SERMO

1. [vers. 1.] Dominus et frater meus Severus adhuc differt laetitiam nostram de sermone quem nobis debet: nam quod debitor teneatur, agnoscit. Omnes enim Ecclesias quacumque transitum fecit, laetificavit Dominus per os ipsius: multo magis ergo ista laetificanda est, de qua caeteris eum Dominus propagavit. Sed quid facturi sumus, nisi ut serviamus voluntati ipsius? Differre illum tamen dixi, fratres, non fraudare. Itaque tenete debitorem, nec dimittatis, nisi cum solverit. Advertat itaque Charitas vestra: quantum donat Dominus, de isto psalmo dicamus aliquid quod quidem jam nostis; sed dulcis est commemoratio veritatis. Forte cum pronuntiaretur titulus ejus, cum admiratione aliqui audierunt. Inscribitur enim titulus Psalmi: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Hoc titulo praedicto, jam in ipso textu Psalmi exspectabatis fortasse qui lapides praeciderentur de montibus, quae moles attraherentur, quae fundamenta jacerentur, quae trabes imponerentur, quae columnae erigerentur. Nihil horum cantat: et si aliud aliquid, non ergo consonat Psalmus titulo suo, et aliud portat in fronte, aliud in voce? Imo nihil aliud, sed intellectores quaerit. Loquitur enim de aedificatione domus. Omnes lapides ipsius domus intelligant quod cantarunt. Aedificatur enim domus Deo, non illo loco ubi aedificavit Salomon. Aedificavit enim templum (III Reg. VI, 1): et de ipso templo audistis modo quae dixerit Dominus. Cum saxa templi et moles ingentes admirarentur discipuli, indicaverunt Domino admirationem et stuporem suum; et Dominus illis: Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur (Matth. XXIV, 1, 2). Non talis aedificatur domus. Nam videte ubi aedificatur, quia non uno loco, aliqua in parte. Sic enim incipit:

2. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Si canticum novum cantat omnis terra; sic aedificatur, cum cantat: ipsum cantare, aedificare est; sed si non vetus cantet. Vetus cantat cupiditas carnis: novum cantat charitas Dei. Quidquid cantaveris de cupiditate, vetus cantas; etsi sonant in ore verba cantici novi, non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Melius est ut novus taceas, quam ut vetus cantes; quia si fueris novus, et tacueris, auribus hominum non sonat: nam cor tuum non tacet canticum novum; et pervenit ad aures Dei, qui te fecit hominem novum. Diligis, et taces: dilectio ipsa vox est ad Deum, et ipsa dilectio canticum novum est. Audi quia canticum novum est: Dominus dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Omnis ergo terra cantat canticum novum: ibi aedificatur domus. Omnis ergo [PL37.1228] terra est domus Dei. Si omnis terra domus Dei, qui non haeret omni terrae, ruina est, non domus; ruina illa vetus, cujus umbram habebat templum illud vetus. Ibi enim diruebatur vetustas, ut novitas aedificaretur. Et quomodo diruitur vetustas? Amen dico vobis, inquit, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruetur. Lapis Christus est: dicit autem Apostolus, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Si Christum induit quisquis baptizatur in Christo; quis ponit lapidem super lapidem, nisi qui Baptismum super Baptismum imponit? Sed nolite terreri; non relinquetur qui non destruetur. Lapides enim ad fabricam novam, quae aedificatur post captivitatem, sic colliguntur, et sic illos charitas in unitate constringit, ut non sit lapis super lapidem, sed unus lapis sint omnes lapides. Ne miremini: hoc fecit canticum novum, id est, hoc fecit innovatio charitatis. Ad ipsam structuram nos compingit Apostolus, et in illa unitate nos constrictos compaginat, dicens: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Ubi unitas Spiritus, unus lapis; sed unus lapis de multis factus. Quomodo de multis unus factus? Sufferendo invicem in dilectione. Aedificatur ergo domus Domini Dei nostri, aedificatur: hoc fit, hoc agitur, hoc voces istae agunt, hoc lectiones, hoc praedicatio Evangelii toto orbe terrarum; adhuc aedificatur. Crevit multum domus haec, et multas gentes implevit: nondum tamen omnes gentes occupavit: crescendo multas tenuit, omnes occupatura est; et contradicitur ab eis qui domesticos ejus se esse gloriantur, et dicitur, Jam decrevit. Adhuc crescit, adhuc crediturae sunt omnes gentes quae nondum crediderunt: ne quis dicat, Et illa lingua creditura est? et Barbari credituri sunt? Et quid sibi vult quod Spiritus sanctus apparuit in linguis igneis (Act. II, 3), nisi quia nullius linguae duritia est quae non illo igne solvatur? Neque enim non habemus jam multas gentes Barbaras credidisse Christo: quo nondum porrectum est Romanum imperium, jam Christus possidet; quod adhuc clausum est eis qui ferro pugnant, non est clausum illi qui ligno pugnat. Dominus enim regnavit a ligno. Quis est qui ligno pugnat? Christus. De cruce sua vicit reges, et subjugatis ipsam crucem in fronte fixit; et gloriantur de illa, quia ibi est salus eorum. Hoc agitur, sic crescit domus, sic aedificatur: et ut noveritis, sequentia Psalmi audite; videte operantes et fabricantes domum. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

3. [vers. 2, 3]. Cantate Domino, benedicite nomen ejus, bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Quomodo crescit aedificium? Bene, inquit, nuntiate de die in diem salutare ejus. De die in diem praedicetur; de die in diem, inquit, aedificetur; crescat, inquit [PL37.1229] Deus, domus mea. Et quasi diceretur ab operariis, Ubi jubes aedificari? ubi vis crescere domum tuam? Elige nobis aliquem locum aequalem, aliquem locum spatiosum, si tibi amplam domum vis aedificari. Ubi jubes ut bene nuntiemus de die in diem? Ostendit locum: Annuntiate in gentibus gloriam ejus. Gloriam, inquit, ejus annuntiate in gentibus: gloriam ejus, non gloriam vestram. O structores, gloriam ejus bene nuntiate in gentibus. Si gloriam vestram annuntiare volueritis, cadetis; si ejus aedificabimini, cum aedificatis. Ideo qui gloriam suam annuntiare voluerunt, noluerunt esse in ista domo; et propterea non cantant canticum novum cum omni terra. Non enim communicant universo orbi terrarum: et ideo non sunt aedificantes in domo, sed parietem dealbatum erexerunt. Quanta minatur Deus parieti dealbato? Sunt testimonia Prophetarum innumera, unde maledicit parieti dealbato? Quid est paries dealbatus, nisi hypocrisis, id est simulatio? Foris lucet, intus lutum est. Quod dicturus sum, jam dictum est, sed quia eo spiritu dictum est, quem nobis quoque Dominus impertire dignatus est, nos illud diximus; et quidquid modo eodem Spiritu dicimus, illi dixerunt qui fuerumt ante nos. Non est ergo praetermittendum, sed dicendum est, quia dono Dei dictum est. Quidam de isto pariete dealbato cum diceret, hoc ait: »Quomodo in pariete non conjuncto aliis parietibus, sed singulariter erecto, si ostium facias, quisquis intraverit foris est; sic in illa parte quae noluit cantare cum domo canticum novum, sed parietem voluit struere, et hunc dealbatum, non solidatum quid valet quod habet januam? Si intraveris, foris inveniris.« Quia enim ipsi non per januam introierunt, et janua ipsorum non intromittit. Dominus enim dicit: Ego sum janua; per me intratur. Qui sunt qui intrant per januam? Qui gloriam Domini quaerunt, non suam. Qui intrant per januam? Qui faciunt quod dictum est, Bene nuntiate in gentibus gloriam ejus. Qui intrat per januam, pastor ovium est, ait Dominus; qui autem per aliam partem ascendit, ille fur est et latro (Joan. X, 7, 9, 1, 2). Qui per januam intrat, humilis est; qui per aliam partem ascendit, superbus est: ideo illum dixit intrare, illum ascendere. Sed ille intrando recipitur; ille ascendendo praecipitatur. Annuntiate in gentibus gloriam ejus. Quid est, in gentibus? Forte gentes nominantur et paucae; et adhuc habet quod dicat illa pars quae erexit parietem dealbatum: Quare non gentes sunt Getulia, Numidia, Mauritania, Byzacium? Provinciae gentes sunt. Auferat sermonem hypocrisi parieti dealbato, sermo Dei, aedificans domum toto orbe terrarum. Parum est quod dixit, Annuntiate [PL37.1230] in gentibus gloriam ejus; ne aliquas gentes exceptas putares, sequitur et dicit, In omnibus populis mirabilia ejus.

4. [vers. 4.] Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quis Dominus, nisi Jesus Christus, magnus et laudabilis nimis? Nostis certe quia homo apparuit; nostis certe quia in utero feminae conceptus est, nostis quia ex utero natus est, nostis quia lactatus est, quia manibus portatus est, quia circumcisus, quia hostia pro illo oblata est, quia crevit; postremo nostis quia expalmatus est, consputus, spinis coronatus, crucifixus est, mortuus est, lancea percussus est; nostis quia haec omnia passus est: Magnus est et laudabilis nimis. Nolite contemnere parvum, intelligite magnum. Parvus factus est, quia parvi eratis; intelligatur magnus, et in illo magni eritis. Sic enim aedificatur domus, sic eriguntur moles in ipsa domo: crescunt lapides qui ducuntur ad aedificium. Crescite ergo, intelligite Christum magnum: et parvus magnus est, magnus nimis. Finivit verba: volebat dicere quantum magnus; etsi tota die diceret, Magnus, magnus, quid diceret? Tota die dicens, Magnus finiret aliquando; quia finitur dies: magnitudo illius ante dies, ultra dies, sine die. Ergo quid diceret? Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quid enim dictura est lingua parva ad laudandum magnum? Dicendo, nimis, emisit vocem, et dedit cogitationi quod sapiat: tanquam dicens, Quod sonare non possum, tu cogita; et cum cogitaveris, parum erit. Quod cogitatio nullius explicat, lingua alicujus explicat? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Ipse laudetur, ipse praedicetur, ejus gloria nuntietur, et aedificatur domus.

5. Terribilis est super omnes deos. Sunt enim dii super quos sit terribilis ille? Videamus quos dicat, et videbimus quare dicat. Interim antequam dicat, charissimi, advertite. Ille qui quasi territus videtur inter homines, terribilis est super omnes deos. Numquid non fremuerunt gentes? numquid non populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1)? Numquid illi tauri pingues non circumdederunt eum? numquid non leo ille rugiens fremuit super illum (Psal. XXI, 13, 14), et intrans in corda saevientium exclamavit, Crucifige, crucifige (Matth. XXVII, 23); quasi ille isto fremitu terreretur qui terribilis est, non super omnes homines, sed super omnes deos? Ubi enim vult aedificare domum, locus ipse silvosus est, unde dictum est hesterno die, Invenimus eam in campis silvae. Domum enim ipsam quaerebat, cum diceret, In campis silvae. Et unde silvosus est locus ille? Simulacra colebant homines: non mirum quia porcos pascebant. Filius enim ille erat qui dimisit patrem, et omnia sua consumpsit in meretricibus, vivens prodige; pascebat porcos (Luc. XV, 12-15), id est, colebat daemonia: et ipsa superstitione Gentilium, silva [PL37.1231] facta erat omnis terra. Sed exstirpat silvam qui aedificat domum; et propterea dictum est, Cum domus aedificaretur post captivitatem. Tenebantur enim homines captivi sub diabolo, et daemonibus serviebant; sed redempti sunt a captivitate. Vendere se potuerunt, sed redimere non potuerunt. Venit Redemptor, et dedit pretium; fudit sanguinem suum, emit orbem terrarum. Quaeritis quid emerit? Videte quid dederit, et invenite quid emerit. Sanguis Christi, pretium est. Tanti quid valet? Quid, nisi totus orbis? quid, nisi omnes gentes? Valde ingrati sunt pretio suo, aut multum superbi sunt, qui dicunt, aut illud tam parvum esse, ut solos Afros emerit; aut se tam magnos esse, pro quibus solis illud sit datum. Non ergo exsultent, non superbiant: pro toto dedit, quantum dedit. Novit quid emerit, quia novit quanti emerit. Inde quia redempti sumus post captivitatem aedificatur domus. Et qui sunt qui nos tenebant in captivitate? Quia illi quibus dicitur, Annuntiate, exstirpatores silvae sunt: ut exstirpent silvam, liberent de captivitate terram, et struant, aedificent, annuntiando magnitudinem domus Domini. Unde silva daemonum exstirpatur, nisi praedicetur ille qui super omnes est? Ergo omnes gentes daemonia habebant deos: quos dicebant deos, daemonia erant, Apostolo dicente apertius, Quoniam quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20). Quia ergo ideo erant in captivitate, quia daemoniis immolabant, et propterea tota terra silvosa remanserat; annuntiatur iste magnus et laudabilis nimis.

6. [vers. 5.] Et quomodo ostenditur magnitudo ejus, ut eradicet illas superstitiones, sub quibus captivus populus tenebatur, quem redimere advenit terribilis super omnes deos? Et quasi diceretur illi, Quare dixisti, super omnes deos? sunt enim dii? sequitur et dicit, Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Intendat Charitas vestra. Magnum aliquid dicebat paulo ante, Magnus Dominus; et tanquam deficiens in laudi ipsius, et laudabilis nimis. Nonne hoc dixeram, quia dimisit tibi cogitare quod non poterat ipse verbis explicare? Explicans autem ipse verbis, quid magnum mihi dixit de Domino Jesu Christo? An quia super omnia daemonia est? Cum enim dixisset, Terribilis super omnes deos; subjunxit, Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Non est magnum, esse super daemonia: et tu; si volueris, eris; sed si in illum credideris. Itane ipsa est illa magnitudo laudis, Magnus Dominus et laudabilis nimis? Volens enim explicare, ut poterat humana lingua, et quamvis magnus sit tactor organi Spiritus sanctus, tamen per angustias spiritus humani syllabas sonat, sed cogitationes generat: explicare ergo per hanc linguam volens, quid ait? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Dic, dic, quantum laudabilis; dic. Terribilis est, inquit, super omnes deos. Quare dixisti, super omnes deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipsa [PL37.1232] est tota laus illius qui laudabilis est nimis, quia superat omnes deos Gentium, qui sunt daemonia? Exspecta, et audi quod sequitur: Dominus autem coelos fecit. Jam ergo non super daemonia solum, sed super omnes coelos quos fecit. Si diceret, Super omnes deos, quoniam omnes dii Gentium daemonia, et ibi tantummodo remaneret laudatio Domini, minus dixerat quam nos solemus de Christo cogitare: cum autem dixit, Dominus autem coelos fecit; videte quid intersit inter coelos et daemonia; et videte quid intersit inter ipsos coelos et illum qui fecit coelos; ecce quantum excelsus est Dominus. Non dixit, Dominus autem super coelos sedet; fortasse enim alius illos fecisse putaretur, super quos sederet: sed dixit, Dominus autem coelos fecit. Si coelos fecit, etiam Angelos fecit: ipse fecit Angelos, ipse fecit Apostolos. Apostolis cedebant daemonia: sed ipsi Apostoli coeli erant, qui Dominum portabant. Et quem Dominum portabant? A quo facti erant. Audi quia coeli sunt: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Ipsis coelis dicitur, Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quos deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipse est terribilis super omnes istos deos. Dominus autem coelos fecit. O coeli, quos fecit, annuntiate in gentibus gloriam ejus! Aedificetur domus per omnem terram, cantet omnis terra canticum novum.

7. [vers. 6.] Confessio et pulchritudo in conspectu ejus. Pulchritudinem amas? vis esse pulcher? Confitere. Non dixit, Pulchritudo et confessio; sed, Confessio et pulchritudo. Foedus eras, confitere ut sis pulcher: peccator eras, confitere ut sis justus. Foedare te potuisti; formosum te facere non potes. Qualis autem est sponsus noster, qui foedam amavit, ut pulchram faceret? Quomodo, ait aliquis, foedam amavit? Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13). Quos vocas peccatores, ut remaneant peccatores? Non, inquit. Et quomodo non erunt peccatores? Confessio et pulchritudo in conspectu ejus. Confitentur enim peccata sua, vomunt mala quae avide voraverant; non redeunt ad vomitum suum, sicut canis immundus (II Petr. II, 22): et erit confessio et pulchritudo. Amamus pulchritudinem; prius eligamus confessionem, ut sequatur pulchritudo. Iterum existit qui amat potentiam, amat et magnificentiam; vult esse magnus quomodo Angeli sunt. Magnificentia quaedam est in Angelis; et tanta potentia, ut si faciant Angeli quidquid possunt, sustineri non possit. Et omnis homo desiderat potentiam Angelorum, sed justitiam Angelorum non amat. Prius justitiam dilige, et sequetur te potentia. Quid enim sequitur et hic? Sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus. Tu jam quaerebas magnificentiam: prius dilige sanctitatem; cum sanctificatus fueris, eris et magnificus. Nam si praepostere prius esse volueris [PL37.1233] magnificus, ante cadis quam surgas: non enim surgis, sed extolleris. Melius surgis, si te ille erigat qui non cadit. Descendit enim ad te ille qui non cadit: tu cecideras, ille descendit, porrexit tibi manum; non potes viribus tuis surgere, amplectere manum descendentis, ut erigaris a forti.

8. [vers. 7.] Quid ergo? Si confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus (hoc annuntiamus, cum aedificamus domum; ecce jam annuntiatum est gentibus); quid debent facere gentes, quibus annuntiaverunt illi qui silvam exstirpaverunt? Jam ad ipsas gentes dicit, Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: nolite vobis; quia et illi qui vobis annuntiaverunt, non suam, sed illius gloriam annuntiaverunt: et vos afferte Domino gloriam et honorem; et dicite, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1). Nolite spem in homine ponere. Si baptizatur unusquisque vestrum, dicat: Ille me baptizat, de quo amicus sponsi dixit, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Si enim haec dixeritis, affertis Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam et honorem.

9. [vers. 8.] Afferte Domino gloriam nomini ejus. Non nomini hominum, non nomini vestro, sed nomini ejus afferte gloriam. Tollite hostias, et introite in atria ejus. Tollite hostias: quid allaturi estis, ut introeatis in atria ejus? Jam enim crevit domus, et facta sunt atria; qui afferunt hostias, intrent in atria. Tauros allaturi sumus, hircos vel oves? Absit. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Ille nobis hostiam commendabat, quam offerre debemus. Videte ne illa sit hostia, de quo jamdudum dixit, Confessio et pulchritudo in conspectu ejus. Confessio hostia est Deo. O ergo gentes, si vultis intrare in atria ejus, nolite vacuae intrare, Tollite hostias. Quas hostias nobiscum portaturi sumus? Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 18, 19). Cum humili corde intra in domum Dei, et cum hostia intrasti. Si autem superbus es, inanis intras. Nam unde superbires, nisi inanis esses? Nam si plenus esses, non inflareris. Quomodo plenus esses? Si tecum tolleres hostiam, quam portares ad atria Domini. Jam ne diu teneamus, curramus caetera. Videte crescentem domum, videte aedificium ire per totum orbem terrarum. Gaudete, quia intrastis in atria; gaudete, quia aedificamini in templum Dei. Qui enim intrant, ipsi aedificantur, ipsi sunt domus Dei: ille est inhabitator, cui aedificatur domus toto orbe terrarum, et hoc post captivitatem. Tollite hostias, et introite in atria ejus.

10. [vers. 9, 10.] Adorate Dominum in atrio sancto ejus: in catholica Ecclesia; hoc est atrium sanctum ejus. Nemo dicat, Ecce hic est Christus, ecce illic. Exsurgent enim pseudoprophetae. Dic cis istud, Lapis super lapidem non relinquetur, qui non destruatur [PL37.1234] (Matth. XXIV, 23, 24, 2): ad parietem dealbatum vocatis; in atrio sancto adoro Deum meum.

11. Commoveatur a facie ejus universa terra: dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Quae testimonia aedificationis domus Dei! Intonant nubes coelorum per totum orbem terrarum aedificari domum Dei; et clamant ranae de palude, Nos soli sumus christiani. Quae testimonia profero? Psalterii. Profero quod surdus cantas: aperi aures, tu cantas ista; cantas mecum, et non concordas mecum; lingna tua sonat quod sonat mea, et cor tuum dissonat a corde meo. Nonne tu cantas ista? Vide testimonia orbis terrarum: Commoveatur a facie ejus universa terra: et tu dicis non commoveri? Dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. An forte hic obtinebunt, et dicent se regnare a ligno, quia fustibus Circumcellionum regnant? De cruce Christi regna, si a ligno regnaturus es. Nam lignum hoc tuum ligneum te facit: lignum Christi per mare te trajicit. Audis Psalmum dicentem, Correxit orbem terrae, qui non commovebitur; et tu dicis non solum motum post correctionem, sed etiam diminutum. Tu verum dicis; iste mentitur? Pseudoprophetae clamantes, Ecce hic est Christus, ecce illic, verum dicunt; et propheta iste mentitur? Fratres, contra istas apertissimas voces auditis in angulis strepitum, Ille tradidit, et ille tradidit. Quid dicis? Voces tuae audiendae sunt, an voces Dei? Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Ego tibi orbem terrarum ostendo aedificatum; tolle hostiam, intra in atria Domini. Hostias non habes, propterea non vis intrare. Quid est hoc? Si hostiam tibi indiceret Deus taurum, hircum, arietem, invenires quod afferres: indixit tibi humile cor, et non vis intrare. Hoc enim in te non invenis, quia superbia tumuisti. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Judicabit populos in aequitate. Tunc se illi plangent, qui nolunt modo diligere aequitatem.

12. [vers. 11.] Jucundentur coeli, et exultet terra. Jucundentur coeli, qui enarrant gloriam Dei; jucundentur coeli, quos Dominus fecit: exsultet terra, quam compluunt coeli. Coeli enim praedicatores, terra auditores. Commoveatur mare et plenitudo ejus. Quod mare? Saeculum. Commotum est mare, et plenitudo maris: omne saeculum concitatum est adversus Ecclesiam, cum dilataretur et aedificaretur, toto orbe terrarum. De ipsa commotione audistis in Evangelio, Tradent vos ad judicia (Marc. XIII, 9). Commotum est mare: sed quando vinceret mare eum qui coelos fecit?

13. [vers. 12, 13.] Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Omnes lenes, omnes mites, omnes aequi, campi sunt Dei. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Ligna silvarum, Pagani sunt. Quare jam gaudent? Quia praecisi sunt de oleastro, et inserti in oliva (Rom. XI, 17). Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum: quia praecisae sunt ingentes arbores cedrinae et cyparissinae, [PL37.1235] et imputribilia ligna translata sunt ad aedificationem domus. Ligna silvarum erant, sed antequam irent in aedificium; ligna silvarum erant, sed antequam olivam parerent.

14. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram. Primo venit, et postea venturus est. Primo venit in Ecclesia sua in nubibus. Quae sunt nubes quae eum portaverunt? Apostoli praedicantes, de quibus audistis, cum legeretur Apostolus: Legatione, inquit, pro Christo fungimur, obsecrantes pro Christo reconciliari Deo (II Cor. V, 20). Ipsae sunt nubes in quibus venit, excepto adventu suo posteriore, quo venturus est judicare vivos et mortuos. Venit primo in nubibus. Haec primo vox ipsius sonuit in Evangelio: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Quid est, Amodo? Nonne Dominus postea venturus est, quando se plangent omnes tribus terrae? Prius venit in praedicatoribus suis, et implevit totum orbem terrarum. Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus secundum. Et vae tunc praegnantibus et mammantibus. Audistis modo in Evangelio: Cavete, quia nescitis qua hora veniat (Marc. XIII, 26, 17, 33). In figura dicta sunt. Quae sunt praegnantes, et quae sunt lactantes? Praegnantes animae dicuntur, quae habent spem in saeculo. Quae autem adeptae sunt jam quod sperabant, pro lactantibus sunt positae. Verbi gratia: emere vult villam; praegnans est, nondum enim factum est, tumet uterus in spe: emit; peperit, adeo lactat quod emit. Vae praegnantibus et mammantibus: vae qui habent spem in saeculo, vae qui haerent his rebus quas de saeculi spe pepererunt. Quid ergo debet facere christianus? Uti mundo, non servire mundo. Quid est hoc? Habentes tanquam non habentes. Sic dicit, sic hortatur quos non vult inveniri a die illa tanquam praegnantes et mammantes, sic eos hortatur: »De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut et hi qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, quasi non tenentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse« (I Cor. VII, 29-32). Qui sine sollicitudine est, securus exspectat quando veniat Dominus ipsius. Nam qualis amor est Christi, timere ne veniat? Fratres, non erubescimus? Amamus, et timemus ne veniat. Certe amamus? an peccata nostra plus amamus? Ergo ipsa oderimus peccata, et amemus eum qui venturus est ad punienda peccata. Veniet, velimus, nolimus: non enim quia modo non venit, ideo venturus non est. Veniet, et quando nescis; et si paratum te invenerit, nihil tibi obest quia nescis. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit: prius. Et postea quid? Quoniam venit judicare terram. Et exsultabunt omnia ligna silvarum. Venit primo, et postea judicare [PL37.1236] terram: exsultantes inveniet eos qui primo ejus adventui crediderunt, quoniam venit.

15. Nam, Judicabit orbem terrarum in aequitate: non partem, quia non partem emit. Totum judicare habet, quia pro toto pretium dedit. Audistis Evangelium, quia cum venerit, inquit, congregabit electos suos a quatuor ventis (Marc. XIII, 27). Congregat electos omnes a quatuor ventis: ergo de toto orbe terrarum. Quia et ipse Adam [aliquando hoc dixeram ] orbem terrarum significat secundum graecam linguam. Quatuor enim litterae sunt, A, D, A, et M. Sicut autem Graeci loquuntur, quatuor orbis partes has in capite litteras habent, Ανατολὴν dicunt Orientem; Δύσιν, Occidentem; Αρκτον, Aquilonem; Μεσημβρίαν, Meridiem: habes, Adam. Ipse ergo Adam toto orbe terrarum sparsus est. In uno loco fuit, et cecidit, et quodam modo comminutus implevit orbem terrarum: sed misericordia Dei undique collegit fracturas, et conflavit igne charitatis, et fecit unum quod fractum erat. Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem est, sed qui sit artifex, cogitate. Ille refecit, qui fecit; ille reformavit, qui formavit. Judicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Quae est aequitas et veritas? Congregabit secum electos suos ad judicandum, caeteros autem separabit ab invicem: positurus est enim alios ad dexteram, alios ad sinistram. Quid autem aequius, quid verius, quam ut non exspectent misericordiam de judice, qui noluerunt facere misericordiam, antequam veniret judex? Qui autem voluerunt facere misericordiam, cum misericordia judicabuntur. Dicetur enim eis ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et imputat opera misericordiae: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me, et caetera. Rursus ad sinistram positis quid imputatur? Quia noluerunt facere misericordiam. Et quo ibunt? Ite in ignem aeternum. Iste auditus malus magnum gemitum faciet. Sed quid dixit alius psalmus? In memoria aeterna erit justus; ab auditu malo non timebit (Psal. CXI, 7). Quid est, auditus malus? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 31-46). Qui gaudebit ad auditum bonum, non timebit ab auditu malo. Quomodo gaudebunt ad auditum bonum? Venite, benedicti Patris mei. Et a quo auditu non timebunt? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Haec est aequitas, haec veritas. Judicabit enim orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. An quia tu injustus es, justus non erit judex? aut quia tu mendax es, verax non erit veritas? Sed si vis habere misericordem, esto misericors antequam veniat: dimitte si quid in te commissum est, da ex eo quo abundas. Et de cujus das, nisi de illius? Si de tuo dares, largitio esset: cum de illius das, redditio est. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Hae sunt hostiae Deo gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, [PL37.1237] pax, charitas. Has apportemus, et securi exspectabimus adventum judicis, qui judicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.

IN PSALMUM XCVI ENARRATIO

SERMO AD POPULUM

1. Magna spectacula Deus praebet cordi christiano, et quibus vere nihil possit jucundius inveniri; si tamen adsit palatum fidei, cui sapiat mel Dei. Credimus omnibus vobis, qui in Salvatorem nostrum toto corde credidistis, inesse Spiritum ejus, qui vos delectet cum leguntur prophetiae, ante tot annos prolatae ex ore sanctorum, et post tot annos impletae in fide gentium. Magnam enim jucunditatem tunc carpebant ipsi sancti Prophetae, cum ea videbant in spiritu, non jam impleta, sed adhuc futura. Erat eis magna delectatio: sed tamen et ipsi pro charitate qua in nos accensi erant, quos nondum videbant, et spiritu parturiebant; volebant, si fieri posset, in hoc tempore nobiscum vivere, et videre impleta quae in spiritu prophetabant. Inde Dominus discipulis suis, jam ista videre incipientibus, ait: Multi justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 17). Quamvis enim viderent ista in spiritu, tamen futura illis quodam modo formabantur: Apostolis autem jam praesentia reddebantur. Unde ille Simeon, justus quidam senex, multum exsultavit videns infantem Jesum, et agnoscens in parvo magnum, et in exigua carne cognoscens coeli et terrae Creatorem. Multum ergo exsultavit, quia responsum acceperat non se exiturum esse de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Agnovit ergo illum, jucundatus est, exsultavit gaudio; et hoc ait: Domine, nunc dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 25-30). Magna est ergo ista jucunditas; et hanc facit charitas. Delectati sumus, cum psalmus iste cantaretur: et quaedam ibi ab omnibus intellecta sunt; quaedam vero, quantum arbitramur, aut a paucis, aut certe non ab omnibus. Simul ergo illum in isto sermone, in quo vobis servimus, consideremus; et videamus quanta dignatione nos Deus laetificare voluit, praesentando quae promisit, et nobis exhibens veritatem promissis suis.

2. [vers. 1.] Inscribitur Psalmus, Ipsi David, cum terra ejus restituta est. Totum ad Christum revocemus, si volumus iter rectae intelligentiae tenere: non recedamus a lapide angulari (Ephes. II, 20), ne intellectus noster ruinam faciat: in illo solidetur, quod instabili motu nutabat; in illo incumbat, quod per incerta pendebat. Quidquid dubitationis habet homo in animo auditis Scripturis Dei, a Christo non recedat; cum ei fuerit in illis verbis Christus revelatus, intelligat se intellexisse: antequam autem perveniat ad Christi intellectum, non se praesumat intellexisse. Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Quid est ergo, et quomodo accipitur [PL37.1238] in Christo, Cum terra ejus restituta est? Nam quomodo David intelligatur Christus, facile est agnoscere. Christus enim ex Maria, et ex semine David; et quia ex semine ejus futurus erat, propterea nomine ejus in figura prophetabatur. Ergo David Christus: quia et interpretatio David Manu fortis est; et quis tam manu fortis, quam qui de cruce mundum vicit? Nam post resurrectionem et ascensionem ejus, accepto Spiritu sancto, loquentibus Apostolis variis linguis, commota multitudo eorum ipsorum qui eum crucifixerant, consilium quaesivit salutis; accepit, credidit; ignotum est, donatus est reatus sanguinis Christi, impertitus est potus sanguinis Christi; facti sunt fideles ejus cujus fuerant persecutores; crediderunt in eum quem crucifixerunt, et ante quem insultantes caput agitaverunt; eum ipsum caput habere voluerunt (Act. II). Ita ergo restituta est terra ejus, quod habet titulus Psalmi. Terra enim ejus Judaea: et perierat omnis Judaea, quando crucifixerunt Dominum suum ignorantes, phrenetici saevientes in medicum, et salutem insania repellentes. Tanquam ergo perierat Judaea tota: quam tota? Ipsi etiam Apostoli trepidaverunt. Petrus qui audaci dilectione sequebatur, timida trepidatione ter negavit. Resurgens, in via quosdam loquentes secum de se, tales invenit ipse Dominus Jesus Christus, ut dicerent illi quaerenti unde colloquerentur: »Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel« (Luc. XXIV, 18-21). Jam spem Christi perdiderant. Non enim dixerunt, Speramus eum redempturum; sed, Sperabamus quod esset redempturus Israel. Ipse cum eis erat, et spes illius in illis non erat. Ostendit se illis, manifestatus est etiam caeteris discipulis, visus, contrectatus, et inventus illis quibus jam perisse videbatur: revocata est fides eorum qui ceciderant; restituta est terra ejus. Deinde factis cum eis quadraginta diebus, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9); et, sicut paulo ante commemoravi, misso Spiritu sancto fecit discipulos suos, idiotas homines, loqui omnium gentium linguis. Tunc illi pro quibus non frustra dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34), commoti, ut diximus, quaesierunt salutem, consilium acceperunt ut in eum crederent; crediderunt uno die tria millia, et rursus quinque millia (Act. II, 41; et IV, 4); coepit fervere per Judaeam Ecclesia Christi, ubi ferbuerat opprobrium Christi; et restituta est terra ejus. Sed quia dixerat ipse, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16); etiam ad Gentes, ad quas Prophetae missi non erant, Apostoli missi sunt. [PL37.1239] Quaesiti sunt qui non quaesierant, inventi sunt qui nihil exspectabant: quem non tenebant Deum pollicitatorem, invenerunt redemptorem. Jam enim Judaei tenebant Deum pollicitatorem, quia ibi Prophetae Christum praedicaverant, ibi Christum promiserant; sed quem promissum audierant, praesentem non cognoverant: illis autem promissum nihil erat; sed tamen in Prophetis etiam de fide ipsorum dictum erat. Non dictum erat ipsis, sed dictum erat de ipsis. Missum est et ad illos: et audistis ex dispensatione Dei; ipsa enim lectio modo vobis lecta est in Actibus Apostolorum, quomodo centurio Cornelius credidit. Cornelius enim centurio non erat de gente Judaeorum. Orabat, jejunabat, eleemosynas faciebat. Non illum deseruit Deus quamvis in Gentibus constitutum; et missus est ei angelus, qui illi nuntiaret quod eleemosynae et orationes ipsius acceptae fuerint apud Deum: credidit, advocato ad se Petro (Act. X). Numquid non illum poterat docere angelus? Misit illum ad Petrum, ut magis per hominem illi fides fieret; quia homines dignatus erat Dominus visitare: nec dedignabatur docere per hominem, qui dignatus est esse homo. Sic ergo restituta est terra ejus, uno pariete veniente de Judaeis, altero pariete veniente de Gentibus; quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis, ubi ambo copularentur (Ephes. II, 20).

3. Iterum quomodo accipimus, Cum terra ejus restitueretur? Cum caro ejus resuscitaretur. Alius enim intellectus, tamen a Christo non recedens, sic potest nobis occurrere: terra restituta, caro resuscitata. Post resurrectionem enim ipsius facta sunt ista omnia quae cantantur in Psalmo. Audiamus jam de terrae restitutione Psalmum plenum gaudio. Excitet nobis ipse Dominus Deus noster dignam tantae rei exspectationem et jucunditatem; ipse sermonem nostrum moderetur aptum cordibus vestris, ut quidquid hic exsultat cor nostrum in talibus spectaculis, perducat ad linguam, et inde in aures vestras, deinde in cor vestrum, inde in facta vestra.

4. Dominus regnavit. Ille qui stetit ante judicem, ille qui alapas accepit, ille qui flagellatus est, ille qui consputus est, ille qui spinis coronatus est, ille qui colaphis caesus est, ille qui in ligno suspensus est, ille cui pendenti in ligno insultatum est, ille qui in cruce mortuus est; ille qui lancea percussus est, ille qui sepultus est, ipse resurrexit. Dominus regnavit. Saeviant quantum possunt regna; quid sunt factura Regi regnorum, Domino omnium regum, Creatori omnium saeculorum? An ideo contemnitur, quia tam submissus, et tam humilis apparuit? Misericordia est, non impotentia: ille enim humilis apparuit, ut eum caperemus. Sed jam videamus: Dominus regnavit; exsultet terra, jucundentur insulae multae. Est quidem, quia verbum Dei non in sola continenti terra praedicatum est, sed etiam in insulis quae constitutae sunt in medio mari: et ipsae plenae christianis, plenae sunt servis Dei. Non enim separat mare eum qui fecit mare. Quo naves possunt accedere, verba Dei non possunt? Impletae sunt insulae. Verumtamen possunt et [PL37.1240] in figura recte accipi insulae, omnes Ecclesiae. Quare insulae? Quia circumlatrantur fluctibus omnium tentationum. Sed quomodo insula undique circumstrepentibus fluctibus tundi potest, frangi non potest, magisque ipsa frangit fluctus venientes, quam frangitur ab eis: sic et Ecclesiae Dei pullulantes per totum orbem terrarum, passae sunt persecutiones undique frementium infidelium, et ecce stant insulae, et jam placatum est mare. Jucundentur insulae multae.

5. [vers. 2.] »Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium directio sedis ejus.« Quibus »nubes et caligo in circuitu ejus?« Quibus »justitia et judicium directio sedis ejus?« Nubes et caligo impiis, qui eum non intellexerunt; justitia et judicium fidelibus, qui in eum crediderunt: illi enim per superbiam non viderunt, illi per humilitatem dirigi meruerunt. Audi nubes et nebulam, et audi justitiam et judicium. Ipse Dominus ait: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Quid est, qui vident caeci fiant? Qui sibi videre videntur, qui se sapientes putant, qui non sibi arbitrantur necessariam medicinam, ipsi caeci fiant, ipsi non intelligant. Qui autem non vident, videant: qui caecitatem confitentur, illuminari mereantur. Sit ergo in circuitu ejus nubes et caligo, his qui eum non cognoverunt; confitentibus autem et humiliantibus se, justitia et judicium directio sedis ejus. Sedem ejus dicit eos ipsos qui in eum crediderunt: de ipsis enim sibi fecit sedem, quia in eis sedet Sapientia; Filius enim Dei, Sapientia Dei est (I Cor. I, 24). Audivimus autem ex alia Scriptura magnum hujus intelligentiae documentum. Anima justi, sedes sapientiae. Ergo quia isti facti sunt justi, qui in eum crediderunt; justificati ex fide, facti sunt sedes ipsius: sedet in ipsis, judicans ex ipsis, et dirigens eos. Quare? Quia mansuetos invenit, veluti jumenta mitia, non recalcitrantia, non collum superbum adversus jugum ejus excutientia, non flagellum ejus recusantia: facta sunt jumenta ejus bona, mansueta; et meruerunt quod dictum est in alio psalmo, Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). Propterea ergo illis nubes et caligo, quia non sunt recti; mansuetis autem, justitia et judicium directio sedis ejus.

6. [vers. 3.] Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. De quo igne dicit, fratres, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus? Non arbitror de illo igne dici, in quem mittendi sunt impii illa ultima judicii sententia, quibus ad sinistram separatis, sicut in Evangelio lectum meminimus, dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41): non puto de illo igne dici. Unde hoc non puto? Quia de quodam igne dicit, qui praeibit ante illum, antequam veniat ad judicium. Dictum est enim praeire ignem et inflammare in circuitu, id est per totum orbem terrarum, inimicos ejus. Ille ignis post ejus adventum erit; [PL37.1241] iste autem ignis ante eum praeibit. Quis est ergo iste ignis? Possumus eum accipere in poenam malorum, possumus in salutem redemptorum. In poenam malorum, quomodo? Quia cum praedicaretur Christus, iratae sunt gentes, et commoverunt persecutionem: quae ira ignis fuit, magis consumens eos qui persequebantur, quam eos quos persequebantur. Cum enim videmus duos, unum irascentem, alterum patienter ferentem, quis eorum ardeat, vestrum est judicare. Potestis in genere humano tale spectaculum contueri. Ponite vobis ante oculos hominem iniquum, commotum animo, trucem vultu, flammantibus oculis, scintillantibus verbis, ferri in hominis necem, in depraedationem, in injurias, in contumelias, non se capere, non se tenere; alterum patienter excipientem verba, plagas, quidquid ille inferre voluerit, et percutienti maxillam, parantem et alteram: cum videris hinc furias, inde lenitatem; hinc iram, inde patientiam; hinc flammas, inde tolerantiam; dubitabis pronuntiare quis eorum ardeat poenamque patiatur? illene cujus corpus vexatur, an cujus animus vastatur? Propterea et Isaias propheta dixit: Et nunc ignis adversarios comedet (Isai. XXVI, 11). Quid est, Et nunc? Antequam veniat dies ille judicii magnus, jam furore suo ardent qui postea supplicio sempiterni illius ignis arsuri sunt. Nisi forte putatis, fratres mei, quia injustitia, quae procedit ex homine ad laedendum alterum hominem, illi ad quem procedit nocet, et illi de quo procedit non nocet. Unde fieri potest? Aliquando facula ardens apponitur ad lignum humidum et viride, et non illud incendit, ipsa tamen ardet; sic et inimicus tuus. Si quis forte existit injustus qui tibi moliatur insidias, vel praeparet aliquam molestiam, injustus est: tu si viride lignum fueris, id est, si succo spirituali vigens et virens, flammis inimicitiarum restiteris, orando pro illo qui te persequitur; ille ardet, tu manes integer; et injustitia illius illi nocet, tibi nihil nocet. Nisi forte putas quia nocet tibi, si corpori tuo aliquid fecerit, et anima patiens et incorrupta ad Deum coronanda pervenerit, sequens exemplum Domini sui, qui pati maluit a Judaeis, et qui poterat non mori, mortuus est, quia et qui poterat non nasci, natus est. Tu enim conditione natus es, ille voluntate; tu conditione moreris, ille misericordia. Quomodo ergo illi nihil nocuerunt Judaei; sic nec tibi quisquam persecutor inimicus, si tu elegeris esse membrum capitis illius.

7. Ecce intelleximus ignem ante eum praeeuntem, id est, hoc tempore intelligendum in poenam quamdam infidelium et iniquorum: intelligamus ignem, si possumus, et in salutem redemptorum; ita enim proposueramus. Idem ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). Sic ignem, quomodo gladium: nam et quodam loco ait non se venisse pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Gladium ad separationem, ignem ad ustionem: sed utrumque salubrem, quia et gladius verbi ipsius salubriter nos separavit a consuetudine mala. Gladium [PL37.1242] enim attulit, et separavit unumquemque fidelium aut a patre suo qui in Christum non crediderat, aut a matre similiter infideli; aut certe, si de parentibus christanis natus est, saltem a progenie sua priore. Nemo enim nostrum non aut avum, aut proavum, aut aliquam antiquam originem in Gentibus habuit, et in illa exsecrabili Deo infidelitate: separati sumus ab eo quod eramus; sed gladius intercessit secernens, non interficiens. Hoc modo et ignis: Ignem veni mittere in terram. Exarserunt homines credentes in cum, acceperunt flammam charitatis; propterea et ipse Spiritus sanctus cum missus esset Apostolis, sic apparuit: Visae sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum (Act. II, 3). Isto igne inflammati coeperunt ire per mundum, et inflammare, et incendere in circuitu inimicos ejus. Quos inimicos ejus? Qui deserto Deo a quo facti erant, adorabant simulacra quae fecerant. Ipsi incendebantur, si mali erant, ad consumptionem; si boni erant, ad reparationem: aut ipse incendebatur, qui nolebat credere, illo igne, audito verbo Dei factus pejor, invidia sua exustus atque consumptus; aut si converteretur et crederet, nec sic in illo nihil arsisset. Arserat enim fenum, ut purgaretur aurum. Aurum fides est, fenum carnalis concupiscentia est. Omnis caro fenum, Isaias dicit, et omnis honor carnis ut flos feni (Isai. XL, 6). Quidquid est ergo in homine carnali appetens vana et saecularia, fenum est. Quam multi forte, et fratres nostri icrunt ad theatrum? feno ducti sunt. Nonne optandus est illis iste ignis, ut fenum ardeat, et aurum purgetur? Quod enim illis inest fidei, feno premitur. Bonum est ergo eis ardere sancto igne, ut feno consumpto, splendeat pretiosum quod redemit Christus. Ergo, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Sunt qui salubriter arserunt, hodie fideles ejus sunt; inimici ejus erant, et nunc jam fideles ejus sunt: quaeris inimicos, non sunt; consumpti sunt, arserunt; charitas consumpsit in eis quod persequebantur Christum, et purgavit in eis quod crederent in Christum: Et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

8. [vers. 4.] Apparuerunt fulgura ejus orbi terrae. Magna exsultatio. Nonne videmus? nonne manifestum est? Apparuerunt fulgura ejus universae terrae; inflammati sunt inimici, incensi sunt inimici. Arsit quidquid contradicebat, et apparuerunt fulgura ejus orbi terrae. Quomodo apparuerunt? Ut jam crederent. Unde fulgura? De nubibus. Quae sunt nubes Dei? Praedicatores veritatis. Vides autem nubem, in coelo nebulosam, obscuram, et habet intus nescio quid latens. Si coruscet de nube, emicat splendor: ex eo ipso quod contemnebas, inde exsilivit quod expavescas. Misit ergo Dominus noster Jesus Christus Apostolos suos, praedicatores suos, velut nubes: videbantur homines et contemnebantur; quomodo videntur nubes, et contemnuntur, antequam de eis exsiliat quod mireris. [PL37.1243] Erant enim illi primum homines carnem portantes, infirmi; deinde idiotae, indocti, ignobiles: sed erat in illis quod fulguraret, erat in illis quod coruscaret. Accedebat Petrus homo piscator, orabat, et surgebat mortuus (Act. IX, 40). Forma humana nubes erat, splendor miraculi coruscatio erat. Sic in verbis, sic in factis, cum miranda dicunt, et miranda faciunt, Apparuerunt fulgura ejus orbi terrae. Vidit et commota est terra. Si enim non est verum? si non tota terra jam christiana clamat, Amen, commota fulguribus de illis nubibus erumpentibus? Vidit, et commota est terra.

9. [vers. 5.] Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Qui sunt montes? Superbi. Omnis altitudo extollens se adversus Deum, factis Christi et Christianorum contremuit, succubuit, et quando dico quod dictum est, Fluxit, melius verbum inveniri non potest. Montes fluxerunt velut cera a facie Domini. Ubi est altitudo potestatum? ubi duritia infidelium? Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini. Ignis eis fuit Dominus, illi ante faciem ejus sicut cera fluxerunt; tamdiu duri, donec ignis ille admoveretur. Complanata est omnis altitudo; modo blasphemare Christum non audet: et paganus non in eum credit, non eum tamen blasphemat; etsi nondum factus est vivus lapis, tamen victus est durus mons. Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini, a facie Domini omnis terrae: non Judaeorum tantum, sed et Gentium, sicut dicit Apostolus (Rom. III, 29); non enim est Judaeorum tantum Deus, sed et Gentium. Dominus ergo universae terrae, Dominus Jesus Christus in Judaea natus, sed non Judaeae tantum natus: quia et antequam natus omnes fecit; et qui omnes fecit, omnes refecit. A facie Domini omnis terrae.

10. [vers. 6.] Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. Qui coeli annuntiaverunt? Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Qui sunt coeli? Qui facti sunt sedes ipsius. Quomodo enim in coelis sedet Deus, sic sedet in Apostolis, sic sedet in praedicatoribus Evangelii. Et tu si vis, coelum eris. Vis esse coelum? Purga de corde tuo terram. Si terrenas concupiscentias non habueris, et non frustra responderis sursum te habere cor, coelum eris. Si resurrexistis cum Christo (fidelibus Apostolus loquitur), quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Coepisti sapere quae sursum sunt, et non quae super terram sunt; nonne factus es coelum? Carnem portas, et corde jam coelum es: conversatio enim tua in coelis erit (Philipp. III, 20). Talis annuntias et tu Christum: quis enim fidelium tacet Christum? Intendat Charitas vestra: putatis quia nos soli stantes hic annuntiamus Christum, et vos non annuntiatis? Unde ad nos veniunt, christiani volentes esse, quos nunquam vidimus, quos non novimus, quibus nunquam praedicavimus? An forte crediderunt nullo annuntiante? Apostolus dicit: Quomodo credent quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Ergo tota Ecclesia praedicat Christum, et annuntiant coeli justitiam ipsius; quia omnes fideles [PL37.1244] quibus cura est lucrari Deo eos qui nondum crediderunt, et faciunt hoc ex charitate, coeli sunt. Intonat de illis Deus judicii sui terrorem; et tremit qui infidelis erat, et pavescit, et credit. Ostendite hominibus quid potuit Christus per totum orbem terrarum, loquendo eis, et adducendo eos ad amandum Christum. Quanti enim hodie adduxerunt amicos suos, aut ad pantomimum, aut ad choraulam? Quare, nisi amando illum? Et vos amate Christum. Tanta enim spectacula praebuit, in quo nemo potest dicere aliquid se reprehensionis invenire, ille qui vicit saeculum. Nam et aliquando quem amat quisque in theatro, vincitur in illo. Nemo vero vincitur in Christo: non est de quo erubescere. Arripite, adducite, attrahite quos potestis: securi estote, ad eum adducitis, qui non displicet vindetibus; et rogate illum ut illuminet eos, et bene spectent. Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.

11. [vers. 7.] Confundantur omnes qui adorant sculptilia. Nonne factum est? Nonne confusi sunt? Nonne quotidie confunduntur? Sculptilia enim sunt manu facta idola. Quare jam confunduntur omnes qui adorant sculptilia? Quia viderunt omnes populi gloriam ejus. Jam omnes populi gloriam Christi confitentur: erubescant qui adorant lapides. Quia lapides illi mortui erant, nos vivum lapidem invenimus: imo lapides illi nunquam vixerunt, ut nec mortui dicantur; lapis autem noster vivus est, et semper vixit apud Patrem, et pro nobis mortuus revixit, et modo vivit, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Hanc gloriam ipsius cognoverunt populi; dimittunt templa, currunt ad ecclesias. Confundantur omnes qui adorant sculptilia. Adhuc quaerunt adorare sculptilia? Noluerunt deserere idola; deserti sunt ab idolis. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Sed existit nescio quis disputator qui doctus sibi videbatur et ait: Non ego illum lapidem colo, nec illud simulacrum quod est sine sensu; non enim Propheta vester potuit nosse quia oculos habent et non vident (Psal. CXIII, 5), et ego nescio quia illud simulacrum nec animam habet, nec videt oculis, nec audit auribus: non ego illud colo; sed adoro quod video, et servio ei quem non video. Quis est iste? Numen quoddam, inquit, invisibile quod praesidet illi simulacro. Hoc modo reddendo rationem de simulacris suis, diserti sibi videntur, quia non colunt idola, et colunt daemonia. Etenim, fratres, sicut dicit Apostolus, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 19, 20): nam scimus quia nihil est idolum (Id. VIII, 4). Ipse hoc dixit Apostolus, Scimus quia nihil est idolum, sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: dixit, Nolo vos fieri socios daemoniorum. Non ergo hinc se excusent, quia quasi idolis [PL37.1245] insensatis dediti non sunt; daemoniis magis dediti sunt, quod est periculosius. Nam si tantum idola colerent, sicut eos non adjuvarent, ita illis nihil nocerent; si autem adores et servias daemonibus, erunt domini tui. Et qui erunt domini tui? Invidi tui: libertati tuae necesse est invideant, semper te velint possidere, semper talem facere, qualem possint secum trahere. Est enim insita malevolentia quaedam et pernicies nocendi istis malis spiritibus: gaudent de malo hominum; et de fallacia nostra, si nos fefellerint, pascuntur. Et quid quaerunt? Non quibus in aeternum dominentur, sed cum quibus in aeternum damnentur; quomodo solet malevolus latro nominare innocentem. Numquid si fuerit vivus incensus, minus ardet, si duo ardeant? minus moritur, si duo moriantur? Poena illi non minuitur, sed malevolentia pascitur. Mecum moriatur, non se minus moriturum dicens, sed solatium habet malum alterius. Talis est diabolus; seducere vult illos qui cum illo puniantur: et quia non potest fallere judicem Deum (non enim nominat apud illum innocentem), vera crimina volens habere quae objiciat, peccata persuadet. Ecce quales dominos sibi faciunt qui colunt idola et daemonia: Quae enim immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum.

12. Nos autem qualem Deum habemus? Audite quid sequatur. Cum enim dixisset, Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis: ne existerent quasi reddentes rationem de simulacris, et dicerent, Non lapides, sed numina colimus; Quae numina colis? dic mihi, daemonia colis, an spiritus bonos, quales sunt Angeli? Sunt enim Angeli sancti, et sunt spiritus maligni. Ego dico quia in templis tuis non coluntur nisi spiritus maligni: qui sibi exigunt superbe sacrificium, et volunt se coli tanquam Deos, maligni sunt, superbi sunt. Tales sunt etiam homines non boni, qui suam gloriam quaerunt, et Dei gloriam contemnunt. Homines autem sanctos attendite, qui sunt similes Angelis. Cum inveneris hominem aliquem sanctum servum Dei, si volueris illum colere et adorare pro Deo, prohibet te: non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. Fecerunt hoc apostoli sancti Paulus et Barnabas. Praedicabant verbum Dei in Lycaonia. Mirabilia cum fecissent Lycaoniae, cives ejusdem regionis adduxerunt victimas, et voluerunt illis sacrificare, dicentes Barnabam Jovem, et Paulum Mercurium: illi non sunt delectati. An forte ideo sibi immolari noluerunt, quia daemonibus se comparari exsecrati sunt? Non, sed quia honorem divinum exhiberi hominibus horruerunt. Verba ipsorum indicant, non suspicamur. Sequitur enim lectio libri ejusdem, et dicit quomodo moti sunt: Tunc Paulus et Barnabas consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Viri [PL37.1246] fratres, quid facitis? Et nos homines sumus passibiles, similes vobis (Act. XIV, 13 et 14). Intendite. Quomodo ergo homines boni prohibent eos qui illos voluerant colere tanquam deos, et volunt potius ut Deus unus colatur, Deus unus adoretur, Deo uni sacrificium offeratur, non sibi: sic et omnes sancti Angeli, illius gloriam quaerunt, quem diligunt; ad ejus cultum, ad ejus adorationem, ad ejus contemplationem omnes quos diligunt rapere et inflammare student; ipsum illis annuntiant, non se, quoniam Angeli sunt: et quia milites sunt, non norunt gloriam quaerere nisi Imperatoris sui; si autem suam gloriam quaesierint, ut tyranni damnantur. Talis exstitit diabolus et daemonia, id est angeli ejus: arrogavit sibi honorem divinum et omnibus daemoniis; et implevit templa Paganorum, et persuasit simulacra, et persuasit illa sacrificia offerri sibi. Nonne melius erat ut Angelos sanctos, quam ut daemones colerent? Respondent: Non colimus mala daemonia; Angelos quos dicitis, ipsos et nos colimus, virtutes Dei magni et ministeria Dei magni. Utinam ipsos colere velletis: facile ab ipsis disceretis non illos colere. Audite angelum doctorem. Docebat quemdam discipulum Christi, et ostendebat illi multa miracula in Apocalypsi Joannis: ille autem quodam sibi demonstrato miraculo visionis expavit, et misit se ad pedes Angeli; et ille angelus qui non quaerebat nisi gloriam Domini sui, Surge, quid facis? inquit, illum adora; nam et ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10). Quid ergo, fratres mei? Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro deo meo. Tunc tibi irascitur, quando ipsum colere volueris: bonus est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur, si non colantur; sic Angeli indignantur, si pro Deo colantur. Sed ne forte dicat sibi cor infirmum, cor trepidum: Ergo si irascuntur daemonia quia non coluntur, timeo offendere daemonia. Quid tibi facturus est vel princeps ipsorum diabolus? Si posset aliquid, nullus nostrum remaneret. Nonne quotidie tanta in illum dicuntur ore Christianorum, et crescit seges Christianorum? Quando irasceris nequissimo servo tuo, hoc nomen illi imponis: Satanas, diabole; hoc illi dicis. Fortasse in hoc erras, quia homini hoc dicis, et immoderata ira raperis ad conviciandam imaginem Dei: et tamen hoc eligis quod ei dicas, quod valde detestaris. Si posset ille, non se vindicaret? Sed non permittitur: et tantum facit, quantum permittitur. Nam et Job tentare voluit, et nonnisi potestatem quaesivit (Job I, 11); et nihil faceret, nisi potestatem accepisset. Quare non ergo securus Deum adoras, quo nolente nemo tibi nocet, et quo permittente emendaris, non everteris? Si enim placuerit Domino Deo tuo permittere ut aliquis homo tibi noceat, aut aliquis spiritus tibi noceat; emendabit te, ut clames ad eum: Emendans emendavit me Dominus, sed morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18). Ergo, Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Adorate [PL37.1247] eum omnes Angeli ejus. Discant Pagani adorare Deum. Angelos volunt adorare; Angelos imitentur, et illum adorent qui ab Angelis adoratur. Adorate eum omnes Angeli ejus. Adoret angelus ille qui missus est ad Cornelium; nam eum adorans, Cornelium misit ad Petrum (Act. X, 3, etc.): adoret Christum Dominum Petri, et ipse conservus Petri. Adorate eum omnes Angeli ejus.

13. [vers. 8.] Audivit, et jucundata est Sion. Quid audivit Sion? Quia adorant eum omnes Angeli ejus. Quid audivit Sion? ecce quid audivit: Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus: confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Etenim Ecclesia necdum erat in Gentibus; in Judaea crediderant ex Judaeis, et putabant ipsi Judaei qui crediderant solos se pertinere ad Christum: missi sunt Apostoli ad Gentes, praedicatum est Cornelio; credidit Cornelius, baptizatus est, baptizati sunt et illi qui cum Cornelio erant. Sed ut baptizarentur, quid factum est, scitis: non quidem huc usque pervenit Lector, sed tamen aliqui recordantur; et qui non recordantur, audiant a me breviter. Missus est angelus ad Cornelium, angelus Cornelium misit ad Petrum, Petrus venit ad Cornelium. Et quia de Gentibus erat Cornelius, et ipse et qui cum illo erant, non erant circumcisi: ne dubitarent ergo illi tradere Evangelium non circumcisis; antequam baptizaretur ipse Cornelius et illi qui cum illo erant, venit Spiritus sanctus, et implevit illos, et coeperunt loqui linguis. In nullum autem ceciderat Spiritus sanctus, nisi qui fuerat baptizatus: in istos autem ante Baptismum cecidit. Posset enim Petrus dubitare utrum incircumcisos baptizaret: venit Spiritus sanctus, coeperunt loqui linguis; donatum est donum invisibile, et tulit dubitationem de Sacramento visibili; baptizati sunt omnes. Et habes ibi scriptum: Audierunt autem Apostoli, et qui erant in Judaea fratres, quoniam et Gentes receperunt verbum Dei, et benedicebant Deum. Hoc est quod hic commemorat: Audivit, et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae. Quid audivit, et jucundata est Sion? Quia receperunt Gentes verbum Dei. Unus paries venerat, sed angelus nondum erat. Sion ipsa Ecclesia quae erat in Judaea, proprie hic nominata est. Audivit, et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae. Sic scriptum est: Audierunt Apostoli, et qui erant in Judaea fratres. Videte si non exsultaverunt filiae Judaeae. Quid audierunt? Quia et Gentes receperunt verbum Dei. Ubi illud dixit iste psalmus? Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. Et quia Gentes crediderunt, a quibus colebantur idola; secutus ait: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Audivit, et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae. Postea quidam de circumcisis calumniari voluerunt Petro, et dixerunt [PL37.1248] illi: Quare intrasti ad Gentiles incircumcisos, et manducasti cum eis? Ille autem reddidit eis rationem, quomodo cum oraret demonstratus est illi discus pendens quatuor lineis. Discus ille qui habebat omnia animalia, significabat omnes Gentes. Ideo autem quatuor lineis pendebat, quia quatuor partes sunt orbis, unde futuri populi erant: et ideo quatuor Evangelia praedicant Christum, ut gratia ipsius ad omnes quatuor partes orbis pertinere intelligatur. Quia ergo tale visum demonstratum fuerat Petro, indicavit, aperuit illis omnia, quomodo credidit Cornelius, quia priusquam baptizaretur homo gentilis, venit super eum Spiritus sanctus. Haec cum audissent, tacuerunt, et magnificaverunt Deum, dicentes: Utique et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI, 1-18). Ecce, Audivit, et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Quae judicia? Quia non est personarum acceptor Deus. Namque ipse Petrus cum vidisset Cornelium centurionem, et eos qui cum illo erant, adimpletos Spiritu sancto, exclamavit, et ait, In veritate comprehendo quia non est personarum acceptor Deus. Ergo, Exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Quid est, propter judicia tua? Quia in omni gente, et in omni populo, quicumque illi servierit, acceptus est illi (Id. X, 34, 35). Quia non Judaeorum Deus tantum, sed et Gentium (Rom. III, 29).

14. [vers. 9.] Videte si non hoc est unde exsultaverunt filiae Judaeae. Et exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Non super solam Judaeam, non super solam Jerusalem, non super solam Sion, sed super omnem terram. Huic universae terrae judicia Dei viguerunt, ut undique populos convocaret: quibus non communicant, qui se praeciderunt; nec audiunt praedictum, nec vident impletum, Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Nimis exaltatus es super omnes deos. Quid est, nimis? Nam de Christo dicitur. Quid est ergo, nimis, nisi ut intelligaris aequalis Patri? Quid est, super omnes deos? qui sunt? Idola non habent sensum, non habent vitam: daemonia habent sensum, habent vitam; sed mala sunt. Quid magnum est quia exaltatus est Christus super idola? Exaltatus est super daemonia; sed nec hoc valde magnum est: daemonia quidem dii Gentium (Psal. XCV, 5), sed ille nimis exaltatus est super omnes deos. Et homines dicti sunt dii, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes: item scriptum est, Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernens (Psal. LXXXI, 6, 1). Super omnes exaltatus est Jesus Christus Dominus noster: nec tantum super idola, nec tantum super daemonia; sed super omnes homines justos. Et hoc parum est; super omnes etiam Angelos: nam unde est, Adorate eum omnes Angeli ejus? Nimis exaltatus es super omnes deos.

15. [vers. 10.] Quid ergo facimus omnes qui ad illum convenimus, ad eum qui nimis exaltatus est super omnes deos? Breve praeceptum nobis dedit. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Non est dignus [PL37.1249] Christus cum quo diligas avaritiam. Amas illum; debes odisse quod odit. Homo est inimicus tuus, hoc est quod tu; creati estis ab uno Creatore, in una conditione: et tamen si filius tuus loquatur inimico tuo, et veniat ad domum inimici tui, et assiduas collocutiones habeat cum illo, exhaeredare illum vis; quia loquitur cum inimico tuo. Et quomodo? Quia justam vocem videris tibi habere: Amicus es inimici mei, et quaeris aliquid de re mea! Ergo attende. Diligis Christum, inimica Christi est avaritia; quare cum illa loqueris? Non dico, loqueris cum illa; quare illi servis? Nam multa jubet Christus, et non facis; jubet ipsa, et facis. Jubet Christus ut vestias pauperem, et non facis; jubet avaritia ut facias fraudem, et hoc potius facis. Si haec ita sunt, si talis es, noli tibi multum promittere haereditatem Christi. Sed dicis: Diligo Christum. Qui diligitis Dominum, odite malignum. Hinc apparet te diligere quod bonum est, si inventus fueris odisse quod malum est: Qui diligitis Dominum, odite malignum.

16. Sed cum coeperimus odisse malignum, subsequentur persecutiones. Odimus malignum; dicit nobis aliquis persecutor, Fac fraudem; dicit nobis, Adora idolum, dicit nobis, Thus pone daemoniis: sed nos audivimus, Qui diligitis Dominum, odite malignum. Audivimus quidem, sed si non fecerimus, saevit ille. Usquequo saevit? quid est ablaturus? Responde; quare Christianus es? propter aeternam haereditatem, an propter terrenam felicitatem? Interroga fidem tuam, pone in catasta conscientiae animam tuam, torque teipsum timore judicii, responde cui credideris, quare credideris. Dicis mihi: In Christum credidi. Quid tibi promisit Christus, nisi quod ostendit in se? Quid ostendit in se? Mortuus est, et resurrexit, ascendit in coelum. Vis sequi? Imitare passionem, exspecta promissionem. Quid ergo tibi ablaturus est saeviens, cum coeperis odisse malignum, quia diligis Dominum? quid ablaturus? Patrimonium: numquid coelum? Postremo quidquid tibi dedit Deus, tollat ille (non tollit quidem, si non vult Deus, si autem vult Deus, tollit quod dedit Deus, ne se tibi auferat ipse Deus): Deum tibi nemo tollet, tu tibi illum tollis, si illum fugis.

17. Forte respondes: Non curo de patrimonio meo; Dominus dedit, Dominus abstulit; possum dicere, Sicut Domino placuit, ita factum est (Job I, 21); sed timeo ne occidat me. Hoc est totum. Audi ergo Psalmum consolantem: Custodit Dominus animas servorum suorum. Quia ergo dixerat superius, Qui diligitis Dominum, odite malignum; ne ideo timeres odisse malignum, ne occideret te malignus, subjecit statim, Custodit Dominus animas servorum suorum. Audi illum custodientem animas servorum suorum, et dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Occidit et [PL37.1250] corpus, qui in te plurimum potuerit: quid tibi fecit? Quod et Domino Deo tuo. Quare amas habere quod Christus, si times pati quod Christus? Ille venit ferre vitam tuam temporalem, infirmam, morti obnoxiam. Certe time mori, si potes non mori. Quod per naturam vitare non potes, quare propter fidem non suscipis? Tollat tibi istam vitam qui minatur adversarius, dat tibi Deus aliam vitam: quia et istam ipse tibi dedit, et si ipse noluerit, nec ipsa tolletur; si autem voluerit ut tollatur tibi, habet quod tecum mutet; noli timere spoliari pro illo. Non vis exui veste pannosa? Stolam gloriae tibi daturus est. Quam stolam dicis mihi? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53). Haec ipsa caro tua non peribit. Usque ad mortem potest saevire inimicus: potestatem ultra non habet, nec in animam, nec in ipsam carnem; quia etsi dissipet carnem, non impedit resurrectionem. De anima sua timebant homines, et quid eis Dominus ait? Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt (Matth. X, 30). Times ne animam perdas, qui capillum non perdis? Deo omnia numerata sunt. Omnia redintegrabit, qui omnia creavit. Non erant, et creata sunt: erant, et non reparabuntur? Credite ergo toto corde, fratres mei, et qui diligitis Dominum, odite malignum. Fortes estote, non solum in diligendo Deum, sed etiam in odiendo malignum. Nemo vos terreat; potentior est qui vos vocavit, omnipotens est; fortior est omni forti, superior est omni excelso. Filius Dei pro nobis mortuus est; securus esto accepturum te vitam ipsius, qui pignus habes mortem ipsius. Pro quibus enim mortuus est? numquid pro justis? Paulum interroga. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Impius eras, et mortuus est pro te, justificatus es, et deseret te? Qui justificavit impium, relinquet pium? Qui diligitis Dominum, odite malignum. Nemo timeat: Custodit Dominus animas servorum suorum, de manu peccatoris eruet eas.

18. [vers. 11.] Sed forte dicturus es: Perdo lucem istam. Lux orta est justo. Quam lucem times ne perdas? times ne in tenebris sis? Noli timere ne perdas lucem, imo time ne dum caves perdere istam lucem, perdas illam lucem veram. Quam times enim perdere, videmus quibus donata est, cum quibus tibi communis est. Numquid soli boni vident istum solem, cum faciat oriri solem suum super bonos et malos, et pluat super justos et injustos (Matth. V, 45)? Istam lucem vident tecum iniqui, vident tecum latrones, vident tecum impudici, vident tecum bestiae, muscae, vermiculi. Qualem lucem justo servat, qui et istis istam donat? Merito hanc lucem in fide martyres viderunt. Qui enim istam contempserunt, aliquam viderunt quam desideraverunt, qui hanc respuerunt. Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas. Nolite putare quia vere in miseria fuerunt, cum in catena ambulaverunt. Latus fuit carcer fidelibus, leves fuerunt [PL37.1251] catenae confitentibus. Habebant gaudia in catasta, qui Christum praedicabant inter tormenta. Lux orta est justo. Quae lux orta est justo? Quae non oritur injusto; non ista lux quam facit oriri super bonos et malos. Est alia lux quae oritur justo; de qua luce non sibi orta, in fine dicent injusti: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6). Ecce amando istum solem, in tenebris cordis jacuerunt. Quid profuit oculis videre istum, et mente non videre illum? Tobias caecus erat, et filium suum viam Dei docebat. Nostis hoc, quia Tobias filium suum admonebat, et dicebat, Fili, fac eleemosynas, quia eleemosynae non permittunt ire in tenebras (Tob. IV, 7, 11): et loquebatur ille qui in tenebris erat. Videtis quia est alia lux quae oritur justo, et rectis corde jucunditas? Oculos non habebat, et filio suo dicebat, Fac eleemosynas; eleemosynae non sinunt ire in tenebras: nec timuit, ne diceret sibi in corde suo filius ipsius, Tu enim eleemosynas non fecisti: quare caecus mihi loqueris? Ecce eleemosynae ad tenebras te perduxerunt, et quomodo mihi dicis: Eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Quare ille ista cum fiducia dicebat, nisi quia aliam lucem videbat? Filius patri manum tenebat, ut ambularet: sed pater filium viam docebat, ut viveret. Est ergo alia lux, quae oritur justo: Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas. Vis illam nosse? Esto rectus corde. Quid est, Esto rectus corde? Noli torto corde esse ad Deum, resistens voluntati ipsius, et volens illum curvare ad te, et non te dirigere ad illum, et senties jucunditatem, quam norunt omnes qui recto sunt corde. Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.

19. [vers. 12.] Jucundamini, justi. Jam forte fideles audientes, Jucundamini, convivia meditantur, calices praeparant, rosarum tempus exspectant; quia dictum est, Jucundamini, justi. Vide quid sequitur: in Domino. Jucundamini, justi, in Domino. Exspectas tempus veris, ut jucunderis: Dominum habes jucunditatem, Dominus semper tecum est, non habet tempus; habes illum nocte, habes illum die. Esto rectus corde, et semper est tibi de illo jucunditas. Non enim jucunditas quae est secundum saeculum, vera jucunditas est. Audi prophetam Isaiam: Non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isai. XLVIII, 22; et LVII, 21). Gaudere quod vocant impii, non est gaudere. Quale gaudium noverat qui hoc gaudium improbabat? Credamus illi, fratres. Homo erat, sed ambo gaudia noverat. Utique noverat gaudia calicis, quia homo erat, noverat gaudium mensae, noverat gaudium lecti, noverat gaudia ista saecularia et luxuriosa. Ille qui noverat illa, ait praesumens: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Sed non dicit homo; Dominus dicit: ex veritate Domini, Non est gaudere impiis. Nam illi sibi videntur gaudere: Non est autem gaudere impiis, dicit, non homo, sed Dominus. Unde ille ipsum gaudium videns, [PL37.1252] ait: Et diem hominum non concupivi, tu scis (Jerem. XVI, 16). Qui mihi alium diem ostendis, qui me aliam lucem doces, qui me alia jucunditate perfundis, qui aliud mihi intus insinuas, fecisti me non concupiscere diem hominum. Utique videbat Isaias homines in potatione, in luxuria, in theatris, et spectaculis, totum mundum luxuriari variis nugis; et tamen clamabat, Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Si hoc non est gaudere, quale gaudium videbat, in cujus comparatione non erat hoc gaudium? Tanquam si tu nosses solem, et alicui laudanti lucernam diceres: Non est ista lux. Quare lux non est? Ille pro magno habet, gaudet, exsultat; et tu dicis: Non est ista lux. Aut si quis simiam miraretur, diceres: Non est ista pulchritudo. Et si forte ille occupatus esset circa compositionem membrorum in illa bestia, et omnes illas congruentias miraretur; tu qui noveras aliam pulchritudinem, negares istam, et diceres: Non est. Quare? Quia aliam nosti. Sed dicis: Ego illam quam videbat Isaias, non video. Crede, et videbis. Forte enim non habes unde videas; est enim oculus unde illa pulchritudo videatur. Nam quomodo est oculus carnis, unde lux ista videatur; sic est oculus cordis, unde illa jucunditas videatur: forte ille oculus saucius est, sordidatus est, turbatus est ab ira, ab avaritia, a cupiditate, a libidine insensata; turbatus est oculus tuus, non potest videre illam lucem. Crede, antequam videas: sanaberis, et videbis. Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.

20. Jucundamini, ait, justi in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Jam jucundati in Domino, jam gaudentes in Domino, illi confitemini; quia nisi vellet, non in illo gauderemus. Ait enim ipse Dominus: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram (Joan. XVI, 33). Si christiani estis, pressuras in isto mundo sperate; tranquilliora et meliora tempora nolite sperare. Fratres, fallitis vos; quod vobis Evangelium non promittit, nolite vobis promittere. Quid dicat Evangelium, scitis: christianis loquimur; fidei praevaricatores esse non debemus. Evangelium hoc dicit, quia in novissimis temporibus multa mala, multa scandala, multae pressurae, multae iniquitates abundabunt: sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Refrigescet, inquit, charitas multorum (Matth. XXIV, 3-13). Qui ergo perseveranter spiritu ferbuerit, secundum Apostolum, qui ait, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11), ejus charitas non refrigescet; quia ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Nemo sibi ergo promittat quod Evangelium non promittit. Ecce venient laetiora tempora, et facio illud, et emo illud. Bonum est tibi ut attendas illum qui non fallitur, nec fefellit aliquem, qui tibi promisit non hic laetitiam, sed in se; et cum transierint ista, speres quia cum illo regnabis in aeternum; ne cum hic vis regnare, neque hic habeas jucunditatem, neque illic invenias.

IN PSALMUM XCVII ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Cantate Domino canticum novum. Novus homo novit, vetus non novit. Vetus homo est vetus vita, et novus homo nova vita: vetus vita ex Adam trahitur, nova vita in Christo formatur. Dicitur autem in hoc psalmo universo orbi terrarum ut cantet canticum novum. Nam apertius alibi sic dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1); ut intelligant qui se praecidunt a communione totius orbis terrarum, non se posse cantare canticum novum, quia canticum novum in toto, non in parte cantatur. Et hic attendite et videte hoc dici. Et cum dicitur universo orbi terrarum ut cantet canticum novum, hoc intelligitur, quia pax cantat canticum novum. Cantate Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus. Quae mirabilia? Ecce modo legebatur Evangelium, et audivimus mirabilia Domini. Efferebatur mortuus unicus matris suae, quae erat vidua: misertus Dominus fecit illos stare; deposuerunt illum; et dixit, Juvenis, tibi dico, surge. Et sedit ille mortuus, et coepit loqui, et reddidit illum matri suae (Luc. VII, 12-15). Ecce mirabilia fecit Dominus; sed multo majora mirabilia sunt, quod totum orbem terrarum a morte sempiterna erexit, quam quod unicum filium matris viduae resuscitavit. Cantate ergo Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus. Quae mirabilia? Audi: Sanavit ei dextera ejus et brachium sanctum ejus. Quod est brachium sanctum Domini? Dominus noster Jesus Christus. Audi Isaiam: Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Brachium ergo sanctum et dextera ipsius, idem ipse est. Ergo Dominus noster Jesus Christus brachium Dei, et dextera Dei: propterea, Sanavit ei. Non dictum est tantum, Sanavit orbem terrarum dextera ejus; sed, Sanavit ei. Multi enim sanantur sibi, non ei. Ecce quam multi cupiunt sanitatem istam corporalem, et ab illo accipiunt; ab illo sanantur, et non illi sanantur? Quomodo ab illo sanantur, et non illi sanantur? Accepta sanitate lasciviunt: qui aegroti casti erant, sanati adulteri fiunt; qui cum aegrotarent, neminem laedebant, receptis viribus invadunt et opprimunt innocentes: sanati sunt, sed non ei. Quis est qui sanatur ei? Qui intus sanatur. Quis est qui intus sanatur? Qui credit in eum ut cum interius fuerit sanatus, in novum hominem reformatus, postea et hoc quod languet ad tempus caro ista mortalis, recipiat in fine et ipsa suam perfectissimam sanitatem. Sanemur ergo ei. Ut autem sanemur ei, credamus in dexteram ejus; quia sanavit ei dextera ejus et brachium sanctum ejus.

2. [vers. 2.] Notum fecit Dominus salutare suum. Ipsa dextera, ipsum brachium, ipsum salutare Dominus noster Jesus Christus, de quo dictum est, Et [PL37.1254] videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6): de quo etiam dixit ille Simeon qui infantem accepit in manus, »Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Id. II, 28-30). Notum fecit Dommus salutare suum.« Cui notum fecit? parti, an universo? Non parti alicui. Nemo fallat, nemo decipiat, nemo dicat, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV, 23): qui dicit, Ecce hic est, ecce illic, partes ostendit. Cui notum fecit Dominus salutare suum? Audi quid sequitur: Ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. Dextera Dei, brachium Dei, salutare Dei, et justitia Dei, Dominus est salvator noster Jesus Christus.

3. [vers. 3.] »Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel.« Quid est, »Memor fuit misericordiae et veritatis?« Ut promitteret, misertus est; quia promisit et exhibuit misericordiam, veritas consecuta est: misericordia praemisit promissionem, promissio reddidit veritatem. Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel. Et quid? tantum Jacob, et tantum domui Israel? Domus Judaeorum et propago illa Abrahae secundum carnem solet dici domus Israel, et Israel Jacob. Jacob enim filius Isaac, Isaac autem ipse filius Abrahae. Ergo Jacob nepos Abrahae fuit; et de Jacob duodecim filii, et de duodecim filiis universa propago Judaeorum. Numquid illis tantum promissus est Christus? Si discutias quid sit Israel, Israeli promissus est Christus. Isaael est Videns Deum. Videbimus per speciem, si nunc videamus per fidem. Habeat oculos fides nostra, et exhibebitur veritas fidei: credamus in eum quem non videmus, et gaudentes videbimus; desideremus non visum, et fruemur viso. Ergo et modo Israel per fidem; tunc autem Israel per speciem, facie ad faciem. Non jam per speculum, non in aenigmate (I Cor. XIII, 12); sed, quemadmodum dictum est a Joanne, »Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est« (I Joan. III, 2). Ad hanc visionem parate corda vestra, ad hoc gaudium parate animas vestras: quomodo si solem vellet Deus ostendere, moneret ut oculos pararetis carnis; sed quia sapientiae suae speciem vobis dignatur ostendere, parate oculos cordis. Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel. Quis est iste Israel? Ne forte unam gentem cogites Judaeorum, audi quod sequitur: Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Non dictum est, omnis terra; sed, omnes fines terrae: quomodo dicitur, a termino usque ad terminum. Nemo concidat, nemo dissipet; fortis est unitas Christi. Totum emit, qui tantum pretium dedit: Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

4. [vers. 4.] Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra. Jam nostis quid sit jubilare. Gaudete et loquimini. Si quod gaudetis loqui non potestis, jubilate; gaudium vestrum exprimat jubilatio, si non potest [PL37.1255] locutio: non sit tamen mutum gaudium; cor non taceat Deum suum, non taceat munera ejus. Si tibi loqueris, tibi sanatus es; si ei te sanavit dextera ejus, ei loquere cui sanatus es. »Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Jubilate Deo, universa terra; cantate, et exsultate, et psallite.

5. [vers. 5.] Psallite Domino Deo nostro in cithara, in cithara et voce psalmi. Psallite, non voce sola; assumite opera, ut non tantum cantetis, sed et operemini. Qui cantat et operatur, psallit in cithara et in psalterio.

6. [vers. 6.] Et vide qualia organa adjunguntur in similitudinibus: In tubis ductilibus et voce tubae corneae. Quid sibi volunt tubae ductiles et tubae corneae? Ductiles tubae aereae sunt, tundendo producuntur. Si tundendo, ergo vapulando. Eritis tubae ductiles, ad laudem Dei productae, si cum tribulamini proficiatis: tribulatio tunsio, profectus productio est. Tuba ductilis erat Job, quando repente percussus tantis damnis et orbitate filiorum, tunsione illa tantae tribulationis factus tuba ductilis, sonuit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Quomodo sonuit! quam suavem sonum dedit! Ista ductilis tuba adhuc tunditur: datus est in potestatem, ut et caro ejus percuteretur; percussa est, coepit putrescere, scatere vermibus. Supposita Eva ad seductionem, uxor ejus servata ad ministerium diaboli, non ad solatium mariti, suggerit blasphemiam; non obtemperat ille. Obtemperavit Adam Evae in paradiso (Gen. III, 6); repellit Adam Evam in stercore. In stercore enim sedebat Job, cum flueret et putresceret vermibus. Melior Job putris in stercore, quam ille integer in paradiso. Sed adhuc illa Eva erat, jam ille Adam non erat. Respondit Evae praeparatae ad istam supplantationem et tentationem, et ait illi: (Ecce audivimus quomodo tunditur tuba ista. Percussit eum diabolus a capite usque ad pedes gravi vulnere, et putrescens vermibus, sedebat in stercore. Audivimus quemadmodum tunsus est; audiamus quomodo sonet: tubae hujus ductilis dulcem vocem, si placet, audiamus.) Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Job I, 11)? O sonum fortem! o sonum dulcem! Quem non dormientem excitet sonus iste? quem non excitet praesumptio in Deo, ut adversus diabolum securus procedat in praelium; non suis viribus obtenturus, sed illius qui probat? Quia ipse etiam tundit; non enim faceret malleus de seipso. De illius enim diaboli poena futura propheta commemorans ait: Contritus est malleus universae terrae (Jerem. L, 23). Malleum universae terrae, diabolum voluit intelligi. De ipso malleo in manu Dei posito, id est in potestate Dei, tunduntur ductiles tubae, ut resonent laudes Dei. Videte quemadmodum (audeo dicere, fratres mei,) de isto malleo etiam Apostolus tundebatur: In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae, qui me colaphizet. [PL37.1256] Ecce tunditur; videamus quemadmodum sonet: Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Ego tubam, inquit ille fabricator, perficere volo; non perficiam nisi tundam: in infirmitate virtus perficitur. Et audi jam ipsam tubam ductilem bene sonantem: Quando infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 7-10). Et ipse Apostolus, tanquam apostolus haerens Christo, haerens illi dexterae de qua tenetur malleus ut producat tubam, in illa dextera positus facit et ipse de ipso malleo; dicit de quibusdam, Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Tradidit malleo tundendos. Male sonabant antequam producerentur; forte producti et facti tubae ductiles, amissa blasphemia, laudes Domini sonuerunt. Hae sunt tubae ductiles.

7. Vox tubae corneae quid est? Cornu excedit carnem: necesse est ut carnem superando sit firmum ad perdurandum, et capax vocis. Sed unde hoc? Quia carnem superavit. Qui vult esse tuba cornea, superet carnem. Quid est, superet carnem? Transcendat carnales affectus, vincat carnales libidines. Audi tubas corneas: »Si autem resurrexistis cum Christo,« Apostolus dicit, »quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram« (Coloss. III, 1 et 2). Quid est, »quae sursum sunt quaerite?« Id est, carnem excedite, nolite carnalia cogitare. Nondum erant tubae corneae, quibus adhuc ita loquebatur: »Fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; estis enim adhuc carnales.« Ergo non erant tubae corneae, quia non excesserant carnem. Cornu et carni haeret, et carnem excedit; et quanquam de carne oriatur, superat carnem. Si es ergo ex carnali spiritualis; adhuc carne calcas terram, et spiritu erumpis in coelum: In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus (II Cor. X, 3). Nam illud quibus dixit Apostolus, fratres, non praetermittamus. Quid illis ait, unde probaret illos carnales carnalia sapere, et nondum factos tubas corneas? »Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli; alius, Ego Apollo; alius autem, Ego Cephae: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quid est autem Apollo? quid autem Paulus? Ministri Dei, per quos credidistis. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus in crementum dedit« (I Cor. I, 12, et III, 1-6). Vult illos ergo erigi ab spe quam in homine posuerant, et contingere spiritualia Christi; ut possent esse tubae corneae, si superarent carnem. Fratres, nolite insultare fratribus quos nondum convertit misericordia Dei; noveritis quia quamdiu hoc facitis, carnem sapitis. Tuba non est illa quae delectat aures Dei: insultationis tuba infructuosum bellum facit. Tuba cornea te erigat adversus diabolum, non tuba carnea adversus [PL37.1257] fratrem tuum. In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis Domini.

8. [vers. 7-9.] Et vobis jubilantibus et exsultantibus in tubis ductilibus et in voce tubae corneae, quid sequitur? Commoveatur mare et plenitudo ejus. Fratres, praedicantibus veritatem Apostolis, tanquam tubis ductilibus et tubis corneis, commotum est mare, surrexerunt finctus, creverunt tempestates, factae sunt persecutiones Ecclesiae. Unde commotum est mare? Cum jubilabatur, cum psallebatur Deo; Dei aures delectabantur, maris fluctus excitabantur. Commoveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrae et omnes habitantes in eo. Commoveatur mare in persecutionibus. Flumina plaudent manibus in idipsum. Moveatur mare, et flumina plaudent manibus in idipsum: fiunt persecutiones, et gaudent sancti in Deum. Unde flumina plaudent manibus? quid est, plaudere manibus? Gaudere operibus. Plaudere, gaudere est; manibus, operibus. Quae flumina? Quos Deus fecit flumina, dando illis illam aquam Spiritum sanctum. Si quis sitit, inquit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 37-39). Ista flumina manibus plaudebant, ista flumina operibus gaudebant, et Deum benedicebant.

9. Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram. Magni, montes. Venit Deus judicare terram, et gaudent. Sunt enim montes, qui venturo Domino judicare terram, contremiscent. Ergo sunt montes boni, sunt montes mali: montes boni, magnitudo spiritualis; montes mali, tumor superbiae. Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram. Quare veniet, et quomodo veniet? Quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in justitia, et populos in aequitate. Gaudeant ergo montes; ille enim non injuste judicabit. Venturo forte aliquo judice homine, cui non potest patere conscientia, contremiscant homines etiam innocentes, si ab ipso exspectant praemium laudis, vel timent poenam damnationis: quando ille veniet qui falli non potest, gaudeant montes, securi gaudeant; illuminabuntur ab eo, non damnabuntur; gaudeant, quia veniet Dominus judicare orbem terrarum in aequitate; ac si montes justi gaudent, iniqui contremiscant. Sed ecce nondum venit, quid opus est ut tremant? Corrigantur, et gaudeant. In potestate tua est quomodo exspectes venturum Christum. Ideo differt venire, ut cum venerit non te damnet. Ecce nondum venit, ille in coelo est, tu in terra: ille differt adventum, tu noli differre consilium. Adventus ipsius durus est duris, mitis est piis. Vide ergo modo tu qui sis: si durus, licet tibi mitescere; si mitis, jam gaude venturum. Christianus enimes. Ita, inquis. Credo quod oras, et dicis: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Optas ut veniat, quem [PL37.1258] times ne veniat. Corrige te, ut non ores contra te.

IN PSALMUM XCVIII ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. Fratres, notum esse jam debet Charitati vestrae, tanquam filiis Ecclesiae, et eruditis in schola Christi per omnes Litteras antiquorum patrum nostrorum, qui scripserunt verba Dei, et magnalia Dei, nobis eos consulere voluisse, qui futuri eramus hoc tempore jam credentes in Christum; qui opportuno tempore venit ad nos, primo humilis, postea venturus excelsus. Primo enim venit ante judicem staturus: postea venturus est judex sessurus, ut ante illum stet pro merito suo genus humanum. Praecesserunt autem illum multi praecones, tanquam judicem magnum, et hunc adhuc in humilitate venturum. Multi praecones praecesserunt adhuc nasciturum de virgine Maria, futurum infantem, et sucturum lac; futurum parvulum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, praecesserunt multi praecones, et dixerunt futura ista tempora: sed ita dixerunt, ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas, ipsumque velamen quo tecta est veritas in Libris antiquorum, tunc tolleretur, quando jam ipsa veritas de terra oriretur. Sic enim dicitur in psalmo: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Modo ergo tota intentio nostra est, quando Psalmum audimus, quando Prophetam, quando Legem, quae omnia antequam veniret in carne Dominus noster Jesus Christus, conscripta sunt, Christum ibi videre, Christum ibi intelligere. Intendat ergo nobiscum Charitas vestra ad istum psalmum, et quaeramus hic Christum: utique apparebit quaerentibus, qui primo apparuit non quaerentibus; et non deseret desiderantes se, qui redemit negligentes se. Ecce de illo coepit Psalmus, de illo dicitur.

2. [vers. 1.] Dominus regnavit, irascantur populi. Coepit enim regnare Dominus noster Jesus Christus, coepit praedicari, postquam resurrexit a mortuis et ascendit in coelum, posteaquam implevit discipulos suos fiducia Spiritus sancti, ut non timerent mortem, quam ille jam occiderat in se. Coepit ergo praedicari Dominus Christus, ut in illum crederent qui salutem habere vellent; et irati sunt populi qui idola colebant. Irascebantur qui colebant quod fecerant, quia annuntiabatur ille a quo facti sunt. Utique ille annuntiabat per discipulos suos seipsum, qui illos volebat converti ad eum a quo facti erant, et averti ab eis quae ipsi fecerant. Illi pro idolo suo irascebantur Domino suo, qui si pro idolo suo irascerentur servo suo, damnandi erant. Melior enim servus eorum, quam idolum eorum: servum enim eorum Deus fecit, idolum eorum faber fecit. Sic irascebantur pro idolo suo, ut irasci non timerent Domino suo. Sed irascantur, praedictum est, non jussum; in prophetia enim dicitur, Dominus regnavit, irascantur populi. Est quod fiat et de populis irascentibus: illi irascantur, et in ira [PL37.1259] ipsorum martyres coronentur. Quid fecerunt annuntiatoribus verbi veritatis, nubibus Christi circumeuntibus orbem terrarum et compluentibus agrum Dei? Quid illis fecerunt qui irascebantur, nisi ut inter manus eorum caro affligeretur, et in manibus Christi spiritus coronaretur? Nec ipsa caro quam persecutores occidere potuerunt, ita mortua est ut in aeternum interiret: habebit enim tempus suum quo resurgat et ipsa; quia resurrectionem carnis jam ostendit Dominus in seipso. Inde illam voluit a nobis accipere, ut de nostra possemus non desperare. Ergo, fratres, caro servorum quam occiderunt cultores idolorum, resurget in tempore suo: idola quae fregit Christus, nunquam iterum faciet faber. Audistis, cum Jeremias legeretur ante apostolicam lectionem, si aurem apposuistis; vidistis ibi tempora praesentia quae nunc agimus. Dixit enim: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub coelo (Jerem. X, 11). Non dixit, Dii qui coelum et terram non fecerunt, percant de coelo et de terra; quia nunquam fuerunt in coelo: sed quid dixit? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra. Quasi respondit ad terram, et defuit quod responderet de coelo, quia illi non fuerunt in coelo: ipsam terram bis dixit, quia ipsa est sub coelo. Pereant de terra et de sub coelo, de templis suis. Videte si non fit, si non ex magna parte jam factum est: quid enim remansit, aut quantum remansit? Magis remanserunt idola in cordibus Paganorum, quam in locis templorum.

3. Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sedet super Cherubim: subaudis, regnavit. Commoveatur terra. Iterum dixit, Irascantur populi. Quod enim dixit, Dominus; hoc repetivit, Qui sedet super Cherubim: et quod dixit, regnavit, subaudiri fecit in alio versu: et quod ait, Irascantur populi; hoc dixit, Commoveatur terra. Quid sunt enim populi, nisi terra? Quantum potest irascatur terra ei qui jam sedet in coelo. Fuit enim Dominus et in terra, et assumpsit terram in qua esset in terra. Induit se carnem, et prior voluit pati irascentes populos. Ne iram populorum timerent servi ejus, prior illam pati voluit: et quia necessaria erat ira populorum servis ejus, ut a peccatis suis omnibus per ipsas tribulationes curarentur, et sanarentur; amarum poculum prior medicus bibit, ne bibere timeret aegrotus. Ergo, Dominus regnavit, irascantur populi: irascantur populi, quia de ira ipsorum multa bona facit Deus. Illi irascuntur, et servi Dei purgantur; quia exercentur, coronantur. Irascantur populi. Qui sedet super Cherubim regnavit; commoveatur terra. Cherubim sedes Dei est, sicut Scripturae tradunt, coelestis quaedam sedes sublimis, quam nos non videmus; sed verbum Dei novit illam, novit tanquam sedem suam, et ipsum Verbum Dei et Spiritus Dei dixit servis Dei ubi sedeat Deus. Non quia sic sedet Deus, quomodo homo: sed tu si vis ut sedeat in te Deus, si bonus eris, sedes Dei eris; sic. enim scriptum est, Sedes sapientiae, anima justi. Thronus enim, latine sedes dicitur. Nam et ipsum Cherubim interpretati sunt quidam quid diceretur latine, [PL37.1260] qui noverunt linguam illam hebraeam; quia hebraea lingua dictum est Cherubim; et dixerunt esse Cherubim Plenitudinem scientiae. Ergo quia superat Deus omnem scientiam, super plenitudinem scientiae sedere dicitur. Sit in te ergo plenitudo scientiae, et eris et tu sedes Dei. Sed forte dicturus es: Et quando in me erit plenitudo scientiae? et quis potest ad tantum culmen pervenire, ut sit in illo plenitudo scientiae? Putas hoc velle Deum, ut sit in nobis ista plenitudo scientiae, ut noverimus aut quot sint stellae, aut quot sint grana, non dico arenae, sed tritici, aut quot poma pendeant in arbore? Ille novit omnia; quia capilli nostri numerati sunt Deo (Matth. X, 30). Sed alia est plenitudo scientiae quam voluit hominem nosse; ad legem Dei pertinet scientia quam te voluit habere. Et quis potest, forte dicas mihi, perfecte nosse Legem, ut habeat in se plenitudinem scientiae Legis, et possit esse sedes Dei? Noli turbari; breviter tibi dicitur quid habeas, si vis habere plenitudinem scientiae, et esse sedes Dei: ait enim Apostolus, Plenitudo autem Legis charitas (Rom. XIII, 10). Quid ergo est? Perdidisti totam excusationem. Interroga cor tuum, vide utrum habeat charitatem. Si est ibi charitas, est ibi plenitudo Legis; jam in te habitat Deus, sedes Dei factus es. Irascantur populi; quid facient irascentes populi ei qui factus est sedes Dei? Qui contra te saeviant, attendis; qui in te sedeat, non attendis. Coelum factus es, et terram times? Dicit enim alio loco Scriptura Dominum Deum nostrum dicere, Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI, 1). Si ergo et tu habendo plenitudinem scientiae, et habendo charitatem, utique sedes Dei factus es, coelum factus es. Non enim hoc coelum oculis his nostris quod suspicimus, valde pretiosum est Deo. Coelum Dei, animae sanctae sunt; coelum Dei, mentes Angelorum sunt, et omnes mentes servorum ejus. Ergo irascantur populi, commoveatur terra; quid facturi, aut quid factura sedi Dei, et coelo ubi sedet Deus?

4. [vers. 2.] Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos. Dominus in Sion magnus et excelsus est. Ecce, si obscurum tibi erat, quia dictum est, Qui sedet super Cherubim, nesciebas quid est Cherubim; et forte tibi figurabas animo quamdam cathedram coelestem, ingentem, gemmatam, et ipsam dicebas Cherubim, carnali sensu volitans per phantasmata: dictum est tibi quia Cherubim plenitudo scientiae est; et dictum est quia plenitudo scientiae, non cujuslibet scientiae, sed plenitudo scientiae Legis utilis est homini; et ne desperares de ipsa scientia Legis, breviter tibi dictum est, Plenitudo Legis charitas. Habeto ergo charitatem in Deum et in proximum, et eris sedes Dei; pertinebis ad Cherubim. Sed si adhuc non intelligis, audi quid sequatur: Dominus in Sion magnus. Quem tibi dixi super Cherubim, in Sion magnus est. Jam quaere quid est Sion? Sion novimus civitatem Dei esse. Sion dicta est civitas quae est Jerusalem; dicta autem ex interpretatione quadam nomen [PL37.1261] accipiens, quia Sion Speculatio dicitur, id est visio et contemplatio. Speculari enim prospicere est, vel conspicere, vel intendere ut videas. Est autem Sion omnis anima, si intendit videre lucem quae videnda est. Nam si ad suam attenderit, tenebratur: si ad lucem illius attenderit, illuminatur. Quia tamen manifestum est Sion civitatem Dei esse; quae est civitas Dei, nisi sancta Ecclesia? Homines enim amantes se invicem, et amantes Deum suum qui in illis habitat, faciunt civitatem Deo. Quia lege quadam civitas continetur; lex ipsa eorum, charitas est; et ipsa charitas, Deus est: aperte enim scriptum est, Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Qui ergo plenus est charitate, plenus est Deo; et multi pleni charitate, civitatem faciunt Deo. Ista civitas Dei vocatur Sion: ergo Ecclesia est Sion. In illa est magnus Deus. In illa esto, et non erit praeter te Deus. Cum autem fuerit in te Deus, quia tu factus es de Sion, membrum de Sion, civis de Sion, pertinens ad societatem populi Dei; excelsus in te erit Deus super omnes populos, super illos qui irascuntur, aut super illos qui irascebantur. Putatis enim quia tunc irascebantur, et modo non irascuntur? Irascebantur tunc: sed quia plures erant, aperte irascebantur; modo quia pauci facti sunt, occulte irascuntur. Interim fracta est audacia; finietur et iracundia.

5. Putatis enim, fratres, quia illi quorum hesterno die organa concrepabant, non irascuntur de jejuniis nostris? Non autem eis irascamur, sed pro eis jejunemus. Dixit enim nobis Dominus Deus noster qui sedet in nobis, ipse nobis mandavit ut oremus pro inimicis nostris, oremus pro persequentibus nos (Matth. V, 44): et cum hoc facit Ecclesia, prope finiti sunt persecutores. Exaudita est enim cum hoc faceret, et exauditur cum hoc facit: praevalebant malo suo, finiti sunt bono suo. Quomodo enim finiti sunt, vultis nosse? Manducati sunt ab Ecclesia. Quaeris illos in se, et non invenis; quaere in ea quae illos manducavit, et in visceribus ejus inveniuntur. Transeuntes enim ad Ecclesiam, christiani facti sunt; perierunt persecutores, creverunt praedicatores. Ideo per dies festos ipsorum, quia videmus eos qui reliqui facti sunt, insanire adhuc in voluptatibus suis malis et perversis, rogamus pro illis Deum, ut qui delectabiliter audiunt organum, delectabilius audiant vocem Dei. Non enim quod sonat sine ratione delectat aurem, et verbum Dei non delectat cor. Sed ideo pro illis oramus, quando diebus illorum festis non jejunamus, ut fiant sibi ipsi spectaculum. Quando enim viderint se, displicebunt sibi; sed ideo non sibi displicent, quia non se attendunt. Ebrius non sibi displicet, sed sobrio displicet. Da hominem qui jam jucundatur in Deo, vivit graviter, suspirat in illam pacem aeternam quam illi promisit Deus; et vide quia quando respexerit hominem saltantem ad organum, plus illum dolet insanientem, quam phreneticum febrientem. Ergo si novimus mala illorum, quia de ipsis malis et nos liberati sumus, doleamus illos; et si dolemus illos, [PL37.1262] oremus pro illis; et ut exaudiamur, jejunemus pro illis. Non enim nos nostra jejunia celebramus per dies festos illorum. Alia sunt jejunia nostra quae celebramus per dies Paschae futuros, per alia atque alia quae solemnia nobis sunt in Christo: per istos autem dies ad hoc jejunamus, ut quando ipsi laetantur, nos pro illis gemamus. Laetitia enim sua admonent dolorem nostrum, et faciunt nos recordari quam miseri sint adhuc. Sed quia videmus multos inde liberatos, ubi et nos fuimus, nec de illis desperare debemus. Et si adhuc irascuntur, nos oremus; et si adhuc commovetur particula terrae quae remansit, nos permaneamus in gemitu pro ipsis, ut et illis Deus tribuat intellectum, et nobiscum audiant voces istas, de quibus modo gaudemus. Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos.

6. [vers. 3, 4.] Confiteantur nomini tuo magno. Ips omnes populi, super quos magnus es in Sion, jam confiteantur nomini tuo magno. Parvum fuit nomen tuum, quando irascebantur: factum est magnum; jam confiteantur. Quomodo dicimus parvum fuisse nomen Christi, antequam praeclare diffamaretur Christus? Quia nomen ipsius fama ipsius dicitur. Parvum nomen erat; jam modo nomen magnum factum est. Quae gens est quae non audivit nomen Christi? Jam ergo magno nomini tuo confiteantur populi qui ante parvo nomini tuo irascebantur: Confiteantur nomini tuo magno. Quare confiteantur? Quoniam terribile et sanctum est. Ipsum nomen tuum terribile et sanctum est. Sic praedicatur crucifixus, sic praedicatur humiliatus, sic praedicatur judicatus, ut veniat et excelsus, veniat vivus, in virtute veniat judicaturus. Modo parcit populis blasphemantibus, quia patientia Dei ad poenitentiam adducit (Rom. II, 4). Non enim qui modo parcit, semper habet parcere; aut qui modo praedicatur ut timeatur, non est venturus ut judicet. Venturus est, fratres mei, venturus est: timeamus illum, et sic vivamus, ut ad dexteram illius inveniamur. Venturus est enim, et judicaturus, ut alios ponat ad sinistram, alios ad dexteram (Matth. XXV, 31-33). Et non illud facit ipse quomodocumque, ut erret forte in hominibus, ut qui ad dexteram ponendus est, ad sinistram ponatur; aut qui ad sinistram debet stare, errante Deo ad dexteram ponatur: non potest errare, ut ibi ponat malum, ubi ponere debet bonum; nec ibi ponet bonum, ubi debet ponere malum. Si errare non potest, nos erramus, si non timemus; si autem timuerimus modo, tunc quod timeamus non habebimus. Quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium diligit. Sic ergo timeant cum populi, ut corrigant se: non quasi multum praesumentes de misericordia ipsius, dimittant se, et male vivant; diligit enim misericordiam, sed diligit et judicium. Quae est misericordia? Ut modo praedicet tibi veritatem, ut modo clamet ad te ut convertaris. Parva misericordia est, quia vixisti in malis factis, et adhuc non te tulit cum peccares, ut credenti ignosceret peccata tua? parva misericordia est? Putas quia sic semper erit [PL37.1263] misericordia, ut neminem puniat? Noli sic putare. Terribile et sanctum nomen ejus; et honor regis judicium diligit. Injustum est enim judicium, et omnino non est judicium, nisi merita reddantur sua cuique, quemadmodum quisque gessit in corpore, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): et honor regis judicium diligit. Ergo timeamus, ergo faciamus justitiam, ergo faciamus aequitatem.

7. Sed quis facit aequitatem? quis facit justitiam? Homo peccator, homo iniquus, homo perversus, homo aversus a luce veritatis? Quid debet facere homo? Convertere se tantum ad Deum, ut ipse in illo formet aequitatem, quam ipse formare non potest, sed deformare. Idoneus est homo ad vulnerandum se; numquid idoneus est ad sanandum se? Quando vult aegrotat, non quando vult surgit. Si vult, vivat intemperanter vel in frigore vel in calore; eo die aegrotat, quo voluerit: cum autem vivendo intemperanter coeperit aegrotare, surgat quando vult; qui jacuit quando voluit, surgat, si potest, quando vult. Ut jaceret aegrotus, intemperantiam suam habuit necessariam: ut surgat autem, necessariam habet artificis medicinam. Sic ergo ut peccet homo, ipse sibi sufficit ad peccandum: ut justificetur, non sibi sufficit, nisi ab illo justificetur, qui solus est justus. Ut ergo illi se homines dent formandos ad justitiam, cum terruisset populos psalmus iste, et dixisset, Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium diligit; veluti quaerentes jam populos territos quomodo justi vivere debeant, quia in seipsis non possunt habere justitiam, commendavit illis et plasmatorem justitiae illorum, et secutus ait: Tu parasti aequitatem; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. Debemus enim et nos habere judicium, debemus habere justitiam; sed ille in nobis facit judicium et justitiam, qui nos fecit in quibus faceret. Quomodo et nos debemus habere judicium et justitiam? Judicium habes, quando discernis malum a bono; justitiam autem, quando sequeris bonum, et declinas a malo. Discernendo, judicium habes; faciendo, justitiam habes. Declina a malo, ait, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 15). Primo debes habere judicium, et postea justitiam. Quod judicium? Ut primo judices quid sit malum, et quid sit bonum. Et quam justitiam? Declines a malo, et facias bonum. Hoc autem non a te habebis; quia vide quid dixit: Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.

8. [vers. 5.] Exaltate Dominum Deum nostrum. Vere exaltate, bene exaltate. Laudemus illum, exaltemus illum qui fecit ipsam justitiam quam habemus; ipse in nobis fecit. Quis enim in nobis fecit justitiam, nisi qui nos justificavit? De Christo autem dictum est, Qui justificat impium (Rom. IV, 5). Nos ergo impii, ille justificator, quando et ipsam justitiam ipse in nobis fecit qua illi placeamus, ut ad dexteram nos ponat, et non ad sinistram: ut dicat ad dexteram positis, Venite, [PL37.1264] benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; non autem ponat ad sinistram, inter eos quibus dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Qui in nobis coronaturus est non merita nostra, sed dona sua, quantum debet exaltari? Exaltate Dominum Deum nostrum.

9. Et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est. Quid habemus adorare? Scabellum pedum ejus. Suppedaneum dicitur scabellum. Quod dicunt Graeci ὑποπόδιον, dixerunt Latini scabellum; et alii dixerunt, suppedaneum. Sed videte, fratres, quid nos jubeat adorare. Alio loco Scripturarum dicitur: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Ergo terram nos jubet adorare, quia dixit alio loco quod sit scabellum pedum Dei? Et quomodo adorabimus terram, cum dicat aperte Scriptura: Dominum Deum tuum adorabis (Deut. VI, 13)? Et hic dicit, Adorate scabellum pedum ejus; exponens autem mihi quod sit scabellum pedum ejus, dicit, Terra autem scabellum pedum meorum. Anceps factus sum: timeo adorare terram, ne damnet me qui fecit coelum et terram; rursus timeo non adorare scabellum pedum Domini mei, quia Psalmus mihi dicit, Adorate scabellum pedum ejus. Quaero quod sit scabellum pedum ejus; et dicit mihi Scriptura: Terra scabellum pedum meorum. Fluctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Numquid autem caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum de ipsa commendatione ejusdem terrae loqueretur: Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest. Ideo et ad terram quamlibet cum te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum Sanctum cujus pedum scabellum est quod adoras; propter ipsum enim adoras: ideo et hic subjecit, Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est. Quis sanctus est? In cujus honore adoras scabellum pedum ejus. Et cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in carne, et a spiritu non vivificeris: Spiritus est enim, inquit, qui vivificat; caro autem nihil prodest. Tunc autem, quando hoc Dominus commendavit, de carne sua locutus erat, et dixerat: Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit in se vitam aeternam. Scandalizati sunt discipuli ejus quidam, septuaginta ferme, et dixerunt: Durus est hic sermo; quis potest eum intelligere? Et recesserunt ab eo, et amplius cum eo non ambulaverunt. Durum illis visum est quod ait, Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit vitam [PL37.1265] aeternam: acceperunt illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt, Durus est hic sermo. Ipsi erant duri, non sermo. Etenim si duri non essent, sed mites essent, dicerent sibi: Non sine causa dicit hoc, nisi quia est ibi aliquod sacramentum latens. Manerent cum illo lenes, non duri; et discerent ab illo, quod, illis discedentibus, qui remanserunt, didicerunt. Nam cum remansissent cum illo discipuli duodecim, illis recedentibus, suggesseruut illi, tanquam dolentes illorum mortem, quod scandalizati sunt in verbo ejus et recesserunt. Ille autem instruxit eos, et ait illis, Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita (Joan. VI, 54-64). Spiritualiter intelligite quod locutus sum: non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit vos. Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intelligi. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est.

10. [vers. 6-8.] Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos. Isti antiqui Moyses et Aaron et Samuel, servi Dei, magni apud antiquos. Nostis quia Moyses eduxit in virtute Dei populum Israel ex Aegypto per Rubrum mare; et duxit in eremo; et quanta mirabilia fecerit illo tempore Deus per manum Moysi, noverunt omnes qui istas Scripturas libenter audiunt in Ecclesia, vel apud se legunt, vel quoquo modo didicerunt. Aaron frater ipsius fuit, quem ordinavit etiam sacerdotem. Et ibi quidem non videtur sacerdos esse, nisi Aaron. Aperte enim in illis Litteris Aaron nominatur sacerdos Dei (Exod. XXVIII, 1, etc.): de Moyse non ibi dicitur quod sacerdos erat. Sed si hoc non erat, quid erat? numquid major sacerdote esse poterat? Exprimit psalmus iste quia et ipse sacerdos erat: Moyses, et Aaron in sacerdotibus ejus. Ergo erant illi Domini sacerdotes. Samuel postea jam in libro Regnorum legitur: iste est Samuel temporibus David; nam ipse unxit sanctum David. Samuel ab initio aetatis suae in templo crevit. Mater ejus sterilis fuit: volens habere filium, oravit ad Dominum cum gemitu magno, et petens ut daret ei Deus filium, ostendit quia non carnaliter habere voluit, quem natum illi dedit, qui eum esse voluit. Vovit enim eum Domino Deo, et ait, Si mihi masculus natus fuerit, templo tuo serviet: et ita fecit. Natus sanctus Samuel fuit apud matrem tempore lactis; mox ut eum ablactavit, dedit in templum, ut ibi cresceret, ibi roboraretur in spiritu, ibi Deo serviret: factus est sacerdos magnus, sacerdos sanctus [PL37.1266] illo tempore (I Reg. I, etc.). Commemorat istos, et per istos omnes sanctos nos vult intelligere. Quare autem hic illos nominavit? Quoniam diximus Christum hic nos debere intelligere. Advertat Sanctitas vestra. Dixit superius, Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est: commendans quemdam, id est Dominum nostrum Jesum Christum, cujus scabellum pedum adorandum est, quia carnem assumpsit, in qua appareret generi humano; et volens nobis ostendere et antiquos patres ipsum praedicasse, quia ipse est verus sacerdos Dominus noster Jesus Christus, commemoravit istos, quia in columna nubis ad illos loquebatur Deus. Quid est, in columna nubis? Loquebatur per figuras. Si enim in quadam nubecula loquebatur; obscura illa dicta nescio quem manifestum praesignabant. Ille autem nescio quis, jam non est nescio quis; quia scitur a nobis, Dominus noster Jesus Christus. »Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos.« Qui primo loquebatur in columna nubis, ipse nobis locutus est in scabello pedum suorum; id est, in terra assumpta carne, unde adoramus scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est. Ipse de nube loquebatur quod tunc non intelligebatur; locutus est in scabello pedum suorum, et intellecta sunt verba nubis ejus. In columna nubis loquebatur ad eos.

11. Attendamus ergo, fratres: videte quos et quales sanctos nominaverit. »Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus quae dedit eis.« Custodiebant certe, intendite. »Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus quae dedit eis.« Hoc dicit, et negari non potest. Nihilne habebant peccati? Quomodo? Quando custodiebant praecepta ejus, custodiebant testimonia ejus. Videte quales nos velit formari, ne quasi de perfecta justitia praesumamus. Ecce Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus, ad quos de columna nubis loquebatur, tam aperte illos exaudiebat, qui custodiebant testimonia et praecepta ejus quae dedit eis. Domine, inquit, Deus noster, tu exaudisti eos; Deus, tu propitius fuisti illis. Propitius non dicitur Deus, nisi peccatis: quando dat veniam, tunc dicitur propitius. Et quid habebat in istis quod vindicaret, ut esset propitius ignoscendo? Propitius erat donando peccata, propitius erat et vindicando. Quid enim sequitur? Tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum. Etiam vindicans propitius fuisti: non solum donans peccata, sed etiam vindicans propitius fuisti. Videte, fratres mei, quid hic commendavit; advertite. Illi Deus irascitur, quem peccantem non flagellat: nam cui vere propitius est, non solum donat peccata, ne noceant ad futurum saeculum; sed etiam castigat, ne semper peccare delectet.

12. Agite, fratres; quomodo in illis vindicatum est si quaeramus, aderit Dominus ut dicam. Quaeramus [PL37.1267] enim tres istas personas, Moysen, et Aaron, et Samuelem, et quomodo in eis vindicatum sit, quia dixit, Vindicans in omnes affectiones eorum: utique eas affectiones dicens eorum, quas Dominus noverat in cordibus illorum, quas homines non noverant. Etenim sine querela hominum versabantur in medio plebis Dei. Sed quid dicimus? quia Moyses habuit primam vitam fortasse peccatricem? Nam et percusso homine, fugit de Aegypto (Exod. II, 12, 15). Habuit et Aaron primam vitam quae displiceret Deo. Nam ipse insanienti populo et furenti idolum permisit ut fieret, et factum est populo Dei idolum quod adoraret (Id. XXXII, 1-4). Samuel quid fecit, infans ad templum datus? Omnes aetates suas inter sancta sacramenta Dei peregit, ab ineunte aetate famulus Dei. Nihil unquam dictum est de Samuele, nihil ab hominibus. Noverat ibi forte Deus aliquid quod purgaret; quia et quod perfectum jam videtur hominibus, illi perfectioni adhuc imperfectum est. Pleraque faciunt artifices, et ostendunt imperitis; et cum jam judicaverint imperiti esse perfecta, expoliunt illa artifices, qui noverunt adhuc quid illis desit, ut mirentur homines tantam expolitionem rebus accidisse, quas jam perfectas pronuntiaverant. Fit hoc et in aedificiis, et in picturis, et in vestibus, et prope in omni genere artium. Primo judicant illud jam quasi perfectum esse, ut oculi eorum amplius nihil desiderent: sed aliud judicat oculus imperitus, aliud judicat artis regula. Sic et illi sancti versabantur ante oculos Dei, tanquam sine culpa, tanquam perfecti, tanquam angeli: noverat autem quid illis deesset, qui vindicabat in omnes affectiones eorum. Vindicabat autem non irascens, sed propitius: ad hoc vindicabat ut perficeret coeptum, non ut damnaret ejectum. Vindicans ergo in omnes affectiones eorum erat Deus. Quomodo vindicavit in Samuelem? ubi est vindicta ipsa? Hoc dico, ut noverint Christiani, qui jam hic cognoverunt Christum, ad quos venit in scabello pedum suorum, quos ita dilexit, pro quibus sanguinem fudit; noverint quomodo vapulent, cum multum profecerint. Quaerimus vindictam in Moyse; prope nullam habet, nisi quod ad extremum ait illi Deus: Ascende in montem, et morere. Ait seni, Morere: jam peregerat aetates suas: numquid nunquam erat moriturus? Qualis illa vindicta? Ostendit ibi vindictam suam, ut diceret, Non intrabis in terram promissionis (Deut. XXXII, 49, 52), quo intraturus erat populus? Quamdam figuram quorumdam gerebat Moyses. Nam qui in regnum coelorum intravit, magna illi poena erat ad terram illam non venire, quae ad tempus erat promissa, ut umbram ostenderet et transiret? Nonne multi perfidi intrarunt in illam terram? nonne in illa terra viventes multa mala fecerunt, et Deum offenderunt? nonne et idololatriam secuti sunt in ipsa terra? Magnum erat non dedisse terram istam Moysi? Sed Moysen voluit gestare figuram eorum qui sub Lege erant, quia per Moysen data est Lex: et ostendit eos qui sub Lege esse vellent, [PL37.1268] et sub gratia esse nollent, non intraturos in terram promissionis. Ergo illud quod dictum est Moysi, figura erat, non poena. Seni mors quae poena? Non intrare in illam terram quae poena, quo intraverunt indigni? De Aaron autem quid dictum est? Mortuus est et ipse senex, filii sui successerunt ei in sacerdotio; filius ejus postea sacerdotium administravit (Num. XX, 24-28; et XXXIII, 38): quomodo et in istum vindicavit? Samuel et ipse sanctus senex mortuus est, relictis filiis successoribus suis (I Reg. VIII, 1; et XXV, 1). Quid est quod in illos vindicatum est quaero, et secundum homines non invenio: secundum autem quod scio pati servos Dei, quotidie in illos vindicabatur. Legite, et videte vindictas, et qui proficitis ferte vindictas. Quotidie patiebantur populos contradicentes, quotidie patiebantur inique viventes; et inter illos vivere cogebantur, quorum vitam quotidie reprehendebant. Haec erat vindicta. Nondum proficit, cui parva est. Tantum te enim torquet injustitia aliena, quantum recesseris a tua. Cum enim fueris frumentum, id est herba bona de semine bono, filius regni, cum coeperis fructum dare, tunc tibi apparebunt zizania: cum enim crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Cum coeperint apparere zizania, videbis te inter malos. Velle habes quasi separare a te malos, et separare ab Ecclesia omnes malos; respondebit tibi Domini sententia: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 26-29). Ex sententia Domini necesse erit parcere zizaniis, ex conditione servi necesse erit vivere inter zizania: separare ea non potes, tolerare tibi necesse est. Vide quantas plagas in corde patiaris, qui corpore integro inter malos versaris. Probabitis quicumque profeceritis, probatis qui jam profecistis. Toleranda sunt ergo ista; et forte hoc pertinet ad illud: Servus qui novit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47, 48). In multis enim quantum nobis innotescit voluntas Dei, etiam reatus noster innotescit nobis; et quanto ille nobis innotescit, tanto plus imus in fletus et lacrymas. Videmus enim quam sit justum quod de nobis exigat Deus, in quanta adhuc imperfectione jaceamus; et fit in nobis quod dictum est: Qui apponit scientiam, apponit dolorem (Eccle. I, 18). Ecce abundet in te charitas, plus dolebis peccantem. Quanto in te major charitas est, tanto amplius te torquebit quem toleras: non torquebit tanquam irascentem illi, sed tanquam dolentem pro illo.

13. Vide Paulum apostolum, quid patiebatur; vide quis quid patiebatur: Praeter illa, inquit, quae extrinsecus sunt (dixit enim multa quae patiebatur, et coepit dicere interiora, praeter illa quae extrinsecus erant, [PL37.1269] quae patiebatur a malis persecutoribus Christi), incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et vide qualis sollicitudo, quam paterna, quam materna; videte quomodo caedebatur, ut vindicaretur in omnes affectiones ejus: dicemus et affectiones ejus, in quas vindicabat Deus. Quis infirmatur, inquit, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 28, 29)? Quanto major charitas, tanto majores plagae de peccatis alienis. Acceperat quidem ille et stimulum carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur. Ecce quomodo propitius erat Deus, vindicans in omnes affectiones ejus. Quae sunt affectiones in quas sic vindicabat? Ipse exposuit, ipse dixit: In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Tam perfectus erat, ut tamen timendum esset ne extolleretur: nam non poneret Deus medicamentum, ubi vulnus non esset. Et rogavit ut tolleretur; aeger ille rogavit ut auferretur medicamentum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me, id est, stimulum carnis a quo colaphizabatur, aliquem forte dolorem corporis: rogavi, inquit, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (Id. XII, 7-9). Ego novi quem curo; non mihi det qui aegrotat consilium. Tanquam emplastrum mordax urit te, sed sanat te. Rogat medicum ut tollat emplastrum; et non tollit, nisi cum fuerit sanatum quo posuerat. Virtus in infirmitate perficitur. Ergo, fratres, quicumque in Christo proficimus, non nos putemus sine flagello futuros: quia quantumlibet proficiamus, novit ipse peccata nostra; aliquando et nobis ostendit illa, et videmus et nos peccata nostra. Et cum inter tales homines versari coeperimus, ut jam homines quid in nobis reprehendant non inveniant; reprehendit ille adhuc qui omnia novit, et vindicat in omnes affectiones, quia propitius est nobis. Nam si non vindicet, et deserat, perimus. Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum.

14. [vers. 9.] Exaltate Dominum Deum nostrum. Iterum exaltamus illum: qui bonus est et cum ferit, quomodo laudandus est, quomodo exaltandus est? Tu potes hoc exhibere filio tuo, et Deus non potest? Non enim bonus es quando blandiris filio tuo, et malus cum caedis filium tuum. Et cum blandiris, pater es; et cum caedis, pater es: ideo blandiris, ne deficiat; ideo caedis, ne pereat. Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus: quoniam sanctus Dominus Deus noster. Quomodo superius dixit, Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus; intelleximus autem quid sit adorare scabellum pedum ejus: sic et modo post exaltationem Domini Dei nostri, ne quis illum praeter montem ejus exaltet, commendavit et montem ipsius. Mons ipsius quis est? Legimus alibi de hoc monte quia lapis fuit praecisus de monte sine manibus, et confregit [PL37.1270] omnia regna terrae, et crevit lapis ipse. Danielis visio est ista quam narro. Crevit lapis iste qui praecisus est de monte sine manibus, et factus est, inquit, mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 34, 35). In ipso monte magno adoremus, si exaudiri volumus. Haeretici non adorant in isto monte; quia mons iste implevit universam faciem terrae: haeserunt in parte, et totum amiserunt. Si agnoscant Ecclesiam catholicam, adorabunt in isto monte nobiscum. Etenim lapis ille qui praecisus est de monte sine manibus, jam videmus quantum creverit, et quantas terrae regiones occupaverit, et usque ad quas gentes pervenerit. Quid est mons unde praecisus est lapis sine manibus? Regnum Judaeorum: primo quod colebant unum Deum. Inde praecisus est lapis Dominus noster Jesus Christus. Ipse dictus est, Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22; Act. IV, 11). Lapis iste praecisus de monte sine manibus, confregit omnia regna terrarum: videmus confracta ab illo lapide omnia regna terrae. Quae erant regna terrae? Regna idolorum, regna daemoniorum fracta sunt. Regnabat Saturnus in multis hominibus: ubi est regnum ejus? Regnabat Mercurius in multis hominibus: ubi est regnum ejus? Fractum est, redacti sunt illi in regnum Christi, in quibus ille regnabat. Regnum Coelestis quale erat Carthagini! ubi nunc est regnum Coelestis? Lapis ille fregit omnia regna terrarum, lapis praecisus de monte sine manibus. Quid est, praecisus de monte sine manibus? Natus de gente Judaeorum sine opere hominum. Omnes enim qui nascuntur, de opere maritali nascuntur; ille de virgine natus, sine manibus natus est; per manus enim, opus humanum significatur: quo manus humanae non accesserunt, ubi maritalis amplexus non fuit, fetus tamen fuit. Natus est ergo de monte sine manibus lapis ille: crevit, et crescendo fregit omnia regna terrarum. Factus est autem mons magnus, et implevit universam faciem terrae. Haec est Ecclesia catholica, cui vos communicare gaudete. Illi autem qui non ei communicant, quia praeter ipsum montem adorant et laudant Deum, non exaudiuntur ad vitam aeternam; etsi ad quaedam temporalia exaudiantur. Non sibi ergo blandiantur, quia eos in quibusdam exaudit Deus: nam et Paganos exaudit in quibusdam. Nonne clamant Pagani ad Deum, et pluit? Quare? Quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Noli ergo gloriari, pagane, quia te clamante ad Deum, pluit Deus, qui super justos et injustos pluit. Audivit te ad temporalia; non te audit ad aeterna, nisi in monte sancto ejus adoraveris. Adorate Dominum in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

15. Haec de Psalmo sufficiant Charitati vestrae; quantum Dominus donavit, locuti sumus. Et quidquid loquimur in nomine Dei, quoniam Dei est loquentis [PL37.1271] per nos, imber Dei est: videte vos qualis terra sitis. Nam quando pluvia venit super terram, si bona terra est, fructus bonos parit; si mala terra est, spinas parit: pluvia tamen dulcis est et super fructus et super spinas. Qui istis verbis auditis pejor factus fuerit, et spinas de pluvia generaverit, ignem speret, pluviam non accuset: qui autem melior factus fuerit, et fruges de bona terra genuerit, horreum speret, pluviam laudet. Aut quid sunt nubes, aut quid est pluvia, nisi Dei misericordia, omnia facientis circa eos quos diligit, et quibus donavit ut ab eis diligatur?

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1228-1271 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22