Hieronymus Stridonensis, saeculo IV

Commentarii in Osee (3/6)

LIBER SECUNDUS

[PL25.859C] 51-52 Qui saepe navigat, aliquando patitur tempestatem: qui viam frequenter ingreditur, aut sustinet latronum impetus, aut certe metuit, omnique in arte, tam gloria quam obtrectatio, secundis adversisque ventis oritur, dum aut amici plus merito laudant, aut inimici plus justo detrahunt: rarumque invenias qui in utramque partem non favore, aut odio, sed rerum aequitate ducatur. Quod mihi in Scripturarum explanatione sudanti accidere [Al. [PL25.859D] accidisse] video. Alii enim quasi parva contemnunt, et quidquid dixerimus, contracta nare despiciunt: alii odio nominis nostri, non res, sed personas considerant: magisque aliorum silentium, quam nostrum studium probant. Sunt qui audacter nos facere asserant, [PL25.860C] quod arripuimus opus, quod nullus ante nos Latinorum tentare ausus est. Quidam in eo se disertos arbitrantur et doctos, si alieno operi detrahant, et non quid ipsi possint, sed quid nos non possimus dijudicent. Tu autem, Pammachi, qui nos facere praecepisti hoc, necesse est ut fautor sis imperii 53-54 tui [Al. imperio tuo], et Amafionios ac Rabirios nostri temporis, qui de Graecis bonis, Latina faciunt non bona; et homines eloquentissimos, [PL25.860D] ipsi elingues transferunt, Evangelico calces pede: hydramque [Al. viperamque] et scorpium juxta fabulas poetarum, aduras cauterio, solea conteras: et Scylleos canes ac mortifera carmina sirenarum surda aure pertranseas: ut pariter audire et nosse [PL25.861A] valeamus quid vaticinetur Osee propheta, in cujus explanationem secundum dictabimus [Al. dictamus] librum. Cumque tuo laeter adminiculo; et in prima urbe terrarum, primum et nobilitate et religione habere me gaudeam defensorem: tamen magis optarem illud mihi contingere, quod Titus Livius scribit de Catone, cujus gloriae neque profuit quisquam laudando, nec vituperando nocuit: cum utrumque summis praediti fecerint ingeniis. Significat autem M. Ciceronem et C. Caesarem: quorum alter laudes, alter vituperationes supradicti scripsit viri. Dum enim vivimus, et in vase fragili continemur, videntur amicorum prodesse studia, et nocere aemulorum opprobria. Postquam autem reversa fuerit terra in terram suam, et tam nos qui scribimus, quam eos [PL25.861B] qui de nobis judicant, pallida mors subtraxerit, et alia venerit generatio, primisque cadentibus foliis virens sylva succreverit, tunc sine nominum dignitate, sola judicantur ingenia: nec considerat qui lecturus est, cujus; sed quale sit quod lecturus est: sive ille episcopus, sive sit laicus, imperator et dominus, miles et servus; aut purpura et sericio, aut vilissimo panno jaceat: non bonorum [Al. bonorum] diversitate, sed operum merito judicabitur.

(Vers. 8, 9.) Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven post tergum tuum Benjamin: Ephraim in desolatione erit in die correptionis, in tribubus Israel ostendi fidem. LXX: Clangite tuba super colles, sonate super excelsa, [PL25.861C] praedicate in domo ὢν: mente excidit Benjamin, Ephraim in desolatione factus est in diebus correptionis, in tribubus Israel ostendi fidelia. Ephraim et Israel et Juda menses singuli, sive rubigo cum suis partibus devorabunt. Quamobrem praecipio vobis qui auditis, ut non voce sublimi, sed clara buccina concrepetis: claro enim auditu opus est, ut omnes audiant qui in circuitu sunt. Clangite buccina in Gabaa, cujus etymologiam in colles Septuaginta transtulerunt: et tuba in Rama, quae interpretatur excelsa: istae autem duae sunt in tribu Benjamin, vicinae sibi mutuo civitates, id est, Gabaa, in qua natus est Saul; et Rama, quae est juxta Gabaa, in septimo lapide a Jerosolymis sita; et quam rex Israel occupare conatus est, ut exitum et introitum [PL25.861D] clauderet tribui Judae. In Gabaa itaque et in Rama clara buccina et tuba personate; quorum buccina pastoralis est, et cornu recurvo efficitur: unde et proprie Hebraice SOPHAR (), Graece κερατίngr;η appellatur. Tuba autem de aere efficitur, vel argento, qua [quae] in bellis et solemnitatibus concrepabant [Al. concrepat]. Super Bethaven, quae quondam vocabatur Bethel, et est in tribu Ephraim, in qua vitulus aureus erat, non clangore et sonitu, sed ululatu opus est: quia vicina captivitas est. Et pulchre dixit quod Bethaven post tergum sit Benjamin: ubi enim tribus finitur Benjamin, [PL25.862A] haud procul in tribu Ephraim, haec urbs condita est. Idcirco autem dico atque praecipio: Clangite buccina in Gabaa, et tuba in Rama, et ululate in 55 Bethaven; quia domus regia Ephraim, sive ipse Ephraim, hoc est imperium Israel, jam in desolatione erit; et instat vicina captivitas. In die correptionis atque supplicii decem tribuum Israel, ostendi mea fidelia verba, quae per prophetas comminatus sum: ut quod sermone praedixeram, opere comprobarem. Quidam Bethaven juxta Septuaginta qui dixerunt domus ὢν, civitatem solis, interpretati sunt: et solem justitiae Christum dicentes, urbem illius Ecclesiam esse voluerunt. Quod mihi displicet: neque enim domus idoli, quam Aquila interpretatus est, domum inutilem, juxta tropologiam ad [PL25.862B] Ecclesiam referri potest. Sed hoc dicamus, quod Haeretici qui in Gabaa et Rama, excelsam sibi scientiam pollicentur, jubeantur ululare [Al. jubilare] in domo idoli; et non sint ante faciem Benjamin, qui interpretatur, filius dexterae: sed post tergum ejus, ubi oculos non habet. Omnis enim Ephraim jactantia, quae interpretatur ubertas, brevi in desolatione erit, et cum judicii, inquit, dies et tempus correptionis advenerit, verba mea non esse inania rebus ostendam. Pro eo quod nos transtulimus post tergum tuum Benjamin, Septuaginta verterunt, mente motus est Benjamin: semper ἔκστασιν, id est, mentis excessum, Benjamin, viro ecclesiastico coaptantes. Unde et in sexagesimo septimo psalmo (v. 28) dicitur: Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. [PL25.862C] Et in benedictionibus Jacob, sub persona Benjamin, de qua tribu Paulus apostolus fuit, scriptum legimus: Benjamin lupus rapax: mane comedet praedam et ad vesperam dabit escam (Gen. XLIX, 27). Qui enim in principio persequebatur Ecclesiam, postea in toto orbe Evangelii credentibus alimenta largitus est. Unde et Saul qui de tribu Benjamin fuit, in mentis excessu, tota die usque ad vesperum vaticinatus est inter prophetarum chorum (I Reg. X).

(Vers. 10.) Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam. LXX: Facti sunt principes Juda quasi transferentes terminos: super eos effundam sicut aquam impetum meum. Ductis Ephraim et Israel in captivitatem, et redacta terra eorum [PL25.862D] in solitudinem, principes Juda qui flere debuerant, et suum populum cohortari ut recederent ab idololatria, ne et ipsi similia sustinerent, coeperunt gaudere atque laetari, quod pateret sibi terra eorum ad possidendum latius: et facti sunt 56 quasi assumentes terminos Israel, transeuntes fines suos; et in locis quondam eorum regnum suum et possessionem dilatare cupientes. Quamobrem dicit Dominus: Et super ipsos principes Juda venient Babylonii; et ita eos quasi aquae impetus occupabunt: non suis viribus, sed indignatione mea. Dicit quoque et ad principes Juda, hoc est, Ecclesiae. [PL25.863A] quod non debeant exsultare; et haereticorum perditionem suam salutem aestimare: sed potius plangere, quod illi perierint. Unde et apostolus Paulus docet ecclesiasticos viros, ne glorientur super fractione Judaicorum ramorum, sed potius timeant ne et ipsi frangantur (Rom. XI). Et in alio loco: Quis, ait, scandalizatur, et ego non uror (II Cor. II, 29)? Alioquin super tales principes qui in aliorum miseriis gloriantur, et idcirco se stare putant, si alii corruant, effundet Dominus quasi aquam iram suam. Pro ira Septuaginta ὅρημα id est, impetum transtulerunt; et putant quidam pro benedictione accipiendum, juxta illud quod alibi legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 4). Sed rectius (ut omnes praeter Septuaginta transtulerunt) ira accipienda [PL25.863B] est: praesertim cum nomen [nomini] effusionis et irae conveniat, dicente propheta ad Dominum: Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos (Ps. LXVIII, 25). Transferunt principes Juda terminos quos posuerunt patres eorum, quando immutant mendacio veritatem; et aliud praedicant quam ab apostolis acceperunt.

(Vers. 11.) Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordem. LXX: Oppressit Ephraim adversarium suum, conculcavit judicium, quia coepit abire post vana. Si impius est Ephraim, et propter impietatem suam erit in desolationem, quomodo nunc dicitur: calumniam patiens Ephraim fractus judicio? qui enim calumniam patitur, et frangitur, judicium ejus inique opprimitur, [PL25.863C] maxime cum causa justa ponatur, quare sit traditus captivitati. Sequitur enim: quoniam coepit abire post sordem, hoc est, post idola quae sordibus comparantur. Quod ergo dicit, hoc est: opprimitur Ephraim ab Assyriis, primum a Phul, deinde a Teglatphalasar (IV Reg. XV), postea a Salmanasar; non quod illi justi fuerint, qui eum oppresserunt, et idcirco traditus eis sit; sed quod qui quondam fuerunt populus meus, me eos deserente traduntur ad poenas, et in hoc videtur esse calumnia, 57 non Deo [Al. a Deo], qui justam infert sententiam: sed his qui tormenta sustinent, dum pejoribus se adversariis conceduntur. Redditque causam Dominus, idcirco eos in hac parte calumniam sustinere, et tradi pejoribus, et erga illos judicium [PL25.863D] non servari: quia coepit Ephraim, id est, Jeroboam abire post idola, et Deum derelinquere: ipse enim aureos fabricatus est vitulos. Secundum Septuaginta interpretationem, oppressit Ephraim, id est, Jeroboam adversarium suum Roboam, id est, tribum Juda et in eo oppressit: quia deserta Jerusalem et templo, Aegyptiarum sordium simulacra sectatus sit. [De haereticis manifestus est sensus: quod falsis sophismatibus suis et arte dialectica saepe opprimant ecclesiasticos: sed cum hoc fecerint, non munditiam verae fidei, sed sordes sequuntur mendacii, qui traditi diabolo et angelis ejus, videntur [PL25.864A] sibi calumniam pati, et in se fractam esse judicii veritatem.] Taliter vastatur Israel; et omnes labores ejus Assyrio vincente populantur: Deumque perdidit [Al. perdit] praesulem, et idcirco fractus judicio est; quia secutus est idola.

(Vers. 12.) Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. LXX: Et ego quasi conturbatio Ephraim, et quasi stimulus domui Juda. AS lingua Hebraica () tinea dicitur: RECOB () putredo et caries; quorum alterum vestes, alterum ligna consumit: pro quibus LXX, ταραχὴν, id est, tumultum, vel conturbationem, et stimulum transtulerunt. Et notandum quod tinea referatur ad Ephraim, et putredo ad domum Juda. Quomodo igitur tinea vestimenta consumit, et putredo vel caries ligna: [PL25.864B] quod utrumque longo fit tempore: ita Deus et decem tribubus, et postea tribubus duabus longo tempore dans locum poenitentiae, et eos provocans ad salutem, thesaurizantes sibi iram in die irae, quasi tinea efficitur et putredo, non quod Deus tinea sit vel putredo, aut conturbatio vel stimulus, sed quod sustinentibus poenas haec universa videatur. Primus igitur consumptus est Ephraim et Israel, deinde secuta est et domus Juda: non ipse Juda, sed domus ejus; alioquin reservabatur de genere Juda cui repositum fuit: Et ipse erat exspectatio gentium. Punitis autem haereticis, qui 58 intelliguntur Ephraim, etiam Judas, scilicet hi qui cum Ecclesia permanent, et haereticorum vel erroribus vel vitiis continentur, simili sententiae subjacebunt.

[PL25.864C] (Vers. 13.) Et vidit Ephraim languorem suum et Judas vinculum suum, et abiit Ephraim ad Assur: et misit ad regem ultorem, et ipse non poterit sanare vos: nec solvere poterit a vobis vinculum. LXX: Et vidit Ephraim infirmitatem suam, et Judas dolorem suum, et abiit Ephraim ad Assyrios, et misit ÷ legatos: ad regem Jarib, et ipse non potuit [Al. poterit] liberare vos, nec cessare faciet a vobis dolorem. Legatos non habetur in Hebraeo. Et ubi Septuaginta posuerunt Jarib, nos juxta Symmachum, ultorem vertimus: nam Aquila et Theodotion, judicem interpretati sunt. Quod autem JARIB () ultorem significet et judicem, nomen Gedeonis ostendit (Judic. VI), quem cum cultores Baal expeterent ad supplicium, eo quod lucum Baal arasque evertisset, respondit [PL25.864D] pater, ulciscatur se Baal, aut judicet eum Baal, et appellatus est, inquit, Jerobaal, id est, ulciscatur se Baal. Intelligens itaque Ephraim infirmitatem suam, et Judas vinculum suum, quo cum decem tribubus peccato fuerat colligatus, non a Deo qui solvere poterat, sed a rege Assyriorum quaesivit auxilium. Legimus, quod sub rege Manahen, qui decem tribubus praefuit (IV Reg. XV). Israel Assyriis dona transmiserit; et Judas sub rege Achaz, praesidium flagitarit Teglathphalasar regis Assyriorum, qui eos adversante Deo liberare non potuerunt, nec captivitatis vinculum solvere. Possumus vinculum, pro quo in [PL25.865A] Hebraeo scriptum est MEZUR (), et Aquila interpretatus est ἐπίδεσιν sive συνδεσμὸν, id est, colligationem sive conjurationem, et ad illud tempus referre, quando Rasin et Phasee filius Romeliae multa de tribu Juda hominum millia vastaverunt (Ibid. XVI), quod frustra Judas adversus reges duos non Dei, sed Assyriorum auxilium flagitarit. Quidam juxta tropologiam Ephraim et Judam, ad haereticos et ad viros ecclesiasticos referunt, eo quod et illi et Judas peccatorum vinculis colligati, juxta illud quod scriptum est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22), miserint ad Assur et ad regem ultorem, id est, diabolum de quo legimus: Ut destruas 59 inimicum et ultorem (Ps. VIII, 3). Et quia non verum vel auxiliatorem vel [PL25.865B] judicem deprecati sunt; idcirco permanere eos fecit in dolore languoris et vinculis delictorum. Legi in cujusdam commentariis regem Jarib, Christum interpretari. Et quia sequitur: Ipse non poterit sanare vos, hoc argumento usus est, quod haereticos vel ecclesiasticos peccatores Christus sanare non possit in tempore judicii, ubi nulla est misericordia, juxta illud quod scriptum est: In inferno autem quis confitebitur tibi (Ps. VI)? Et quod sanare vel liberare non possit, nequaquam sua imbecillitate, sed eorum merito, qui sero auxilium postularint. Quomodo et Dominus dicitur signa in patria sua facere non potuisse: et causa cur non potuerit, exponit: quia, inquit, non credebant in eum. Haec ille dixerit: nos in malam partem regem interpretemur [PL25.865C] ultorem. Pro eo quod nos exposuimus Jarib, id est, ultorem: alii male legunt JARIM per MEM litteram, quod transfertur in sylvas: unde et CARIATH JARIM, interpretatur villa sylvarum.

(Vers. 14.) Quoniam ego quasi leaena (V. leaena) Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. LXX: Quia ego sum quasi panther Ephraim, et quasi leo in domo Juda. Illis euntibus ad Assur, et mittentibus ad regem vindicem, vel ultorem, qui eos sanare non poterit; nec solvere vinculum colligatum, ostendam quod me adversante omne hominum auxilium vanum sit: ero enim quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Pro leaena, quod Hebraice dicitur SOHEL (), Septuaginta interpretati sint pantherem, quae Graece similiter dicitur et Latine, [PL25.865D] et tam nomen bestiae quam omnis bestia accipi potest: ut quidquid saevum in bestiis est, hoc in Dei indignatione cognoscas. Nihil panthere velocius, nihil leone fortius: in panthere velox per Assyrios regni Samariae significatur interitus; et in leone fortissimum contra Jerusalem et Judam aliquanto post tempore regnum ostenditur Chaldaeorum. Et quia leaenam sive pantherem, et leonem se esse dixerat, metaphoram servat, et dicit:

(Vers. 15.) Ego ego capiam et vadam, et tollam et non est qui eruat: vadens revertar ad locum meum [PL25.866A] donec deficiatis, et quaeratis faciem meam. LXX: Et ego rapiam, et 60 vadam et tollam, et non erit qui eruat: ibo et revertar in locum meum donec dispereant et quaerant faciem meam. Quaeritur si capiente, et tollente, et tenente Deo, nullus de manibus ejus potest eripere, juxta illud quod scriptum est: Nemo potest rapere de manu Patris mei (Joann. X, 29) quomodo Judas de manu Dei proditione sit raptus? Ad quod breviter respondebimus, nullum posse rapere de manu Dei: posse autem eum, qui tenetur, propria voluntate de manu Dei excidere. Quodque sequitur: Vadens revertar ad locum meum, locum Dei, magnificentiam et majestatem ejus debemus accipere: ut nequaquam pro dispensatione descendat ad homines, irascatur, misereatur, obliviscatur, fiat [PL25.866B] quasi panther, vertatur in leonem, mutetur in bestias: sed res spernat humanas, et permittat eos quos antea protegebat hostibus subjacere, ut tabescant, et deficiant, et intereant, et postea quaerant faciem Domini, et dicant: Illumina faciem tuam et salvi erimus (Ps. LXXIX, 4). Et: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Ps. LXXXIV, 8). Haereticis quoque et Ecclesiae negligenti, Deus in pantherem vertitur et leonem; et tollet ab his praedam quam Ecclesiae ante rapuerunt: ut capti salventur qui liberi perierant; et nequaquam habitabit in conciliabulis perversorum, sed revertetur ad locum suum, de quo dicit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 1) et eos spernet atque despiciet, donec deficiant in impietate, et quaerant eum per poenitentiam [PL25.866C] a quo fuerant derelicti. Alii locum Dei coelum putant; quo offensus Deus ab his qui in terra habitant revertatur, et eos faciet disperire, qui clementissimum Dominum magnitudine peccatorum in ferarum sibi rabiem converterunt.

(Cap. VI.---Vers. 1, 2.) In tribulatione sua mane consurgent ad me: venite et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet et curabit nos; vivificabit nos post duos dies, et in die tertio suscitabit et vivemus in conspectu ejus: sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum. LXX: In tribulatione sua mane vigilabunt ad me, dicentes: eamus et revertamur ad Dominum Deum nostrum: quia ipse verberabit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos: sanos nos faciet post dies duos: in tertio resurgemus et [PL25.866D] 61 vivemus coram eo, et sciemus, et persequemur, ut cognoscamus Dominum. Ideo Deus tradidit Ephraim et Judam captivitati, et nullus est qui de manu ejus possit eripere, et revertetur ad locum suum donec deficiant, et quaerant faciem ejus, ut quem propitium praesentemque non senserant, iratum et absentem requirant, et in tribulatione sua, orto eis lumine poenitentiae, mane consurgant ad cum, juxta illud quod in Isaia legimus: In tribulatione, Domini recordatus sum (Isa. XXVI, sec. LXX). Et in primo graduum psalmo: Ad Dominum cum tribularer clamavi, [PL25.867A] et exaudivit me (Ps. CXIX, I). Cumque ad Dominum mane surrexerint, quid loquentur? Venite et revertamur ad Dominum. Non sunt propria salute contenti, sed se mutuo provocant, ut revertantur ad Dominum quem reliquerant, quem propter peccata deseruerant, a quo fuerant derelicti. Quia ipse cepit, et sanabit nos: qui supra dixerat: Ego ego capiam et vadam, percutiet, et curabit nos. Pro eo quod diximus, curabit, omnes similiter transtulerunt, μοτώσει proprie autem μότα appellantur linteola quae inseruntur [Al. inferuntur] vulneribus, ut putridas carnes comedant, et extrahant purulentias: artisque medicorum est grandia vulnera longo sanare tempore, et per dolorem reddere sanitatem. Percutit ergo Dominus, et curat nos: quia quem diligit Dominus [PL25.867B] corripit, et castigat omnem filium quem recipit (Heb. XII); et non solum curat, sed vivificat post dies duos et die tertio resurgens ab inferis, omne hominum secum suscitat genus. Cumque percussos curaverit, et curatos vivificaverit, et vivificatos suscitaverit, tunc vivemus in conspectu ejus, qui, illo absente, mortui jacebamus. Vivemus [Al. viventes] autem in conspectu ejus: sciemus eum, et omni studio sectabimur, ut cognoscamus Dominum, quo tertia die resurgente, resurreximus. His sermonibus explicatur illud quod saepe jam admonuimus, et Israelem et Judam, id est, decem et duas tribus, tunc unum habituras esse pastorem, et regem David, cum crediderint in Dominum resurgentem: frustraque Judaei mille annorum sibi somnia pollicentur cum salus universorum [PL25.867C] die tertio repromissa sit, 62 qua Dominus ab inferis resurrexit. Hebraei diem secundum in adventu Christi sui interpretantur, et diem tertium in judicio, quando salvandi sunt. Quod ut concedamus, respondeant nobis, quae sit dies prima, hoc est, primus Salvatoris adventus. Et cum respondere non potuerint, inferamus primum diem esse juxta quod ipsi volunt, in humilitate Salvatoris adventum, secundum in gloria, tertium in habitu judicantis. Qui autem secundum tertiumque suscipiunt, primum se perdidisse testantur: quia secundus et tertius sine primo non potest appellari.

(Ves. 3.) Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. LXX: Quasi mane paratum inveniemus [PL25.867D] eum, et veniet nobis quasi pluvia temporanea et serotina terrae. Venite, inquit, et revertamur ad Dominum, quia ipse qui cepit, et sanabit nos, percutiet et curabit nos, et vivificabit nos, post dies duos, et die tertio suscitabit nos, ipse et non alius, quasi mane et aurora paratus est nobis. De quo et vicesimi primi psalmi titulus est: Pro assumptione matutina: licet in Hebraeo scriptum sit: Pro cervo matutino: eo quod interfecta morte, et tortuoso antiquoque serpente cupiat ad montana conscendere, et ipse, tenebris dissipatis, oritur nobis sol justitiae, ut nostram [PL25.868A] illuminet caecitatem. Et pulchre, praeparatus est, inquit, egressus ejus. De quo juxta tropologiam in octavo decimo psalmo legimus: Et ipse tamquam sponsus egreditur de thalamo suo (Ps. XVIII, 5). Qui non solum mane vocatur, et aurora, et diluculum: sed veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae. Nos Christum [Al. Christi] recipimus temporaneum, quando fidei in nobis jacta sunt fundamenta et suscipiemus eum imbrem serotinum, quando maturis segetibus, fruges capiemus aeternas, et in dominica horrea recondemur. Ergo Judaei, qui temporeneas pluvias non receperunt, et absque pluviis jecere semen, segetum fructus in ultimo tempore non recipient. Haec est pluvia de qua Dominus pollicetur dicens: Dabo vobis pluviam temporaneam, [PL25.868B] et serotinam (Deut. XI, 14). Juxta allegoriam, datur 63 pluvia temporanea, quando ex parte cognoscimus: datur pluvia serotina, quando venit quod perfectum est. Semperque Dominus mane surgentibus paratus est, qui possunt dicere, Consurgam diluculo (Ps. LVI, I). Et: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea (Ps. LXII).

(Vers. 4, 5.) Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra, quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens: propter hoc dolavi in prophetis, et occidi eos in verbis oris mei, et judicia tua quasi lux egredientur. LXX: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia autem vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens: propterea succidi prophetas vestros, occidi [PL25.868C] eos in verbis [Al. verbo] oris mei, et judicium tuum quasi lux egredietur. Quando dicit: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? parentis in perditos filios monstrat affectum, juxta illud quod in Isaia legimus: Quid est quod ultra debui facere vineae meae et non feci ei (Isa, V, 4)? Et in Michaea: Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi; quia eduxi te de terra Aegypti, de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam (Mich. VI, 2, 4). Quid igitur faciam tibi, Ephraim, quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra, qua vobis semper misertus sum quasi nubes matutina pertransiit, et quasi ros mane consurgens, qui, orto sole, siccatur. Jam enim captivitas prope est, jam vos cerno duci in Assyrios [PL25.868D] et in Babylonios catenatos: dolavi vos in prophetis, et verbis terribilibus comminatus sum, scalpellum, ignes et cauteria protuli, ut qui clementem contemnebatis, timeatis offensum, et occidi negligentes in verbis oris mei, ut ante peccatores verborum terrore punirem, quam captivitas immineret. Et haec universa feci, ut judicii, quo te judicaturus sum, veritas appareret, nullusque dubitaret vos juste quae patimini fuisse perpessos. Pro eo quod est, dolavi in prophetis, Septuaginta transtulerunt, succidi prophetas vestros, ipsos pseudoprophetas occisos [PL25.869A] a Domino intelligentes: ut qui causa erroris fuerant, prospera promittentes, interfecti verterentur in occasionem salutis. Et est sensus: Ne 64 diceretis, prophetis credidimus, etiam ipsos interfeci: ut omnis vobis peccandi tolleretur occasio. Legimus in Regum volumine quadringentos quinquaginta Prophetas Baalim interfectos sub Elia (III Reg. XVIII), et aliam innumerabilem multitudinem sub Jehu (IV Reg. X), qui subvertit domum Achab. Haec eadem et ad haereticos, et ad verum [Al. virum] Judam, qui similia perpessurus est, dicta sentimus, quod provocet eos Dominus ad misericordiam, et reverti cupiat ad salutem. Sed illi delicias hujus saeculi et refrigeria quasi nubem et rorem, qui cito transeat consectentur, quibus in Evangelio [PL25.869B] dicitur: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te: quae autem parasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Et dives ille purpuratus, qui ante januas suas jacentem Lazarum contemnebat (Luc. XVI), omne quod fruitus est, instar nubis ac roris transisse cognovit. Semper autem prophetas haereticorum interficit Deus: dum aeterna eis supplicia comminatur, et aufert de vera vita, et morti scelerum derelinquit. Nos autem nubem diligamus illam, quae perpetua est, et quae a mundi hujus ardore nos protegit, cui sedens Dominus venit in Aegyptum, et omnia Aegyptiorum simulacra confregit. Amemus illum rorem, de quo Moyses loquitur: Descendant sicut ros verba mea (Deut. XXXII, 2). Et de que Isaias dicit: Resurgent mortui, et resuscitabuntur qui in sepulcris sunt: ros enim qui a te [PL25.869C] est, sanitas eorum est (Isai. XXVI, 19, sec. LXX). Sunt qui prophetas interfectos vere [Al. viros] sanctos aestiment, eo quod causa populi peccatoris etiam prophetae occisi sint, et hostibus traditi.

(Vers. 6, 7.) Quia misericordiam volui, et non sacrificium: et scientiam Dei plus quam holocausta; ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi praevaricati sunt in me. LXX: Quia misericordiam volo, et non sacrificium, scientiam Dei magis quam holocausta: ipsi vero sunt sicut homo praeteriens testamentum. Quod sequitur in Septuaginta: Ibi contempsit me Galaad civitas, quae operatur vana, et reliqua, sequenti capitulo coaptanda sunt [Al. aptandum est]: nos quod proposuimus, disseramus: Dolavi eos in prophetis, occidi in verbis oris mei, gravia comminatus [PL25.869D] sum, ut misererer poenitentium, ut lapsis atque surgentibus porrigerem manum. 65 Neque enim sacrificiis delector et victimis, et holocaustorum multitudine. Victimae meae et holocausta, salus credentium, et conversio peccatorum est. Ipsi autem imitati sunt Adam, ut quod ille in paradiso fecerat, pactum meum legemque praeteriens, isti in terra [PL25.870A] facerent. Et ibi, hoc est, in paradiso, omnes praevaricati sunt in me, in similitudinem praevaricationis Adam. Non enim mirum si quod in parente praecessit, etiam in filiis condemnetur. Quotidie Deus et eos qui extra Ecclesiam sunt, et qui peccant in Ecclesia commorantes, provocat ad poenitentiam, et dicit eis: Misericordiam volo, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Illi vero offerunt panem sacrilegum, et dant eleemosynas, et sectari videntur humilitatem: quae ego, si vere fiant, holocausta interpretor. Cum autem scientiam Dei reliquerint, frustra, truncato capite fidei, caetera membra habere se jactant, praevaricati sunt enim pactum Dei in Ecclesia, sicut Adam praevaricatus est in paradiso; et [PL25.870B] imitatores se antiqui parentis ostendunt, ut quomodo ille de paradiso, sic et isti ejiciantur de Ecclesia.

(Vers. 8.) Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine, et quasi fauces virorum latronum (sive viri latronis) utrumque enim legi potest. LXX: Ibi contempsit me Galaad, civitas quae operatur vana, et conturbat aquam, et fortitudo tua viri piratae. Legimus in Ramoth Galaad unctum esse in regem Jehu (IV Reg. IX), qui sanguinem sanguini miscuit, et Achab subvertit domum, et ante solis ortum acervos capitum filiorum ejus jussit statui; in hac urbe trans Jordanem in possessione tribus Gad, idolum consecratum est: quae habitabatur a sacerdotibus, nam et ipsa fugitivorum civitas fuit. Quanto igitur celebrior et majoris auctoritatis, quia in partem sacerdotum fuerat [PL25.870C] delegata, tanto trans Jordanem habitanti Israel principium idololatriae, et malorum omnium fuit, ut qui primi peccaverant, primi ab Assyriis caperentur. Et quoniam 66 ipsa provincia plena est latrociniorum, comparat eos latronibus, ut quomodo illi viatoribus, sic sacerdotes simplicitati populi insidiati sunt. Porro secundum tropologiam, Galaad interpretatur transmigratio testimonii; et contemnit Deum, dum testimonia Scripturarum ad perversa depravat dogmata, et omnia opera illius vana sunt, conturbatque Ecclesiae aquas, et de purissimis fontibus coenosos et sordidos rivos facit, qui maculent potius quam mundent baptizatos. Omnisque fortitudo hujus urbis, quasi viri piratae est, dum imitatur diabolum, qui in hujus saeculi mari, in quo naves pertranseunt, [PL25.870D] insidiatur his qui ad portum pervenire contendunt. Denique Symmachus manifestius interpretatus est, dicens: Et fauces tuae quasi viri insidiatoris. De istiusmodi piratis in Job legimus: Non est dilatio piratis (Job XXV, 3, sec. LXX). Quamvis enim in praesenti saeculo se jactare videantur, e conturbare aquas, et operari vana, et exercere piraticam, [PL25.871A] tamen non est mora poenarum, quae eos velociter comprehendent.

(Vers. 9.) Particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. LXX: Absconderunt sacerdotes viam Domini, interfecerunt Sicima: quia iniquitatem operati sunt. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Societas sacerdotum in via interficiebant Sichem: Theodotion hoc modo, Absconderunt sacerdotes viam, interficiebant in dorso: Aquila, Participatio sacerdotum in via occidebant humeros: quorum cum intelligentiam juxta historiam quaereremus ab Hebraeo, ita nobis expositum est: Sacerdotes Bethel, immo fanatici Bethaven, temporibus Paschae et Pentecostes, et Scenopegiae, quando per Sichem, quae hodie Neapolis [PL25.871B] appellatur, eundum erat Jerosolymam, ubi solum licebat victimas immolare, ponebant in itinere latrones, qui insidiarentur pergentibus, ut magis vitulos aureos in Dan et in Bethaven, quam in Jerosolymis et in templo adorarent Deum. Quod autem dicit: Participatio et societas sacerdotum, conjurationem eorum 67 significat, et in malam partem consensum. Sin autem legerimus, ut nos interpretati sumus: particeps sacerdotum, ad Galaad, inquit, referendum est, quae operatur idolum: est et supplantata sanguine, quod sacerdotum impietatem secuta sit, et latrociniis vacet ac sanguini. Hoc illi dixerint: Nos autem dicamus intercludere haereticos viam, ne de Sichem, id est, de bonis operibus pergamus in Jerusalem, id est, in Ecclesiam. Isti sunt quasi fauces virorum [PL25.871C] latronum, et interficiunt eos, qui per hujus saeculi viam ad veritatem pergere cupiunt. Sichem interpretatur ὦμοι, id est, humeri: in humeris opus intelligimus, et omnes falsi sacerdotes abscondunt viam, et occidunt homines malis operibus, ne perveniant Jerusalem. Quod autem humerus opus significet illud ostendit: Da cor tuum in humerum tuum (Genes. IV, 9, 15), hoc est, quae intelligis, verte in opera. Et de Issachar legimus, quod supposuerit humerum suum ad laborandum, et vir agricola sit.

(Vers. 10, 11.) In domo Israel vidi horrendum, ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel; sed et, Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. LXX: In domo Israel vidi horribilia, ibi fornicationem Ephraim, contaminatus est Israel et [PL25.871D] Juda: incipe vindemiam tuam cum convertero captivitatem populi mei. De hoc scelere et horrore terribili est [Al. et] Jeremias locutus [Al. loquitur]: Obstupuit coelum super hoc, et exhorruit terra vehementer (Jerem. II). Quid enim horribilius, quam decem tribus ad idolorum cultum repente transgressas? Unde ad metropolim earum dicitur: Aufer vitulum tuum, Samaria, in qua primus fornicatus est Ephraim, [PL25.872A] id est, Jeroboam de tribu Ephraim, et illo fornicante, contaminatus Israel est, populus videlicet Samariae, qui magna est parte commune Israelis nomen obtinuit. Unde et ad Judam sermo convertitur: Tu quoque Juda, pone messem tibi, et est sensus: Non te putes esse securum, quod Israel captivus abducitur: tu quoque praepara tibi segetes, ut metantur; non multo enim post tempore duceris captivus in Babylonem, et messionis tuae tempus adveniet. Cumque te Chaldaei 68 messuerint, convertam rursum captivitatem populi mei, et sub Cyro rege Persarum, et Artaxerxe reducam populum meum. Et nota quam significanter Judae captivitas, et regressio pariter prophetetur; de Israel autem, hoc est, de decem tribubus, et nunc tacitum est, et [PL25.872B] si quando prosperum quid dicitur, in Christi differtur adventum. In domo autem haereticorum quotidie videmus horrenda: fornicantibus primum magistris, et populo qui ab eis inducitur sordidato. Judae quoque, hoc est, Ecclesiae praecipitur, ut et ipse propter peccata paret sibi messem, sive vindemiam, cum judicii tempus advenerit. Sed huic ignoscitur, et veniam Dominus pollicetur, quia quem diligit corripit, et castigat omnem filium quem recipit (Heb. XII), ut probatum et purgatum condat in thesauros suos. Quidam hoc quod dicitur, Juda, incipe vindemiam tuam, sive, pone messem tibi, ad bonam partem referunt, ut punito Israel, iste operum suorum fructus recipiat juxta illud quod scriptum est: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 6). [PL25.872C] Nobis superior sensus magis placet.

(Cap. VII.---Vers. 1.) Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae: quia operati sunt mendacium, et fur ingressus est, spolians latrunculus foris. LXX similiter. Multa saepe Israel idololatriae accepit vulnera, et maxime illud, quando in eremo vituli conflaverunt caput, atque dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti (Exod. XXXII, 4). Unde ego qui malo poenitentiam peccatoris, quam mortem (Ezech. XVIII, XXXIII), et postea loquor in Evangelio: Non indigent sani medico, sed hi qui male habent (Luc. V, 31), vulnera populi mei sanare conatus sum. Et cum haec omni arte tractarem, ut miserabilis populus curaretur, subito exstitit Jeroboam de tribu Ephraim, [PL25.872D] qui vitulos aureos faceret, et malitia Samariae revelata est, sequentis regem impium: operati sunt enim et rex et populus mendacium, hoc est, idolum. Sicut enim contrarium est simulacrum Deo, ita mendacium veritati. Ipse autem rex instar furis ingressus est ad populum Israel, et quasi latrunculus infelicem 69 plebem Dei expoliavit auxilio. Et est sensus: Cum vellem vetera populi mei peccata delere, [PL25.873A] propter antiquam idololatriam, Ephraim et Samaria nova idola repererunt. Sed et hoc dici potest, quod Domino Salvatore post effusionem sanguinis sui, et Ecclesiam suam tam de Judaeis quam de gentibus congregatam, volente populi peccata sanare, et eos ad poenitentiam reducere; subito Ephraim, qui ubertatem falsorum dogmatum repromittunt, et populus Samariae qui se dicit Dei praecepta servare, surrexerunt et operati sunt idolum falsorum dogmatum, et per illos ingressus est fur et latro diabolus in Ecclesiam: sive ipsa doctrina haereticorum ingressa est, quasi fur et latrunculus, de quibus Salvator dicit in Evangelio: Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8). Fures insidiantur, et occulta fraude decipiunt: latrones audacter aliena diripiunt. Qui enim furantur, nocte [PL25.873B] furantur et in tenebris. Unde significanter ait, quod fur ingressus clam sit, et latrunculus exspoliet foris. Non enim possunt exspoliare veste Christi quos docuerunt, nisi eos de Ecclesia foras eduxerint, et in perversa doctrinarum suarum via fecerint ambulare. Fures et latrones qui venerunt ante Dominum, non Moysen et prophetas qui semper Salvatoris ore laudantur, sed pseudoprophetas debemus accipere, et postea haereticos, qui non missi sunt a Domino, sed sua voluntate venerunt.

(Vers. 2.) Et ne forte dicant in cordibus suis, omnis malitiae [Vulg. omnem malitiam] eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suae: coram facie mea factae sunt. LXX: Ut concinant quasi canentes in cordibus suis, omnes malitias eorum recordatus [PL25.873C] sum: nunc circumdederunt eos cogitationes suae, contra faciem meam factae sunt. Ne forsitan, inquit, dicant in cordibus suis: vetera nobis Deus peccata restituit, et patrum delicta persolvimus: illi comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt (Jerem. XXXI); idcirco quae nunc et in praesentiarum, me vidente, fecerunt, et quotidie faciunt, sequenti sermone narrabo, et ostendam illis adinventiones suas, sive cogitationes quibus mala studiosissime consectati sunt, 70 et quae me praesente gesserunt, non timentes faciem meam. Quod autem in Septuaginta legimus, ut concinant quasi canentes in cordibus suis, ad illud referendum est, quod ideo fur ingressus, sive latrunculus exspoliaverit foris, ne in pristinis divitiis et vestibus permanentes, repellerent [PL25.873D] furis latronisque consensum; sed cum spoliati fuerint, concinant cum eis, et uno corde efficiantur (Dist. 4, de Poenit., cap. Cum ita): idcirco recipient quae fecerunt, et omnes cogitationes eorum vel opera meum non merebuntur aspectum. Haeretici quoque non possunt vetera contra Deum peccata causari; cum quotidie antiquis operibus novam addant impietatem, et cum perditis pereant, suisque [PL25.874A] ligentur erroribus, et cum Deum se coelare putent, oculos ejus vitare non valeant.

(Vers. 3.) In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. LXX: In malitiis suis laetificaverunt reges, et in mendaciis suis principes. Exponit quae coram facie ejus fecerunt: In malitiis suis laetificaverunt regem Jeroboam, et in mendaciis suis principes qui sub Jeroboam populo praefuerant. Haeretici quoque in malitia operum suorum laetificaverunt regem diabolum, et in mendaciis dogmatum perversorum principes, haud dubium quin mundi hujus, quorum falsam sapientiam destruit Deus. Possumus regem apud haereticos dicere, qui primus haeresim reperit, et principes eos qui praepositi haereticorum populis, falsum sibi vindicant sacerdotium. Et simul notandum, quod in peccatis nostris [PL25.874B] gaudeant contrariae fortitudines et rectores ac principes tenebrarum istarum.

(Vers. 4.) Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. LXX: Omnes adulterantes quasi clibanus ardens ad coquendum in deustionem flammae a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. Qui in malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes, omnes adulteri sunt, et instar clibani ab Jeroboam idololatriae igne succensi, ut panem coquerent impietatis, qui cum erroris in animas eorum misisset incendium, quasi caminus et clibanus primo igne succensus, paululum conquievit, ut non vim faceret 71 populo, sed suae eum dimitteret voluntati, donec fermentaretur [PL25.874C] omne mendacium: quidquid enim necessitate fit, cito solvitur: quod voluntate arripitur, perseverat. Ideo et hic quia translationem a clibano sumpserat, qui ad coquendos panes succenditur, servat in reliquis, ut in commixtione fermenti totius populi monstret assensum: quo scilicet et rex et populus pari in idololatria ardore corruerint. Haereticorum corda diaboli igne succensa, ut in eis panes coquantur Antichristi, nemo ambigit: qui idcirco primum quiescunt in Ecclesia, et loquuntur occulte, et omnia pacifica repromittunt, ut cancer paulatim serpat in populos, et fermentum doctrinae eorum (quod et Dominus intelligens loquitur: Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6) cum intumuerit in cordibus deceptorum, tunc in apertam [PL25.874D] prorumpunt insaniam, et impletur in eis quod a Joanne Apostolo dicitur: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. I, 19).

(Vers. 5 seq.) Dies regis nostri: coeperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus: qui applicuerunt quasi clibanum cor suum cum nsidiaretur eis. Tota nocte dormivit coquens eos, mane [PL25.875A] ipse succensus quasi ignis flammae: omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt, non est qui clamet ad me ex [Vulg. in] eis. LXX: Dies regum vestrorum. Coeperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum pestilentibus, quia succensa sunt quasi clibanus corda eorum, cum praecipitarentur tota nocte. Ephraim [Al. Israel] somno repletus est: mane factum est: incensus est quasi ignis flammae [Al. flamma]. Omnes calefacti sunt quasi clibanus ignis ardens, et ignis devoravit judices suos. Omnes reges eorum ceciderunt: non est in eis qui invocet me. Obscurus locus et attento lectoris sensu indigens, ut primum historiam cognoscamus. Paulum Israel et Samariae civitas conquievit, recepto in se erroris ardore, donec tota [PL25.875B] massa fermento similis fieret, et cresceret atque erumperet, ac 72 populus intumescens clamaret ad fores Jeroboam regis, et diceret: Hic est dies Jeroboam regis nostri, hic est festus dies quem nobis constituit imperator noster: hunc celebramus, hunc canimus, in hoc exsultamus et ludimus, in hoc vitulos aureos adoramus. Clamante populo, principes non irati sunt, ut quidam putant; sed et ipsi coeperunt furere a vino, et intelligentiam suae mentis amittere, oblivisci Dei, et in idolorum ligna impingere. Quod cum rex cerneret, clamare scilicet populum et dicere: dies iste regis nostri est, et principes quasi temulentos et fanaticos, nescire quid dicerent, extendit manum suam illusoribus, populavit assensum his qui ei vanis laudibus illudebant. Qui illusores, [PL25.875C] cum insidiaretur eis rex suus, et eos a Deo suo abduceret, praebuerunt ei quasi clibanum cor suum, ut eos succenderet et idololatriae flammis ardere faceret. Idcirco enim assensus est populo, quia intellexit omni eos ad errorem mente conversos. Quodque sequitur: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus est quasi ignis flammae, hoc significat: postquam misit ignem in clibanum cordis eorum, et vidit eos furere, et nullum esse qui suae resisteret voluntati, tota nocte dormivit, id est, securus fuit: versatus in tenebris est, dum illi coquerentur et impietatis panem efficerent. Unde postea surrexit mane, et scelerum suorum flammam aperta ostendit insania, ut nequaquam per insidias, sed impudenter a Dei cultu ad idolorum caeremonias transilirent. [PL25.875D] Quid plura? omnes quasi clibanus, idololatriae igne calefacti sunt, et devoraverunt judices suos, ut etiam qui bonus esse potuerat per naturam, et religionis Domini recordari, videns et principes et populum vitulis subditos, et illos putare deos, etiam ipse a scelere devoraretur. Denique omnes reges ceciderunt Israel, et ambulaverunt in viis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, et nullus inventus [PL25.876A] est qui, desertis idolis, reverteretur ad Deum. 73 Haec juxta Hebraeorum traditionem audacter magis quam scienter locuti sumus, fidem dictorum auctoribus relinquentes. Nunc ad spiritualem intelligentiam transeamus: Infelices populi, qui a rege diabolo, et ab ejus principibus seducuntur: sive qui ab haereseos principe, et ejus ducibus solemnitates alias susceperunt, relinquentes Ecclesiam, et veritatem conculcantes fidei, solent clamare et dicere: Haec est dies regis nostri: verbi gratia, Valentini, Marcionis, Arii, atque Eunomii. Quod audientes qui eis praepositi sunt, non inebriantur vino, ne leve putetur esse peccatum; sed insaniunt ex vino, de quo Moyses scripsit in Cantico Deuteronomii: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum [PL25.876B] insanabilis (Deut. XXXII, 33): hi enim comedunt cibos impietatis, et vino iniquitatis inebriantur. De quo dicit et Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Et in Proverbiis legimus: Principes vinum non bibant: ne obliviscantur sapientiae, et recta judicare non possint (Prov. XXXI, 5). Unde deceptis et populis et ducibus, princeps extendit manum suam vel illusoribus et pestilentibus, quales erant filii Heli, et de quibus in primo psalmo legimus: In cathedra pestilentium non sedit (Ps. I, 1); de quo dicitur: Ejice pestilentem de consilio, et egredietur cum eo contentio (Prov. XXII, 10): quorum succensa sunt corda, ut allidant quos deceperint. Hoc enim juxta Septuaginta significant cataractae, quae non sursum levant, sed allidunt deorsum. Quodque [PL25.876C] dicit: Tota nocte Ephraim in somno repletus est, ostendit haereticos dormientes lucem solis justitiae non videre. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: quia oppressus est sensus eorum. Et de his in Psalmis legimus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Ps. LXXV, 6). Horum corda calefiunt variis perturbationibus: ira, amore, avaritia; et devorant judices suos, vel si quid possunt in animo habere virtutum, vel sensus quibus mala discernunt a bonis. Sive hoc dicendum quod duces haereticorum a suis populis devorentur, ut quorum domos devorant turpis lucri gratia, ipsi eorum devorentur assensu. Omnes haereticorum principes ceciderunt: quamvis clamet ad Dominum, nullus est qui invocet nomen ejus: Omnis enim qui invocaverit nomen 74 Domini, [PL25.876D] salvus erit (Rom. X). Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat illos (Psal. XCVIII), qui haereticorum reges et principes non exaudit, quia non est inter eos qui clamet ad Dominum.

(Vers. 8-10.) Ephraim in populis ipse commiscebatur, Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur: comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit: [PL25.877A] sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit; et humiliabitur superbia Israel in facie ejus: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. LXX: Ephraim populis suis commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius, qui non reversatur: comederunt alieni fortitudinem ejus, ipse vero nescivit, et cani effloruerunt ei, et ipse ignovit: et humiliabitur contumelia Israel in facie ejus, et non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Factum est regnum decem tribuum, sicut omnium nationum, quia recesserunt a Domino: et sicut subcineritius panis, qui non reversatur, hoc est, non agit poenitentiam, comederunt Assyrii atque Chaldaei fortitudinem ejus, et quidquid virium habere poterat, devoraverunt. [PL25.877B] Tantaeque vecordiae fuit, ut devoratum esse se nesciret: aut certe ignoraret causam propter quam fuisset devorantibus traditus: denique usque ad senectutem, id est, usque ad ultimam captivitatem, in coepto errore permansit. Unde humiliabitur superbia Israel non multo post tempore, sed nunc et in praesenti: hoc est enim quod dicit, in facie ejus: humiliabitur autem, quia se erexerat et non in Deo, sed in multitudine confidebat exercitus. Et quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV); pro superbia, id est, GAON (), more suo Septuaginta ὕβριν, id est, injuriam, transtulerunt. Et quia supra dixerat: Ephraim factus est subcinericius panis qui non reversatur, et videbatur ambiguum, nec satis sonare quid diceret, nunc [PL25.877C] ponit manifestius: Non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Quod si fuissent reversi ad Dominum Deum suum, audissent utique per Jeremiam loquentem Deum, Revertimini ad me, et ego revertar 75 ad vos. Et cum tanta fecerint, non quaesierunt eum, quem suo vitio perdiderunt. Cum autem debeat Ephraim, ut ad sensum alium transeamus, docere populos, et ad similitudinem sui trahere, ipse populis commiscetur, et similis eorum efficitur, juxta quod supra dictum est: Erit sicut populus, sic sacerdos. Sive Ephraim populis et gentibus commiscetur, ut omnes haeretici nihil differant ab errore gentilium. Et qui quondam fuit princeps in Ecclesia, factus est subcinericius panis, ex omni parte immundo cinere et [PL25.877D] ignium ardore circumdatus, ut non reverteretur ad Dominum, sed in coepto permaneret errore. Comederunt daemones robur ejus: isti sunt enim alieni et hostes omnium Christianorum, et ipse nescivit, adversarios amicos putans, et devoratores suos arbitrans esse convivas; sed et cani effusi sunt in eo, immo effloruerunt, id est, multo erravit tempore; et nihilominus ignoravit senectutem et vetustatem suam, de qua scriptum est: Quod veteratur et senescit, [PL25.878A] prope exterminium est (Hebr. VIII, 13). Et si ad justum virum, et ad ecclesiasticum dicitur: Cani hominis sapientia ejus (Sap. IV, 8): quare non dicatur ad iniquum, et ad haereticum: Cani hominis stultitia ejus? De hac senectute Daniel dicebat ad presbyterum: Inveterate dierum malorum (Dan. III, 52). Unde et in libro Pastoris (si cui tamen placet illius recipere lectionem) Hermae primum videtur Ecclesia cano capite, deinde adolescentula, et sponsa crinibus adornata. Cumque humilietur superbia haereticorum, sive contumelia, quam quotidie faciunt ecclesiasticis viris, non revertuntur ad Dominum; sed in omnibus his nequaquam requirunt eum; quia calefacti sunt quasi clibanus, et non quaesierunt eum: devoraverunt judices eorum, et reges pariter conciderunt, [PL25.878B] nec est qui clamet ad Dominum. Quae universa perpessi sunt, ut Dominum quaererent, quem quaerere noluerunt.

(Vers. 11, 12.) Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt: et cum profecti fuerint, extendam [Vulg. expandam] super eos rete meum, quasi volucrem [Al. volucres] coeli detraham eos, caedam illos secundum auditionem 76 coetus eorum. LXX: Et erat Ephraim quasi columba insipiens non habens cor. Aegyptum invocavit [Al. invocabit], et in Assyrios abierunt sicut ibunt. Mittam super eos rete meum, ut volatilia [Al. volatile] coeli detraham illos, corripiam eos in auditu [Al. adventu] tribulationis eorum. Praecepit Dominus in Evangelio (Matth. X), ut simus simplices [PL25.878C] quasi columbae, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias, sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum: quia prudentia absque bonitate, malitia est: et simplicitas absque ratione, stultitia nominatur. Factus est ergo Ephraim quasi columba seducta, quod Hebraice PHOTHA (): ab Aquila et Symmacho, θελγομένη, vel ἀπατωμένη dicitur, id est, lactata, sive decepta: et a Septuaginta insipiens, sive insensata: ἄνους enim utrumque exprimere potest. Et pulchre columba seducta, sive insipiens appellatur, quia est columba et sapiens, quae dicit in Psalmis: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Ps. LIV, 7)? Cujus [PL25.878D] pennae deargentatae sunt, et posteriora dorsi ejus in virore auri. Ephraim autem columba insipiens, et non habens cor, intantum brutae mentis ostenditur, ut Aegyptum invocans, ad Assyrios perrexerit. Qui enim deprecatus Aegyptiorum auxilium est, ab Assyriis captivus abducitur. Baculus arundineus Aegyptus, cui qui innixus fuerit, statim conteret eum, et fractus atque contritus manum transforat incumbentis. Et ut ostenderet Deus, quod commutantes [PL25.879A] loca, oculos ejus vitare non possumus, et semper Dei regimur potestate: Cum, inquit, profecti fuerint in Assyrios, etiam ibi extendam rete meum, et si exaltati fuerint ut volucres, inde detraham illos. Deiraham illos autem non in perditionem, sed ut caedam quasi filios: et caedam non in poenarum magnitudine, sed in timore, ut audientes ventura [Al. vetera] supplicia, solis terroribus emendentur. Quaeritur cur Ephraim non aliis avibus, sed columbae comparatus sit. Aves caeterae pullos suos etiam cum periculo vitae suae protegere festinant, 77 et cum ad nidum suum accipitrem, colubrum, corvum, sive cornicem accedere viderint, huc illucque volitant, et immittunt se morsu, et unguibus lacerant, et dotorem parentis querula voce testantur; sola columba [PL25.879B] ablatos pullos non dolet, non requirit: et ideo huic recte comparatur Ephraim, quod vastatum per partes populum non sentiat, sed negligens sit salutis suae. Quodque dicit, caedam eos secundum auditionem coelus eorum, hoc significare potest: sicut juncto consilio omnes idola fabricati sunt: ita me irato, omnes pariter vastabuntur. Magistros contrariorum dogmatum, qui Christum reliquere sapientiam, et de Ecclesia sunt egressi, recte insipientem et excordem columbam possumus dicere, qui terrena desiderantes, Assyriis traditi sunt. Et cum profecti fuerint de Ecclesia, expandit Dominus super eos rete suum, testimoniis Scripturarum, et artifici sapientiae sermone contextum, ut elevantes se contra sapientiam Dei, et instar avis ad excelsa [PL25.879C] volitantes, ad humilia detrahat, et corripiat eos comminatione, et auditione poenarum, ut correcti non pereant in aeternum.

(Vers 13.) Vae eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Ego [Vulg. Et ego] redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. LXX: Vae eis, quoniam recesserunt a me: manifesti sunt, quoniam impie egerunt in me: ego vero redemi eos: ipsi vero locuti sunt contra me mendacium, et non clamaverunt ad me corda eorum, sed ululabant in cubilibus suis. Me extendente rete meum, ut eos comprehenderem, et quasi volucrem coeli de superbia deponerem, et caederem in auditu angustiae, illi recesserunt et resilierunt [PL25.879D] a me, hoc enim significat ἀπεπήδησαν, quod Septuaginta transtulerunt: et propterea vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Pro eo quod nos diximus, vastabuntur, et in Hebraeo scriptum est [PL25.880A] SOD LAEM (), id est, vastatio eis: Symmachus, interitum: 78 Theodotio, miseriam interpretati sunt. Porro in editione Vulgata dupliciter legimus; quidam enim codices habent, δῆλοί εἰσιν, hoc est, manifesti sunt: alii δειλαῖοί εἰσιν, hoc est, meticulosi, sive miseri sunt. Vastabuntur igitur et miseri erunt, et semper timentes ac formidantes, quia praevaricati sunt in Deum, adorantes vitulos aureos, et relinquentes eum qui redemit eos de Aegyptia servitute, et eduxit in excelso brachio. Ipsi vero locuti sunt contra Dominum mendacia, dicentes de idolis: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti (Exod. XXXII), et non clamaverunt ad Dominum in corde suo, sed in idololatriae fornicationibus volutabantur. Sive quia [PL25.880B] daemonum cultum sequitur libido et luxuria, qui colebant daemones, consequenter instar porcorum in coeno libidinum versabantur. Et pulchre cantica idolis servientium, non carmina in Deum, sed ululatum appellat. Super haereticis facilis interpretatio est, quod vae habeant sempiternum, quia recessesunt a Deo, et miseri sunt, quia reliquerunt Creatorem suum qui redemit eos sanguine suo: et ipsi loquuntur contra eum mendacia, impia falsitatis dogmata componentes, et non clamant in cordibus suis, sed ululant semper in conciliabulis, quae pulchre cubilia appellat, et ferarum lustra. Istiusmodi non possunt dicere: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7): sed volutantur in sordibus libidinum, [PL25.880C] vacant stupris, et quidquid loquuntur et putaverint se in laudem Dei dicere, ululatus luporum et baccharum insanientium sonitus est. Raro haereticus diligit castitatem, et quicumque amare pudicitiam se simulant, ut Manichaeus, et Marcion, et Arius, et Tatianus, et instauratores veteris haereseos, venenato ore mella promittunt. Caeterum juxta Apostolum, quae secrete agunt, turpe est dicere (Ephes. V).

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 25, coll. 859C-880C (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22