1. Elisaeus Dominum, Giezi Judam vel Judaeos figuravit. Avari sunt leprosi. Frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres charissimi, beatum Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris: Giezi autem discipulus ejus non incongrue Judam traditorem, vel Judaeorum populum intelligitur figurasse. Sicut enim Giezi ideo serviebat beato Elisaeo, ut pecuniam posset acquirere; ita et Judas propterea adhaeserat Domino Salvatori, ut fraudem faceret, et terrenas divitias congregaret. Denique sic de illo in Evangelio scriptum est: Quia fur erat, et loculos habebat, et ea quae mittebantur, portabat (Joan. XII, 6). Nam Giezi, qui gratiam magistri potuerat promereri, sicut et dominus suus consecutus fuerat beati Eliae, cupiditate victus, meruit in aeternum crudeli lepra perfundi. Judas vero pro amore pecuniae et apostolatus gratiam perdidit, et laqueo vitam finivit. Ac sic intelligimus omnes avaros et cupidos, intus in anima peccati lepra esse perfusos.

2. Naaman puellae, populus Gentium acquiescens prophetiae. Naaman vero princeps militiae, qui leprosus erat, et suggerente ancilla ad beatum Elisaeum sanandus [PL39.1833] advenit, populum Gentium figuravit. Puella illa quae captiva ducta fuerat de Judaea, et suggesserat dominae suae, quod si ad beatum Elisaeum suus dominus pergeret, sanitatem reciperet; puella, inquam, illa prophetiae imaginem gessit: quia licet tempore illo in sola Judaea gratia prophetiae floruit, tamen non potuit fieri ut non etiam ad vicinas gentes beata illa notitia perveniret. Audivit ergo Naaman puellam, et venit ad Elisaeum: audivit populus Gentium prophetiam, et venit ad Christum. Naaman veniens ad Elisaeum sanatur a lepra: et populus Gentium veniens ad Christum, ab omni peccatorum lepra purgatur.

3. Judaei tunc lepra percussi, cum Gentes ab ea liberatae. Potest tamen, sicut jam dixi, Giezi etiam Judaeorum populum figurare, qui eo tempore peccati lepra percutitur, quo ab ea Gentium populus liberatur. Denique sic infelices Judaei in passione Domini clamaverunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Tunc enim peccati lepra perfundi meruerunt, quando contra coelestem medicum ore sacrilego clamaverunt, Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15). Ergo eo tempore in illis remansit lepra, quo ad nos transiit gratia. Denique sic et apostolus Paulus ad eos locutus est, dicens: Vobis, inquit, oportuit primum loqui verbum Dei; sed quia vos indignos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes (Act. XIII, 46). Quando doctrina apostolorum ad Gentes transiit, tunc in miseris Judaeis peccati lepra remansit.

4. Vocationis Gentium ad fidem per Baptismum figura. Quid tamen mandaverit beatus Elisaeus Naaman Syro, videamus. Vade, inquit, et lavare septies in Jordane. Quod autem audiens Naaman, ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est, et nolebat annuere, et ab amicis suis consilio accepto, acquievit ut lavaretur, et purgatus est: hoc significat, quia populus Gentium, antequam Christus crucifigeretur, ipse per se Christo loquenti non credidit; sed postea praedicantibus Apostolis ad sacramentum Baptismi fideliter venit. Dixit Elisaeus ad Naaman, ut lavaretur septies in Jordane. Videte, fratres, Elisaeus mittit Naaman ad Jordanem fluvium; quia Christus populum Gentium missurus erat ad Baptismum. Quod autem Elisaeus non per se ipsum Naaman tetigit aut baptizavit; hoc significatum est, quia Christus non per se ipsum venit ad populum Gentium, sed per Apostolos suos, quibus dixit: Ite, baptizate omnes Gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et hoc attendite: Naaman qui populum Gentium figurabat, in illo fluvio sanitatem recepit, quem postea Christus suo baptismate consecravit. Quod vero audiens Naaman, ut lavaretur septies in Jordane, indignatus est, dicens: Numquid non meliora sunt flumina regionis meae, flumina Damasci Albana et Pharphar, ut in ipsis laver et munder? Hoc illo dicente, consilium dederunt servi sui, ut acquiesceret Prophetae consilio. Quid autem significet, fratres, diligenter attendite. Sanctus Elisaeus, sicut diximus, typum habebat Domini Salvatoris: Naaman figurabat populum Gentium. Quid vero quod de suis fluminibus sanitatem se esse recepturum credebat? Hoc indicabat, quod genus humanum de libero arbitrio et de propriis meritis praesumebat. Sed propria merita sine gratia Christi lepram habere possunt, sanitatem habere non possunt. Unde nisi ad exemplum Naaman humanum genus consilium Elisaei audisset, et per Christi gratiam donum Baptismatis humiliter accepisset, ab originali et actuali lepra liberari non posset. Lava, inquit, septies: dixit propter septiformem gratiam Spiritus sancti, quae in Christo Domino requievit. Denique quando in eo fluvio Dominus baptizatus est, Spiritus sanctus in columbae specie super eum venit (Joan. I, 32).

5. Qui baptizantur, nasci incipiunt. Cum ergo in figura Baptismi Naaman in fluvium descendisset, Facta est, inquit, caro ejus tanquam pueri parvuli [PL39.1834] (IV Reg. V). Videte, fratres charissimi, hanc similitudinem in Christiano populo compleri. Nostis enim quia omnes qui baptizantur, sive senes sint, sive juvenes, omnes tamen infantes nascuntur. Prima generatio producit ad mortem; secunda generatio producit ad vitam. Prima generat filios irae; secunda generat vasa misericordiae: sicut Apostolus dicit, In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Quomodo ergo Naaman, cum esset senior, septies lavando mundatus est quasi parvulus; ita qui factus est peccatis veteribus senex, et multis iniquitatum maculis velut lepra perfusus, gratia Baptismi ita renovatur, ut in eo nec originalis nec actualis lepra peccati remaneat: et qui fuerat criminum ponderibus semper incurvus, ad exemplum Naaman salutari lavacro renovatur ut parvulus; ita ut in eo impleatur illud quod de Christo ad Ecclesiam Apostolus ait, Ut exhibeat sibi Ecclesiam non habentem maculam vel rugam (Ephes. V, 27).

6. Magna Domini munera non nobis judicium pariant, sed profectum. Quod autem posteaquam mundatus est Naaman, munera obtulit beato Elisaeo, et ille accipere noluit: Christi in hoc gratia figurabatur, quae ideo gratia dicitur, quia gratis datur. Sic enim Dominus in Evangelio discipulis dixit, Infirmos curate, mortuos suscitate, daemones expellite: gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Et quia omnia sacramenta et mysteria Domini nostri, quae in Judaeis erant praefigurata, in nobis videmus esse completa: etsi non possumus quantas debemus, vel quantas possumus, Deo gratias referamus, qui nobis tanta bona nullis praecedentibus bonis meritis largiri dignatus est; et pro salute nostra non solum discipulos misit, sed etiam per se ipse descendit, et pro nobis flagella et opprobria et reliquas, quas legimus, injurias patienter excepit. Vulneratus est, ut vulnera nostra curaret; mortuus est, ut nos de morte perpetua liberaret; ad inferna descendit, ut nos de faucibus crudelissimi draconis eriperet; resurrexit, ut nobis spem resurrectionis tribueret; in coelum ascendit, ut quo eum sequi deberemus, ostenderet. Quid ergo retribuemus Domino, pro his muneribus quae cogitare non valemus, nedum vobis valeamus explicare, nisi ut, sicut jam dixi, quantas possumus gratias jugiter referentes, ipso auxiliante studeamus, ut munera vel beneficia sua non nobis judicium pariant, sed profectum. Etiam implere praecepta illius laboremus: ut cum dies judicii venerit, ab auditu malo liberati, illa ad nos vox desiderabilis dirigatur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Id. XXV, 34): ad quod nos Dominus sub sua protectione perducat. Amen.

SERMO XLV. De Elisaeo, et securi in gurgite lapsa

1. Lapsus humani generis figura. Modo cum divina lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus quod eunte beato Elisaeo cum filiis Prophetarum ad Jordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in aquam: et ille de cujus manu corruit, clamavit ad beatum Elisaeum, Heu domine mi, et ipsam mutuo acceperam! Post haec in loco ubi securis illa corruerat, beatus Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum (IV Reg. VI, 4-7). Elisaeum, fratres dilectissimi, typum habuisse Domini Salvatoris, frequenter Charitati vestrae suggessimus. Sed et in puero, qui erat de filiis Prophetarum, cui securis de manu lapsa est, non incongrue Christus Dominus intelligitur. Securis illa quae cecidit, Adam sive totum genus humanum significasse dicitur. Tenebat ergo filius Prophetarum [PL39.1835] securim in manu sua; et Dominus ac Salvator noster humanum genus quod creaverat, in manu potentiae suae. Sed quomodo securis illa de manu Prophetae in profundum corruit; ita et genus humanum de manu Dei omnipotentis per superbiam se excussit, et cecidit, et in fluvio luxuriae vel omnium peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminum abyssum infelici ruina corruerat; sicut scriptum est, Infixus sum in limo profundi: et iterum, Deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3), et reliqua. Fluvius enim ille ubi securis cecidit, significat praeterfluentem et fugitivam et in abyssum descendentem voluptatem, vel luxuriam saeculi hujus. Fluvius enim a fluendo nomen accepit. Et quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes vel inhiantes fluere dicuntur; ideo securis illa in fluvio et in limo jacebat oppressa.

2. Figura reparationis illius. Relapsus cavendus. Veniens ergo Elisaeus, misit lignum, et natavit ferrum. Quid est lignum mittere, et ferrum in lucem producere; nisi patibulum crucis ascendere, et de profundo inferni humanum genus erigere, ac de omnium peccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam vero natavit ferrum, misit manum Propheta, et recepit illud, et rediit ad utiles usus domini sui. Ita et de nobis factum est, dilectissimi fratres, qui de manu Domini superbiendo cecideramus, per crucis lignum iterum ad manum vel ad potestatem Domini reduci meruimus. Et ideo, quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne iterum superbiendo de manu Domini corruamus. Et quia nullis praecedentibus meritis de tenebris producti sumus ad lucem, de morte ad vitam revocati, de multis erroribus in viam reducti, curramus dum lucem habemus, ne praetereuntia salutis tempora negligamus: nec nos delectet mundi hujus male dulcis et nimium periculosa laetitia; ne iterum de operibus sanctis, et de justitiae via, quasi de manu Domini corruentes, ad luxuriosum mundi hujus fluvium recurramus, et in omnium peccatorum limo, infelici iterum ruina, mergamur: sed audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1 et 2). Quare dicit, Si resurrexistis, nisi quia cecideramus? Et alibi idem Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus (Ephes. V, 14). Quasi non tibi videtur ad securim in limo jacentem clamare? Surge, inquit, qui in profundo gurgite dormis; et per crucis mysterium illuminabit tibi Christus.

3. Qui peccat, destruit templum Dei. Jam ista omnia, fratres charissimi, per Baptismi sacramentum, Deo auxiliante, sic agere studeamus, ut nobis beneficia Domini nostri non judicium pariant, sed profectum. Et ita dulcedinem charitatis, puritatem cordis, et castitatem corporis teneamus, ne in nobis Dei sacramenta patiantur injuriam. Si enim verum est, imo quia verum est, quod dicit Apostolus, quia templum Dei sumus, et Spiritus Dei habitat in nobis (I Cor. III, 16), quoties aliquod peccatum aut cogitando, aut loquendo, aut operando perficimus, templum Dei destruimus, et ei qui in nobis habitat injurias irrogamus. Et ideo si quis in se templum Dei aut turpibus cogitationibus sordidavit, aut luxurioso sermone polluit, vel quibuscumque criminibus forte jam usque ad fundamenta destruxit; dum tempus est, cum Dei adjutorio studeat reparare perdita, erigere lapsa, destructaque construere: ut cum dies judicii venerit, etsi coronam non meretur accipere, vel ad peccatorum mereatur indulgentiam pervenire. Quod autem dixi, vel ad peccatorum indulgentiam, pro humilitate quae nobis satis est necessaria, videor suggessisse. Nam medicus ille coelestis compunctis poenitentibus, et eleemosynas largius facientibus non solum veniam, sed etiam coronam recompensare consuevit.

[PL39.1836] 4. Conclusio. Ergo, fratres charissimi, etsi negligens, tamen qualiscumque praeco veritatis a Domino constitutus, quod et vobis expedit audire, et me oportet dicere, si non quantum debeo, vel quantum possum, suggero, clamo, admoneo. Qui contemnit praeconem, timeat judicem. Nullus ex vobis ante tribunal Christi se excusare poterit, non se fuisse admonitum, ut omnibus vitiis resisteret, et virtutibus operam daret. Et quia vobis quid vitare vel fugere debeatis, frequenter ostensum est, et quid agere vel expetere debeatis, assidua praedicatione monstratum est; sic Deo auxiliante agite, ut vobis admonitio nostra magis ad praemium quam ad judicium ante tribunal aeterni Judicis proficiat. Quod ipse vobis concedere dignetur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XLVI. De fame Samariae

1. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Venit, inquit, filius Adadezer regis Syriae, in Samariam, et obsedit eam: et facta est fames magna, ita ut venundaretur caput asini quinquaginta siclis argenti, et quinque siclis argenti quarta pars cabi stercoris columbini. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur inopiam teterrimam sentis? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie poena; quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella; quia in populo perseverant et delicta. Propter te enim hostis irruit, inimicus obsedit, adversarius tua pabula devoravit. Tu esuris: et ille pinguescit. Tu famem horridam pateris; et ille de tuis pabulis, suis vacat epulis. Tu asinorum cadavera, et stercora columbarum argento mercaris. Callida deinceps vita, damna peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum, abominare figmentum; tunc poteris hostes divino adjutorio vincere, et coelesti praelio superare. Nec quisquam tibi poterit nocere ulterius, si damnato scelere divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! Horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quaerit: inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit, et adhuc figmentum hominum duritia colit: pabula denegantur, et illicita a peccatoribus exhibentur: Deus a populo peccatore non quaeritur, et idolum adoratur. Mutatur in figmentum Dei cultura, mutatur religio, mutatur et esca: mutatur Dei sancta cultura, mutantur et hominibus pabula, interdicta vescuntur. Ut enim alienum est quod colitur; ita alienum est quod contra regulam esuritur. Nec enim difficile est populum famem posse sentire, quem male vivendo constat spiritualiter esurisse.

2. Interea crescunt cum vitiis augmenta famis, et peccata matrum cadavera appetunt filiorum, et alternis vicibus mulieres duae suos natos devorare disponunt. Proh dolor! In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Anima artubus elicitur, et matrum viscera polluuntur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur. Apud illas enim totum crudele, nefandum est, inquam, insontis sanguinem fundere, innocentis carnes concoquere, decoctos artus avidis faucibus transvorare; ut natum convertat in cibum, quem Deus condidit in solatium. Sed postquam ad funestas epulas ventum esset, altera mulier alteram exhortatur: Recipe, inquit, recipe, miseranda mater, in viscera filium nuper visceribus procreatum. Esto tui nati sepulcrum, esto ejus corporis diversorium: esto ejus, ut ita dixerim, monumentum. Intra te paululum comestus infans redeat, qui prae fame vivere jam jamque non poterat. Materni sinus qui vitalem intra se enutrierant, et nutritum in luce protulerant, particulatim [PL39.1837] sibi redditum recognoscant. Recipiat nunc comestum uterus, quem vivum ediderat partus. Repetat habitaculum mortuus, unde nuper exierat vivus; quoniam fames urget, necessitas cogit. Cur enim nato superstite moriar, et non magis natum ego mater consumam?

3. Igitur cum haec mulier comestum jam conspiceret puerum, suum ab ista clade subtrahit filium. Negat se facturam in proprio, quod cum matre fecerat in alieno. Sufficit, inquit, mihi, sufficit tuo sceleri, mulier, consensisse; sufficit me funestas epulas degustasse, et innocentis carnibus mea viscera polluisse. Crudele enim tecum participavi consilium, ut nefandum exercerem de meo filio parricidium: quod tecum admisi, expiare non possum, nefandum scelus recusare non valeo. Esto saltem relevata in meo, quae sic gravaris in tuo: desine meo scelere, desine tuo graviore commisso. Utinam nec tu faceres quod tu fecisti, nec ego scelus admitterem quod incurri; ut homicidium facerem, et parricidium perpetrarem. Ex me disce quid feceris: quia et ego per te merui quod amiserim. Quare istud quod cogis non facio, quod suades effugio, quod ingeris perhorresco.

4. Tunc ad regem altera alteram pertrahit, ad judicium ducit, causam tanti sceleris publicavit, quod enormitas facinoris publicare coegit. Tunc, inquam, sceleratum factum prodidit dolor, tunc immane facinus pietas perfida denudavit. Ardet insana mulier, quia parricidium fecit; ardet, quia filium suum devoravit: sed plus ardet, quia in illa clade filium suum alia non immolavit. Aut ego cum hac, inquit, moriar: aut certe ut haec meum, ita illius natum invadam. Pactum nostrum justitia iniqua, rex juste, confirma: quia ego nunquam meum natum occiderem, nisi suum occidendum amaro placito locavisset. Ergo, domine rex, aut meum qui comestus est, reddat; aut suum qui est absconditus, prodat. Certe ut dignum est, utrasque nos pari sententia percute; ne aut ego post tantum facinus vivam, aut haec sese gaudeat non fuisse in suum filium parricidam.

5. Quo audito rex vestimenta conscidit, vultum mutavit: et continuo propheta ad regem mandavit, Haec dicit Dominus, Hac hora, crastina die, mensura similaginis siclo emetur, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae ementur. Nuntiat Propheta sanctissimus ad regem coelitus ubertatem, quam sola fides crederet, et perfidia posse fieri denegaret. Nuntiat in locum famis futuram abundantiam similaginis, nuntiat cessaturam famem, successuram ubertatem. Nuntiat subito magnalia Dei successura virtute Altissimi; et additur proprio sceleri perfidia hominis. Tunc homo qui missus fuerat a rege ait: Nec, si cataractae coeli aperiantur, possunt fieri quae narrantur. O perfidia hominis! Non credit promissam fieri ubertatem, qui horrendam senserat egestatem. Nec considerat Deum promisisse abundantiam, qui populo irrogarat penuriam. Scelestissime homo, cur mirabilibus non credis? Cur farra non accipis? Cur promittentem Dominum perhorrescis? Crede, quod credentibus datur; crede populo futurum, cujus te jam negaveris socium. Et quia bonis tantis indignus es, haec tibi videre conceditur, et posse perfrui denegatur.

6. Igitur dum haec geruntur, auditum fecit Dominus in castris Syriae, ut populo promissam tribueret ubertatem: quadrigarum strepitus, et curruum sonitus, et armatorum tumultus inimicorum auribus maluit resonare, ut posset jam suum populum liberare. Quo strepitu perculsi inimici fugiunt, sine pugna terga vertunt, utensilia relinquunt; et Israelitae egressi civitatem, castra hostium invadunt depraedantes. Revertente ergo populo onerato, ille qui non crediderat, cecidit lapsus, et ubertatem videns in populo cecidit, pressus est (IV Reg. VI et VII).

SERMO XLVII. De beato Tobia

1. Beatus Tobias, qui panem suum noverat frangere esurienti, mercedem celerem mercenario praeparat laboranti. Patienter lectione percepta, quae nuper est recitata, admirabamur patris filiique tractatum, quemadmodum angelus monet, quem aestimabant terrenum sub coelesti gloria mercenarium. Ad hoc enim caecitatis incurrit exitium, ut angelum susciperet medicum, qui divinis facibus incensus sic anhelavit: Honesta est oratio cum jejunio et eleemosyna. Oratio justi, clavis est coeli. Ascendit precatio, et descendit Dei miseratio. Licet alta sit terra, altum coelum; audit tamen Deus hominis linguam, si mundam habeat conscientiam. Cum sensibus loquitur, si sit solus noster gemitus. Sufficit auribus imber oculorum, fletus citius audit quam voces. Oratio invidi solet de auribus propulsari. Erat patris et filii anima una, dum esset proprietas membrorum, erat illis singularis germanitas animorum. Fili, inquit, dimittamus istum hominem adjicientes ad mercedem placitam; quia nobis multa opere suo contulit bona. Et filius relato tractatu alloquitur patrem: Pater, numquidnam isti tam benedicto operario merces tantum placita debet pensari, cujus bonus ducatus non potest aestimari? Parum illi honoris reddemus, si ejus meritis mensuram figamus. Numquid ipse id tantum exhibuit, quod placuit? Hoc placuerat, ut mihi regionem et virum, cui argentum commendasti, demonstraret. Primo iter quasi coeleste carpens, et mihi et tibi paravit necessarium de pisce collyrium: me deduxit, argentum recepit, Saram mihi uxorem desponsavit. Mercede placita tantum est dignus, qui mihi tanquam coelestis exstitit paranymphus; et, quod plus est, bone pater, oculorum tuorum maculas albugine detracta curavit, et totam domum nostram illuminatis oculorum tuorum lampadibus illustravit? Clarius modo video, quia te videntem aspicio. Nonne iste, optime pater, dignus est media substantia? Iste talis ductor atque provisor, medicus atque custos, ut dixi, mediae substantiae, quam ipse mecum pertulit, accipiat portionem, qui mihi ducatu suo tantam praebuit pietatem. Placet bono patri sapientis filii responsio. Rogare coepit mercenarium, ut mercedis suae sumat effectum. Frater, inquit, accipe quod tuum est; et tunc vade salvus. Recipe mercedem tuam; quia praebuisti mihi et filio meo bonam misericordiam. Tolle, ut dixi, mediam substantiam, quam cum meo filio reportasti: nam gratia quam tibi debemus, non potest ponderari.

2. Continuo angelus gaudet de cogitata mercede, qui missus fuerat gratis facere pietatem. Tobis, inquit, vel Tobia, quid de mea mercede satis superflue cogitatis? Habete quod vobis donavit Pater ille coelestis. Ego minister sum curationis, ille auctor sanitatis. Nescitis cujus mercenarii ope perfrui meruistis. Defunctos captivitatis sepelire non timuisti, Tobis: ascenderunt ad Dominum opera tua; quia relicto prandio, reddidisti mortuum sepulturae. Ego Domino medullata intuli sacrificia pro venerabili sepultura, ego directus sum operarius fori coelestis. Mortuum sepelistis, et mortis aculeum non timuistis. Ipse sepultus pro vobis voce tacita proclamavit. Probationis fuerat caecitas oculorum, unde patientia tua clarius meruisset de coelestibus ornamentum. Ego sum Raphael, unus ex septem Angelis, qui assistimus ante claritatem Dei. Non indigeo fructu humanae mercedis: divitem me facit conversatio majestatis. Dives est ille qui me misit, gratis jussit impendi, qui gratis ipse concessit. Nec ipsum honorem gratiarum mihi deputetis; quia nihil meis viribus percepistis. Deum benedicite, et illi confitemini, et ipsum glorificate, quia vobiscum fecit bona (Tob. XII).

3. Subito patefacto mysterii coelestis honore, voce [PL39.1839] Raphaelis angeli attoniti, Tobis et Tobias collapsi in terram proruerunt, vocem tremulam penitus occultaverunt, quia vocem insolitam audierunt. Quid meruistis, pater Tobis filiusque Tobia? Mercenarium habere coelestem, et tanquam operarium locare terrestrem? Celavit vobis angelus nomen: Azarias sum, inquit, Ananiae magni filius (Tob. V, 18): et non dixit, Ego sum Raphael angelus. Celavit in primo nomine dignitatem, ne faceret locatori terrorem. Si enim diceret, Ego sum angelus, non esset Tobiae mercenarius. Servata est dignitas nominis; ut postremo magnitudo claresceret dignitatis. Videte, charissimi, quantum sit eleemosynae meritum: angelum meruit habere operarium. Videtis quantum proficit, mortuos sepelire; ut oblatio ejus per angelum Raphaelem ad coelestem ascenderet majestatem. Videtis, quia eleemosyna a morte liberat, et ipsa purgat peccata. Facit purgationem oculorum, liberat a tenebris peccatorum. Tobis via sua deducitur; Sara tot viris contristata, per angelum matrimonio copulatur.

SERMO XLVIII. De Judith, I

1. Non sufficit mortalis eloquentia justorum omnium orationes eximias atque triumphos gravidasque referre virtutes, quas omnipotens Deus dedit eis quibus solet conferre victoriam, qui viros ac feminas vigere permisit, qui et flammam camini refrigerio dispersit, et insidiosos exercitus capite sublato nudavit. Nam cum Holofernes ille filiorum Israel, imo sui capitis inimicus, exterarum gentium sibi jus vindicaret, atque obsidione, armis, ignibus quoque pugnaret, necnon et multarum gentium campos carnis messibus oneratos in cinerem pascente flamma converteret; Judith sanctissima, cujus precibus patuit coelum, orationis arte arma victricia fabricavit, quibus adversa confligeret, et pavescentes viros femina vindicaret. Squalebat civitas obsidione barbarae feritatis: ita enim universa languebant, ut in manibus hostium jam tradi commodius judicarent, quam perniciosae famis populatione vexari. Ecce Judith post precem et saccum, post cinerem ad cultus puellares redit, spes omnium populorum procedit, sollicitos populos redditura securos sua sapientia consolatur, quae promittens victoriam quam omnis natio miraretur, portam sibi paululum remotis obicibus postulat aperiri. Prodiit secura unius puellae comitatu contenta, et hostium securis gressibus properavit in castra. Intra muros sollicita fuit, secura fit dum ad timenda pervenit. In qua femina insidiosae pulchritudinis novitatem hostilis exercitus vehementer expavit, ut in ejus obsequio vires amitterent, arma projicerent, et colla curvarent.

2. Deducitur ad praetorium subjectis ordinibus fraus Holofernis, et lugentis victoria civitatis. Quam cum videret Holofernes, solutus est sensibus, animam cum capite perditurus. Jacuit enim dedecus juvenum mulieris vultu captivus; licuit mulieri exarmare juvenes, et debellare victores, sollicitam defendere civitatem, et barbarum subvertere bellatorem. Decepit sincera corruptum, fefellit casta pollutum, pudica peimit adulterum, sobria jugulat ebriosum. Illa enim tam barbaros animos insidiosi sui vultus fraude confuderat, ut eum ligaret multarum arte fabularum, ut redderet inter exercitus victum, et inter arma captivum. Paratur convivium regi, Judith interesse jubetur. Illa consentit, ut vincat: accedit ad convivium, nihil de cibis aut de poculis hostium gustatura, quae suis utensilibus voluit esse contenta. Quamvis ille bellator armorum tam castissimae feminae male sanus attenderet vultum: illa tamen, quare venerat, de ejus capite cogitabat; quo sublato defectis civibus subveniret, et multa capita tueretur, defenderet, vindicaret.

[PL39.1840] 3. At ubi convivii sagina fines excessit, et gravis calicibus somnus successit, videns Judith inimici corporis inclinatas ebrietate cervices, surgens ipsius cruentum arripuit collum, comam quoque barbari capitis manu occupavit. Domine, inquit, confirma brachium meum. Et percussit tertio in collo ejus; et amputavit caput ejus. Exiens foras, tradidit puellae caput Holofernis, et misit illud in peram. Et post pusillum exivit foras quasi ad orationem secundum consuetudinem. Ecce castitas. Orationis favore castitas pudorem proprium servavit intactum et quietum, decepitque alienum. Jacet inclusum cadaver, et jam foris est caput. Cum palmifera castitate Judith ad cives sollicite festinat: nec prohibetur regressu, cui quasi ad orationem anteire fuerat concessum. Jam recipit attonita civitas tantae victricis reditus triumphales, jam luctus convertuntur in gaudium, jam portae plenissima securitate panduntur, jam pendet muris victoribus caput. Omnis erat in civitate victoria, et in hostilibus castris tremor erat et fuga (Judith. X-XV); Judith in civitate cum securis secura. Ubi enim assiduis pulsatur orationibus coelum, potentia semper calcatur armorum. Ecce gloriosae feminae castitatem servavit oratio; et hostem servare non potuit multitudo. Lugentem civitatem una femina valuit vindicare; et tantus exercitus regem non potuit custodire.

SERMO XLIX. De Judith, II

1. Quotiescumque bellicus rumor terribili fama crebrescit, aut horrisono tubarum clangore, vel raucisono aeris cantu increpuerit lethiferum murmur, feminis ac debilibus formidolosa imago mortis occurrit: intrepida virorum fortium pectora solent laudis amore flagrare, atque bellica sorte, ubi funesto imbre densati praeliantes mortifera obumbratione texerint partes consertas sub stridulo telorum cursu, eventu jam errantes lethifero, praecipiti ardore triumphales propinquant ad palmas. Judith bellator animus alienum pectus obsedit. Illa abjecta formidine feminarum victoriam in periculis quaerens, nec mortem in periculis timuit, nec ambiguitatem formidavit. Cum igitur Bethuliae moenia Holofernes hostili obsidione calcaret, et avertens tractus aquarum, prima indiceret certamina siccitatem; Judith flens sui conjugis foedera acerbo discidio rupta lugubri lamentatione servabat. Quae ut reperit captivandae civitatis inducias postulatas, mox ei privatum dolorem congeminavit civitatis communis dolor. Quae exorata, consurgens abluit aqua corpus suum; imponens sibi ornamentum, pendulas aureas divitias suspendit, et manibus lapillatos circulos splendentes induxit, fluentes sinus purpureae vestis gemmato collegit pectore, casto vultu prius dimicatura quam ferro. Monilium tela pudori semper adversa, hostem ferire didicerunt. Gentis suae vindex sumpsit ornamentorum arma, non de bello nuptias subitura; sed de civitate bellatrix procedit sponsa. Nec fuit levitas ornatus, qui ad homicidium tanti capitis aptabatur. Pergit divino Spiritu ducta, et singularis ancillae solatio contenta. Species custodit, quae blanditur; et ne violenter pudicitia custodita laedatur, Holofernem alloquitur, ut desiderium inane concipiatur: Ego, inquit, ancilla tua, misit me Dominus Deus facere rem, in qua nurabitur omnis qui audierit eam; quoniam ancilla tua Deum coeli observo; et nunc ibo per noctem, et orabo ad Dominum coeli: et nuntrabit mihi quando faciet haec, et ducam te per mediam Judaeam, et ponam sedem tuam in media civitate, et canis non mutiet lingua sua contra te, quoniam mihi haec ostensa sunt a Domino. Non decuit pudicam mentiri, non intelligentibus dixit, perfecit actibus quod promisit.

2. Dum regi alto sermone imaginariis verbis blanditur, [PL39.1841] bellator animus lascivia solvitur, in amore armorum torpent vires innumerabiles militum, luxu regifico nuptiarum pompa nullo nubente construitur, cuncti ebrietate solvuntur. Non delicata matrona pugnavit, sed sopor tibi quem ferias praeparavit. Constructo thalamo concitatur ad ducem pronum amore, victum somno, elisum virum in strato; bellatoris crines implicuit pulchritudine digitorum, post teneritudinem fusi, ebeni capulum quaerit. Mucro matronam non terruit, sed armavit, quae ita pugnavit. Coruscus ensis caput abstulit hosti, persolvitur, in patriis moenibus victoria suspenditur (Judith X-XV). Armis stupentibus cunei densantur, praepostero ordine triumphant. Sequitur bellum, vino fusi, soluti somno, in certamen nec clamore provocante consurgunt, teguntur armis coruscantibus montes. Quid, alienigena, fremis? quid bella componis? quid aciem paras, habens quem in cubiculo quaeras? Omnem varium furoris impetum retine, tantum vobis reliquimus ducem, agnoscendam partem habemus in porta pendentem. Tantam animus de Deo suscepit largitatem, quantam credulitas sibi poterit vindicare.

SERMO L. De beato Job, I

1. Promptiorem me ad loquendum vestra Sanctitas praemonet; etiam dudum de Scripturis insinuata omni cum devotione dicendi fiduciam tribuit, quem Deus gratanter vobis audire monstravit. Sic et nos vestra Sanctitas de Job dicentem accipiat, ut audire se tanquam rusticum credat. Non fuco sermones infectos dicere arbitretur, qui illius magisterio simpliciter dicere profitetur. Adversus Job diabolus pugnam impetravit, cujus filios ruina cum exstingueret; factus est post divitias inops, post familias solus, post numerosam sobolem, nullius pater, patrimonio naufragus, in corpore edaces poenas uno robore fidei sustinebat. Divitiae in inopiam ceciderunt. Hic nova expergiscitur nuditate: nullus fuit proximus; quia rara est miseris amicitia. Corporis sanitas vulneribus immutatur, gaudium in dolorem convertitur, nullus artus qui non flagellis valetudinum agitetur. Denique sub sterquilinio jacuit praeclara justitia, et cum vulnerata caro probaretur in membris, incolume pectus servabat interius. Nihil erat a capite usque ad pedes, quod non affligeret poena. Undique circumvallantibus poenis stetit: et unde fervebat diaboli invidia, inde sumpta est fatigata victoria. In corpore torquebatur, et spiritu probabatur. Vermibus corpus inquietis doloris tolerabat geminata supplicia, quam fluxae carnis putredinem praedurabat fecunda calamitas: non noctibus quies, non diebus requies. Torquebatur, et orabat. Aliud postulabat hostis, aliud precabatur vociferatio confessoris. Dissolutis nervis, saniei profluvium asperior testa radebat, atrox cruciatus mutabat. Reges non agnoscebat, et confossum corpus in stercore recumbebat. In naufrago corpore incolumis justitia tutatur, et periclitantibus membris, auctori vulnerum pectus servatur. Omnia, excepto spiritu, occupaverat hostis.

2. Non fuit qui reciprocum redderet munus mercedibus; delicata matrona in alienis domibus servit, quae imperare consueverat. Ubi post solis occasum diurna supplicia dure transigebat, quietem exspectabat, et fatigatis matrona digitis, succedentem diem lacrymantibus oculis deducebat. Orbata in moerore filiorum mulier locatur ut serviat, nec ad lacrymas vacat. Adhuc matrona jam vidua, ubique mercenaria, nusquam domina; nec sterilis, nec mater, uteri sui laniatus deflet: Ecce, inquit, marite, quae pateris: dic aliquid adversus Deum, et morere. Peccavit sola, quae viro misericordiam denegabat; oblivisci uxorem Job in filiis didicerat, et omnibus membris fluens, solus animus fideliter repugnabat. Bellator [PL39.1842] mundi in uno viro torquetur, dum torquet et poena, revertitur in auctorem. Ecce, inquit Dominus, tradam illum tibi: animam illius tantummodo custodi (Job I et II). Secure pugnat, qui hoste metuente servatur. Sic hostis furebat, ut timeret: infligit dolorem crudelitas; et deficit in suis viribus. Poena fugata revertitur sanitas, et cicatricibus felicior redditur medicina. Celerius curat Dominus, quam vulnerat inimicus. In gaudia gemitus migravere, et in fossis vulnerum numerabantur monumenta victoriae. Propter Job regina, propter quem et mercenaria. Duplici regreditur fenore, ut amissa possent duplo recipere.

SERMO LI. De beato Job, II

1. Job in prosperis et in adversis victor. Thesaurus justi fides. In lectione quae nobis lecta est, fratres charissimi, audivimus quod gloriosissimus Dei athleta contra hostem callidissimum admirabiliter praeliatus sit: et secundum quod Apostolus ait, Spectaculum Deo et Angelis ejus et hominibus (I Cor. IV, 9) dignum non sine ingenti admiratione audire, et quodam modo oculis fidei videre meruimus. Vidimus beatum Job non solum contra felicitatem mundi, sed etiam contra paupertatem et asperrimos dolores, et contra filiorum orbitatem fortiter et feliciter dimicantem. Qui cum esset dives, nullum contemptum habuit; cum penuriam pateretur, neminem blasphemavit, nec contra Dei dispensationem murmurare praesumpsit: sed locuples dicebat, Domus mea omnibus viatoribus patuit, et de velleribus ovium mearum calefacti sunt humeri infirmorum (Job. XXXI, 19 et 20). Postea vero, cum paupertate premeretur, in angustiis loquebatur, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est (Id. I et II). Fortiter colluctatus est diabolus; sed athletam Dei superare non potuit. Immanes suscitavit fluctus; et firmissimam petram commovere non valuit. Machinationes suas adhibuit; et turrim validissimam non prostravit. Arborem concussit; et decutere poma non valuit: et ramos quidem confregit, sed radici nihil nocuit. Parietem perforavit, sed thesaurum auferre non potuit: thesaurum autem dico non auri et argenti, sed fidem justi. Hunc enim ejus thesaurum diabolus diripere festinabat, quando eum omni facultate nudatum plaga intolerabili cruciabat. Vidisti augmentari fluctus, vidisti petram firmissimam, vidisti turrim inexpugnabilem, vidisti Deum glorificatum, et diabolum confractum: et quali nomine hunc justum appellem, ignoro. Athletam eum vocem? Sed praecellit tantarum copia coronarum. Petram eum dicam? Sed firmiorem video. Militem appellabo? Sed robustiorem cerno constantia. Turrim eum nominabo? Sed eminet sapientia. Arborem eum dicam? Sed decorosior invenitur. Fructum illum appellem? Sed pretiosior demonstratur. Thesaurum eum nominabo? Sed copiosior esse dignoscitur. Et quali vocabulo appellem sanctum illum, non invenio.

2. Et dives potest esse bonus, et pauper beatus. Pauperum contemptus quam cavendus. Audiant haec divites, audiant haec pauperes, quemadmodum hic beatus vir in divitiis suis et felicitate benignus dispensator exstitit divitiarum, et in tentatione paupertatis patienter et fortiter toleravit. Vides igitur non esse impossibile divitem esse in operibus bonis, et pauperem per patientiam egestatis posse esse beatum. Nolo mihi dicas, quia paupertatem timeo. Paupertatem times, et peccatum non metuis? Nolo timeas paupertatem: sed iniquitatem time, quae mater est tormentorum. Dominus a te stipendium postulat, et dare ei non vis. Cum enim audis eum dicentem, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, utique si tribuas pauperi, Christo feneras. Si contrahis a paupere manum tuam, [PL39.1843] quomodo et qua fiducia in illa die et tu a Domino misericordiam postulabis? Nonne arguet te, dicens: Vidisti me nudum, et non operuisti; esurientem, et non pavisti (Matth. XXV, 40, 43)? Quid tu ad haec respondebis, et quam veniam deprecaberis? Nonne conscientia tua reum te faciet, et obmutesces? Et tu quidem multis et pretiosis vel exquisitis deliciis interdum usque ad crapulam satiaris; et pauperi unde esuriem repellat, vel cibum simplicem dissimulas erogare. Vestibus etiam nimium pretiosis indutus incedis; et pauperi nudo nec vilissimum tribuis vestimentum. Domum tuam in omni pompa componere vel ornare contendis; forsitan nec in angulo ejus peregrinum vel pauperem recipis. Sed qui talis est, cum ei irrevocabilis advenerit finis, si poenitentia non subvenerit, perget ad inferos nudus bonis operibus, remanente domo cum omni ornatu suo in testimonium avaritiae suae. Unusquisque enim praetereuntium dicet: Haec domus illius fuit raptoris, praedonis, avari. Quantas viduas afflixit, quantos orphanos denudavit, quantos miseros fecit, ut hanc domum tantis expensis de iniquitate quaesitis erigeret!

3. Nobilium non dignitas culpanda, sed fastus. Homo quam Deo charus. Sed dicit aliquis: Nobilis sum, et in honore constitutus. Nobilitatem nemo reprehendit, de istis dignitatibus nemo disputat, quae a Deo bene hominibus conceduntur. Divites ergo in honoribus constitutos, si juste et caste et misericorditer vixerint, reprehendere nemo debet. Illi vero dolendi sunt et lugendi, qui inflati superbia dignitatum, putant se immortales cum ipsa dignitate futuros; et non considerant conditionem suam, quia de terra sunt, et in pulverem redigentur, et pro parva laetitia vitae hujus (si tamen laetitia vel vita dicenda est), perpetua sustinebunt tormenta. Attendis pauperem, et despicis, et non recogitas quoniam homo est, sicut et tu: homo chara et amica possessio Dei, homo cujus causa firmatum est coelum, et extensum est mare, fundata est terra; propter quem sol oritur et occumbit, luna crescit et deficit, astra micantia surgunt. Tune ergo contemnis hominem pauperem, propter quem Deus talia et tanta constituit; ad extremum, ut adhuc amplius dicam, propter quem Dei Filius humanam carnem assumpsit, opprobria et flagella sustinuit, crucem pertulit, et flagelli amaritudinem sensit, mortem gustavit, ad inferna descendit, et eos qui a diabolo detinebantur obnoxii, sanguinis sui pretio liberavit? Ecce quanta et qualia humano generi pietas divina concessit. Videte ergo si justum est ut a nobis pauper quisque despiciatur, cui tot beneficia pietas divina largitur.

4. Dei in pauperes favor. Amemus ergo, fratres charissimi, et non despiciamus pauperes vel peregrinos; ne nos ille despiciat qui propter nos pauper factus est, cum esset dives (II Cor. VIII, 9). Considerate, fratres, et diligenter attendite, quia ab initio nullum pauperem despicere voluit Deus. Nam sicut in Scripturis divinis frequenter et diligenter audistis, ut superbiam et vanitatem mundi reprimeret Deus, non elegit rhetores, non eloquentes, non consules, non divites, non potentes, quibus verbi sui secreta committeret: sed aut opiliones, sicut Patriarchas et beatum David; aut piscatores, sicut beatum Petrum, vel reliquos Apostolos; ut per infirma destrueret fortia, et per humilia excelsa et superba dejiceret. Amemus ergo pauperes, ut cum illo partem habere possimus, qui dixit, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Nam quia genus humanum per superbiam mortale vulnus acceperat, Christus medicamentum humilitatis exhibuit. Noli ergo despicere humilem pauperem: qui cum sibi pauper sit, facere te divitem potest. Qui enim divites sunt, imitentur beatum Job humiliter largas eleemosynas facientem. Non extollantur in prosperis: et si sinistrum aliquid, Domino permittente, pertulerint, non deprimantur adversis; et in nullo contra Dei judicia murmurantes, sed humili et pia conscientia cum beato [PL39.1844] Job dicant, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto, in cuncta saecula saeculorum. Amen.

SERMO LII. De beato Job, III; et de verbis Psalmi XCVII, 5, 6, Psallite Domino in cithara, etc

1. Quis psallat in psalterio et cithara. Job tuba ductilis. Job afflictus ad purgationem levium peccatorum. Beatus Job, fratres dilectissimi, de quo nobis hesterna lectio recitata est, tam sanctus fuit, ut in illo compleretur illud quod in Psalmo Spiritus sanctus dixit, Psallite Domino in cithara et voce psalmi. Non vocem solam, sed opera assumite: ut non tantum cantemus, sed et manibus operemur. Qui cantat et operatur, psallit in psalterio et cithara; qui psallit in psalterio, divina de coelo verba canit: qui autem operatur manibus, humana opera perficit. Extende manus, et da pauperi, nudum vesti, hospitio recipe peregrinum. Sed cum facis, pie ac hilariter fac: recole illi te facere, qui dicturus est, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35). Videte qualia organa adjungantur in similitudinibus. In tubis, inquit, ductilibus. Beatus Job, fratres dilectissimi, ita Dei Spiritu plenus erat, ut velut ductilis tuba laudes Domini dulciter decantaret. Sic enim de talibus sonitus est, In tubis ductilibus et in voce tubae corneae. Ductiles areae sunt tubae, et tundendo producuntur. Quando enim producuntur? Quando malorum hominum persecutionem patimur, si patienter omnia sustinemus, et nunquam contra dispensationem Domini murmuramus, vapulando erimus tubae ductiles ad laudem Domini productae, si cum tribulatione proficimus. Tribulatio tunsio est, profectus productio est. Tuba ductilis erat beatus Job, quando a diabolo percussus tantis damnis, orbitate etiam filiorum afflictus, in nullo contra Dominum murmuravit. Tunsione illa tantae tribulationis factus est tuba ductilis. Ergo audiamus si ipsa tuba bene sonuit. Audi, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Videte, fratres, quomodo et quam diligenter sonuit, quam suavem sonum dedit. Nec hoc solum sufficit, nisi adhuc tundatur. Datus est autem in potestatem satanae, ut caro percuteretur. Percussus est, coepit putrescere; ita ut eum scatentes globi vermium exararent. Ipse tamen beatus Job quamlibet esset justus, non tamen fuit sine peccatis. Neque enim melior erat sancto Joanne evangelista, qui ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus (I Joan. I, 8). Per illam enim crudelissimam poenam minuta peccata purgabantur. Quam rem etiam ipse intelligens, Deo gratias referebat; et negligentiarum suarum quasi verissimus judex, non molli linteo, sed testa radebat saniem fluentem.

2. Job infirmus melior Adam integro. Ex omnibus tamen bonis suis, sola ei a diabolo mulier reservatur. Supposita est uxor Eva, quasi ad seductionem. Hoc erat necessarium, ut uxor ei reservaretur: equidem non ad solatium mariti, sed ad ministerium diaboli. Suggessit mulier blasphemiam: Job non obtemperat, sed recusat. Evam Adam in paradiso non repulit; repulit Job Evam in sterquilinio. In stercore sedebat Job, cum flueret vermibus atque putresceret: sed melior Job vulneribus plenus in stercore, quam Adam integer in paradiso. Equidem adhuc uxor sua Eva erat; sed jam ille Adam non erat. Quid ergo dixit mulier? Blasphema Deum, et morere.

3. Diabolus malleus universae terrae. Ecce audivimus quomodo tunditur tuba ista. Percussit eum diabolus [PL39.1845] a capite usque ad pedes gravi vulnere, et putrescens vermibus sedebat in stercore. Audivimus quemadmodum tunsus est: tubae hujus ductilis vocem dulcem, si placet, audiamus. Respondit enim uxori: Locuta es, inquit, quasi una ex insipientibus mulieribus: si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non toleremus (Job I et II)? O sonum fortem! o sonum dulcem! Quem non dormientem excitet sonus iste? Quem non excitet praesumptio in Domino, ut adversus diabolum securus procedat in praelium; et non se suis viribus obtecturus, sed Dei auxilio protegendus? Ipse enim adjutorium dedit, qui eum tentari permisit. Non enim tunderet diabolus de se ipso: nihil enim facere poterit, nisi quod dispensatio divina permiserit. De illius enim diaboli poena futura propheta commemorans ait, Contritus est malleus universae terrae (Jerem. L, 23). Malleum universae terrae, diabolum voluit intelligi. De ipso malleo in manu Domini posito, id est, in potestate Dei, tunduntur ductiles tubae, id est, animae sanctae, ut resonent Dei laudes.

4. A diabolo tunduntur justi et injusti. De isto malleo et justus tunditur et peccator; ille, ut probetur; ille, ut puniatur: aut certe ut justus augeatur in bonis, et peccator corrigatur a malis. Sub isto enim malleo in manu, id est, in potestate Domini constituto, tunduntur non solum humiles, sed et superbi: sed humiles producuntur, superbi comminuuntur ut vitrum. Una eademque tunsio bonos producit ad gloriam, malos redigit in favillam: ut impleatur in eis illud quod scriptum est, Et erit tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). De ipso enim malleo quoties animae sanctae, Deo dispensante vel permittente, tunduntur, in nullo murmurant, in nullo penitus contradicunt; magis humiliter, velut ductilis tuba, proclamant, Justus es, Domine, et justa judicia tua (Psal. CXVIII, 137); adhuc minus patimur, quam meremur. Et haec quidem dicunt animae sanctae. Animae vero superbae et peccatis obnoxiae, quoties aliqua adversitate pulsantur, rebelles contra Dominum murmurare praesumunt, dicentes: Deus, quid tibi feci? quare tanta patior mala? Quibus in conscientia respondet divina justitia: Bene dicis, O Deus, quid tibi feci? Verum est quia nihil mihi fecisti, sed totum tibi: si enim aliquid boni fecisses, mihi feceras. Cum vero peccata et crimina commisisti, tibi omnia fecisti, non mihi. Et quia quaecumque seminaverit homo, haec et metet; non est injustum quod spinas et tribulos peccatorum colligat, qui nequitiam seminavit. Nos vero, fratres charissimi, audiamus Apostolum dicentem, Seminemus quod bonum est ad omnes, maxime ad domesticos fidei. Timeamus, ne forte, si in carne seminamus, secundum Apostolum de carne metamus corruptionem: sed ipso attestante, seminemus in spiritu, ut de spiritu metamus vitam aeternam (Galat. VI, 8-10); ad quam nos Dominus sub sua protectione perducat, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LIII. De verbis Psalmi XLIX, 20-23, Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, etc

1. Eleemosyna sine justitiae studio. Frequenter, fratres charissimi, cum Psalmista cantamus versiculum illum, per quem detractores spirituali gladio feriuntur. Sic enim ait: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Quod autem dixit, Sedens, hoc ostendere voluit quod non transitorie detraxerit, nec ei subreptum sit, ut male de proximo loqueretur. Sedens, id est, ex otio: quasi ad hoc vacans, ut derogares proximo [PL39.1846] tuo. Haec fecisti, et tacui. Nemo, fratres charissimi, falsa securitate se decipiat, et putet se ante tribunal Christi non esse venturum, nec redditurum de factis propriis rationem. Veniet enim Dominus Deus noster, et non silebit. Modo enim silere dicitur, quia adhuc vindictam suspendere videtur. Haec fecisti, et tacui. Quid est, Tacui, nisi, Non vindicavi, severitatem meam distuli, patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu exspectavi? Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum adhuc exspectarem, ut te poeniteret; tu et me contempsisti, et Apostolum audire noluisti; sed secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizasti tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5).

2. Idem tractatur argumentum. Suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Parum est quia mala facta tua placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia non statim pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam corruptum judicem praedae socium vis habere. [De multis quae rapuisti parvas eleemosynas faciens, et adhuc peccata non deserens, quasi corruptum judicem putas te posse redimere: cum, si etiam totum dares, et peccata ipsa non deserens, te ipsum deciperes, pecuniam perdendo, et peccata non redimendo.] Suspicatus es inique, quod ero tibi similis. Arguam te. Quando veniet enim Dominus Deus noster, non silebit. Arguam te. Et quid faciam arguendo te? quid tibi faciam? Modo te non vides: facio ut videas te; quia si videres te, et displiceres tibi, placeres mihi: quia vero te non videns placuisti tibi, displicebis et mihi et tibi; mihi, cum judicaberis; tibi, cum ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit?

3. Constituam te ante faciem tuam. Quid enim vis latere te ipsum. In dorso tuo tibi es, non te vides: facio ut videas te; quod tu post dorsum tuum posuisti, ego ante faciem tuam ponam. Videbis foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas. [Modo enim, fratres charissimi, omnes amatores luxuriae, et qui cum delectatione faciunt iniquitatem, peccata sua post dorsum projiciunt: si vero aliquid boni casu aliquo vel per quamlibet occasionem fecerint, ante se ponunt: et inde assidue gloriantur, et dicunt: Ego illum liberavi, ego illi benefeci, ego illi tantum dedi. Et dum bona quae per illos Deus fecit, sibi assignant, per vanitatem perdunt, quod per eleemosynam acquirere videntur. Ac sic ante tribunal Christi perditis bonis, quae ante se habebant, peccata quae post dorsum projecerant, ante faciem eorum revocantur: et sine ullo termino sustinebunt supplicium, qui sibi, dum viverent, noluerunt providere remedium. Et haec quidem faciunt illi, qui plus diligunt praesentia quam futura. Qui vero de animae suae salute attentius cogitant, e contrario faciunt; bona quaecumque fecerint, post dorsum projiciunt; mala autem quaecumque illis subrepserint, ante oculos ponunt: et dum de ipsis in praesenti saeculo erubescunt; et vulnerata curare, et mortua resuscitare, et sordida abluere tota fidei devotione contendunt: ut cum in die judicii ante tribunal Christi venerint, mala quae ante faciem suam posuerant, et bonis operibus redempta sunt, auferantur; bona quae propter vanitatem post dorsum projecerant, ante oculos collocentur, et mereantur audire, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34). Et licet haec ita sint, non tamen de illis desperandum est, qui adhuc mala sua non solum corrigere nolunt, sed etiam defensare non erubescunt: sicut nec illa civitas desperata fuit, de qua dictum est,] Triduum, et Ninive subvertetur (Jonae III, 4). In ipso tamen triduo idonea fuit converti, orare, plangere, et de poena imminenti misericordiam promereri. Audiant ergo qui tales sunt, dum [PL39.1847] licet audire tacentem [id est, in praesenti non vindicantem]. Veniet enim, et non silebit, et tunc arguet, quando correctionis locus nullus erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu, sicut jam supra dictum est, quisquis talis es, fac quod tibi minatur Dominus facere: tolle te a dorso tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis; et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi judex, torqueat te timor, erumpat confessio, dic Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Quod erat post te, fiat ante te; et cum factum fuerit ante te, puniatur a te: ne tu ipse postea a Deo judice fias ante te, et non sit quo fugias a te.

4. Non cogitabas de vita tua mala: intellige te, qui oblitus es Dominum. Ne quando rapiat sicut leo, et non sit qui eruat. Quid est, sicut leo? Sicut potens, sicut fortis, sicut ille cui resistere nemo potest. [Illi enim quos supra diximus, id est, amatores mundi, in ore suo Deum laudare videntur; sed longe aliud operibus exercere probantur: secundum illud quod ait propheta, Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Sed clamat illis Spiritus sanctus:] Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret ei, Nihil tibi prodest quod laudas Deum. Illis enim qui bene vivunt, prodest quod laudant; tu autem si laudas [et peccata non deseris], nihil tibi prodest, Utquid me laudas? [Audi Scripturam dicentem,] Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Si enim male vivis, et bona dicis, nondum laudas: sed rursus si cum coeperis bene vivere, meritis tuis tribuis, nondum laudas. Nolo te esse latronem insultantem cruci Domini: sed nec te illum volo esse in templo jactantem merita sua, et occultantem vulnera sua. Si fueris iniquus, et perseverans in illa iniquitate, non dico tibi, non proderit laus; sed non me laudas, laudem istam esse non deputo. Rursus si fueris quasi justus, id est, humilis et pius; et de justitia inflatus incesseris, et alios in tua comparatione contempseris, aut superextuleris te, tanquam glorians de meritis tuis, non me laudas. Nec ille me laudat qui male vivit; nec ille me laudat, qui quasi de suo bene vivit. Sed numquid ille Pharisaeus quasi de suo talis erat, cum diceret, Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri hominum? Gratias Deo agebat ex eo quod bonum in se habebat. Quamvis ergo boni aliquid in te sit, non ex te esse quod bonum est, sed a Deo te accepisse profitere. Tamen in eo ipso si te extuleris supra alium non habentem, elatus teneberis, nondum laudator meus eris. Primo ergo corrigere a via pessima, incipe bene vivere, intellige quia non corrigeris, nisi dono Dei: A Domino enim gressus hominis dirigentur (Psal. XXXVI, 23). Hoc cum intellexeris, fave et aliis, ut sint quod et tu es: quia hoc eras et tu quod illi sunt. Fave quantum potes, et noli desperare: non enim usque ad te dives est Deus. [Quod enim tibi dedit, crede quod etiam et aliis et velit et possit dare.] Non ergo laudat, qui cum jam coeperit bene vivere, de suo putat esse quod bene vivit, non acceptum a Deo: nec ille laudat, qui cum sciat se quod bene vivit, accepisse a Deo, tamen usque ad se vult esse divitem Deum [et non vult ut et aliis sit misericors Deus]. Ille itaque qui dicebat, Gratias tibi ago, Deus, quod non sum sicut caeteri hominum, injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste; nonne et ibi poterat dicere, Domine, dona et Publicano huic quod mihi donasti, supple et mihi quae nondum dedisti? Sed jam quasi saturatus ructabat. Pauper vero ille, id est Publicanus, quid dicebat? Domine, propitius esto mihi peccatori. [PL39.1848] Ideo descendit justificatus Publicanus magis quam ille Pharisaeus (Luc. XVIII, 10-14). Ergo audite qui bene vivitis, audite qui male vivitis, Sacrificium laudis glorificabit me. Nemo mihi offert hoc sacrificium, et malus est. Non dico, Non mihi hoc offert malus; sed, Nemo mihi hoc offert malus. Qui enim laudat, bonus est: quia si laudat, etiam bene vivit; quis laudat, non solum lingua laudat, sed et vita cum lingua consentit.

5. Adhortatio. [Et ideo rogo vos, fratres charissimi, quantum possumus, cum Dei adjutorio studeamus ut quomodo Deum laudamus vocibus, sic etiam bonis moribus collaudemus. Melius est enim tacere et benefacere, quam Deum laudare et peccata committere. Qui enim laudat Deum vita simul et lingua, vocibus pariter et bonis operibus, dupliciter in se provocat gratiam Dei. Si vero non praevalet Deum laudare vocibus, laudet bonis operibus, assiduis orationibus, cogitationibus sanctis. Si enim haec diligenter attendimus, et in hoc saeculo cum secura conscientia laudare Dominum possumus, et in futuro ad aeternum gaudium feliciter veniemus ].

SERMO LIV. De eo quod Propheta dicit in Psalmo LXXXIII, 3, 4, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum

1. Plenus amor Dei excludit amorem saeculi. Quî cor et caro in Deum exsultent. Secundum apostolum, fratres charissimi, qui satis diligit saeculum, non habet plenum divini amoris affectum. Sic enim audistis legi: Qui diligit saeculum, non est perfecta charitas Dei in illo (I Joan. II, 15). Ac per hoc tunc perfecte incipit christianus futuram et aeternam vitam diligere, cum vitam praesentem coeperit non amare. Et ideo statim sequitur in Psalmo, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Confirmat quod supra dixerat, Deum se amare, non saeculum. Exsultavit in Deum vivum; non exsultavit in hoc mundo, nec exsultavit in aliqua oblectamenta quae mundi sunt, id est, non in divitiis, non in honore, non in luxuria, non in ebrietate, non in vanitatibus mortuis, et cito cum omni suo amore morituris, sed in Deum vivum. Quare non dixit, In Deum tantum, sed addidit, In Deum vivum? Ut ostenderet scilicet quia totum quod non pertineret ad Dei cultum, deberemus habere quasi mortuum. Simulque considerate hoc dicto subtilitatem sermonis sacri: Cor meum, inquit, et caro exsultaverunt in Deum vivum. Numquid non sufficeret dicere, Cor meum exsultavit in Deum vivum, nisi addidisset, et caro mea? Videamus ergo quomodo in Deum et cor simul et caro hominis exsultat. Quomodo, nisi ut homo et carne et corde Deo serviat? Cor enim exsultat in Deum, quando honesta et sancta cogitat, quando religiosa opera et Deo placita concupiscit. Caro autem exsultat, quando pudica est, quando sobria, quando nulla impuritate polluitur, quando nullis immundis actibus sordidatur. Videte enim e diverso et agnoscite, quam vera sint quae dico: si viderit aliquis vestrum hominem injusta dicentem, numquid dicere potest quod cor illius exsultet in Deum vivum? Aut si quis alium viderit ebriosum, impudicum, fornicatorem, numquid dicere potest quod caro ejus exsultet in Deum vivum? Nulla enim caro exsultat in Deum, quae vivit in vitio. Ideo ergo Propheta dicebat, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum; quia et corde retinebat plenam religionis fidem, et carne servabat devotam corporis sanctitatem.

[PL39.1849] 2. Christus, turtur et passer. Vox turturis, doctrina castitatis. Christi domus, Ecclesia. Pulli, Christiani. Nec sine causa in consequentibus statim Psalmista subdidit, dicens: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. In turture et passere Salvator noster significatur, fratres charissimi. Passer enim, ut scitis, perparva avis est; turtur autem, ut legimus, pudicissima. Et ideo Salvator noster passer dictus est, quia docuit primus humilitatem; tartur dictus est, quia docuit primus castitatem. Unde etiam in Canticis canticorum propheta dicit, Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Vox turturis, doctrina intelligitur Salvatoris. Audire coepit, puritatem castitatis adamavit. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Quae est enim domus Christi, nisi Ecclesia Dei? Quae est domus Christi, nisi conventus populi christiani? Hanc ergo domum Salvator cum ingenti pietate quaesivit, et invenit; hanc peculiariter diligit. Merito peculiariter diligit, quam peculiariter suo sanguine comparavit. In hac ergo domo Salvator congregat pullos suos. Quos ergo credimus Christi pullos? Quos, nisi populos christianos? Denique qui sint Domini nostri pulli, ipse hodie conventus vester ostendit. Dum enim aspicio vestram congregationem, congregasse in ecclesia pullos video Salvatorem. Quamvis legamus in aliis libris scriptum, ut supra dixi, Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos; sed utrumque in persona Ecclesiae bene convenit: id est, quod nos Salvator et congreget et reponat. Congregat enim nos, ut doctrinam illius audiamus: et reponit, ut ab insidiis diaboli tuti esse possimus. Quod ut faciat, et quotidie faciat, precemur Deum Salvatorem nostrum; cui est cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LV. De eo quod scriptum est in Psalmo CXVIII, 66, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me

1. Quid orandum. Bonitati necessaria disciplina, et utrique scientia. Inter caetera quibus beatus David infirmitatibus nostrarum medetur animarum, sub quadam trinitatis regula orandi nos formam tenere, tanquam peritissimus magister, erudiit, dicens: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, Domine. Sollicitius itaque, fratres, intendite quas sibi potissimum virtutes tribui rex propheticus deprecatur: Bonitatem, et disciplinam, inquit, et scientiam doce me, Domine. Vere novit recte vivere, qui recte novit orare. Non enim petiit mundanarum divitiarum thesauros, non regna finitima, non tempora prolixiora vivendi; sed bonitatem se doceri simul et disciplinam poposcit. Bonitas enim facit amabilem disciplinam, et disciplina efficit inculpabilem bonitatem. Nec quemquam latere puto, quia bonitas sine disciplina delictorum mater est, et disciplina sine bonitate tristis quaedam amaritudo vivendi. Scientiam praestari sibi pariter implorat, ut noverit scienter sapienterque distinguere qui sint termini bonitatis, et quam debeat habere disciplina mensuram; ne forte aut nimiae remissionis vitio bonitas inconsulta foedetur, aut disciplina durior ipsa sui austeritate crudelescat. Vis, frater, bonus esse peccanti? Benigne quidem facis: sed ut vere sis bonus, vigorem ei adhibe disciplinae; ut tua illi bonitas proficiat ad salutem. Quem utique si nulla coercentis censurae increpatione terrueris, perniciosa erit ei haec bonitas tua; quia permittis perire peccantem, quem potueras salvare correctum. Rursum, si nimio disciplinae rigore nullam scientia bonitatis praetenderis medicinam; dum rigorem tuum refugit peccans, peccati aegritudinem non curabis. [PL39.1850] Et quae tandem vivendi ratio erit, quaeve justitia erit, ut solutior lenitas cohibentiam praebeat peccatori, aut immoderata severitas a lapsu non revocet delinquentem? Ut autem bonitatis hujus disciplinaeque magisterium in nostris fuisse majoribus, plenius perfectiusque discamus, pauca de pluribus venerabilium patrum recenseamus exempla.

2. Has virtutes in se exhibuit Petrus. Implevit sine dubio bonitatis ac disciplinae istius formam beatus Petrus, cum, sicut vere bonus, oblatos sibi dicitur curasse infirmos; et ut disciplinae coelestis amator, justa ultione punisse mendaces perhibetur. Nimirum bonitatis ejus gratiam testatur Aeneas ille debilis, qui claudus ab infantia, sedens in porta templi Domini atque mendicans, in nomine Christi Jesu, Apostoli curantis imperio antiquam accepit sanitatem (Act. IX, 34). Probaverunt et disciplinae ejus severitatem Ananias et Saphira, qui distrahentes agrum quem vendere nemo cogebat, dum de pretii quantitate mentiuntur Apostolo, mortem sibi falsitate mercati sunt (Id. V, 1-11). Quo facto edocuit gloriosissimus Petrus, inesse sibi bonitatem ac disciplinam, dum remedium praestat infirmo, et competentem sumit de mendacibus ultionem: quod eum recte sancteque fecisse coelestis judicii consensus ostendit. De perfectione vero scientiae ejus quis ambigat, qui Christum Dominum vivi Dei Filium esse, de coelo sibi Patre revelante, cognovit? Et quia bonitas ac disciplina scientiaque non deerat, pascendas illi Dominus suas commendavit oviculas (Matth. XVI, 16-19).

3. Paulus similiter. Tenuit bonitatem ac disciplinam etiam gloriosissimus Paulus, qui, ut ejus scripta testantur, discipulis suis et virgam correctionis et spiritum mansuetudinis praetendebat; propter quod faciebat eum omnibus et amabilem bonitas, et disciplina terribilem. Nam etiam inter ipsa mundi primordia ut bonitatem ac disciplinam Christi doceret ecclesias, et removeri jussit peccantem a communione sanctorum (I Cor. V, 5), et eumdem recipi correctum (II Cor. II, 6-9). De scientia autem ejus quid nos dicemus, cum omnes eum noverint in coelestibus didicisse, quae doceret in terris? Ibi talia se memoravit edoctum, qualia loqui mortalibus non liceret (Id. XII, 1-4).

4. Item Joannes Baptista. Habuit nihilominus bonitatem et disciplinam testis dominicus et baptista Joannes, qui resipiscentes a peccatis suis propheticae pietatis affatu poenitentiae baptismo diluebat; atque ut vere legalium praeceptorum custos immobilis, et Herodem regem de illicita accusabat uxore, et cunctis ad se concurrentibus purgatioris vitae praecepta mandabat. Scientiae autem illius plenitudinem quis potest agnoscere, qui quod pro salute mundi venit e coelo, primus omnibus revelavit?

5. Peroratio. Videte itaque, fratres, quo orandi compendio et qua paucitate verborum perfectionem vivendi venerabilis Propheta quaerebat. Brevissimo namque sermone conclusit, quidquid spiritualium habet multitudo virtutum. Si ergo ille Prophetarum praecipuus hanc doceri se a Deo sanctioris vitae viam tantopere precabatur; quid facere nos oportet, qui et tardi sensus infirmitate torpemus, et noxia remissioris vitae consuetudine depravamur? Nos, inquam, magis orare debemus, dicentes, Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce nos, Domine: quatenus in nobis bonitas malitiam vincat, vitia ac voluptates disciplina coerceat, et ignorantiae caecitatem scientia veritatis illuminet. Si enim scieris omnipotentem Deum Patrem Filiumque ejus unigenitum unius esse substantiae, Spiritum quoque sanctum pari credideris aeternitate regnantem, nulla unquam te vel Paganorum vana persuasio, vel Arianorum perfida turbabit impietas. Si futuri judicii scientia cor tuum mentemque repleverit, habebis in tuis moribus disciplinam. [PL39.1851] Rursus, si disciplinae ipsius mensuram regulasque servaveris, congruam tenebis in omnibus bonitatem: quia bonitas est temperamentum disciplinae, et disciplina condimentum est bonitatis. Cave ergo, frater, ne ita velis bonus videri, ut abjicias disciplinam; aut ita arduam secteris disciplinam, ut removeas bonitatem. Quibus beatus David idcirco scientiam precatur adjungi, ut directo mentis nostrae judicio scire possimus, qualiter in nobis esse possit et districtior bonitas, et blandior disciplina.

SERMO LVI. De verbis Psalmi CXXXV, 1, Confitemini Domino, etc., necnon Proverbiorum, cap. III, 11, 12, Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, etc

1. Confitemini Domino, fratres charissimi, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Remedia purgandi facinoris Spiritu sancto instruente addiscimus; non aliter veniam posse mereri, nisi nostra facinora fuerimus Deo jubente confessi. Quid enim celat peccator, quod Deo teste commisit? Quid erubescit fateri, qui peccatis non erubuit coinquinari? Diluat ergo confitendo, quod peccando infecerat; satisfactione abluat, quod delictorum maculis sordidarat: sit cautior post delictum, qui ante delictum fuerat segnior; sequatur in bonis actibus Christum, qui in malis diabolum sequebatur. Confitemini, inquit, Domino, quoniam bonus est. Non vult ulcisci malitiam, qui confiteri delicta persuadet: optat solvere confitentes, ne contumaces punire cogatur. Quare admonitio Dei faciat sollicitum, ne severitas faciat punitum. Peccatorum enim nos meritis flagellari frequenter, nemo prudens qui abnuat, nemo stultus qui non intelligat. Vult enim Deus admoneri frequenter, quos putat esse correctos: vult tentationum severitate corrigere, quos sua patientia viderit esse depravatos; vult, inquam, hactenus reformare peccantes, delinquentes corrigere, vocare errantes, et ad spem recuperandae salutis ipsos jam mortuos suscitare. Gaudet enim Deus, si correctos viderit quos emendat: laetatur et si justos immulatos in melius conspexerit quos flagellat. Ex illo ergo affectu et terrorem, et minas, et verbera in peccatores missa proficere ad pravos corrigendos, quam ad reos puniendos exoptat. Vult enim Deus misereri cunctorum, vult ignoscere, vult se exhibere propitium, si quem mutatis actibus viderit esse correctum. Si dereliquerint, inquit, filii tui legem meam, et in praeceptis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. LXXXVIII, 31-34).

2. Flagella Dei, beneficia sunt et remedia. De indolentia dolendum. Haec sunt remedia quibus consulit Deus, haec est medicina qua hominum curantur vulnera; his emendantur utilitatibus, vitia corriguntur, hominum malitia refrenatur. Beneficia haec sunt divina, non verbera; nec ut noceant divinitus irrogantur, quae ad hoc veniunt ut hominibus paterna clementia consulatur. Ego, inquit, quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Et iterum: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, nec defeceris, cum ab eo correptus fueris. Quem enim diligit Deus, corripit: flagellat [PL39.1852] autem omnem filium quem assumit. Igitur si omnem ad hoc flagellat ut corrigat, ad hoc autem corrigit, ut Patri, id est, Deo dignum exhibeat; timeat qui non flagellatur, ne filius esse non possit: timeat quem corrigere Deus non vult in saeculo, quia eum supplicio destinavit post saeculum: timeat qui adhuc in saeculo gaudet et laetatur, ne in aeternum contristetur et ploret: timeat qui cum justis in saeculo non dolet, ne cum peccatoribus in supplicio perenni se laceret.

3. Affliguntur peccatores, ut emendentur; et justi, ut probentur ac proficiant. Sed si peccatores, inquit, delictorum suorum merito ista in saeculo patiuntur; cur nonnunquam et sancti viri pariter et aeque cum peccatoribus afflictantur, nisi quia ad emendationem peccatoribus, justis ad probationem ista proficiunt? Ut enim peccatores his remediis corriguntur a malis; ita justi hactenus augentur in bonis. Illos enim emendat Deus, ut corrigat; hos vero probat, ut augeat: illos a culpa revocat; hos sanctiores sibi reservat. Illic peccata corriguntur, hic merita virtutis augentur - illic recordatio poenitens, hic purae mentis laetitia gaudens. Ille indulgentiam divinam exoptat; hic praemia promissa jam cogitat: ille pium judicem veniam postulat; hic justum remuneratorem exspectat: ille sollicitus, ut possit impetrare quod postulat; hic securus, quia potest quod meretur accipere. Nam peccantes saltem emendatione Deus conterit, ne inveniat malitia crescente quod vindicet: odit enim supplicium, qui ante praestruit, ne condemnet. Gaudeat christianus in adversis; quia aut probatur, si justus est; aut si peccator est, emendatur. Contristetur sane, quem flagella corrigere divina non possunt: timeat futuri judicii supplicium, qui in saeculo praesenti judicis contempsit remedium. Gaudeat peccator, si cum justo in saeculo contristetur, ut post saeculum cum eodem muneretur. Vos, inquit Dominus, plorabitis et plangetis; saeculum autem gaudebit. Vos tristes eritis; sed tristitia vestra in laetitiam veniet (Joan. XVI, 20). Quis non brevi tempore contristari exoptet, ut in aeternum laetitia perenni cum Christo triumphet? quis non praesentis temporis fletus pensare gaudio futuro desideret? Exiguum, momentaneum et breve est, quidquid boni malive in saeculo est. Tentatio vos, inquit, non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patitur vos ferre plus quam potestis; sed faciet cum tentatione exitum, ut possitis tolerare (I Cor. X, 13). Sed etiam tribuit Deus securitatem, et ad tempus fragilitati nostrae indulget.

4. Militi Christi semper vigilandum. In pace magis vigilandum. Sit miles Christi armatus, sit sollicitus, sit cautus, sit de Deo solo securus. Vigilet in pace cautior, quam in bello vigilare consuevit: non sit securitate remissus, ne aliqua ex parte subrepat inimicus. Sobrii, inquit, estote et vigilate; quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, aliquem devorare quaerens circuit (I Petr. V, 8). Quanto hostis vigilat, ut noceat; tanto christianus vigilet, ut vincat. Nunquam enim vigilantibus obrepit inimicus; nunquam sollicitos circumvenit hostis. Neque enim tunc tantum cavendus est, quando bellum Dei servis indicit: in pace magis vigilandum est nobis; exercendus animus, exercenda virtus, mentis intentio Dei timore firmanda. Facit enim hostis securos, quos cupit esse captivos; facit, inquam, securos, ut incautos subigat, sopitos et inermes opprimat, vulneret eos quos vigilare minime perspexerit. Si quis miles sub imperatoris conspectu certamen cum hoste inierit; quanta instantia, quanta virtute pugnabit, ut placere illi [PL39.1853] cui militat, possit! Nec stipendium promotionemve poterit adipisci, nisi superans hostem fortiter vicerit. Vigila, christiane, sub oculis Dei, ut perfecta victoria coroneris; pugna cum diabolo, qui jam armalus es Christo: tecum est Deus, qui te optat vincere, tecum est Christus, qui te desiderat munerari. Contemne praesentia, ut percipias futura: temporalia sperne, ut aeterna possis accipere. Possidebis coelum, quod diabolus possidere non potuit; habebis paradisum, unde inimicus exclusus est: accipies aeternitatem, quam praevaricator hostis amisit. Illum ad terram perfidia dejecit; te in coelum fides imponit: ille contemnendo coelesti virtute privatus est; tu serviendo angelica majestate suffultus es: illi aeterna sunt supplicia destinata; tibi divina sunt praemia praeparata: ille perfidus cum perfidis interibit; tu sanctificatus cum sanctis regnabis; ut qui fueras temporalis et mendicus, sis aeterna gloria decoratus. Nec quidquam in saeculo formidabis; quia auctorem formidinis diabolum cum saeculo respuisti. Amen.

SERMO LVII. De muliere forti et de Ecclesia, in Proverbiorum cap. XXXI, 10-31

1. Verbum Dei cordis fervore fovendum. Rogo vos, fratres charissimi, ut secundum consuetudinem fidelium cum silentio et quiete ea quae vobis praedicantur, accipiatis. Animus enim noster quando, donante Deo, aliquid potuerit de lectione sanctarum Scripturarum concipere, spiritualem nidum in cordibus vestris desiderat invenire. Et ideo velut castissimi turtures divina verba sancti Spiritus fervore in nidum cordis vestri fovere contendite, nec permittatis ut in vobis semen verbum Dei peccatorum frigore congelescat, propter illud quod scriptum est, Abundavit iniquitas, refrigescit charitas (Matth. XXIV, 12). Estote magis, sicut dicit Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Quomodo enim columbae vel turtures postquam genuerint ova, si illa permiserint refrigerari, perdent fructum illorum; ita et vos, si conceptum verbum Dei per oblivionem refrigerari permittitis, desiderabilem fructum habere non potestis. Praestate in vobis nidum sermonibus sanctis, secundum quod scriptum est, Turtur invenit sibi nidum ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4). Et quoniam nobis Scriptura Salomonis commendat mulierem magnam, habentem magnum virum, dicens, Mulierem fortem quis inveniet? ideo de hac secundum tenorem pauca quae Deus dignatur suggerere, auribus vestris cupimus intimare.

2. Mulierem fortem quis inveniet? Difficile est invenire eam, et difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte quae abscondi non potest (Matth. V, 14)? Quare ergo dictum est, Quis inveniet? cum dici debuerit, Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides: ut autem in monte poneretur, inventa est. Ipsa est enim ovis illa quae perierat. Et revera, fratres, Ecclesia catholica est, quae jam illustrata est, quis ergo eam non videt? Quando latebat quis eam inveniebat? Sicut enim jam dicta est ipsa civitas; ita et ovis quam perditam quaesivit pastor. Ipse pastor mons est: ovis ergo in humeris ejus civitas est in monte. Facile est eam videre collocatam in monte. Quomodo autem eam invenires, cum lateret inter vepres et spinas utique delictorum suorum? Ibi eam quaesisse magnum, ibi invenisse mirabile est. Haec ejus difficilis commendatur inventio, cum dicitur, Mulierem fortem quis inveniet? id est, Ecclesiam. Quis non videt eam jam a Christo inventam, jam [PL39.1854] eminentem, jam conspicuam, jam gloriosam, jam ornatam, jam lucidam; et, ut cito explicem, toto terrarum orbe diffusam? Mulierem istam Ecclesiam qui quaesivit et invenit, Christus agnoscitur. Et postquam eam invenit, non solummodo de spinis peccatorum suorum eripuit, sed etiam lapidibus pretiosis ornavit: ideo de ipsa dicitur, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Volo aliud commendare Charitati vestrae, quantum capitis, quantum timeo, quantumque timere debetis de his lapidibus pretiosis. Sunt in Ecclesia lapides pretiosi et semper fuerunt, docti scilicet, abundantes scientia et eloquentia et omni instructione Legis. Pretiosi plane isti lapides sunt; de ipsis fuit Cyprianus, de ipsis fuit Ambrosius, et caeteri eorum similes. Ex eorum numero quidam erraverunt ab ornatu hujus mulieris.

SERMO LVIII. In eumdem locum Proverbiorum, cap. XXXI, V\. 10-31

1. Ecclesia in multis figurata. Ecclesia catholica, fratres charissimi, non solum post adventum Domini et Salvatoris nostri praedicata est; sed etiam ab initio mundi multis figuris et sacramentis secretioribus designata. Nam et in sancto Abel Ecclesia catholica fuit, et in Noe, et in Abraham, et in reliquis usque ad adventum Domini Salvatoris: de ipsa enim ait Salomon, Mulierem fortem quis inveniet? Quod dixit, quis inveniet, difficultatem inveniendi, non impossibilitatem oportet intelligi. Mulier ista fortis, Ecclesia est. Quomodo non est fortis, quae ab initio mundi tantis tribulationibus fatigatur; et tamen non vincitur? Mulierem fortem quis inveniet? Quis alius, nisi Christus? Non autem eam fortem invenit; sed inveniendo fortem fecit. Nam ut eam inveniret, nonaginta novem dimisit in montibus, et quaesivit unam quae erraverat, et humeris suis impositam ad ovile proprium revocavit (Luc. XV, 4, 5).

2. Lanam et linum fecit manibus suis. Lanificam et linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quaeris forte a nobis, quid sit lana, quid linum? Lana carnale aliquid, linum vero spirituale significat: quia in ordine vestimentorum interiora sunt linea vestimenta, lanea vero exteriora. [Lana etiam de commixtione animalium nascitur. Linum vero sine carnis voluptate de terra procreatur; ideo castitatis imaginem praeferre videtur: in tantum ut sacerdotes Veteris Testamenti ex praecepto Legis, propter castitatis indicium, lineis femoralibus uterentur. Ergo in lana carnale aliquid, in lino vero spirituale significatur. Pro laude etiam ponuntur.] Invenis enim hominem porrigentem manu eleemosynas pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem: laneam vestem, quae videri potest, habet; interiorem lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi, Sufficit mihi conscientia mea, Deum colo, Deum adoro; quid mihi opus est ad ecclesiam ire, aut visibiliter Christianis misceri? lineam vult habere sine tunica. Non novit neque commendat talia opera mulier ista. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit utile. Multi inveniunt; sed non faciunt utile manibus suis. Cum libenter auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis.

3. Brachia sua firmavit in fuso. De fuso isto, quod Dominus dederit, dicam: neque enim ista lanificia sunt a viris aliena. In fuso lanificium signat, in lanificio bonum opus tanquam castae mulieris et matronae impigrae. Diligenter tamen attende in lanificio duo instrumenta, colum et fusum. In colo lana involuta, quae filo ducenda transeat in fusum. Quod in colo involutum est, adhuc in sinistra, [PL39.1855] et nondum in fuso est: quod in fuso collectum est, jam praeteritum est. Opus ergo tuum in fuso sit, non in colo. In colo enim est quod facturus es; in fuso quod fecisti. Vide ergo si habes aliquid in fuso. Ibi enim firmantur brachia tua, ibi erit fortis constantia tua, ibi securus Deo dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac, quia feci. Quod pendet in colo, ad fusum trajiciendum est: non autem quod collectum est in fusum, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fuso, quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi.

4. Christus dupliciter et simpliciter laudandus. Sequitur, Manus suas aperuit pauperi. Eia, fratres, exercete lanificium sanctum. Si quis habet plenum cellarium, plenum horreum; omnia ista in colo sunt, transeant in fusum. [In sinistra sunt, quamdiu pauperibus non erogaveris: at ubi coeperis eleemosynam facere, transferuntur ad dexteram, et fit opus, unde vestis fieri possit.] Omnes domestici ejus vestiti sunt. Numquid de nuditate servorum suorum sollicitus erit vir ejus habens conjugem talem? [Quis est iste vir, nisi Christus? aut quae est conjux, nisi Ecclesia?] Vestiti sunt, quotquot in Christo baptizati sunt. Et boni servi et mali vestiti sunt. Non cessat illa mulier omnes vestire: ut nemo queratur et dicat, Ideo non sum bene operatus, quia non sum bene vestitus. Duplicia pallia fecit viro suo. Pallia laudes sunt, fides et confessiones. Laudas Deum, laudas hominem. Dupliciter laudas, et simpliciter laudas: dupliciter, quia homo est et Deus; simpliciter, non ut sis fictus. Photinus, a quo haeretici Photiniani appellantur, quasi simplex pallium fecit viro suo. Solum enim hominem credidit, Christum Deum colere noluit. Existit alter texens viro suo pannosum pallium. Ait enim, Christus Deus est tantum, omnino hominis nihil habens: hoc Manichaei dicunt. Photiniani dicunt, Homo tantum est; Manichaei dicunt, Deus tantum est. [Ecce de quali ecclesia quam pretiosa vestimenta procedunt. Et propterea de illa scriptum est quod] duplicia pallia fecerat viro suo. Duplicia pallia; confitemur enim Deum in homine, et hominem in Deo. De bysso et purpura vestimenta spiritualia praeparavit. De bysso candidam confessionem, de purpura gloriosam passionem. Byssum, cum Deum confitemur, agnoscimus: purpuras in martyribus collaudamus.

[5. Eleemosynas facientes, de colo trahere festinemus ad fusum, et de sinistra transferamus ad dexteram. Nos, fratres, quibus Deus tantum bonum conferre dignatus est, ut nec de Judaeis, nec de haereticis nasceremur, sed catholicae Ecclesiae filii esse mereremur; quantum possumus, Deo gratias referamus, qui nobis fidem rectam, et sibi placitam inspirare vel insinuare dignatus est: et totis viribus (quia fides sine operibus nos salvare non potest) ad spirituale lanificium illud nostros animos praeparemus. Jugiter ideo eleemosynas facientes, de colo trahere festinemus ad fusum, et de sinistra transferamus ad dexteram: ut per eleemosynas pauperum stolam unusquisque nostrum praeparet in aeternum, ut, sicut dicit Apostolus, in coelesti convivio vestiti et non nudi inveniamur (II Cor. V, 3): ne nobis dicatur, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12)? sed magis ab auditu malo liberati, illam felicem et desiderabilem vocem audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod praeparatum est ab origine mundi (Id. XXV, 34); quod ipse praestare dignetur.]

SERMO LIX. De tribus pueris missis in fornacem ignis

1. Tyranni saevitia in tres pueros. Jubet tyrannus [PL39.1856] fornacem incendi, et quantum ipse igne furoris ardebat, tanto sanctiores pueros consummabat. Nunc undantis fumi densitate coelum contegitur, nunc horrifico sonitu Chaldaei cuncti terrentur; ut magnitudo divinae severitatis per supplicia monstraretur. Saeviebat violentus inimicus, supplicium suis famulis quaesiturus. Saeviebat, non ut justos trucidaret, sed ut suis interitum procuraret. Saeviebat, non ut crescerent poenarum augmenta, sed ut cunctis monstraretur divina potestas; ut dum impii suppliciis gloriarentur, flammarum impetu vorarentur. Saeviebant scelerati Chaldaei suppliciis praesentibus perituri, et futurorum ignari ministri jussa accelerant, parant incendia, flammas exaggerant. Crudelitas ejus possidet mentem, saevitia immutat voluntatem.

2. Tres pueri in fornace illaesi. In fornacem missi sunt sancti, fugiunt flammae, cedunt ignes, incendia expavescunt. Timent ignes laedere quos fuerant jussi incolumes reservare. Ostendunt justorum meritum, dum tyranni contemnunt imperium. Licet sanctis cum igne jocari, quibus cum hominibus non licuit commorari. Licuit in fornace Deum venerari, quem apud homines non licuit honorari. Licet flammarum mereri obsequia, qui non meruerant Chaldaeorum supplicia. Licet ignibus conservari illaesos, quos tyrannus dederat exurendos. Licet in poena esse securos, quos extra poenam non licuit esse intactos: ut ubi interitus, ibi salus; ubi supplicia, ibi invenirentur refrigeria. Accipe, hostis, a suppliciis exemplum, qui humanitatis perdidisti consilium. Fugiunt ignes justos, quos injuste damnasti: expavescunt flammae, et innocentes pronuntiant, quos dignos supplicio deputas: et quae saevire consueverant, dignos sanctos in fornace cernebant. Damnant hostes et absolvunt ignes. Chaldaei adjiciunt, et poenae defendunt. Homines saeviunt, et supplicia venerantur. Tyrannus putabat tantum tormenta posse saevire, quantum ipse sacrilegus existimabat se potestatem habere. Ignes justis cedunt, ardores flammarum in refrigerium vertuntur, et institutae naturae voraces impetus obliviscuntur; ut justos venerantes timerent, et eorum hostes persequentes punirent. Ignes justos hospitio cum omni honore suscipiunt, et libenter obsequium praebent. Hostis mutato genere saevit, nec aliqua pietate movetur, nec humanitate blanditur. Posset vincere, si ignibus imperaret. Offeruntur ergo ignibus justi vestitu tecti, vinculis colligati: defenduntur ardoribus justi, et quos vis humana damnavit, ignis absolvit. Nihil cogitat, nihil metuit. Sic namque crudelitas tyrannica superata prosternitur, dum sui satellites devorantur. Cernit poenam, et servorum Dei aspicit gloriam. Justis ignes obsequium praestant, injustis interitum subministrant. Dum vindicat flamma, impii necantur, et justi salvantur.

3. Miraculum agnoscit tyrannus. Cum ad fornacem tyrannus festinanter accederet, stupet laudem, miratur factum, veneratur Deum cum tribus pueris in fornace. Aspicit justo divinoque ambitu protegi, quos nuper jusserat violentus exstingui. In illis in fornace videt, quem in illis ante non esse putaret. Quo visu territus furori addit lenitatem: fit repente confessor, qui nuper fuerat persecutor. Praedicat quem paulo ante negabat, venerari praecipit, qui venerantes damnavit. Rogat de fornace justos procedere, precatur de igne Dei famulos prosilire. Exite, inquit, servi Dei excelsi. Nunc me defensorem Dei profiteor, cujus inimicum fuisse constat; ut cujus servos ignarus persequebar, ejus inimicos ut defensor, ulciscar. Tunc de fornace egrediuntur illaesi Hebraei, laetantur incolumes, triumphant victores, quod Deo fideliter servierunt, et furorem tyranni contempserunt (Dan. III).

SERMO LX. De Susanna

1. Justi in saeculi insidiis Deo liberante victores. Quotiescumque in hoc perverso saeculo contra laudabiles viros multiformes tenduntur insidiae, vel diversae calumniarum emerserint causae, quid homo pestilens cogitet, quid diabolus machinetur, non metuet justus, quia cum ipso est Christus. Eligatur homo miles in praelio constitutus, officia semper exercere virtutum. Unum ergo de duobus amplectitur: aut patefactis insidiis, ejus innocentia in populo clarescit; aut persequentibus inimicis praeventus, cum conditionem mortis excesserit, molestiis saecularibus liberatus, portum securitatis intrabit. Daniel propheta nec in lacum projectus leonum timore perculsus expavit; sed inter ista bestiarum ora consistens, Dominum tota mente placavit, et tyrannicas dispositiones illaesus evasit. Zacharias pontifex magnus, pro cultu Dei, pro legibus sacris, pro censura in templo sacerdotali rebellem increpans populum, mortem constanter accepit, et detestabilis acies Judaeorum ejus cruore pavimentum infecit. Zacharias martyr triumphat, et Daniel confessor exsultat: unus moritur et triumphat, alter evadit et regnat. Sed nec femineus sexus suis fraudatur exemplis, qui pudicitiae ornatum salubriter reservavit.

2. Susannae periculum et liberatio. Susanna illustris, decus pudicitiae, vicit impudentiam judicum, petulantiam seniorum compressit audacem; ne castitas in ea pateretur injuriam. Stabat Susanna in judicio falsorum mendacibus oppressa testimoniis damnatorum: stabat non tanquam rea, sed pro castitate firmiter moritura. Ibat ergo pudica ad supplicium, non adulterorum corpus, in quo extrema libido exarserat, et diabolus inflammaverat. Quod protexerat virtus, et ornabat pudor, illaesum ibat in mortis exitium. Egregium portabat caput, cujus vultum integra conscientia sublimabat ad coelum. Propter damna pudoris, salutis vota compressit; et cui fuerunt chara praemia castitatis, vitae gaudium non amisit. Contempsit unum; et consecuta est totum: et quae mori voluit, cum gloria castitatis evasit; et quam sententia prava dejecerat, illustris conscientiae integritas erigebat, metusque Dei et imminentis sacri judicii indubitata credulitas. O amor honestatis et Legis! Susanna adulterii conscientiam graviorem judicavit, quam poenam. Cum duceretur, non dolebat de supplicio; quoniam gaudebat de testimonio falsidico. Innocens accusatur per sententiam; sed nutu Dei suspenditur poena; ut judicantium falsitas denudaretur, et innocens purgaretur. Infirmus sexus contra viros surgit fortior, expugnat libidinem castitas et honestas, impulsu luxuriae horrenda prosternitur improbitas. Susanna propriam virtutem animi servavit, et judicium populorum constanter excepit. Conflantur de innocente falsa crimina. Ille enim munitus est, qui Deum habuerit defensorem. Denique Daniel propheta instinctu Dei commonitus, Redite in judicium, exclamavit. Stupet populus pro judicio repentino; revocatur addicta; falsos testes pavor invadit. Gemit diabolus, quod ipsius commenta nudantur: gaudent Angeli de pudoris integritate comperta, quod defendatur in terris veritas fatigata. Interrogatum est quo in loco Susanna facinus, quo arguebatur, admisit. Hic, Sub lentisco, dicit; ille, Sub prino. Cum ergo eorum discrepant prolata responsa, sic repugnantia dictorum facta nudantur, ut vigore mentis increpato populo, testibus confusis veritas ostenderetur. Gaudet populus de pudoris integritate: triumphat maritus, quod fidam invenerit conjugem: laetatur familia, quod nihil invenerit [PL39.1858] in ea quod puniat, quod adulterii factum non invenerit, nec homicidium diabolus quod procurabat, impleverit (Dan. XIII).

SERMO LXI. De Pace, in illud Evangelii Matthaei cap. V, V\. 9, Felices pacifici, etc

1. Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Meritum christianae virtutis vilescit in cunctis, si unitatem non habeat pacis, nec pervenit ad vocabulum filii, nisi per nomen pacifici. Pax est, quae exspoliat hominem servitute, dat nomen ingenuum, mutat cum conditione personam; ex famulo liberum, filium facit ex servo; [Deum patrem vocat, et commutat servum in filio, amicum facit ex Deo, patrem reddit ex Domino. Sic sic facit, qui non vult perire, quod facit. Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. En filius Dei esse incipit, qui pacificus esse coepit. Non vult filius dici, qui pacificus noluerit inveniri: negat sibi patrem Deum, qui haeres pacis esse nequivit. Severum sensurus est Deum, quem clementem blandumque dedignatus est patrem. Felices pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Gaudeamus hoc nomine quasi filii et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Quanta est hujus pacis retributio, haereditatem possidere cum Christo, substantiam Patris habere cum Filio, coeleste regnum participari cum Domino, et in consortium perpetuitatis admitti cum Domino? Quae sit haec pravitas morum, invidere melioribus, atque in sordidioribus inhaerere, adoptati victoriam perdere, ac nolle haereditatem regnorum coelestium possidere? Etenim filium se Dei et cohaeredem denegat Christi, qui recusaverit Patris regimine gubernari. Pax concordia est fratrum, sicut scriptum est: In tribus placuit spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier consentientes sibi (Eccli. XXV, 1 et 2).] Concordia ergo fratrum, voluntas Dei est, jucunditas Christi, perfectio sanctitatis, justitiae regula, materia doctrinae, morum custodia, atque in rebus omnibus laudabilis disciplina. Pax suffragium precum est, supplicationum facilis atque impetrabilis via; quia desideriorum omnium competens est plenitudo [sicut scriptum in Apostolo (Philipp. IV, 7). Pax ergo conventionis amabilem Deo facit in fratribus, quae charitatis indicat testimonium]. Pax dilectionis mater est, concordiae vinculum, ac purae mentis indicium manifestum: quia sibi exigit de Deo quod velit, quidquid voluerit petat, et quidquid voluerit sumat.

2. Christum spernit qui pacem non custodit. Pax praeceptis regalibus conservanda est, Domino Christo dicente, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). [Qui discipulus Christi est, Christi praecepta servat: servare mandatum, est pacem in omnibus custodire. Nam dividere unitatem, non est magistrum sequi; sed ejus mandatum calcare. Sequi enim Christum, est habere pacem: et non sequi quod pacis est, hoc est hoc habere in magistro ex parte quod diligas, et ex parte quod damnes. Illud est amare doctorem, doctoris mandata in omnibus custodire, dicentis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Libet, fratres, in pace protrahere moras; delectat hoc dixisse frequenter, et iterum atque iterum praeconari, Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis.] In pace vos dimitto, in pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare quod desiderabat rediens in omnibus invenire. [Consultum voluit esse cui dederat, qui usque ad regressum suum servare quod praestiterat, imperabat. Quid ergo facturus est homo, [PL39.1859] cum venerit Deus, et quaesitum non invenerit quod donavit? qua excusatione usurus, qui pacem servare non potuit? Pacem meam do vobis, pacem dimitto vobis.] In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Regale mandatum servate: divina vox est. Inveniam quod dimisi.

3. Pax opus Dei; discordia, diaboli. Plantare pacem radicitus, Dei est; evellere penitus, inimici. Amor fratris ex Deo est; odium ex diabolo constat. Propter quod damnanda sunt odia; quia scriptum est, Qui oderit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Cohibeamus iram; quia scriptum est, Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 22). Amanda est pax, et diligenda concordia. Ista sunt quae generant charitatem; et scitis secundum Apostolum, quod Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Sine Deo est, qui non habet charitatem. [Paternus affectus non potest non amare, quod docet.] Pax plebis, gloria est sacerdotis: et parentum laetitia, perfecta charitas filiorum. Sacerdotis est, admonere quod decet; plebis est, audire quod monet. Quidquid non licet, pastoris est prohibere ne fiat; gregis est audire, ut faciat. Utraque conveniant; et universa salvata sunt: nec Deus invenit in plebe quod puniat, nec sacerdos potest habere quod doleat. Servemus mandata, quae vitae sunt; teneat se profundae pacis nexibus colligata fraternitas, et salutari vinculo charitatis, mutua se dilectione constringat; quia dilectio magnanimum facit. [Suavis est dilectio, non zelatur, non aemulatur. Dilectio non est falsiloqua, non inflatur, nihil dedecoris admittit, non quaerit quae sua sunt, non exacerbatur, non cogitat malum, non gaudet in injustitia; congaudet autem veritati. Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII, 4-7)]. Dilectio ergo omnibus votis ac desideriis amplectenda est, quae tot bona potest habere, quot praemia. Custodienda omnibus viribus pax est; quoniam Deus semper in pace est. Non habeat locum quo obrepat inimicus, ne in tritici segetem valeat zizania seminare, et securo jam rustico et spe longi laboris eluso exspectatus fructus in ipsa messis maturitate subducatur; aut vinum vetustate suavius, in acriori subito perfidia demutatum in effusae faecis se permixtione conjungat; aut inter dulcia mella, felle venena amariora suffundat [aut inter vernantes floribus campos ac pratorum varietate gemmatos, tribulorum interjectione animas grati odoris occidat]. Procul contentiones, procul lites et odia, procul maledicta mittantur: et quia laqueus mortis est lingua susurronis ac bilinguis, parcat unusquisque animae suae, ne in supplicium suum vincula sibi mortis adducat. Amate pacem; et tranquilla sunt omnia: ut et vobis praemia et nobis gaudia reservetis, ut Ecclesia Dei in pacis unitate fundata, perfectam teneatis disciplinam, per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria in saecula saeculorum, Amen.

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1833-1859 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22