SERMO AD POPULUM

1. Audistis, fratres, admonitionem et petitionem nostram ex ore Apostoli, cum ejus modo Epistola legeretur. Ait enim: Orationi instantes, vigilantes in illa; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium ejus, ut manifestem illud, sicut oportet me loqui (Coloss. IV, 2-4). Haec verba etiam mea deputare dignemini. Sunt enim in Scripturis sanctis profunda mysteria, quae ad hoc absconduntur, ne vilescant; ad hoc quaeruntur, ut exerceant; ad hoc aperiuntur, ut pascant. Psalmus quem modo cantavimus, in multis sententiis subobscurus est. Cum, adjuvante Domino, ea quae dicta sunt, erui et exponi coeperint, videbitis hoc vos audire quod jam noveratis. Sed ideo multipliciter dicta sunt, ut varietas locutionis fastidium tolleret veritatis.

2. Quid enim amplius, fratres, vel salubrius audituri et cognituri estis, quam, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum? Sed ne putetis haec duo praecepta parva esse: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quidquid ergo salubriter mente concipitur, vel ore profertur, vel de qualibet divina pagina exsculpitur, non habet finem nisi charitatem. Haec autem [PL37.1816] charitas non qualiscumque est. Nam et male viventes irretiuntur sibi societate perditae conscientiae, et dicuntur amare se, nolle discedere ab invicem, suis collocutionibus conciliari, desiderare se absentes, gaudere ad praesentiam suam. Amor iste tartareus est: viscum habet, quo dejiciat in profundum; non pennas, quibus levet in coelum. Quae est autem charitas, ut a caeteris quae appellantur charitates, segregetur et distinguatur? Ea quae charitas dicitur vera Christianorum, a Paulo definita est, atque ita suis quibusdam terminis circumscripta, cum sit divinitate infinita, ut omnino discernatur a caeteris. Finis enim, inquit, praecepti est charitas. Posset hucusque dicere Nam aliis locis ubi tanquam scientibus loquebatur, hucusque dixit: Plenitudo, inquit, legis charitas (Rom. XIII, 10); et non dixit qualis charitas. Ideo ibi non dixit, quia dixit alibi: non enim ubique omnia dici aut possunt, aut debent. Ergo hic, Plenitudo legis charitas. Quaerebas forte, quae charitas? qualis charitas? Audis alio loco: Finis praecepti est charitas de corde puro. Jam videte utrum inter se latrones habeant charitatem de puro corde. Purum cor in charitate hoc est, quando diligis hominem secundum Deum; quia et teipsum sic debes diligere, ut non erret regula, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Si enim male te diligis et inutiliter; ita et proximum diligendo, quid ei consulis? Quomodo autem te male diligis? Quomodo innuit Scriptura, quae neminem palpat, et convincit quia non te diligis; imo convincit quia et odisti te: Qui autem, inquit, diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Si ergo diligis iniquitatem, putas quod teipsum diligas? Erras: ita et proximum diligens, ad iniquitatem duces, et dilectio tua laqueus erit dilecti. Charitas ergo de puro corde est quae est secundum Deum, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 5). Ista charitas definita ab Apostolo habet duo praecepta; dilectionis Dei, et dilectionis proximi. In nullis Scripturis aliud requiratis, nemo vobis aliud praecipiat. Quidquid obscurum est in Scriptura, haec ibi occulta est: quidquid ibi planum est, haec ibi aperta est. Si nusquam aperta esset, non te pasceret: si nusquam occulta, non te exerceret. Haec charitas clamat de corde puro, de corde talium in his verbis, qualis hic modo orat. Et quis iste sit, cito dixerim: Christus est.

3. Audituri autem estis verba quae de Domino nostro Jesu Christo indigne accipiuntur, et putabit parum intelligens temere me dixisse Christi esse personam in hoc psalmo. Quomodo enim potest de Domino nostro Jesu Christo, de illo agno immaculato, de illo in quo solo non est inventum peccatum, qui solus verissime dicere potuit, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30), id est, nullam culpam, nullum reatum; qui solus, quod non rapuit, exsolvebat (Psal. LXVIII, 5); qui solus innocentem sanguinem fudit, Filius Dei unicus carnem accipiens, non qua ipse minueretur, sed qua nos augeret: [PL37.1817] quomodo ergo de ista persona recte accipitur, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis? Manifestissime quippe iste est sensus: Custodi, Domine, os meum janua quadam et ostio praecepti tui, ut in verba maligna non declinetur cor meum. Quae verba maligna? Quibus excusantur peccata. Ne, inquit, peccata mea malim excusare, quam accusare. Haec verba in ipsum Dominum nostrum Jesum Christum non cadunt. Quae enim ille peccata commisit, quae confiteri potius quam defendere debuisset? Nostra verba ista sunt. Certe Christus loquitur. Si nostra verba sunt, quomodo Christus loquitur? Et ubi est ebaritas de qua loquebar? Nescitis quia ipsa unum nos fecit in Christo? Charitas clamat ad Christum de nobis, Charitas clamat de Christo pro nobis. Quomodo charitas clamat ad Christum de nobis? Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32). Quomodo charitas de Christo pro nobis? Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Vos, inquit Apostolus, estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo ille caput, nos corpus, unus homo loquitur; sive caput loquatur, sive membra, unus Christus loquitur. Et capitis est proprium loqui etiam in persona membrorum. Ipsam nostram consuetudinem advertite. Primo quomodo loqui in membris nostris non potest nisi caput: jam vero caput nostrum quomodo loquatur in persona omnium membrorum, advertite. In angusto tibi pedem aliquis calcat: Calcas me, dicit caput. Vulneravit tibi aliquis manum: Vulnerasti me, dicit caput. Caput tuum nullus tetigit, sed loquitur unitas compaginis corporis tui. Omnium membrorum tuorum personam illa, quae in capite est, lingua suscepit, ipsa pro omnibus verbo fungitur. Sic ergo audiamus Christum loquentem; sed unusquisque agnoscat ibi vocem suam, tanquam haerens in Christi corpore. Aliquando enim dicturus est verba in quibus nullus nostrum inveniat personam suam, sed ad solum caput pertineant; non se tamen separat ex verbis nostris et ad sua propria tollit, vel a suis propriis non ad nostra redit. De ipso enim et de Ecclesia dictum est: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Unde et ipse in Evangelio dicit de hac ipsa re: Jam igitur non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Haec nova non sunt; a vobis semper audita sunt: sed per occasiones necesse est commemorentur, primo quia ipsae Scripturae quas tractamus, ita sibi sunt innexae, ut multa in multis repetantur; et utile est. Cura enim mundi spinas habet, et offocat semina; oportet saepius a Domino commemorari quod cogit mundus oblivisci.

4. [vers. 1.] Domine, clamavi ad te, exaudi me. Hoc omnes possumus dicere. Hoc non dico, totus Christus dicit: sed magis ex persona corporis dictum est; quia et cum hic esset, carnem portans oravit, et ex persona corporis oravit Patrem, et cum oraret globi sanguinis de toto corpore ejus destillabant. Sic scriptum est in Evangelio: Oravit Jesus intenta oratione, [PL37.1818] et sudavit sanguinem (Luc. XXII, 44). Quid est de toto corpore sanguinis effluxio, nisi de tota Ecclesia martyrum passio? Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te. Jam finitum negotium clamandi putabas, cum diceres, Clamavi ad te. Clamasti, jam noli esse securus. Si finita est tribulatio, finitus est clamor: si autem manet tribulatio Ecclesiae et corporis Christi usque in finem saeculi, non tantum dicat, Clamavi ad te, exaudi me; sed, Intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.

5. [vers. 2-4.] Dirigatur oratio mea tanquam incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hoc de ipso capite solere intelligi, omnis christianus agnoscit. Declinante enim jam die in vesperum, Dominus in cruce animam deposuit recepturus, non amisit invitus. Sed tamen et ibi nos figurati sumus. Quid enim illius pependit in ligno, nisi quod de nobis accepit? Et unde fieri potest ut aliquando Deus Pater dimittat et deserat unicum Filium, qui utique cum illo unus Deus est? Et tamen nostram infirmitatem figens in cruce, ubi vetus homo noster, sicut dicit Apostolus, confixus est cruci cum illo, ex voce ipsius hominis nostri clamavit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2; Matth. XXVII, 46)? Illud ergo est sacrificium vespertinum, passio Domini, crux Domini, oblatio victimae salutaris, holocaustum acceptum Deo. Illud sacrificium vespertinum fecit in resurrectione munus matutinum. Oratio ergo pure directa de corde fideli, tanquam de ara sancta surgit incensum. Nihil est delectabilius odore Domini: sic oleant omnes qui credunt.

6. »Vetus« ergo »homo noster,« Apostoli verba sunt, »confixus est cruci cum illo; ut evacuaretur,« inquit, »corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato« (Rom. VI, 6). Inde et in ipso psalmo cum dictum esset, »Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me, longe a salute mea;« statim subjectum est, »Verba delictorum meorum.« Quorum delictorum, si caput attendas? Et tamen ejus fuisse vocem in psalmo, ipse testatus est in cruce, ipsa verba dixit, ipsum versum pronuntiavit. Non est relictus humanae conjecturae locus, nullus negandi aditus qualicumque christiano. Quod lego in psalmo, hoc audio a Domino. In ipso etiam psalmo agnosco quod in Evangelio lego: »Foderunt manus meas, et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem« (Psal. XXI, 17-19). Haec omnia sicut praedicta, ita facta; sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9). Ergo si Dominus noster Jesus Christus nos figurans in charitate corporis sui, quamvis esset ipse sine peccato, dixit, Verba delictorum meorum; dixit autem hoc ex persona corporis sui: quis audet in membris ejus dicere non se habere peccatum, nisi qui fuerit ausus se falsae justitiae nomine efferre, et Christum falsitatis [PL37.1819] arguere? Fatere ergo, o membrum, quod pro te pronuntiavit caput tuum. Quod ut fateamur, quod ut faciamus, nec nos justificemus ante conspectum solius justi, qui justificat impium (Rom. IV, 5); subjecit jam sui corporis vocem: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circa labia mea. Non dixit, claustrum continentiae; sed, ostium. Ostium et aperitur et clauditur: ergo si ostium est, et aperiatur, et claudatur; aperiatur ad confessionem peccati, claudatur ad excusationem peccati. Ita enim erit ostium continentiae, non ruinae.

7. Quid enim nobis prodest hoc ostium continentiae? quid orat ex persona corporis Christus? Ut non declines, inquit, cor meum in verba maligna. Quid est, cor meum? Cor Ecclesiae meae, cor utique corporis mei. Verba illa attendite ubi nobis regula figitur, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? cum ipsum nemo tetigisset. »Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potum dedistis mihi:« et caetera. Et illi: »Quando te vidimus esurientem aut sitientem?« Et ille: »Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis« (Matth. XXV, 35, 37, 40). Haec Christianis inusitata esse non debent, maxime in quibus regulae fixae sunt et caeterorum intelligendorum; et aut non turbabuntur, aut cito corrigentur. Sicut ergo ibi dicturi sunt justi: Domine, quare dixisti, Esurivi, et dedistis mihi manducare? quando vidimus te esurientem? et ille responsurus est, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; sic et hic dicamus Christo intus, in interiore homine nostro, qui ibi per fidem habitare dignatur (Ephes. III, 17). Non enim absens est a nobis, et non est cui dicamus, cum ipse dicat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Dicamus ergo illi et nos, quoniam vocem ejus in hoc psalmo accepimus: ejus enim vox est, quod nemo negat, »Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.« Dic ergo consequenter: »Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis.« Quare sic oras, Domine? quae peccata tua excusaturus es? Respondet, Cum unum ex membris meis sic orat, ego sic oro: sicut ibi respondit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

8. Cum autem non declinatum fuerit cor tuum, o membrum Christi, cum cor tuum non fuerit declinatum »in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non« combinabis »cum electis eorum.« Hoc enim sequitur: »Et non combinabo cum electis eorum.« Qui sunt electi eorum? Qui seipsos justificant. Qui sunt electi eorum? Qui sibi justi videntur, et contemnunt caeteros, sicut pharisaeus ille in templo dixit: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines (Luc. XVIII, 11). Qui sunt electi eorum? Hic homo si propheta esset, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Agnoscitis vocem alterius pharisaei, qui Dominum [PL37.1820] invitaverat, quando mulier illa quae erat in civitate peccatrix, venit et accessit ad pedes ejus? Illa impudica, quondam frontosa ad fornicationem, frontosior ad salutem, irrupit in domum alienam. Sed ille qui ibi discumbebat, non erat alienus. Non extranea quemlibet convivam, sed ancilla Dominum suum secuta est. Accessit ad pedes, quia ejus vestigia sequi cupiebat; lavit lacrymis, tersit capillis. Pedes Christi qui sunt, nisi per quos peragravit totum mundum? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7; Rom. X, 15)! Pedes ergo Domini quanti susceperunt, ut suscipiendo justum in nomine justi, mercedem justi acciperent; et susceperunt prophetam in nomine prophetae, ut mercedem prophetae acciperent! »Et quicumque potum dederit,« inquit, »uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam« (Matth. X, 41, 42). Qui ergo tali humanitate pedes Domini suscepit, quid impendit, nisi quae habebat in domo superflua? Merito quia capilli quasi superflui sunt, inde illa pedes Domini detergebat. Superflua tua necessaria fiunt tibi, si inde fueris obsecutus pedibus Domini. Ergo illa curari volebat, conscia magni vulneris. Sed numquid magnum vulnus, et parvus medicus? Pharisaei autem nolebant se tangi ab immundis, vitabant omnem contactum peccatorum; et si quando forte necessitate tangebantur, abluebant se. Et prope baptizabant per omnes horas non tantum se, sed et vasa sua, lectos suos, calices, paropsides, sicut Dominus in Evangelio commemorat (Id. XXIII, 25). Cum ergo ille pharisaeus nosset hanc mulierem, quae utique si ad pedes illius pharisaei accederet, repelleret eam, ne sanctitas ejus pollueretur; habebat enim eam in corpore, non in corde; et quia non habebat eam in corde, utique falsam habebat in corpore: quia ergo ille eam repulsurus esset, cum hoc Dominus non fecit, existimavit eum nescire quae illa esset, et dixit apud semetipsum, Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Non dixit, repulisset eam: sed, sciret quae esset; tanquam esset consequens ut si sciret, repelleret. Ex illo ergo quod non eam repulit, etiam nescisse eum pro certo suspicatus est. Dominus autem sic habebat oculos in illam mulierem, ut aures haberet in cor pharisaei. Itaque audita cogitatione ejus, proposuit similitudinem quam nostis. »Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quingentos denarios, alter quinquaginta: cum non haberent ambo unde redderent, donavit ambobus. Quaero abs te,« inquit, »quis eum plus dilexit? Et Ille respondit,« jam coactus veritate adversus seipsum proferre sententiam: »Credo,« inquit, »Domine, quia ille cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides istam mulierem? Introivi in domum tuam: osculum mihi non dedisti; illa autem non intermisit pedes meos osculari: aquam mihi ad pedes non dedisti; illa lacrymis suis lavit mihi pedes: oleum mihi non dedisti; illa unxit unguento. Propter quod dico tibi: dimittuntur ei peccata [PL37.1821] multa, quoniam dilexit multum« (Luc. VII, 36-47). Quare? Quia confessa est, quia flevit, quia non declinatum est cor ejus in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, non combinata est cum electis eorum, id est, defendentibus se.

9. Non enim et huic ipsi mulieri, si declinaretur cor ejus in verba maligna, deesset defensio peccatorum. Annon quotidie pares ejus in turpitudine, sed non pares in confessione, meretrices, adulterae, flagitiosae defendunt peccata sua? Si latuerint, negant; si autem vel deprehensae atque convictae fuerint, vel publice id egerint, defendunt. Et quam facilis defensio earum, quam cita, sed quam praeceps, quam quotidiana et quam sacrilega! O si Deus hoc nollet, non facerem! Hoc voluit Deus, fortuna hoc voluit, hoc voluit fatum. Non dicit, Ego dixi, Domine, miserere mei; non quomodo illa peccatrix ad pedes medici veniens, Sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Et ista, fratres mei, defensio qualium est? Non solum indoctorum, sed etiam doctorum. Sedent, et computant sidera; intervalla, cursus, volubilitates, status, motus intendunt, describunt, conjiciunt. Docti, magni videntur. Totum hoc doctum et magnum, defensio peccati est. Eris adulter, quia sic habes habes Venerem: eris homicida, quia sic Martem. Mars ergo homicida, non tu; et Venus adultera, non tu. Vide ne et pro Marte et pro Venere tu damneris. Deus enim qui damnaturus est, novit quia tu es, qui dicis, Non ego, judici scienti. Porro ipse mathematicus qui tibi fabulas laqueorum tuorum etiam vendit, ut non vel gratuitam compares mortem (emis enim mortem a mathematico pretio, qui contempsisti vitam a Christo gratis): ipse ergo mathematicus si uxorem suam paulo petulantius viderit conversari, aut aliquos alienos improbe attendere, aut fenestram crebro repetere; nonne arripit, verberat, et dat disciplinam in domo sua? Respondeat illi uxor: Si potes, Venerem caede, non me. Nonne et ille respondebit: Fatua, aliud est quod competit rectori, aliud quod profertur emptori? Ergo electi eorum qui sunt? Electi malorum, electi impiorum, cum quibus non est combinandum, id est, cum quibus non est habenda societas. Qui sunt autem? Arbitrantes se justos, et contemnentes caeteros quasi peccatores, sicut erant illi pharisaei: aut quia ipsa peccata manifeste vel deprehenduntur, vel publice fiunt, defendentes et asserentes, ne aliquid culpae eorum tribuatur; et ut ipsi nihil mali fecisse judicentur, sed totum Deus, qui vel sic creavit hominem, dicunt, vel stellas composuit, vel res humanas negligit. Defensiones sunt electorum saeculi. Sed dicat membrum Christi, dicat corpus Christi, dicat Christus ex persona corporis sui, »Non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non combinabo cum electis eorum.«

10. Nostis, fratres, quod non est praetermittendum, quasi justos eminentiores in se tenentes velut primum [PL37.1822] gradum justitiae, Electos vocari apud Manichaeos. Qui noverunt, recognoscant; qui nesciebant, audiant. Electi quidem Dei sunt omnes sancti, et habemus hoc in Scripturis (Matht. XXXIV, 22, 24, 31): sed usurparunt sibi illud nomen, et quasi familiarius sibi applicaverunt, ut tanquam proprie jam electi appellentur. Qui sunt isti electi? Quibus si dixeris, Peccasti; statim illam defensionem impiam et pejorem caeteris magisque sacrilegam proferunt: Non ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quae est ista gens tenebrarum? Quae bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna ejus loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux, lucem: quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gentis tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animae, inquiunt, de ipsis membris Dei sumus; sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a peccato; sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa? Fecisset illa quem vellet impetum; quomodo terreret impenetrabilem, inviolabilem, incontaminabilem, incommutabilem et incorruptibilem? Si ergo talis Deus, crudelis; quia sine causa huc vos misit, cui nihil noceri poterat. Quare vos misit? Ecce gens tenebrarum illi nocere non poterat; ipse autem vobis graviter nocuit, et ipse, magis quam illa, hostis vester fuit: quanquam et ipsa vobis nocere potuit. Potuistis premi, potuistis captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille. Frustum enim quodammodo, et portiuncula naturae ipsius convincit massam. Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duae substantiae sunt; una illa, et una ista. Libri eorum hoc habent; et si negant, leguntur, et convincuntur.

11. Quid ergo? Ut in hoc uno exordio nihil amplius dicam, non dicam pejora, non dicam sceleratiora: in hoc ipso exordio quo bellum inducunt, videte quemadmodum debellentur; et ubi pugnatum adversus Deum a gente tenebrarum dicunt, ipsi in eorum verborum pugna capiuntur. Non enim est quod dicant, aut quo refugiant. Sed vis, o nefande, false electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quaeris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Sed ad Deum attende, si non in illum refundis. Si enim posset gens tenebrarum, quam fingitis, hoc tibi diceret: Quid me accusas? Potui aliquid facere Deo tuo, annon potui? Si potui, fortior illo sum: si non potui, quare me timuit? Si non timuit, [PL37.1823] quare huc te misit, ut tanta hic patiaris, cum sis membrum ipsius, cum sis substantia ipsius? si non timuit, invidit; si hoc timore non fecit, crudelitate fecit. Quam ergo iniquus est, cui nihil noceri poterat, et fecit ut membris suis hic ita noceretur? An poterat noceri? Ergo incorruptibilis non est. Cum vis ergo te defendere de peccato tuo, laudare non potes Deum. In laude Dei non capereris, nisi in tua jactareris. Transi ad vituperationem tuam, et laudabis Deum. Redi ad verba Psalmorum quos exsecramini, dic: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Ego dixi, ego peccavi; non fortuna, non fatum, non gens tenebrarum. Si ergo tu peccasti, jam vide quemadmodum pateat laus Dei, in qua angustabaris, cum te velles defendere. Melius in peccatis tuis angustaris, et in illius laude dilataris. Jam ergo confesso peccato tuo, vide quemadmodum laudetur Deus: quia et justus est, cum te punit perseverantem; et misericors, cum liberat confitentem. Non ergo, inquit, declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis; ut dicam quia gens tenebrarum fecit quod ego feci.

12. Cum hominibus operantibus iniquitatem. Quam iniquitatem? Dicamus aliquam eorum iniquitatem nefandam. Audite iniquitatem nefariam Manichaeorum publicam, quam confitentur. Expedire dicunt homini feneratorem esse, quam agricolam. Quaeris causam, et reddunt rationem. Vide si ratio illa non dementia nominanda est. Qui enim in usuram, inquiunt, dat pecuniam, non laedit crucem luminis (multi non intelligunt, sed exponam): qui autem, inquiunt, agricola est, multum laedit crucem luminis. Quaeris quam crucem luminis? Membra, inquiunt, illa Dei quae capta sunt in illo praelio, mixta sunt universo mundo, et sunt in arboribus, in herbis, in pomis, in fructibus. Dei membra vexat, qui terram sulco discindit; Dei membra vexat, qui herbam de terra vellit; Dei membra vexat, qui pomum carpit de arbore. Haec ne faciat in agro falsa homicidia, facit in fenore vera homicidia. Panem mendicanti non porrigit. Videte si potest esse major iniquitas ista justitia. Panem mendicanti non porrigit: quaeris, quare? Ne vitam quae est in pane, quam dicunt membrum Dei, substantiam divinam, mendicus ille accipiat, et liget eam in carne. Quid ergo vos? quid? quare manducatis? Carnem non habetis? Sed nos, inquiunt, quia fide Manichaei illuminati sumus, orationibus et psalmis nostris, qui electi sumus, purgamus inde vitam quae est in illo pane, et mittimus illam ad thesauros coelorum. Tales sunt electi, ut non sint salvandi a Deo, sed salvatores Dei. Et ipse est Christus, dicunt, crucifixus in toto mundo. Ego in Evangelio Salvatorem acceperam Christum; vos autem estis in libris vestris salvatores Christi. Estis plane blasphematores Christi, ei ideo a Christo non salvandi. Ergo buccella ne detur mendico, et ploret in buccella membrum Dei, mendicus fame moriturus est! Falsa misericordia in buccellam, [PL37.1824] facit verum homicidium in hominem. Sed qui sunt isti electi eorum? Non declines cor meum in verba maligna, et non combinabo cum electis eorum.

13. [vers. 5.] Emendabit me justus in misericordia, et arguet me. Videte peccatorem confessorem: emendari se vult misericorditer, potius quam laudari fallaciter. Emendabit me justus in misericordia: si justus est, si misericors est, quando me videt peccantem. Hoc utique quaedam membra Christi dicunt, de quibusdam membris Christi dicunt, in uno corpore dicunt. Dignatur loqui Dominus ex persona emendatoris, nec respuit personam emendati vel emendandi: omnia enim membra in illo, et ipse dicit, Emendabit me justus. Quis justus te emendaturus est? Caput emendat omnia membra. Emendabit me justus in misericordia, et arguet me. Arguet, sed in misericordia: arguet, sed non odit; et eo magis arguet, quia non odit. Et iste quare inde gratias agit? Quia, Corripe sapientem, et amabit te (Prov. IX, 8). Emendabit me justus: quia persequitur? Absit: hic est potius emendandus, si odio emendat. Quare ergo emendat? In misericordia. Et arguet me: in quo? In misericordia. Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Quid est, Oleum peccatoris non impinguabit caput meum? Non crescet caput meum de adulatione. Falsa laus adulatio est; falsa laus adulatoris, hoc est oleum peccatoris. Propterea et homines cum falsa laude aliquem irriserint, hoc etiam de illo dicunt: Unxi illi caput. Amate ergo argui a justo in misericordia; nolite ergo amare laudari a peccatore cum irrisione. Habetote oleum vobiscum, et non quaeretis oleum peccatoris. Sapientes enim illae virgines secum portabant oleum (Matth. XXV, 4): sapientes virgines secum oleum portabant, id est, conscientia illarum illis testimonium perhibebat. Oleum gloria est, fulget, nitet in superficie. Sed bona debet esse gloria, et vera gloria, ut ibi sit intus in vasis suis. Audi quid est in vasis: Probet autem se homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4). Quid est, In vasis suis? Audi ipsum Apostolum: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12).

14. Postremo, quia in corpore Christi es, et adhuc portas mortalitatem quamdam; tu tibi esto justus, et in te esto justus. Peccator es, vindica in te; redi ad conscientiam tuam, exige de te poenas, crucia teipsum. Ita enim offers sacrificium Deo. Quia si voluisses sacrificium, dedissem utique, ait peccator, holocaustis non delectaberis. Quid ergo? nullum accipit sacrificium? Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 18, 19). [PL37.1825] Humilia cor tuum, contere cor tuum, crucia cor tuum; et tu ipsum emendabis in misericordia: non enim odisti te, cum saevis in te. Eris in parte emendante justus, quamvis sis adhuc in emendanda peccator: ex qua parte enim tibi displices, injustus es; ex qua tibi displicet in te quod injustum est, justus es. Vis videre quam justus es? Hoc in te tibi displicet quod et Deo: jam conjunxisti te voluntati Dei, et in teipso non quod ille fecit, sed quod ille odit odisti. Ex eo quod odisti in te quod fecisti, quod odit et ille qui hoc non fecit, coepisti in te esse severus; erit ille misericors: parcet, quia tu non pepercisti. Ergo ex quo conjunctus es oculis ejus, et condelectaris legi ejus, et hoc in te arguis quod lex ejus arguit, et hoc in te tibi displicet quod et oculis Dei displicet, vide quam justus es: ex quo autem lapsus fecisti ea quae displicent Deo, et fragilitate quadam infirmitatis humanae prolaberis in illa, et adhuc portas infirmitatem carnis, et gemis cujusdam reluctationis conscientia, ex hac parte iniquus et peccator es.

15. Quomodo, inquies, ex quadam parte justus, ex quadam parte peccator? quid est quod dicis? Laboramus, videmur loqui contraria, nisi nobis subveniat apostolica auctoritas. Audi illud ab Apostolo, ne me malus intellector accuses: Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem. Ecce justus. Annon est justus qui condelectatur legi Dei? Unde ergo peccator? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati. Adhuc bellum adversus me gero, nondum sum totus instauratus ad imaginem fabricatoris mei; coepi resculpi, et ex ea parte qua reformor, displicet mihi quod deforme est. Ergo quamdiu ita sum, quid spero? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Gratia Dei quae coepit jam resculpere, gratia Dei quae infundit suavitatem, ut jam per interiorem hominem condelecteris legi Dei: inde caetera sanabuntur, unde et ista sanata sunt. Geme adhuc vulneratus, castiga te, displice tibi.

16. Non sic pugno, inquit, quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar (I Cor. IX, 26, 27). Numquid qui castigat corpus, odit corpus? Si quis castigat servum, odit servum? si quis verberat filium, odit filium? Et ut aliquid conjunctius eloquamur, caro tua tanquam conjux tua est. Hoc ipse Apostolus dicit: Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. V, 29). Certe caro tanquam conjux est, et nemo [PL37.1826] carnem suam odio habet. Tamen quid alio loco? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V. 17). Concupiscit adversus te, tanquam conjux tua; ama et castiga, donec fiat in una reformatione una concordia. Quando istud erit? Quoniam modo clamas, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? numquid separabitur a te hoc corpus, et tunc securus eris? Et quid est, In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Reparatur ergo a mortalitate ad immortalitatem, et jam non resistit, quia non est mortalitas quae resistat. Propterea castiga corpus tuum; modo doma quod postea recipias; modo deficiat, ut tunc sufficiat. Nam in hac vita reparari non potest, quamdiu mortale geritur. Non te deponat, non te abrumpat; porta, erudi, castiga: reparabitur in fine. Et quia nemo unquam carnem suam odio habuit, resurget et caro. Sed quomodo? etiam tunc luctaturus sum? Oportet, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53).

17. Ergo cum dicitur, Emendabit me, et arguet me; sive sit frater, sive sit proximus, sive sit vicinus, sive tu ipse, in misericordia debes argui, et emendari. Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Sed quid facio, dicis mihi? Patior adulatores, non cessant perstrepere; laudant in me quae nolo, quae ego parvipendo laudant in me, quod ego charum habeo reprehendunt in me, adulatores, fallaces, deceptores. Magnus vir ille, verbi gratia, Gaius Seius; magnus, doctus, sapiens: sed quare christianus? Nam magna doctrina, et magnae litterae, et magna sapientia. Si magna sapientia, approba quod christianus est: si magna doctrina, docte elegit. Postremo quod tu vituperas, hoc ei placet quem laudas. Sed quid? Laudatio illa non indulcat; oleum peccatoris est. Sed non cessat dicere. Non inde impinguet caput tuum; id est, noli gaudere ad talia; id est, noli annuere, noli consentire, noli inde gratulari: et si ille attulit oleum adulationis, sed caput tuum integrum mansit, non inflatum est, non tumuit. Si enim inflatum fuerit et tumuerit, facit pondus et praecipitat te. Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

18. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. Exspecta; modo me vituperant, ait Christus. In primis temporibus Christianorum, undique reprehendebantur Christiani. Adhuc exspecta; et oratio mea in beneplacitis eorum erit. Veniet tempus, quando [PL37.1827] superent hominum millia tundentium sibi pectus et dicentium: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Jam quot remanserunt qui sibi erubescunt pectus tundere? Ergo reprehendant; toleremus. Reprehendant, oderint, accusent, detrahant: Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; veniet tempus, quando oratio mea placebit illis. Erigent se enim quasi justi viribus suis; vincentur in lucta: quia superbe se erexerunt, elidentur, trahentur a peccatis, videbunt se iniquos, implebuntur quae dicta sunt per Prophetas; incipiet timeri judicium, convertet se animae acies ad conscientiam peccatorum, et placebit illa oratio, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. O verbosa defensio iniquitatis! Certe jam hoc populi dicunt, et populorum pectora tundentium tonitruus non quiescit. Recte nubes tonant, in quibus jam habitat Deus. Ubi est illa verbositas, ubi est illa jactantia: Justus sum, nihil mali feci? Certe cum in Scripturis sanctis fueris contemplatus normam justitiae, quantumcumque profeceris, invenies te peccatorem. Profecisti, jam unum Deum colis; optime: non fornicaris ab eo ad idola, ad mathematicos, ad sortilegos, ad aruspices, ad augures, ad maleficos; ista enim fornicatio est a Domino Deo: jam es in aliquo numero membrorum Christi. Jam incipe videre etiam illa peccata societatis humanae. Non occidis quemquam, non adulteras cujusquam uxorem, non uxori tuae eundo ad alteram, injuriam facis, non ulla pessima corruptela te contaminas, abstinuisti manus a furto, linguam a perjurio, cor a concupiscenda re proximi tui: jam justus es. Attende caetera; noli jam superbire. Nihilne peccas in lingua? non prolaberis in verbum durum? Sed quid magnum dicis? Quid magnum? Qui dixerit fratri suo, Fatue; reus erit gehennae ignis (Id. V, 22). Contremiscit jam tota illa superbia. Ecce jam non valde facit unde Deus videatur impietate aliqua blasphemari; non irruit in aliquem laedendum, non facit alteri quod pati non vult: quid de lingua? quis illam domat? Sed ecce jam et ipsam frenasti: quanquam quis tantus ut hoc omni modo perficiat? sed ecce jam et ipsam frenasti: quid facis de cogitationibus tuis? quid facis de tumultu et caterva rebellantium desideriorum? Non eis das membra. Ita credo, et video: sed tamen cogitationes aliquando inclinant et auferunt te, plerumque in oratione genibus fixis. Corpus prosternis, collum curvas, confiteris peccata, Deum adoras: video corpus ubi jaceat, quaero ubi volitet animus. Video membra jacentia: videamus si stat conscientia, videamus si fixa est in eum quem adorat; si non cogitationibus plerumque, tanquam aestu maris abripitur, et tempestate tollitur in aliud atque aliud. Modo si mecum loquereris, et subito averteres te ad servum tuum, et dimitteres me, non dico a quo aliquid petebas, sed cum quo ex aequo loquebaris; non mihi injuriam factam [PL37.1828] deputarem? Ecce quid facis quotidie Deo. Qualem modo dixi, fratres? Jam eum qui solum Deum colit, qui Christum confitetur, qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum novit, qui non post eum fornicatur, qui non adorat daemones, qui auxilia sibi a diabolo non requirit, qui tenet Ecclesiam catholicam; de cujus fraude nemo conqueritur, de cujus pressura non gemit vicinus infirmus; qui uxorem alienam non tentat, qui contentus est sua, aut qui nec ipsa sua, sed quomodo licet et quomodo permittit apostolica disciplina, ubi consensus est amborum (I Cor. VII, 5) aut ubi nondum ducta est. Qui jam talis est, deprehenditur tamen in istis quae dixi.

19. [vers. 6.] Venit ergo tempus quod dictum est, Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; sive quam docuit, sive qua interpellat pro nobis. In istis ergo quotidianis peccatis omnibus quae spes est, nisi humili corde dicamus in oratione dominica, quae jam in beneplacitis nostris est, non defendentium peccata nostra, sed confitentium, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et advocatum habeamus apud Patrem, Jesum Christum justum, ut ipse sit propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1 2)? Modo loquantur superbi; vincuntur numero, vincuntur populis, tota terra a solis ortu usque ad occasum laudante nomen Domini. Quid faciunt pauci aliter disputantes? Judices sunt impiorum. Sed quid ad te? Vide quid sequitur: Absorpti sunt juxta petram judices eorum. Quid est, Absorpti sunt juxta petram? Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Absorpti sunt juxta petram. Juxta, id est, comparati judices, magni, potentes, docti: ipsi dicuntur judices eorum, tanquam judicantes de moribus, et sententiam proferentes. Dixit hoc Aristoteles. Adjunge illum petrae, et absorptus est. Quis est Aristoteles? Audiat, Dixit Christus; et apud inferos contremiscit. Dixit hoc Pythagoras, dixit hoc Plato. Adjunge illos petrae, compara auctoritatem illorum auctoritati evangelicae, compara inflatos crucifixo. Dicamus eis: Vos litteras vestras conscripsistis in cordibus superborum; ille crucem suam fixit in cordibus regum. Postremo mortuus est, et resurrexit: mortui estis, et nolo quaerere quemadmodum resurgatis. Ergo, Absorpti sunt juxta petram istam judices eorum. Tamdiu videntur aliquid dicere, donec comparentur petrae. Propterea si inventus fuerit aliquis eorum hoc dixisse, quod dixit et Christus; gratulamur illi, non sequitur illum. Sed prior fuit ille quam Christus. Si quis vera loquitur, prior est quam ipsa veritas? O homo, attende Christum, non quando ad te venerit, sed quando te fecerit. Potest et aegrotus dicere: Sed prius ego cecidi in lectum, quam medicus ad me venisset. Utique ideo ille posterior venit, quia tu prius cecidisti.

20. Videte itaque textum Psalmi, Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. Sed erunt multi qui contradicant: Absorpti sunt juxta petram judices eorum [PL37.1829] Quid ergo erit? Audient verba mea, quoniam praevaluerunt. Praevaluerunt verba mea verbis eorum. Dicta sunt ab eis quaedam diserte, sed a me vera. Aliud est laudare loquacem, aliud laudare veracem. Audient verba mea, quoniam praevaluerunt. Unde praevaluerunt? Quis eorum comprehensus est in sacrificio, cum his legibus ista prohiberentur, et non negavit? Quis eorum comprehensus est adorare idolum, et non clamavit, Non feci, et timuit ne convinceretur? Tales ministros diabolus habebat. Unde autem praevaluerunt verba Domini? Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam ignis (Matth. X, 16, 28). Dedit timorem, subjecit spem, inflammavit charitatem. Nolite, inquit, timere mortem. Mortem timetis? Prior morior. Ne vel capillus vester pereat, formidatis? Prior integer in carne resurgo. Merito audistis verba ejus, quoniam praevaluerunt. Dicebant, et occidebantur; cadebant, et stabant. Et quid est factum de tot mortibus martyrum, nisi ut ipsa verba praevalerent, et tanquam irrigata terra sanguine testium Christi, pullularet ubique seges Ecclesiae? Audient, inquit, verba mea, quoniam praevaluerunt. Unde praevaluerunt? Jam diximus: cum praedicantur a non timentibus. Quid non timentibus? Nec exsilia, nec damna, nec mortem, nec crucem. Non enim nec mortem solam; sed nec crucem, qua morte nihil videbatur exsecrabilius. Ipsam Dominus suscepit, ne discipuli ejus mortem quidem non timerent, sed nec genus mortis horrescerent. Ergo a non timentibus cum dicuntur haec, praevaluerunt.

21. [vers. 7.] Quid ergo mortes illae omnium martyrum, quid fecerunt? Audi: Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra. Juxta infernum dissipata sunt ossa martyrum, id est corpora testium Christi. Occisi sunt enim martyres, et quasi praevaluerunt qui occiderunt. Praevaluerunt illi persequendo, ut praevalerent verba Christi praedicando. Et quid factum est de mortibus sanctorum? Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra. Quid est, crassitudo terrae disrupta est super terram? Novimus crassitudinem terrae, contemptibilia quaeque esse. Quae sunt quasi contemptibilia hominibus, fecundant terram. Nam dictum est et in quodam psalmo jacuisse mortes sanctorum; et non fuit qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 3). Sed illae omnes mortes factae sunt crassitudo terrae. Quomodo accipit terra quamdam pinguedinem de rebus contemptibilibus et abjectis; sic ex eo quod contempsit hic mundus, accepit crassitudinem terra, ut inde seges Ecclesiae feracius pullularet. Jam nostis, fratres, quia contemptibilia terrae hujus, de quibus pinguescit terra, nec appellare volo, nec dicere decet: talis est quaedam sagina terrae, et quaedam pinguedo; et contemptibile [PL37.1830] est hominibus, et quasi sordidum est, et abjicitur. Sed quid fecit hic, ut jam et ipsius verbis utar? De terra erexit inopem, et de stercore exaltavit pauperem; ut collocaret eum cum principibus, cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8). Prostratus enim est in terra; tanquam pinguedo terrae, disruptus est super terram: sic jacuit ille Lazarus ulcerosus, sed tamen ab Angelis sublatus est in sinum Abrahae (Luc. XVI, 20-22). Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Sicut contemptibilis est saeculo, ita pretiosa est agricolae. Novit enim ibi utilitatem et uberem succum, et novit quid affectet, quid eligat, unde seges fertilis surgat: sed contemnit eam iste mundus. Nescitis quia contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 28)? De stercore erectus Petrus, et Paulus; et cum occiderentur, contemnebantur: modo jam saginata inde terra, exsurgente segete Ecclesiae, ecce quod est nobile et praecipuum in mundo, imperator venit Romam; quo festinat? ad templum Imperatoris, an ad memoriam Piscatoris? Sicut enim crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra.

22. [vers. 8.] Quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam. Cruciati sunt enim in persecutionibus, et multi defecerunt. Et quia de captivitate persecutionis dixit, Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt juxta infernum ossa nostra: occurrit multos defecisse et multos periclitatos esse; et tanquam in mediis tribulationibus persecutionum emissa est vox precantis, Quoniam ad te, Domine, oculi mei. Non curo quid minentur qui circumstant; Ad te, Domine, oculi mei. Plus figo oculum meum in promissis tuis, quam in minis eorum. Novi quid pro me passus sis, quid mihi promiseris: Ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam.

23. [vers. 9.] Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi. Quae erat muscipula? Si consentis, parco. In muscipula posita est esca vitae hujus: si amat avis hanc escam, cadit in muscipulam: si autem avis talis est ut dicat, Et diem hominis non concupivi, tu scis (Jerem. XVII, 16); oculi ejus non recedent a Deo, et ipse evellet de laqueo pedes ejus (Psal. XXIV, 15). Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem. Duas res dixit, ambas inter se distinguendas: muscipulam statuisse persecutores dixit, scandala vero ab eis qui consenserunt et apostataverunt; et ex utrisque vult se custodiri. Hinc saeviunt minantes, hinc labuntur consentientes: timeo ne talis sit iste, quem timeam; ne talis sit iste, quem imiter. Haec tibi facio, si non consenseris: Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi. Ecce frater tuus jam consensit: Et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem.

24. [vers. 10.] Cadent in retia ejus peccatores. Quid est ergo, fratres, Cadent in retia ejus peccatores? Sed [PL37.1831] non omnes peccatores: quidam peccatores, qui usque eo sunt peccatores, ut sic ament vitam istam, ut praeponant illam vitae aeternae, cadent in muscipulam ejus. Sed quid dicis? Putas, isti tales cadunt in retia ejus? Sed quid de discipulis tuis, o Christe? Ecce cum ferveret persecutio, quando dimiserunt te omnes solum, et ierunt unusquisque in sua (praedixisti hoc, quia praevidisti: non enim quia tu praenuntiasti, tu fecisti, aut tu in quoquam te negasti): sed ecce illi qui tibi cohaerebant, in tua tentatione et persecutione, qua te inimici requirebant crucifigendum, defecerunt. Et unus ille audax qui tibi promiserat quia tecum esset usque ad mortem, audivit quidem a medico quid in se ageretur aegrotus. Febriens enim sanum se dixerat; cordis venam ille tangebat. Ventum est ad tentationem, ventum est ad probationem, ventum est ad accusationem; et jam ipse interrogatus, non ab aliqua magna potestate, sed ab infimo mancipio, et hoc femina, ab ancilla interrogatus succubuit. Negavit ter. Semel negato, cum memoraretur, negavit iterum: bis negato, cum memoraretur, negavit tertio. Hoc praedixerat Dominus; non praeceperat, non coegerat. Aut si propterea putatur Petrus recte fecisse, quia hoc praedixerat Dominus; recte fecit et Judas qui tradidit eum, quia et hoc praedixerat Dominus. Absit, fratres mei; haec vox illorum electorum est, qui etiam peccata sua defendunt potius quam fatentur. Petrum ipsum potius attendamus. Si nihil peccavit, quare flevit? Non interrogemus de Petro, nisi lacrymas Petri: fideliores testes de illo non invenimus. Flevit amare, inquit (Matth. XXVI, 31-75). Nondum idoneus erat passioni: Sequeris me postea (Joan. XIII, 36), illi dictum erat. Adhuc futurus erat firmus, confirmatus Domini resurrectione.

25. Ergo nondum erat tempus, ut dispergerentur illa ossa juxta infernum. Nam videte quam multi defecerunt, usque ad ipsos primos haerentes ori ejus; etiam ipsi defecerunt. Quare hoc? Singularis ego sum, donec transeam. Hoc enim sequitur in Psalmo. Supra dixerat, Custodi me, Domine, a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis qui operantur iniquitatem. A muscipula, et ab scandalis; et a terrentibus, et a lapsis. Sed quia in ejus passione etiam illi primi, qui futuri erant duces Ecclesiae et columnae terrae, defecerunt; nondum factum erat quod ait in alio psalmo. Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV, 4). Quid ait, Singularis ego sum, donec transeam? Haec vox ex persona capitis, Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, singularis? In passione tu solus pateris, tu solus occideris ab inimicis. Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, donec transeam? Evangelista dicit: Cum autem venisset hora ut Jesus transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Quid est ergo, donec transeam, nisi, de hoc mundo ad Patrem? Tunc enim confirmavi columnas ejus, id est columnas terrae, quando in mea resurrectione plane [PL37.1832] didicerunt mortem non esse timendam, Donec ergo transeam, singularis sum: cum transiero, multiplicabor; multi me imitabuntur, multi patientur pro nomine meo. Unus ego sum donec transeam; multi in me unus erunt dum transiero. Singularis ego sum, donec transeam. Audite etiam mysterium verbi ejus. Secundum graecam locutionem, Pascha videtur passionem significare; πάσχειν enim pati dicitur: secundum hebraeam autem linguam, sicut interpretati sunt qui noverunt, Pascha Transitus interpretatur. Nam et si interrogetis bene Graecos, negant graecum esse Pascha. Sonat ibi quidem πάσχειν, id est pati, sed non solet sic deflecti: passio enim πάθος graece dicitur, non pascha. Ergo Pascha, sicut dicunt qui noverunt, et qui nobis quod legeremus interpretati sunt, transitus interpretatur. Ideo ventura passione Domini, tanquam ipso verbo loqueretur Evangelista: Cum venisset, inquit, hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem. Pascha hic ergo sonuit in hoc versu, Singularis ego sum, donec transeam. Post Pascha jam non ero singularis, post transitum non ero singularis. Multi imitabuntur, multi consequentur: et si postea sequentur, quid erit? Singularis ego sum, donec transeam. Quid est quod Dominus ait in hoc psalmo, Singularis ego sum donec transeam? quid est quod exposuimus? Si intelleximus, attende ipsius verba in Evangelio: Amen, amen dico vobis, inquit, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Hoc ibi ait, ubi etiam dixit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 24, 25, 32). Nisi granum frumenti, inquit, cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Ergo illi grano multa seges debebatur: sed exspecta, mortificetur adhuc; quia granum nisi in terram ceciderit et mortificatum fuerit, solum remanet.

26. Ergo solus erat, antequam esset mortificatus. Propterea et Petrus nondum habebat tales vires: accepturus erat vires sequendi, non habebat praecedendi. Propter Christum enim, id est, propter confessionem nominis Christi, quo christiani sumus, nemo mortuus est ante Christum: ne forte occurrat vobis. Multi enim mortui sunt et martyres sunt, multi Prophetae talia passi sunt; non tamen ideo moriebantur, quia praenuntiabant Christum, sed quia peccata hominum dicebant in eos, et eorum iniquitatibus liberius resistebant: et habentur inter martyres. Juste etenim si non pro nominis Christi confessione, tamen pro veritate occisi sunt. Usque adeo autem pro ipso nomine, id est, pro confessione nominis Christi nemo mortuus est, antequam granum illud caderet in terram, cujus ex persona dictum est, Singularis ego sum, donec transeam, ut et ipse Joannes, qui recens interfectus erat, ab iniquo rege donatus puellae saltatrici, non propter hoc occisus sit, quia confessus est Christum. Potuit utique et inde occidi, et hoc a [PL37.1833] multis. Si propter aliud occisus est ab uno, quanto potius propter Christum potuit occidi ab his ipsis qui occiderunt Christum? Perhibebat enim Christo testimonium Joannes. Illi qui audiebant Christum, ipsum occidere volebant, et eum qui testimonium perhibebat non occidebant. Quia enim si fieret impetus propter Christum in Joannem, non negaret. (Erant quippe in illo vires magnae, quibus appellatus est amicus sponsi [Joan. III, 29]. Magna in illo gratia, magna excellentia: In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista [Matth. XI, 11]). Ergo in illum impetus factus est, qui non habebat tales vires: fit impetus in Petrum, non fit in Joannem. Etenim vires ipsas Petrus post accepit; tunc autem infirmus fuit. Pro Christi nomine ille interrogatur qui vires non habebat: ille qui habebat vires, non patitur persecutionem propter Christum; ne pro nomine Christi antecederet Christum. Non occiditur a Judaeis, qui perhibebat liberum testimonium Christo, quem occiderunt Judaei; et occiditur ab Herode, quia dicebat ei, Non tibi licet habere uxorem fratris tui (Id. XIV, 3-11). Neque enim frater ejus sine posteritate decesserat. Pro lege quidem veritatis, pro aequalitate, pro justitia: ideo sanctus, ideo martyr; sed non tamen pro illo nomine, quo christiani sumus. Quare hoc, nisi ut impleretur, Singularis ego sum, donec transeam?

IN PSALMUM CXLI ENARRATIO

SERMO AD POPULUM

1. Solemnitati martyrum, sicut devotio celebritatis vestrae, ita nostrae servitutis sermo debetur. Sed meminisse oportet Charitatem vestram, hesterno die quam multa dicta sint. Non enim quia propter aviditatem interioris oris vestri per totum sermonem tanquam recentes adfuistis, propterea oblivisci debemus infirmitatis communis: primo quia et honorare oportet verba praeclara, sicut scriptum est, Praeclara autem verba sapientiae Domini Dei sunt. Per nos tanquam per vascula vobis ministrantur: et si fictilia sunt vasa, sed panis coelestis est. Apostolus dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei (II Cor. IV, 7). Qui autem thesaurus, idem et panis. Nam si non idem esset thesaurus et panis, non de ipso thesauro alibi scriptum esset: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum (Prov. XXI, 20). Unde admonemus Charitatem vestram ut ea quae audiendo tanquam ventre memoriae conditis, rursus revolvendo et cogitando quodammodo ruminetis. Hoc est enim, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum: breviter dixit, Sapiens ruminat, stultus non ruminat. Hoc autem aperte et latine quid est? Sapiens cogitat ea quae audierit; stultus autem audita oblivioni tradit. Neque enim propter [PL37.1834] aliud in Lege, munda ea dicta sunt animalia quae ruminant, immunda quae non ruminant (Levit. XII, 2-8): nam creatura Dei omnis munda est. Artifici Deo tam mundus est porcus quam agnus. Creavit enim omnia bona valde (Gen. I, 31): et, Omnis creatura Dei bona est, dicit Apostolus (I Tim. IV, 4); et, Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Cum ergo in natura utrumque sit mundum; significatione tamen agnus significat aliquid mundum, porcus significat aliquid immundum: agnus significat innocentiam sapientiae ruminantis; porcus significat immunditiam stultitiae obliviscentis. Brevis Psalmus pro solemnitate dictus est; videamus an possit etiam breviter tractari.

2. [vers. 2.] Voce mea ad Dominum clamavi. Sufficeret, Voce ad Dominum clamavi; forte non frustra additum est, mea. Multi enim clamant ad Dominum, non voce sua, sed voce corporis sui. Homo ergo interior, in quo coepit habitare Christus per fidem (Ephes. III, 17), voce sua, non in strepitu labiorum, sed in affectu cordis clamet ad Dominum. Non ubi homo audit, ibi Deus audit: nisi voce pulmonum et laterum et linguae clames, homo te non audit; cogitatio tua clamor est ad Dominum. Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Dominum deprecatus sum. Quod dixit, clamavi; exposuit, cum dixit, deprecatus sum. Clamant enim ad Dominum et qui blasphemant. In superiori versu clamorem posuit, in sequenti clamorem exposuit. Quasi exigeretur, Quo clamore clamasti ad Dominum? Ad Dominum, inquit, deprecatus sum: clamor meus, deprecatio mea; non convicium, non murmur, non blasphemia.

3. [vers. 3.] Effundam ante eum precem meam. Quid est, ante eum? In conspectu ejus. Quid est, in conspectu ejus? Ubi videt, Ubi autem non videt? Ita enim dicimus, Ubi videt, quasi alicubi non videat. Sed in isto coetu rerum corporalium vident et homines, vident et animalia: ille autem videt et ubi homo non videt. Nam cogitationem tuam nullus hominum videt, Deus autem videt. Ibi ergo effunde precem tuam, ubi solus ille videt qui remunerat. Nam in abscondito te Dominus Jesus Christus jussit orare: sed si agnoscas cubiculum tuum, et mundes, ibi rogas Deum. Cum autem oratis, inquit, nolite esse sicut hypocritae, qui stant in plateis et vicis orantes, ut videantur ab hominibus. Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et claude ostium, et deprecare Deum tuum in occulto; et qui videt in occulto, reddet tibi (Matth. VI, 5 et 6). Si homines reddituri sunt, effunde ante homines precem tuam: si Deus redditurus est, effunde ante eum precem tuam, et claude ostium, ne tentator ingrediatur. Tentator non cessat pulsare, ut irrumpat; si clausum invenerit, transit. Ideo Apostolus, quia in nostra potestate est ostium claudere: ostium cordis, non parietum; ibi enim et cubiculum: quia ergo in potestate nostra est hoc ostium claudere, Neque detis, inquit, locum diabolo (Ephes. IV, 27). Etenim si intravit et possedit, attende quia tu negligenter clausisti aut claudere neglexisti.

[PL37.1835] 4. Quid est autem claudere ostium? Hoc ostium tanquam duas habet valvas; cupiditatis, et timoris. Aut cupis aliquid terrenum, et hac intrat; aut times aliquid terrenum, et hac intrat. Timoris ergo et cupiditatis januam claude contra diabolum, aperi ad Christum. Quomodo ipsas valvas aperis ad Christum? Cupiendo regnum coelorum, timendo ignem gehennarum. Per cupiditatem saeculi diabolus intrat, per desiderium vitae aeternae Christus intrat: per timorem poenarum temporalium diabolus intrat, per timorem ignis aeterni Christus intrat. Ecce martyres clauserunt januam contra diabolum, Christo aperuerunt. Promisit eis multa mundus iste: riserunt, clauserunt valvam cupiditatis adversus diabolum. Minatus est mundus iste bestias, ignes, cruces: non timuerunt, clauserunt timoris valvam contra diabolum. Videamus si aperuerunt eas Christo: Qui confessus me, inquit, fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo, qui est in coelis. Amaverunt ergo regnum coelorum, ubi eos confitebitur Christus. Quomodo eos confessurus est? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Confitebitur illos ad dexteram positos. Videamus si et timoris valvam Christo aperuerunt, quam diabolo clauserunt. Uno eodemque loco Dominus monet hoc, ut et diabolo claudatur, et sibi aperiatur. Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: monuit ut timoris valva in faciem diabolo elideretur. Ergo nihil est timendum? Non ergo aperitur aditus timoris Christo, qui clausus est diabolo? Statim subjecit, tanquam dicens, Exclusisti illum, aperi mihi: Sed eum timete, inquit, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehenna ignis (Id. X, 32, 28). Jam ergo si credidisti, et aperuisti Christo, claude contra diabolum. Intus est Christus, ibi habitat: effunde ante eum precem tuam, noli quaerere ut de longe te exaudiat. Non enim longe est Sapientia Dei, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Ergo intus apud te, ante eum effunde precem tuam: ibi sunt aures ejus. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus; quoniam Deus judex est (Psal. LXXIV, 7): si autem judex est, qualem causam geras in corde tuo, vide.

5. [vers. 4.] Effundam ante eum precem meam; tribulationem meam in conspectu ejus annuntiabo. Repetitio est, et in superioribus duobus versibus, et in his consequentibus; sententiae duae sunt, sed utraque bis dicta. Una est illa, Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum: altera est, Effundam ante eum precem meam, tribulationem meam in conspectu ejus annuntiabo. Quod enim est, ante eum; hoc est, in conspectu ejus: et quod est, precem meam effundam; hoc est, tribulationem meam annuntiabo. Quando hoc facis? In persecutione positus loquitur: Dum defecit a me spiritus meus. Quare defecit spiritus [PL37.1836] tuus, o martyr in tribulatione posite? Ut non mihi arrogem vires meas, ut sciam quod alius in me operatur ipsam virtutem. Cum autem vos tradent judicibus (sic monuit Dominus quos martyres facere volebat), nolite cogitare quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth, X, 19, 20). Ergo deficiat spiritus tuus, loquatur Spiritus Dei. Merito eos pauperes facere volebat spiritu: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Id. V, 3). Beati ergo pauperes spiritu suo, divites Spiritu Dei. Omnis enim homo qui spiritum suum sequitur, superbus est. Subdat spiritum suum, ut capiat Spiritum Dei. Ibat in culmen, residat in valle. Si ierit in culmen, denatat ab illo aqua: si in valle resederit, implebitur ea, et fit ille venter de quo dictum est, Flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 38). Ergo dum defecit a me spiritus meus, in conspectu tuo annuntiavi tribulationem meam, humilis factus, confitens tibi deficiente spiritu meo, cum sum plenus Spiritu tuo.

6. Et audierunt forte homines quia defecit in me spiritus meus, et desperaverunt de me, et dixerunt, Cepimus eum, oppressimus eum: Et tu cognovisti semitas meas, Illi me dejectum putabant, tu me stantem cernebas. Illi qui persequebantur et comprehenderant, implicatos putabant pedes meos: sed illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX, 9). Oculi enim mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15). Perseveravi ambulando: Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Illi oppressum me putabant, sed ego ambulabam. Ubi ambulabam? In semitis quas illi non videbant, qui me captum putabant; in semitis justitiae tuae, in semitis praeceptorum tuorum. Tu enim cognovisti semitas meas; persecutor non eas cognovit: nam non in eis mihi invideret, sed in eis mecum ambularet. Quae sunt istae semitae, nisi viae illae de quibus alio loco dicitur: Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit (Psal. I, 6)? Non dixit, Viam impiorum non novit: Novit justorum, impiorum autem peribit. Quod enim non novit, perit. Multis locis Scripturae invenimus quia Dei agnoscere, servare est; Dei agnoscere, custodire est; non agnoscere, damnare est. Unde enim qui novit omnia, dicturus est in fine, Non novi vos (Matth. VII, 23)? Non inde gaudeant et dicant, Non puniemur, quia non novit nos judex. Jam puniti sunt, si eos non novit judex. Quae ergo dictae sunt viae quas novit Dominus, ipsae hic dictae sunt semitae, cum ait. Tu cognovisti semitas meas. Omnis enim semita, via est; non omnis via, semita est. Quare ergo viae illae semitae sunt dictae, nisi quia angustae sunt? Via lata impiorum, via angusta justorum.

7. Quae via, ipsae et viae: quemadmodum quae [PL37.1837] Ecclesia, ipsae Ecclesiae; et quod coelum, ipsi coeli. Pluraliter dicuntur, et singulariter dicuntur. Propter unitatem Ecclesiae, una Ecclesia: Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8). Propter congregationes fraternas per loca, multae sunt Ecclesiae: Ecclesiae, inquit, Judaeae quae in Christo, gaudebant quod ille qui nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum (Galat. I, 22, 24). Ecclesias sic dixit, et unam Ecclesiam sic dicit: Sine offensione estote Judaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei (I Cor. X, 32). Sic ergo et viae, et via; et semitae, et semita. Quare semitae, et quare semita? Quomodo quare Ecclesiae et Ecclesia rationem reddidimus, debemus et hinc reddere rationem. Semitae dictae sunt Dei, quia multa praecepta sunt: et quia eadem multa praecepta ad unum rediguntur, quia plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10); propterea viae istae in multis praeceptis ad unam colliguntur, et una dicitur, quia via nostra charitas est. Videamus si charitas via est. Audiamus Apostolum: Et adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro (I Cor. XIII, 31). Quam dicis, o Apostole, supereminentiorem viam? Quam dico audi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id. XIII, 1-3). Ergo charitatem dixit supereminentiorem viam. Magna ista via, fratres, magnum miraculum habet. Haec via certe, quia supereminentior est, et excellentior est; hoc enim supereminet, quod excelsum est. Nihil excelsius via charitatis, et non in illa ambulant nisi humiles. Has ergo semitas, dicit praecepta charitatis. Tu, inquit, cognovisti semitas meas: tu nosti quia quod pro te patior, amore patior; tu nosti quia charitas in me omnia tolerat; tu nosti quia et si trado corpus meum ut ardeam, habeo illam, sine qua illud non prodest homini.

8. Quis autem novit vias istas hominis, fratres mei, nisi vere ille cui dictum est, Tu cognovisti semitas meas? Omnia enim facta humana ante oculos hominum; incertum est quo corde fiant. Et quam multi impii metientes semetipsos, ex semetipsis dicunt de nobis quod ista in Ecclesia quaerimus, honores, laudes, utilitates temporales? Quam multi dicunt me propterea loqui vobis, ut acclametis et laudetis me, et hunc me habere finem et hanc intentionem, cum loquor? Et quomodo eis ostendo non ea intentione me loqui? Restat ut dicam, Tu cognovisti semitas meas. Quomodo illi sciunt quod nec vos scitis? Quomodo illi sciunt quod vix ego scio? Neque enim ego meipsum dijudico: qui enim dijudicat me, Dominus [PL37.1838] est (I Cor. IV, 3 et 4). Nescio quid de se Petrus nesciens praesumpsit, et aliud videbat medicus in viribus ejus. Ergo pie pureque clametur ad Dominum, quia vere clamatur, Tu cognovisti semitas meas. Sed vis ut ducat te per ipsas semitas? Esto mitis, esto mansuetus; noli esse ferox, noli superbus, noli excussa et erecta cervice, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Cum enim fueris mitis, cum fueris mansuetus, insidet Dominus, et ducet te per vias suas: diriget enim mites in judicio, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). Tu ergo cognovisti semitas meas.

9. In via hac qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam. Via haec qua ingrediebatur, Christus est: ibi illi absconderunt muscipulam, qui persequuntur in Christo, propter nomen Christi. Ibi ergo absconderunt muscipulam mihi. Quid in me zelant? quid in me persequuntur? Quod christianus sum. Si ergo hoc persequuntur, quod christianus sum, In via qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam. Quantum in ipsis est, in via qua ingrediebar, ipsi absconderunt muscipulam mihi: quantum ad eorum cupiditatem pertinet, quantum ad eorum conatum, quantum ad eorum votum, in ipsa via me voluerunt habere muscipulam qua caperer. Sed novit Dominus viam justorum; et tu cognovisti semitas meas. Hoc quidem illi voluerunt; sed tu eos non permittis in te ponere scandalum, quia tu es via mea. Nam et haeretici in nomine Christi nobis volunt abscondere scandalum, et ipsi falluntur. Quod se in via putant ponere, extra viam ponunt, quia et ipsi extra viam sunt: muscipulam ponere non possunt ubi ipsi non sunt. Sed dictum est hoc secundum cupiditatem ipsorum, secundum votum et opinionem eorum: nam expresse alibi dictum est, Juxta semitas scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Hoc quod dictum est, in via; secundum cupiditatem eorum et votum dictum est: illud quod dictum est, juxta viam, id est, juxta semitas; secundum veritatem dictum est. Revera enim non ponunt in semita, non ponunt in ipsa via, quia Christus est via (Joan. XVI, 6): sane juxta semitas ponunt. Non eos Christus sinit ponere in via, ne non sit qua eamus: sinit tamen eos ponere juxta viam, ut de via non declinemus. In via se putat ponere scandalum paganus, quando mihi dicit: Colis Deum crucifixum. Reprehendit crucem Christi, quam non intelligit. In Christo se putat ponere quod juxta viam ponit. Non egrediar a Christo, et non incidam a via in muscipulam. Insultet ille crucifixo Christo; videam ego in frontibus regum crucem Christi. Quod irridet, ibi salvor. Nihil est superbius aegroto qui deridet medicamentum suum. Si non derideret, acciperet et ipse, et sanaretur. Crux illa signum est humilitatis; ille autem superbia nimia non agnoscit unde sanetur tumor animae ipsius. Si autem ego agnosco, in via ambulo. [PL37.1839] Usque adeo de cruce non erubesco, ut non in occulto loco habeam crucem Christi, sed in fronte portem. Multa Sacramenta aliter atque aliter accipimus: quaedam, sicut nostis, ore accipimus, quaedam per totum corpus accipimus. Quia vero in fronte erubescitur, ille qui dixit, Qui me erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo, qui in coelis est (Luc. IX, 26); ipsam ignominiam quodam modo, quam Pagani derident, in loco pudoris nostri constituit. Audis hominem insultare impudenti, et dicere: Frontem non habet. Quid est, Frontem non habet? Impudens est. Non habeam nudam frontem; tegat eam crux Domini mei. Ergo In via qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi, quantum in ipsis est; nam juxta viam posuerunt: ego autem tutus ero, si de via non recessero. Ignoras quia in medio laqueorum ingrederis, ait Scriptura (Eccli. IX, 20). Quid est, in medio laqueorum? In via Christi, et hinc laquei, et hinc laquei; laquei a dextris, laquei a sinistris: laquei a dextris, prosperitas saeculi; laquei a sinistris, adversitas saeculi: laquei a dextris, promissiones; laquei a sinistris, terrores. Tu in medio laqueorum ingredere, a via noli recedere: nec promissio te capiat, nec terror elidat. In via hac qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi.

10. [vers. 5.] Considerabam in dexteram, et videbam. In dexteram considerabat, et videbat: in sinistram qui considerat, excaecatur. Quid est in dexteram considerare? Ubi erunt illi quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum. Erunt enim quidam in sinistra, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Fremente ergo toto mundo et minante in persecutionibus, crebrescentibus undique insultationibus hominum atque terroribus, ille contemnens praesentia, respiciebat in futura, attendebat in dexteram ubi futurus est; ibi esse meditabatur, illuc attendebat, et videbat, et ideo omnia ferebat: illi autem qui persequebantur, non videbant. Ideo cum diceret, Considerabam in dexteram, et videbam; secutus ait, Et non erat qui cognosceret me. Cum enim toleras omnia, quis novit quid attendas; utrum in dexteram oculum dirigas, an in sinistram? In eo quod toleras, si laudem hominum quaeris, in sinistram attendisti: in eo quod toleras, si promissa Dei quaeris, in dexteram attendisti. Attendisti in dexteram, videbis: attendisti in sinistram, excaecaberis. Sed et cum vides in dexteram, non erit qui te agnoscat. Quis enim te consolatur, nisi Dominus cui dicis, Et tu cognovisti semitas meas? Nec erat qui cognosceret me.

11. Periit fuga a me. Tanquam circumclusum se dicit: Periit fuga a me. Insultent persecutores, oppressus est, captus est, circumclusus est, victus est; periit fuga ab illo. Ab illo periit fuga, qui non [PL37.1840] fugit. Qui autem non fugit, patitur quidquid potest pro Christo; id est, non fugit animo. Nam corpore fugere licet, concessum est, permissum est, Domino dicente: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Qui ergo non fugit animo, periit ab illo fuga. Sed interest quare non fugiat; quia circumclusus est, quia captus est, an quia fortis est: et a capto enim periit fuga, et a forti periit fuga. Quae ergo fuga cavenda est? quae fuga a nobis pereat? De qua Dominus dicit in Evangelio, quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis: mercenarius autem et qui non est pastor, cum viderit lupum venientem, fugit. Cum viderit praedonem, quare fugit? Quia non est ei cura de ovibus (Joan. X, 11-13). Talis fuga ab isto perierat; sive ab ipsius capitis persona accipiamus hanc vocem illius Christi Domini, qui pro omnibus mortuus est; sive a membris ejus martyribus nostris, quia et ipsi pro fratribus passi sunt. Audi Joannem dicentem: Sicut enim ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Sed cum illi ponunt, Christus ponit; quia cum illi patiuntur persecutionem, ipse clamat, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? Periit fuga a me; et non est qui exquirat animam meam. Ergo non est qui exquirat animam ipsius? Videt homines velle saevire in necem suam, velle effundere sanguinem ipsius; quomodo non est qui requirat animam ejus? Et hoc duobus modis accipitur. Quomodo perire fugam accipitur duobus modis, quia et a capto et a forti perit fuga; sic duobus modis quaeritur anima hominis, aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Ita ergo, Non est qui requirat animam meam: de illis dixit, Certe persequuntur animam meam, et non quaerunt animam meam. Si autem requirunt animam meam, invenient inhaerentem tibi: et si norunt eam quaerere, norunt et imitari. Nam ut noveritis quaeri animam hominis et a persecutoribus, inde alibi dicitur: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam (Psal. XXXIX, 15).

12. [vers. 6.] Clamavi ad te, Domine; dixi, Tu es spes mea. Quando tolerabam, quando tribulabar, dixi, Tu es spes mea. Spes mea hic; ideo tolero. Portio autem mea, non hic, sed in terra viventium. Dat Deus portionem in terra viventium; sed non aliquid a se, extra se. Quid dabit amanti se, nisi se?

13. [vers. 7.] Intende ad orationem meam; quia humiliatus sum nimis. Humiliatus a persecutoribus, humiliatus in confessione. Humiliat se invisibiliter, humiliatus ab hostibus visibiliter. Erigitur ergo ab illo visibiliter et invisibiliter. Invisibiliter erecti sunt jam martyres: visibiliter erigentur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem in resurrectione mortuorum, cum et hoc ipsum in quod solum persecutores saevire potuerunt, instaurabitur (I Cor. XV, 53). Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Et quid perit? quid occidunt? [PL37.1841] Vel hoc eis permittitur, ut quod occiderint pereat? Non periet. Audi ipsius Domini promissionem: Amen dico vobis, capillus capitis vestri non periet (Luc. XXI, 18). Quid ergo de caeteris membris sollicitus es, ubi damnum capilli non erit?

14. Erue me a persequentibus me. A quibus putatis quod oret ut eruatur? Ab hominibus qui persequebantur? Ita vero ipsi homines sunt hostes nostri? Habemus alios hostes invisibiles, qui aliter persequuntur. Homo persequitur, ut occidat corpus; persequitur alius, ut illaqueet animam. Et ideo per vasa sua, quia de illo dictum est, Operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2): per vasa sua, id est, homines in quibus operatur, agit persecutionem corporis, ut intus fiat ruina cordis. Nam si cadente corpore stat anima, muscipula comminuta est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7). Ergo sunt et alii hostes nostri, a quibus deprecari debemus Deum ut eruat nos, ne seducant nos, vel fractos molestiis saecularibus, vel inductos illecebris. Qui sunt isti hostes? Videamus si ab aliquo servo Dominico aperte describuntur, ab aliquo milite perfecto qui cum illis congressus est. Audi Apostolum dicentem: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Nolite quasi odia vestra convertere in homines, et eos vobis hostes existimare, et eorum inimicitiis vos conteri putare: isti homines quos timetis, caro et sanguis sunt; Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sic voluit dicere, contemnens hominum mortalitatem. Et adversus quos? Adversus principes, inquit, et potestates, et rectores hujus mundi, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Expaveras, cum audires, rectores mundi. Si rectores mundi istius, numquid praeter mundum iturus es, ubi illos non patiaris? praeter mundum iturus es, ubi ab eis eruaris? Sic ergo accipe mundi et tenebrarum harum rectores, non rectores coeli et terrae; nam ipsa fabrica Dei est. Coelum et terra mundus dicitur, et homines mali mundus. Quare et isti mundus? Quia diligunt mundum: et ideo tenebrae, quia impii. Ideoque jam ex ipso numero credentibus multis, quid dicit Apostolus? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). Antequam essetis ergo lux, cum tenebrae essetis, attendite quem rectorem habuistis. Quem rectorem habent iniqui, nisi diabolum, quomodo pii et fideles rectorem habent Christum? Ergo diabolum et angelos ejus rectores mundi appellavit, id est, rectores dilectorum mundi, rectores peccatorum, quod est, tenebrarum harum: ipsos habemus inimicos, a quibus debemus deprecari Dominum ut eruamur.

15. Audi mundum et mundum aperte uno loco in Scriptura sancta, in Evangelio: mundum quem fecit Deus; mundum quem regit diabolus, id est, dilectores mundi. Homines enim ipsos fecit Deus; dilectores mundi non eos fecit. Mundum enim diligere peccatum est; peccatum autem non fecit Deus. Audi ergo, ut dicere coeperam, mundum et mundum. In hoc mundo erat, dictum est. De quo dictum est, In hoc mundo erat, nisi de Sapientia Dei, quod est Christus Jesus; de qua dictum est quod paulo ante commemoravi, [PL37.1842] Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in illam incurrit (Sap. VII, 24, 25). Ergo, In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Audisti duos mundos: Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Non mundus qui factus est per Jesum, ab illis principibus et potestatibus tenebrarum regitur; sed mundus qui non cognovit Jesum, id est, dilectores mundi, peccatores, iniqui, superbi et infideles. Unde mundus peccatores? Quia diligunt mundum, et diligendo inhabitant mundum; quomodo domus dicitur et fabrica, et inhabitantes. Bona domus, plerumque bona fabrica; et bona domus, quia boni conversantur in ea. Et, Cave domum istam, quia mala est, duobus modis dicitur. Mala est domus haec, cave; forte propter ruinam, ne aliquid cadat et te premat: dicitur et sic alio modo, Cave domum istam malam, ne incurras in laqueum venantium, ne pauper opprimaris a divite, ne fraudem aliquam patiaris. Quomodo ergo domus et domus, sic mundus et mundus. Quare autem et justi, cum sint et ipsi in mundo, non dicuntur mundus? Quia dicit Apostolus: In carne autem ambulantes, non secundum carnem militamus (II Cor. X, 3); conversatio enim nostra in coelis est (Philipp. III, 20). Habitat hic justus carne, sed corde cum Deo est. Et ipse appellatur mundus, si sine causa audit, Sursum cor: si autem est causa quare audit, sursum habitet. Mortui enim estis, dicit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Quorum autem vita hic est, id est, quorum desiderium et amor hic haeret, hic conteritur, hic implicatur, bene dicuntur habitatores mundi: et bene dicuntur mundus, illi qui habitant mundum; sicut bene dicuntur domus, illi qui habitant domum. Mundus ergo et mundus: Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Ecce mundus factus per Dominum, ecce mundus qui non cognovit Dominum. Lauda tu fabricam, et ama fabricatorem; et noli amare habitare in fabrica, sed habita in fabricatore.

16. Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super me. Quis dixit, corroborati sunt super me? Corpus Christi clamat, Ecclesiae vox est, membra Christi clamant: Multum crevit numerus peccatorum. Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super me.

17. [vers. 8.] Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Carcer iste a prioribus varie intellectus est. Et forte ipse est carcer qui scribitur in titulo, spelunca. Titulus enim psalmi hujus ita se habet: Intellectus ipsi David, cum esset in spelunca, oratio. Quae spelunca, ipse et carcer. Duo quaedam intelligenda proposuimus; sed unum cum intellexerimus, utrumque erit. Merita carcerem faciunt. Nam in uno quodam habitaculo, alteri domus est, alteri carcer est. Illi qui custodiunt homines inclusos; etsi in domo sua [PL37.1843] custodiant, illi qui arctius custodiuntur, in carcere sunt: numquid et illi in carcere esse dicendi sunt? Unum habitaculum est et illi et illi; alteri facit domum libertas, alteri carcerem servitus. Quibusdam ergo visum est quod spelunca et carcer mundus iste sit; et hoc orat Ecclesia, ut de carcere educatur, id est, de hoc mundo, de sub sole, ubi omnia vanitas. Dicitur enim, Omnia vanitas, et praesumptio spiritus in omni opere hominis, quo ipse laborat sub sole (Eccle. 1, 2, 3). Ergo extra istum mundum in nescio qua requie pollicetur nobis Deus quod futuri simus; forte ideo de loco isto clamamus, Educ de carcere animam meam. Anima nostra per fidem et spem in Christo est, sicut paulo ante dixi: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Corpus autem nostrum in isto carcere, in isto mundo. Si diceret, Educ de carcere corpus meum; securi acciperemus carcerem mundum. Fortasse tamen propter aliqua quae nos tenent desideria terrena, contra quae luctamur et dimicamus, quia, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 23); recte dicimus, Educ animam meam de hoc mundo, id est, de laboribus et pressuris hujus saeculi. Non enim caro quam tu fecisti, sed corruptela carnis, et pressurae, et tentationes carcer mihi sunt.

18. Aliqui autem dixerunt carcerem istum et speluncam corpus hoc esse, ut hoc sit, Educ de carcere animam meam. Sed et iste intellectus vacillat aliquantum. Quid enim magnum, Educ de carcere animam meam, Educ de corpore animam meam? latronum animae et sceleratorum nonne exeunt de corpore, et eunt in pejores poenas quam hic pertulerunt. Quid ergo magnum petitur, Educ de carcere animam meam; cum sive sero, sive cito, necesse sit exire? Forte justus dicit: Jam moriar; educ de carcere isto corporis animam meam. Si nimis festinat, non habet charitatem. Desiderare quidem hoc debet et concupiscere, sicut Apostolus ait: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum (Philipp. I, 23, 24). Sed ubi est charitas? Ergo sequitur, Manere in carne necessarium propter vos. De corpore ergo educat Deus, quando voluerit. Posset dici et corpus nostrum carcer, non quia carcer est quod fecit Deus, sed quia poenale et mortale. Duo enim consideranda sunt in nostro corpore; figmentum Dei, et poena meriti. Tota ista forma, status, incessus, membra ordinata, sensuum dispositiones, videre, audire, olfacere, gustare, contingere; omnis haec compago et fabricae distinctio, non potuit fieri nisi a Deo, qui omnia operatus est, coelestia, terrestria, summa et ima, visibilia et invisibilia. Quid ergo ibi poenale nostrum? Quod corruptibilis caro, quod fragilis, quod mortalis, quod indigens: hoc non erit in praemio. Non enim corpus non erit, cum corpus resurgat. Sed quid ibi non erit? Corruptio: corruptibile enim hoc induet incorruptionem (I Cor. XV, 53). Ergo si caro tibi carcer est, non corpus est carcer tuus, sed corruptio corporis tui. Corpus enim tuum fecit Deus bonum, quia bonus est; corruptionem intulit justus, [PL37.1844] quia judex est: illud habes de beneficio, illud habes de supplicio. Hoc ergo forte dixit, Educ de carcere animam meam, Educ de corruptione animam meam. Si sic intelligamus, non est blasphemia; intellectus constat.

19. Ad extremum, fratres, sicut arbitror, hoc dixit, Educ de carcere animam meam, Educ ab angustia. Gaudenti enim homini et carcer latus est, et tristi pratum angustum est. Ergo orat se educi ab angustia. Quamvis enim in spe latitudinem habeat, in re tamen praesenti angustatur. Attende angustias Apostoli: Non habui requiem spiritu meo, dixit; quia non inveni Titum fratrem meum (II Cor. II, 13). Alio loco: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (Id. XI, 29)? Qui ergo et infirmabatur et urebatur, nonne in poenis et carcere erat? Sed istae poenae ex charitate coronam parturiunt. Unde iterum dicit: Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8). Ad hoc valet, Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Jam educta de corruptione, quid habet confiteri? Peccata ibi non sunt, sed laudes sunt: duobus autem modis confessio intelligitur, et in peccatis nostris, et in laude Dei. In peccatis nostris nota est confessio, et ita nota omni populo, ut quando auditum fuerit nomen confessionis in lectione, sive in laude dicatur, sive de peccatis dicatur, currant pugni ad pectus. Notum est ergo nomen confessionis de peccato: confessionem in laude quaeramus. Ubi invenimus? Habes in Scripturis: Et haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde (Eccli. XXXIX, 20 et 21). Ergo hic confessio laudis est. Alio loco ipse Dominus dicit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confitebatur? numquid peccata? Christi ergo confiteri, erat laudare. Et audi laudem Patris: Quia abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Quia ergo post istas corruptionis angustias habitabimus in domo Dei, tota vita nostra non erit nisi laus Dei. Jam saepe vobis expositum est quia recedente necessitate omnia negotia necessitatis intercidunt; quoniam non erit quid ibi agamus. Non dico die ac nocte, ubi nox non est; sed toto die, cum unus dies est, non erit quid ibi agamus, nisi laudemus quem diligimus, quia tunc et videbimus. Modo non visum desideramus, et laudamus; tunc visum quod amamus, quomodo laudabimus? Sine fine erit laus, quia sine fine amor. Quia ergo hoc ibi agemus, ideo educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Beati enim qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Modo impedit carcer, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Non corpus aggravat animam (nam et tunc habebimus corpus); sed corpus quod corrumpitur. Ergo carcerem facit non corpus, sed corruptio. Educ de [PL37.1845] carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Jam vox quae sequitur, ex capite sonat, Domini nostri Jesu Christi. Et est talis ipsa, qualis hesterna ultima. Hesterna enim ultima, si meministis, haec fuit: Singularis ego sum, donec transeam (Psal. CXL, 10). Et hic quae est ultima? Me sustinebunt justi, quoadusque retribuas mihi.

IN PSALMUM CXLII ENARRATIO

SERMO AD POPULUM

1. De psalmo quem cantavimus, loquar quod Dominus dederit, Charitati vestrae. Hesterno die psalmus brevior tractabatur, sed spatium temporis dabat nobis copiam etiam de paucis multa dicendi: nunc quoniam prolixior psalmus est, non debemus tantum in singulis versibus immorari; ne forte non concedat Dominus facultatem, ut totum peragere valeamus.

2. [vers. 1.] Titulus Psalmi est, Ipsi David, quando eum filius suus persequebatur. In Regnorum libris novimus hoc factum esse, exstitisse inimicum Abessalon patri suo, gessisse contra illum non solum civile, verum etiam domesticum bellum: illum autem non dejectum inique, sed humiliatum pie, accepisse a Domino disciplinam; sustinuisse medicinam, non retribuentem iniquitati iniquitatem, sed paratum cor habuisse ad sequendam Domini voluntatem (II Reg. XV, XVI). Ille David ita laudabilis: sed alius David vere Manu fortis, quod interpretatur David, Dominus noster Jesus Christus agnoscendus est nobis. Praeterita enim illa facta figurae fuerant futurorum; nec diu commendandum est quod saepe audistis, quod optime retinetis. Quaeramus ergo in hoc psalmo Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum praenuntiantem se per hanc prophetiam, et quid futurum esset in hoc tempore, per ea quae pridem facta sunt praedicantem. Ipse enim se in Prophetis praedicabat; quoniam ipse est Verbum Dei; nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni Verbo Dei. Annuntiabant ergo Christum, pleni Christo; et illi eum venturum praecedebant, quos praecedentes non deserebat. Agnoscamus ergo quemadmodum et Christum persequebatur filius suus: habebat enim filios, de quibus dicebat, Non jejunant filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus: cum autem ab eis ablatus fuerit sponsus, tunc jejunabunt filii sponsi (Matth. IX, 15). Ergo filii sponsi, Apostoli: et inter hos persecutor Judas diabolus. Passionem itaque suam in hoc psalmo praedicaturus est Christus; audiamus.

3. Rursus autem ad hoc intentam facimus Charitatem vestram, non docendo quod ignoratis, sed admonendo quod nostis; Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum caput esse corporis sui, illum unum mediatorem esse Dei et hominum, hominem Jesum (I Tim. II, 5), natum ex virgine, tanquam in solitudine, sicut in Apocalypsi audivimus. Per solitudinem quippe arbitror, quod solus ita natus [PL37.1846] est. Hunc enim illa mulier peperit, recturum populum in virga ferrea (Apoc. XII, 5 et 6). Haec autem mulier, antiqua est civitas Dei, de qua in psalmo dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Haec civitas initium habet ab ipso Abel, sicut mala civitas a Cain. Antiqua ergo ista civitas Dei, semper tolerans terram, sperans coelum, quae etiam Jerusalem vocatur et Sion. Utique de nato quodam in Sion, et conditore ipsius Sion, psalmus quidam dicit: Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Et homo factus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 3, 5). Denique ipse in Sion factus est homo, sed humilis factus est homo; et idem ipse Altissimus fundavit eam civitatem in qua factus est homo. Itaque et illa mulier sole cooperiebatur, sole ipso justitiae quem non cognoscunt impii; qui dicturi sunt in fine: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6). Est ergo quidam sol justitiae qui non oritur impiis. Caeterum istum solem facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Ergo et amicta erat sole, et gestabat visceribus masculum paritura. Idem ipse erat condens Sion, et nascens in Sion: et illa mulier civitas Dei, ejus luce protegebatur, cujus carne gravidabatur. Merito et lunam sub pedibus habebat (Apoc. XII, 1, 2), quia mortalitatem crescentis et decrescentis carnis virtute calcabat. Ergo ipse Dominus Jesus Christus caput et corpus: voluit enim etiam loqui in nobis, qui dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit. Aliquando itaque ex persona membrorum suorum loquitur, aliquando ex persona sua, tanquam capitis nostri. Habet aliquid ille quod dicat sine nobis; nos sine illo nihil possumus dicere. Apostolus dicit: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi, in carne mea (Coloss. I, 24). Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum, non mearum, sed Christi; in carne, non jam Christi, sed mea. Patitur, inquit, adhuc Christus pressuram; non in carne sua, in qua ascendit in coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Christus, inquit, pressuram patitur in carne mea: Vivo enim non jam ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Nisi enim Christus et in membris suis, hoc est fidelibus suis, pressuram ipse pateretur, Saulus in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur. Denique aperte hoc exponens quodam loco: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: ita et Christus (I Cor. XII, 12). Non ait, Ita et Christus et corpus; sed, corpus unum membra multa, ita et Christus. Totum ergo Christus: et quia totum Christus, ideo caput de coelo, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Tenete hoc, et fixum omnino commendate memoriae, tanquam filii ecclesiasticae eruditionis et fidei catholicae, ut agnoscatis Christum caput et corpus, eumdemque Christum Verbum Dei unigenitum aequalem Patri; et inde videatis quanta gratia pertingatis ad Deum, ut ipse voluerit [PL37.1847] esse nobiscum unus, qui est cum Patre unus. Quomodo cum Patre unus? Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quomodo nobiscum unus? Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Sed ait aliquis: Si Christus semen Abrahae, numquid et nos? Mementote quia semen Abrahae Christus; ac per hoc si et nos semen Abrahae, ergo et nos Christus. Quomodo unum corpus multa membra, ita et Christus: et Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Nempe semen Abrahae Christus; nec contradici potest apostolicis apertissimis verbis, Et semini tuo, quod est Christus. Videte quid nobis dicat: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis (Galat. III, 16, 27, 29). Ideo magnum est illud sacramentum: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Christus et Ecclesia, duo in carne una. Refer ad distantiam majestatis duo. Duo plane. Non enim et nos Verbum, non enim et nos in principio Deus apud Deum, non enim et nos ille per quem facta sunt omnia (Joan. I, 1, 3). Venitur ad carnem, et ibi Christus et ille et nos. Non ergo miremur in Psalmis: multa enim dicit ex persona capitis, multa ex persona membrorum; et hoc totum tanquam una persona sit, ita loquitur. Nec mireris quia duo in voce una, si duo in carne una.

4. Judas filius sponsi persequens sponsum. Hoc tunc contigit; an et futurorum exemplum praemissum est? Multos enim falsos fratres passura erat Ecclesia, ut et adhuc et usque in finem sponsum illum filius persequatur. Si enim inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique, ait; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Quis est inimicus? quis est qui oderat me? Qui dicit: Quis est Christus? Homo fuit Christus, nec vivere potuit, cum vellet vivere: et mortuus est, inquiunt, nolens, evictus, crucifixus, occisus. Inimici ista dicunt. Apertus iste inimicus est, ait Christus, odit me, apertas mihi indicit inimicitias; facile est istum vel tolerare vel vitare: quid facio de Abessalon? quid facio de Juda? quid de falsis fratribus? quid de malis filiis et tamen filiis, qui non contra nos blasphemant Christum, sed nobiscum adorant Christum, et in nobis persequuntur Christum? De quibus consequenter in eodem psalmo dicitur: Alium facile erat perferre, eum qui oderat me; vel abscondere me ab eo. Abscondis enim te a pagano, intrans Ecclesiam. Quando autem et ibi invenis quod times, quid quaeris ubi te abscondas? Denique ille ipse apostolus qui gemit in periculis a falsis fratribus: Foris, inquit, pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5). Si ergo is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo; tu vero unianimis meus (Psal. LIV, 13). Unianimem dicit, tanquam unum in Christo. Est ergo Ecclesiae quod ferat foris, gemat intus: inimicos tamen suos deputet foris et intus; foris facilius evitabiles, intus difficilius tolerabiles.

[PL37.1848] 5. Dicat ergo Dominus noster, dicat Christus nobiscum totus Christus: Domine, exaudi orationem meam, percipe auribus precem meam. Hoc est, exaudi; quod, percipe auribus: repetitio, confirmatio est. In veritate tua exaudi me, in tua justitia. Ne utcumque accipiatis, cum dicitur, in tua justitia. Commendatio est enim gratiae, ne unusquisque nostrum justitiam suam putet. Haec enim justitia Dei est, quam ut habeas Deus dedit. Nam qui voluerunt de sua justitia gloriari, quid de illis dicit Apostolus? Testimonium eis, inquit, perhibeo, quia zelum Dei habent. De Judaeis loquens, Zelum Dei, inquit, habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Quam enim tu commendas utilem scientiam? numquid illam quae cum sola fuerit inflat; quae nisi comitata fuerit charitate, non aedificat (I Cor. VIII, 1)? Non utique ipsam; sed illam scientiam comitem charitatis, magistram humilitatis. Vide si ipsa est: Zelum, inquit, Dei habent, sed non secundum scientiam. Exponat quam dicat scientiam: Ignorantes Dei justitiam et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Qui ergo volunt constituere justitiam suam? Qui quod bene fecerint, sibi imputant, quod male, Deo: omnino perversi. Denique recti erunt, cum hoc ipsum converterint. Perversus ideo, quia quod male, Deo; quod bene, tibi: rectus eris, quando quod male feceris, tibi; quod bene feceris, Deo. Non enim ex impio juste viveres, nisi ab illo justus factus, qui justificat impium (Id. IV, 5). Ergo, inquit, In veritate tua exaudi me, in tua justitia, non in mea; ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide (Philipp. III, 9). Ecce, In tua justitia exaudi me. Ad me enim cum respicio, nihil aliud meum quam peccatum invenio.

6. [vers 2.] Et ne intres in judicium cum servo tuo. Qui cum illo volunt intrare in judicium, nisi qui ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere? Quid est quod jejunavimus, et non vidisti, defraudavimus animas nostras, et nescisti (Isai. LVIII, 3)? tanquam dicentes: Fecimus quod jussisti; quare non reddis quod promisisti? Respondet tibi Deus: Ut accipias quod promisi, ego dabo; ut faceres, quare acciperes, ego dedi. Denique superbis talibus loquitur propheta: Quid vultis mecum judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus (Jerem. II, 29). Quid vultis mecum in judicium intrare, et vestras justitias commemorare? Commemorate justitias vestras; ego novi facinora vestra. Quomodo approbabo justitiam, ubi damnabo superbiam? Merito iste humilis in corpore Christi, discens a capite quoniam mitis est et humilis corde (Matth. XI, 29), Ne intres, inquit, in judicium cum servo tuo. Non litigemus; nolo tecum habere causam, ut ego proponam justitiam meam, tu convincas iniquitatem meam: Ne intres in judicium cum servo tuo. Quare hoc? quare timet? Quoniam non justificabitur coram te omnis vivens. Omnis vivens, hic utique vivens, in carne vivens, moriturus vivens, [PL37.1849] natus homo, ex hominibus vivens, de Adam, Adam vivens; omnis ita vivens justificari forte potest coram se, non coram te. Quomodo, coram se? Sibi placens, tibi displicens: coram te autem non justificabitur omnis vivens. Noli ergo mecum intrare in judicium, Domine, Deus meus. Quantumlibet rectus mihi videar, producis tu de thesauro tuo regulam, coaptas me ad eam, et pravus invenior. Ne intres in judicium cum servo tuo. Bene, cum servo tuo. Indignum est tibi cum servo tuo intrare in judicium, nec quidem cum amico tuo: quia, Vobis dico amicis meis (Luc. XII, 4), non diceres, nisi ex servis amicos tu ipse fecisses. Tu licet dicas amicum, ego confiteor servum: misericordia indigeo, fugitivus redeo, pacem quaero; non sum dignus vocari filius tuus (Id. XV, 21), Ne intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30): omnino omnis vivens. Quid ipsi arietes, quid ipsi Apostoli, de quorum prole dicitur: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1)? Ex his Paulus est, qui dicit non se esse perfectum: Non quia jam acceperim, inquit, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 12). Denique, fratres, ut cito agnoscatis, ipsi didicerunt orare quod oramus, ipsis data est regula postulandi, a Jurisperito coelesti: Sic orate, inquit, Et cum quaedam praemisisset, posuit et hoc ut dicerent arietes nostri, duces ovium, et praecipua membra Pastoris et congregatoris unius gregis; ipsi didicerunt dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12). Non dixerunt, Gratias tibi, qui dimisisti nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed, Dimitte, sicut dimittimus. Orabant autem utique jam fideles, utique jam Apostoli: nam ista oratio dominica magis fidelibus datur. Si debita illa tantummodo dicerentur quae per Baptismum dimittuntur, catechumenis congrueret magis orare, Dimitte nobis debita nostra. Dicant ergo Apostoli, dicant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et cum eis dictum fuerit, Quare hoc dicitis? quae debita vestra? Respondeant, Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

7. [vers. 3.] Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Vide nos, vide caput nostrum pro nobis: Quoniam persecutus est inimicus animam meam. Persecutus est plane et diabolus animam Christi, et Judas animam magistri: et nunc ad persecutionem corporis Christi idem diabolus manet; Judas autem Judae succedit. Non ergo deest de quo dicat et corpus, Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Humiliavit, inquit, in terra vitam meam. Alio loco dicitur: Curvaverunt animam meam (Psal. LVI, 7). Quid enim nobiscum agit, quisquis persequitur, nisi ut relicta spe coelesti terram sapiamus, persecutori cedentes terrena diligamus? Et illi quidem, quantum in ipsis est, hoc agunt: nobis autem hoc non contingat, [PL37.1850] quibus dicitur, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram: mortui enim estis (Coloss. III, 1-3). Nam non justificabitur coram Deo omnis vivens. Illi ergo vel aperte saeviendo, vel occulte insidiando conantur perducere vitam nostram ad terram: contra hos vigilemus, ut dicere possimus, Nostra enim conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Humiliavit, inquit, in terra vitam meam inimicus.

8. Collocaverunt me in tenebrosis, sicut mortuos saeculi. Hoc a capite expeditius auditis, et expeditius hoc in capite agnoscitis. Ille enim pro nobis mortuus factus est, sed non mortuus saeculi. Qui enim mortui sunt saeculi? et quomodo ille non erat mortuus saeculi? Mortui saeculi, merito mortui, mercedem recipientes iniquitatis, et mortem ducentes ex peccati propagine; ex illa voce qua dicitur: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7). Venit autem ille per virginem assumens carnem, non iniquitatem carnis, assumens carnem mundam mundatricem. Illi autem quem peccatorem putabant, tanquam mortuum saeculi deputabant. At ille qui in alio psalmo dixit, Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5); et qui dixit in Evangelio, Ecce venit princeps mundi, praepositus mortis, operis mali persuasor, supplicii exactor; Venit, inquit, et in me nihil inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullam culpam, nihil quare mori debeam. Sed ut sciant omnes quia voluntatem, inquit, Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Ut moriar, inquit, voluntatem Patris mei facio, non autem morte sum dignus. Nihil feci unde moriar, sed facio ut moriar; ut illi per innocentis mortem liberentur, qui habebant quare morerentur. Collocaverunt me in tenebrosis, tanquam in infernis, tanquam in sepulcro, tanquam in ipsa passione; velut mortuos saeculi, eum qui dicit, Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5, 6). Quid est, liber? quare liber? Quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Denique non solveret a vinculis, nisi liber a vinculis. Ille liber mortem occidit, vinculum vinxit, captivitatem captivavit, et collocaverunt eum in tenebrosis tanquam mortuos saeculi.

9. [vers. 4.] Et taedium, inquit, passus est in me spiritus meus, Recordamini, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Videte vocem unam. Numquid non apparet ipse transitus a capite ad membra, a membris ad caput? Taedium, inquit, passus est in me spiritus meus. Agnoscimus, Tristis est anima mea usque ad mortem. Sed et illic nos eramus. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae, conformans corpori gloriae suae (Philipp. III, 21); et vetus homo noster confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6). In me turbatum est cor meum. In me, inquit, non in aliis. Illi enim me deseruerunt, et illi qui inhaeserant [PL37.1851] recesserunt, et me ipsum quia mori videbant, aliud aliquid putaverunt; et a latrone victi sunt, qui tunc credidit (Luc. XXIII, 40-22), quando illi defecerunt.

10. [vers. 5.] Inde ad membra. Memoratus sum dierum antiquorum. Numquid memoratus est ille dierum antiquorum, per quem factus est omnis dies? Sed loquitur corpus, loquitur unusquisque illius gratia justificatus, inhaerens illi in charitate et devota humilitate; loquitur, et dicit, Memoratus sum dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis. Quia utique omnia bona tu fecisti, et nihil constitisset quod a te constitutum non esset. Creatura tua spectaculum mihi facta est: quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem. Quare hoc? utquid hoc, nisi ut hoc intelligeret, quidquid in se boni esset, ab illo factum esse; ne ignorans justitiam Dei, et suam volens constituere, justitiae Dei subjectus non esset (Rom. X, 3); ut ei conveniret vox illa superior, In veritate tua et in justitia tua? In omnibus ergo Dei operibus et meditatione omnium operum Dei gratiam insinuat, gratiam commendat, gratiam se invenisse gloriatur, gratiam qua gratis salvi facti sumus: quia et gratis salvi facti sumus. Quid gloriaris in tua justitia? quid te extollis, ignorans Dei justitiam? Dedisti forte aliquid, ut salvus esses: quid dedisti, ut homo esses? Respice ergo conditorem vitae tuae, substantiae et justitiae et salutis auctorem. Meditare in facturis manuum ejus, quia et justitiam quae in te est, ad manum ejus invenies pertinere. Audi Apostolum hoc te docentem: Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur. Opera bona non habemus? Habemus plane; sed vide quid sequitur: Ipsius enim sumus figmentum, dixit. Ipsius sumus figmentum: forte naturam, qua homines sumus, commemorare voluit, hoc appellato figmento? Non plane; de operibus loquebatur: Non, inquit, ex operibus, ne quis forte extollatur. Sed non conjiciamus; sequatur: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 9, 10). Noli ergo putare te aliquid operari, nisi in quantum malus es. Averte ab opere tuo te, ad opus illius qui fecit te: ipse format; et ipse quod formaverat et tu exterminasti, reformet. Ut enim sis, ipse operatus est; ut bonus sis, si bonus es, ipse operatur. Cum tremore, inquit, et timore vestram ipsorum salutem operamini. Si nostram ipsorum salutem operamur, quare cum timore, quare cum tremore, cum sit in potestate nostra quod operamur? Audi quare cum timore et tremore: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Ergo cum timore et tremore, ut delectet in convalle operari artificem nostrum. Sic enim operatur tanquam in dejectis, qui judicat in gentibus, et replet ruinas. In facturis manuum tuarum meditatus sum. Vidi ergo, et inspexi opera tua; quia nihil boni esse in nobis potest, nisi abs te fiat, qui nos fecisti.

[PL37.1852] 11. [vers. 6.] Et quid feci, cum viderem a te omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum esse, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17)? Cum hoc viderem, aversus ab opere malo quod feceram in me, extendi manus meas ad te. Extendi, inquit, manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua tibi. Complue, inquit, me ad faciendum fructum bonum. Dominus enim dabit suavitatem, ut terra nostra det fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Extendi manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua, non mihi, sed tibi. Sitire tibi possum, me irrigare non possum. Anima mea velut terra sine aqua tibi: quia sitivit anima mea in Deum vivum (Psal. XLI, 3). Quando veniam, nisi quando venerit? Sitivit anima mea in Deum vivum; quia anima mea velut terra sine aqua tibi. Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida (Gen. I, 9) anima mea; irriga eam, quia velut terra sine aqua tibi.

12. [vers. 7.] Cito exaudi me, Domine. Quae enim mora quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam? Pluviam differebas, ut hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideo differebas, jam da; quoniam anima mea velut terra sine aqua tibi. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Impleat me spiritus tuus, quia defecit spiritus meus: ipsa est causa ut cito exaudias, quia defecit spiritus meus. Factus sum jam pauper spiritu; beatum me fac in regno coelorum (Matth. V, 3). In quo enim vivit spiritus ejus, superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Fiat in illo bene quod alibi scriptum est, Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur (Psal. CIII, 29); ut confitentes dicant, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14). Cum autem dixerint, Quia pulvis sumus memento; tunc dicant, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Quid enim tam terra sine aqua; quam pulvis? Sed cito exaudi me, Domine: complue me, confirma me, ne sim pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus: non differatur inopia mea. Abstulisti spiritum meum, ut deficerem, et in pulverem meum converterer, et dicerem tibi, Anima mea velut terra sine aqua tibi: fac etiam quod in illo psalmo sequitur, Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt. In spiritu suo vetera transierunt, in spiritu tuo nova facta sunt (II Cor. V, 17).

13. Ne avertas faciem tuam a me. Avertisti a superbo. Etenim aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: Ego enim dixi aliquando in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Dixi, Non movebor, in abundantia mea, ignorans justitiam tuam, et constituens meam; sed tu, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Dixi in abundantia mea, Non movebor; verum autem a te mihi erat quidquid abundabam. [PL37.1853] Et ut hoc probares a te mihi fuisse, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Post hanc conturbationem in qua factus sum, quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; jam factus sum sicut terra sine aqua tibi: Ne avertas faciem tuam. Avertisti a superbo, redde humili. Ne avertas faciem tuam a me; quia si averteris; similis ero descendentibus in lacum. Quid est, descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet (Prov. XVIII, 3). Illi descendunt in lacum, qui etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur, Ne coarctet super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16). Hanc profunditatem lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit peccator, contemnit. Quid est, contemnit? Jam nec ullam providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat. Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis effusis. Non dicit, Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec audit, Convertimini ad me, et revertar ad vos (Malach. III, 7): quoniam veniens in profundum malorum contemnit. A mortuo enim, inquit, tanquam si non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Ne ergo avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.

14. [vers. 8.] Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi. Ecce in nocte sum; sed in te speravi, donec nocturna transeat iniquitas (Psal. LVI, 2). »Habemus enim, ut dicit Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris« (II Petr. I, 19). Mane ergo appellat, post finem saeculi, cum viderimus quod in saeculo credimus. »Mane« enim »exaudies vocem meam; mane astabo tibi et contemplabor« (Psal. V, 4, 5). »Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi.« Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). Patientiam quaerit nox, laetitiam donabit dies. »Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.«

15. Sed hic quid, donec veniat mane? Non enim sufficit mane sperare; aliquid opus est agere. Quare aliquid agere? Quoniam dicit in alio psalmo, Deum exquisivi in die tribulationis meae: tanquam in tempore noctis meae Deum exquisivi. Quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo; et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Manibus quaerendus est in nocte Deus. Quid est, manibus? Bonis operibus. Coram eo: Cum enim facis eleemosynam, noli tuba canere; et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi (Matth. VI, 2, 4). Quia ergo ita sperandum est mane, et ita nox ista toleranda est, et in ipsa patientia donec dies lucescat perseverandum est, quid interea hic agendum? Ne forte per teipsum acturus es aliquid, ut merearis perduci ad mane? Notam fac mihi, Domine, viam in qua [PL37.1854] ingrediar. Ideo lucernam propheticam accendit; ideo ipsum Dominum tanquam in testa carnis misit, qui etiam diceret, Exaruit velut testa virtus mea (Ps. XXI, 16). Ambula ad prophetiam, ambula ad lucernam praedictorum futurorum, ambula ad verba Dei. Nondum vides Verbum in principio, Deum apud Deum (Joan. I, 1); ambula ad formam servi, perduceris ad formam Domini. »Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar; quoniam ad te levavi animam meam. Levavi ad te, non contra te. Apud te fons vitae (Psal. XXXV, 10). Ad te levavi animam meam, tanquam vas ad fontem attuli: imple ergo me, quoniam ad te levavi animam meam.

16. [vers. 9.] Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. Qui aliquando a te fugi, ad te confugi. Fugit enim Adam a facie Dei, et abscondit se inter ligna paradisi (Gen. III, 8), ut de illo diceretur in libro Job: Tanquam servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram (Job VII, 2, sec. LXX). Fugit a facie Domini sui, et consecutus est umbram: ad umbram enim fugit inter ligna paradisi. Vae si permanserit in umbra; ne postea dicatur, Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. V, 9). Exime me de inimicis meis. Non ego hic inimicos homines cogito: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sed adversus quos? Adversus principes et potestates, rectores mundi. Cujus mundi? Non enim coeli et terrae; non enim regunt quod non fecerunt. Rectores mundi; sed cujus mundi? Tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Utique iniquorum. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Rectores mundi, tenebrarum harum, rectores iniquorum; contra hos habetis luctamen. Magnum praelium vobis est, hostem non videre et vincere. Adversus rectores mundi tenebrarum harum; diabolum scilicet et angelos ejus (Id. VI, 12): non illius mundi rectores, de quo dicitur, Et mundus per eum factus est; sed illius mundi, de quo dicitur, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. De inimicis meis; non Juda, sed qui implevit Judam. Illum patior visum, illum expugno non visum. Accepit enim buccellam Judas, et intravit in eum satanas (Id. XIII, 27): ut iste David persecutionem pateretur a filio suo. Quam multos Judas implet satanas, indigne accipientes buccellam ad judicium suum! Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Non malum est quod datur, sed bonum malo in judicium datur. Bene esse non potest male accipienti quod bonum est. Ergo »exime me ab inimicis meis; quia ad te confugi.« Quo enim fugerem? »Quo ibo a spiritu tuo? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades.« Quid ergo restat? »Si assumpsero pennas meas ut columba, et volabo in extrema maris;« id est, ut spe habitem in finem saeculi: »etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera [PL37.1855] tua« (Psal. CXXXVIII, 7-10). »Exime me de inimicis meis; quoniam ad te confugi, Domine.«

17. [vers. 10-12.] Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. O confessio, o praescriptio! Quoniam tu es, inquit, Deus meus. Ad alium curram refici, si ab alio factus sum. Tu es totum meum; quia tu es Deus meus. Patrem quaeram propter haereditatem? Tu es Deus meus, non solum dator haereditatis, sed ipsa haereditas: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Dominum quaeram propter redemptionem? Tu es Deus meus. Patronum quaeram propter liberationem? Tu es Deus meus. Postremo creatus recreari cupio? Tu es Deus meus, qui Creator meus, qui creasti me per Verbum tuum, et recreasti me per Verbum. Sed creasti me per Verbum Deum manentem apud te; recreasti per Verbum carnem factum propter nos. Doce ergo me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Si non me docueris, faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Doce me: non enim tu es Deus meus, et ego ero magister meus. Videte quemadmodum gratia commendetur. Hoc tenete; hoc imbibite, hoc vobis de corde nullus excutiat; ne habeatis zelum Dei, sed non secundum scientiam; ne ignorantes Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiae Dei non sitis subjecti (Rom. X, 2, 3). Verba certe Apostoli agnoscitis. Dicite ergo ista, Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.

18. Spiritus tuus bonus, non meus malus: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quia spiritus meus malus deduxit me in terram perversam. Et quid ego merui? quae mea opera bona sine tuo adjutorio computantur, unde impetrarem dignusque essem deduci a Spiritu tuo in terram rectam? Quae opera mea, vel quae merita mea? Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Attendite ergo, quantum potestis, gratiae commendationem, qua gratis salvi facti estis. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXII, 1). Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua justitia, non in mea, non quia ego merui, sed quia tu misereris. Nam si meum ostenderem meritum, nihil abs te mererer, nisi supplicium. Avulsisti merita mea, inseruisti dona tua. »Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua justitia educes de tribulatione animam meam; et in tua misericordia ad interitum deduces inimicos meos. Et perdes omnes tribulantes animam meam; quoniam servus tuus sum ego.«

Реакције читалаца

Напомене

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1816-1855 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Објавио корисник: Rodion Vlasov
Датум креирања странице: 2026-11-22, Ажурирање: 2026-11-22