dignitas mea; licet potuerit et scriptor errare, et fecerit ἀξίωσις, hoc est, deprecatio: tamen hoc quoque explanemus, ut possumus. Nempe cum hominem regem rogas, dicis ut contemplationem habeat honoris tui, tangat eum tuae contemplatio dignitatis; ut aut misereatur, si venia est postulanda: aut deferat pro ordine dignitatis. [PL15.1516B] Et quid dicam, rogas? Sic unusquisque ingreditur, ut dignitatibus deferatur. Recte ergo et devotus Deo dicit: Intret dignitas mea coram te. Habet et Christianus dignitatem suam, qui tanto imperatori militat.

15. Sunt maximae et verae fidei dignitates, sunt honorum diversi et apud Christum ordines: Posuit Deus in Ecclesia primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores (I Cor. XII, 28). Sed istae administrantium dignitates. Sunt etiam privatorum, ut est pietas, justitia, sobrietas, castimonia, disciplina. Sunt etiam orationis dignitates: si pro vidua roges, si roges pro pupillo, si roges pro misericordi, si roges pro nimium devoto ac fideli: si roges in tribulatione, roges cum dolore, si moesto et ipse qui rogas compatiaris affectu, [PL15.1516C] intrat oratio tua Dei gratiam: intrat domum ejus, si tecum Ecclesia deprecetur, si populus universus imploret; ut Domini inclinet favorem.

16. Quid autem rogat? Ut eruatur, ut liberetur; eo quod jam diu adversus nequitias spiritales, adversus tentamenta hujus saeculi praelietur; eo quod grave est satis longaevo cursu istius vitae 1251 diuturnam sustinere militiam. Denique et infra dicit: Heu me! quod incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)! Ingemiscit enim quod indefessas jugi labore tendat excubias; et ideo petit a tot adversantibus liberari, nec cum terrenis hominibus vult habere consortium.

17. (Vers. 171.) Sequitur versus tertius: Eructabunt labia mea hymnum; cum docueris me justificationes [PL15.1516D] tuas. Eructavit hymnum, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo (II Cor. II, 15). Et bene eructat, qui plurima et suavia praecepta Domini gustaverit. Eructat hymnum, qui eructaverit verbum. Denique et David ante eructavit verbum bonum (Psal. XLIV, 2), hic eructat hymnum. Bonum [PL15.1517A] enim panem gustavit, qui de coelo descendit: bonum panem, quem si quis manducaverit, non morietur in aeternum. Habet verbum Dei epulas suas: alias fortiores, ut est Lex, et Evangelium; alias suaviores, ut sunt psalmi et Cantica canticorum. Eructabat hymnum Ecclesia, vel anima pia, cui dicebat Deus Verbum: Insinua mihi vocem tuam; quia vox tua suavis est (Cant. II, 14). Eructabat hymnum, cui dicebat: Favum distillant labia tua, o sponsa: mel et lac sub lingua tua (Cant. IV, 11).

18. Sed non potest quis ante eructare hymnum, nisi didicerit justitias Dei, et didicerit ab ipso Domino Deo suo. Ideo specialiter hoc David petit, ut eum doceat Deus; audierat enim et cognoverat in spiritu, Quia unus magister est (Matth. XXIII, 10); et ideo ubique ipsum sibi doctorem fieri postulabat; ut ab [PL15.1517B] ipso disceret justificationes ejus. Quomodo enim cantare potest quis in metu positus, et timore poenarum? Quomodo cantare potest gravium sibi conscius delictorum, nisi prius fiat veniae securus? Denique in posterioribus habes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4), in qua impugnetur, in qua captivetur in lege peccati, in qua defleat atque deploret suae captivitatis aerumnam?

19. Et tu ergo ede scripturarum coelestium, cibos et ede ut permaneant tibi in vitam aeternam, et ede quotidie, ut non esurias, ede ut replearis, ede ut verborum coelestium eructes saginam. Spiritales epulae non obesse solent, sed prodesse satiatis; ideoque repleri volebat Propheta qui dicit: Repleatur [PL15.1517C] os meum laude; ut cantem gloriam tuam (Psal. LXXVIII, 8). Qui cantat Dei gloriam, hymnum Domino cor ejus eructat.

20. (Vers. 172.) Sequitur versus quartus: Loquetur lingua mea verbum tuum; quoniam omnia mandata tua justitia est. Qui didicerit justitias Dei, loquitur verbum Dei; et qui verbum Dei loquitur, otiosum verbum non loquitur. Otiosum verbum est, loqui opera hominum. Ideo Sanctus dicit (Psal. XVI, 4) dari sibi a Domino gratiam, ut non loquatur os suum opera hominum; quia otiosum verbum est: nec solum otiosum, sed etiam periculosum, pro quo rationem sumus reddituri. Omne enim verbum otiosum quodcumque locuti fuerimus, reddemus pro eo rationem (Matth. XII, 36). Non enim mediocre periculum est, [PL15.1517D] cum habeas tanta eloquia Dei, et Dei opera quae fecit in Genesi, fecit in Exodo, fecit 1252 in Levitico, Numeris, Deuteronomio, Jesu Nave, Judicum libro, Regnorum, atque Esdrae libris, fecit in Evangelio, vel in Actibus apostolorum, illis praetermissis, loquaris quae saeculi sunt, audias quae saeculi sunt. Sepi aures tuas spinis (Eccli. XXVIII, 28): utinam et [PL15.1518A] linguam tuam obsepias. Sed quod pejus est, circumdata est lingua tua spinis, quae cumpungunt, et vulnerant loquentem quae mundi sunt. Ideo adversarius etiam orantibus frequenter saeculares offundit cogitationes. Si non ergo debemus audire aliena, vel superflua; quanto magis non debemus obloqui! cum dicat unicuique nostrum Scriptura venerabilis: Argentum et aurum tuum alliga: et ori tuo fac jugum et pondus (Ibid., 29). Alliga sensum tuum fida taciturnitate: alliga sermones tuos, impone jugum ori tuo; ne indomita cervice verborum se jactet. Impone pondus, ut cauto omnia quae loquimur trutinemus examine. Quibus tamen spinis ut sepias aures tuas Scriptura tibi dicit; nisi contrito corde, et timore judicii? Salubriter ista compungunt: stimulant ista, non vulnerant; licet et vulnera utilia sint amici.

[PL15.1518B] 21. Omnia, inquit, mandata Dei justitia est; quia sunt mandata justitiae, et ideo sine justitia esse non possunt. Mandatum Dei est, ut diligas Deum tuum (Deut. VI, 5). Unde ait Paulus: Qui diligit proximum suum, legem implevit; scriptum est enim: Non adulterabis, non occides, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur (Rom. XIII, 8 et 9). Si in ipso verbo instauratur omne mandatum, quod verbum justitia est (quid enim tam justum, quam ut diligas Deum tuum, et diligas fratrem tuum), utique omnia Dei mandata justitia est. Sicut enim qui occidere potest fratrem, utique non diligit; qui adulterat fratris uxorem, utique non diligit fratrem; qui furatur, qui concupiscit alienum, [PL15.1518C] utique non diligit eum quem fraudare desiderat: ita qui superbe despicit fratrem, qui eum deformare conatur, qui pascitur ejus injuriis, a consortio charitatis alienus est.

22. (Vers. 173.) Sequitur versus quintus: Fiat manus tua salvum facere me; quoniam mandata tua elegi. Adventum Domini videtur orare; quia manus Dei Christus est. Ipsum legimus dexteram Dei, de quo supra ait: Dextera Domini fecit virtutem: dextetera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16). Cur ergo hic manum dixit; nisi forte non solum propter diversitatem gratiae, quam scriptores non praetermittere solent, sed etiam propter quamdam proprietatem manuum dictum est; ut ibi dextera dicatur, ubi scribitur quod exaltavit eum virtute; hic manus, ubi [PL15.1518D] intelligi oporteat, quod eum humilitate servavit? Potest et sic intelligi manus Domini, sicut dicitur in usu: Magna est manus illius regis; hoc est, magnus exercitus, et illius inferior est manus; ut etiam hic intelligamus: Fiat adjumentum tuum atque subsidium, ut mittas Angelos tuos, opem tuam, subsidia potentiae tuae ad liberandum populum tuum. Haec est [PL15.1519A] manus Dei, de qua scriptum est: Nonne omnes ministri spiritus, qui mittuntur in ministerium propter eos, qui futuri 1253 erunt haeredes salutis (Heb. I, 14)? Qui ergo elegit mandata Dei, utitur confidentia; ut cum auctoritate deposcat sibi divina subsidia.

23. (Vers. 174.) Sequitur versus sextus: Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Alius longevitate vitae istius delectatur, et concupiscit usque ad depositae senectutis finem corporis hujus vitam producere. Alii franguntur aegritudinis infirmitate, de quibus nemo potest dicere: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Beatos se putant, si inoffensa valetudinis commoditate potiantur, quibus non est infirmitas ad salutem. Horum [PL15.1519B] quoque nemo potest dicere: Concupivi salutare tuum, Domine; suam enim magis salutem, quam salutare Dei quaerunt, medicis potius quam Scripturis obedientes. Contraria autem studiosis divinae cognitionis praecepta sunt medicinae (De Cons. dist. 5, Contraria). A jejunio revocant, lucubrare non sinunt, ab omni intensione meditationis abducunt. itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat. Qui autem quaerit salutare Dei, Christum sequitur, qui dicitur salus Dei: non quae corporis, sed quae aeterna sunt quaerens, cum hoc in corpore conversetur. Qui autem salutem Dei quaerit, die utique et nocte meditatur in lege. Jugis illi meditatio est divinorum decretorum, neque aliqua cura corporis hujus advertitur a studio disciplinae.

[PL15.1519C] 24. (Vers. 175.) Sequitur versus septimus: Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me. Futurae utique vitae, non praesentis sibi remuneratione blanditur; haec enim vita quomodo dici potest, de qua scriptum est: Et in pulverem mortis deduxisti me (Psal. XXI, 16)? Quam multi viventes in inferno sunt! Ipse Paulus cupiebat de corpore mortis hujus liberari, qui vere concupivit salutare Dei, dicens: Dissolvi enim cupio, et cum Christo esse multo melius: permanere autem in carne magis necessarium (Philip. I, 23), quam voluntarium. Quomodo ergo vivit anima operta mortis involucro: aut quae est vita, quae in umbra est? In regione umbrae mortis sumus: abscondita est vita nostra, non libera; erit enim libera in regione vivorum, in qua fiduciam [PL15.1519D] complacendi justus assumit; ut placeat Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9). Ibi ergo vivit anima nostra, ubi nihil mortale, nihil infirmum amicta sit, nihil debitum poenae.

25. Ibi laudabit Dominum, ubi deposito infirmitatis corpore, conformis esse coeperit gloriae corporis Christi Nam dum in peccato sumus, plene laudare qui possumus? Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? In umbra sumus hic positi: in umbra vivimus: in umbra [PL15.1520A] laudamus: perfecte in umbra laudare non possumus. In terra aliena sumus: denique audisti in posterioribus dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4).

26. Adjuvant autem judicia Dei sanctos, cum bonis operibus renumeratio vitae confertur aeternae. Beatus qui dicit: Et judicia tua adjuvabunt me. Ego infirmus, ego peccator timeo judicia Dei propter conscientiam delictorum: mihi terrorem adferunt, me exagitant: sanctos adjuvant. Sed 1254 tamen juvabunt etiam peccatorem, licet diverso modo. Sanctus adjuvabitur, dum probatur: peccator adjuvabitur, dum humiliatur, dum castigatur; ut peccata solvat duplicia: dum opus ejus exuritur, ut ipse salvus fiat, sic tamen quasi per ignem. Fortassis etiam sic convenit [PL15.1520B] sensus: Si dignus fuero judicio, dignus ero ut exuar a consortiis impiorum; quoniam Non resurgunt impii in judicium (Psal. I, 5). Et juvabunt me judicia; quoniam qui credit in Domino, non judicatur. Proderit illi fides, et suffragabitur ad veniam, etiam si qua in operibus offensa sit.

27. (Vers. 176.) Sequitur versus ultimus: Erravi sicut ovis quae perierat: vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Graecus habet: Quaere servum tuum, hoc est, ζῆτησον: et potuit falli scriptor, ut scriberet ζήσον, quod est vivifica. Sensus quidem uterque constat, sed opportunior est huic loco: Quaere servum tuum; quoniam ovis quae erravit quaerenda est a pastore, ne pereat. Ideo dicit, Erravi. Dic et tu iniquitates tuas, ut justificeris [PL15.1520C] (Esai. XLIII, 26). Quod lapsum fateris, in eo tibi cum omnibus commune consortium est; quia nemo sine peccato: negare hoc, sacrilegium est; solus enim Deus sine peccato est. Confiteri hoc Deo, impunitatis remedium est. Erravi, inquit: sed qui erravit, in viam potest redire, in viam revocari potest. Et pulchre addidit: Sicut ovis quae perierat; non enim perit qui agnoscit errorem.

28. Quaere, inquit, servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni ergo, Domine Jesu: quaere servum tuum, quaere lassam ovem tuam: veni, pastor, quaere sicut oves Joseph. Erravit ovis tua, dum tu moraris, dum tu versaris in montibus. Dimitte nonaginta novem oves tuas, et veni unam quaerere quae erravit. Veni sine canibus, veni sine [PL15.1520D] malis operariis, veni sine mercenario, qui per januam introire non noverit. Veni sine adjutore, sine nuntio: jamdudum te exspecto venturum. Scio enim venturum: Quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni non cum virga, sed cum charitate, spiritusque mansuetudine.

29. Noli dubitare relinquere in montibus nonaginta novem oves tuas; quia in montibus constitutas lupi rapaces incursare non possunt. In paradiso semel nocuit serpens: amisit ibi escam, postquam [PL15.1521A] Adam inde depulsus est: illic jam nocere non poterit. Ad me veni, quem luporum gravium vexat incursus. Ad me veni, quem ejectum de paradiso serpentis diri ulceris venena pertentant; quia erravi a gregibus tuis illis superioribus: nam et me ibidem collocaveras, sed ab ovilibus tuis lupus nocturnus avertit. Quaere me; quia ego te requiro. Quaere me, inveni me, suscipe me, porta me. Potes invenire quem tu requiris: dignaris suscipere, quem inveneris; imponere humeris, quem susceperis. Non est tibi pium onus fastidio: non tibi oneri est vectura justitiae. Veni ergo, Domine; quia etsi erravi, tamen mandata tua non sum oblitus: spem medicinae reservo. Veni, Domine; quia et ovem erraticam solus es revocare qui possis: et quos reliqueris, 1255 non [PL15.1521B] moestificabis; et ipsi enim peccatoris reditu gratulabuntur. Veni, ut facias salutem in terris, in coelo gaudium.

30. Veni ergo, et quaere ovem tuam jam non per servulos, non per mercenarios, sed per temetipsum. Suscipe me in carne, quae in Adam lapsa est. Suscipe me non ex Sarra, sed ex Maria; ut incorrupta sit virgo, sed virgo per gratiam ab omni integra labe peccati. Porta me in cruce, quae salutaris errantibus est, in qua sola est requies fatigatis, in qua sola vivent quicumque moriuntur.

31. Pulchre autem etiam vivifica, potest dici; eo quod mori non possit, quem humeris suis virtus portaverit.

32. Dicit ergo et anima, dicit et Ecclesia: Erravi sicut ovis quae perierat. Sed dicit: Quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III, 1); hoc est enim dicere: [PL15.1521C] Vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Ego te quaesivi; sed invenire non possum, nisi tu volueris inveniri. Et tu quidem vis inveniri; sed vis diu quaeri, vis diligentius indagari. Novit hoc Ecclesia tua; quia non vis ut te dormiens quaerat; non vis ut te jacens investiget. Denique pulsas ad januam, ut excites dormientem: exploras si cor vigilat, et caro dormit. Vis jacentem levare, dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14). Mittis manum per cavernam, ut surgat: et si tardius surrexerit, derelinquis. Vis ut quaerat iterum, et quaerat a multis, et non obliviscatur quaerere, non obliviscatur sermones tuos: et si tenet eos, offeras te videndum, non refugias et teneri.

33. Quae cum te meruerit amplecti, ostendet fructus [PL15.1521D] suos, docebit non oblitam se mandatorum tuorum, dicetque tibi: Veni, frater meus: exeamus in agrum..... et in foribus nostris omnis fetus arborum: nova et vetera; frater meus, servavi tibi (Cant. VII, 11 [PL15.1522A] et 13). Hoc est dicere: Teneo mandata tua omnia novi et veteris Testamenti. Sola hoc dicere Ecclesia potest. Non dicit alia congregatio: non dicit Synagoga, nec secundum litteram nova tenens, nec secundum spiritum vetera. Non dicit haeresis manichaea: Vetera servavi tibi, quae Prophetas non suscipit. Merito dealbata cernitur, quae utriusque fulget gratia Testamenti.

34. Respondit ei Sponsus: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Cant. VIII, 6), quae nova et vetera servasti mihi. Signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. Fulget in te imago justitiae, imago sapientiae, imago virtutis. Et quia imago Dei in corde tuo est, sit et in operibus tuis: sit effigies Evangelii in tuis factis, [PL15.1522B] ut in tuis moribus mea praecepta custodias. Effigies Evangelii erit in te, si percutienti maxillam, alteram praebeas; si diligas inimicum tuum; si crucem tuam tollas, et me sequaris. Ideo crucem ego pro vobis portavi; ne tu pro te portare dubitares.

35. Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod jam Dominus Jesus sibi Ecclesiam copulabat: et quia considerantes magnitudinem Verbi, imparem tantis nuptiis aestimabant; ne forte tantae copulae 1256 pondus sustinere non posset, excusant dicentes: Soror nostra parva, et ubera non habet (Ibid., 8). Sic enim qui volunt differre nuptias, excusare consuerunt, ut praetendant immaturae aetatis infirmitatem, et astruant quod ubera non habeat, quae nubilis significant tempus aetatis. Hoc solet symbolum commune [PL15.1522C] omnibus virginibus esse nupturis; ut cum ubera coeperint eminere, tunc conjunctioni habiles judicentur.

36. Turbatae igitur quod studio dilectionis urgeat nuptias Sponsus, dicunt: Quid faciemus sorori nostrae in die qua loquetur in ea (Ibid.)? vel, ut Symmachus, qua loquetur ei; hoc est, sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum. Quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urgetur conjunctio spiritalis? A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim est qui copulam vel animae et Spiritus, vel Christi et Ecclesiae non beatam putet. Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit aequari, ideo differre desiderant; ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior.

[PL15.1522D] 37. Dicunt ergo; Si murus est, aedificemus super eum receptacula: et si janua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas (Ibid., 9). Murus est anima sancti. Habet et Ecclesia muros suos, quae jam perfectior [PL15.1523A] dicit: Ego civitas munita (Esai. XXVII, 3). Hic est murus, qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in Ecclesiam. Sed murus quamvis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior, cum receptacula habuerit praeparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium. Sed quia rationabilis haec civitas est, et omnis spes ejus in Dei verbo est: non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis coelestibus magis quam corporis voluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. Eo fulta praesidio, eo splendore refulgens habilior Christi copulae judicatur.

38. Et quia janua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9); et Ecclesia [PL15.1523B] janua nuncupatur; quia per ipsam patet populis aditus ad salutem. Ne haereticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiae Hierusalem, vel Angeli, vel animae justorum: Aedificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem; est enim suavis hujus materiae odor, quam non vermis, non tinea corrumpat. Ideo hujus materiae usus eligitur tectorum fastigiis elevandis, formandisque litterarum elementis, quibus aetas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur. Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientiae, habilis ad ministerium cognitionis aeternae.

39. Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulae spiritalis solemnitatem: [PL15.1523C] ita et Ecclesia Verbi decore jam capta festinabat ad nuptias. Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiae Hierusalem innectere 1257 gestiebant, dicit: Ego murus, et ubera mea turres (Cant. VIII, 10), hoc est: Nolite dubitare utrum murus sim (illae enim dixerant: si murus est); ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt. Quomodo dicitis, quia non habeo ubera? Sensus, ut turres, habeo sapientiae, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7). His uberibus, id est, sensibus habilem se tantis nuptiis aestimabat: sed filiae Hierusalem adhuc non poterant aestimare; quia sensuum ejus abundantiam non videbant.

40. Et addidit: Ego eram in oculis ejus tamquam [PL15.1523D] inveniens pacem (Cant. VIII, 10), hoc est: Deliberatis de meis sensibus, cum pacem Dei invenerim, quae exsuperat omnem mentem, et custodit corda et sensus in Christo Jesu. Talis, inquit, eram in oculis Sponsi, qualis quae habet pacem. Scriptum est enim: Qui recte quaerunt pacem, habebunt eam testimonium (Prov. XII, 20). Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata conjunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu.

41. Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, [PL15.1524A] exsultavit Spiritus in Propheta, dicens: Vinea facta est Salomoni in Beelamon: dedit vineam suam iis qui servant (Cant. VIII, 11). Clamat ergo Spiritus: Plantata est congregatio populorum, et vitis aeternae fundata radice, et spiritalia sub jugum Verbi corde mansueto colla subjecit. Plantata autem est in multitudine nationum; hoc enim esse intelligendum Beelamon Symmachus, Aquila, aliaeque translationes Graeco sermone docuerunt. Repudiata est vetus copula, quae fructum afferre non poterat: data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit: sed revocata, totius spatia orbis implevit. Unam ovem error abduxerat: sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit [PL15.1524B] homo: sed Ecclesia jam murus est, et murus validus. Erravit Adam: murus est David, qui mandata Dei oblitus non est.

42. Custodita igitur et vallata haec vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus. Ideoque ait Ecclesia: Vitis mea in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti servantibus fructum (Ibid., 12). Perfectio et plenitudo Christi est portio servulorum. Habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Benjamin fratri juniori tribuit Joseph, singulas reliquis fratribus (Gen. XLIII, 34). Domino igitur quinque sensuum portio 1258 et praerogativa defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit: sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad evocandas gentes sapientiae principatum (Act. XX, 21).

[PL15.1524C] 43. His igitur fructibus delectata Ecclesia dicit ad Christum: Qui sedes in hortis, amici intendentes sunt voci tuae: vocem tuam insinua mihi (Cant. VIII, 13). Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat: et in hortis positi amici intendebant voci ejus. Sed quia amici illi de coelestibus erant Archangeli, vel Dominationes, et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam coelestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem ejus non poterat, quam cupiebat, audire), ideo ait: Vocem tuam insinua mihi. Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiae suavitatem; ut disputantem cum Angelis Dominum Jesum audire possimus.

44. Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem [PL15.1524D] Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quae plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait: Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae, aut hinnulo cervorum super montes aromatum (Ibid., 14). Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent. Ideo scriptum est ut de civitatibus ad civitates fugiamus (Matth. X, 23): et si nos in hac civitate fuerint persecuti, [PL15.1525A] fugiamus in aliam. Propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat persequentes: aut fugiat ab infirmis, et transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio odorem possint beatae resurrectionis adferre. Montes aromatum sancti sunt. Ad eos confugit Christus, quia Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1). Ad eos igitur confugit, qui sunt ejus stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione consistit. Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo (II [PL15.1526A] Cor. II, 15). Mons aromatum David, cujus orationis odor ascendebat ad Dominum; et ideo dicebat: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2).

45. Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicat ad Ecclesiam: Quae sedes in hortis, hoc est, jam in hortis sedes, superno digna paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt. Ego quoque eam audire desidero. Coepit in hortis esse Ecclesia, postquam in hortis passus est Christus.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1483C-1526A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22