Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Osee (6/6)

(Vers. 2, 3 et seqq.) Judicium ergo Domini [Al. Dei] cum Juda: et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet [Al. reddere] ei. In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum, in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, et Dominus Deus [PL25.924C] exercituum, Dominus memoriale ejus, et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. LXX: Et judicium Domino [Al. Domini] cum Juda, ut ulciscatur Jacob, juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum et in labore suo praevaluit Deo, et confortatus est cum angelo, et potuit: fleverunt et deprecati sunt me: in domo ὢν invenerunt me, et ibi dictum est ad eos: Dominus autem Deus omnipotens erit memoriale ejus, et tu in Deo tuo converteris, misericordiam et judicium custodi: et appropinqua Deo tuo semper. Ephraim semel pascente ventos, et sequente mendacium, qui in tantam venit amentiam, ut inter duas gentes adversarias dubius fluctuaret, faciens pacem cum Assyriis, et [PL25.924D] oleum portans in Aegyptum, nunc mihi omne judicium est cum Juda, et visitatio super Jacob. Visitationem autem vocat flagella atque supplicia, ut qui Ephraim reddidit, quod merebatur, Judae quoque, qui de Jacob ortus est semine, reddat juxta vias et juxta adinventiones suas, qui non tantum fortuito errore deceptus est, et humana concidit fragilitate; sed inquisivit et adinvenit in quibus peccaret et rueret. Exponit autem quanta bona Judas, hoc est, Jacob acceperit, et in patre filius nominatur, veterisque recordatur historiae, ut et Dei misericordia erga Jacob, et illius contra Dominum duritia cognoscatur. [PL25.925A] Dum adhuc esset in utero Rebeccae, supplantavit fratrem suum Esau (Gen. XXV), non utique fortitudine propria, qui sentire non poterat; sed misericordia Dei, qui cognoscit et diligit eos, quos praedestinavit. 136 Et non solum in utero supplantavit fratrem suum; sed in fortitudine quoque directus est cum angelo, quando ad torrentem Jacob adversum angelum tota nocte pugnavit (Gen. XXXII). Et quia directus est cum angelo, propterea εὐθυτάτου [Al. εὐθύτατον], quod Hebraice dicitur ISAR (), hoc est, dirigentis, sive directi, nomen accepit. Et invaluit, inquit, adversum angelum; et ejus benedictione quem vicerat, confortatus est. Flevit quoque, et rogavit eum, id est, angelum, dicens: Non te dimittam, nisi mihi benedixeris (Ibid., vers. 26). Cumque patris [PL25.925B] matrisque consilio in Mesopotamiam fugeret, invenit eumdem angelum in Bethel, qui locutus est ad eum, locutus est nobiscum, id est, in patre locutus et filiis est, et in Jacob dilexit et Judam: ex quo tempore usque ad praesens, nominis ejus quod illi ab Angelo et a Deo impositum est, memoria perseverat. Cum haec se habeant ita, et tu, o Juda, imitare parentem tuum, plora et roga Dominum exercituum, et ad eum convertere. Custodi et misericordiam et judicium, et cum utrumque feceris, spera in Deo tuo semper, bonis operibus ad majora proficiens. Pro eo quod in Hebraico habet, flevit et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, legimus in editione Vulgata: fleverunt et rogaverunt me, in domo ὢν invenerunt me, et ibi dictum [PL25.925C] est ad eos; ὢν interpretatur dolor. Si quis igitur flet, et agit poenitentiam, et Dominum deprecatur, inveniet eum in dolore cordis sui, et cum eum invocaverit, sibi audiet respondentem. Possumus Judam Ecclesiasticum virum intelligere, qui a Domino corripitur, quod non sit pristinorum in se beneficiorum ejus memor, sed quotidie peccatis peccata consociet, et exponit quae sint ipsa beneficia: Cum te, inquit, nascentem in fide Ecclesia parturiret, supplantasti Judaeum sive gentilem fratrem tuum, et ejus accepisti primogenita, et in fortitudine tua directus es cum angelo, vel vincens adversarias fortitudines, vel roboratus benedictionibus angeli, qui ipse est Deus, et invaluisti per figuram contra angelum, ut invalesceres contra homines, et confortatus [PL25.925D] es. Cumque esses victoriam consecutus, flevisti, et rogasti angelum Domini, et peccatorum veterum recordatus, invenisti eum in Bethel, hoc est, in domo Dei, quae est Ecclesia, 137 sive in domo ὢν, doloris et lacrymarum et poenitentiae. Et ut sciremus quis esset iste Judas, ibi, inquit, locutus est nobiscum, hoc est, nobis Christianis, et ex eo tempore usque in praesentem diem, Christi censemur nomine, et ipso dirigente corrigimur. O itaque, vir Ecclesiastice, qui appellaris Judas, et confitens, convertere quotidie per poenitentiam ad Dominum tuum, et si forte peccaveris, imitare prophetam dicentem: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Ps. VI, 7). Nec [PL25.926A] hoc dixisse sufficiat, sed Dei serva mandata, fac in alios misericordiam, ut et ipse misericordiam consequaris. Judicium verum judica, ut in quo judicaveris, judicetur de te. Et spera in Deo tuo semper, sive appropinqua Deo tuo jugiter, ut omni tempore in virtute proficiens, appropinques Deo tuo.

(Vers. 7, 8.) Chanaan in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit, et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. LXX: Chanaan in manu ejus statera iniquitatis, opprimere per potentiam dilexit: et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum: inveni requiem mihi, omnes labores ejus non invenientur ei, propter iniquitates in quibus peccavit. Monuerat Judam ut converteretur [PL25.926B] ad Dominum Deum suum, et misericordiam servaret atque judicium, et speraret in Domino semper, sive appropinquaret ei jugiter. Nunc ad Ephraim, hoc est, ad decem tribus sermo convertitur, quem vocat Chanaan, juxta illud quod loquitur Daniel ad presbyterum, qui utique erat de semine Juda: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te (Dan. XIII, 56). Et in Ezechiel ad Jerusalem dictum legimus: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea (Ezech. XVI, 3). Et in Isaia dicitur ad tribum Juda: Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus legem Domini nostri, populus Gomorrhae (Isai. I, 10). In Zachariae quoque extremo versiculo legimus: Et non erit Chananaeus ultra in domo Domini [Al. De civitate] (Zach. XIV, 21). Dicit [PL25.926C] autem Chanaan, hoc est, Ephraim, habere in manu sua stateram dolosam, sive iniquam, jubente Scriptura, Aequa sint tibi pondera (Levit. XIX); et non solum habere stateram iniquam ac dolosam; sed diligere calumniam, et opprimere homines per 138 potentiam. Et ne putaremus Chanaan alium quempiam sentiendum, ponit manifestius qui sit iste Chanaan. Dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; et est sensus: Non refert unde possideam, dummodo possideam. Hoc morbo laborant plurimi, de quibus scriptum est: Divitiae congregatae inique evomentur (Job XX, 15): Redemptio enim animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 8). Unde praecipitur, ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos possint recipere in aeterna tabernacula (Luc. XVI), [PL25.926D] Ephraim autem qui gloriatur et dicit: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi, sive ἀνωφελὲς, hoc est, AVEN (), quod non prosit possidenti, casso labore sudavit. Sicut autem gulosi et luxuriosi venter deus est, ita et avarus adorat auri idolum, et dicit in corde suo: inveni quod quaerebam: sed audiet: Stulte, hac nocte rapietur anima tua a te: quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Cumque semel oculos ejus divitiarum, non dicam fulgor, sed caecitas occuparit, loquitur: Omnes labores mei non invenient iniquitatem meam, in qua peccavi. Et est sensus: quidquid peccavero, si habuero divitias ab his, qui meo indigent auxilio, mihi non poterit imputari, secundum illud quod scriptum [PL25.927A] est: Et qui iniqua gerit, benedicitur (Ps. IX): Divitum enim amici multi. Unde et ad haereticos hoc ipsum refertur. Chanaan quippe interpretari potest, quasi moventes. Et nota quod dixerit, quasi moventes [Al. moventis], non moventes. Moventes sunt, eos quos deceperint, quasi moventes, illos quos tentaverint. Sed quia fundati sunt super petram (Matth. VII), nullo possunt turbine concuti, nec pedum suorum mutare vestigium. In istiusmodi Chanaan manu, hoc est, operibus, statera dolosa est et iniqua; quidquid enim haereticus loquitur, Dei justitiam non habet, et plenum est doli et fraudium; unde et calumniam diligunt, dum deprimunt innocentes, sive opprimunt eos per potentiam. Opprimitur pauper ecclesiasticus verbositate et argutiis haereticorum, qui postquam [PL25.927B] aliquos deceperint, solent dicere: Divites facti sumus, habemus plurimam multitudinem; discipulorum turba nos sequitur; invenimus idolum vel refrigerium nobis. Idcirco enim vel maxime haereses componuntur, ut devorent domos viduarum, quae semper discunt, et numquam ad scientiam perveniunt 139 veritatis (II Tim. III). Et pulchre, inveni, ait, idolum mihi. Omnia enim haereticorum figmenta idola sunt et simulacra gentilium: nec multum differunt in impietate, licet in nomine discrepare videantur. Solentque dicere, quidquid fecero, quidquid egero, mihi non poterit imputari: habeo enim divitias meas, argumenta philosophorum, habeo populi multitudinem, quam qui aspexerit, me peccare non arbitrabitur.

[PL25.927C] (Vers. 9 et 10.) Et ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis, et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. LXX: Ego autem Dominus Deus tuus eduxi te de terra Aegypti: adhuc habitare te faciam in tabernaculis, sicut in diebus solemnitatis, et loquar ad prophetas, et ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Tu quidem tanta peccasti, ut laetareris in scelere, et multitudinem peccatorum putares esse divitias, et diceres: Dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei peccata mea invenire non poterunt. Ego autem Dominus Deus tuus qui te eduxi de terra Aegypti (Exod. V), quando serviebas [PL25.927D] Pharaoni, et aedificabas de luto et paleis civitates, adhuc tribuo tibi locum poenitentiae, et magnitudine promissorum hortor, ut ad me redeas, adhuc enim sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis. Diem festivitatis, Scenopegiam vocat, septimo mense, quintadecima die mensis, quando de Aegypto egressi sunt filii Israel. Sicut, inquit, in eo tempore te de Aegypto liberavi, et habitasti in tabernaculis ad terram sanctam, et ad locum templi ire festinans: sic etiam nunc educam te de tribulatione [PL25.928A] et angustiis, et imminente captivitate, si tamen feceris quae praecepi. Ego enim sum qui per omnes prophetas et varia genera visionum assimilatus sum hominibus, et te ad poenitentiam provocavi. An non est humanae similitudinis, quando Moyses in altum extollens manus orat, ut Jesus vincat Amalec (Exod. XVII), et crucis in eo sacramenta monstrentur? Nonne in manibus prophetarum assimilatur 140 Deus, quando Jonas tribus diebus ac noctibus in profundo est, ut Dominum significet die tertia ab inferis resurgentem? Multiplicatas autem visiones in omnibus prophetis legimus, quando Ezechiel Dominum cernit in aurigae modum sedentem super Cherubim (Ezech. XVII). Et Isaias, Vidi, inquit, Dominum sedentem super thronum excelsum [PL25.928B] et elevatum, et duo Seraphim in circuitu ejus clamantia ad invicem, sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI, 1, 2). Et Abacuc stabat in specula [Al. spelunca] sua, ut cornua videret in manibus Salvatoris, in quibus abscondita est fortitudo ejus (Abac. III). Unde et Psalmista conclamat: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Ps. LXXXIV, 9). Ut autem sciamus omnem prophetiam in Scripturis sanctis appellari visionem: Et omnis, inquit, populus videbat vocem Domini (Exod. XXVIII, 18): unde et prophetae ante dicebantur videntes. Ad eos quoque qui ab haereticis seducti sunt, dicitur ut revertantur ad Dominum, qui mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XVIII): ipsum enim esse qui eos eduxerit de terra Aegypti, id est, [PL25.928C] de tenebris et errore gentilium. Et ne forsitan peccati memores tardius revertantur: adhuc, inquit, sedere vos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis: ut quod facit baptisma, hoc faciat poenitentia, et habitent in tabernaculis Salvatoris, hoc est, in Ecclesiis, de quibus dicitur: Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt (Ps. XCI, 14). Et ne putent haeresiarchas et principes erroris sui, Dei locutos spiritu: Ego sum, inquit, qui locutus sum ad prophetas, et non ad magistros vestros: et ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum meorum qui sunt in Ecclesia constituti, assimilatus sum.

(Vers. 11.) Si Galaad idolum, ergo [Al. tamen] frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria [PL25.928D] eorum quasi acervi super sulcos agri. LXX: Si non Galaad est, ergo falsi erant in Galgala principes immolantes, et altaria eorum quasi testudines super desertum agri. Pro eo quod nos transtulimus, bobus, qui Hebraice appellantur SURIM (), LXX interpretati sunt, principes, qui vocantur SARIM (), verbi similitudine atque ambiguitate decepti. Rursum ubi nos posuimus, acervos, 141 qui Hebraice appellantur GALLIM () et proprie θῖνας significant, hoc est, ex arena tumulos [PL25.929A] congregatos, qui maxime in deserto, et in littoribus flante vento, vel augentur, vel minuuntur, LXX transtulerunt, testudines (χελῶνας): pro quibus Symmachus, acervos lapidum, interpretatus est: Theodotio colles. Et revera si θῖνας respicias, habent similitudinem magnarum testudinum in deserto agro, vel in ripis atque littoribus paululum humo eminentium. Quod ergo dicit, hoc est, si in Galaad, de qua scriptum est: Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine, falsi sunt dii et perversa religio, et est trans Jordanem ubi duae tribus habitant, Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, ergo et Galgal de qua in hoc eodem propheta legimus: Omnis malitia eorum in Galgala, quae est post tergum Bethaven; quicumque idola colunt, non boves diis immolant, [PL25.929B] sed bobus offerunt sacrificia, imitantes errorem Samariae. Eo enim tempore quo haec prophetabantur, Galaad in regno decem tribuum erat; et Galgal sub imperio duarum tribuum, quae appellabantur Juda. Ergo et decem tribus et duae pari idololatriae errore deceptae sunt, et altaria eorum sicut acervi et tumuli de lapidibus congregati, sive de arenis. Cumque et illi et hi in captivitatem fuerint abducti, arae quondam eorum absque cultoribus testudinum vel tumulorum habebunt similitudinem. Quia vero Galaad interpretatur, translatio testimonii, et Galgal, volutabrum, hoc dicere possumus, quod principes haereticorum testimonia veritatis transferant in mendacium, et quidquid colunt, idolum sit, et sacrificia eorum habeant similitudinem, vel acervorum de lapidibus [PL25.929C] congregatorum, vel testudinum. Quomodo enim θίνες [Al. θεῖναι], et acervi hinc atque illinc de lapidibus et sabulo congregantur: ita et haeretici de sapientia saeculari et argutiis hominum, fraude atque mendacio simulacra componunt. Et cum hoc fecerint, tardis gressibus in uno moventur loco, et totum orbem occupare 142 non possunt. Testudo tardigrada et onerata, immo oppressa pondere suo, non tam ambulat quam movetur, haereticorum gravissima peccata significans, qui suis in coeno et volutabro luti erroribus immolant, adorantes opera manuum suarum, et instar boum cuncta pro terrenis frugibus laborantes.

(Vers. 12 et 13.) Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore servavit. In propheta [PL25.929D] autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. LXX: Et recessit Jacob in campum [Al. campos] Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore custodivit, et in propheta eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. Videtur absque ratione et ordine prophetali post idolum Galaad et Galgal et altaria acervis lapidum similia, subito historiam Geneseos de Jacob voluisse narrare: [PL25.930A] quod statim solvit, qui supra de Jacob legisse se meminit: In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit et rogavit eum, in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. Iste igitur Jacob non frustra ab angelo confortatus est; sed quia tota nocte pugnavit, et vicit adversarium, ut ex hoc fratrem disceret non timere, cujus metu in Syriam fugeret ad Laban avunculum suum (Gen. XXVII), et servivit in uxore Rachel septem annis, et pro Lia oves soceri Laban, eodem annorum spatio custodivit. Et quia semel Jacob dixerat Israel, patrem filiosque conjungit, et sequentis recordatur historiae, quando in propheta Moyse eduxit Dominus Israel de Aegypto, et duodecim tribus, quae generatae [PL25.930B] sunt de Israel, propheta educente, servatae sunt. Non errabit qui supplantatorem Jacob, et Israel videntem Deum, in typo Domini dixerit praecessisse, et Rachel primum sterilem atque formosam, quam plurimum dilexit Jacob, significare Ecclesiam: Liam autem lippientibus oculis atque fetosam, Synagogae sacramenta monstrare, et quod ipse credentium populum eduxerit de 143 tenebris hujus saeculi, et ad dulcissima Jordanis, id est, baptismi fluenta pervenerit.

(Vers. 14.) Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium illius restituet ei Dominus suus. LXX similiter. Cum ergo Ephraim tanta praestiterim, ut nudum et exsulem et solum, divitem dominumque [PL25.930C] reducerem, et multorum filiorum parentem, deseruit me Ephraim, immo ad iracundiam provocavit: et amaritudine sua amarum fecit esse qui dulcis sum. Unde sanguis ejus super eum veniet, id est, ipse erit causa mortis suae, secundum id quod David loquitur ad eum, qui Saulis nuntiavit interitum, et a se regem Israel caesus esse memorabat: Sanguis tuus super caput tuum (II Reg. I, 16). Non mea sententia, sed Saulis [Al. pro Saulis] sanguine tuus sanguis effundetur. Quodque sequitur: Et opprobrium ejus restituet ei Dominus, illi sensui congruit quem Nathan loquitur ad David: Quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, propter hanc rem (I Reg. XII), hoc est, propter hoc peccatum quo interfecisti Uriam, ipsa blasphemia atque opprobrium, quo per [PL25.930D] te Dominus blasphematus est, vertetur in caput tuum. Semper haeretici ad iracundiam provocant clementem Dominum, et eum qui mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem, duritia cordis sui punire compellunt, et sanguis eorum, quo et suum et multorum effuderunt sanguinem, veniet super caput eorum, et opprobria quibus Dominum blasphemaverunt, restituet eis Dominus suus, non quod eorum [PL25.931A] Dominus sit, sed quia quondam Dominus eorum fuit.

(Cap. XIII.---Vers. 1, 2.) Loquente Ephraim horror invasit Israel et deliquit in Baal, et mortuus est, et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est, his ipsi dicunt: immolate homines, vitulos adorantes. LXX: Juxta verbum Ephraim justificationes accepit ipse in Israel, et posuit ad [Al. absque ad] Baal, et mortuus est, et nunc apposuit ut peccaret, et fecerunt sibi conflatile ex auro et argento suo, secundum imaginem 144 idolorum, opera artificum completa; his ipsi dicunt, immolate homines, vituli enim defecerunt. Pro eo quod LXX interpretati sunt, immolate homines, vituli enim defecerunt; et nos vertimus, immolate homines, vitulos adorantes, [PL25.931B] Symmachus interpretatus est, immolate, homines vitulos adorent; ut sit sensus: Immolate, hoc est, sacrificate idolis, et hucusque distinctio sequatur: rationale animal, homines, adorent vitulos, muta animantia. Loquente ergo Ephraim, id est, Jeroboam filio Nabath de tribu Ephraim, horror invasit Israel, id est, decem tribus. Pro horrore qui Hebraice dicitur RATHATH (), quem Symmachus et Theodotio tremorem interpretati sunt; nescio quid volentes, δικαιώματα, id est, justificationes, LXX transtulerunt. Et tantus Israelem horror invasit, ut delinqueret et offenderet Deum in Baal et moreretur perdens eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6). Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII). Et Apostolus: Vidua, inquit, quae in deliciis [PL25.931C] est, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Et non solum mortuus est in Baal, sed addidit peccata peccatis, ut ex argento quod Dominus dederat, idola fabricaretur, opera manuum hominum. Quibus ipsi dicunt, id est, sacerdotes et principes qui populum bona docere debuerant: Immolate homines, vitulos adorantes: quod quidem et in psalmis dicitur: Immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis (Ps. CV, 37). Pro eo quod juxta Symmachum et Theodotionem vertimus, adorantes; Aquila interpretatus est καταφιλοῦντες, id est deosculantes. Qui enim adorant, solent deosculari manum suam: quod Job fecisse se negat, dicens: Si osculatus sum manum meam apponens ori meo, et hoc mihi ad iniquitatem maximam reputetur (Job XXXI, 27, 28). Sin autem ut quidam [PL25.931D] volunt, daemones loquuntur ad populum: Immolate homines, vituli enim defecerunt, ostenditur ingluvies eorum, qui sanguine victimarum aluntur, et holocaustorum fumo: quod deficientibus hostiis, homines sibi cupiant immolari, quorum non solum interitu, sed et cruore laetantur. Loquentibus autem haereticis, immo principibus haereticorum, id est, Ephraim, horror et tremor invasit [Al. invadet] [PL25.932A] infelicem populum; et deliquit [Al. delinquet] 145 in idolis, quae de suo corde confinxit, et mortuus est cum populo quem seduxit. Et non sufficit corruisse, nisi linguam quam ad canendum Deum acceperat, vertat in imagines idolorum, et artifici eloquio simile veritati dogma componat, quod nihil est aliud, nisi excogitatio pravitatis humanae. Praecipiuntque discipulis suis, ut et ipsi immolent homines, hoc est, furentur de Ecclesia Dei, et introducant ad haereticos, et occidant quos deceperint; Quodque sequitur, Vituli enim defecerunt, hunc habet sensum: Nolite quaerere quos seducatis de gentibus, qui vocantur bruta animalia; sed eos rapite, eos immolate, qui in Ecclesia constituti, Christi censentur nomine, et homines appellantur.

[PL25.932B] (Vers. 3.) Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus pertransiens [Vulg. praeteriens], sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. LXX similiter: hoc solum quod in ultimo est immutantes: et sicut vapor de locustis, sive de lacrymis, quia in plerisque codicibus ἀκρίδων, in aliis δακρύων positum reperimus. Quia, inquit, homines pro vitulis immolaverunt, et adoraverunt vitulos: idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros mane pertransiens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. Quae omnia videntur ad tempus et subito dilabuntur, juxta illud quod dixerat: Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. Et iterum: Sicut mane transit, pertransit rex [Al. pertransiet rex] Israel. Et [PL25.932C] nubem quidem aut rorem transire velociter, et pulverem ex area, et fumum de fumario, nemo ambigit, juxta illud quod scriptum est: Sicut deficit fumus, deficiant (Psal. LXVII, 2). Quaerimus autem quare LXX pro fumario, quod Theodotio transtulit καπνοδόχην (Editi legunt καπνοδόχον), locustas interpretati sunt? Apud Hebraeos locusta et fumarium, iisdem scribitur litteris ALEPH, RES, BETH, HE. Quod si legatur ARBE (), locusta dicitur; si OROBBA [Al. arobba], fumarium: pro quo Aquila καταράκτην, Symmachus foramen interpretati sunt. Cataractam autem proprie vocat foramen in pariete fabricatum, per quod fumus 146 egreditur. Si quis autem contentiosus et nolens recipere Hebraicam veritatem, locustae sensum quaesierit, audiat Ephraim ἀτμῶι, id [PL25.932D] est, vapori sive aurae et spiritui comparari: qui ita tenuis de ore locustae egreditur, ut non sentiatur: quod si econtrario objecerit, quare non aliis, quae minora sunt, periturum Ephraim assimilaverit: verbi gratia pulici, qui omnia membra habet, caput, oculos, pedes, ventrem, et caetera: quae licet oculis non videamus, tamen sensu intelligimus; intantum ut os pulicis ac dentes non videntes oculis, morsibus [PL25.933A] sentiamus. Respondendum est ei, quod ideo vapori locustae, sive aurae tenuissimae, periturorum gloria comparata sit: quia locusta noxia est, et sic inimica mortalibus, ut famem faciat, et segetum culta populetur: intantum ut arbores quoque et vineas decorticet: quod plenius in Joel Propheta legimus (Joel I et II). Et huic locustae et nubi matutinae et rori et pulveri haeretici comparantur, de quibus et in Epistola Catholica dicitur: Hi sunt nubes sine aquis (Judae XII). Habent enim speciem prophetarum, et nubium apostolicarum, ad quas Dei veritas pervenit: sed non habent aquas, id est, gratiam Spiritus sancti, dicente Domino in Evangelio: Qui credit in me, (sicut dicit Scriptura) flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem, inquit, dixit de spiritu quem [PL25.933B] accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 38, 39). De lacrymis autem, quae sermone Graeco habent aliquam similitudinem locustarum, δακρύων καὶ ἀκρίδων, manifestus error est, quibusdam pro locustis, lacrymas aestimantibus.

(Vers. 4.) Ego autem Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti. Pro quo in LXX legitur: Ego autem Dominus Deus tuus: firmans coelum, et creans terram: cujus manus creavit omnem militiam coeli, et non ostendi ea tibi, ut ambulares post ea ** Et ego eduxi te de terra Aegypti. Quae quoniam et in Hebraico non habentur, et a nullo vertuntur Interpretum, in antiqua quoque editione LXX non leguntur, obelo praenotanda sunt: praesertim cum sensus eorum perspicuus sit. Unde ad reliqua transeamus, [PL25.933C] cum his quae sequuntur 147 jungentes superius capitulum.

(Vers. 5 et 6.) Ego autem Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti, et Deum absque me nescies: et salvator non est praeter me: ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis: juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt: et elevaverunt cor suum et obliti sunt mei. LXX: Ego autem Dominus Deus tuus, et ego eduxi te de terra Aegypti: et Deum praeter me non cognosces, et salvator non est absque me. Ego pascebam te in solitudine, in terra inhabitabili, secundum pascua sua: et repleti sunt in saturitate, et elevata sunt corda eorum: idcirco obliti sunt mei. Qui [Al. quia] supra dixerat: Fugit Jacob in regionem Syriae: et servivit Israel in uxore, et in uxore servavit; in propheta [PL25.933D] eduxit Dominus Deus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est: etiam nunc quid eis praestiterit, refert: Ego Dominus Deus tuus, qui te eduxi de terra Aegypti, qui tibi mandavi per Moysen: attende, ne forte comedas et satureris, et obliviscaris Dei tui, qui eduxi te de terra Aegypti: non est enim alius Deus praeter me, et qui possit salvare, nullus est alius. Ego qui conditor omnium sum, cognovi, sive pavi te in deserto et in terra inhabitabili, ubi [PL25.934A] rerum omnium penuria, ubi nullae aquae: dedi tibi manna de coelo, et aquarum fontes produxi de petra durissima. Qui juxta illud, quod alibi scriptum est: Incrassatus est, impinguatus, dilatatus, et recalcitravit dilectus (Deut. XXXII, 15): nunc quoque comederunt et saturati sunt, et elevaverunt cor suum, et obliti sunt ejus, cujus beneficiorum memores esse debebant. Neque enim per tantam eremi vastitatem, ubi non solum fruges et arbores vineaeque, sed nec herba quidem gignitur, et nullae aquae ardorem temperant solis, quadraginta annis poterat Israel ad terram pervenire Jordanis, nisi Dominus omnia praestitisset. Haereticos quoque eduxit Dominus de terra Aegypti, de domo servitutis, et de camino ferreo: qui primo serviebant regi Pharaoni et ducibus ejus: praecepitque [PL25.934B] eis in Ecclesia, ut alium nescirent Deum, nisi eum qui creator est omnium, et novit salvare quos fecit. Ipse cognovit eos et pavit in terra solitudinis; ita 148 ut possint dicere: Dominus pascit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collacavit: super aquam refectionis educavit me (Ps. XXII, 1, 2). Deditque eis angelorum panem manna de coelo, quod in Aegypto numquam comederant, et aquas de sequenti eos petra. Petra autem juxta Apostolum Christus est (I Cor. X): qui comederunt et impleti sunt, et cibos Domini non tulerunt. Quibus idem Apostolus loquitur: Jam saturati estis, et jam divites facti estis: sine nobis regnatis, atque utinam regnetis, ut et nos regnemus vobiscum (I Cor. IV, 8). Comederunt enim in sanctis Scripturis panem qui de coelo descendit, [PL25.934C] et cum David dixerunt: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8). Impletique et saturati elevaverunt contra Creatorem cor suum: et alterum sibi finxerunt deum, quidquid biberant et comederant, suis meritis, non Dei misericordiae deputantes. Idcirco obliti sunt Dei, qui praeceperat eis, ut Legis verba religarent inter oculos et in manibus, atque in fimbriis palliorum, ne umquam obliviscerentur Dei sui.

(Vers. 7, 8.) Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum: occurram eis quasi ursa raptis catulis: et disrumpam interiora jecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. LXX: Et ero eis quasi panther, et sicut pardus in via Assyriorum; occurram eis sicut ursa indigens [PL25.934D] cibo, et disrumpam interiora cordis eorum, et devorabunt eos ibi catuli silvarum, bestiae agri disrumpent eos. Illi adimpleti sunt et saturati: elevaverunt corda sua, et obliti sunt mei. Ego autem, inquit, ero eis quasi leaena, sive panther, de quo supra plenius diximus: et sicut pardus in via Assyriorum, quando ducentur captivi ab Assyriis: et occurram illis quasi ursa raptis catulis, sive indigens cibo: et disrumpam eorum universa vitalia. Aiunt qui de bestiarum [PL25.935A] scripsere naturis, inter omnes feras nihil esse ursa saevius cum perdiderit catulos, vel indiguerit cibis; et non solum pantherae, pardi, et ursae ferociam comminatur, sed leonis quoque et omnium bestiarum, quae gignuntur in saltibus: et in haec omnia dicit se esse vertendum, quando ierint ad Assyrios: ne cum ibi dura fuerint perpessi, non 149 potentiae et indignationi Domini, sed hostium fortitudini assignent miserias suas. Simulque consideremus, quod qui in Evangelio credentibus loquitur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: jugum enim meum suave est et onus meum leve (Matth. XI, 28, 29), nunc per prophetam incredulis, et nolentibus agere poenitentiam, panther, pardus, ursa et leo efficitur: non solum [PL25.935B] Israelitis, quia [Al. qui] propter idololatriam in Medorum urbibus sive montibus collocati sunt: sed etiam haereticis; quia [Al. qui] propter mentis superbiam, et falsorum dogmatum vanitatem, obliti sunt Dei sui, finxerunt idola, et secuti sunt deos alienos.

(Vers. 9, 10 et 11.) Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Ubi est rex tuus? maxime nunc te salvum [Vulg. salvet] faciat in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes: dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. LXX: Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? ubi est rex tuus iste? et salvum te faciat in cunctis urbibus tuis: judicet te de quo dixisti: Da mihi regem et principem, et dedi tibi regem et principem, et dedi tibi regem [PL25.935C] in ira mea, et habui in furore meo. Pro eo quod LXX interpretati sunt habui, omnes abstuli transtulerunt. Infelix Israel et dignus maledictione perpetua, qui in tantum impietatis descendit profundum, ut solius Dei salvetur misericordia. Potest autem in Hebraeo et hoc sensu legi: Dispereas, Israel, quia nihil tibi reliquum est nisi ut mea solum clementia conserveris. In LXX autem alter est sensus: Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? id est, captivitati tuae et ultimae servituti quis ferre poterit auxilium eorum, quos tibi praesules aestimasti? Ubi est rex tuus, de quo dicebas ad Samuel: Constitue super nos regem, ut judicet nos: sicut et gentes habent caeterae (II Reg. VIII, 5). Cumque ille contradiceret, respondebas: nequaquam, sed rex erit nobis, et erimus [PL25.935D] etiam nos sicut et gentes omnes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit pro nobis. De quo ergo tibi promiseras, quod tua bella bellaret, nunc in necessitate subveniat, et universas urbes tuas liberet de servitute. Ubi sunt judices tui? ubi reges? 150 Tu enim dixisti: Da mihi regem et principes: itaque dedi tibi Saulem regem in furore meo; intantum ut in diebus messis pluviam demonstrarem contra naturam Judaeae provinciae. Et [PL25.936A] abstuli, inquit, in indignatione mea regem, videlicet Sedeciam: ut quem cum furore dederam, tollerem cum indignatione. Alii arbitrantur datum in furore regem Jeroboam filium Nabath, et ablatum in indignatione Osee ultimum regem decem tribuum. Hoc quod exposuimus, dedi tibi regem et abstuli regem in indignatione mea, Hebraei ad futurum tempus referunt. Eo, inquit, tempore quo dicebas: da mihi regem et principes; ego tibi respondebam per Samuelem, quod daturus tibi essem in furore meo, et ablaturus in indignatione mea. Perditus est omnis haereticus et corruptioni traditus; qui enim corrupit templum Dei, corrumpet illum Dominus: et in nullo alio habet auxilium, nisi in sola misericordia Dei, quam poenitudine consequitur. Hujus rex et judices [PL25.936B] diabolus est et daemones, sive omnes principes dogmatum perversorum, qui eos tempore necessitatis et angustiae liberare non poterunt, qui dati sunt in furore, et auferentur in indignatione: non quod Dominus tales eos voluerit habere reges: alioquin non auferret quos sponte dederat, sed quod dimiserit eos voluntatibus suis: ut comedentes et incrassatis carnibus, nausearent, et evomerent per nares suas, et odisse inciperent eos, quos tanto studio sequebantur.

(Vers. 12 et 13.) Colligata est iniquitas Ephraim: absconditum peccatum ejus: dolores parturientis venient ei, ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. LXX: Congregatio iniquitatis Ephraim: absconditum est peccatum ejus: dolores quasi parturientis venient ei: iste est filius tuus sapiens: [PL25.936C] quia nunc non sustinebit in contritione filiorum. Quomodo si ligetur quid in saeculo, conservatur, et non perit ei cui ligatum est: sic omnis iniquitas qua in Deum peccavit Ephraim, colligata est ei, et abscondita quasi in marsupio reservatur. Denique cum dies ultionis advenerit, et extrema captivitas, dolores quasi parturientis venient ei, sive apprehendent illum. Mulier 151 parturiens multo antequam pariat, ex eo tempore quo concepit, scit se esse parituram, et exspectat quotidie extrema tormenta cruciatusque venturos. Ita et Ephraim filius insipiens, de quo supra dixerat: Ephraim columba insipiens, non habens cor in contritione filiorum et populi sui, Cum dies parturitionis et captivitatis advenerit, aut stare aut sufferre non poterit. Pro Insipiente filio in LXX per ironiam legitur: [PL25.936D] Iste filius sapiens, hoc est quem sapientem putabas, ut econtrario intelligatur insipiens. Omnibus autem haereticis iniquitas colligata est, quam in excelso locuti sunt: et absconditum est peccatum eorum, dum se putant venena sui cordis abscondere et habere secreta: quae cum dies parturitionis advenerit, dolore ejulationibusque pandentur. Iste Ephraim filius insipiens est, quia Dei sapientiam dereliquit, de quo in Jeremia scriptum est: Novissimum [PL25.937A] ejus erit insipiens (Jer. XVII), et in contritione filiorum suorum quos interfecit, quos jugulavit Dei iram sustinere non poterit.

(Vers. 14.) De manu mortis liberabo eos: de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne. Consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet [Al. dividit]. LXX: De manu inferni liberabo eos, de morte redimam illos: ubi est causa tua, mors? ubi est aculeus tuus, inferne? consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet [Al. dividit]. Secundum utramque intelligentiam Ephraim, hoc est, et decem tribuum, et haereticorum, qui sustinere non poterunt in contritione filiorum suorum, cum dolores quasi parturientis advenerint, Dominus pollicetur de manu mortis se eos liberaturum, [PL25.937B] et de morte redempturum. Manum autem mortis appellat opera quibus interficit, juxta illud quod scriptum est: In manu linguae mors et vita (Prov. XVIII, 21). Liberavit autem omnes Dominus, et redemit in passione crucis et effusione sanguinis sui: quando anima ejus descendit in infernum, et caro ejus non vidit corruptionem, et ad ipsam mortem atque 152 infernum locutus est: Ero mors tua, o mors. Idcirco enim mortuus sum, ut tu mea morte moriaris. Ero morsus tuus, inferne, qui omnes tuis faucibus devorabas. Vidensque mortis duram necessitatem, et quod nullus sit hominum qui vivat et non videat mortem (Psal. LXXXVIII), clementissimus pater sententiae recordatur antiquae: quia [Al. qua] in Adam omnes morimur (I Cor. XV). Sive [PL25.937C] propheta intelligens fragilitatem suam, et conditionem carnis humanae: Consolatio, ait, abscondita est ab oculis meis, et est sensus: Non valeo consolari, quidquid mente concepero, dolorem meum non potest mitigare, cernentis [Al. cernens], charissima inter se nomina morte sejungi: ipse enim [Al. inquit] infernus inter fratres dividit. Quidquid igitur separat fratres, infernus est appellandus: et maxime mulier meretrix, quae vocans insipientem ad se, dicit in opibus prudentiae: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem bibite: et nescit insipiens, quoniam terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt. Quidquid enim non licet, magis desideratur, et quod raritate dulce est, assiduitate in amaritudinem vertitur. Et mel distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad [PL25.938A] tempus impinguat fauces insipientis, novissime autem amarius felle invenitur, et acutius magis quam gladius utrimque acutus (Prov. V). Quicumque terrigena est, et de coelo non nascitur, interficitur ejus amplexibus, et ligatur institis lectulorum, et insipientiae pedes deducunt eos, qui utuntur ea, cum morte ad inferos. Inter mortem autem et inferos, hoc interest: Mors est, qua anima separatur a corpore: infernus, locus in quo animae recluduntor, sive in refrigerio, sive in poenis, pro qualitate meritorum. Hoc diximus, ut ostenderemus, id mortem facere, quod meretricem mulierem. Mors enim dividit fratres, hoc et mulier facit. In fratribus, omnem intellige charitatem, quod et mater dividatur a filia, et pater a filio, et frater a fratre. Quod [PL25.938B] autem aliud sit mors, et aliud infernus, et psalmista 153 demonstrat, dicens: Non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6)? Et in alio loco: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes (Ps. LIV, 16). Pro eo quod nos interpretati sumus: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne, LXX, transtulerunt: Ubi est causa tua, o mors? ubi est stimulus tuus, inferne? Pro quo Apostolus posuit: Absorpta est mors in contentione; ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54 et seqq.)? Et exponens virtutem testimonii intulit: Aculeus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex; Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Itaque quod ille in resurrectionem [PL25.938C] interpretatus est Domini, nos aliter interpretari nec possumus, nec audemus. Potest mors, et infernus et diabolus accipi, qui Christi morte jugulatus est, de quo et Isaias loquitur: Devoravit mors invalescens (Isai. XXV, 8, sec. LXX). Et postea sequitur: Abstulit Dominus omnem lacrymam ab omni facie. Duos autem fratres inter se morte divisos, juxta historiam illius temporis, quidam Israel et Judam intelligunt: ut quod tunc figurabatur in parte, nunc sentiatur in toto, et cum omni humano genere Israel et Judas liberandus sit et redimendus. In eo loco, in quo LXX transtulerunt, ubi est causa tua? et nos diximus, ero mors tua: Symmachus interpretatus est, ero plaga tua: Quinta editio et Aquila: ubi sunt sermones tui? quod Hebraice scribitur DABARACH (): legentes DABAR, hoc est, verbum, pro DEBER, [PL25.939A] quod interpretatur mors: juxta illud quod in Isaia legimus: Mortem misit Dominus in Jacob, et venit in Israel (Isai. IX), hoc est, deber, pro quo nos interpretati sumus: Verbum misit Dominus in Jacob, et venit in Israel, id est, dabar. Pro aculeo quoque, quem nos morsum transtulimus: Symmachus ἀπάντημα, id est, occursum: Theodotion et quinta editio, plagam, et conclusionem interpretati sunt.

(Vers. 15.) 154 Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. LXX: Adducet urentem ventum Dominus de deserto super eos, et siccabit venas ejus, desolabit fontes illius; iste arefaciet terram ejus, et omnia vasa desiderabilia. Legi in cujusdam Commentariis, ventum [PL25.939B] urentem quem adducet Dominus de deserto, illum esse qui percusserit domum Job in quatuor angulis, et fecerit eam super filios ruere convivantes (Job. I), et unum esse de his ventis, quos in Evangelio legimus flare et venire cum turbine, pluviis atque fluminibus, ut subvertant domum, quae super petram aedificata est, sive super arenas (Matth. VII). Quod nequaquam mihi videtur: neque enim in Job scriptum est, quod ventum de deserto Dominus adduxerit; sed nomen Domini tacitum est, ut ventus de solitudine, qui contra sanctum virum sua venerat voluntate, contraria possit accipi fortitudo, et venti qui domorum fundamenta subvertunt, utique ad bonam partem non poterunt referri. Superest ut ventum urentem quem adducet Dominus de deserto [PL25.939C] ascendentem, illum intelligamus, de quo et in Abacuc legimus: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan (Abac. III, 3): qui utique in solitudine et in meridie situs est. Et in Cantico legimus: Ubi pascis, ubi cubas in meridie (Cant. I, 6)? Hunc itaque ventum urentem, qui siccet venas mortis, et fontes ejus arefaciat, adducet Dominus de deserto ascendentem: de deserto autem humani generis, in quo et diabolus quaerens requiem, invenire non potuit. Sive desertum intelligimus sanctae Mariae uterum virginalem, quod absque semine humano nullo [Al. nulla] frutice pullulaverit: sed virga simplex atque purissima et unione fecunda ediderit eum florem qui dicit in Cantico canticorum: Ego flos campi et lilium convallium (Cant. II, 2). Et pulchre tam in [PL25.939D] 155 Isaia, quam in praesenti loco, flos ascendens [PL25.940A] et ventus ascendens dicitur: quia de humilitate carnis ad excelsa conscendit, et nos secum duxit ad Patrem, dicens in Evangelio: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Ipse quasi radix ascendet de terra inhabitabili, et nequaquam mors in eum, sed ipse morti superveniet, neque enim mors in eo ullam suae potestatis viam reperit, et hoc est, quod in Proverbiis dicitur: Impossibile est super petram serpentis invenire vestigia (Prov. XXX). Et ipse loquitur in Evangelio: Ecce veniet princeps mundi hujus, et inveniet in me nihil (Joan. XIV, 30). Iste siccabit venas mortis, et desolabit fontes ejus. Venae mortis et fontes et aculeus, peccata ab Apostolo nominantur: quibus arefactis, mors quoque ipsa siccabitur. Quodque sequitur: Ipse diripiet thesaurum [PL25.940B] omnis vasis desiderabilis, dupliciter accipitur, sive quod desiderabilia sunt his, qui in morte habitant, sive vasa desiderabilia quae in thesauro retinebantur inferni, sanctos intelligimus, quos alligatos forte Dominus eripuit et tulit de inferis, et quasi vasa pretiosissima secum perduxit in paradisum. Pro thesauro, LXX terram transtulerunt: terra haud dubium quin mortem significet. Et in Psalmis legimus: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Et juxta Evangelium: Mites possidebunt terram (Matth. V). Econtrario debemus accipere terram inferni non esse terram viventium, sed mortuorum, quae diripitur atque vastatur, quando morte Christi vinctae apud inferos animae liberantur. Secundum tropologiam in eisdem (de quibus supra [PL25.940C] diximus) Commentariis legimus ventum urentem, diabolum intelligi et singulos haeresiarchas. Quod nobis displicet: Neque enim diabolus venas mortis fontesque erroris siccare potest: cum ipse fons et initium mortuorum sit. Itaque sermo Ecclesiasticus, urens intelligendus est ventus, qui omnia haereticorum dogmata arefaciat et perducat ad nihilum, et diripiat eos atque dispergat, qui haereticorum doctrina in morte fuerant congregati.

(Cap. XIV.---Vers. 1.) 156 Pereat Samaria: quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant: parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur. LXX: Disperdetur Samaria quoniam restitit Deo suo, in gladio corruent, et lactentes eorum elidentur ad petram, et habentes in utero disrumpentur. [PL25.940D] Saepe diximus decem tribus appellari Samariam [PL25.941A] a metropoli Samaria, quae ex nomine Augusti nunc vocatur Augusta, id est, Sebaste. Cur autem Samaria dicta sit civitas, in Regum volumine legimus. Imperat igitur propheta, et, ut verius dicam, optativo modo loquitur, ut Samaria pereat. Cui cum Deus tanta praepararit bona, illa contra Deum faciat, et magis daemonum simulacra sectetur. Symmachus autem non dixit pereat, sed μεταμελήσει id est, aget poenitentiam, suique eam poenitebit erroris, quod dulcissimum Deum in amaritudinem verterit, ita ut bellatores ejus in gladio pereant, parvuli et lactentes elidantur ad terram, et fetae ejus atque praegnantes disrumpantur in mortem. Quae omnia ei accidisse credendum est tempore captivitatis et angustiae, quando suam patriam perdiderunt, et qui [PL25.941B] evasere gladium, in servitutem perpetuam sunt abducti. De haereticis facilis intelligentia est, quod vocentur Samaria, eo quod Dei praecepta servare se jactent, non quod custodes sint Legis ejus; sed quod hoc esse se dicant, in similitudinem schismatis Novatianorum, qui et ipsi καθαροὺς, id est mundos, se vocant, cum sint omnium immundissimi, negantes poenitentiam, per quam peccata mundantur, juxta illud quod scriptum est: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Ps. X). Et in Isaia: Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16). Lavacrum autem non baptismum vocat, sed omnem poenitudinem, quae sordes abluit peccatorum. Pereat igitur hujuscemodi Samaria: quia quidquid loquitur, repugnat Deo suo, et clementiam ejus vertit in crudelitatem, usque adeo, ut [PL25.941C] qui viri sunt apud illam et ad malitiae [Al. militiae] aetatem venere perfectam, spirituali mucrone truncentur. 157 Qui autem parvuli atque lactentes, elidantur ad petram. De quibus et in psalmo legimus: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram (Ps. CXXXVI, 9). Fetae quoque ejus atque praegnantes quae de malo semine conceperunt, ideo disrumpentur, ne pessimos liberos faciant. Tale quid et in Evangelio nobis subjicitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in diebus illis (Luc. XXI, 23): diebus videlicet tribulationis et angustiae. Interficiuntur autem et bellatores Samariae gladio, et lactentes eliduntur, et praegnantes disrumpuntur: ut, pereunte malo semine, zizaniisque ejus exustis, solum remaneat triticum, quod in Domini horrea recondatur.

[PL25.941D] (Vers. 2, 3 et 4.) Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua, tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum, quia ejus qui in te est misereberis pupilli [Al. populi]. LXX: Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quia infirmatus es in iniquitatibus tuis: sumite vobiscum sermones, et revertimini ad Dominum, dicite ei ut non tollatis iniquitatem, sed assumatis bona, et reddemus fructum labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nequaquam ultra dicemus: Dii nostrii, operibus manuum nostrarum: [PL25.942A] qui in te est miserebitur pupilli. Pereunte Samaria. et viris ejus, et parvulis et praegnantibus occisis, elisis atque discissis, totus Israel ad poenitentiam provocatur: ut qui infirmatus est, sive corruit in iniquitatibus suis, revertatur ad medicum et recipiat sanitatem, vel stare incipiat qui corruerat: doceturque quomodo debeat agere poenitentiam. Tollite, inquit, vobiscum verba, id est, preces, et delictorum confessionem, et convertimini ad Dominum tam verbis quam operibus; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, nihil languoris in nobis et ruinae pristinae derelinquas, ne rursum mali seminis pullulent redi viva plantaria: et accipe, inquit, bonum: Nisi enim tuleris mala nostra, bonum tibi quod offeramus, habere non possumus, juxta illud quod alibi scriptum est: Declina [PL25.942B] a malo, et fac bonum, et reddemus, ait, vitulos labiorum nostrorum (Ps. XXXVI, 27). Pro vitulis qui Hebraice appellantur 158 PHARIM (), fructum Septuaginta transtulerunt qui dicitur PHERI (), falsi sermonis similitudine. Vituli autem labiorum, laudes in Deo sunt et gratiarum actio: Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus (Ps. L, 19). Igitur illo jam tempore carnalibus victimis reprobatis, placabilis Deo hostia est pura confessio. Qui reddituros se esse dicunt labiorum vitulos, et Dei laudes perpeti voce canturos, etiam illud repromittunt quod nequaquam in Assyriis spem habeant, nec super equos Aegyptios, quia fallax equus ad salutem (Psal. XXXII), et ultra non adorent opera manuum suarum, vitulos aureos, quos in Dan Bethelque conflaverunt, et idcirco, [PL25.942C] inquiunt: Nequaquam operi manuum nostrarum dicemus: dii nostri, quia tu ejus qui in te est pupilli [Al. populi] misereberis, hoc est, populi Israel, de quo dixeras: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22). Et: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Isai. I, 2). Et in alio loco: Filii alieni mentiti sunt mihi (Ps. XVII, 46). Pupillus autem vocatur, quia Deum perdidit patrem. Quidam autem pupillum exposuit eum qui a malo patre recesserit diabolo, et idcirco Dei misericordia sublevetur. Ad omne quoque dogma perversum quotidie propheta loquitur, et sectatores ejus ad poenitentiam provocat, dicens: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, qui corruistis, sive elanguistis, Domini perdita sanitate: tollite vobiscum verba, veram fidei confessionem [PL25.942D] et dicite: Aufer iniquitatem quae in nostro corde versatur, et accipe bonum fidei: Quia [Al. quae] corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Vituli et victimae, sive fructus labiorum, sunt in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et in passionem et resurrectionem Domini credere: quam qui obtulerit ei, nequaquam sperabit in rege Assyrio, de quo crebro diximus. Nec ascendet super equum quem praecipit Dominus nequaquam multiplicandum (Deut. XVII), quem habens Pharao, cum suo est demersus equitatu (Exod. XIV). Omnis enim haereticus ascendit equos per superbiam, quos in errore suo ipse generavit. Et nequaquam ultra dicent operibus manuum suarum, quae ipsi artifici eloquio [PL25.943A] confinxerunt, dii nostri. Gulosi venter deus est: avarus colit mammona, haereticus dogma quod finxit; qui universa haec deseruerit, id est, Assur et equum et 159 opera manuum suarum, revertetur ad Dominum, et placabit patrem suum a quo fuerat abjectus.

(Vers. 5 seqq.) Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eo [Vulg. eis]: ero quasi ros. Israel germinabit quasi lilium, et erumpet radix ejus ut Libani: ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. Convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico, et germinabunt quasi vinea. Memoriale ejus sicut vinum Libani. Ephraim quid mihi ultra idola: ego exaudiam et dirigam eum: ego ut abietem virentem, ex me fructus tuus inventus est. LXX: Sanabo habitatores eorum: diligam [PL25.943B] eos manifeste, quia aversa est ira mea ab eis, ero quasi ros: Israel florebit ut lilium, et mittet radices suas quasi Libanus: ibunt rami ejus, et erit quasi oliva fructifera, et odor illius quasi Libani, convertentur et sedebunt sub umbra ejus: bibent et inebriabuntur frumento, et efflorebit ut vinea memoriale ejus quasi vinum Libani Ephraim. Quid ei ultra et idolis? ego humiliavi eum, et ego confortabo illum, ego sicut juniperus condensa: ex me fructus tuus inventus est. Conversis ad poenitentiam, et instar pupilli patrem quem reliquerant cognoscentibus, respondit Deus: Sanabo contritiones, vel habitacula eorum in quibus fuerant vulnerati, sive confracti, vel in quibus tam male habitaverant: diligam eos spontanee; quod LXX transtulerunt ὁμολογουμένως, perspicue atque aperte, [PL25.943C] vel absque ulla dubitatione. Diligit autem Dominus diligentes se, de quibus et in alio loco ait: Ego diligentes me diligo (Prov. VIII, 17). Qui enim prius irascebar eis propter peccata quae fecerant: nunc miserebor propter clementiam meam. Et ero eis quasi ros; ut fornacem Babylonicam, et caminum aestuantis incendii meo rore restinguam, qui et per Isaac patriarcham ad Jacob servum meum locutus sum: De rore coeli erit habitaculum tuum. Quomodo enim Dominus fit credentibus lumen, via, veritas, panis, vinea, ignis, pastor, agnus, janua, vermis, etc.: sic qui indigemus illius misericordia, et peccatorum febribus aestuamus, in rorem nobis vertitur, ad quem dicit Isaias: Ros enim qui a te est, sanitas 160 eorum [PL25.943D] est (Isai. XXVI, 19, sec. LXX). Et in Deuteronomii Cantico Moyses loquitur: Descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Cum autem nos Dominus suo rore resperserit, et siccitatem pectoris nostri suis pluviis irrigarit, germinabimus, immo florebimus ut [PL25.944A] lilium, imitantes Dominum Salvatorem, qui dicit in Cantico canticorum: Ego flos campi et lilium convallium (Cant. II, 1), et loquitur ad sponsam suam, quae non habet rugam neque maculam: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Cumque creverimus in Domino, mittemus radices nostras sicut arbores Libani, quae quantum in auras consurgunt vertice, tantum radicem in ima demergunt, ut nulla tempestate quatiantur, sed stabili mole consistant. Harum arborum rami huc illucque tenduntur, ut veniant volatilia coeli et habitent in eis. Et ne forsitan putaremus, quia dixerat, erumpet radix ejus, sive emittet radices suas quasi Libanus, de cedris eum loqui et infructuosis arboribus, sanctum virum et conversum ad Dominum, olivae frugiferae [PL25.944B] comparat, qui dicit in alio loco: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal. LI, 1). Cujus fructum quinque sibi sapientes virgines paraverunt (Matth. 25), ex quo vulnerum mitigatur tumor, languentis membra requiescunt, in tenebris lumen accenditur, unguntur in agone certantes. Haec oliva habebit odorem quasi Libani, vel thuris, quod genus est thymiamatis: ὁμωνύμως apud Graecos et Hebraeos et mons appellatur, et thus, vel certe montis Libani, qui fertilissimus et virens, densissimis arborum comis protegitur, ita ut possit oliva dicere: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 16). Qui autem conversi fuerint ad Dominum, accipient conversionis suae praemium, ut sedeant in umbra ejus et dicant: Sub umbra ejus requievi et sedi, et fructus ejus dulcis est [PL25.944C] in ore meo (Cant. II, 3). Cumque sederint in umbra illius, vivent qui prius mortui fuerant, sive juxta Septuaginta, bibent et inebriabuntur tritico, hoc est, rerum omnium abundantia. Quod autem hic ebrietas non eversionem mentis, sed copiam rerum 161 omnium significet, versiculus ille declarat, dicens: Visitasti terram et inebriasti eam (Ps. LXIV, 10). Et Joseph convivium, in quo inebriasse dicitur fratres suos (Gen. XLIII). Et Dominus loquens ad apostolos: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, fratres (Cant. V, 1). Sive quia Dominus noster ipse est frumentum et vinea, quicumque crediderit in eo, inebriari dicitur. Denique sequitur: Et florebit quasi vinea memoriale ejus sicut vinum Libani. Vinum [PL25.944D] autem Libani possumus appellare mixtum et conditum thymiamate, ut odorem suavissimum habeat, vel vinum Libani quod Domino libatur in templo, de quo in Zacharia sub Libani vocabulo legimus: Aperi, Libane, portas tuas (Zach. XI, 1). Cum ergo [PL25.945A] tanta rerum abundantia sit futura, o Ephraim omnis, qui agis poenitentiam, et qui meus esse coepisti, dimitte idola, simulacra contemne: ego enim sum qui humiliavi te, et ego exaltabo te, sive ego exaudiam et dirigam, et faciam eum quasi abietem virentem, ut de illo juxta Hebraeos dicatur in psalmo: Abies domus ejus (Ps. CIII, 18). Aut certe ego ero quasi juniperus condensa, ut sub mea umbra requiescat. De ἀρκεύθοις, id est, juniperis, juxta Septuaginta Interpretes, Salomon januas templi fecisse memoratur, quia Christus, per quem ad Patrem accedimus, hanc habet naturam, ut semper floreat, semper novos afferat fructus, et numquam deponat virorem suum. Haec juniperus sub umbra sua quiescentibus, ne mundi hujus ardore feriantur, et percutiat [PL25.945B] aestus caput eorum, sicut quondam percussit et Jonae (Cap. IV), dat fruges, et non solum dormientibus requiem et sedentibus; sed et saturitatem vescentibus praebet. Quidquid secundum ἀναγωγὴν interpretati sumus, in adventu Domini Salvatoris, et in conversione veri Israel, hoc tam ad haereticos et Judaeos, quam ad gentes et ad omne dogma perversum referri potest: ut cum egerint poenitentiam, veniam consequantur. 162 Si ergo plenitudo repromissionis adimpleta est in adventu Salvatoris, et quotidie impletur in Ecclesia, credendum est quod plenius impleatur, quando perfectione veniente, quod nunc ex parte est, destruetur. Notandum quod saepe jam diximus, salutem Israelis et reversionis ad Dominum, et de captivitate redemptionem, non carnaliter [PL25.945C] accipere, ut Judaei putant, sed spiritualiter, ut verissime comprobatur.

(Vers. 10.) Quis sapiens et intelliget ista? intelligens et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis, praevaricatores vero corruent in eis. LXX: Quis sapiens et intelliget haec, aut intelligens et cognoscet ea? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt [Al. ambulant] in eis: qui autem impii sunt, infirmabuntur in illis. Quando dicit: Quis sapiens et intelliget [PL25.946A] haec? intelligens et cognoscet ea? obscuritatem voluminis et difficultatem explanationis ostendit. Si autem ipse qui scripsit, vel difficile, vel impossibile confitetur: quid nos facere possumus, qui lippientibus oculis et peccatorum sordibus obscuratis, clarissimum jubar solis non possumus intueri, nisi dicere illud quod scriptum est: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. II, 33)! Quis enim potest absque Christo docente cognoscere quid significet Jezrael: quid soror ejus, non misericordiam consecuta: quid tertius frater, non populus meus: quae sit adultera, quae sine lege Dei multo sessura sit tempore: quod sit pactum cum bestiis terrae, et cum volatilibus coeli: qui sit David ad quem [PL25.946B] populus reversurus sit, cujus sit die tertia resurrectio, et egressus ejus diluculo comparetur: quae sit pluvia prima et novissima: qui sit quem propheta dicit esse venturum, qui nobis monstret justitiam, aut in cujus typo Israel educatur ex Aegypto, et portetur in brachiis, et ducatur in funiculis charitatis: qui sit qui 163 interficiat mortem, et siccet venas ejus et fontes arefaciat, et diripiat vasa quae in thesauro condita tenebantur, et caetera quae longum est retexere? Unde quicumque sanctus et justus est, rectas vias Domini esse cognoscet. Vias autem Domini esse cognoscimus lectionem veteris et novi Testamenti, sanctarum intelligentiam Scripturarum. In his viis qui ambulat, nisi convertatur ad Dominum et ablatum ab eo fuerit velamen, quod erat ante oculos [PL25.946C] 164 Moysi, rectum iter invenire non poterit. Sin autem dixerit cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18), ambulabit in eis, et Christum inveniet: et Judaeos atque haereticos, quos vel praevaricatores vel impios Scriptura nunc nominat, offendere in eis, et infirmari atque corruere sentiet, juxta illud quod scriptum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel (Luc. II, 34).

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 924C-946C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22