SERMO OCTAVUS. Heth

1. Octava littera Heth, quae interpretatione latina dicitur pavor: sanctorum pavor esse consuevit. Denique pavor cecidit in Abraham (Gen. XV, 12), cum sacrificium offerret plenum mysterii spiritalis. Ipse quoque David ait: Ego dixi in pavore meo: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2). Religionis enim reverentiam significat magis, quam infirmitatem timoris; licet etiam ipse timor secundum Deum sanctus sit: Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Ergo qui timent Deum, sapientes: qui autem sapientes, beati; Beatus enim quem tu erudieris, Domine, [PL15.1294C] et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Hi quoque qui timent Deum, beati sunt, sicut exempli exstat auctoritas, quia Beati omnes qui timent Dominum (Psal. CXXVII, 1). Ita colligitur quia timentes Deum, et sapientes sunt, et beati. Sanctus igitur timor Domini; quia vere sanctorum est pavor.

2. (Vers. 57.) Denique praemissa hac littera, statim sequitur persona justi dicens: Portio mea, Domine: dixi custodire legem tuam. Codices plerique hunc versiculum, qui primus est litterae octavae, ultimo loco litterae habent septimae: sed secundum Hebraeos emendatus apud Graecos psalmorum liber hunc versum docuit nos octavae litterae copulandum. Deinde ordo ipse et numerus versuum ita convenit, ut ab eo incipiat octava littera.

[PL15.1294D] 3. Portio, inquit, mea Dominus. Quam rarus in terris qui possit dicere: Portio mea Dominus: quam alienus a vitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat commune cum saeculo, nihil mundi hujus vindicet sibi, non sit corporalium [PL15.1295A] possessor cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet avaritia, non lascivia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret invidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet, verus minister altaris, Deo, non sibi natus.

4. Levi enim, ut habet interpretatio, significat ipse mihi assumptus, significat et ipse meus, significat et tantum assumptus, significat et assumptus mihi. Ipse idem et mihi Levi, et Deo est; quomodo idem et mihi sacerdos, et Deo est: et mihi advocatus et Domini deprecator: pro me offerens sacrificium, et idem se offerens Domino? Denique et alibi Levi interpretatione dicitur, pro me. Etenim si a me nominetur Levi, pro me est: si pro me offerat, pro me est: si pro me interveniat, pro me est. Sin autem vocetur a Domino, ipse mihi dicitur, hoc est, [PL15.1295B] non alii tributarius, non decimarius, 1057 non de possessione munificus: ipse mihi, hoc est, tamquam abundans pro his omnibus, non ab hoc decimas, non fructus, non dona quaero, non munera, ipse mihi pro munere est, ipse est pro tributo: non in possessione sua munificus mihi, sed ipse mihi possessio, ipse meus fructus, ipse meus census assumptus mihi, vel assumptus a me. Non potest hoc sine divina esse gratia. Sicut enim possessio non potest mea esse, nisi emero eam; sic non potest esse Levi, nisi fuerit assumptus a Domino; cum enim assumptus fuerit, recte dicitur ipse meus. Denique cum Moysi dictum esset ut populo Judaeorum per tribus singulas divideret incolatus, et distribueret singulis tribubus portionem, tribum Leviticam excepit Deus dicens: [PL15.1295C] Filiis Levi non erit portio, neque sors in medio fratrum suorum; quia Dominus Deus pars eorum est (Deut. X, 9). Et alibi: Ego Dominus portio eorum (Num. XVIII, 20).

5. Negatur his terrena divisio: ut ipsi dum saecularem sibi non vindicant portionem, fiant coelestis possessio: vel hoc solum noverint possidere, hoc est, fidei et devotionis obsequium; multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt. Quantumlibet enim fines suos extendant, et terra deficit, et mare includit insanas cupiditates, et pendunt tributa majora quam fructus sunt. At vero iste nihil sibi possidens, nulli nisi Deo militat, supra terram ejus est portio, non eum terra deficit, non mari clauditur. Cui portio Deus est, totius possessor [PL15.1295D] est naturae. Pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum, qui numquam possit perire: pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio Domini, et templum Dei, quo nihil potest esse pretiosius. Quid enim pretiosius Deo? Aut quid deest ei viro qui potest dicere: Non contingat mihi gloriari nisi in [PL15.1296A] cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 4)? Non potest in hoc princeps mundi hujus sibi consortium vindicare, in quo nihil suum invenit.

6. Ideoque Dominus qui venit docere, ut fieret nobis Deus portio, ait: Venit enim hujus mundi princeps, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30). Meritoque nos imitatores sui esse volens ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam (Matth. X, 9). Unde Petrus ostendens in Deo portionem sibi esse, non in saeculo, ait: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc tibi do, in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6): haec est portio mea: haec est sors mea: portio mea Christus est. In nomine, igitur, Christi Jesu surge et ambula, hoc est, in portione mea dives sum, in portione mea [PL15.1296B] potens sum: merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et vita donetur: quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi. Dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. Quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire, qui naturae damna reparabat?

7. Quare non habeas argentum atque aurum, Petre, dic nobis: dic etiam quid sit istud quod habere te dicis, qui omnia quae habebas, te reliquisse dixisti. Sic enim locutus es Domino: Ecce nos omnia reliquimus, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27), hoc est, non 1058 quaesivimus quae saeculi sunt, non quaesivimus partem de possessionibus: sed te elegimus portionem. Reliquisti ergo ante omnia, Petre, quae habebas; unde habes quod habere te dicis? Surgit claudus, [PL15.1296C] et sono tui sermonis erigitur. Sanitatem aliis donas, qui indigebas ipse tuae salutis auxilio. Reliquisti ergo quae habebas, et cepisti quae non habebas. Christus tibi portio, Christus tibi possessio est. Illius nomen tibi munificum, illius nomen tibi est fructuosum, illius nomen tibi tributa dependit, et bona tributa, non pecuniae, sed gratiae. Portio tua non ariditate siccatur, non imbre diluitur, non frigore uritur, non tempestate quassatur. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Serva portionem quam elegisti; ea est enim portio, quam terrenae partes aequare non possunt. Quid enim est quod conferri possit his, de quibus Deus dicit: Et inhabitabo in illis (Levit. XXVI, 12). Quid magnificentius hospitio coelesti? Quid beatius possessione divina? [PL15.1296D] Et deambulabo, inquit, in his (II Cor. VI, 16). Alii queruntur de sui ruris angustiis: in te Deo est ampla possessio, in quo deambulare se dicit, hoc est, laxa spatia habitationis inveniens, qui terram includit manu; sic enim scriptum est: Quis mensus est manu aquas, et coelum palmo, et universam terram [PL15.1297A] clausa manu (Esai XL, 12)? Cui mundus angustus est, tu ei ampla es domus. Portio, inquit, mea Dominus. Dicit hoc martyr. Ipsi ergo vivamus, cui mori est gloriosum. Aliis verbis quam bene dixit hoc Paulus, ostendens nullam habere se in hoc saeculo portionem! Sic enim scriptum est: Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis vapulamus, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus. Tamquam lustramenta hujus mundi facti sumus, omnium purgamenta usque adhuc (I Cor. IV, 11-13).

8. Fortasse moveat quod purgamentum se esse dixit. Non enim est. Sed hoc saecularibus videtur, [PL15.1297B] qui putant summam in divitiis esse gloriam, vel decorem. Nonne isti universos purgamenta esse putant, quicumque illis obsequuntur propter divitias, et mirantur eos propter opes, timent propter potentiam, laudant propter nobilitatem? Sed haec omnia Paulus detrimenta magis putabat esse, quam commoda. Ideoque ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse, propter eminentem scientiam Christi Jesu Domini mei, propter quem omnium detrimentum passus sum, et aestimor stercora, ut Christum lucrifaciam (Philip. III, 7 et 8). Aestimor, inquit: non et haec mea, sed aliena sententia. Frequenter enim aestimatur pauper ille irridendus et exsecrandus propter illuviem vestium, aut vulnerum cicatrices; eo quod in terra nullam habeat [PL15.1297C] portionem; et tamen portio ejus in coelo est. Anima ejus ibi sibi patrimonium collocavit, quia audivit Jesum dicentem: Nolite thesaurum vobis condere in terra....... sed thesaurum, inquit, vobis condite in coelo (Matth. VI, 19 et 20).

9. Sed hoc divites audire non possunt. Clausas aures habent, et sono aeris obtusas: nummus magis illis resonat, quam verba divina. Denique 1059 accessit quidam dives ad Dominum, qui portionem Dominum non habebat. Habebat enim multas possessiones: sed Dominus non inter multa numeratur, non enim dignatur habere cum saeculo consortium. Quae enim portio justitiae cum iniquitate? Dicit ergo hic dives: Quid faciens vitam aeternam possidebo (Luc. XVIII, 18)? Respondit ei Dominus: Mandata [PL15.1297D] nosti? Non homicidium facies, non adulterabis, non falsum testimonium dices (Ibid., 20 et 21): ostendens vitam aeternam in his esse mandatis. At ille justificare se volens dicit. Haec omnia feci, quid mihi restat? Ad quem Dominus ait, volens ei Dominum fieri portionem, non pecuniam, non possessiones, sed verum Deum: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Ibid., 22). Verum ille cui portio aurum atque argentum erat, sine quibus esse non poterat, et cum quibus Dominus illi portio esse non poterat, contristatus est. Unde Dominus pronuntiavit impossibile esse, ut dives intret in regnum coelorum, sed quod impossibile per humanas [PL15.1298A] cupiditates, hoc per divinam gratiam solam posse esse possibile.

10. Alibi quoque ait: Quicumque reliquerit patrem aut matrem, domum, aut fratres, aut sorores..... centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Forsitan autem dicas: Utique qui relinquendo domum (per domum autem totum censum intellige), qui relinquendo propinquos Deum secutus fuerit, portio Domini est, et portio Deus illi est; habet etiam vitam aeternam; et quia accepto centuplo fit in hoc saeculo dives, dives, inquies, intrat in regnum coelorum. Deinde si centuplum dat Dominus eorum, quae etiam simpla impedimentum afferre consuerunt ad perceptionem haereditatis aeternae: centum ergo possessiones reddit [PL15.1298B] pro una possessione, centum pondo auri pro uno pondere.

11. Multos quidem in hoc saeculo qui sua pauperibus donaverunt uberiore thesauro locupletatos fuisse cognovimus. Et pulcherrimus locus, ut etiam ad misericordiam provocentur. Sed non debent a Domino saecularem hujusmodi exigere mercedem, nec sperare quae mundi sunt: sed magis quia iis qui omnia reliquerint, Deus portio est. Ipse est utique merces perfecta virtutum, qui non centupli enumeratione, sed perfectae plenitudinis aestimatione censetur. Ego, inquit, Deus tuus sum (Gen. XVII, 1). Non dixit, ero, sed jam sum, jam inhabito, jam possideo. Aufert dilationem, ubi invenit justi confessionem. Sane alibi ait: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, [PL15.1298C] 43). Futurum promittit: sed id quod futurum est, unius diei spatio non patitur protelari. Denique potuit dicere: Mecum eris in paradiso: sed addidit, hodie, ne dilatione gratia minueretur.

12. Sed non illi soli dicit Dominus Jesus: Hodie mecum eris in paradiso: sed et tibi dicit: Mecum eris in paradiso, si confitearis Dominum Jesum, si ejus patrocinium tibi poscas, si et ipse dicas: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Ibid., 42). Sed tibi non dicit: Hodie mecum eris: dicit martyri: Hodie mecum eris in paradiso. Tibi non dicit, quia adhuc 1060 es in hoc febrienti corpore constitutus, in hoc concupiscenti, in hoc terrena adhuc desideranti: sed cum potueris dicere: Dirupisti vincula mea (Psal. CXV, 16), hoc est, solvisti cursum [PL15.1298D] istius vitae, liberasti me ex hoc mortis corpore, tunc tibi dicit: Hodie mecum eris in paradiso.

13. Habes igitur, homo, inter multa proposita etiam hujusmodi portionem. Proposuit tibi Dominus in portione possessiones, in portione aurum, in portione argentum, in portione honores, in portione nobilitatem: proposuit etiam in portione se ipsum. Habes plurimas portiones, elige quam putas. Non te numerus perturbet, sed excitet gratia: non labor avertat, sed fructus invitet. In portione divina gemitus et labores sunt. Unde et sanctus Apostolus, cui portio Deus erat, ait: Haeredes sumus Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatimur, ut simul glorificemur (Rom. VIII, 17). Vides quia ubi haereditas [PL15.1299A] Christi est, ibi debeat esse compassio. Qui autem compatitur, non perfunctorie compatitur, sed ut tribulationes Christi in corpore suo impleat, sicut implebat et Paulus, implebat et Hieremias, qui ait sub hac ipsa littera: Misericordia Domini est quod non defecimus; quia non sunt consummatae miserationes ejus: renovabit illas sicut lux matutina (Coloss. I, 24). Multi sunt gemitus mei, et cor meum deficit. Sors mea Dominus, dixi; ideo sustinebo eum (Thren. III, 22 et seq.). Qui ergo sustinet Dominum, sors Domini est. Unde et David qui ait: Sustinui Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2), hoc loco portionem sibi Deum esse profitetur.

14. Quam rarus qui istud usurpet sibi: non nobilitate, non divitiis usurpatur. Denique rex ille dives [PL15.1299B] ait: Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreno illius qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro: decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente: et ego natus hausi communem aerem, et similiter in terram decidi, et primam vocem similem omnibus emisi plorans: in involumentis nutritus sum, et curis magnis. Et addidit: Nemo enim ex regibus diversum habuit nativitatis initium. Unus ergo omnibus est introitus nativitatis ad vitam, et similis exitus. (Sap. VII, 1 et seq.). Et quia vidit commune esse nativitatis exordium, elaboravit esse portio Dei, et invocavit, et venit in eum spiritus sapientiae (Ibid., 7). Sed luxuriosi aliam partem eligunt, qui dicunt: Vino pretioso et unguentis nos [PL15.1299C] impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant (Sap. II, 7, 8). Et infra: Quoniam haec pars nostra, et haec sors (Ibid., 9).

15. Quam magnum contemnere divitias: sed quam rarum hoc ipsum est! Utique et Moyses potuit regis esse successor, nutritus a regis filia. Potuit ergo esse non solum quasi Pharao, sed etiam Pharao, et Pharao potuit esse sicut Moyses; uterque enim homo: sed omnis potentia hominis in affectu est. Moyses noluit rex esse, cum posset: sed opprobrium Christi thesauris Aegypti arbitratus est praeferendum: sed fugiendo potentiam, potentior factus est; factus est enim in deum regi Pharao. Rex erat Pharao, [PL15.1300A] sed deus non erat: Moyses factus est illi deus, hoc est, regi ipsi terribilis, 1061 quem rex metueret et timeret. Sed haec erat potentia sanctitatis. In talium congregatione deorum Deus stat atque discernit. Et tu si vis deus peccatoribus esse, terrori regibus, reverentiae aliis; ut tamquam Deo tibi videantur esse subjecti, quia operaris in Dei nomine: contemne quae saeculi sunt, et Dominicae passionis opprobrium contende omnibus praeferre divitiis. Opprobrium dico, quod illis videatur opprobrium, hoc est, Judaeis scandalum, gentibus stultitia, nobis autem virtus Dei atque sapientia. Sed hoc Pharao opprobrium putans, hoc est, inopiam, ignobilitatem, contumelias, maluit diaboli esse, quam Dei portio: et ideo qui Deo subjectus esse nolebat, intercessioni [PL15.1300B] hominis se ipse subjecit. Ergo quia portio Dei erat sanctus propheta David, recte ait: Dixi custodire legem tuam: spiritalem utique legem dicit, sicut et Paulus ostendit. Nam qui corporaliter Legem interpretati sunt, non custodiunt Legem, sed praevaricantur.

16. (Vers. 58.) Veniamus ad secundum versum, qui ita est: Deprecabor vultum tuum, Domine, in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Legimus in veteri Testamento quod deprecatus sit Moyses ut vultum Dei videret, et responsum sit ei: Nemo videbit faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Mystice hoc primum intelligamus. Moyses Legis figuram accepit: Lex per occulta mysteria nuntiat Christum, non autem facie ad faciem demonstrat, [PL15.1300C] sicut Evangelium demonstravit. In ipso enim facie ad faciem loquebatur; licet in Evangelio homo natus ex Virgine apparuerit, Verbum autem se per opera demonstraverit. Et fortasse hoc declaratum sit Moysi, quod populus Judaeorum moriturus esset, et quod facie ad faciem Christum vidisset, et non credidisset. Quod si ad Legem referas, etiam finis Legis Christus est, secundum illud Apostolicum: Finis enim Christus est secundum Legem omni credenti (Rom. X, 4). Et mortua est Legis interpretatio corporalis, ubi Dominus Christus Jesus spiritalem ejus gratiam demonstravit. Vel certe quia omnes qui Christum vidimus, et baptizati in Christo sumus, mortui sumus peccato; quia viventes Legis vinculis tenebamur. [PL15.1301A] Ubi autem in Christo mortui sumus, mortificati utique sumus Legi per corpus Christi; ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit. Sed hoc mysticum est.

17. Morale autem, historiae veteris facit nos meminisse debere, quae est de sancto Moyse, qui rogavit Deum ut se demonstraret ei Deus, et ut facie ad faciem eum videret. Norat utique sanctus vates Domini quod invisibilem Deum facie ad faciem videre non posset: sed devotio sancta mensuram supergreditur, et putavit Deo etiam hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum, comprehendi. Non est 1062 reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod Dominum suum velut manu tenere, et obtutu oculorum videre cupiebat. Sciebat ad imaginem et [PL15.1301B] similitudinem Dei factum esse hominem. Quando enim electus a Domino Deo est ad populum liberandum, impletus est spiritu sapientiae. Viderat angelum illum et faciem ejus in gloria. Denique fulgente ejus lumine, pavefactus est, et vidit rubum uri, et non exuri. Visum coepit fulgoremque mirari: accessit cupiditate et gratia provocatus, ut diligentius fulgorem illum in rubo consideraret. Itaque si tantum accepit ardorem, tantam subiit cupiditatem, cum angelum vidisset in flamma ignis de rubo, ut licet pavore apprehensus considerare non auderet, considerare tamen vellet: quanto magis vultum Domini corporaliter videre desiderabat, dicens intra se vultum illum plenum lucis, plenum gloriae, plenum virtutis, plenum divinitatis. Non plus possum dicere vel [PL15.1301C] sentire de Deo; Cum enim consummaverit homo, tunc incipit: et cum finierit, tunc aporiabitur (Eccl. XVIII, 6), ut scriptum est, quia incomprehensibilis est Dei aeterna majestas.

18. Irritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis servi; quia ultra naturam suam devotione progressus de Domini angelis aestimabat, quantum in Domini vultum plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere. Noverat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem. Sicut enim stella a stella in claritate est, ita et resurrectio mortuorum: quae etsi seminatur in corruptione, surget tamen in incorruptione, surget [PL15.1302A] in gloria, surget in virtute, surget corpus spiritale. Qui ergo haec scire poterat, merito praesumebat ut vultum Dei videre cuperet, quem esset obita corporis morte visurus. Talem certe etiam formam receperat, talem Dominus jam probabat, ut non distaret ab angelis coelestis minister et exsecutor oraculi. Et ideo cum sciret quia angeli pusillorum quotidie viderent faciem Patris qui in coelis est, putavit quod jam eam videre deberet, tamquam oblitus corporis, et carne deposita, sicut ille qui in corpore adhuc positus, cum raperetur in paradisum, utrum in corpore, sive extra corpus raptus esset ad tertium coelum, nescire se dixit (II Cor. XII, 3). Sancti enim etiam cum gerunt corpus, non sunt tamen in carne, sed in spiritu; quoniam qui in cupiditate et conversatione [PL15.1302B] sunt carnali, Deo placere non possunt. Sancti autem conversatio in carne non erat, sed in coelo, sicut Paulus ostendit (Philip. III, 20).

19. Et quid dicamus de probabili desiderio vultus divini? Homines etiam si quem nobilem, si quem fortem, si quem sapientem esse audiunt, 1063 tamquam supra hominem arbitrantes, concupiscunt videre. Procedit imperator, cujus regiae potestati commissa pars est orbis terrarum, concurrunt omnes, et in tanta multitudine illum solum aspicere gestiunt, et de fulgore purpurae plus quiddam esse in vultu imperatoris existimant. Miraris si Dei desiderabilis vultus est, cum conformem sui hominem humanus omnis miretur affectus? Hinc datur intelligi etiam illud, quod imperatori unusquisque nullius reus criminis gestit occurrere. Nam etsi crimen [PL15.1302C] habeat conscientia, tegunt illud tamen cordis occulta, dummodo publico non sit involutus reatu, nec sit aliquod ejus crimen expressum: denique ubi rei aliqui fuerint advocati, et imperatori se et ipsis judicibus offerre prohibentur: quemadmodum turpes lenonum meretricumque personae a conspectu vel judicis, vel imperatoris arcentur; ne turpissimorum visus offendat vultus regii claritatem. Qui autem bene sibi conscius est, nullius criminis reus, quasi innocens prodit in medium.

20. Ex his ergo sancti Moysis comprehendamus affectum. Videre Dei vultum quasi innocens velut quodam vultu conscientiae desiderabat: aperire ei [PL15.1303A] faciem mentis internae, cognosci plenius gestiebat et Moyses, et ipse sanctus David, qui alibi ait: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Non enim vellet probari si in se crimen agnosceret: nec tentari, si passionibus gravibus se sciret obnoxium. Liber igitur a peccato, Deo se cupidus offerebat. Sed fortasse quia adhuc frequentioribus Dei visitationibus mundus a vitio non foret, non fuerit in principio perfectus, utpote cui ante paululum dictum erat: Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. III, 5); illud utique calceamentum quod de Aegypto detulerat, hoc est, corporeae conversationis involucrum; ideo dicit ei Dominus: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet.

21. Quando autem id dictum sit, considera. Nondum [PL15.1303B] ei dictum erat: Faciam te in deum regi Pharao (Exod. VII, 1). Adhuc homo erat, et ideo illud ei dicit: processus ei debebatur, ut in deum fieret; et ideo dictum est ei: De homine dixi, desiste hominis habere peccata, et videbis faciem meam. Qui enim faciem meam videt, debet esse sine peccato. Sed quia homo sine peccato esse non potest, ideo ut in dei appellationem possit excrescere, commonetur. Et quid de dei appellatione dicam? Esto angelus, hoc est, divini minister imperii, obsequere mandatis Domini. Cum fueris angelus, videbis faciem Domini. Magnum est videre Dei vultum. Lex tibi dicit ut tertio te offeras in Hierusalem. Ipse Dominus Jesus ait: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8). Advertis quid a te exigatur, ut videas [PL15.1303C] Deum; cui vitae proposita sit praerogativa videndi 1064 Deum? Emunda igitur cor tuum, ut quasi novus creeris renovato spiritu. Omnes pollutas cogitationes de corde tuo abjice, nihil sit quo tuus inquinetur affectus: simplex mens, pura sinceritas sit. Talibus se Dominus cum involucrum corporis deposuerint, demonstrare dignatur.

22. Nunc de reliqua ipsius versus parte dicamus. Miserere, inquit, mei secundum verbum tuum. Misericordia quidem justitiae portio est; ut si velis donare pauperibus, haec misericordia justitia est, secundum illud: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Deinde quia conformis tuus injustum est ut non adjuvetur a socio; cum praesertim Dominus Deus noster terram [PL15.1303D] hanc possessionem omnium hominum voluerit esse communem, et fructus omnibus ministrare: sed avaritia possessionum jura distribuit. Justum est igitur ut si aliquid tibi privatum vindicas, quod generi humano, immo omnibus animantibus in commune [PL15.1304A] collatum est, saltem aliquid inde pauperibus aspergas: ut quibus juris tui consortium debes, his alimenta non deneges.

23. Est etiam misericordiae donare peccatum: et misericordiae est, et justitiae est. Denique justitiae ascribit Scriptura divina veniam peccatorum, secundum illud quod hodie lectum est: Benedictum lignum quod fit per justitiam: maledictum autem lignum quod fit per manus hominum (Sap. XIV, 7 et 8). Superius ad crucem Domini retulit, posterius ad errorem gentilium, qui ligna venerantur. Justitia autem quae est crucis, nisi quod ascendens illud patibulum Dominus Jesus Christus, peccatorum nostrorum chirographum crucifixit, et totius orbis peccatum suo cruore mundavit? In quo ergo justus Deus, nisi [PL15.1304B] in eo quia scivit quod de limo terrae hominem figuravit, quae terra utique corruptelae obnoxia est, ac vitio lubricae passionis? Propterea ergo Dominus, qui secundum animam te ad imaginem et similitudinem sui fecit, hoc est, rationabilem, justum, pudicum (in eo enim ad imaginem Dei es, si sis justus, ut sis imago justitiae: si sis castus, ut immaculati in te figura praefulgeat) sciens ergo secundum corporis fragilitatem corruptelae patere hominem, quasi justus fragili lubricaeque naturae delicta concessit.

24. Ac ne forte dicat aliquis: Cur ergo Adam maledicto sententiaeque subjacuit? Numquid injustus Deus? Non utique. Sed quia quasi fragili atque infirmo quid caveret ante praescripsit (infirmus enim non usurpare debet, sed obedire mandatis), ideo praevaricationis [PL15.1304C] magis reum tenuit, quam prolapsioni addixit. In illum igitur justa severitatis processit sententia; quia scire voluit, quod scire non profuit. Nobis autem qui haereditario vinculo tenemur astricti, qui in hac carne sumus, quae priorum praejudicio detrita 1065 jam atque assuefacta peccatis non poterat emergere, quasi justus indulsit, juste enim ignovit haeredi, qui praejudicio laborabat auctoris.

25. Est ergo justa misericordia, sed est etiam injusta misericordia (23, quaest. 4, cap. Est injusta). Denique in Lege scriptum est de quodam: Non misereberis illius (Deut. XIX, 13). Et in libris Regnorum legis quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari (I Reg. XV, 9). Ut si quis [PL15.1304D] latronis filiis deprecantibus motus, et lacrymis conjugis ejus inflexus, absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus: nonne innocentes tradet exitio, qui multorum liberat exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, vincula dissolvit, cur [PL15.1305A] laxat exsilio? Cur latrocinandi qua potest clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos, hoc est, accusatorem, et reum pari periculo de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si esset ab accusatore convictus, non id quod justitiae est, judex sequatur; sed dum miseretur rei, damnet probantem: aut dum accusatori favet qui probare non possit, addicat innoxium. Non potest igitur haec dici justa misericordia.

26. In ipsa Ecclesia, ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma justitiae; ne quis a communionis consortio abstentus, brevi lacrymula, atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus communionem quam plurimis debet postulare temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat. Nonne [PL15.1305B] cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi. Hoc eo dictum est, ut sciamus secundum verbum Dei, secundum rationem, dispensandam esse misericordiam debitoribus. Medicus ipse si serpentis interius inveniat vulneris cicatricem, cum debeat resecare ulceris vitium, ne latius serpat; tamen a secandi urendique proposito lacrymis inflexus aegroti, medicamentis tegat quod ferro aperiendum fuit: nonne ista inutilis misericordia est, si propter brevem incisionis vel exustionis dolorem corpus omne tabescat, vitae usus intereat? Recte igitur et sacerdos vulnus grave, ne latius serpat, a toto corpore Ecclesiae quasi bonus medicus debet abscindere, et prodere virus criminis [PL15.1305C] quod latebat, non fovere; ne dum unum excludendum non putat, plures faciat dignos quos excludat ab Ecclesia.

27. Jure ergo Apostolus divino nos hortatur exemplo dicens: Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate (Rom. XI, 22): ostendens Judaeorum populum jure esse a corpore Ecclesiae separatum, ne perfidiae virus contaminaret Ecclesiam: populum autem gentium bonitate Domini receptum, et obedientiae munere gloriari. Jure igitur huic divina bonitas suffragatur, quamdiu in divina bonitate permaneat. Si vero et ipse desciscat, pro criminis sui qualitate damnabitur. 1066 Qua gratia Dominus et lux et ignis esse [PL15.1305D] describitur, ut in tenebris ambulanti luceat quasi lumen; ne diutius possit errare, qui quaerit luminis claritatem: ei autem qui multa fuerit operatus, quae manere non debeant, sed ardere, ignis est Dominus; ut operis nostri fenum stipulamque consumat, atque utili nos faciat salvos detrimento, sicut aurum quod dum excoquitur, plus probatur.

28. Fortasse dicat aliquis qua ratione scripserit [PL15.1306A] Propheta: Miserere mei secundum verbum tuum? Verbum enim Dei justitia est. Si igitur justitia fretus erat, cur misericordiam ante praemisit: aut si misericordiam requirebat, cur eam ad mensuram justitiae putavit esse poscendam? Qui enim bene agit, et bene vivit, opus non habet misericordia; quia misericordia a peccato liberat. Denique non divitibus, non fortibus et felicitate subnixis misericordia conferri consuevit a nobis: sed egentibus, vel debilibus, vel iis qui ex divitiis in paupertatem, aut captivitatem, aut necessitatem aliquam deciderunt. Ergo qui eget misericordia, peccator est: qui autem peccator non est, utique justus est, et non eget misericordia Dei.

29. Secundum quid igitur unusquisque, hoc est, secundum quem statum egeat misericordia, aut justitiam habeat, considerandum est. Aliter enim eget [PL15.1306B] justitia Dei angelus, aliter homo. Aliter eget misericordia archangelus, aliter homo. Angeli enim natura non utique ita corruptelae obnoxia est, ut natura generis humani; et ideo ille eget misericordia Dei, ne possit errare, et aversa a se Dei gratia, labatur in vitium: homo autem etsi jam firmiore proposito est, tamen propter contractorum seriem peccatorum, misericordiam Dei quaerit. Itaque etsi uterque misericordia Dei indiget, aliter tamen angelo misericordia, aliter homini debetur; leve enim vitium in angelo judicio graviore censetur. Peccatum quoque adolescentiae in homine, mitiore sententia, quam peccatum senectutis astringitur, et citius relaxatur.

30. Propheta igitur in isto versiculo dividit causas, ut et misericordiam quasi homo postulet; quia [PL15.1306C] nemo sine sorde peccati: et justitiam quasi Propheta deposcat: vel certe, quoniam licet peccaverit sicut homo, et quasi peccator misericordia egeat; tamen correxit errorem, poenitentiam gessit, abstinuit a temulentia delinquendi, sobrietate virtutis. Petit ergo justitiam secundum verbum Dei, quia verbi Dei sententia est, ut conversis venia donetur; si tamen legitime est facta conversio (Ezech. XVIII, 21, et XXXIII, 12).

31. (Vers. 59.) Cogitavi vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Dividuus sensus: aut quia vias superiores meas cogitavi plenas lapsus atque peccati, et ideo ut remissionem peccatorum possim mereri, morum conversione, studioque virtutum. Averti pedes meos in testimonia tua, ut non jam meis [PL15.1306D] gressibus quibus ante sum lapsus, sed testimoniorum tuorum itineribus ambularem, quo tuorum semitae mandatorum me errare non 1067 sinerent, nec vestigium in devia et tortuosa deflecterem. Frequenter enim ignorantes iter, si strata viarum sequantur, perveniunt quo desiderant pervenire, et carent erroris anfractu. Sin autem usurpent scire quod nesciunt, et putent aliqua sequenda compendia, a publici [PL15.1307A] tractus itinere recedentes erroris labyrinthos frequenter incurrunt; ut eos de itinere deflexisse poeniteat: et ideo post multa laborum dispendia ad iter quod reliquerant, redire contendunt.

32. Hic ergo sensus unus est, alius autem ita: Cogitavi vias meas, non superiores, sed futuras; ut ante meos actus cogitationibus praevenirem, ne inconsulta operatione progressus, aliquid in ipsis cogitationibus offensionis inciderem: ut si agere aliquid velim, ante cogitem utrum agendum sit illud quod desidero, aut quo agendum modo: similiter si alloquendum, utrum alloqui debeam: deinde publice, an secreto loqui, praesentibus aliquibus, aut nullis; sicut illud est, ut si velis fratrem corripere, primo solus corripias, secundo praesentibus duobus [PL15.1307B] aut tribus testibus, tertio si non audierit, coram Ecclesia. Itaque si praetermisso ordine, velis coram Ecclesia fratrem increpare, quam ante monere debueras, erratum ipse cognoscis. Omnia igitur cum cogitatione facito, ut non te poeniteat operis tui. An vero si viam ingressus, cum veneris ad compitum aliquod (ita enim appellatur plurimarum velut quidam concursus viarum) si nescias quod iter ingredi debeas; stas tamen et cogitas ipse tecum, utrum primam, an secundam, an tertiam, an quartam, vel certe quintam, si ita est, viam eligas, quam sequaris; nec putas prius adoriendum iter, quam animo definieris, et pleniore mentis intentione decideris. Stas igitur cogitans quae sit via, quae in civitatem ducat, ad quam tibi putas esse pergendum. Quanto [PL15.1307C] igitur magis animo debes ac mente consistere, qui ad regnum coeleste contendis, et cogitare tecum, quia non omnis via illo ducit, non omnis via illo dirigit ad Hierusalem illam quae in coelo est (Prov. XIV, 12)!

33. Sunt viae quae malos exitus habent, quas diaboli tentamenta triverunt; et ideo exitus earum, exitus mortis sunt. Hae nempe sunt viae, de quibus legisti in Proverbiis: Quia sunt viae quae videntur viro rectae esse, ultima autem earum aspiciunt in profundum inferni (Matth. V, 28). Est autem via angustior illa, quae ducit ad Dei regnum. Volens igitur eam ingredi viam quae ad Deum ducit, non circumspicies, non tecum ipse tractabis, non considerabis; ne facile capiaris affectu, si viae latitudine provocatus ingrediaris [PL15.1307D] iter, quod ad inferna deducat? Cogita ergo ante, atque perpende quid facias.

34. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo. Hic utique cogitaverit ut videret mulierem, ut videret ad concupiscendum; sed mala haec cogitatio relinquat vias suas. Alius non cogitavit quidem, sed subito aspexit, et captus est, et vidit, et concupivit, et [PL15.1308A] ideo lapsus est. Quod si fragilem suum considerasset affectum, et ante timuisset, ne cum vidisset mulierem, mente caperetur et animo; utique 1068 non prospexisset ad mulierem, ne concupisceret eam. Videns ergo mulierem non direxit pedem suum in testimonia Domini, qui si ante lapsum suum cogitare potuisset, forsitan direxisset Unusquisque ergo prius cogitet quomodo videat mulierem; ut non videat ad concupiscendum eam, aut non attendat in eam. Si autem videns repente, vel bona cogitatione fundatus, dirigat pedem suum ad testimonia Domini, ne in captivitate permaneat: utique ei profuit cogitatio. Postremo amans mulierem, diligens, et concupiscens, Christum consideret, judicium ejus, testimonia ejus de praemiis castitatis, et relinquat [PL15.1308B] vias concupiscentiae, et sequatur vias Christi: habebit laudem in eis, si contemplatus Dominum Jesum, contemnat carnis ardorem, flammamque libidinis quasi quodam fonte restinguat, allidat teneras et infirmas cupiditates ad petram Christi.

35. Cogitet ergo primum, ut eadem repetam, quemadmodum videat, quemadmodum loquatur. Bene cogitavit qui dixit: Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CXL, 3); ne forte dum mens inflammat ardorem, lingua sermone labatur, aut multiloquio incauto etiam quod mens non cogitavit, incurrat loquendi facilitate: cogitet quemadmodum pedem suum dirigat, manum afferat; ne impetu indignationis impulsus, cum repellere debeat injuriam, ipse alteri jactum notabilis caedis illidat. Cogitandum [PL15.1308C] est igitur quid geramus; ubi enim praecedit cogitatio, maturitas operationis adhibetur. Itaque pes iste fidei vestigium est, quem meditatione perpensa, a corporalibus motibus ad testimonia divina deflexit.

36. (Vers. 60.) Quid igitur prosit cogitare ante, quod postea facturus sis, docet versiculus qui sequitur: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Ubi cogitatione quis praevenit quod acturus est, semper paratus ad agendum est, semper fixus et validus; ut non queat subita aliqua accidentium offensione turbari. Nulla eum flabra scopulosae nimis ambitionis excutiunt, nulla procella atque tempestas injustae invasionis exagitat, non petulantis oculus meretricis illaqueat; oculus enim meretricis, laqueus amatoris est. In aliena miser [PL15.1308D] capitur possessione, qui improviso igne praeventus possessionem suae mentis amisit. Si persecutio ingruit, invenit jam paratum; ut ubi possit esse perturbatio salutis incertae, ibi sperata sacri corona certaminis provida futuri meditatione demulceat. Si a maledicis obtrectatoribus frequenter obroditur, cogitet quia non est discipulus super magistrum, neque servus supra dominum. Si supra Dei Filium [PL15.1309A] opprobria exprobrantium nefanda ceciderunt, quemadmodum servus exsortem eorum sperare se poterit? Ideoque mentem suam praeparare debet; ut cum ista acciderint, turbare se non queant. Praeparet animum et meditatione componat, ut possit dicere, si tamen possit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames? etc. (Rom. VIII, 35). Quare autem non separetur, adjecit: Sed in his omnibus superamus, inquit, et vincimus propter eum qui dilexit nos (Ibid., 37). Meritoque confirmatus ait: Confido enim quia 1069 neque mors, neque vita, neque angeli.... neque potestates, neque praesentia, neque futura.... separare nos poterunt a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 38 et 39).

37. Multa Apostolus dixit, contra quae lucta nobis [PL15.1309B] est: sed alia facilia sunt, vel certe non hujus temporis aut loci; ut discutere omnia debeamus, quae sint quae nos separare possint a charitate Dei; nisi diligentius resistamus. Illud nunc quod videtur obscurius, non praetermittimus, quia ait: Neque altitudo, neque profundum (Ibid., 39): quae sunt gravia tentamenta. Denique habes in Esaia scriptum ad regem Achaz: Pete tibi signum a Domino in profundum, aut in altum. Respondit ille: Non petam, neque tentabo Dominum (Esai. VII, 11 et 12). Mysticum illi propositum est, sed non intellexit: et veritus est ne tentare Dominum videretur, si signum peteret in altum, aut in profundum. Dominus autem volens gravia tentamenta remedio supplantare divino ait: Ecce virgo concipiet in utero (Ibid., 14). Hoc [PL15.1309C] est magnum signum, quod altitudinis, et profundi tentamenta destruxit. Dominus enim Jesus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; neque quae sua sunt, requisivit, sed formam servi accepit, humiliavit se usque ad mortem. Itaque neque elatus est potestate, neque mortis quadam dejectione turbatus. Hoc igitur signum proponitur regi; ut petat sibi remedium, per quod nec regiae potestatis extolleretur supercilio, nec certe aerumnae alicujus exceptione perturbaretur; ut erat corde turbatus, cum bellum sibi videret ab Assyriis inferri. Divini igitur exemplo oraculi volumus ostendere quam essent haec gravia tentamenta, quibus remedium solus potuit Christus afferre.

38. Verumtamen et prophetico sermone facile est docere sarcinam quamdam horum tentamentorum. [PL15.1309D] Haec enim tentamenta duo maxima sanctus Salomon oratione propria declaravit, et rogavit ut posset excludere dicens: Divitias autem et paupertatem ne des mihi: sed ordina mihi quae opus sunt, et quae abundent; ne repletus mendax fiam, et dicam: Quis me videt? aut pauper rapiam, et perjurem nomen Dei. (Prov. XXX, 8 et 9). Potes igitur tu ista tentamenta contemnere, quae formidavit Salomon, qui sapientiam postulavit et meruit? Dives erat, timuit extolli: pauper fieri formidavit; ne paupertatis necessitate [PL15.1310A] abstinentiae gratiam non teneret. Quam multi qui videbantur sancti esse, ceciderunt ab altitudine cordis sui? Quam multi aliqua necessitate dejecti, non potuerunt contenti esse injuria, qui fuerant virtutum exercitio roborati? Rarus Job invenitur in terris, qui et divitias amisit et filios, et vibicibus corporis exaratus, cum vermes toto corpore fluerent, a Christi tamen charitate non potuit separari. Paremus igitur affectum nostrum; ne imparatum vis repentina perturbet. Denique sciens Dominus cito nos frangi solere, ait etiam apostolis: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. (Joan. XIV, 27). Si te cupiditas appetentiaque tentaverit, lege Evangelium, dicat tibi Jesus Christus: Non turbetur cor tuum. Si quis terror ingruerit, dicat tibi Christus: Non turbetur cor tuum, [PL15.1310B] neque formidet. Si qua supplicia persecutor inflixerit, lege Evangelium, dicat tibi Jesus: Non turbetur 1070 cor tuum, neque formidet. Lege Apostolum dicentem: Indignae enim passiones sunt hujus temporis ad superventuram gloriam (Rom. VIII, 18). Si in mari naviganti gravis fluctus insurgat, tempestas atra desaeviat, tibi dicat Jesus: Ego sum, noli turbari (Marc. VI, 50). Veniens igitur in certamen aliquod magnum et grave, dic prius: Paratus sum, et non sum turbatus; ut custodiam mandata tua.

39. Et quid de saecularibus dicam? Esto paratus non solum adversus ea quae vides, sed etiam adversus ea quae non vides. Foris, inquit, pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). In te ipso tibi bellum est: bonum est ut in tranquillitate sit animus tuus, et in quadam serenitate: [PL15.1310C] sed gubernator ille melior est, qui in tempestate navim gubernat. Rege igitur te ipsum, quando turbatur animus, mens fluctuat. Laudaverim virtutem gubernatoris, qui nullas procellas senserit, et cursum navigii direxerit, nulla tempestate jactatus? Sed illum magis laudaverim, qui adversus ventos renititur, insurgit adversum fluctus, non timet vel cum elevatur undis navigium, vel cum ad profundi ima deponitur. Ita et ille laudandus est gubernator sui, qui ea quae adversa sunt vincit patientia, virtute superat, secundis non extollitur, adversis non frangitur. Bellum tibi est etiam adversus nequitias spiritales. Advertis cum quantis tibi sit praelium? Et ideo meditare, et statue animo; ut procedens ad praelia dicas: Paratus sum, et non sum turbatus; ut custodiam mandata tua.

[PL15.1310D] 40. (Vers. 61.) Sequitur versus quintus: Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus: hoc est, funibus me circumdederunt peccatores; ut mea implicarent vestigia, ne possem incursus eorum praevidendi celeritate evitare. Non ergo illi funes sunt, de quibus scriptum est: Funes ceciderunt mihi in praeclaris (Psal. XV, 5); sunt enim funes illi quibus utuntur, qui terminos metiuntur agrorum limitesque distinguunt, et possessionum spatia disterminant. Tenduntur ergo illi funes quoad possessio [PL15.1311A] uniuscujusque diffunditur. Sic factus est funiculus haereditatis suae Israel. Boni ergo illi funes. Isti autem funes quibus trahuntur peccata, ut fune longo, et ut loro jugi vitulae iniquitatis. Vitula enim indomita plus se jactat et excutit, cum tenetur, nec acquiescit imperio, nec astringitur vinculo; sed magis cum loro retrahitur, exasperatur. Itaque nec coacta se subjicit, nec tamen libera vinculorum est. Sicut ergo trahit vitula lorum jugi, quae etsi non tenetur e proximo; tenetur tamen, nec se explicat et absolvit: ita trahit unusquisque peccator indomitis moribus iniquitates, qui putat se liberum; quia non est jugo subditus, subjectusque judicio: et nescit quod non sit exutus, sed magis ut illa vitula, et ipse se implicat suorum nexibus peccatorum. Hi sunt igitur funes [PL15.1311B] delictorum nostrorum, quibus involvimur et ligamur, quemadmodum sunt et vincula delictorum. Et ideo Salvator qui habet in potestate peccatum dimittere, dicit iis qui sunt in vinculis: Exite. Utinam et mihi dicat: Exi de vinculis tuis: exi de nexibus peccatorum tuorum: solve funes erroris tui, quibus circumdatus 1071 et ligatus es. Etsi enim nequissimus sim omnium, et detestabilissimus peccatorum; illo tamen jubente, liber ero, qui sub uno momento latrocinii damnatum reum supplicio eripuit, constituitque in regno suo.

41. Sunt ergo vincula quibus constringimur, etsi videamur nobis liberi. Beatus qui haec solvit sibi vincula. Et ideo David ait: Dirumpamus vincula eorum: et abjiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. II, [PL15.1311C] 3). Non manu utique visibilia vincula dicit esse rumpenda, sed invisibiles criminum nexus morum conversione, et fidei professione solvendos: aut manu, hoc est, opere manus tuae. Eroga pauperibus, debiles elevato, redime captivos; et solvisti vincula tua. Eleemosyna enim a peccato liberat. Eripe eum qui ducitur ad mortem, hoc est, eripe eum intercessione, eripe gratia, tu sacerdos: aut tu imperator, eripe subscriptione indulgentiae; et solvisti peccata tua, exuisti te vinculis.

42. Vinculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, sicut ipse legisti: ligat nos vinculis carnis illecebra (Jacob. I, 15). Vinculum nostrum avaritia est, vinculum nostrum ebrietas est, vinculum nostrum concupiscentia est, vinculum nostrum [PL15.1311D] superbia est. Sunt et diaboli vincula. Denique scriptum est: Hanc autem filiam Abrahae, quam ligavit Satanas decem et octo annis (Luc. XIII, 16). Ligat [PL15.1312A] nos etiam diabolus criminum nexu: ligat nos vinculo fornicationis, vinculo adulterii, vinculo perfidiae qua Christus negatur, vinculo invidiae qua frequenter etiam frater appetitur, vinculo crudelitatis qua nonnumquam socius et conformis occiditur. Haec sunt vincula quibus ligatus unusquisque inclinatur; ut animam suam levare non possit, nec obtutus ad coelum mentis erigere, nisi dicat ei Dominus: Dimissus es ab infirmitate tua; et munere eum suae benedictionis erexerit (Ibid., 12). Haec sunt sceleratorum vincula quae dure peccatores ligant, hoc est, diabolus et ministri ejus: vel certe Nemroth, hoc est, amaritudo: vel certe Esau, hoc est, terrenus et callidus. Isti enim venatores erant, qui feras laqueis captare consueverant, et muta animantia vinculis illigare. Inutiles venatores, [PL15.1312B] qui capiant bestias, quae pompam spectaculo populari praebeant, ministerium crudelitati. Denique nullum invenimus in divinarum serie Scripturarum de venatoribus justum.

43. At vero alia vincula sunt, ut dixi, Domini Jesu, quem sequuntur, inquit (Ose. XI, 4), alligati vinculis, hoc est, vinculis astricti charitatis et amoris, fidei vinculis alligati. Licet sic possit intelligi: Alligati vinculis Christum sequuntur, hoc est peccatorum et criminum remissorem, fontem indulgentiarum, redemptionis auctorem. Sequamur ergo vincula Christi, fugiamus vincula venatorum; ne dum incedimus, dum ignoramus, laqueos eorum pes nostrae mentis incurrat, nec animae nostrae cervicem nexibus inseramus. Insidiantur enim quasi pessimi [PL15.1312C] venatores: et quando prosperorum 1072 eventu animum relaxamus, ac secundis rebus remittimus, nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus jactant laqueos suos, aut in via qua ambulamus, abscondunt; ut cum fuerint eorum laqueis innexa vestigia, trahant quo securum supplantent viantem, vel collo astrictos strangulent commeantes.

44. Noli ergo alta ambulare cervice, sicut filiae Judae; altis enim cervicibus cito laqueus innodatur. Noli ad saecularia mentem animumque defigere: sed circumspice oculis animae diligenter, quia pluit Dominus laqueos super peccatores; ne cadentes illigare te possint: quos poteris evitare, si legem Domini non obliviscaris. Etenim etiam qui ligatus est, si sibi sit conscius libertatis, oblivisci libertatem suam [PL15.1312D] non desinit, et causam nonnumquam dicit e vinculis, eamque sibi legum praescripto defendit, ac judicio frequenter absolvit. Ergo et tu si peccaveris, memor [PL15.1313A] esto legis. Si peccaveris, memor esto Christi, qui te liberat, dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates...., et memor non ero (Esai. XLIII, 25). Ipsum diebus ac noctibus tene, ipsi tua confitere peccata.

45. (Vers. 62.) Docet te Propheta quomodo teneas Dominum Jesum. Media nocte, inquit, surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae. Non satis est dies ad deprecandum, surgendum est et nocte, et media nocte. Ipse Dominus pernoctavit in oratione; ut te proprio ad deprecandum invitaret exemplo: et utique peccatis tuis ille indulgentiam postulabat: postulabat a Patre, operabatur propria voluntate. Non tibi dicit Propheta, ut tantummodo media nocte surgas: sed ut surgas nocte, et maxime nocte media. Nocte enim surgendum ante [PL15.1313B] praemisit dicens: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, (Supra. vers. 55). Potest unusquisque memor esse, et non surgere: potest unusquisque et surgere, et cum surrexerit, ea quae proprio arbitrio sederint, postulare. Addidit: Media nocte surgebam, docens surgendum esse media nocte. Nec otiosum est quod adjunxit: Ad confitendum tibi, hoc est, ut illo maxime tempore deprecari Deum, et propria debeamus deflere peccata: nec solum praeteritis veniam postulare, sed etiam praesentia declinare, futuris cavere; multa enim illo in tempore tentamenta proserpunt.

46. Tunc fervet carnis illecebra: tunc tentator illudit: coquitur cibus, potusque digeritur: stomachus aeger, mens somnolenta, animus occupatus est. [PL15.1313C] Itaque aut quiescenti calor soporis augetur, aut vigilanti nondum plenior refusus est vigor, qui errorum cavere possit incursus. Tunc igitur tentator assistit, tunc retia jacit, quibus turbare possit mentem improvidam. Tunc spiritales nequitiae tenebras offundunt: tunc omne nefas suadere contendunt, quando nullus arbiter culpae, nullus criminis conscius, nullus potest esse erroris testis. Tunc varias disceptationes peccatori dormitanti infundunt; ut primo de statu 1073 mentis dejiciant reluctantem, et aliquorum qui sancti habentur, proponatur exemplum, quod illi aliquando deliquerint, sed postea veniam sint adepti, et texerint superiora delicta. Nam etsi omnem emendationem nostri inimicus exosus sit: tamen ad tempus, ut sobriae mentis virum possit [PL15.1313D] elidere, praetendit futuram indulgentiam; ut praesentia peccata persuadeat: et cum impulerit aliquem ad erroris assensum, si viderit eum jam non amore [PL15.1314A] virtutis a culpa sed poenae contemplatione revocari, inserit varias disceptationes, ut dicat sibi: Quis me videt? Et tenebrae circumdant me, et parietes.... quem vereor (Eccli. XXIII, 25 et 26)? Non videt Altissimus, non ad eum peccata nostra perveniunt, non dignatur spectare quae turpia sunt. Haec utique usu exemploque cognoscimus; nemo enim potest esse expers tentationis,

47. Itaque ut tempus hoc habile est tentamentis: ita etiam tempus est poenae, quod ex lectione divina possumus edoceri. Non enim otiose Dominus Deus noster cum posset quocumque momento primitiva Aegyptiorum exstinguere; hoc tamen tempus dolori et luctui peccatoris opportunius judicavit. Sic enim scriptum est, quia media nocte primogeniti Aegyptiorum liberi ab exterminatore sint interempti [PL15.1314B] (Exod. XII, 29). Ideoque sanctus Moyses propheta, ut hoc praeveniret tempus, ac sine Hebraeorum fraude transiret, agnum ante immolavit, hoc est, vesperi; ut manducantes eum, et pascha Domini celebrantes, non occuparentur exterminatoris insidiis; ne inermes et vacuos spiritalis alimenti nocturna spicula tenebrosi hostis opprimerent.

48. Haec diligenter intende, prudenter intellige, sollicite require. Non perfunctorie ista dicuntur, sed divina tibi mysteria declarantur. Praeveni et tu insidias tentatoris, instaura prius coeleste convivium. Indictum est jejunium, cave ne negligas. Et si te fames quotidianum cogit ad prandium, aut intemperantia declinat jejunium; tamen coelesti magis te servato convivio. Non epulae paratae extorqueant, ut [PL15.1314C] coelestis sis vacuus sacramenti. Differ aliquantulum, non longe finis est diei: immo plerique sunt ejusmodi dies; ut statim meridianis horis adveniendum sit in Ecclesiam, canendi hymni, celebranda oblatio. Tunc utique paratus assiste, ut accipias tibi munimentum; ut corpus edas Domini Jesu, in quo remissio peccatorum est, postulatio divinae reconciliationis, et protectionis aeternae. Suscipe ante Dominum Jesum tuae mentis hospitio: ubi corpus ejus, ibi Christus est. Cum hospitium tuum adversarius viderit occupatum coelestis fulgore praesentiae, intelligens locum tentamentis suis interclusum esse per Christum, fugiet ac recedet: et tu mediam noctem sine ulla offensione transibis. Admonet etiam sacrificium vespertinum, ut numquam Christum obliviscaris. [PL15.1314D] Non potes oblivisci, 1074 cum lectum ascendis, ejus Domini, cui in occasu diei precem fuderis, qui esurientem te sui corporis epulis expleverit. [PL15.1315A] Etenim quod vesperi cogitaveris, cito cum evigilaveris, recensebis. Excitabit te ipse Dominus Jesus: admonebit ut surgas, et eo tempore arma orationis assumas, quo solet incursare tentator.

49. Unde non otiose Paulus apostolus et Silas trusi in carcerem, cum in nervo pedes haberent, media tamen nocte surgebant mentis vestigio, exorabant Dominum, et laudis sacrificium deferebant (Act. XVI, 25 et 26). Ideoque ubi non defuit devotionis officium, adfuit etiam absolutionis remedium. Subito enim media nocte terrae motus factus est grandis; ita ut mota essent fundamenta carceris, valvae apertae, omnium vincula soluta sint. Audis quemadmodum si ligatus fueris, quibus manibus, quibus operibus ipse te solvas, quemadmodum custodes [PL15.1315B] timere non possis? Surge igitur ad precandum. Ea hora est, qua tentator nocere consuevit, et nequitia consuevit irruere. Ea hora est, qua solet adversus tentationes graves remedium venire coeleste. Excubandum tibi est, ne qua fraude vincaris: providendum ut eo tempore quo potes vincere, nequaquam vincendi tempus amittas.

50. Et quia orationem esse subeundam media nocte diximus, non minus etiam de hujusmodi hora diei dicendum videtur; contraria enim diei nox est. Quid enim luci commune cum tenebris? Et ideo adversa sibi eadem nocturna est vel diurna. Sicut enim media nocte primitiva Aegyptiorum tentator occidit, et ex eo cognoscitur quod ea maxime hora operetur adversarius; ita e contrario quod meridiano [PL15.1315C] tempore virtus divinae lucis operetur. Unde et Abraham circa meridiem sobrias tendebat excubias, et boni aliquos exspectabat eventus, levans oculos suos, ac finitima perlustrans, quod eo tempore advenientem gratiam sibi quaereret (Gen. XVIII, 1 et 2). Illo igitur tempore cum duobus angelis sanctis divinus ei hospes advenit: illo tempore Christum suscepit hospitio: illo tempore illa quae legis et intelligis, celebrata mysteria sunt. Quando enim magis debuit fidelem virum divina illuminare praesentia, quam cum lux diei plenior refulgeret? Meritoque etiam sanctus Joseph receptis fratribus, et accersito junior germano quem maxime diligebat, meridie instaurat convivium (Gen. XLIII, 16). Erat enim meridies in sancti Joseph pectore, quando [PL15.1315D] laetas epulas fratribus splendentis gratiae ministrabat, suavissimique cibos alloquii dividebat; ut cum illi poenam fratris metuerent appetiti et venditi in servitutem, ille divino judicio ipsis diceret esse provisum, ut in Aegyptum deduceretur, qui famem sustinentibus alimoniam non negaret (Gen. XLV, 5-7).

51. Habemus ergo in nobis meridiem. Meridies est ei, cui justitiae sol refulget, et cujus opere 1075 bono, vel cogitationibus innoxiis, et pura mente atque sincera pascitur Christus. Disce igitur quemadmodum tibi ipse facias meridiem. Revela, inquit, [PL15.1316A] ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem (Psalm. XXXVI, 5 et 6). Ubi enim vera est fides, ibi veri luminis gratia est: ubi innocentiae prolixior custodia, virtutumque longa meditatione processus, ubi splendor bonae conscientiae diu permanens, ibi intelligibilis est meridies: ibi et tu Christo mentis tuae epulas exhibebis, et in divitiis ejus etiam ipse pasceris; ita ut non praematurus et velox veri luminis sequatur occasus, nec quidam studiis tuis tenebrosus cito vesper incumbat, et opera bona interjectus impediat. Quod si tentationum nox advenerit, non immerito media nocte surgendum, et orandum diu, et protrahenda psalmis tempora, donec veniat dies, et illucescat tibi Christus.

[PL15.1316B] 52. Vide igitur ne et per diem tibi media nox fiat, quo mundi princeps tenebrosus et squalidus plenitudinem tibi tentationis infundat. Surge igitur, et excita tuam mentem: non dormitabit qui custodit te, si te non reperiat dormientem: sed surget, si et ipse fuerit tuae animae vigiliis excitatus: et imperabit vento, et fiet tranquillitas in tuo pectore, quod diversarum procellarum turbine fluctuabat. Surgendum igitur nobis. Solet Sponsus media nocte venire: cave ne te dormientem inveniat, cave ne facem tuam non queas somnolentus accendere. Surgendum, inquam, et Domino confitendum est, ut gratias agas. Confitenda etiam ejus judicia aeterna; ut quidquid nobis boni accidit, ejus justitiae deputemus: [PL15.1316C] ac sive divites sumus, sive salubriter valemus, id justitiae Domini deferamus; quia justus est, ut opus suum tueatur ac servet, ut quos nudos indotata quadam naturae sorte in hanc projecit corporis infirmitatem, vigore animi, et misericordiae suae dote pauperes vestire dignetur. Quod utique omni agendum tempore manifestum est, ut nec die, nec nocte, nec ullo tempore a gratiarum actione debeamus vacare.

53. (Vers. 63.) Sequitur versus septimus: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Habet et Christus participes atque consortes sui. Denique David probat dicens: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Habet participes carnis; quia carnem [PL15.1316D] suscepit: habet prophetiae; quia Prophetam, inquit, vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me: ipsum audietis per omnia quaecumque loquetur vobis. Erit autem, omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe (Deut. XVIII, 18 et 19). Ipse est verus propheta, qui sine alterius munere futura cognoscit: qui ea quae ventura erant, locutus est in prophetis. An non est propheta, qui facit alios prophetare? Ipse est qui auditur sicut Lex; quia et Lex est ipsius. Denique Si Moysen, inquit, et prophetas non audiunt: nec si quis ex mortuis ad illos abierit, credent (Luc. XVI, [PL15.1317A] 31). Ideoque populus Judaeorum quia non audivit hunc prophetam, de plebe exterminatus est; ut populus Dei esse desineret, qui ante populus Dei dicebatur. Habet consortes baptismi; 1076 quia baptizatus pro nobis est: habet consortes justitiae; quia ipse justitia est, et nobis de suo dedit sui habere consortium: habet consortes veritatis; quia ipse veritas est, et nos tenere voluit veritatem: habet consortes resurrectionis; quia ipse est resurrectio: habet consortes immaculatae vitae; quia ipse immaculatus est. Et quicumque in novitate vitae ambulaverit, quicumque tramitem justitiae tenuerit, particeps Christi est. Habet etiam tribulationis suae participes; ideoque qui particeps ejus esse cupiebat, dixit: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo [PL15.1317B] ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quae est Ecclesia (Coloss. I, 24). Sepulturae quoque ejus participes sumus; quisquis enim consepultus est cum ipso per baptismum in mortem, particeps ejus est. Ideoque ipse Apostolus astruens quam nobis gratiam dederit Dominus Jesus, ait: Participes enim Jesu Christi facti sumus (Hebr. III, 14).

54. Sed et ille particeps Christi est, qui lugentem moesto consolatur affectu: qui in carcere constitutum proprio non defraudat officio: qui lecto aegrotantis assidet, non ut capiendae haereditatis tendat aucupium; sed ut morbi vim sollicito mitiget ministerio, ut sedulo fessum sermone demulceat: qui nudos vestiat, esurientes reficiat. In his enim [PL15.1317C] frequenter est Christus, sicut ipse ait: In carcere eram, et non venistis ad me: nudus eram, et non operuistis me.... Quod enim uni eorum non fecistis, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 42 et seq.). Si oderim mendacium, particeps Christi sum; quia veritas Christus est: si fugiam iniquitatem, particeps Christi sum; quia Christus justitia est. Beatus qui hoc potest dicere. Sicut enim membrum particeps esse dicimus totius corporis: sic conjunctum omnibus timentibus Deum, qui non dicat alteri: Non es de corpore meo, hoc est, non dicat pauperi dives, non ignobili nobilis, non aegro sanus, non fortis debili, non imperito sapiens dicat: Non estis mihi necessarii; particeps corporis Christi est, quae est Ecclesia. Sed qui sciat quod ii qui videntur in Ecclesia debiles, pauperes, [PL15.1317D] imprudentes, etiam peccatores abundantiori indigeant honestate, et majore praesidio fulciendi sint: qui hoc noverit, ipse potest dicere: Particeps ego sum omnium timentium te. Qui compatiatur magis hujusmodi hominibus, quam fastidiat eos: compatiatur infirmis; ut sciat quia unum corpus omnes sumus, et membris membra connexa; ut alterum sine altero esse non possit: et cum alterum dolet, compatiatur alteri. Iste ergo recte potest usurpare hujus vocis auctoritatem.

[PL15.1318A] 55. Vide autem quam verecunde Propheta dixerit: Particeps ego sum timentium te. Non dixit imitantium, sed timentium; initium enim sapientiae est timor Domini (Eccl. I, 16). Inter rudes se constituit humilitate, cum veteranos devotione superaret. Sed tamen et timere virtutis est; quia scriptum est: Timete Dominum omnes sancti ejus (Psal. XXXIII, 10).

56. Sed ne aliquibus timor iste non sanctus videatur (quia sunt qui ignava formidine pertimescunt, et hebeti trepidant metu) addidit: Et custodientium mandata tua. Ut ostenderet se sancti timoris esse consortem. Aut sic. Potest quidem 1077 timere corde devotus, sed opere piger; ut sit religiosus affectu, otiosus actu. Non tamen potest piger esse, [PL15.1318B] qui mandata Domini custodit. Qui ergo timet, custodit. Ergo ejus est custodire, qui timeat. Sanctus itaque hoc dicit: ego autem hoc mihi usurpare non possum; quanti enim sunt qui timeant Deum, et non illis compatior? Quaerunt opem, et ferre nolo: misericordia indigent, sumptu non adjuvo. Quisquis autem haec facit, ipse potest dicere se timentium Christum esse consortem.

57. (Vers. 46.) Misericordiae tuae, Domine, plena est terra: justificationes tuas doce me. Quomodo misericordiae Domini plena est terra, nisi per passionem Domini nostri Jesu Christi, quam futuram praevidens, quasi promissam Propheta concelebrat? Prophetis enim ea quae ventura sunt praevidentibus maris est, ut quasi jam decursa memorentur quae posterioris [PL15.1318C] aetatis sunt. Plena est ergo terra misericordiae Domini; quia omnibus est data remissio peccatorum. Super omnes sol oriri jubetur. Et hic quidem sol quotidie super omnes oritur. Mysticus autem sol ille justitiae omnibus ortus est, omnibus venit, omnibus passus est, et omnibus resurrexit: ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi. Si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse se fraudat: ut si quis clausis fenestris radios solis excludat, non ideo sol non ortus est omnibus, quia calore ejus se ipse fraudavit: sed quod solis est, praerogativam suam servat: quod imprudentis est, communis a se gratiam lucis excludit. Super omnes pluvia est, et hoc divinae misericordiae deputatur; quia pluit super justos et injustos. [PL15.1318D] Aut certe sic interpretandum, quod misericordiae divinae plena sit terra; quia Domini est terra, et plenitudo ejus.... ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit illam (Psal. XXIII, 1 et 2). Etenim per Ecclesiam in omnes gentes diffusa est misericordia Domini, in omnes gentes diffusa est fides.

58. Fortasse dicas: Qua ratione non dictum est, misericordiae Domini plenum est coelum? Quia sunt etiam spiritales nequitiae in coelestibus: sed non [PL15.1319A] illae ad commune jus indulgentiae Dei, remissionemque pertinent peccatorum, quibus ignis servatur aeternus: et illa quae coelestium vel potestatum vel ministeriorum sunt, licet auxilio Domini fulciantur; tamen non tanta ejus indigent misericordia, quanta ea quae sunt inferiora atque terrena; non enim illa carnis involucro vestiuntur, in qua est frequentis erroris illecebra. Ideoque in superioribus ait idem Propheta, quia Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16). Unde et coelum purius et defaecatius ab omni labe peccati est, longeque semotius ab illo de quo scriptum est: Sicut volatilia coeli (Matth. VI, 26). Hoc enim coelum velut medius quidam inter coelum et terram aerius locus dicitur, in quo sunt etiam spiritales nequitiae [PL15.1319B] in coelestibus. Nam in illo non appellativo, 1078 sed vero coelo, etiamsi diabolum legerimus in conspectu Dei angelorum non defuisse concilio; puto tamen nulla operari tentamenta nequitiae. Denique scriptum est quia angeli amaverunt filias hominum (Gen. VI, 2); eo quod terrenis capti detinenatur illecebris princeps mundi istius ac ministri ejus, in quibus nequitia spiritalis venenis quibusdam carnis hujus imbuta, et humanis est infecta criminibus. Ideoque Dominus in Evangelio suo ait: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Non eadem est illic iniquitas vicinum possessionis finitimo rure depellere, viduam haereditatis fraudare compendiis, minores consortii jure detrudere, intra lignum denique et quodcumque argenti atque auri [PL15.1319C] vel aeris metallum velut effigiem quamdam coelestem includere potestatem. Haec cum sint maximi plena sacrilegii, in coelis vacant, in terris frequentantur. Verbo enim Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). non terra firmata est.

59. Et ideo justificationes Dei ab ipso Domino vult doceri; quia difficile est in terra magistrum hujusmodi reperire, qui ea doceat, quae ipse non viderit. Ad illum igitur doctorem intimo Propheta contendit affectu; qui solus magister est verus. Quomodo enim potest homo quasi verum docere quod nesciat, cum ipse sit mendax? Meritoque ait Dominus, ut nemo super terram vocet sibi quemquam magistrum; quia unus est magister omnium (Matth. XXIII, 8). Et quomodo posset David alium doctorem quaerere, cum ipse de Deo dixerit: Qui docet hominem [PL15.1319D] scientiam (Psal. XCIII, 10)? Docet autem Deus, et mentes illuminat singulorum, et claritatem cognitionis infundit, si tu aperias ostia cordis tui, et coelestis gratiae recipias claritatem. Quando [PL15.1320A] dubitas, diligenter inquiras; qui enim quaerit, invenit, et ei qui pulsat, aperitur. Multa obscuritas est in scripturis propheticis: sed si manu quadam mentis tuae Scripturarum januam pulses, et ea quae sunt occulta, diligenter examines, paulatim incipies rationem colligere dictorum; et aperietur tibi non ab alio, sed a Dei Verbo, de quo legisti in Apocalypsi (Apoc. V, 5), quod Agnus librum signatum aperuit, quem nullus ante aperire poterat; quia solus Dominus Jesus in Evangelio suo prophetarum aenigmata, et Legis mysteria revelavit: solus scientiae clavim detulit, et dedit aperire nobis.

60. Dicunt se Judaei habere clavim scientiae, sed non habent; nam si haberent, ipsi ingrederentur, [PL15.1320B] ipsi agnoscerent penetralia Scripturarum. Nunc autem: Vae vobis scribae et pharisaei, qui abstulistis clavim scientiae, et ipsi non introistis, et introeuntes prohibuistis (Luc. XI, 52). Qomodo enim clavim potestis habere scientiae, qui scientiae negastis auctorem? Et ideo ad ipsum conversus David ait: Tu me, inquit, doce justificationes tuas; quia tu es vera justitia. Tu doce quae sapienter dicta sunt; quia tu es sapientia. Tu aperi cor meum; quia aperuisti librum. Tu aperi illud ostium quod in coelo 1079 est; quia ipse es janua. Per te si quis introierit, regnum illud possidebit aeternum. Per te si quis intraverit, non decipietur; quia falli non potest quicumque domicilium fuerit veritatis ingressus.

SERMO NONUS.. Theth

1. Nona littera Theth, cujus interpretatio est, exclusio. Quid est exclusio? Numquid sicut domo aliquis excluditur, hospitioque dejicitur: ita qui excluditur a Dei regno, bonis illius fraudatur; sicut illae exclusae sunt virgines, quae secum oleum non tulerunt; et dum venit Sponsus, exstinctae sunt faces earum, atque in emendo oleo, inflammandisque facibus occupatae fecerunt moram, et ingresso jam Sponso, introire cupientes leguntur exclusae (Matth. XXV, 2, 3 et seq.)? Non arbitror. Nam quomodo diceret si a bonis sanctus Propheta esset dejectus, atque exclusus a Dei regno: Jucunditatem fecisti cum servo tuo? Nec Prophetae meritum hujusmodi intellectum videtur admittere, nec series subditorum. [PL15.1320D] Audis dicentem: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Inf. vers. 68). Audis dicentem: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti (Ibid., 72). Et potes dicere quod [PL15.1321A] sit exclusus a regno, qui non est exclusus a Lege? Quid ergo intelligemus? Haeret interpretatio, et obscuritatem sensus sui sermo videtur offundere.

2. Vocant merita Prophetae, vocat ejus gratia, vocat subjectorum series, ut altioris intellectus aliquid debeamus eruere; et occurrit in tempore quod interdum excludamur in bono. Scriptum est enim: Perfecta charitas timorem excludit foras (I Joan. IV, 18). Et generaliter quidem charitas excludit timorem. Ut miles qui imperatorem diligit, bella pro imperatore suscepta non metuit: ut servus amans dominum, quamvis per devia et praerupta mittatur; tamen omnia pericula domini amore contemnit; ac si quis dominum petat, se ipsum offerre non trepidat: ut qui trans mare positos filios videre [PL15.1321B] desiderat, non metuit naufragia, liberorum charitate ingreditur maris fluctus, subit incerta navigii: sed metum discriminis levant desideria filiorum. Quam pulchre etiam de martyribus dicitur, qui vere militant Christo, qui persecutiones, ungulas, gladios, incendia non timentes, infestis se regibus obtulerunt. Timorem etenim quem poterant habere poenarum, excluserunt amore martyrii.

3. Hunc sensum autem esse interpretationis hujus etiam de Threnis Hieremiae possumus approbare. Nam et ibi sub hac littera scriptum est: Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum. Bonum est sustinere, et sperare in salutare Dei. Bonum est viro cum portaverit jugum grave a juventute sua: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit [PL15.1321C] jugum grave (Thren. III, 25-27). Haec utique quid aliud astruunt, nisi bonae exclusionis hanc interpretationem videri? Quis enim sustinet Dominum, nisi studio charitatis? 1080 Quis est qui sperat, nisi qui quod sperat, optat, et diligit? Quod enim speramus, per patientiam exspectamus. Ergo qui sperat, sustinet: qui sustinet impatientiae utique excludit affectum. Quis est qui portat jugum grave a juventute sua, nisi qui deliciis renuntiat, luxuriam fugit? Quis est qui singulariter sedet, nisi qui saecularibus voluptatibus abdicatis, molestiarum omnium excludit tumultus? Iste ergo nihil timere poterit, quia charitatis gratia vim timoris absorbuit.

4. Est et alius qui excludatur in bono, ut ille qui Apostolica auctoritate sublatus e medio plebis est; [PL15.1321D] quia malum opus fecit, traditus est in carnis interitum, ut ejus spriritus salvaretur (I Cor. V, 5). Ex quo intelligimus quia in bono excluditur, qui jubetur agere poenitentiam; ut humilietur, et compungatur corde. Haec enim reconciliationis solent esse suffragia.

[PL15.1322A] 5. Denique etiam in Hieremia scripta sub hac littera id videntur significare. Sic enim legimus de Hierusalem illa terrena: Immunditia ejus ante pedes ejus. Non fuit memor novissimorum suorum, et cecidit invalide: non est qui consoletur eam. Vide, Domine, humilitatem ejus; quia magnificatus est inimicus (Thren. I, 9). Et quia sic humiliata est Hierusalem, merito postea ei dicitur: Defecit iniquitas tua, filia Sion (Thren. IV, 22). Et omni qui poenitentiam egerit, lacrymisque propriis peccata defleverit, bene dicitur: Defecit iniquitas tua. Alibi quoque sub hac littera dicit Hieremias: Boni erant vulnerati gladio, quam vulnerati fame. Abierunt compuncti a nativitate agrorum (Ibid., 9). Compungimur igitur, quando nostrorum agimus poenitentiam [PL15.1322B] delictorum: compungimur etiam recordatione delictorum. Unde ait propheta David: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Qui autem compungitur, utique delectationem excludit erroris: et qui agit poenitentiam, excludit pudorem: sequestrat verecundiam flagitii confitendi; ut recuperandae spem salutis inveniat. Meritoque et ipse David ubi cognovit errorem: Peccavi, inquit, Domino (II Reg. XII, 13). Tantus rex, tantus propheta non erubuit peccatum proprium confiteri; et ideo dictum est ei: Et Dominus abstulit peccatum tuum (Ibid.).

6. (Vers. 65.) Sublato igitur peccato ait: Jucunditatem fecisti cum servo tuo. Domine, secundum verbum tuum. Multa videntur in hoc saeculo jucunda [PL15.1322C] esse, quae non sunt, multa suavia, bona plurima. Luxuries videtur esse jucunda: sed exhausto fit amara patrimonio. Dulcis libido, cum fervet: sed eadem horrida et exsecranda, cum proditur. Suaves epulae, cum sumuntur: sed fetidae, cum digeruntur. Bona multa in hoc saeculo, dum vivimus, aestimantur; quia usui nobis sunt, ut pecunia, aurum, argentum, possessiones: eadem nihil possunt prodesse defunctis: hic omnia relinquuntur. Quin etiam majori dolore quis moritur, cum his se fraudari copiis ingemiscit. Non est ergo jucunditas vera, nisi illa quae secundum verbum Dei est; ut quis bonorum meritorum atque virtutum subsidiis gaudeat se esse munitum.

1081 7. Hac David jucunditate vel bonitate Dei [PL15.1322D] laetatur; quia jugum grave a juventute portavit, et sustinuit, atque exspectavit Domini in se gratiam, non praeripuit, qui saepe occidendi regis Saul tributa sibi copia, maluit tamen exspectare a Domino deferendi tempus imperii, quam occiso rege praeripere. Semper Deus bonus est: ideoque et Paulus ait: Vide ergo [PL15.1323A] bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22); bonitas enim in omnes est, severitas in paucos. Denique subdidit idem Apostolus: In eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem (Ibid.). Si enim non cecidissent, utique uterentur et ipsi bonitate Dei. Nam et tibi ideo bonus est, quia permanes: quod si non permanseris in bonitate, et tu excideris. Non ergo Deus propterea bonus esse desistit, quia tu lapsus es, et indiges severitate. Siquidem et severitas Dei in bonitatem recurrit; ut unusquisque castigatus pedem referat a peccatis, et ad virtutum tramitem, bonamque conversationem recurrat. Denique docet de illis qui ceciderunt Apostolus: Quia si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens enim est Deus iterum inserere illos (Ibid., 23); [PL15.1323B] ut quemadmodum deserta virgulta, ita et homines velut caudicibus quibusdam virtutis inserti, bonorum fructus possint ferre meritorum. Accuses necesse est medicum crudelitatis, quia putrefactas vulnerum fibras ferro putaverit exsecandas; quia noxia et serpentia ulcera igni adusserit, ne virus in ulteriora proserperet: vel quia magister discipulum verberaverit negligentem, ut metu verberum indueret diligentiam? Castigare enim amantis est, non exsecrantis; et ideo bonitatis est, non crudelitatis. Recte ergo et Dominus ubique est bonus, et cum remittit flagitia, et cum peccata castigat: Castigat enim Dominus quem diligit (Heb. XII, 6).

8. Castigatus est etiam David. Denique ait: Et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 14). Sed vir sapiens [PL15.1323C] qui intellexit castigationem illam Domini sibi profuisse ait: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; hoc est, etsi illa mihi ad tempus amara visa est castigatio, mihi secundum carnem, mihi secundum moestitiam corporis; tamen secundum verbum tuum castigatio illa fructus bonitatis attulit. Illam mihi castigationem intelligo profuisse, illa castigatione me a vitiis esse revocatum, illa castigatione non diu aliquid in me licuisse flagitiis, per illam castigationem Domini nihil in me adversario licuisse, nihil morti. Denique, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18), ipse Propheta memoravit. Castigatur enim qui recipitur; qui autem non recipiuntur, non flagellantur. In laboribus enim hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5). [PL15.1323D] Ideoque supra ait: Quam bonus, Israel, Deus rectis corde (Ibid., 1)! Ergo bonus omnibus; quia omnes recto vult esse corde. Qui autem cor declinaverit, ipse a se gratiam divinae bonitatis avertit.

9. (Vers. 66.) Sequitur: Jucunditatem, et disciplinam, et scientiam doce me; quia in mandatis tuis credidi. Juxta Apostolum χρηστόν bonum intelligimus; quia dixit: Vide ergo bonitatem Domini (Rom. XI, [PL15.1324A] 22). Juxta Evangelium 1082 χρηστόν suave accipimus. Dixit enim: Tollite jugum meum.... quia leve est, et onus meum, quia suave est (Matt. XI, 29 et 30). Dixit enim, τὸ φορτίον μου χρηστόν. Unde merito bonitatem Dei ab ipso quaerit doceri, ne forte quis perfunctorie accipiens bonum Deum esse, in erroribus perseveret, quod per misericordiam Dei sciat impunitatem suis dari posse peccatis; cum etsi indulgeat Dominus, tamen foeda est conversatio in criminibus semper haerere. Non ergo bonitas ista vulgaris est: sed quae semper disciplinae exspectet profectum.

10. Ideoque qui intelligit altam Dei esse bonitatem, doceri desiderat etiam disciplinam. Nam plerique avertuntur a studio disciplinae, dum eam severam et tristem arbitrantur: sed perspicacior sensu [PL15.1324B] intelligit, quod disciplina si tristis ad tempus sit, posterioribus fiat jucunda temporibus. Sed est disciplina vel correptio severior: est etiam moderatior. Moderatior est, de qua dicit Dominus: Corripiam eos in auditu tribulationis eorum (Ose. VII, 12). Est et severior quae est in ira et furore correptio. Unde refugiens eam correptionem, dicit David: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2). Et Hieremias: Corripe nos, Domine, in judicio, et non in furore (Jerem. X, 24). Omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem; postea tamen pacificos fructus generare consuevit.

11. Sed qui petit doceri bonitatem et disciplinam, debet petere etiam scientiam doceri. Nisi enim habeat [PL15.1324C] scientiam, molesta est disciplina, molesta correptio. Quid sit scientia, doceat te Salomon, qui ait de Domino Deo nostro: Ipse enim mihi dedit eorum quae sunt cognitionem veram (Sap. VII, 17). Et alibi hic idem Propheta ait: Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10). Qui autem petit scientiam, credit mandatis Dei.

12. Aliud est autem in mandatis Dei credere, aliud mandatis credere. Qui enim mandatis Dei credit, cito efficit ut sit in mandatis Dei, et in ipsis conversetur. Per fidem igitur scientia assumitur, per scientiam disciplina. Quod enim scimus placere Deo posse, in eo nos conversatio ipsa delectat. Denique scriptum est: Nostra autem conversatio [PL15.1324D] in coelis est (Philip. III, 20). Praecessit scientia, secuta est conversatio. De mandatis Dei credere diximus. In mandatis autem Dei credere, hoc est in ipsis esse, et credere quia vera mandata sunt. Nisi enim credideris mandatis Dei, eorum utique scientiam, quae per mandata Dei docemur, habere non poteris.

13. (Vers. 67.) Sequitur versus tertius: Priusquam humiliarer ego deliqui: propter hoc verbum tuum ego [PL15.1325A] custodivi. Alia editio habet: Priusquam humiliarer, ego nescivi. Unde putant aliqui quod hominis anima hoc dicat: Priusquam humiliarer, ut in hoc lutum corporis introirem, tua quae non legeram, mandata nescivi. Sed quia Septuaginta virorum sententias magis sequitur Ecclesia, et hic sensus est planior, et nihil offensionis admittit, quod possit aliquibus scrupulum commovere; ideo accipiamus, humiliarer, ita dictum, eo quod 1083 peccato videatur humiliatus. Propter peccatum enim tentationes saepe nascuntur. Denique Adam et Eva post culpam utique dejecti sunt (Gen. III, 24). Ergo humilitatis nostrae causa peccatum est, vel humiliationis; non enim hoc fugio. Potest enim de adversis plerumque intelligi humilitas, ut est illud: Bonum mihi quod [PL15.1325B] humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Et: Nisi lex tua meditatio mea esset, tunc forsitan perissem in humilitate mea (Infra, vers. 71 et 92). Et: Humiliatus sum valde (Psal. CXLI, 7). Hic ergo ostendit humilitatem ortam esse de culpa. Et quia culpa praecessit, ideo humiliatum se ostendit, hoc est, attritum tentationibus et adversis, et traditum anxietatibus: quemadmodum et ille qui traditus est a Paulo in interitum carnis, humiliatus utique est; ut postea posset reconciliationem mereri (I Cor. V, 5).

14. Sed quamvis humilitas ista, hoc est, velut quaedam dejectio, perturbationis non virtutis sit; virtutem tamen saepe generat: et fit non poena, sed remedium delinquentis. Nam si peccatis tuis tribuas [PL15.1325C] quod humiliatus es, quidquid acciderit, in te retorques, et ex reo incipies esse justus, qui te ipse condemnas. Justus enim accusator est sui in exordio sermonis (Prov. XVIII, 17). Nec potes indignum te judicare humilitate, qui propria errata cognoscis, in quibus erubescendo non utique extolleris, sed humiliaris. Vides ergo quia ideo humiliatus es, quia deliquisti, et non servasti eloquia Dei. Unde serva diligentius, ne pecces; ne iterum quia dejectus es, tristitia absorbearis: et fiat tibi dejectio tua incrementum iniquitatis, quae debet correctionis esse occasio. Etenim in tentationibus homo, sicut aurum in conflatorio comprobatur. Vides Propheta quid dicat: Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui. Jure ergo tentationibus traditus est, quoniam delinquebat. Delinquebat [PL15.1325D] autem, quia Dei eloquium non tenebat. Verum inde ordinem emendationis invenit, unde culpa processerat. Coepit esse subjectus eloquio divino, et culpa desivit.

15. (Vers. 68.) Sequitur versus quartus: Bonus es, Domine, et in bonitate tua doce me justitias tuas. Etiam usus disciplinae saecularis accepit, ut unusquisque judicem suum laudet. Unde Apostolus sequens divinarum [PL15.1326A] ordinem Scripturarum, cum diceret causam, ita coepit: De omnibus quibus accusor, rex Agrippa, a Judaeis, de his aestimo me felicem, apud te incipiens rationem reddere (Act. XXVI, 2). Et infra: Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis (Ibid., 27). Ergo si laudantur homines, in quibus plerumque aliena laudantur: quanto magis unusquisque Dei sibi gratiam conciliare debet, ut dicat: Bonus es, Domine. Nam si hoc dicat homini, ut esse admoneatur, quod forsitan non sit; ut bonitatis etiam ipse praedicatione mitescit, terroremque immitis deponit affectus: quanto magis Deo laus sua est deferenda, qui nisi bonus esset, super terram stare quis posset? Proprium autem Dei est ut bonus sit. Denique in Evangelio habes, quia Arbor bona fructus bonos facit [PL15.1326B] (Matth. VII, 17). Fructus ejus angeli sunt: fructus ejus homines sunt, hoc est, rationabiles, sancti, si Domini praecepta custodiunt: fructus ejus sunt ii qui nascuntur in terris: fructus ejus sunt virtutes hominum. 1084 Merito ergo arbor bona bonos fructus facit. Prius igitur radix laudetur; ut fructus possit probari. Sed et alibi ait idem Dominus Jesus: Et Pater vester, qui bonus est, dabit bona data petentibus se (Ibid., 11).

16. Sed quamvis bonus Deus sit, cujus etiam amara plus prosunt (non enim inferuntur, ut noceant, sed ut corrigant) rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos justitias suas. Considera medicum utilia apponentem medicamenta vulneribus; ea tamen quae mordeant ulceris virus, aut certe ferro [PL15.1326C] putrefacta resecantem; cum in eo ipso bonus sit medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse noverit: tamen quia aeger dolorem aut non vult, aut non potest sustinere propter infirmitatem affectus sui, rogat ut medicus eum quadam bonitate et suavitate sua curet, non asperitatem adhibeat medicamentorum, non ferro incidat vulnerum fibras: aut si aliter non potest, ut cum moderatione faciat, et quadam subtilitate mitiget vim doloris. Et ideo in Evangelii bonitate melius docentur justificationes Dei, quam in Legis severitate. Opus autem justitiae justificatio est. Unde scriptum est quia Pharisaei se justificare noluerunt, non baptizati baptismo Joannis (Luc. VII, 30). In eo enim justificationem non fecerunt; quia noluerunt agere [PL15.1326D] poenitentiam delictorum, quam Propheta in bonitate vult agere; ut ei fiat peccatorum remissio sine atrocitate damnationis, cum remissionis gratia.

17. (Vers. 69.) Sequitur: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Quanto magis quis Deo servire desiderat, tanto magis in se excitat adversarios: [PL15.1327A] et tamquam athleta fortis coronam justitiae reportare desiderans, irritat in se plurimos et lacessit, qui invident nostro profectui. Quod etiam in posterioribus evidenter ostendit. Cum odio habentibus pacem, eram, inquit, pacificus (Psal. CXIX, 7). Nihil tamen tranquillitas ejus proficiebat; ut eos qui pacem oderant, sua tranquillitate componeret, et eorum studia comprimeret. Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Ibid.), hoc est, cum causas impugnandi non haberent, tamen impugnandi studium non deponebant. Ita ergo multiplicatur sive nequitiae spiritales, sive homines, et multiplicantur iniquitas eorum super justum. Verbi gratia, si filium justus amittat, quod saeculi usu saepe contingit: si amittat patrimonium, vel diversis afficiatur incommodis [PL15.1327B] rerum, vel corporis infirmitatibus, tunc dicunt superbi: Ubi est justitia ejus? Ubi misericordia? Ecce quia sic mulctatus est: ecce quia ei innocentia sua nihil prodest. Ideoque ad vitae hujus specimen extrahendum, tres illi sancto Job specie amici, obtrectatione autem inimici, probitatis atque justitiae ejus invidi, exprobrantes gravia opprobria congerebant; et qui venerant ad consolandum, insultare coeperunt.

18. Sed justus his non movetur, ideoque nec Job frangebatur. Denique in amissionibus filiorum vel patrimonii dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit...... sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Ergo et in adversis positi dicamus: Bonitatem fecisti 1085 cum servo tuo (Supra, v. 65). Potest enim Dominus [PL15.1327C] in melius mutare quae facta sunt, ut Job sancti habemus exemplum (Job. XLII, 10 et seq.); et quae amissa sunt reddere. Potest quis et amissis filiis, generare meliores. Numquid Deo est difficile meliora donare? Potest etiamsi nihil donet, hoc ipso tamen justo esse prospectum, si forte futuri improbi rapti sunt, ne mutaret malitia cor eorum. Similiter et de patrimonio, quasi non videamus plurimos propter opes patrimonii, in periculum salutis esse deductos, plurimis ex divitiarum abundantia ortam esse causam peccandi. Qui enim non habet quod donet, ascribi ei culpa non potest, quod non donaverit: qui autem habet quod donet, et non dat, utique obnoxius esse incipit peccato.

19. (Vers. 70.) Sequitur: Coagulatum est sicut [PL15.1327D] lac cor eorum; ego autem legem tuam meditabar. Subtile cor sanctorum: coagulatum est vero cor superborum. Ut enim lac natura sui purum, speciosum atque sincerum est, sed corruptione coacescit: sic mentis et cordis humani natura pura, sincera, perspicua est priusquam vitiorum admixtione coacescat. Coagulato enim lacte, fit quaedam concretio, nec suavitatem habens eamdem, nec gratiam. Ita homines, qui ante sedulitate, gratia, suavitate verborum, [PL15.1328A] lactis speciem praeferebant, nulla invidia corruptam; hi si coeperint invidere, coagulatur in vitium cor eorum, et fit de suavitate amicitiae amaritudo malevolentiae, et insuavis quidam horror invidiae. Ergo coagulatum est cor per superbiam, per invidiam, quae lenitatem naturae, fluentem benevolentia, malitiae concretione vitiarunt. Iniquorum ergo cor coagulatur: justus autem humiliatur, Legis praecepta meditando, qui habet humilitatis magisterium.

20. (Vers. 71.) Ideoque subdidit: Bonum mihi quod humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Hoc secutus Apostolus: Placeo mihi, ait, in infirmitatibus, in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in augustiis (II Cor. I, XII, 10). Cum enim complacet in infirmitatibus, et non frangitur animo, [PL15.1328B] nec cedit injuriae, discere justificationes Dei et meruit, et implevit. Ergo hic, humiliasti me, hoc est, diversis tentationibus et incommodis exercuisti. Quod aperuit et Symmachus scribens: Profuit mihi quod afflictus sum, ut discerem justitias tuas. Ergo qui humiliatur, non dejiciat animum, neque frangat; sed magis humiliando proficiat; ut superbum humilitate sua mitiget, insolentes morum severitate confundat, contumeliosos patientia sua frangat, avaros nonnumquam etiam aequanimitate dispendii a jurgii intentione deducat. Sic enim legisti, quia justificata est sapientia a filiis suis (Luc. VII, 35), dum Christus se offert supplicio, dedit injuriis, non subduxit opprobriis, nec a confusione sputorum avertit faciem suam; et ideo omnes patientia sua [PL15.1328C] instruxit, et livore sanavit.

21. (Vers. 72.) Sequitur: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Non quicumque hoc dicit: immo rarus hoc dicit, id est, qui legem Dei auro atque argento praeferat, qui potest propter legem Dei omnia relinquere. Sed nec Christus hunc reperit, nisi de iis quos ipse docere dignatus est. 1086 Petrus hoc dixit, et probavit effectu: quia pluris legem, quam aurum habuit. Ideoque ait: Aurum et argentum non habeo (Act. III, 6). Non avarus hoc dicit, qui defosso auro incubat. Non dicit pecuniosus, qui quotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui quotidie opes aggerat, qui haereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias.

[PL15.1328D] 22. Hic aliqui legem oris Dei tamquam legem Verbi Dei accipiunt, ut si dicas legem dexterae Dei. Bene ergo et hoc convenit Petro dicenti: Verba vitae aeternae habes, et nos relinquemus te (Joan. VI, 69)? hoc est, Lex oris tui super millia auri et argenti est. Et possumus tantum deserere bonum, et saeculi hujus emolumenta captare? Sed et Moyses lex oris Dei potest dici, per quem Dominus locutus est et dedit Legem.

SERMO DECIMUS. Iod

1. Incipit littera apud Hebraeos decima Iod, quae Latina significatione confessio dicitur, vel certe desolatio. Nec discors ac dissonans videtur interpretatio. Siquidem qui desolati sunt, citius confitentur; magis enim secundis rebus animus extolli solet; cum autem urgetur adversis, tunc divinum implorat auxilium. Nam et in iis quae humana sunt, hunc usum esse cognoscimus; ut cui succedunt prospera, animus elatior sit: cui mundi hujus infesta sunt, et potentia alicujus adversa, tunc confugiat, tunc opem quaerat; ut vel rogando superioris mitiget potestatem, vel se viribus armet adjunctis; ne [PL15.1329B] quasi inferior potentioribus viribus opprimatur.

2. Denique Hieremias sub hac littera sic ait: Manus suas extendit qui tribulatur in omnia desideria ejus. Vidit enim gentes introeuntes in sanctificationem suam; quibus mandasti ne introirent in Ecclesiam ejus (Thren. I, 10). De Hierusalem utique hoc dicit Propheta cujus deplorat aerumnam, cujus praecessit desolatio ac destitutio; ut postea sequeretur confessio. Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit. Recepturus igitur Hierusalem, ante captivitatis flagellavit aerumnis. Nimium enim insoleverat, et inflato se corde jactaverat; ut caput tenere non posset Dominum Jesum, id est, humilitatem, gratiam, justitiam, sapientiam, hoc est, verae fidei magisterium non teneret. Et ideo Dominus [PL15.1329C] castigavit eam, qui moderator omnium novit quemadmodum unumquemque castiget. Ut enim medicus graviora vulnera asperioribus medicamentis curare consuevit, leviora levioribus: ita et Deus noster graviora peccata majore severitate castigat. Sed ipsa castigatio ad salutem proficit. Dixit enim Dominus: Percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39).

3. Denique de Hierusalem spem coepit Hieremias propheta promittere. Nam in posterioribus sub hac littera ait: Dabit percutienti maxillam suam, et satiabitur in opprobriis. Dabit in sepultura os suum; si tamen est spes patientiae (Thren. III, 30 et 29). In Evangelio Dominus Jesus docens virtutem atque insigne patientiae, 1087 ait: Qui te percusserit in [PL15.1329D] maxillam, praebe ei et alteram (Matth. V, 39). Vult enim discipulos suos et injuriarum esse patientes, nec referire facile, nedum ferire. Patientia enim humilitatis indicium est. Et ideo quoniam desolata erat ac destituta Hierusalem: Dabit, inquit, percutienti maxillam suam; ut non se subducat injuriae, nec declinet caedis dolorem, sed percutienti maxillam offerat. Utrumque intelligi potest, sive ei qui percutere incipiat, sive ei qui jam percusserit; ut illud Evangelicum compleatur: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram. Et prophetice hoc [PL15.1330A] positum est, ut doceret Hierusalem, hoc est, plebis Judaicae Ecclesiam non aliter esse servandam, nisi per Evangelii disciplinam; ut cum coeperit Evangelii praecepta servare, et operibus implere mandatum Domini Jesu, tunc jugum captivitatis de suae animae cervice deponat, cum se subdiderit jugo Christi.

4. Et satiabitur, inquit, in opprobriis. Non dixit: Subibit opprobrium; facile est enim unam aut alteram contumeliam sustinere; sed addidit: Satiabitur in opprobriis; quo facilius Dominus moveat misericordiam, opprobriorum complurium deformitate miserabilis. Quod utique ex libro Regnorum potes intelligere. Quippe cum conviciaretur Semei filius Gera sancto David, virum sanguinarium appellans, [PL15.1330B] et malediceret ei, quando fugiebat filium suum Abessalon, parricidalia ad tempus bella declinans, tacebat Rex, et summum patientiae insigne praestabat. Etenim cum tentationis suae tempus intelligeret, ut ei parricidale praelium moveretur, magis humilem se volebat videri, quo Domini mitigaret offensam; quam exasperandum ejus arbitrabatur in sua tentatione judicium, si forte suas injurias ultum iret. Unde et ad populi ducem Abessam vindicare cupientem ait: Quid mihi et tibi est, fili Sarviae? Ideo maledicit mihi; quoniam Dominus dixit illi, ut maledicat..... Ecce filius meus, qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam. Si autem modo extraneus maledicit mihi, dimitte illum, ut maledicat; quoniam Dominus dixit illi, ut videat humilitatem [PL15.1330C] meam: et retribuet mihi Dominus bona pro maledicto hoc (II Reg. XVI, 10 et seq.). Quod et prophetico dixit spiritu, et probavit eventu. Cum enim repleta fuerit humilitas, peccatum solvitur. Denique et in Esaiae libro habes quia dixit Dominus: Sacerdotes, loquimini ad cor Hierusalem: consolamini eam, quia repleta est humiliatio ejus, solutum est peccatum ejus; quia accepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. XL, 2). Advertis igitur quia ubi desolatio, ibi humilitas. Desolationem enim sequitur humilitas justo ordine, humilitatem patientia, patientiam probatio, probationem consolatio. Quod habes et in Apostolo scriptum: Quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit; quia [PL15.1330D] charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum (Rom. III, 3-5), qui utique nostrorum consolator est affectuum.

1088 5. Quod autem ait: Dabit in sepultura os suum (Thren. III, 29); ostendit quamdam supra modum patientiae taciturnitatem; ut tamquam sepeliat os proprium, ne loquatur; et velut quodam aggere virtutum obstruat, ne vocem doloris emittat; tantum pondus asserens patientiae quam spes foveat; ut vocem ipsam velut busto quodam ac tumulo sepeliat, ac includat, quam nulla extorquere, [PL15.1331A] nullave excitare possit injuria. Hujus quoque litterae interpretationem, ut potuimus, explicavimus; veniamus ad psalmum.

6. (Vers. 73.) Itaque primus versiculus est: Manus tuae fecerunt me, et paraverunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Magno commendationis exordio usus est, ut opus Dei esse se diceret; quo facilius circa operis sui gratiam favor inclinaretur auctoris. Grandis enim praerogativa est etiam in rebus humanis; ut aliquis operibus et beneficiis faveat suis, nec meritum spectet alienum; sed in suae gratiae munus intendat; ne videatur abrogare quod ipse donavit. Itaque etsi de luto corporis nostri substantia sit, et carne induamur, et corpus ossibus intexatur et nervis; tamen quod simus pretiosissimum [PL15.1331B] opus Dei, nemo dubitaverit. Nam et fabricam ipsam humani corporis si quis considerare velit, nihil poterit in terra pretiosius judicare. Est enim homo statu celsus, vultu decorus, caesarie gratus, non in alvum caeterorum more curvatus animantium, sed ipso naturae jure sublimis, qui in coelum libero spectet obtutu; nulla captivae servitute cervicis depressus in terram, sed tamquam propriae conscius libertatis, et locuples sui testis auctoris.

7. Verumtamen in caeteris animantibus membrorum forma laudetur, in quibus praeter gratiam corporis nihil est aliud quod requiratur. Homo in eo est pulchrior quod non videtur, non in corpore quod videtur: in se habens aeternitatis gratiam, et praesentium venustatem. Quae enim videntur, temporalia [PL15.1331C] sunt; nam quae non videntur aeterna (II Cor. IV, 18). In hoc terrestri hospitio indutus habitatione coelesti, cui simul competit et in terris videri, et Deo jungi. Magnum sane munus, si se ipse cognoscat; et quaedam forma justitiae, mundo magis quam sibi nasci. Unde et Salomon ait: Grande homo, et pretiosum opus vir misericors: virum autem fidelem opus est invenire (Prov. XX, 6). Et vere magnus est qui et divini operis interpres est, et imitator Dei. Homo est enim qui potuit dicere: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Terram excolit, mari tamquam possessione utitur, coeli ornamenta gratus miratur assertor. Evanuerat rerum natura, nisi qui ea uteretur, divina providentia esset adjectus.

[PL15.1331D] 8. Denique postquam fecit Deus coelum et terram [PL15.1332A] et maria, posteaquam omnia reptilia, volatilia, animantia, postea hominem fecit, quem animantibus viventibus anteferret: de quo non immerito coelesti sententia resultavit: Faciamus 1089 hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Caetera dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5); ut homo fiat, specialis quidam Dei accedit hortatus; ut tamquam laborantis Dei in hujus munere creaturae significaretur operatio. Deus quidem expers laboris est: sed tamen Scripturae verba quid aliud, nisi studiosam tui operationem ejus ostendunt? Ergo si Deus majore quodam studio te creavit, cur ipse tui studium derelinquas? Si Deus in te laboravit, qui laborare non novit, cur ipse fugitans sis laboris?

[PL15.1332B] 9. Manus tuae, inquit, fecerunt me, et paraverunt me (Psal. CXXXVII, 8). Clamat ad Deum Propheta: Opus tuum, Domine, ne deseras, non derelinquas. Te auctorem convenio, te teneo conditorem, praesidia aliena non quaero. In adjumentum accingere, qui accinctus es ut creares. Dic ipse David, quid senseris, cur dixeris: Manus tuae fecerunt me? Sed dixisti inferius: Domine, retribues propter me: Domine, misericordia tua in saeculum, opera manuum tuarum non omittas (Ibid.); hoc est dicere: Bestias non fecerunt manus tuae, sed dixisti: Producant aquae reptilia animarum viventium (Gen. I, 20), et produxit terra secundum genus quadrupedia, et reptilia, et bestias terrae. Me autem, inquit, fecisti, me tuis manibus figurasti, hoc est, non figurasti bestias manibus tuis, [PL15.1332C] non reptilia, non volatilia: Me autem fecerunt manus tuae, et paraverunt me.

10. Non mediocre opus est, quod paratum est: cum sapientia unumquodque disponitur et paratur. Denique Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram (Prov. VIII, 27). Quod de hominibus dicit idem Propheta: Vox Domini praeparantis cervos (Psal. XXVIII, 9). Quae vox Domini Dei est, nisi: Faciamus hominem (Gen. I, 26). Qui sunt isti cervi, nisi inimici serpentibus, qui super aspides ambulant, et venena non sentiunt? Non vile igitur, non corporale arbitror, quod paravit Deus. Nosce te ipsum, homo: tuae animae dicitur in Canticis Canticorum: Nisi cognoveris te formosam in mulieribus (Cant. I, 7). Cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es; [PL15.1332D] quia insufflavit te Deus, et fecit te in animam viventem [PL15.1333A] (Gen. II, 6). Opus es magnificum, Dei generatione inspiratum. Attende tibi, ut Lex dicit (Deut. IV, 9), hoc est tibi, id est, animae tuae. Saecularia te et mundana ne teneant, terrestria non morentur. Ad illum tota intentione festina, ex cujus inspiratione consistis. Grande, inquit, homo et pretiosum opus vir misericors; virum autem fidelem opus est invenire (Prov. XX, 6). Disce, homo, ubi grandis, ubi pretiosus sis. Vilem te terra demonstrat: sed gloriosum virtus facit, fides rarum, imago pretiosum. An quidquam tam pretiosum, quam imago est Dei, quae primo tibi fidem debet infundere; ut in corde tuo refulgeat quaedam auctoris effigies: ne qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem? An quidquam tam pretiosum, quam humilitas; ut naturam corporis [PL15.1333B] animaeque perspiciens, alteri te subjicias, alterum regere 1090 cognoscas? Prona in vitium carnis illecebra misericordiam suadet; quia quod alteri contuleris, tibi solvis: quidquid a te procedit, in terecurrit: et quidquid profueris, tibi proficit.

11. Vivacis animae vigor sensus, rationis, et intellectus capax, atque judicii; ut digna domus tanto habitatore videatur, non amittat suae praerogativam naturae, ne hominis nomen amittat. Scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem Dei: peccantem autem, non hominem, sed aut serpentem, aut equum adhinnientem feminis, aut vulpeculam, aut jumentum vocare consuevit. Nolite fieri sicut equus aut mulus quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, [PL15.1333C] qui ad te non appropinquant (Psal. XXXI, 9). Et: Dicite huic vulpi (Luc. XIII, 32), de Herode ait. Generatio viperarum vocatur a Joanne plebs hominum (Luc. III, 7). Magnum ergo opus Dei es, homo, magnum est quod dedit tibi Deus; vide ne quod Deus tribuit, amittas magnum illud munus, quod es ad imaginem Dei; et hoc in te puniatur magis. Deus enim non punit similitudinem suam: sed eum punit qui ad similitudinem Dei factus, hoc quod accepit, servare non potuit. Punitur ergo illud quod ad similitudinem Dei esse desistit, hoc est, peccatum tuum. Nam suam Deus non damnat imaginem, nec in illud incendium mittit aeternum: sed magis vindicat imaginem suam de eo, qui imagini illi fecit injuriam; ut per malitiam homo, quod eras, esse desineres, [PL15.1333D] et fieres mulus ex homine. Vindicatur ergo imago, non condemnatur. Vindicatur quasi expulsa: non condemnatur quasi rea. Postquam enim peccasti, aliud esse coepisti: illud quod eras, esse desiisti. Quomodo igitur punitur in te, quod in te [PL15.1334A] non invenitur? Nam si inveniatur in te imago Dei et similitudo, non supplicio incipis dignus esse, sed praemio. Ita imago illa qua ad imaginem et similitudinem Dei factus es, non condemnatur, sed coronatur. Condemnaris autem in eo, quod ipse mutatus es; ut fieres ex homine serpens, mulus, equus, vulpecula. His enim nominibus jam nos Scriptura condemnavit; quia exuti coelestis imaginis ornamento, etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.

12. In aliquibus tamen codicibus invenimus: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Nec istud alienum; quia et Job dixit: Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me (Job. X, 8). Unde et hic edicitur, ut meminerit Deus quia pulvis sumus; ut [PL15.1334B] uberioris gratiae munus infundat, nec infirmum opus deserat. Gubernator fluctuante navigio plus laboris impendit, quam cum secundo remigium labitur fluctu, aut ventorum flatus, suo superante labore, praecurrit.

13. Manus tuae, inquit, plasmaverunt me. Manus dicit pluraliter, non manum. At vero alibi ait: Ego manu mea solidavi coelum (Esai. XLV, 12). Et: Manus mea fecit haec (Esai. LXVI, 2). 1091 In hominis constitutione videtur non abundasse, quod toti mundo, ut fieret, abundavit. Coelum una firmavit manus, ut scriptum est: et utraque Dei manus hominem figuravit, ut legimus. Coelum non ad similitudinem, homo ad similitudinem. Angeli ad ministerium, homo ad imaginem.

[PL15.1334C] 14. Esto ut et angeli ad imaginem. Scriptura tamen de homine locuta est quod sit ad imaginem. Habemus enim aliquid quod fortasse angeli non habeant; ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Nobis est natus Christus ex Virgine. Legimus enim: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Esai. IX, 6). Nobis carnem suscepit: immo potius nos in illa carne suscepit, quod Filium hominis in Dei sede constituit. Non lego angelos in Dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes (Hebr. I, 14; Apoc. VIII, 2; Dan. VII, 10). Non lego angelos, sed homines consepultos Christo, et in Christo resuscitatos (Rom. VI, 4 et 5). Denique ait Apostolus: Quia convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti: et simul suscitavit, simulque [PL15.1334D] sedere fecit in coelestibus, in Christo Jesu (Ephes. II, 5 et 6). Filius ergo hominis ad dexteram Dei, non Angelus, non Archangelus, nec Cherubim et Seraphim. Illa laudant: Filius hominis sedet. Filius hominis angelorum ore laudatur, quod angelos malos [PL15.1335A] vicerit, de nequitiis spiritalibus quae sunt in coelestibus, triumphaverit: quod fecerit similes angelorum homines, in quibus ante erant contagia mortuorum.

15. Verbo, inquit, Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Homo quoque spiritu Domini perfectionem vitae, consummationemque virtutis accepit. Inspiravit in eum Deus spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Vita ergo nostra coepit ex inspiratione divina: sed vita haec secessione animae, corporisque dissolvitur, inspiratio autem divina non solvitur. Et ideo intellige aliud esse quod figuratum est, aliud quod factum est, vel paratum. Meritoque dupliciter habes scriptum de homine. Primum enim scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et [PL15.1335B] similitudinem nostram (Gen. I, 26 et 27). Et: Dominabuntur, inquit, vel principatum habebunt. Et: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. Secundo autem loco ita scriptum est, quia Accepit Deus pulverem de terra, et plasmavit hominem (Gen. II, 7). Ubi pulvis, ibi plasmatio: ubi autem non pulvis, ibi non terra, non materia; sed incorporeum, sed admirabile: ibi non materia, sed immateriale. Quod enim secundum imaginem Dei est, non est in corpore, nec in materia, sed in anima rationabili. Ibi operatur, ibi ostenditur homo ad similitudinem et imaginem Dei, ubi justitiae, ubi sapientiae, ubi omnis forma virtutis assumitur.

16. Si intelligas imaginem, videbis ad imaginem; homo enim non est imago Dei, sed ad similitudinem [PL15.1335C] factus est. Alius est imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae, per quem facta sunt omnia. Ille non ad imaginem, sed imago: tu non imago, sed ad imaginem. Habes ergo 1092 in tua substantia aliquid de imagine et similitudine Dei, quod sit divinae simile imaginis. Propterea imago ad eum qui est ad imaginem, venit: et quaerit imago eum, qui est ad similitudinem sui; ut iterum signet, ut iterum confirmet; quia amiseras quod accepisti. Insufflaverat enim tibi Deus, ut inspirationis suae dono haberes gratiam, quam tibi tua culpa sustulerat. Factus eras in animam viventem: audi quid dicat, non in carnem, sed in animam viventem. Sed quia peccator signaculum tenere non potuit, [PL15.1335D] et in crimine positus non habebat quae Dei sunt, sed quae hominum; propterea venit Dominus noster Jesus Christus, ut legisti in Evangelio, et a mortuis resurgens cum clausos discipulos reperisset, claustris ingressus est manentibus, et dixit: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Cumque hoc dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 21 et 22).

[PL15.1336A] 17. Videsne ergo quae manus fecerint hominem, aut quem hominem fecerint; illum utique quem secundum Christum induimus: Exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, et induimus novum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum; ubi non est... servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 9-11). Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis (Galat. III, 27). Accepimus Spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit: sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere. Ideo ait Propheta: Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam (Psal. CXXXVIII, 5). Finxit per lutum; posuit per gratiam spiritalem; licet plerique hunc psalmum ex persona dictum Salvatoris accipiant. [PL15.1336B] Audi quia manus Domini, etiam Spiritus dicitur. Clamat Job: Spiritus divinus, qui fecit me (Job. XXXIII, 4). Istae sunt ergo manus quae hominem paraverunt, Christus et Spiritus. Ergo Dominus Jesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem, et postea de luto finxit, et voluit servare quod fecerat, salvare quod plasmaverat; ut totum hominem salvum faceret, sicut ipse dixit in Evangelio: Mihi irascimini, quia totum hominem salvum feci in sabbato (Joan. VII, 23). Quod specialiter Ecclesia docet, quia non solum anima, sed etiam caro nostra servetur: anima per cognitionem Dei, caro per resurrectionem: quorum alterum docuit divini auctoritate sermonis, alterum propriae resurrectionis exemplo.

[PL15.1336C] 18. Hic est ergo homo geminae substantiae. Alia est enim facti substantia, alia figurati: ista de Dei Spiritu, illa de limo. Propterea ait Job: Resuscitabit corium meum (Job. XIX, 26), quia quod de limo est, resuscitatur; terra enim in terram redit; quod autem factum est, ut principatum haberet super caeteras animantes, id praestantius esse intelligis. Luti enim etiam bestiis nobiscum commune consortium est; et ideo animae specialis praerogativa donata est. Idem tamen quia caeteris animantibus imperat; ut possit imperare, debet Deo esse subjectus. Docetur igitur servire; ut ad regnum pervenire mereatur. Qui enim servit Christo, placuit Deo. Qui servit Christo, placet utique 1093 veritati, et debet nescire mendacium. Qui servit justitiae, debet repellere iniquitatem. [PL15.1336D] Qui servit immaculato, debet tenere castimoniae disciplinam. Qui servit luci, debet odisse tenebras peccatorum. Ergo quia corpus infirmum est, visitationem Domini postulemus. Unde Propheta ait: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis, quia visitas eum (Psal. VIII, 5)?

19. Et nunc in reliqua versiculi portione ait: Da mihi intellectum, et discam mandata tua. Spiritalem [PL15.1337A] igitur se esse cognoscens Propheta, petit gratiam Spiritus sancti. Etenim intellectum dari a Domino, et inter munera gratiarum primo constitui loco, in Apostolica lectione didicisti; quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem (II Tim. II, 7); et in propheta primo loco sapientiae et intellectus spiritalis gratia postulatur (Esai. XI, 2). Petitur ergo Dei donum. Deinde vide ordinem: Da mihi, inquit, intellectum; ut discam mandata tua. Intellectus praemittitur, ut scientia sequatur. Nam nisi quis intellexerit, doctus esse non poterit. Doctrinam igitur intellectus facit, non memoria. Nihil enim prodest multa legisse, nisi intelligas ipse quae legeris. Et in Apostolo post manifestationem Spiritus, sermonem scientiae legisti postea substitutum; ut scias intellectum memoriae [PL15.1337B] praeferendum, et illum posse habere scientiam, cui ante intellectus affulserit (I Cor. XII, 7).

20. Simul humilitatem considera. Si Propheta intellectum dari sibi postulat, quis tam arrogans, qui profiteatur in sua potestate esse intelligentiam? Intellectum petit, ut ipse se noverit, et naturae suae possit scire rationem: at illi qui de rerum natura disputant, coeli scrutantur plagas, qui se ipsos scire non possunt, putant intelligentiam sine Dei dono posse concedi. Unde et nos humilitatem debemus assumere; ne extollamur, si forte unam aliquam de Scripturis parabolam cognoverimus: aut quia interdum secundum litteram plana legimus; si forte secundum litteram aliquid intellexerimus, doctrinae nobis assumamus scientiam. Propheta ille qui accepit Spiritum sanctum, [PL15.1337C] postquam unctus est in regnum, unctus est in Prophetam, centesimum et octavum decimum psalmum scribens, intellectum sibi dari poscit, ut mandata Dei intelligat: et scit nisi a Domino acceperit gratiam, intelligere ejus se mandata non posse. In Evangelio quoque lego, quia proponebat parabolas Dominus Jesus, et apostoli non intelligebant (Matth. XIII, 36). Denique explanationem propositae parabolae postulabant.

21. Ipse Dominus Jesus cum diceret, ut legisti in libro Evangelii secundum Matthaeum scriptum: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3); subjecit in posterioribus: Omnis qui audierit mea verba haec, et fecerit ea, similis erit viro sapienti (Matth. VII, 24). Non ergo qui audit tantummodo, similis erit: sed qui [PL15.1337D] facit quae audierit. 1094 Ergo neque factum sine [PL15.1338A] auditione, neque auditio sine facto potest esse sapientis: sed qui audit et facit. Audiamus igitur, ut intelligamus: faciamus ut intellexisse nos quod audivimus, comprobemus.

22. (Vers. 74.) Sequitur versus secundus: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur; quia in verba tua supersperavi. Fortasse aliquibus videatur hoc esse contrarium, quia justus dicit: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur; multis enim justus gravis est, cum videtur. Denique in Evangelio plerique Dominum Jesum videre non poterant: sicut Geraseni rogabant eum, ut abiret de regionibus eorum (Luc. VIII, 37): et alii ei transitum denegabant, quando tamen per eos transire nolebat (Luc. IX, 52 et 53). Unde puto quod sicut illic Judaicae forma [PL15.1338B] impietatis exprimitur: ita hic Ecclesiae gratia reveletur. Prophetat enim totum orbem replendum esse timore divino; et ideo quasi timentes Deum sanctorum dicit cognitione laetari; qui enim videt justum, et gaudet, etiam ipse vult esse justus. Pulchrum est enim ut in aliis delectetur, quod vult in se servare, si sumpserit. Est enim insitum bonis; ut castum, pudicum, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem; et virtutes suas in aliis amet. Plerisque enim justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero laetitia est. Quam pulchrum ergo, ut videaris et prosis? Bonum ergo vir justus.

23. Propterea denique Paulus apostolus ascendit Heirosolymam, ut justos videret: et cum Petro mansit diebus quindecim; ut ex ejus aliquid cohabitatione [PL15.1338C] proficeret (Galat. I, 18). Propterea ipse Paulus et Barnabas, cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab Ecclesia, ab apostolis, et majoribus natu (Act. XV, 4). Cum autem abire vellent, ne discederent rogabantur: et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrymis deducebantur (Act. XX, 38). Nam si est tanta vis in naturalibus, ut animal visum prosit ictericis; ita ut mortui quoque cornu ejus animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis, qui hujusmodi inciderint passionem: dubitare possumus quod justi sanet aspectus? Ergo vile animal irrationabile tantam virtutem habet, ut sanare possit hominem momento exiguo, quo videtur: homo justus, si tamen cum fide ab eo aspiciatur, qui utilitatem ab eo percipere [PL15.1338D] desiderat, nihil confert? An non vel ipsi oculorum [PL15.1339A] radii virtutem quamdam videntur infundere iis, qui fideliter eum videre desiderant?

24. Sed quemadmodum justus laetificat cor innocentium, cum videtur: ita improbi justorum cognitione torquentur; quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentiam, avaritiam liberalitas, impietatem fides. De hoc quoque parile vilis animantis sumamus exemplum. Nam sicut prodesse diximus mutum 1095 animal, cum videtur: ita obesse percipimus lupum, si aliquem videndo praevenerit; vocem enim feruntur amittere, quos prius lupus viderit. Basiliscus quoque, hoc est, noxius serpens, si quodcumque prior viderit animal, fertur occidere: et allegatur statim necari, qui potuerit a serpente hujusmodi praevideri. Ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis praeventus aspectu. Ergo si tanta virtus, vel in oculis serpentis, [PL15.1339B] vel in oculis est hominis; ut si alter alterum prior viderit, possit occidere: non est virtus in oculis justi, qui repletus virtutis est gratia; cum praesertim tantum operetur fides, ut et illa quae fimbriam Domini tetigit, sanaretur (Matth. IX, 22), et ille cui intendit Dominus Jesus, statim ex ejus oculis gratiam sanitatis hauriret (Luc. IX, 38 et 43)?

25. Sed qui videt justum, debet scire quid videat: non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu; sed intus videt; non, inquam, illum videt, nisi ejus viderit mentem, nisi ejus sermonem intenderit, nisi sensus illius potuerit comprehendere, sapientiam de tractatu ejus assumere. Tunc igitur laetabitur, cum ista perspexerit, [PL15.1339C] cum ista cognoverit. Ita ergo et nos sicubi audivimus justum, festinemus videre, sicut illa mulier quae audivit in domo pharisaei discumbere Dominum Jesum, et ingressa est, et ejus pedes perfudit unguento (Luc. VII, 37 et 38). Illius imitatores simus; namque Ecclesiam in illa muliere figuratam esse quis dubitet? Sicubi ergo justus sedeat, sicubi accumbat, festinemus videre eum. Pretiosum est videre virum justum; ut videas eum secundum imaginem Dei. Quod foris est, nihil prodest: quod intus est, sanat. Sane et in eo qui foris est illum qui intus est, frequenter aspicimus; ut si viderimus pauperem, [PL15.1340A] illum ad cujus similitudinem factus est, honoremus in paupere, de quo ait: Dedistis mihi manducare..... quia quod uni eorum dedistis, mihi dedistis (Matth. XXV, 35 et 40). Qui enim coronat imaginem imperatoris, utique illum honorat, cujus imaginem coronavit: et qui statuam contempserit imperatoris, imperatori utique cujus statuam consputaverit, fecisse videtur injuriam. Gentiles lignum adorant, quia Dei imaginem putant: sed invisibilis Dei imago, non in eo est quod videtur: sed in eo utique quod non videtur.

26. Vides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus? Caveamus ne coronam imagini detrahere videamur, quam unicuique Christus imposuit. Caveamus ne aliquid detrahamus iis quibus debemus adjungere. Sed quod pejus est, non solum non honestamus pauperes; sed etiam dehonestamus, destruimus, persequimur: et ignoramus quod has [PL15.1340B] Dei imagini congeramus injurias, 1096 cum factos ad imaginem Dei putamus esse laedendos. Qui enim irridet pauperem, exacerbat eum qui fecit illum. Sed aderit ille qui dicat: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere.... aeger eram.... et non visitastis me (Matth. XXV, 42 et 43). Et quanto ista leviora sunt, quam si dicat: Injurias mihi fecistis, nudastis me, verberastis me? Quem si quis interrogaverit: Quando tibi injurias fecimus, quando spoliavimus, quando etiam verberavimus? Dicet: Quamdiu uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Ibid., 45). Propterea caveamus diligentius, ne cui vel minimo contumeliam irrogemus; ne ipsi Domino in illis minimis contumeliosi fuisse videamur.

[PL15.1340C] 27. Qua ratione autem dixerit: Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, ipse exposuit dicens: Quia in verba tua supersperavi: hoc est dicere: Intus me viderunt, intus me tetigerunt, intus me aspexerunt; ubi spem assumpsi de tuis verbis, ubi tua verba percepi. Beati ergo qui vident justum, et laetantur; quia sperant in Dei verba. Quam multi autem sunt qui oderunt justos, qui perscrutantur Dei verba, qui justi sunt: et cum aliquos doctos audiunt impii, eos propter doctrinam vitare consuerunt.

28. (Vers. 75.) Sequitur versus tertius; Agnovi, Domine, quoniam justa judicia tua: et in veritate tua [PL15.1341A] humiliasti me. Qui potest intelligere quae sunt divinae providentiae, utitur eo sermone quo usus est propheta sanctus David; quia omnia judicio Dei fiunt, ut aegrum corpus aliquis habeat, ut salubre, ut dives, ut pauper sit, ut moriatur juvenis, vel senex. Si quis intendat Scripturis divinis, intelligit haec fieri judicio Dei; nihil enim est praeter Dei scientiam. Exemplum quaerimus? Non est absconditum; siquidem Job numquam amisisset proprias facultates, nisi esset traditus adversariae potestati. Dedit enim Dominus diabolo potestatem in facultates ejus, ut tentaretur qualem, amisso patrimonio, haberet affectum (Job. I, 12): dedit in filios, dedit in corpus ejus (Job. II, 6); ut probaretur num defunctorum dolore liberorum, aut cruciatu corporis a constantia [PL15.1341B] mentis animique descisceret. Dominus quidem noverat fortem; sed in illo docere atque examinare nos voluit, utrum imitatores ejus esse possemus. Denique et Abraham tentavit, quando filium senis unicum sibi petiit immolari (Gen. XXII, 2). Sciebat utique mentem Abrahae: sed sciens tentat Dominus, sicut legisti in Evangelio, quia cum interrogasset Dominus Jesus discipulos, quot panes haberent; et illi respondissent, quia quinque tantum haberent panes, ipse ait: Quid faciemus inter tantos homines? hoc autem dicebat tentans eos; sciebat enim quid facturus esset (Joan. VI, 5 et 6). Qui 1097 ergo justus est, examine justitiae suae credit quia Dei justa judicia sunt: vel secundum Graecum, quia Dei judicia sunt ipsa justitia.

[PL15.1341C] 29. Sed hoc ut agnosceret, fecit praemissa precatio; quoniam intellectum sibi dari poposcit, ut mandata Dei disceret. Accepta est ergo intellectus et cognitionis gratia, agnovit justa esse Dei judicia: agnoscere autem perfecti est. Denique aliud est credere, aliud agnoscere. Fides timentis, agnitio est sapientis. Qui enim timet, rationem non quaerit: sapiens autem et agnitionem eorum investigat, quaecumque percipere desiderat. Credidi, inquit, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1): cognovit autem intelligens quod locutus est.

30. In quo ergo justa judicia Dei sunt? Quia per labores, et tribulationes, et afflictiones ad coeleste praemium pervenitur. Sicut enim certantibus athletis corona defertur justo judicio hominum: ita [PL15.1341D] legitime certantibus Christianis divino judicio palma decernitur. Vincenti, inquit, dabo sedere mecum in sede mea (Apoc. III, 21). Vita ergo nostra examinatur igne, sicut splendor argenti; ut virtus certaminibus approbetur. Transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 11). Per haec igitur vera judicia tua esse cognovi. Humiliatus enim sum, ut haec viderem; quia ii qui exaltati sunt corde, oculos ad veritatem aperire non possunt. Cum autem humiliamur, peccata nostra cognoscimus, et [PL15.1342A] ipsa humilitate delicta nostra purgamus. Humiliatus sum, inquit, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6). In veritate ergo humiliatus est, qui humiliatus est ad salutem: nec vane pertulit passionem, qui salutem veritatis secutus est.

31. Distat igitur inter cognoscere et timere, ut eo revertamur. Denique Evangelii lectio docere nos debet. Ait enim Dominus ad eos qui credebant ei ex Judaeis: Si manseritis in verbo meo,.... cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31 et 32). Si manseritis, inquit, cognoscetis. Vides quia non a principio potuit cognoscere quicumque Deum timens verbum ejus audivit. Non solum autem non idem est timor et cognitio; verum etiam non idem est fides et cognitio. Siquidem etiam Apostolus docuit diversa [PL15.1342B] esse munera gratiarum. Alii enim, inquit, per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu (I Cor. XII, 8 et 9). Si ergo alii fides datur, alii cognitio; vides quia ubi fides, non statim cognitio; ubi autem cognitio, et fides est et prudentia, nec ab eo possumus diligentiam separare.

32. Habuit ergo cognitionem sanctus David, utpote propheta perfectus; quandoquidem ita perfecte cognovit, ut humiliaretur in ipsa veritate. Sive ergo in adversis positus, agnovit probationis gratiam, ea quae laboriosa et adversa sunt, sustinenda: justum autem esse Dei judicium; et ideo bene certantes numquam deseri, vel relinqui, et coronam his post labores posse deferri: sive in secundis et prosperis positus, [PL15.1342C] cognovit etiam divitias regum, diversosque successus, tentationis causa solere suppetere; ut is qui his utitur, rerum prosperitate tentetur. In eo igitur propheta David laudandus, quia cum ista agnosceret, 1098 humiliabatur; ut humilitate sua, vel prosperorum excluderet tentamenta, vel adversorum subiret constanti aequanimitate tolerantiam.

33. Non ergo magnopere laudabilis esset Propheta, si laudaret judicia Dei, usus affluentia secundorum. Quid enim magnum facimus, si quando in secundis sumus, laudamus Deum, quando in divitiis sumus, quando nullis vexamur injuriis? Illud est magnificum, si subjectus injuriis, contumeliis, judicium Dei laudes, si vexatus aegritudine, judicia Dei praedices; si te inopia non revocet, quominus laudes [PL15.1342D] justitiam Dei. Ergo semper laudanda sunt judicia Dei, sicut scriptum est: Exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua (Psal. XLVII, 12). Quae sunt filiae Judae, nisi animae religiosae, animae Ecclesiae quae Jesum Christum Dominum confitentur, quae videntes rationem judiciorum tuorum, semper exsultant? Qui enim non ex aliquo secundorum proventu, sed ex cognitione rationis induit laetitiam; non nisi in exsultatione perpetua constitutus est.

34. (Vers. 76.) Sequitur versus quartus: Fiat [PL15.1343A] nunc misericordia tua ut exhortetur me, secundum verbum tuum servo tuo. Aliqui habent in hoc loco: Consoletur me. Sed etiam in Apostolo legimus exhortationem pro consolatione dictam, et consolationem pro exhortatione (II Cor. I, 4 et 6). Magna est ergo misericordia Dei, quae non solum remissionem tribuit peccatorum; sed etiam certantibus adhibet exhortationis calcaria, ne suscepti certaminis passiones imbelli formidine derelinquant. Non ergo misericordiam, quasi is qui victus cedat, aut ut veniae precator, implorat; sed ut Dei miseratione succinctus, majora viribus tanto munere fultus expediat. Egregiam et singularem Prophetae spectato virtutem. Alius enim humiliatus aerumnis posceret, ut circa eum tentamenta desinerent, [PL15.1343B] et sedare Dominus adversa dignaretur, ne tribulationum procella in eum saeviret; iste autem tamquam athleta fortis et patiens, qui exerceri et ungi animam suam tribulationibus nosset, non tristia dimovere, non impugnantia declinare desiderat, non omne illud desinere, quod fatigationem et laborem afferret, exposcit; sed magis in tempore laboris sui adversus tentationum procellas dari sibi verbum consolationis exposcit; ut possit forti quae ingeruntur mente tolerare, ne aliqua moestitiae perturbatione lassetur. In eo igitur obsecrat misericordiam Dei, ne auxilio destitutus expediendi, coeptam militiam derelinquat.

35. Denique adhortationem divinae esse misericordiae, evidens testimonium docet; Moysi enim [PL15.1343C] dicit Deus: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praestitero. Igitur non est volentis, neque currentis, sed miserantis Dei est (Rom. IX, 15 et 16). Forte dicas: Ergo non debemus, vel velle, vel currere; atqui negligentes Deus deserere consuevit. Non ergo hoc dicit; sed quid dicat consideremus. Non volentis, neque currentis hominis perseverantia est; non est enim in hominis potestate, sed miserantis Dei est, ut possis complere quae coeperis. Denique iterum Moysi dicit: Quia in hoc ipsum te suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam (Ibid., 17). 1099 Colligitur ergo adhortationem divinae misericordiae deputandam. Unde sequitur: Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat (Ibid., 18). Hunc miseratus hortatur, [PL15.1343D] illum non revocat exsecratus. Et vere misericordia est Dei nostrarum militia passionum, per quam nobis peccata minuuntur. Denique Lazarus pauper, quia in hac vita toleravit mala complurima, in gremio Abrahae requiem consolationis invenit; ille autem dives, qui consolationem habuit in saeculo, post curricula vitae hujus fructum quietis amisit. Quem si miseratus esset Deus, castigasset potius in hoc saeculo, ut postea non flagellaretur. Denique [PL15.1344A] Job licet graviter flagellatus, et quidem flagellis plurimis inopiae, amissionis filiorum, doloribus corporis, opprobriis amicorum; consolatione tamen fruitur aeterna.

36. Ergo quanto majores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reservatur. Et tamen ne cadas atque succumbas, quanto majores tentationes videris, tanto magis roga Verbum Dei, ut adhortationem tibi afferat: sicut rogavit, et Paulus qui ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui nos exhortatur in omni angustia; ut possimus et ipsi consolari eos, qui sunt in omni tribulatione, per exhortationem qua et ipsi advocamur a Deo; quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum [PL15.1344B] abundat etiam consolatio (II Cor. I, 3-5). Tanta vi Apostolicae petitionis rogat, ut consolationem accipiat a Domino in omni tribulatione, quo non solum ipse induat tolerantiam; verum etiam alios consoletur, ut et ipsi possint propriae mentis angustias sustinere. Si igitur ipse in omni tribulatione idoneus fueris approbatus, tunc demum dignus eris, qui consolationem accipias in omni tribulatione. Et tamen non omnis passio digna consolatione est: sed quae passio per Christum est, haec consolationem Christi meretur.

37. Pulchre autem addidit: Secundum verbum tuum servo tuo. Ipse enim Dominus pro suo nomine praeliantibus auxilium pollicetur dicens: Cum ergo tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: [PL15.1344C] dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Pater meus qui loquitur in vobis (Matth. X, 19 et 20). Ergo ne impares simus certamini, divinum semper oremus auxilium, ut nobis tribuat adhortationem. Si enim habeamus eum qui nos exhortetur, non facile cedimus.

38. Plerique autem habent: Qui consoletur nos, nec abhorret a vero. Instigantis enim aliquem blanda quaedam est exhortatio, quae certantem studio laudis accendat, et velut quadam consolatione demulceat; ne laborum asperitate revocetur.

39. (Vers. 77.) Sequitur versus quintus: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam; quoniam lex tua meditatio mea est. Cui lex Dei meditatio est, huic praesto [PL15.1344D] sunt misericordiae, ut vivat in aeternum. Quomodo enim beatus quis potest esse sine miseratione divina? Beatus..... autem qui in Domini lege die ac nocte meditatur (Psal. I, 1 et 2). Sed qui meditatur in Lege, eruditur in Lege: et quem Lex 1100 erudierit, Dominus erudivit, qui locutus est Legem. Ideoque scriptum est: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Discamus ergo, et nos in Lege meditari, non avocemur saecularibus [PL15.1345A] illecebris, non occupemur impedimentis: sed semper ad legem Dei simus attenti. Scriptum est enim: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium (Psal. XXXVI, 30). Hoc in veteri Testamento: audi dicentem et in novo: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8). Et maxime hanc meditationem sacerdotibus necessariam ostendit ad Titum scribens, quia debet episcopus amplecti eum, Qui secundum doctrinam est fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere (Tit. I, 9). Quod utique sollicitae atque intentae meditationis est, non perfunctoriae lectionis. Et ad Timotheum scribens, ait: Attendite lectioni, exhortationi, doctrinae (I Tit. IV, 13). Lectio enim frequens, nec intermissione aliqua destituta, [PL15.1345B] doctrinae munus operatur.

40. Quod autem poscit ut vivat, frequenter ostendimus hujus corporis vitam verae vitae gratiam non habere; sed illam veram vitam fore, cujus bona unusquisque sanctorum credit se videre in terra viventium. Quod credimus nos visuros, non praesens utique, sed futurum est.

41. (Vers. 78.) Sequitur versus sextus: Confundantur superbi; quoniam injuste iniquitatem gesserunt in me: ego autem exercebor in praeceptis tuis. Superius ait idem Propheta: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). Numquid hic maledicit iis, qui in se iniqua gesserunt? Non utique. Videbat enim charitatem etiam inimicissimis deferendam, cum venisset Evangelii praedicator. Unde arbitror quia quasi [PL15.1345C] medicus velit eos ipsos sanare qui laeserint; ut iniquitatis suae contemplatione conventi, de propriis flagitiis erubescant: in quo non solum propheticam incipiunt probare patientiam, verum etiam emendare suam insolentiam. Pudor enim plerumque corrector est nostri; et dum incipit nos pudere commissi, ne diutius pudeat, deserere quae erubescenda sunt, admonemur. Non ergo maledicit Propheta, sed quasi bonus medicus vult illos cognoscere et scire quid fecerint; ut cum se in suam conscientiam receperint, quanta suorum sit colluvies delictorum incipiant erubescere: erubescentes autem possint prioribus renuntiare peccatis. Considera mihi nunc aliquos fornicantes, inequitantes viduis ac puellis, aliena rapientes; et in his non solum non erubescere, sed [PL15.1345D] etiam gloriari solere, tamquam vel pulchritudinis, vel potentiae suae titulos deferentes: de quibus bene dixit Apostolus, quod eorum gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 19); eo detestabiliores ipsis criminibus suis, quod cum tanta committant, non confundantur. Verum eorum si quis postea veniat in Ecclesiam, credat in Dominum Jesum, audiat Evangelium, compungatur corde: tunc demum incipiet quam atrocia et gravia deliquerit, agnoscere; et in iis quae agnoverit, erubescere.

42. Quid sit autem exerceri in praeceptis Domini [PL15.1346A] nostri, quia dixit: Ego autem exercebor in praeceptis tuis, in Lege didicisti (Exod. XXIII, 5)? hoc est, si bos adversarii 1101 ceciderit, vel jumentum; ut non deserendum existimes, sed potius elevandum. Quod autem ait: Injuste iniquitatem gesserunt; in quem hoc dicatur considera, nisi in eum qui forte juste iniquitatem gerat: id est, si laesus per Legem se incipiat vindicare juxta praecepta Moysis, juste videtur facere iniquitatem, sed non secundum Evangelii praecepta. Et ideo ait: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13); quia Judaei ad vindicandum se auctoritate Legis utuntur.

43. Habes hoc et in Apostolo: Sobrii estote, et juste (I Cor. XV, 34). Non solum sobrios nos, sed etiam [PL15.1346B] juste sobrios esse debere docuit evidenter. Potest autem aliquis et sobrius esse, et non juste sobrius; ut sobrius sit a vino, et non sit sobrius aequitate, atque justitia; est enim crapula iniquitatis. Potest et aliquis ebrietati et luxuriae semper indulgens, dum aliena tamen diripere conatur, eo occupatus studio sobrius esse a vino, et non sobrius a rapinis: nec iste juste sobrius. Ideo Apostolus admonet, ut sit in nobis justa sobrietas. Denique addidit: Et nolite peccare (Ibid.). Qui enim peccat, etsi sobrius sit, non potest tamen tamquam juste sobrius praedicari. Nolite, inquit, seduci (Ibid., 33), hoc est, ne alieni erroris ebrietas vos faciat temulentos. Corrumpunt bonos mores colloquia mala; eo quod ore et labiis infidelium tamquam ebrietas quaedam moribus audientis [PL15.1346C] infunditur. Meritoque addidit: Sobrii estote juste, et nolite peccare. Ignorantiam enim Dei quidam habent; ut sobrius ille sit, qui non habet ignorantiam Dei, nec titubat ebrietate perfidiae: juste autem sobrius, in quo operum gratia cum fidei sobrietate resplendet.

44. (Vers. 79.) Sequitur versus septimus: Convertantur ad me qui timent te, et qui sciunt testimonia tua. Alius habet, maxime juxta Graecum: Convertantur mihi. Si ad me legimus: convertantur qui timent Deum, de commissis propriis erubescant; vel certe luant supplicia delictorum: convertantur autem ad Dei servulum, Propheticamque doctrinam; ut dediscant pudenda committere, et tanti emendatione doctoris exuant mores suos, delictorumque labe detersa, [PL15.1346D] virtutum induant disciplinam. Si autem ita legimus: Convertantur mihi, hoc est, quoniam exercebor in praeceptis tuis, mihi convertantur, mihi autem jam non peccanti, jam non erranti. Convertantur, inquit, qui timentes te propriis renuntiavere peccatis; ut consortio justorum Propheta ad uberius provehatur, et ipse de ea gratia quae in ipso est, plurimum conferat audientibus. Convertantur igitur jam non peccante me, justi ad justum. De testimoniis autem puto jam non opus esse repetere, cum ante jam dictum sit.

[PL15.1347A] 45. (Vers. 80.) Sequitur versus octavus: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. Quanto excelsior est Propheta, vel munere prophetiae, vel regni gratia, tanto magis sequitur humilitatem, et docet quid nos debeamus imitari; eo quod Propheta tantum immaculatum cor fieri sibi deposcit. Supra postulavit: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12). Non dixit, fac: sed crea; ut de integro cor ejus instauret et mundet. Major 1102 quidem in hoc sermone ambitus est. Grande enim cor est a Domino creatum, quod recipiat Verbum de coelestibus virtutibus, ac potestatibus. Grande cor quod recipiat ipsum Dominum dicentem: Inhabitabo in illis, et deambulabo in ipsis (II Cor. VI, 16). Ut haec igitur recipiat, creatorem sibi cordis sui non angelum [PL15.1347B] fieri, sed ipsum Dominum deprecatur, qui coelum creavit et terram.

46. Et bene ait: Immaculatum; quia cor hominis quadam velut indecentium cogitationum colluvione maculatur. Si cogitatio ipsa polluit, quanto etiam facta ipsa contaminant? Noli extraordinariis cogitationibus adversa naturae contaminare penetralia; ne id inquinamento gravi polluas, quod putas habere te mundum. Manus lavas quasi possis crimina eluere, cum mentem tuam immundis cogitationibus inquinatam lavare non possis. Et Pilatus manus lavit: sed cor suum lavare non potuit. Mansit scelere pollutus, quamvis manus suas aquae infusione lavisset. Audi quia et cogitatio inquinat: Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod exit de ore. De corde [PL15.1347C] enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 17 et seq.). Si ergo intus coinquinaris, prius munda quod intus est. Si quod intus est mundaveris, et exteriora mundasti: ut si aqua turbidum fluat, frustra putes lacum esse mundandum, si fons profluat coenulentus; receptacula enim tersisse nihil proderit, cum in fonte sit vitium. Ipse tibi ante purgandus es, ut fluat omne quod purum est. Cor tuum cogitationum tuarum est scaturigo. In illo fonte vel turbida aqua impuritatis evomitur, vel sincera pietatis unda prorumpit.

47. Didicisti cor esse mundandum, disce quemadmodum mundes. Mundat hunc fontem justificatio legitima, hoc est, confessio peccatorum. Denique publicanus [PL15.1347D] ille qui peccata propria fatebatur, justificatus magis de templo, quam pharisaeus exivit; quia jejunia sua et munera pharisaeus, atque innocentiam praeferebat. Munda ergo aquam tuam, illam aquam de qua dictum est: Aqua alta consilium in corde viri (Prov. XX, 5). Bonam tibi aquam natura dedit, nisi eam coeno tuo polluas: ipsa te diluit, si pura, si simplex, si etiam naturalis sit, si nihil habeat sordidum atque terrenum. Quid mali est, si ea aqua quae mundare debeat, polluat? Sed non est aqua tua quae [PL15.1348A] te polluit. Ista aqua aliena est. Denique dictum est tibi: Ab aliena aqua abstine te (Prov. V, 15). Aliena aqua mentitur et fallit, et contrarium naturae profluit. Ideo ait: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46); nam si alieni non fuissent, utique non fefellissent. Nemo ergo glorietur castum se habere cor, quemadmodum Salomon dixit (Prov. XX, 9): sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17), qui sanctis suis cor mundum creare dignatus est, et immaculatum facere justificationibus suis. Quae sint justificationes, audisti dicentem: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Ergo qui iniquitates suas dicit, justificatur: qui autem justificatur, non confunditur; quia pudorem peccatorum matura confessione praevenit.

Okyjylaryň reaksiýalary

Bellikler

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1294C-1348A (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Ulanyjy tarapyndan ýazyldy: Rodion Vlasov
Sahypanyň döredilen senesi: 2026-11-22, Täzelenme: 2026-11-22