CAPUT PRIMUM

1. Charitas alia divina, alia humana. Charitas humana, alia licita, alia illicita. De charitate nobis paulo ante Apostolus loquebatur, cum ejus Epistola legeretur: et eam nobis sic commendabat, ut intelligeremus caetera omnia, quamvis magna Dei dona, sine illa nihil prodesse. Ubi autem ipsa est, sola esse non potest. Et nos ergo vestrae Charitati sermonem de charitate reddamus. Charitas alia est divina, alia humana: alia est humana licita, alia illicita. De his ergo tribus charitatibus vel dilectionibus; duo enim nomina habet apud Latinos, quae graece ἁγάπη dicitur; quod Dominus donaverit dicam. Haec ergo prima est distributio mea, quod dixi, aliam humanam, [PL39.1530] aliam divinam esse charitatem: eamdemque humanam in duo distribui, quod alia sit licita, alia illicita. Prius ergo loquor de humana licita, quae non reprehenditur: deinde de humana illicita, quae damnatur: tertio de divina, quae nos perducit ad regnum.

CAPUT II

2. De humana charitate licita. Ut ergo breviter insinuem, licita est humana charitas, qua uxor diligitur; illicita, qua meretrix vel uxor aliena. In foro enim et plateis magis licita charitas diligitur quam meretrix: in domo Dei, in templo Dei, in civitate Christi, in corpore Christi, etiam meretricis amor ad gehennas amantem perducit. Licitam ergo charitatem habete: humana est; sed, ut dixi, licita est. Non solum autem ita licita est, ut concedatur: sed ita licita, ut si defuerit, reprehendatur. Liceat vobis humana charitate diligere conjuges, diligere filios, diligere amicos vestros, diligere cives vestros. Omnia enim ista nomina habent necessitudinis vinculum, et gluten quodam modo charitatis. Sed videtis istam charitatem esse posse et impiorum, id est, Paganorum, Judaeorum, haereticorum. Quis enim eorum non amat uxorem, filios, fratres, vicinos, affines, amicos, etc.? Haec ergo humana est. Si ergo tali quisque crudelitate effertur, ut perdat etiam humanum dilectionis affectum, et non amet filios suos, et non amet conjugem suam; nec inter homines numerandus est. Non enim laudandus est qui amat filios suos; sed damnandus est qui non amat filios. Adhuc enim videat cum quibus debet ei esse dilectio ista communis. Amant filios et ferae: amant filios aspides, amant filios tigrides, amant filios leones. Nulla enim bestia est, quae non filiis suis blande immurmuret. Nam cum terreat homines, parvulos fovet. Fremit leo in silvis, ut nemo transeat: intrat in speluncam, ubi habet filios suos, omnem rabiem feritatis exponit. Foris eam ponit, cum ipsa non ingreditur. Ergo qui non amat filios suos etiam leone pejor est. Humana sunt ista, et licita sunt.

CAPUT III

3. De illicito amore. Membra Christi. Illicitum amorem cavete. Membra Christi estis, et corpus Christi estis. Audite Apostolum, et terreamini. Non potuit enim gravius dicere, non potuit vehementius, non potuit acrius deterrere Christianos ab amore fornicationum, nisi ubi dixit: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Ut autem hoc diceret, superius ait: Nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Et testimonium de Scriptura dedit quod scriptum est, Erunt duo in carne una (I Cor. VI, 15, 16, et Gen. II, 24). Dictum est enim hoc divinitus: sed de viro et uxore ubi licet, ubi concessum est, ubi honestum est; non ubi turpe, non ubi illicitum, non ubi omni ratione damnabile. Sicut autem una fit caro in permixtione licita viri et uxoris: sic una fit caro in permixtione illicita meretricis et amatoris. Cum ergo una fit caro, illud te terreat, illud exhorreat quod addidit, Tollens ergo membra Christi. Membra Christi attende, christiane: [PL39.1531] membra Christi noli in altero, in te attende membra Christi, qui emptus es sanguine Christi. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Hoc qui non horret, Deo horret.

CAPUT IV

4. Charitas divina amorem illicitum meretricis non compatitur. Prorsus, prorsus obsecro vos, fratres mei: ecce ponamus, quod non est, promisisse Deum talibus impunitatem, et dixisse, Qui talia fecerint, miserebor eorum, non eos damnabo. Faciamus hoc dixisse Deum. Etiam promissa impunitate tollit quisque membra Christi, et facit jam membra meretricis? Non facit, si est ibi tertia divina dilectio. Etenim tres dilectiones commemoravi: de tribus me, quod Dominus daret, dicturum esse promisi; de licita humana, de illicita humana, de illa excellenti atque divina. Interrogemus divinam charitatem, et ponamus ante illam duas humanas charitates, et dicamus ei: Ecce licita charitas humana, qua uxor diligitur, et filiae aliaeque necessitudines saeculares: ecce alia illicita, qua diligitur meretrix, qua diligitur ancilla aliena, qua diligitur aliena filia non petita, non promissa, qua diligitur uxor aliena. Duae ante te sunt charitates; cum qua istarum vis manere? Qui eligit manere cum illa humana licita, cum illa humana illicita non manet. Nemo sibi dicat, Ambas habeo. Si ambas habes admittendo ad te dilectionem meretricis, injuriam facis tanquam matronae, quae ibi habitat, divinae charitati. Puto enim, quia si homo conjugatus sis, et diligas meretricem, non mittis meretricem in domum tuam, ut habitet cum matrona tua. Non usque adeo progrederis. Tenebras quaeris, latebras quaeris, turpitudinem non profiteris. Sed et qui non habent uxores, et sunt meretricum quasi licentius amatores (ideo dixi, Quasi, quia et ipsi damnantur, si jam sunt fideles); puto quia et adolescens nondum habens uxorem, si diligat meretricem, non eam facit habitare cum sorore sua, non eam facit habitare cum matre sua, ne injuriam faciat humanae pudicitiae, ne offendat decus sanguinis sui. Si ergo non facis habitare meretricem, quam diligis, cum matre tua, cum sorore tua, ne, sicut dixi, offendas decus sanguinis tui; facis habitare in corde tuo dilectionem meretricis cum dilectione Dei, et offendis decus sanguinis Christi?

CAPUT V

5. Lucis internae amore exemplo caeci clamandum bene vivendo. Contradictio mundi. Amate Deum, nihil melius invenitis. Amatis argentum, quia melius est ferro et aeramento: amatis plus aurum, quia melius est argento: amatis plus lapides pretiosos, quia et auri pretium superant: amatis postremo istam lucem, quam dimittere formidat omnis qui mortem timet; amatis, inquam, istam lucem, quomodo eam amore quodam ingenti desiderabat, qui post Jesum clamabat, Miserere mei, fili David. Clamabat caecus Christo transeunte. Metuebat enim ne transiret, et non sanaret. Et quantum clamabat? Ut turba prohibente non taceret. Vicit contradictorem, tenuit Salvatorem. Obstrepentibus turbis et clamare prohibentibus, stetit Jesus, vocavit eum, et dixit ei: Quid vis [PL39.1532] tibi fieri? Domine, inquit, ut videam. Respice, fides tua te salvum fecit (Luc. XVIII, 38-42). Amate Christum; desiderate lumen, quod est Christus. Si desideravit ille lumen corporis, quanto plus lumen cordis desiderare debetis? Ad eum, non vocibus, sed moribus clamemus. Vivamus bene, mundum contemnamus: nihil nobis sit omne quod transit. Reprehensuri sunt nos, quando sic vixerimus, quasi dilectores nostri homines saeculares, amantes terram, sapientes pulverem, nihil de coelo ducentes, auras liberas corde, nare carpentes: reprehensuri sunt nos procul dubio, atque dicturi, si viderint nos ista humana, ista terrena contemnere: Quid pateris? quid insanis? Turba illa est contradicens, ne caecus clamet. Et aliquanti christiani sunt, qui prohibent vivere christiane: quia et illa turba cum Christo ambulabat, et vociferantem hominem ad Christum ac lucem desiderantem ab ipsius Christi beneficio prohibebat. Sunt tales christiani: sed vincamus illos, vivamus bene; et ipsa vita sit vox nostra ad Christum. Stabit; quia stat.

CAPUT VI

6. Christi transitus. Nam et ibi mysterium magnum est. Transiens erat ille, quando ille clamabat: quando sanavit, stetit. Transitus Christi intentos nos faciat ad clamandum. Quis est transitus Christi? Quidquid pro nobis temporaliter pertulit, transitus ejus est. Natus est, transiit: numquid adhuc nascitur? Crevit, transiit: numquid adhuc crescit? Suxit: numquid adhuc sugit? Defessus dormivit: numquid adhuc dormit? Manducavit et bibit: numquid adhuc facit? Postremo prensus est, vinctus est, verberatus est, spinis coronatus est, alapis caesus est, sputis illitus, ligno suspensus, occisus, lancea percussus, sepultus resurrexit: adhuc transit. Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris: stetit. Clama quantum potes: modo te illuminat. Nam et in eo ipso quod Verbum erat apud Deum, utique stabat, quia non mutabatur. Et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est. Caro per transitum multa fecit, et passa est: Verbum stetit. Ipso Verbo cor illuminatur; quia ipso Verbo caro, quam suscepit, honoratur. Tolle Verbum, quid est caro? Hoc est quod tua. Caro autem Christi ut honoretur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Clamemus ergo, et bene vivamus.

CAPUT VII

7. Diligantur parentes, sed plus Christus. Amate filios vestros, amate conjuges vestras, etsi saeculariter. Nam secundum Christum amare debetis, ut secundum Deum illis consulatis, et non in eis nisi Christum diligatis, et oderitis in vestris si Christum habere noluerint. Ipsa enim est charitas illa divina. Nam quid eis proderit transitoria et mortalis charitas vestra? Tamen quando et humanitus diligitis, plus Christum amate. Non dico ut non diligas uxorem; sed plus dilige Christum. Non dico ut non diligas patrem, non dico ut non diligas filios; sed plus dilige Christum. Audi illum dicentem, ne mea putes ista verba: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Quando audis, Non [PL39.1533] est me dignus, non times? De quo dicit Christus, Non est me dignus, non est cum illo: qui cum illo non erit, ubi erit? Si non amas cum illo esse, time sine illo esse. Quare time sine illo esse? Quia cum diabolo eris, si cum Christo non fueris. Et ubi erit diabolus? Audi ipsum Christum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Si igne coeli non accenderis, ignem time gehennarum. Si non amas esse inter Angelos Dei, time esse inter angelos diaboli. Si non amas esse in regno, time esse in camino ignis ardentis, inexstinguibilis, sempiterni. Vincat in te prius timor, et erit amor. Timor paedagogus sit, non ipse in te remaneat, sed te ad charitatem, quasi ad magistrum perducat.

SERMO CCCL. De Charitate, II

1. Charitatis laus. Per eam divina doctrina sine errore comprehenditur, sine labore custoditur. Mandatum novum faciens hominem novum. Divinarum Scripturarum multiplicem abundantiam, latissimamque doctrinam, fratres mei, sine ullo errore comprehendit, et sine ullo labore custodit, cujus cor plenum est charitate: dicente Apostolo, Plenitudo autem legis charitas (Rom. XIII, 10); et alio loco, Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Quis est autem finis praecepti, nisi praecepti adimpletio? et quid est praecepti adimpletio, nisi legis plenitudo? Quod ergo ibi dixit, Plenitudo legis est charitas; hoc etiam hic dixit, Finis praecepti est charitas. Nec dubitari ullo modo potest, quod templum Dei sit homo, in quo habitat charitas. Dicit enim et Joannes, Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Haec autem dicentes Apostoli et nobis charitatis excellentiam commendantes, non utique aliud, nisi quod comederant, ructuare potuerunt. Ipse quippe Dominus pascens eos verbo veritatis, verbo charitatis, quod est ipse panis vivus, qui de coelo descendit, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem: Et iterum, In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem dilexeritis (Joan. XIII, 34, 35). Ille enim qui venit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem, et vetustatem vinculi mortis nostrae suae mortis novitate dissolvere, mandato novo fecit hominem novum. Res enim vetus erat, ut homo moreretur. Quod ne semper valeret in homine, res nova facta est, ut Deus moreretur. Sed quia in carne mortuus est, non in divinitate, per sempiternam vitam divinitatis non permisit esse sempiternum interitum carnis. Itaque, sicut dicit Apostolus, Mortuus est propter delicta [PL39.1534] nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Qui ergo contra mortis vetustatem attulit vitae novitatem, ipse contra vetus peccatum opponit novum mandatum. Quapropter quisquis vetus peccatum vis exstinguere, mandato novo exstingue cupiditatem, et amplectere charitatem. Sicut enim radix omnium malorum est cupiditas; ita et radix omnium bonorum est charitas.

2. Charitate doctrina Scripturarum tota possidetur. Totam magnitudinem et latitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus. Docet enim nos coelestis unus Magister, et dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: et diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis universa Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare; tene charitatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti; tenebis etiam quod nondum didicisti. Si enim nosti charitatem, aliquid nosti unde et illud pendet quod forte non nosti: et in eo quod in Scripturis intelligis, charitas patet; in eo quod non intelligis, charitas latet. Ille itaque tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus.

3. Charitatis praeconium prosequitur. Quapropter, fratres, sectamini charitatem, dulce ac salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat; in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris; in tentatione tutissima, in hospitalitate latissima; inter veros fratres laetissima, inter falsos patientissima. In Abel per sacrificium grata, in Noe per diluvium secura, in Abrahae peregrinationibus fidelissima, in Moyse inter injurias lenissima, in David tribulationibus mansuetissima. In tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat: in Machabaeis saevos ignes fortiter tolerat. Casta in Susanna erga virum, in Anna post virum, in Maria praeter virum. Libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petro ad obediendum: humana in Christianis ad confitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Sed quid ego de charitate majus aut uberius possum dicere, quam quas per os Apostoli laudes ejus intonat Dominus, supereminentem viam demonstrantis atque dicentis. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si donavero omnes facultates meas, et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas magnanima est, charitas benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, [PL39.1535] non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert, Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII, 1-8)? Quanta est ista? Anima litterarum, prophetiae virtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, divitiae pauperum, vita morientium Quid tam magnanimum, quam pro impiis mori? quid tam benignum, quam inimicos diligere? Sola est quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur. Sola est quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur. Sola est quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. Inter opprobria secura est, inter odia benefica est: inter iras placida est, inter insidias innocens: inter iniquitates gemens, in veritate respirans. Quid illa fortius, non ad retribuendas, sed ad non curandas injurias? Quid illa fidelius, non vanitati, sed aeternitati? Nam ideo tolerat omnia in praesenti vita, quia credit omnia de futura vita; et suffert omnia quae hic immittuntur, quia sperat omnia quae ibi promittuntur: merito nunquam cadit. Ergo sectamini charitatem, et eam sancte cogitantes afferte fructus justitiae. Et quidquid uberius, quam ego dicere potui, vos inveneritis in ejus laudibus, appareat in vestris moribus. Oportet enim ut senilis sermo non solum sit gravis, sed etiam brevis.

SERMO CCCLI. De utilitate agendae poenitentiae, I

CAPUT PRIMUM

1. Poenitentiae humilitas quam necessaria. Deo excelso humilitate propinquatur. Lex ad quid data. Quam sit utilis et necessaria poenitentiae medicina, facillime homines intelligunt, qui se homines esse meminerunt. Scriptum est enim, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Et Dominus in Evangelio dicit, Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur: magisque justificatus descendit de templo Publicanus ille peccatorum confessione sollicitus, quam Pharisaeus meritorum enumeratione securus. Quamvis enim et ipse gratias egerit Deo, dicens: Gratias tibi ago, Deus, quoniam non sum sicut caeteri homines, injusti, adulteri, raptores; quomodo et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo: tamen ei praelatus est ille, qui de longinquo stabat, neque oculos audebat ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 10-14). Non enim ille pharisaeus tam sua sanitate, quam morborum [PL39.1536] alienorum comparatione gaudebat. Utilius autem illi erat, quoniam ad medicum venerat, ea de quibus aegrotabat, confitendo monstrare, quam dissimulare a vulneribus suis, et de cicatricibus alienis audere gloriari. Non ergo mirum si publicanus magis curatus abscessit, quem non puduit ostendere quod dolebat. In rebus quippe visibilibus, ut excelsa quisque contingat, in excelsum erigitur: Deus autem cum sit omnium excellentissimus, non elatione, sed humilitate contingitur. Unde propheta dicit: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Et iterum: Excelsus Dominus, et humilia respicit, et excelsa a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Excelsa ipsa posuit pro superbis. Illa ergo respicit, ut attollat; ista cognoscit, ut dejiciat. Cum enim ait, quod a longe excelsa cognoscit, satis eum ostendit humilia de proximo attendere: ipsum tamen Dominum excelsum esse praedixit. Solus enim Deus arrogans non est, quantacumque se praedicatione laudaverit. Non ergo se arbitretur ab oculis Dei abscondit superbia: Deus enim excelsa cognoscit. Nec se rursus Deo conjunctam putet: excelsa enim a longe cognoscit. Quisquis itaque poenitentiae recusat humilitatem, Deo propinquare non cogitat. Aliud est enim levare se ad Deum; aliud est levare se contra Deum. Qui ante illum se projicit, ab illo erigitur: qui adversus illum se erigit, ab illo projicitur. Alia est enim soliditas magnitudinis, alia est inanitas inflationis. Qui foris tumescit, intus tabescit. Qui eligit abjici in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; eligit illum Deus, ut inhabitet in atriis ejus; et nihil sibi assumentem ille in sedem beatitatis assumit. Unde in Psalmo suavissime et verissime canitur, Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine. Ne putes eum qui se humiliat semper jacere; cum dictum sit, Exaltabitur. Et ne opineris ejus exaltationem in oculis hominum per sublimitates fieri corporales; cum enim dixisset, Beatus vir, cujus est susceptio ejus abs te, Domine; consequenter annexuit et ostendit ejusdem susceptionis celsitudinem spiritualem: Ascensus, inquit, in corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit. Ubi ergo disposuit ascensus? In corde, in convalle scilicet plorationis. Hoc est, Qui se humiliat, exaltabitur. Sicut enim ascensus exaltationem indicat; ita vallis humilitatem, et convallis plorationes. Sicut enim comes poenitentiae dolor est; ita lacrymae sunt testes doloris. Optime autem sequitur, et dicit: Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 11, 6, 7, 8). Ad hoc enim lex data est, ut vulnera ostenderet peccatorum, quae gratiae benedictio sanaret. Ad hoc lex data est, ut superbo infirmitatem suam notam faceret, infirmo poenitentiam suaderet. Ad hoc lex data est, ut diceremus in convalle plorationis, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis: et cum ipso ploratu clamaremus, Infelix ego homo! quis me liberabi de corpore mortis hujus? et succurreret nobis, exaudiente [PL39.1537] illo qui erigit elisos, solvit compeditos, illuminat caecos (Psal. CXLV, 7, 8), gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23, 25).

CAPUT II

2. Tria poenitentiae genera. Prima poenitentia, ante Baptismum. Tres sunt autem actiones poenitentiae, quas mecum vestra Eruditio recognoscit. Sunt enim usitatae in Ecclesia Dei, et diligenter attendentibus notae. Una est quae novum hominem parturit, donec per Baptismum salutare omnium praeteritorum fiat ablutio peccatorum: ut tanquam puero nato dolores transeant, quibus viscera urgebantur ad partum, et tristitiam laetitia consequatur. Omnis enim qui jam arbiter voluntatis suae constitutus est, cum accedit ad Sacramenta fidelium, nisi eum poeniteat vitae veteris, novam non potest inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli sunt immunes: nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur; ut quascumque maculas delictorum per alios, ex quibus nati sunt, contraxerunt, aliorum etiam interrogatione ac responsione purgentur. Verissime quippe in Psalmis plangitur, Ecce in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit (Psal. L, 7). Item quod scriptum est, non esse mundum in conspectu Dei, nec infantem, cujus est vita diei unius super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Exceptis ergo talibus, de quorum ordine ac merito in futura illa, quae promittitur, sorte sanctorum, velle amplius quaerere, hominum modulum excedit; pie tamen creditur eis prodesse ad spiritualem salutem, quod ecclesiasticae auctoritatis per totum orbem terrarum tam firmo robore custoditur: caeterorum hominum nullus transit ad Christum, ut incipiat esse quod non erat, nisi eum poeniteat fuisse quod erat. Haec prima poenitentia praecipitur Judaeis, dicente apostolo Petro, poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. II, 38). Talis ab ipso Domino imperabatur, cum diceret: Poententiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). De hac etiam Joannes Baptista, plenus Spiritu sancto, praecursor et praeparator viae Domini ita dicit: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae (Id. III, 7, 8).

CAPUT III

3. Altera poenitentia quae hic omnium est ac perpetua. Vitae hujus poenitere nos debet, quia corruptioni et tentationibus obnoxia est. Altera vero poenitentia est, cujus actio per totam istam vitam, qua in carne mortali degimus, perpetua supplicationis humilitate subeunda est. Primo, quia nemo vitam aeternam, incorruptibilem, immortalemque desiderat, nisi eum vitae hujus temporalis, corruptibilis, mortalisque poeniteat. Non enim sic quisque in vitam novam per sanctificationem Baptismi nascitur, ut quemadmodum deponit ibi omnia peccata praeterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam carnis corruptionemque deponat. Quod si non ita est, restat ut illud [PL39.1538] quod scriptum est, quod etiam quisque in se sentit adhuc, dum in hac vita est, corpus quod corrumpitur aggravet animam, et deprimat terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Quod tunc in illa beatitudine quia non erit, cum absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54); quis dubitet in quacumque temporali felicitate versemur, poenitere tamen nos debere hujus vitae, ut ad illam incorruptionem tota aviditate curramus? Inde est enim quod etiam Apostolus ait: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Quis ergo festinat atque optat ad patriam remeare, et illam speciem quae est facie ad faciem contemplari, nisi quem peregrinationis suae poenituerit? Ex quo dolore poenitentis, etiam vox illa miserabilis erumpit et sonat: Heu me! quoniam peregrinatio mea longinqua facta est. Et ne putes nondum fidelem ista loqui, vide quid sequitur: Inhabitavi in tabernaculis Cedar: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquerer eis, impugnabant me valde (Psal. CXIX, 5-7). Non solum hominis fidelis, sed etiam evangelistae firmissimi et martyris fortissimi haec verba sunt. Nam inde est etiam illud Apostoli: Scimus enim, quia et si terrena nostra domus hujus habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes: si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 1-4). Quid ergo cupimus, nisi ita non esse ut nunc sumus? et quid ingemiscimus, nisi poenitendo quia ita sumus? Sed quando ita non erimus, nisi terrena domo resoluta, ut coelestem habitationem et animo et corpore totius hominis immutatione sortiamur? Quapropter et sanctus Job non ait esse tentationem in hac vita, sed hanc ipsam vitam tentationem dixit esse, ita loquens: Numquid non tentatio est vita humana super terram? Quo in loco etiam mysterium lapsi hominis mirabiliter tetigit dicens: Tanquam servus fugiens dominum suum, et consecutus umbram (Job VII, 1, 2, sec. LXX). Non enim haec vita dicenda est potius, quam umbra vitae. Nec immerito fugitivus Adam post offensionem peccati abscondit se a facie Domini, tectus foliis arborum, quibus opacantur umbracula, tanquam fugiens Dominum suum, sicut dictum est, et consecutus umbram.

4. Poenitentiae humilitas etiam justificatis necessaria. Quantumcumque justis, non gloriandi, sed poenitendi causam semper adesse. Dispensatoribus verbi Dei et Sacramentorum unde poenitentiae causa. Quae universa ad hoc dicta sunt, ne quis per Baptismum quamvis justificatus sit a prioribus peccatis, tamen superbire audeat, si nihil committat, unde ab altaris communione separetur, quasi jam de plena securitate se jactans; sed potius servet humilitatem, quae pene una [PL39.1539] disciplina christiana est: nec superbiat terra et cinis (Eccli. X, 9), donec ista nox tota transeat, in qua pertranseunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi (Psal. CIII, 21). In hanc escam Job ipse petitus est, qui dixit, Tentatio est vita humana super terram. Etiam Dominus, In hac nocte, inquit, postulavit satanas vexare vos sicut triticum (Luc. XXII, 31). Quis itaque sanae mentis non ingemiscat? Cui non per poenitentiam sic esse displiceat? Quis non tota humilitate supplicans divino adjutorio se exaudibilem praebeat, donec transeat omnis ista tentationum materies atque umbra terrena: et ille qui nunquam deficit, etiam nobis illucescat sempiternus dies, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5)? Deinde quamvis se quisque glorietur sic habere corpus edomitum, ut mundo crucifixus ab omni opere malo, in servitutem redacta membra castiget, ne jam regnet peccatum in ejus mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; solum unum verum Deum colat, nulli simulacrorum ritui deditus, nullis sacris daemoniorum irretitus, non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui, quietem sempiternam certus exspectans, debitum honorem parentibus reddens, nec cruentus homicidio, nec fornicatione turpatus, nec furto fraudulentus, nec mendacio duplicatus, nec rei vel uxoris alienae concupiscentia sordidus; non in suis etiam rebus aut luxuria diffluat, aut arescat avaritia; non sit contentiosus, non sit contumeliosus, non maledicus; vendat postremo omnia sua, et det pauperibus, et sequatur Christum, atque thesauro coelesti radicem cordis infigat: quid videtur addi posse ad tam plenam justitiam? tamen nolo glorietur. Intelligat haec omnia praestita sibi esse, non a se existere. Quid enim habet, quod non accepit? Quod si accepit, quid gloriatur, quasi non acceperit (Ibid., 7)? Eroget sane pecuniam dominicam: consulat proximo, sicut sibi sentit esse consultum. Nec putet satis esse servare integrum quod accepit, ne dicatur ei: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem: ne auferatur ab eo quod accepit, ne projiciatur in tenebras exteriores (Matth. XXV, 26-30). Quam vehementissimam poenam si timere debent illi, qui servare integrum possunt quod acceperunt; quae spes illorum est, qui hoc impie scelerateque disperdunt? Versabitur ergo iste in rebus humanis, non carnalis, sed spiritualis acquisitionis devinctus officio; non quidem negotiis saecularibus obligatus, sed tamen quia militat Deo, non otio desidiae torpidus et abjectus. Det ergo, si potest, suas eleemosynas omnes cum hilaritate, sive cum carnalibus necessitatibus pauperum aliquid erogat, sive cum panis coelestis dispensator invicta adversus diabolum castra in credentium cordibus construit. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Non itaque taedio frangatur in difficultatibus rerum, quae necesse [PL39.1540] est existant, ut ostendatur homini quod homo est. Non ira subrepat in eum qui aut odiose irruit, aut inopportune inopia coactus petit; aut negotio suo, cum tu majore occupatus es, indifferenter flagitat subveniri; aut in verbo manifestae justitiae resistit caeca cupiditate, aut miserabili tarditate. Non det quidquam amplius vel minus quam oportet: non loquatur amplius quam opus est, aut cum etiam non opus est. Speciosi enim pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15). Sed tamen de terra sicca pulverem contrahunt, qui sane in judicium eorum excutitur, qui sibi hanc exhibitionem perversa voluntate contemnunt. Non solum ergo propter ipsam vitae hujus mortalitatem et ignorantiam, et propter diei malitiam, quae utinam sufficeret, sicut de illa dictum est, Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34); quam jubemur ferre atque portare, donec transeat, et sustinere Deum viriliter agendo, ut fructum afferamus cum tolerantia: sed etiam propter ipsum pulverem mundi hujus, qui per itinera consulendi consulentium pedibus adhaerescit, et damna quae in ipsa negotiosissima dispensationis actione contingunt, quae Dominus praestet ut cum lucris majoribus compensentur, quotidianam debemus habere poenitentiam.

5. Laicorum peccata quotidiana. Conjugii usus quandonam inculpabilis. Sed si hoc dispensatores verbi Dei et ministri Sacramentorum ejus, milites Christi; quanto magis caetera stipendiaria multitudo, et quaedam provincia magni regis? Quam ne forte vel falsa suspicione avaritiae miles ille fidelissimus atque fortissimus apostolus Paulus offenderet, suis stipendiis militavit: et ubi forte defuit sumptus necessarius, Alias, inquit, Ecclesias exspoliavi, accipiens ab eis stipendium ad vestram ministrationem (II Cor. XI, 8). Quanto ergo magis Ecclesiae provinciales saecularibus negotiis obligati, quotidianam debent agere poenitentiam? Qui quamvis a furtis, a rapinis, a fraudibus, ab adulteriis et fornicationibus omnique luxuria, a crudelitate odiorum et inimicitiarum pertinacia, ab omni denique idololatriae foeditate, spectaculorum nugacitate, haeresum atque schismatum impia vanitate, atque ab omnibus hujuscemodi flagitiis et facinoribus immunes, puri atque integri esse debeant: tamen propter administrationem rerum familiarium, et conjugiorum arctissima vincula, tam multa peccant, ut non tam de istius mundi pulvere aspergi, quam luto obliniri videantur. Hoc est quod Apostolus eis dicit: Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Nam illud exsecrabile est, quod propter quosdam [PL39.1541] addit et dicit: Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratribus (I Cor. VI, 7, 8). Exceptis tamen iniquitatibus et fraudibus, hoc ipsum habere inter se judicia et lites de saecularibus rebus, delictum esse dicit: quod tamen ferendum esse admonet, si vel ecclesiastico judicio lites hujuscemodi finiantur. Hinc est etiam illud: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonio conjunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Quod etiam de femina similiter notat. Vel illud cum ait, Et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet satanas propter intemperantiam vestram. Quod ut peccatum esse demonstraret, sed infirmitati concessum; subjecit statim: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (Id. VII, 32, 33, 5, 6). Sola enim generandi causa est inculpabilis sexus utriusque commixtio. Quam multa sunt alia peccata, sive in loquendo de rebus et negotiis alienis, quae non ad te pertinent; sive in vanis cachinnationibus, cum scriptum sit, Stultus in risu exaltat vocem suam, sapiens autem vix tacite ridebit (Eccli. XXI, 23): sive in ipsis escis, quae ad necessitatem sustentandae hujus vitae praeparantur, avidior atque immoderatior appetitus, saepe excessum modum postridiana cruditate contestans: sive in vendendis et emendis rebus charitatis et vilitatis vota perversa. Piget cuncta colligere, quae quisque in se ipso certius comprehendit atque reprehendit, si divinarum Scripturarum speculum non negligenter attendat. Quae quamvis singula non lethali vulnere ferire sentiantur, sicuti homicidium et adulterium, vel caetera hujusmodi: tamen omnia simul congregata velut scabies, quo plura sunt necant, aut nostrum decus ita exterminant, ut ab illius sponsi speciosi forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) castissimis amplexibus separent, nisi medicamento quotidianae poenitentiae desiccentur.

6. Peccata quotidiana omnes ex carnis infirmitate contrahimus. Lucta christianae animae. Quod si falsum est, unde quotidie tundimus pectora? Quod nos quoque antistites ad altare assistentes cum omnibus facimus. Unde etiam orantes dicimus, quod in tota ista vita oportet ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Non enim ea dimitti precamur, quae jam in Baptismo nisi dimissa credimus, de ipsa fide dubitamus: sed utique de quotidianis peccatis hoc dicimus, pro quibus etiam sacrificia eleemosynarum, jejuniorum, et ipsarum orationum ac supplicationum quisque pro suis viribus offerre non cessat. Quisquis itaque se diligenter attendens, nulla se ipsum adulatione seducit, satis intelligit cum quanto periculo mortis aeternae, et cum quanta penuria perfectae justitiae peregrinetur a Domino; quamvis jam in Christo, hoc est, in via constitutus redire conetur. Nam si non habemus peccata, et tundentes pectora [PL39.1542] dicimus, Dimitte nobis debita nostra; ex hoc ipso certe et graviter nullo dubitante peccamus, cum inter ipsa Sacramenta mentimur. Quamobrem, in quantum Deo nostro fide, spe et charitate connectimur, et eum in quantum possumus, imitamur, non peccamus, sed filii Dei sumus: in quantum autem ex occasione carnalis infirmitatis, quia nondum morte resoluta, nondum resurrectione mutata est, motus reprehensibiles improbique subrepunt, peccamus. Quod utique fateri nos convenit; ne dura cervice, non languoris nostri sanitatem, sed damnationem superbiae mereamur. Unde utrumque verissime scriptum est: et, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9); et quod in eadem Joannis Epistola legimus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (Id. I, 8). Illud enim ex primitiis novi hominis, hoc ex reliquiis veteris dictum est: utrumque enim agimus in hac vita. Paulatim autem novitas accedit, et paulatim vetustate cedente succedit. Cum vero utrumque agitur, in stadio sumus; nec solum percutimus adversarium bonis operibus, sed etiam peccata incautius evitando percutimur. Neque nunc quis nostrum vicerit, sed quis crebrius feriat, quis fortius confligat attenditur; donec alios secum in sempiternam mortem pertrahat, qui homini stanti lapsus invidit, et ab aliis triumphantibus in fine dicatur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55)? Sed neque facilius ab inimico dejicimur, quam cum eum superbiendo imitamur; nec vehementius eum prosternimus, quam cum humilitate Dominum sequimur; nec acriores ei dolores infligimus, quam cum plagas peccatorum nostrorum confitendo et poenitendo sanamus.

CAPUT IV

7. Tertia poenitentia severior pro peccatis mortiferis. Lacrymae sanguis poenitentis. Tertia actio est poenitentiae, quae pro illis peccatis subeunda est. Quae Legis decalogus continet; et de quibus Apostolus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 21). In hac ergo poenitentia, majorem quisque in se severitatem debet exercere; ut a se ipso judicatus, non judicetur a Domino, sicut idem apostolus ait: Si enim nos judicaremus, a Domino non judicaremur (I Cor. XI, 31). Ascendat itaque homo adversum se tribunal mentis suae; si timet illud quod oportet nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Constituat se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat. Nam minatur hoc Deus peccatori, dicens: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Atque ita constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor. Inde quidam sanguis animi confitentis per lacrymas profluat. Postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo judicet participatione corporis et sanguinis Domini: ut qui separari a regno coelorum timet per ultimam sententiam summi judicis, [PL39.1543] per ecclesiasticam disciplinam a Sacramento coelestis panis interim separetur. Versetur ante oculos imago futuri judicii: ut cum alii accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda illa poena, qua percipientibus aliis vitam aeternam, alii in mortem praecipitantur aeternam. Ad hoc enim altare, quod nunc in Ecclesia est in terra positum, terrenis oculis expositum, ad mysteriorum divinorum signacula celebranda, multi etiam scelerati possunt accedere: quoniam Deus commendat in hoc tempore patientiam suam, ut in futuro exserat severitatem suam. Accedunt enim ignorantes quoniam patientia Dei ad poenitentiam eos adducit. Illi autem secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Ad illud autem altare, quo praecursor pro nobis introiit Jesus, quo caput Ecclesiae praecessit, membris caeteris secuturis, nullus eorum accedere poterit, de quibus, ut jam commemoravi, dixit Apostolus, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Solus enim sacerdos, sed plane ibi totus assistet, adjuncto scilicet corpore qui caput est, quod jam ascendit in coelum. Ipse est cui dixit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Quomodo ergo in interiora veli, et in illa invisibilia Sancta sanctorum intrare audebit aut poterit, qui medicinam coelestis disciplinae contemnens, noluit paulisper a visibilibus separari? Qui enim noluit humiliari, ut exaltaretur; cum exaltari voluerit, dejicietur; et in aeternum sejungetur ab aeternis sanctis, quisquis hoc tempore per merita obedientiae et per satisfactionem poenitentiae non sibi providit locum in corpore sacerdotis. Qua enim fronte impudentiae tunc volet averti faciem Dei a peccatis suis, qui nunc toto corde non dicit, Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5)? Quo pacto, quaeso, Deus dignatur ignoscere, quod in se ipse homo dedignatur agnoscere?

8. In eos qui sibi salutem praeter regnum coelorum pollicentur. Sententia ultima mittens aut in regnum, aut in ignem. Aut illud quale est, in quo sibi blandiuntur, qui sua se vanitate seducunt? Perseverantes enim in malitiis atque luxuriis suis, cum audiunt Apostolum dicentem, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: audent sibi praeter Dei regnum salutem, quam desiderant, polliceri; atque ita inter se loquuntur, dum recusant agere poenitentiam pro peccatis suis, et perditos mores aliquando in melius commutare: Regnare nolo, sufficit mihi salvum me esse. In quo primum eos fallit, quia eorum nec salus ulla est; quorum iniquitas perseverat. Quod enim ait Dominus, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13): salutem utique promisit perseverantibus in charitate, non in iniquitate. Ubi autem charitas est, opera illa mala a regno Dei separantia esse [PL39.1544] non possunt. Omnis enim lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. V, 14). Deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes; oportet tamen ut in uno regno sint omnes, ne in hostium aut alienorum numero deputentur. Omnes enim Romani Romanum regnum possident; quamvis non omnes in eo regnent, sed caeteris regnantibus pareant. Non autem ait Apostolus, Qui talia agunt, non regnabunt cum Deo; sed regnum Dei non possidebunt. Quod etiam de carne et sanguine dictum est, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: quia corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 50, 53); ut jam non caro et sanguis, sed ex animali corpore spiritualis corporis habitum naturamque mereatur. Vel illa eos terreat ultima sententia judicis nostri, quam propterea nunc aperiri voluit, ut ab ejus fidelibus praecaveatur; dans metuentibus se significationem, ut fugiant a facie arcus (Psal. LIX, 6). Exceptis enim eis qui cum illo etiam judicabunt, quibus et promisit, dicens: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). In quo numero judicantium omnes intelliguntur, qui propter Evangelium omnia sua dimiserunt, et secuti sunt Dominum. Duodenarius quippe numerus ad quamdam universitatem refertur. Non enim Paulus apostolus ibi non erit, quia inter illos duodecim non fuit. Exceptis ergo illis, quos etiam nomine Angelorum significavit, quando ait, Cum venerit Filius hominis judicare cum Angelis suis. Angeli enim utique nuntii sunt. Nuntios autem rectissime accipimus omnes qui salutem coelestem hominibus nuntiant. Unde etiam Evangelistae boni nuntii possunt interpretari: et de Joanne Baptista dictum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. III, 1). His ergo, ut dicere coeperam, exceptis, caetera omnium hominum multitudo, sicut in ipsius verbis Domini manifestum est, in duas partes dividetur. Positurus est enim oves ad dexteram, haedos ad sinistram: et dicetur ovibus, id est justis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. De hoc utique regno dixit Apostolus, cum enumeraret opera mala, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Audi quid audiant qui a sinistris erunt: Ite, inquit, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 31-41). Quapropter, praesumere quis audeat de nomine christiano, et non cum omni obedientia et timore audiat Apostolum dicentem, Hoc enim scitote, cognoscentes quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei? Nemo vos seducat inanibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite itaque effici participes eorum (Ephes. V, 5-7). Latius autem ad Corinthios haec dicit: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum [PL39.1545] concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Sed videte quemadmodum timorem et desperationem salutis abstulerit eis, qui haec in vita veteri commiserunt. Et haec quidem, inquit, fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11).

9. Poenitentia relapsis post Baptismum amplectenda. Quisquis ergo post Baptismum aliquorum pristinorum malorum opere obligatus tenetur, usque adeone sibi inimicus est, ut adhuc dubitet vitam mutare, cum tempus est, cum ita peccat et vivit? Nam utique quod ita perseveranter peccat, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Quod autem adhuc vivit, patientia Dei ad poenitentiam eum adducit. Implicatus igitur tam mortiferorum vinculis peccatorum detrectat, aut differt, aut dubitat confugere ad ipsas claves Ecclesiae, quibus solvatur in terra, ut sit solutus in coelo; et audet sibi post hanc vitam, quia tantum christianus dicitur, salutem aliquam polliceri; nec veridico illo dominicae vocis tonitruo contremiscit, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21)? Quid, ad Galatas idem apostolus, nonne talia enumerans eodem fine concludit? Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Judicet ergo se ipsum homo in istis voluntate, dum potest, et mores convertat in melius: ne cum jam non poterit, etiam praeter voluntatem a Domino judicetur. Et cum ipse in se protulerit severissimae medicinae, sed tamen medicinae sententiam, veniat ad antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantur: et tanquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum; ut in offerendo sacrificio cordis contribulati devotus et supplex, id tamen agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam caeteris ad exemplum. Ut si peccatum ejus, non solum in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitia multorum, vel etiam totius plebis agere poenitentiam non recuset, non resistat, non lethali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. Meminerit semper, quod superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Quid enim est infelicius, quid perversius, quam de ipso vulnere, quod latere non potest, non erubescere, et de ligatura ejus erubescere?

10. In eos qui poenitentiae negligendae exemplum ex aliis sumunt. A communione non prohibentur nisi sponte confessi, vel legitime convicti. Nemo arbitretur, fratres, propterea se consilium salutiferae hujus poenitentiae [PL39.1546] debere contemnere, quia multos forte advertit et novit ad Sacramenta altaris accedere, quorum talia crimina non ignorat. Multi enim corriguntur, ut Petrus: multi tolerantur, ut Judas: multi nesciuntur, donec veniat Dominus, qui illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis (I Cor. IV, 5). Nam plerique propterea nolunt alios accusare, dum se per illos cupiunt excusare. Plerique autem boni christiani propterea tacent, et sufferunt aliorum peccata quae noverunt, quia documentis saepe deseruntur, et ea quae ipsi sciunt, judicibus ecclesiasticis probare non possunt. Quamvis enim vera sint quaedam; non tamen judici facile credenda sunt, nisi certis indiciis demonstrentur. Nos vero a communione prohibere quemquam non possumus (quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis), nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum. Quis enim sibi utrumque audeat assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator et judex? Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in eadem ad Corinthios Epistola breviter insinuasse intelligitur, cum quibusdam talibus commemoratis criminibus, ecclesiastici judicii formam ad omnia similia ex quibusdam daret. Ait enim: Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis: non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idolis servientibus; alioquin debueratis de hoc mundo exire. Non enim possunt homines in hoc mundo viventes, nisi cum talibus vivere: nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium convictumque vitaverint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus. Non enim veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12 et 13). Et ideo sequitur Apostolus, et adjungit: Nunc autem scripsi vobis non commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum hujusmodi nec quidem cibum sumere. Quo enim mihi de his qui foris sunt judicare? Nonne de his qui intus sunt vos judicatis? De his autem qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum a vobis ipsis (I Cor. V, 9-13). Quibus verbis satis ostendit non temere aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae communione: ut si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos quisque evitando, ab Ecclesia ipse discedens, eos quos fugere videtur, vinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis sunt in Scripturis sanctis exempla proposita, velut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum (Matth. III, 12); velut intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est, in fine saeculi, aequo animo tolerentur (Id. XIII, 47-50). Non enim contrarium est huic loco id quod alio loco dicit Apostolus: Tu quis es qui judicas alienum servum? Suo domino [PL39.1547] stat, aut cadit (Rom. XIV, 4). Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio: sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Alioquin illud cur dixit, Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, et caetera; nisi quia eam nominationem intelligi voluit quae fit in quemquam, cum sententia ordine judiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimine nominantur.

11. Adversus eos qui pravis exemplis acquiescentes contemnunt poenitentiam. Praepositi mali non imitandi. Elegans similitudo. Non ergo illi, quos monemus agere poenitentiam, quaerant sibi comites ad supplicium; nec gaudeant quia plures inveniunt. Non enim propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt. Non est enim hoc sanitatis certum consilium, sed malevolentiae vanum solatium. An forte attendunt multos etiam in ipsis honoribus ecclesiasticis praepositorum et ministrorum non congruenter vivere sermonibus et Sacramentis, quae per eos populis ministrantur? O miseros homines, qui hos intuendo Christum obliviscuntur! qui et tanto ante praedixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui ea quae dicunt non faciunt (Matth. XXIII, 3): et traditorem suum tolerans usque in finem, etiam ad evangelizandum cum caeteris misit. Tam sunt autem isti absurdi et praeposteri et miseri, qui praepositorum suorum malos mores imitari eligunt, quam per eos praedicata Domini praecepta servare; quam si quisquam viator remanendum sibi esse existimet in itinere, cum viderit milliaria lapidea litteris plena viam docere, et non ambulare. Cur enim non potius, si pervenire desiderat, tales comites intuetur et consequitur, qui et viam bene demonstrant, et in ea perseveranter atque alacriter ambulant? Quod si isti desint, vel potius minus appareant, nam deesse non possunt: non enim sic quaerunt homines charitate studiosa quod praedicent ad imitationem, quomodo quaerunt iniquitate suspiciosa quod murmurent ad deceptionem, partim non inveniendo bonos, dum ipsi mali sunt; partim timendo invenire, dum mali esse semper volunt. Sed tamen concedamus non apparere nunc homines dignos imitatione. Quisquis hoc putas, mente Dominum intuere, qui homo factus est, ut hominem vivere doceret. Si habitat Christus in interiore homine per fidem in corde tuo, recordarisque illud quod Joannes ait, Qui dicit se in Christo manere, debet quemadmodum ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6): ita nec tibi deerit quem sequaris, et cum te alius viderit, de bonorum inopia conqueri desinet. Si enim non nosti quid sit recte vivere, divina praecepta cognosce. Fortassis enim multi recte vivunt; sed propterea tibi nullus recte vivere videtur, quoniam quid sit recte vivere [PL39.1548] ignoras. Si autem nosti, age quod nosti; ut et tu quod quaeris habeas, et aliis quod imitentur ostendas. Christum animo attende, attende Apostolos, quorum novissimus est ille qui dicit, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Attende animo tot martyrum millia. Cur enim te Natalitia eorum conviviis turpibus celebrare delectat, et eorum vitam sequi honestis moribus non delectat? Ibi videbis non solum viros, sed etiam feminas, postremo pueros et puellas, nec imprudentia decipi, nec iniquitate perverti, nec periculi timore frangi, nec saeculi amore corrumpi. Ita te non invenientem quid excuses, non solum praeceptorum inevitabilis rectitudo, sed etiam exemplorum innumerabilis multitudo circumdabit.

CAPUT V

12. Peccator nullus desperet, sed ad poenitentiam confugiat. Mutatio vitae et satisfactio pro commissis. Sed de utilitate ac salubritate poenitentiae, ut quod instituimus aliquando peragamus: si jam de sanitate desperans addis peccata peccatis, sicut scriptum est, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3): noli contemnere, noli desperare; clama etiam de profundo ad Dominum, et dic ei: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem obsecrationis meae. Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Quoniam apud te propitiatio est (Psal. CXXIX, 1-4). De tali profundo Ninivitae clamaverunt, et hanc propitiationem invenerunt: faciliusque est evacuata comminatio Prophetae, quam humiliatio poenitentiae (Jonae III). Hic fortasse dicis: Sed ego jam baptizatus sum in Christo, a quo omnia mihi peccata praeterita dimissa sunt; vilis factus sum nimis iterans vias meas, et canis horribilis oculis Dei, conversus ad vomitum suum. Quo abibo a spiritu ejus? et a facie ejus quo fugiam? Quo, frater, nisi ad ejus misericordiam poenitendo, cujus potestatem peccando contempseras? Nemo enim recte fugit ab illo, nisi ad illum, ab ejus severitate ad ejus bonitatem. Quis enim locus te excipiet fugientem, ubi ejus praesentia te non inveniat? Si ascenderis in coelum, ibi est: si descenderis ad infernum, adest. Recipe ergo pennas tuas in directum, et habita in spe in extrema hujus saeculi: etenim illuc manus sua deducet te, et perducet te dextera sua (Psal. CXXXVIII, 7-10). Quidquid enim feceris, quaecumque peccaveris; adhuc in hac vita es, unde te Deus omnino, si sanare nollet, auferret. Cur ergo ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. II, 4)? Qui enim clamando non tibi persuasit ut non recederes, parcendo clamat ut redeas. Intuere David regem: jam utique et ipse illius temporis sacramenta perceperat, jam utique circumcisus erat, quod patres nostri pro Baptismo habebant. Nam ad hoc dicit Apostolus sanctum Abraham signaculum justitiae fidei recepisse (Id. IV, 11). Jam etiam unctus erat unctione venerabili, qua regale sacerdotium praefigurabatur Ecclesiae. Repente autem factus et adulterii et [PL39.1549] homicidii reus, non frustra tamen de tam immani et abrupto profundo sceleris poenitens clamavit ad Dominum, dicens: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Quo tandem merito, nisi quia item dicit: Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper? Quid autem obtulit Domino unde illum propitiaret sibi? Quoniam si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 11, 5, 18, 19). Non solum ergo devote obtulit, sed etiam ista dicendo quid offerri oporteret ostendit. Non enim sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere; nisi etiam de his quae facta sunt, satisfiat Deo per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7). Non enim dictum est, ut tantum abstineamus a peccatis: Sed et de praeteritis, inquit, deprecare Dominum, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1). Et Petrus jam erat fidelis, jam in Christo et alios baptizaverat. Intuere ergo Petrum praesumentem accusatum, timentem vulneratum, flentem sanatum. Jam etiam post adventum de coelo Spiritus sancti, quidam Simon pecunia voluit eumdem Spiritum sanctum emere, sceleratissimum et impium mercimonium cogitans, jam baptizatus in Christo: et tamen poenitentiae consilium ab ipso Petro correptus accepit (Act. VIII, 13-22). Dicit etiam apostolus Paulus, qui utique fidelibus mittebat Epistolas: Ne iterum cum venero ad vos, humiliet me Deus, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et luxuria, et fornicatione quam gesserunt (II Cor. XII, 21). Circumstant ergo nos et praecepta recte faciendi, et exempla non tantum recte facientium, sed etiam poenitentium ad recipiendam salutem, quae fuerat amissa peccando. Sed fac incertum esse utrum ignoscat Deus. Quid perdit, cum supplicat Deo, qui salutem perdere non dubitavit, cum offenderet Deum? Quis enim certus est quod etiam imperator ignoscat? Et tamen pecunia funditur, maria transmeantur, procellarum incerta subeuntur; et pene ut mors evitetur, mors ipsa suscipitur. Supplicatur deinde per homines homini: sine dubitatione fiunt ista, cum sit dubium quo fine proveniant. Et tamen certiores sunt claves Ecclesiae, quam corda regum: quibus clavibus quodcumque in terra solvitur, etiam in coelo solutum promittitur (Matth. XVI, 19). Et multo est honestior humilitas, qua se quisque humiliat Ecclesiae Dei: et labor minor imponitur, et nullo temporalis mortis periculo mors aeterna vitatur.

SERMO CCCLII. De utilitate agendae poenitentiae, II

CAPUT PRIMUM

1. Sermoni occasio data ex lectione. Vox poenitentis agnoscitur in verbis quibus [PL39.1550] psallenti respondimus: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 11). Unde cum sermonem ad vestram Charitatem non praepararemus, hinc nobis esse tractandum Domino imperanto cognovimus. Volebamus enim hodierna die vos in ruminatione permittere, scientes quam abundantes epulas ceperitis. Sed quia salubriter quod apponitur accipitis, quotidie multum esuritis. Praestet ergo Dominus ipse Deus noster, et nobis virium sufficientiam, et vobis utilem audientiam. Neque enim ignoramus, esse serviendum bonae vestrae et utili voluntati. Adjuvemur ergo a vobis et voto et studio; voto ad Deum, studio ad verbum; ut ea dicamus quae vobis esse utilia ipse judicat, qui vos pascit per nos. Vox igitur in his verbis poenitentis agnoscitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnia facinora mea dele. Proinde aliquid de poenitentia dicere divinitus jubemur. Neque enim nos istum psalmum cantandum lectori imperavimus: sed quod ille censuit vobis esse utile ad audiendum, hoc cordi etiam puerili imperavit. Dicamus aliquid de utilitate poenitentiae: praesertim, quia et dies jam sanctus anniversarius imminet, quo propinquante humiliari animas et domari corpora studiosius decet.

2. Poenitentia triplex. Prima baptizandorum. Poenitentia ante baptismum imperata Judaeis. Triplex autem consideratio agendae poenitentiae in sacra Scriptura invenitur. Nam neque ad Baptismum Christi, in quo omnia peccata delentur, quisquam bene accedit, nisi agendo poenitentiam de vita pristina. Nemo enim eligit vitam novam, nisi quem veteris poenitet. Hoc autem etiam auctoritate divinorum Librorum probare debemus, utrum baptizandi egerint poenitentiam. Quando Spiritus sanctus missus est ante promissus, et implevit Dominus fidem pollicitationis suae; accepto Spiritu sancto discipuli, ut nostis, coeperunt loqui omnibus linguis, ut in illis qui aderant, linguam suam quisque cognosceret. Hoc autem miraculo territi, consilium vitae ab Apostolis petierunt. Tunc eis Petrus annuntiavit eum colendum quem crucifixerunt, ut ejus jam sanguinem biberent credentes, quem fuderant saevientes. Annuntiato autem illis Domino nostro Jesu Christo, et agnoscentibus reatum suum, ut impleretur in eis quod propheta ante praedixerat, Conversus sum in aerumnam meam, dum configitur spina; compuncti sunt. Conversi enim sunt in aerumnam doloris, cum configeretur spina peccati recordationis. Nihil enim mali se fecisse putaverant, nondum infixa erat spina. Loquente autem Petro, ut agnoscas infixam spinam, Scriptura dixit, Petro loquente compuncti sunt corde. Proinde in eodem psalmo, cum dictum est, Conversus sum in aerumnam meam, dum configitur spina; sequitur, Peccatum cognovi, et facinus meum non operui. Dixi, Proloquar adversum me delictum meum Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 4, 5). Cum ergo spina illa recordationis compuncti dicerent Apostolis, Quid ergo faciemus? ait illis Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et remittentur vobis peccata (Act. II, 37). Ergo interim [PL39.1551] nunc, si qui forte adsunt ex eo numero, qui baptizari disponunt (credimus enim eos adesse tanto ad verbum studiosius, quanto ad indulgentiam vicinius), hos primum paucis alloquimur, ut erigant mentes in spem. Ament fieri quod non sunt, oderint quod fuerunt. Novum hominem nasciturum jam voto concipiant: quidquid de vita praeterita remordebat, quidquid angebat conscientiam, quidquid omnino vel magnum vel parvum, vel dicendum vel non dicendum, non dubitent posse dimitti; ne forte quod vult dimittere Dei miseratio, contra se teneat humana dubitatio.

3. Figurae nostrae in iis quae Israelitis contigerunt. Petra, figura Christus. Transitus maris Rubri, Baptismus. Manna Christi panis coelestis figura. Quomodo cibum et potum spiritualem eumdem nobiscum sumpserunt Israelitae. Petra virga percussa. Exemplum etiam in primo illo populo exhibitum unusquisque fideliter recordetur. Ait enim Apostolus: Omnia haec figurae nostrae fuerunt: cum de rebus talibus loqueretur. Quid enim dixerat? Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt; et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari; et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra. Petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Has figuras nostras fuisse ille dixit, cui nemo fidelis unquam contradixit. Et cum multa enumeraret, unam rem solam solvit, quia dixit, Petra autem erat Christus. Solvendo unum aliquid, caetera proposuit inquirenda: sed ne recedens a Christo in quisitor erraret, ut firmus quaerat, in petra fundatus; Petra, inquit, erat Christus. Dixit illas figuras nostras fuisse, et obscura erant omnia. Quis evolveret involucra ista figurarum? quis aperiret? quis discutere auderet? In quibusdam quasi dumetis densissimis et crassa umbra lumen accendit: Petra, inquit, erat Christus. Jam ergo lumine illato, quaeramus quid caetera significent; quid sibi velint, mare, nubes, manna. Haec enim non exposuit, sed petra quid esset ostendit. Per mare transitus, Baptismus est. Sed quia baptismus, id est, salutis aqua non est salutis, nisi Christi nomine consecrata, qui pro nobis sanguinem fudit, cruce ipsius aqua signatur. Hoc ut significaret ille baptismus, mare Rubrum fuit. Manna de coelo aperte ab ipso Domino exponitur. Patres vestri manducaverunt, inquit, manna in eremo, et mortui sunt. Quando enim viverent, cum figura praenuntiare vitam posset, vita esse non posset? Manducaverunt, inquit, manna, et mortui sunt; id est, manna quod manducaverunt non illos potuit de morte liberare: non quia ipsum manna mors eis fuit, sed quia eos a morte non liberavit. Ille enim liberaturus erat a morte, qui per manna figurabatur. De coelo certe manna veniebat, attendite quem figurabat: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 49, 51). Sicut studiosi autem et bene vigilantes verba dominica attendite, ut proficiatis et legere et audire noveritis. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem, nisi quia eum quem etiam nos? [PL39.1552] Video aliquantum esse ad promendum explicandumque difficile quod dicere institui: sed adjuvabor benevolentia vestra, haec mihi a Domino impetret facultatem. Eumdem, inquit, cibum spiritualem manducaverunt. Suffecerat ut diceret, Cibum spiritualem manducaverunt. Eumdem, inquit. Eumdem non invenio quomodo intelligam, nisi eum quem manducamus et nos. Quid ergo, ait aliquis, hoc erat manna illud, quod ego nunc accipio? Ergo nihil modo venit, si ante jam fuit. Ergo evacuatum est scandalum crucis. Quomodo ergo eumdem, nisi quia addidit spiritualem? Nam qui manna illud sic acceperunt, ut tantummodo indigentiae suae corporali satisfieri putarent, et ventrem suum pasci, non mentem; nihil magnum manducaverunt, factum satis est eorum indigentiae. Alios Deus pavit, aliis aliquid nuntiavit. Hi tales cibum corporalem manducaverunt, non cibum spiritualem. Quos ergo dicit patres nostros cibum spiritualem eumdem manducavisse? Quos putamus, fratres, nisi qui vere patres nostri fuerunt? imo patres nostri non fuerunt, sed sunt. Omnes enim illi vivunt. Sic enim quibusdam illis infidelibus dicit Dominus, Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt. Quid est enim, Patres vestri; nisi, quos infidelitate imitamini, quorum vias non credendo et Deo resistendo sectamini? Secundum quem intellectum quibusdam dicit, Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Neque enim diabolus aliquem hominem vel potentia creavit, vel generando procreavit: et tamen dicitur pater impiorum, non propter generationem, sed propter imitationem. Sicut e contra de bonis dicitur, Ergo semen Abrahae estis (Galat. III, 29): cum loquatur Gentibus, quae stirpem carnis ex Abrahae genere non ducebant. Filii enim erant, non nascendo, sed imitando. Abrogatur autem et alienatur a perfidis pater Abraham, quando eis Dominus dicit, Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis (Joan. VIII, 39). Et ut malae arbores de Abrahae paternitate gloriantes eradicarentur, filii Abrahae de lapidibus promittuntur (Matth. III, 9). Sicut ergo hoc loco dicit, Patres vestri manducaverunt manna in eremo, et mortui sunt: non enim intellexerunt quod manducaverunt; itaque non intelligentes, cibum nonnisi corporalem acceperunt: sic et Apostolus dicit, patres nostros, non patres infidelium, non patres impiorum, manducantes et morientes; sed patres nostros, patres fidelium, spiritualem cibum manducasse, et ideo eumdem. Patres nostri, inquit, eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Erant enim ibi qui quod manducabant, intelligebant: erant ibi quibus plus Christus in corde, quam manna in ore sapiebat. Quid de aliis loquamur? Inde erat primitus ipse Moyses famulus Dei, fidelis in tota domo ejus (Hebr. III, 2), sciens quid dispensaret, et quia illo tempore ita dispensari deberent clausa praesentium, aperta futurorum. Breviter ergo dixerim: quicumque in manna Christum intellexerunt, eumdem quem nos cibum spiritualem manducaverunt; quicumque autem de manna solam saturitatem quaesierunt, [PL39.1553] patres infidelium manducaverunt, et mortui sunt. Sic etiam eumdem potum: Petra enim Christus. Eumdem ergo potum quem nos, sed spiritualem; id est, qui fide capiebatur, non qui corpore hauriebatur. Audistis eumdem potum, Petra erat Christus: non enim alter Christus tunc, alter nunc. Altera quidem illa petra (Exod. XVII, 6), alter lapis quem sibi posuit ad caput Jacob (Gen. XXVIII, 11); alter agnus occisus ut manducaretur Pascha (Exod. XII), alter aries haerens in vepribus immolandus, quando filio suo pepercit Abraham jussus, quem jussus obtulerat (Gen, XXII, 13): altera ovis et altera ovis, alter lapis et alter lapis, idem tamen Christus; ideo eumdem cibum, ideo eumdem potum. Denique percussa est ipsa petra ligno, ut aqua deflueret: virga enim percussa est (Exod. XVII, 5 et 6). Quare ligno, non ferro, nisi quia crux ad Christum accessit, ut nobis gratiam propinaret? Eumdem ergo cibum, eumdem potum, sed intelligentibus et credentibus. Non intelligentibus autem, illud solum manna, illa sola aqua; ille cibus esurienti, potus iste sitienti; nec ille, nec iste credenti: credenti autem idem qui nunc. Tunc enim Christus venturus, modo Christus venit. Venturus et venit, diversa verba sunt, sed idem Christus.

4. Moysi dubitatio figurativa. Aliquid etiam, quoniam res venit in medium, de dubitatione famuli Dei Moysi volo dicere. Figura enim erat veterum etiam ista sanctorum. Dubitavit ad aquam Moyses; quando petram virga percussit ut aqua flueret, dubitavit. Dubitationem autem ejus legens quisque forte transiret, nec intelligeret, quia nec quaerere auderet. Domino autem Deo dubitatio illa displicuit, et eam notavit, non solum arguendo, sed etiam vindicando. Nam propter hanc dubitationem dicitur Moysi, Non introduces tu populum in terram promissionis (Num. XX, 12). Ascende in montem, et morere (Deut. XXXII, 49). Deus hic utique apparet iratus. Quid ergo de Moyse, fratres mei? Omnis ille labor ejus, omnis pro populo aestus ejus, et illa charitas, dicens, Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 31, 32), hac subita et repentina dubitatione damnata est? Et quid est quod conclusit lector cum Apostolum legeret, Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII, 8)? Cum quaedam solvenda proponerem, studium vestrum me fecit et aliud proponere, quod forte non quaereretis. Videamus ergo, et adhuc quantum possumus conemur penetrare mysterium. Irascitur Deus, dicit eum non introducturum populum in terram promissionis; jubet ut ascendat in montem et moriatur. Et tamen multa injungit agenda eidem Moysi: jubet quid agat, quomodo populum disponat, quomodo non relinquat passim et negligenter. Nunquam ista damnato injungere dignaretur. Aliud accipite mirabilius. Quoniam dictum est Moysi (hoc enim placuit Deo certi mysterii dispensationisque gratia) quod ipse in terram promissionis non introduceret populum, eligitur alius Jesus Nave; et iste homo non hoc nomine vocabatur, vocabatur Auses (Num. XIII, 17). Et cum ei introducendum populum [PL39.1554] Moyses commendaret, vocavit eum, et mutavit ei nomen, et appellavit eum Jesum: ut non per Moysen, sed per Jesum, id est non per legem, sed per gratiam populus Dei in terram promissionis intraret. Sicut autem Jesus ille non verus, sed figuratus; ita etiam terra promissionis illa non vera, sed figurata. Illa enim populo primo temporalis fuit: nobis quae promissa est, aeterna erit. Sed figuris temporalibus promittebantur et praenuntiabantur aeterna. Sicut ergo ille non verus Jesus, nec illa terra promissionis vera, sed figurata: ita manna non cibus vere coelestis, sed figuratus; ita petra illa non vere Christus, sed figuratus, et sic omnia. Quam ergo sibi exigit considerationem dubitatio Moysi? Ne forte et ibi aliqua figura expressa sit, et innuerit intelligenti, et ad inquirendum commoverit et provocaverit animum. Video enim et post illam dubitationem, et post iram Dei, et post minas mortis, et post remotionem ab introductione populi in terram promissionis, multa Deum sic dicere ad Moysen, tanquam ad amicum, quomodo et antea loquebatur: usque adeo ut ipsi Jesu Nave obedientiae exemplum de Moyse proponatur, et hoc eum moneat Deus, ut sic ei serviat, quomodo servivit Moyses; et sic se pollicetur cum eo futurum, quomodo cum Moyse. Evidenter, charissimi, constringit nos ipse Deus, non passim reprehendere, sed intelligere dubitationem Moysi. Figura petra jacens, figura virga percutiens, figura aqua fluens, figura et Moyses dubitans. Et ibi dubitavit, ubi percussit. Hinc facta est dubitatio Moysi, quando lignum accessit ad petram. Jam veloces praevolant, imo tardos patienter exspectent. Dubitavit Moyses quando lignum accessit ad petram: dubitaverunt discipuli quando viderunt Dominum crucifixum. Horum figuram gerebat Moyses. Figura erat Petri illius ter negantis. Quare Petrus dubitavit? Quia lignum petrae propinquavit. Cum mortis suae genus, id est, crucem ipsam praenuntiaret Dominus, ipse Petrus expavit: Absit a te, Domine, non erit hoc (Matth. XVI, 22). Dubitas, quia petrae imminere virgam vides. Ideo spem suam, quam gerebant de Domino discipuli, tunc perdiderunt: quodam modo intercepta est, quando crucifixum viderunt, quando planxerunt occisum. Invenit eos post resurrectionem loquentes inter se de hac re, tristi colloquio; et tenens oculos eorum ne ab eis agnosceretur, non se auferens credentibus, sed differens dubitantes, se tanquam tertium collocutorem sermoni commiscuit, et quaesivit ab eis unde loquerentur. Mirantur illi, quia solus ignorat quod in eo factum fuerat qui quaerebat. Tu solus, inquiunt, peregrinaris in Jerusalem? Et commemorant quae gesta sint de Jesu. Et continuo jam desperationis suae medullas aperiunt, et vulnus medico licet nescientes ostendunt: Nos autem, inquiunt, sperabamus quod in illo redemptio esset Israel (Luc. XXIV, 13-21). Ecce facta est dubitatio, quia lignum accessit ad petram: impleta est figura Moysi.

5. Moyses in monte moriens, quid adumbravit. Videamus et hanc: Ascende in montem, et morere. Per [PL39.1555] mortem corporalem Moysi figurata est mors ipsius dubitationis; sed in monte. O mira mysteria! Hoc certe expositum et intellectum, quanto dulcius quam manna? Ad petram nata est dubitatio, in monte mortua est. Quando fuit humilis Christus in passione, quasi petra jacebat ante oculos: merito in illo dubitabatur, humilitas illa nihil magnum praetendebat. Merito ipsa humilitate factus est lapis offensionis: resurrectione autem clarificatus magnus apparuit, jam mons est. Jam ergo illa dubitatio, quae nata erat ad petram, in monte moriatur. Agnoscant discipuli salutem suam, revocent spem suam. Attende quemadmodum moriatur illa dubitatio, attende quemadmodum moriatur Moyses in monte. Non intret in terram promissionis: nolumus ibi dubitationem; moriatur. Ostendat nobis eam Christus mori. Trepidavit Petrus: et negavit ter. Petra enim erat Christus. Resurrexit, mons factus est: firmavit et Petrum. Sed moritur dubitatio. Quomodo moritur? Petre, amas me? Cordis inspector, cordis cognitor interrogat; et vult audire quod ametur, et parum est semel. Interrogat hoc, audit prope cum taedio ipsius Petri: miratur enim interrogari se a praescio, sed etiam toties interrogari cum semel sufficeret respondere etiam nescienti. Sed tanquam tibi diceret Dominus, Exspecto, numerus legitimus impleatur: tertio confiteatur per amorem (Joan. XXI, 15-17), quia ter negaverat per timorem (Matth. XXVI, 69-74). Quod ergo Dominus toties interrogabat, dubitationem illam in monte occidebat.

6. Ad Baptismum invitat. Manus Moysi contra Amalech nunc extentae, nunc demissae. Quid ergo, charissimi, si patent haec? Non ad fraudem, sed ad jucunditatem clausa erant. Neque enim tam dulciter caperentur, si prompta vilescerent. Respiciat ergo negotium suum competiturus Baptismum, quem alloqui coeperam. Mare Rubrum Baptismus erat, populus transiens baptizabatur: transitus ipse Baptismus erat, sed in nube. Adhuc enim nubilabatur quod praenuntiabatur: adhuc occultabatur quod promittebatur. Jam modo recessit nubes, manifestae veritatis serenitas facta est: quia recessit et velum, per quod loquebatur Moyses. Hoc velum et in templo pendebat, ne secreta templi viderentur: sed in cruce Domini velum conscissum est, ut paterent. Veni ergo ad Baptismum: ingredere intrepidus viam per mare Rubrum; noli esse de peccato praeterito tanquam de Aegyptio sequente sollicitus. Premebant te peccata tua duro onere servitutis, sed in Aegypto, in amore hujus saeculi, in peregrinatione longinqua; cogebant te sectari opera terrena, tanquam lateres facere, opera lutea operabaris. Premunt te peccata, veni securus ad Baptismum: usque ad aquam hostis sequi poterit, ibi morietur. Time aliquid de vita praeterita, crede aliquid remansurum tuorum peccatorum, si aliquis remansit Aegyptiorum. Audio vocem pigrorum: Ego, inquit, de praeteritis peccatis non timeo, omnia mihi in aqua sancta per Ecclesiae etiam charitatem [PL39.1556] dimitti non dubito; sed timeo futura peccata. Placet ergo in Aegypto remanere? Interim hostem praesentem evade, qui jam te pressit, et jam subjugavit. De futuris quid tibi hostes meditaris? Quod jam fecisti, etsi nolueris erit: quod facturum te putas, si volueris non erit. Sed periculosa est via: neque enim cum Rubrum mare transiero, jam ero in terra promissionis: ductus est ille populus per longa deserta. Interim ab Aegypto liberare. Quid ergo, putas defuturum tibi auxiliatorem in via, eum qui te eruit de vetusta captivitate? Novos tuos inimicos non compescit, qui te a vetustis hostibus liberavit? Tantum intrepidus transi, intrepidus ambula, obediens esto: noli amaricare Moysi illi, cujus typum ille portabat in hac obedientia. Fateor, non desunt hostes. Sicut enim non deerant qui sequerentur fugientes, ita non deerant qui impedirent ambulantes. Prorsus, charissimi, figurae nostrae fuerunt. Interim in te non sit quod contristet Moysen: noli esse aqua amara, quam post mare Rubrum non potuit ille populus bibere. Erat enim et ibi tentatio. Et tamen ista quando eveniunt, quando amaricat populus, ostendimus eis Christum, quae pro illis tulerit, quomodo pro eis sanguinem fuderit: et mitescunt, tanquam nobis lignum in aquam mittentibus. Plane hostem adversantem itineri tuo Amalech habebis. Tunc orabat Moyses, tunc extendebat manus: et ubi deponebat manus, convalesebat Amalech; ubi extendebat manus, deficiebat Amalech. Et tuae manus extentae sint, deficiat Amalech tentator et hujus itineris impeditor: esto vigil et sobrius in orationibus, in operibus bonis, non tamen praeter Christum, quia extensio illa manuum, Christi crux fuit. In illa extenditur Apostolus, cum dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ergo deficiat Amalech, vincatur, et non impediat transitum populi Dei. Si dimittis manus a bono opere, a cruce Christi; praevalebit Amalech. Tamen noli omni modo aut continuo te fortem futurum putare, aut penitus desperando deficere. Alternatio enim illa defectus et fortitudinis in manibus servi Dei Moysi, forte alternatio tua fuit. Aliquando enim in tentationibus deficis, sed non succumbis. Deponebat ille paulum manus, non omnino ruebat. Si dicebam, Motus est pes meus; ecce misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Noli ergo timere: adest in itinere auxiliator, qui in Aegypto non defuit liberator. Noli timere, aggredere viam, praesume securus. Aliquando ille deponebat manus, aliquando erigebat; tamen victus est Amalech (Exod. XVII, 11-13). Rebellare potuit, superare non potuit.

CAPUT II

7. Altera poenitentia, quae omnium est, ac quotidiana. Medicina et pactum in dominica oratione de remittendis debitis. Ignoscendum fratri. Itaque admonemur jam de altera loqui poenitentia. Triplicem quippe ejus considerationem in sancta Scriptura esse proposui. Illa prima competentium est et ad Baptismum venire sitientium: hanc de Scripturis sanctis ostendi. Est alia quippe quotidiana. Et ubi illam ostendimus poenitentiam quotidianam? Non habeo [PL39.1557] ubi melius ostendam, quam in oratione quotidiana, ubi Dominus orare nos docuit, quid ad Patrem dicamus ostendit, et in his verbis posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quae debita, fratres? Quandoquidem debita hic intelligi non possunt nisi peccata; quae debita dimisit in Baptismo, iterum ut dimittat oramus? Certe mortuus est omnis Aegyptius qui sequebatur. Si nihil de sequentibus hostibus residuum factum est, quid oramus ut dimittatur, nisi propter manus deficientes contra Amalech? Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Constituit medicinam, firmavit pactum. Hic preces dictat, ibi precanti respondet: novit quo jure res agatur in coelo, quomodo impetrari possint desiderata. Dimitti vis? dimitte, ait. Quid enim habes quod Deo praestes, a quo vis ut praestetur tibi? Numquid jam Christus salvator in terra ambulat? Numquid suscipit illum modo in domum gaudens Zacchaeus (Luc. XIX, 6)? Numquid ei hospitium et epulas praeparat Martha (Id. X, 40)? Nihil horum indiget, ad dexteram Patris sedet. Sed quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Haec est extensio manuum, sub qua defecit Amalech. Et erogas quidem pauperi, quando aliquid das esurienti: forte id quod dederis minus habebis, sed in domo, non in coelo. Sed hic quoque in terra, quo jubente praestitisti, ipse supplet quod dedisti. De hac re cum loqueretur Apostolus, ait: Qui administrat semen seminanti, et panem in escam subministrabit (II Cor. IX, 10). Operarius enim Dei es, quando das egenti: seminas hieme, quod metas aestate. Quid ergo metuis, infidelis, ne in hac magna domo tantus paterfamilias non pascat operarium suum? Erit et ibi, sed quod sufficiat tibi. Dabit Deus necessitati totum, non cupiditati. Operare ergo intrepidus, extende manus, deficiat Amalech. Sed hinc, ut dixi, aliquid in domo tua cum dederis, vel minus vides quod ibi videbas: non ibi vides cum dederis, donec iterum det Deus. Dic mihi, cum ignoscis de corde, quid perdis? Cum ignoscis ei qui peccat in te, quid minus habebis in corde tuo? Inde enim dimittis, sed nihil amittis. Imo vero unda quaedam charitatis ibat in corde tuo, et tanquam de vena interiore manabat: tenes odium contra fratrem, obturasti fontem. Non solum ergo nihil perdis, cum ignoscis; sed abundantius irrigaris. Charitas non angustatur. Ponis ibi lapidem offensionis, et tu tibi facis angustias. Vindicabo me, ulciscar me, ego illi ostendam, ego faciam: aestuas, laboras, cui licet ignoscendo esse securum, securum vivere, securum orare. Nam ecce quid acturus es? Oraturus es. Quid dicam quando? Hodie oraturus es. An non es oraturus? Ira et odio impletus, vindictam minaris: non dimittis ex corde. Ecce oras, ecce venit orandi hora, incipis verba illa vel audire vel dicere. Dictis et auditis superioribus, venturus es ad hunc versum. Aut si non venturus, quo iturus? Ne ignoscas inimico, deviabis a Christo? Plane si in oratione deviabis, ut nolis dicere, Dimitte nobis debita nostra; quia non potes dicere, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne tibi cito respondeatur, [PL39.1558] Sic dimitto quomodo et tu dimittis: ergo quia hoc non potes dicere, et non vis dimittere, deviabis ab hoc versu, et praetermittes, et dices quod sequitur, Ne nos patiaris induci in tentationem: ibi te capiet creditor tuus, cujus quasi faciem devitabas. Quomodo quisque in vico cum occurrerit ei cui aliquid debet, si ad manum est diverticulum, dimittit quo ibat; et it per aliam partem, ne faciem videat creditoris. Hoc tu in isto versu te fecisse arbitratus es: devitasti dicere, Dimitte, sicut ego dimitto; ne sic dimitteret, id est non dimitteret, quia non dimittis; et noluisti dicere, devitans faciem creditoris. Quem devitas? quis devitas? Quo ibis, ubi tu esse possis et ille non esse? Dicturus es, Quo abibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Quantum potest a Christo debitor fugere, quam ut eat in infernum? Adest iste creditor et ibi. Quid facturus es, nisi quod sequitur? Si assumpsero pennas meas in directum, et volavero in extrema maris (Psal. CXXXVIII, 7-9): id est, spe mea finem saeculi meditabor, in praeceptis tuis vivam, duabus alis charitatis attollar. Imple ergo duas alas charitatis. Dilige proximum sicut te ipsum; et non teneas odium, unde fugias creditorem.

CAPUT III

8. Tertium genus poenitentiae luctuosae, pro mortiferis peccatis. Desperatione veniae anima suffocatur. Restat poenitentiae tertium genus, unde aliquid breviter dicam, ut adjuvante Domino proposita et promissa persolvam. Est poenitentia gravior atque luctuosior, in qua proprie vocantur in Ecclesia poenitentes, remoti etiam a Sacramento altaris participandi, ne accipiendo indigne, judicium sibi manducent et bibant. Illa ergo poenitentia luctuosa est. Grave vulnus est: adulterium forte commissum est, forte homicidium, forte aliquod sacrilegium; gravis res, grave vulnus, lethale, mortiferum: sed omnipotens medicus. Jam post suggestionem facti et delectationem et consensionem et perpetrationem, quasi quatriduanus mortuus putet: sed nec ipsum Dominus deseruit, sed clamavit, Lazare, prodi foras. Cessit voci misericordiae moles sepulturae: cessit mors vitae, cessit infernus superno. Elevatus est Lazarus, processit de tumulo: et ligatus erat, sicut sunt homines in confessione peccati agentes poenitentiam. Jam processerunt a morte: nam non confiterentur, nisi procederent. Ipsum confiteri, ab occulto et a tenebroso procedere est. Sed quid Dominus Ecclesiae suae? Quae solveritis, inquit, in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVIII, 18). Proinde Lazaro procedente, quia implevit Dominus misericordiae suae bonum, perducere ad confessionem mortuum latentem, putentem; jam caetera implet Ecclesiae ministerium: Solvite illum, et sinite abire (Joan. XI, 39-44). Sed, charissimi, hoc genus poenitentiae nemo sibi proponat, ad hoc genus nemo se praeparet: tamen si forte contigerit, nemo desperet. Judam traditorem non tam scelus quod commisit, quam indulgentiae desperatio fecit penitus interire. Non erat dignus misericordia, [PL39.1559] ideo ei non fulsit lumen in corde, ut ad ejus indulgentiam concurreret quem tradiderat, sicut illi qui eum crucifixerant; sed desperando se occidit, et laqueo suspendit se, suffocavit se. Quod fecit in corpore suo, hoc factum est in anima ipsius. Spiritus enim dicitur etiam iste ventus aeris hujus. Quomodo ergo qui sibi collum ligant, inde se occidunt, quia non ad eos intrat spiritus aeris hujus: sic illi qui desperant de indulgentia Dei, ipsa desperatione intus se suffocant, ut eos Spiritus sanctus visitare non possit.

9. Contra Paganos poenitentiae permissione peccandi licentiam dari suggillantes. Solent inde Christianis Pagani insultare de poenitentia quae instituta est in Ecclesia: et contra nonnullas haereses tenuit Ecclesia catholica istam veritatem de poenitentia agenda. Fuerunt enim qui dicerent, quibusdam peccatis non esse dandam poenitentiam; et exclusi sunt de Ecclesia, et haeretici facti sunt. In quibuscumque peccatis non perdit viscera pia mater Ecclesia. Ergo solent inde etiam Pagani quasi insultare nobis, nescientes quid loquantur; quia ad verbum Dei, quod linguas infantium facit disertas, nondum pervenerunt. Vos, inquiunt, facitis ut peccent homines, cum illis promittitis veniam, si egerint poenitentiam. Dissolutio est ista, non admonitio. In hanc sententiam exaggerant verba, quanta quisque potest; lingua vel sonanti, vel titubanti, non tacent: tamen et quando eis loquimur, etsi vincantur, non consentiunt. Tamen quomodo vincantur, breviter accipiat Charitas vestra, quia Domini misericordia totum optime constituit in Ecclesia sua. Dicunt nos dare peccatis licentiam, quia portum poenitentiae pollicemur. Si clauderetur aditus poenitentiae, nonne ille peccator tanto magis adderet peccata peccatis, quanto magis sibi desperaret ignosci? Diceret enim sibi: Ecce peccavi, ecce scelus admisi, jam mihi veniae nullus est locus; poenitentia infructuosa est, damnandus sum: quare jam non vivo ut volo? Quia ibi non invenio charitatem, hic saltem pascam cupiditatem. Quare enim me abstineam? Ibi mihi locus omnis clausus est, hic quidquid non fecero, perdo; quia vita quae post hanc futura est, non mihi dabitur. Quare ergo non servio libidinibus meis, ut eas impleam et saturem, et faciam quidquid non licet, sed libet? Diceretur ei fortassis: Sed miser capieris, accusaberis, torqueberis, punieris. Sciunt ista homines mali ab hominibus dici, et inter homines servari; attendunt multos male et scelerate viventes impunita habere peccata: occultare possunt, redimere quae occultare non possunt; redimere usque in senectutem vitam lascivam, blasphemam, sacrilegam, perditam. Enumerant sibi: Quid? ille qui tanta fecit, non senex mortuus est? Numquid attendis ideo illum peccatorem et sceleratum senem mortuum, ut ostenderet in illo Deus patientiam, exspectans poenitentiam? Unde Apostolus dicit: Ignoras quia patientia [PL39.1560] Dei ad poenitentiam te adducit? Ille autem secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, thesaurizavit sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Opus est ergo ut hic timor mentes possideat, opus est ut ille qui peccare non vult, praesentem Deum sibi cogitet, non in publico solum, sed etiam in domo; non in domo solum, sed et in cubiculo, in nocte, in lecto suo, in corde suo. Ergo si tuleris portum poenitentiae, desperatione augebunt peccata. Ecce nihil dicunt illi, qui putant ideo augeri peccata, quia portus poenitentiae in christiana fide proponitur. Quid ergo? Deus, ne per illam spem indulgentiae rursus augerentur peccata, non dehinc providere debuit? Quomodo enim providit ne desperando augeantur, sic providere debuit ne sperando augeantur. Quomodo enim revera auget peccata qui desperaverit, sic potest augere peccata et qui veniam speraverit: ut dicat sibi, Faciam quod volo, Deus bonus est, quando me convertero, ignoscet mihi. Ita plane dic tibi, Quando me convertero, ignoscet mihi; si crastinus dies certus est tibi. Nonne ad hoc te admonet Scriptura, dicens: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8 et 9)? Ecce ad utrumque vigilavit pro nobis providentia Dei. Ne desperando augeamus peccata, propositus est poenitentiae portus: rursus ne sperando augeamus, datus est dies mortis incertus.

SERMO CCCLIII. In die octavarum Infantium: quos exhortatur verbis Petri apostoli, Deposita ergo omni malitia, etc

CAPUT PRIMUM

1. Baptizatos exhortatur. Innocentia morum retinenda. Humilitas sectanda. Omnium quidem aures et mentes, quos cura nostra complectitur, solliciti pastoris sermo compellat: verumtamen ad vos proprie nunc dirigitur, quorum recens infantia spiritualis generationis Sacramentorum cunabulis insignitur. Vobis enim maxime per apostolum Petrum sic divinum blanditur eloquium: Deposita ergo, inquit, omni malitia et omni dolo et adulatione et invidia et detractione, tanquam modo nati infantes rationabile et innocens lac concupiscite; ut in illo crescatis in salutem, si gustastis quoniam dulcis est Dominus (I Petr. II, 1-3). Proinde quia gustastis, nos testes sumus: nos vobis hanc suavitatem nutricis officio ministravimus. Agite itaque admoniti sanctae instar infantiae, deponite malitiam, dolum, adulationem et invidiam et detractionem. Hanc innocentiam sic tenere debetis, ut eam crescendo non amittatis. Quid est malitia, [PL39.1561] nisi nocendi amor? Quid est dolus, nisi aliud agere et aliud simulare? Quid est adulatio, nisi fallaci laude seductio? Quid est invidia, nisi odium felicitatis alienae? Quid est detractio, nisi mordacior, quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno: invidentia et bono cruciatur alieno: dolus duplicat cor: adulatio duplicat linguam: detractio vulnerat famam. Hujus autem vestrae innocentia sanctitatis, quoniam filia est charitatis, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII, 6). Simplex ut columba, et sic astuta ut serpens (Matth. X, 16), non studio nocendi, sed nocentem cavendi.

CAPUT II

Ad hanc vos exhortor. Talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14), humilium scilicet, hoc est, spiritualiter parvulorum. Non contemnatis, non abhorreatis. Magnorum est ista pusillitas. Superbia vero fallax infirmorum est magnitudo; quae ubi mentem possederit, erigendo dejicit, inflando evacuat, distendendo dissipat. Humilis esse non potest nocens, superbus esse non potest innocens. Humilitatem illam loquor, quae non vult perituris rebus excellere, sed aeternum aliquid veraciter cogitat, quo non suis viribus, sed adjuta perveniat. Haec malum cujusquam velle non potest, quo nequaquam bonum ejus augetur. Porro autem superbia continuo parit invidiam. Quis vero sit invidus, qui non ei malum velit, cujus bono cruciatur? Ergo et invidia parit consequenter malitiam: unde procedit et dolus et adulatio et detractio, et omne opus malum, quod pati nolis ab alio. Pia itaque humilitate servata, quae in Scripturis sanctis sancta probatur infantia, securi eritis de immortalitate beatorum: Talium est enim regnum coelorum.

2. Erga Deum multo maxime servanda innocentia. In Israelitis data baptizatis figura vitae christianae. Porro qui superbus in homines non est, multo maxime adversus Deum contumax esse non debet: quoniam si non est alicui faciendum quod quisque ab alio pati non vult, et nullus hominum vult inobedientem pati eum qui suo juri subditus fuerit; quanto magis cavendum est, ne in Deum quisquam talis existat, qualem in se existere hominem non vult?

CAPUT III

Fallunt proinde animas suas qui sufficere existimant, si quod sibi fieri nolunt, nulli hominum faciant, seseque vita luxuriosa ita corrumpunt, ut Deo facere conentur quod sibi ab homine fieri nolunt. Neque enim volunt a quoquam perverti domum suam, qui in se ipsis domum Dei miserabili caecitate pervertunt, surdi adversus Apostolum clamantem, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei corrumpit, corrumpet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 16 et 17). Nemo se fallat. Quid ergo se putant servare circa alios homines innocentiam suam, cum sibi ita noceant, ut Deo careant habitatore, et puniantur ultore? Hinc [PL39.1562] etiam fit ut per noxias voluptates lapsi et effusi, non solum templa Dei esse desinant, verum etiam ruinae fiant, in quibus habitant mala daemonia, quibus supplicare, et quae colere incipiunt: fiuntque illis, ut dictum est, posteriora deteriora prioribus (Luc. XI, 26). Unde vos semine immortali regeneratos, sicut superius propter malitiosas nocendi cupiditates, quibus fit hominibus quod oderunt, ita postea propter turpes et illicitas carnis delectationes et nefaria sacrilegia, quibus homines nocere hominibus non videntur, non eis faciendo quod nolunt, sed Deo non obediendo cui cuncta sunt subdita, ipsi dominorum Domino faciunt quod sibi a servulis suis fieri nolunt, idem ipse apostolus Petrus alloquitur, dicens: Christo ergo passo per carnem, et vos eadem cogitatione armamini.

CAPUT IV

Quia qui mortuus est carne, desiit peccare, ut jam non hominum desideriis, sed voluntate Dei reliquum in carne vivat. Sufficit enim praeteritum tempus voluntates gentium consummasse in libidinibus, et voluptatibus, et comessationibus, potatione et nefandis idolorum servitutibus (I Petr. IV, 1-3). Sufficit enim praeteritum tempus luteis operibus peccatorum, tanquam Aegyptiorum dominationi servisse. Jam mare Rubrum, Baptisma scilicet Christi sanguine consecratum, verum dejecit Pharaonem, Aegyptios interemit: nihil de peccatis praeteritis tanquam de insequentibus a tergo hostibus formidetis. De caetero cogitate vitae hujus eremum permeare, et ad terram promissionis, supernam Jerusalem, terram viventium pervenire: ne verbi Dei contemptu tanquam mannae fastidio, corda vestra velut ora interiora desipiant; ne cibos concupiscentes Aegyptios de alimentis coelestibus murmuretis: ne fornicemini, sicut quidam illorum fornicati sunt; et ne tentetis Christum, sicut quidam illorum tentaverunt. Si vobis fidem Gentilium sitientibus amaritudo aliqua resistentium, velut aquarum illarum quas Israel non potuit bibere, occurrerit; imitata Domini patientia, velut injecto crucis ligno dulcescant. Si tentatio serpentina momorderit; conspecta illius exaltatione serpentis, tanquam mortis in carne Domini victae atque triumphatae, eodem crucis medicamento sanetur. Si adversarius Amalechita iter intercludere atque impedire conabitur, perseverantissima extensione brachiorum ejusdem crucis indicio superetur. Veri et germani estote christiani: nolite imitari nomine christianos, opere vacuos. Iterum dico, et saepe dicendum est: Sufficit praeteritum tempus voluntates gentium consummasse. Detestamini et aversamini canes conversos ad vomitum suum: detestamini et aversamini mundatam et vacantem domum, quo nequiores alii spiritus septem adducuntur, ut sint novissima hominis pejora, quam erant prima. Vos vestrum mundatorem tenete habitatorem. Praecipientes enim rogamus ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI, 1). Sufficit enim praeteritum [PL39.1563] tempus voluntates gentium consummasse. Audite et apostolum Paulum: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad injustitiam: sic nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19).

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1530-1563 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22