SERMO AD PLEBEM

1. Deprecati sumus Dominum Deum nostrum, ut ostendat nobis misericordiam suam, et salutare suum det nobis. Dictum est hoc quidem in prophetia, cum primum Psalmi isti dicerentur et scriberentur: caeterum quod attinet ad hoc tempus, jam ostendit Dominus Gentibus misericordiam suam, et dedit eis salutare suum. Ille quidem ostendit; sed multi sanari nolunt, ut videant quod ostendit. Sed quia ipse sanat oculos cordis ad videndum se; propterea cum dixisset, Ostende nobis misericordiam tuam, tanquam multis caecis dicturis, Quomodo videbimus, cum coeperit ostendere? adjunxit, Et salutare tuum da nobis. Dando enim salutare suum, sanat in nobis unde possimus videre quod ostendit: non quomodo medicus homo ipse curat, ut lucem istam ostendat eis quos curaverit; et aliud est ista lux quam demonstraturus est, aliud autem ipse medicus qui curat oculos quibus ostendat lucem, quae lux non est ipse. Non ergo sic Dominus Deus noster: ipse est enim medicus qui curat unde videre possimus, et ipse est lux quam videre possimus. Totum tamen Psalmum breviter, quantum possumus, quantum donat Dominus, pro angustia temporis attenti curramus.

2. [vers. 1.] Titulus ejus est, In finem, filiis Core, Psalmus. Finem non intelligamus, nisi quem dicit Apostolus, Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Ergo cum primo in titulo Psalmi posuit, In finem; direxit cor nostrum in Christum. In illum si intendamus, non errabimus; quia ipse est veritas quo festinamus, et ipse est via per quam curramus (Joan. XIV, 6). Quid est, filiis Core? Interpretatur Core ex verbo hebraeo in latinum Calvus. Ergo filiis Core, filiis calvi. Quis est iste calvus? Non ut irrideamus illum, sed ut ploremus ante illum. Nam irriserunt quidam, et a daemonibus vastati sunt: quomodo in Regnorum libro calvum Elisaeum irriserunt pueri, dicebantque post illum, Calve, calve; processerunt ursi de silva, et comederunt pueros male ridentes (IV Reg. II, 23, 24), et plangendos a parentibus suis. Significavit hoc factum prophetia quadam, futurum Dominum nostrum Jesum Christum. Ille enim a Judaeis irridentibus velut calvus irrisus est, quia in Calvariae loco crucifixus est (Matth. XXVII, 31). Nos [PL37.1070] autem si in illum crediderimus, filii ipsius sumus. Nobis ergo cantatur iste psalmus, ubi inscribitur, filiis Core: sumus enim filii sponsi (Matth. IX, 15). Ille quippe sponsus, dans arrham sponsae suae, sanguinem suum et Spiritum sanctum, quo locupletavit nos interim in ista peregrinatione; adhuc autem servat nobis occultas divitias suas. Unde enim tale pignus dedit, quid est quod servat?

3. [vers. 2.] Itaque cantat ei Propheta in futurum, et utitur verbis quasi jam praeteriti temporis; tanquam facta dicit, quae futura erant; quia apud Deum et quod futurum est, jam factum est. Ibi ergo Propheta videbat futura nobis, jam vero facta in illius providentia et praedestinatione certissima, quomodo dicit et in illo psalmo ubi omnes Christum agnoscunt; sic enim recitatur, tanquam Evangelium legatur: »Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem« (Psal. XXI, 17-19). Quis non, legente lectore Psalmum, agnoscat Evangelium? Et tamen cum diceretur in Psalmo, non dictum est, Fossuri sunt manus meas et pedes; sed, foderunt manus meas et pedes: nec dictum est, Dinumeraturi sunt ossa mea; sed, dinumeraverunt ossa mea: nec dictum est, Divisuri sunt vestimenta mea; sed, diviserunt sibi vestimenta mea. Haec omnia quae futura videbat Propheta, tanquam praeterita indicabat: sic et hic, Benedixisti, Domine, terram tuam; tanquam jam fecerit.

4. Avertisti captivitatem Jacob. Populus ejus antiquus Jacob, populus Israel, natus de semine Abrahae, in repromissione futurus aliquando haeres Dei. Erat quidem ergo ille populus, cui datum est Testamentum Vetus; sed in Vetere Testamento figurabatur Testamentum Novum: illa figura erat, haec expressio veritatis. In illa autem figura secundum quamdam praenuntiationem futurorum, data est illi populo terra quaedam promissionis, in quadam regione ubi habitavit populus Judaeorum; ubi est etiam Jerusalem civitas, cujus nomen omnes audivimus. Hanc ergo terram cum accepisset ille populus, ab hostibus suis vicinis circumquaque inimicantibus multas molestias patiebatur: et cum peccabat in Deum suum, dabatur in captivitatem; non ad interitum, sed ad disciplinam; non damnante patre, sed flagellante. Et cum possessa esset, liberabatur, et aliquoties captivata est et liberata est illa gens: et modo in captivitate est, et hoc pro peccato magno, quod Dominum suum crucifixit. Quid igitur secundum istos accipimus, quod ait, Avertisti captivitatem Jacob? An forte intelligimus hic aliam captivitatem, de qua omnes nos volumus liberari? Nam omnes pertinemus ad Jacob, si pertinemus ad semen Abrahae. Hoc enim dicit Apostolus: In Isaac vocabitur tibi semen; id est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur [PL37.1071] in semen (Rom. IX, 7, 8). Si filii promissionis in semen deputantur, offendendo Deum Judaei degeneraverunt; nos promerendo Deum, de genere Abrahae facti sumus, non pertinentes ad carnem, sed pertinentes ad fidem. Imitati enim fidem, filii facti sumus: illi autem degenerando a fide, exhaeredari meruerunt. Nam, ut noveritis quia perdiderunt illud, quod nati erant de Abraham, cum se arroganter jactarent audiente Domino Jesu Christo, gloriantes de sanguine et non de vita, et dicerent Domino, Nos patrem habemus Abraham; ait illis Dominus tanquam degenerantibus: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite (Joan. VIII, 39). Si ergo illi propterea jam non filii, quia non faciebant facta Abrahae; nos propterea filii, quia facimus facta Abrahae. Quae sunt facta Abrahae quae facimus? Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6, et Galat. III, 6). Ergo omnes ad Jacob pertinemus, imitantes Abrahae fidem, qui credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Quae est ergo illa captivitas unde nos volumus liberari? puto enim neminem nostrum modo esse apud Barbaros, nec aliquam gentem irruisse armatam, et captivos duxisse nos. Sed modo ostendo quamdam captivitatem, in qua gemimus, et unde nos liberari cupimus. Paulus apostolus procedat, ipse illam dicat; sit ipse speculum nostrum, ille loquatur, et nos ibi videamus: nemo est enim qui non hic se agnoscat. Ait ergo ille beatus apostolus, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; intus delectat me lex Dei: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Jam audisti legem, audisti pugnam; captivitatem nondum audieras, audi quae sequuntur: Repugnantem, inquit, legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Agnovimus captivitatem: quis nostrum est qui nolit se de ista captivitate liberari? Et unde liberabitur? Quoniam hoc cantavit ipse Psalmus futurum: Avertisti captivitatem Jacob. Cui dixit? Christo, propter In finem, propter filios Core: ille enim avertit captivitatem Jacob. Audi et ipsum Paulum confitentem. Cum diceret se trahi captivum a lege in membris suis repugnante legi mentis suae, exclamavit sub illa captivitate, et ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quaesivit quis esset, et statim illi occurrit, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). De hac gratia Dei Propheta dicit huic Domino nostro Jesu Christo, Avertisti captivitatem Jacob. Attendite captivitatem Jacob, attendite quia hoc est, Avertisti captivitatem nostram: non liberando nos a Barbaris, in quos non incurrimus; sed liberando nos ab operibus malis, a peccatis nostris, per quae nobis satanas dominabatur. Si quis enim liberatus fuerit a peccatis suis, non habet unde illi dominetur princeps peccatorum.

5. [vers. 3, 4.] Quomodo enim avertit captivitatem Jacob? Videte quia ista liberatio spiritualis est, videte quia intus agitur: Remisisti, inquit, iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum. Ecce unde [PL37.1072] avertit captivitatem, quia remisit iniquitatem: iniquitas tenebat captivum, remissa iniquitate liberaris. Confitere ergo te esse in captivitate, ut dignus sis liberari: nam qui hostem suum non intellexit, quomodo invocat liberatorem? Operuisti omnia peccata eorum. Quid est, operuisti? Ut non illa videres. Quid est, ut non illa videres? Ut non in illa vindicares. Noluisti videre peccata nostra; et ideo non vidisti, quia ipsa videre noluisti: Operuisti omni a peccata eorum. Sedasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.

6. [vers. 5.] Et quoniam de futuro ista dicuntur, quamvis verba praeterita sonent; sequitur, et dicit: Converte nos, Domine sanitatum nostrarum. Quod modo narrabat quasi factum esset, quomodo orat ut fiat; nisi quia voluit ostendere praeterita verba se in prophetia dixisse? Nondum autem factum esse quod dicebat jam factum, hinc ostendit, quia orat ut fiat: »Converte nos, Domine sanitatum nostrarum; et averte iracundiam tuam a nobis.« Non jamdudum dicebas, »Avertisti captivitatem Jacob; operuisti omnia peccata eorum: sedasti omnem iram tuam; aversus es ab ira indignationis tuae?« Quomodo hic, »Et averte iracundiam tuam a nobis?« Respondet tibi Propheta: Illa dico quasi facta, quia video futura; quia vero nondum facta sunt, oro ut veniant, quae jam vidi. Averte iracundiam tuam a nobis.

7. [vers. 6.] Non in aeternum irascaris nobis. De ira Dei enim mortales sumus, et de ira Dei in ista terra in egestate et labore vultus nostri manducamus panem. Hoc enim audivit Adam, quando peccavit (Gen. III, 19); et Adam ille omnes nos eramus, quia in Adam omnes moriuntur: quod ille audivit, secutum est et nos. Non enim eramus jam nos, sed eramus in Adam: ideo quidquid evenit ipsi Adam, secutum est et nos, ut moreremur; omnes quippe in illo fuimus. Ea enim peccata parentum non pertinent ad filios, quae faciunt parentes jam natis filiis: jam enim natifilii ad se pertinent, et parentes ad se pertinent. Itaque illi qui nati sunt, si tenuerint vias parentum suorum malas, necesse est portent et merita ipsorum: si autem mutaverint se, et non fuerint imitati parentes malos, incipiunt habere meritum suum, non meritum parentum suorum. Usque adeo autem non tibi obest peccatum patris tui, si te mutaveris, ut nec ipsi patri tuo obsit, si se mutaverit. Sed jam quod accepit ad mortalitatem istam radix nostra, duxit de Adam. Quid duxit? Istam fragilitatem carnis, hoc tormentum dolorum, hanc domum paupertatis, hoc vinculum mortis, et laqueos tentationum: portamus omnia ista in carne hac; et ira Dei est ista, quia vindicta Dei est. Sed quia futurum erat ut regeneraremur, et credendo novi efficeremur, atque in resurrectione omnis illa mortalitas absumeretur, et novitas totius hominis repararetur; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): hoc videns Propheta ait, Non in aeternum irascaris nobis, vel extendas iram tuam a generatione [PL37.1073] in generationem. Fuit prima generatio mortalis de ira tua; erit altera generatio immortalis de misericordia tua.

8. [vers. 7.] Quid ergo? hoc tibi tu praestitisti, o homo, ut quia conversus es ad Deum, merereris misericordiam ipsius; qui autem conversi non sunt, non sunt adepti misericordiam, sed invenerunt iram? Quid autem, ut convertereris, posses, nisi vocareris? Nonne ille qui te vocavit aversum, ipse praestitit ut convertereris? Noli tibi ergo arrogare nec ipsam conversionem; quia nisi te ille vocaret fugientem, non posses converti. Propterea et ipsius conversionis beneficium Deo tribuens Propheta, hoc orat, et dicit: Deus, tu convertens vivificabis nos. Et non quasi nos ipsi nostra sponte sine misericordia tua convertimur ad te, et tu vivificabis nos: sed, tu convertens vivificabis nos; ut non solum vivificatio nostra a te sit, sed etiam ipsa conversio ut vivificemur. Deus tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te. Malo suo laetabitur in se; bono suo laetabitur in te. Quando enim voluit habere gaudia de se, invenit planctum in se: nunc vero quia totum gaudium nostrum Deus est, qui vult securus gaudere, in illo gaudeat, qui non potest perire. Quid enim, fratres mei, gaudere vultis in argento? Aut argentum perit, aut tu; et nemo scit quid prius: verumtamen illud constat, quia utrumque periturum est; quid prius, incertum est. Nam nec homo hic potest manere semper, nec argentum hic potest manere semper; sic aurum, sic vestis, sic domus, sic pecunia, sic lata praedia, sic postremo lux ista. Noli ergo velle gaudere in istis: sed gaude in illa luce quae non habet occasum; gaude in illa luce quam non praecedit hesternus dies, nec sequitur, crastinus. Quid est ista lux? Ego sum, inquit, lux mundi (Joan. VIII, 12). Qui tibi dicit, Ego sum lux mundi, vocat te ad se. Cum vocat te, convertit te; cum convertit te, sanat te; cum sanaverit te, videbis conversorem tuum, cui dicitur, Et plebs tua laetabitur in te.

9. [vers. 8.] Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Hoc est quod cantavimus, et jam hinc diximus. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis; salutare tuum, Christum tuum. Felix est cui ostendit Deus misericordiam suam. Ipse est qui superbire non potest, cui Deus ostendit misericordiam suam. Ostendendo enim illi misericordiam suam, persuadet illi quia quidquid boni habet ipse homo, non habet nisi ab illo qui omne bonum nostrum est. Et cum viderit homo quidquid boni habet non se habere a se, sed a Deo suo; videt quia totum quod in illo laudatur, de misericordia Dei est, non de meritis ipsius: et videndo ista non superbit, non superbiendo non extollitur, non se extollendo non cadit, non cadendo stat, stando inhaeret, inhaerendo manet, manendo perfruitur, et laetatur in Domino Deo suo. Erunt illi deliciae ipse qui fecit illum; et delicias ipsas nemo corrumpit, nemo interpellat, nemo aufert. Quis potens minabitur [PL37.1074] auferre? quis vicinus malus, quis latro, quis insidiator tibi tollit Deum? Et potest tibi tollere totum quod possides corpore, non tibi tollit eum quem possides corde. Ipsa est misericordia, quam utinam Deus ostendat nobis, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis: Christum tuum da nobis: in illo est enim misericordia tua. Dicamus illi et nos: Da nobis Christum tuum. Jam quidem dedit nobis Christum suum: adhuc illi tamen dicamus, Da nobis Christum tuum; quia dicimus illi, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11). Et quis est panis noster, nisi ipse qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41)? Dicamus illi: Da nobis Christum tuum. Dedit enim nobis Christum, sed hominem: quem nobis dedit hominem, eum ipsum nobis daturus est Deum. Hominibus enim hominem dedit; quia talem illum dedit hominibus qualis posset capi ab hominibus: Deum enim Christum nullus hominum capere poterat. Factus est hominibus homo, servavit se Deum diis. An forte arroganter dixi? Revera arroganter, nisi ipse dixisset: Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6; et Joan. X, 34). Ad ipsam adoptionem renovamur, ut efficiamur filii Dei. Jam quidem sumus, sed per fidem: sumus quidem in spe, nondum sumus in re. »Spe enim salvi facti sumus,« sicut dicit Apostolus. »Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus« (Rom. VIII, 24, 25). Quid enim exspectamus per patientiam, nisi videre quod credimus? Modo enim credimus quod non videmus: permanendo in eo quod credentes non videmus, merebimur videre quod credimus. Propterea Joannes in Epistola sua quid ait? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quis non exsultet, si subito nescio cui peregrinanti et ignoranti genus suum, patienti aliquam egestatem, et in aerumna et labore constituto diceretur: Filius senatoris es; pater tuus amplo patrimonio gaudet in re vestra; revoco te ad patrem tuum? quali gaudio exsultaret, si hoc non fallax promissor diceret? Venit ergo non fallax apostolus Christi, et ait: Quid est quod de vobis desperatis? quid est quod vos affligitis, et moerore conteritis? quid est quod concupiscentias vestras sequendo, in egestate istarum voluptatum conteri vultis? Habetis patrem, habetis patriam, habetis patrimonium. Quis est iste pater? »Dilectissimi, filii Dei sumus.« Quare ergo nondum videmus patrem nostrum? Quia »nondum apparuit quid erimus.« Jam sumus, sed in spe: nam »quid erimus, nondum apparuit.« Et quid erimus? »Scimus,« inquit, »quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est« (I Joan. III, 2). Sed hoc de Patre dixit, de Filio autem Domino Jesu Christo non dixit: [PL37.1075] et forte videndo Patrem, non Filium, crimus beati? Ipsum audi Christum: Qui me vidit, vidit et Patrem. Cum enim unus Deus videtur, Trinitas videtur, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Audi expressius quia ipsius Filii visio tribuet nobis beatitudinem, et nihil interest inter visionem ipsius et visionem Patris. Ipse ait in Evangelio: Qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam illum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 9, 21). Loquebatur illis, et dicebat, ostendam meipsum illi. Quare? Non erat ipse qui loquebatur? Sed carnem caro videbat; divinitatem cor non videbat. Ad hoc autem caro carnem vidit, ut per fidem cor mundaretur, unde Deus videretur. Dictum est enim de Domino, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9): et dixit Dominus, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Ergo nobis promisit ostendere se nobis. Qualis est pulchritudo ejus, fratres, cogitate. Omnia ista pulchra quae videtis, quae amatis, ipse fecit. Si haec pulchra sunt, quid est ipse? si haec magna sunt, quantus est ipse? Ergo ex istis quae hic amamus, illum magis desideremus; et contemnentes ista, illum diligamus: ut ipsa dilectione per fidem cor mundemus, et mundatum cor nostrum inveniat aspectus illius. Lux quae nobis ostendetur, sanos nos debet invenire: hoc agit modo fides. Hoc ergo hic diximus. Et salutare tuum da nobis: da nobis Christum tuum, noverimus Christum tuum, videamus Christum tuum; non quomodo illum viderunt Judaei, et crucifixerunt, sed quomodo illum vident Angeli, et gaudent.

10. [vers. 9.] Audiam quid loquetur in me Dominus Deus. Propheta dixit. Loquebatur in illo Deus intus, et mundus faciebat illi strepitum foris. Cohibens ergo aliquantum ab strepitu mundi, et avertens se ad se, et a se in illum cujus vocem audiebat interius; quasi obturans aurem contra tumultuantem vitae hujus inquietudinem, et contra animam corpore quod corrumpitur aggravatam, et sensum terrena inhabitatione deprimentem multa cogitantem (Sap. IX, 15), ait, Audiam quid loquitur in me Dominus Deus: et audivit, quid? Quoniam loquetur pacem in plebem suam. Vox ergo Christi, vox Dei pax est, ad pacem vocat. Eia, dicit, quicumque nondum estis in pace, amate pacem: quid enim vobis melius de me invenire potestis quam pacem? Pax quid est? Ubi nullum bellum est. Quid est, ubi nullum bellum est? Ubi nulla est contradictio, ubi nihil resistit, nihil adversum est. Videte si jam ibi sumus; videte si jam non est conflictus cum diabolo, videte si non omnes sancti et fideles cum principe daemoniorum luctantur. Et quomodo cum illo luctantur, quem non vident? Luctantur cum concupiscentiis suis, quibus ille suggerit peccata: et non consentiendo quod suggerit, etsi non vincuntur, tamen pugnant. Nondum est ergo pax, ubi pugna est. Aut date mihi hominem qui nihil tentationis patitur in carne sua, ut possit mihi dicere quia jam pax est. Nihil quidem tentationis forte patitur [PL37.1076] in illicitis voluptatibus, saltem suggestiones ipsas patitur: vel suggeritur illi quod respuit, vel delectat unde contineat. Sed ecce jam nihil delectat illicitum; vel contra famem et sitim pugnat quotidie: quis enim justus hinc alienus? Pugnat ergo fames et sitis, pugnat contra nos lassitudo carnis, pugnat delectatio somni, pugnat oppressio. Vigilare volumus; dormitamus: jejunare volumus; esurimus et sitimus: stare volumus; defatigamur: quaerimus sedere; si et hoc diu facimus, deficimus. Quidquid nobis providerimus ad refectionem, illic rursus invenimus defectionem. Esuris, dicit tibi aliquis? respondes, Esurio. Ponit ante te cibum; ad refectionem posuerat: persevera in eo quod posuit; certe reficere te volebas, hoc age semper; hoc agendo, in eo quod adhibueras ad refectionem, ibi invenis lassitudinem. Multum sedendo fatigatus eras; surgis, deambulando reficeris: persevera in eo quo reficeris, multum deambulando lassaris; sedere iterum quaeris. Inveni mihi aliquid unde te reficias, ubi non, si perseveraveris, iterum deficias. Qualis ergo est ista pax, quam hic habent homines tantis resistentibus molestiis, cupiditatibus, indigentiis, lassitudinibus? Non est ista vera, non est perfecta pax. Quae erit perfecta pax? »Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua« (I Cor. XV, 53-55)? Ubi enim adhuc mortalitas, quomodo est plena pax? Etenim de morte venit lassitudo ista, quam invenimus in omnibus refectionibus nostris. De morte est, quia corpus mortale portamus; quod quidem mortuum dicit Apostolus et ante animae resolutionem: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10). Nam si perseveraveris in eo quo te reficis, etiam morieris. Persevera in multum manducando; ipsa res te interficiet: persevera in multum jejunando; inde morieris: sede semper, ut nolis surgere; morieris inde: ambula semper, ut nolis quiescere; morieris inde: vigila semper, ut nolis dormire; morieris inde: dormi semper, ut nolis vigilare; morieris inde. Quando ergo absorpta fuerit mors in victoriam, non erunt ista; et erit pax plena et aeterna. Erimus in quadam civitate: fratres, quando de illa loquor, finire nolo, et maxime quando scandala crebrescunt. Quis non desideret illam civitatem, unde amicus non exit, quo inimicus non intrat, ubi nullus tentator est, nullus seditiosus, nullus dividens populum Dei, nullus fatigans Ecclesiam in ministerio diaboli; quando ipse princeps ipsorum mittitur in ignem aeternum, et hi cum illo quicumque illi consentiunt, et recedere ab eo nolunt? Erit ergo pax purgata in filiis Dei, omnibus amantibus se, videntibus se plenos Deo, cum erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Commune spectaculum habebimus Deum; communem [PL37.1077] possessionem habebimus Deum; communem pacem habebimus Deum. Quidquid enim est quod nobis modo dat, ipse nobis erit pro omnibus quae dat: ipsa erit perfecta et plena pax. Hanc loquitur in plebem suam; hanc volebat audire ille qui ait: »Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertunt cor ad ipsum.« Eia, fratres, vultis ut ad vos pertineat ista pax quam loquitur Deus? Convertite cor ad ipsum; non ad me, aut ad illum, aut ad quemquam hominem. Quisquis enim homo voluerit convertere ad se corda hominum, cadit cum ipsis. Quid est melius, ut cadas cum illo ad quem converteris, an ut stes cum illo cum quo converteris? Gaudium nostrum, pax nostra, requies nostra, finis omnium molestiarum, non est nisi Deus: beati qui convertunt cor ad ipsum.

11. [vers. 10.] Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius. Erant quidam qui jam timebant eum in gente Judaeorum. Per omnes terras ubique idola colebantur; daemonia timebantur, non Deus: in illa gente timebatur Deus. Sed propter quid timebatur? In Veteri Testamento timebatur, ne daret illos in captivitatem, ne tolleret illis terram, ne grandine contunderet vites ipsorum, ne faceret steriles uxores eorum, ne auferret ab eis filios ipsorum. Haec enim carnalia promissa Dei tenebant adhuc parvas animas, et propter haec timebatur Deus: sed prope illis erat, qui vel propter haec ipsum timebant. Terram petebat Paganus a diabolo; terram petebat Judaeus a Deo: unum erat quod petebant; sed non unus a quo petebant. Petendo iste quod Paganus petebat, discernebatur tamen a Pagano, quia ab illo ista petebat, qui omnia fecerat. Et prope illis erat Deus, qui Gentibus longe erat; tamen respexit et eos qui longe erant, et eos qui prope erant, sicut dicit Apostolus: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope (Ephes. II, 17). Quos dixit qui erant prope? Judaeos, quia unum Deum colebant. Quos dixit qui erant longe? Gentes, quia dimiserant eum a quo facti erant, et colebant illa quae ipsi fecerant. Non enim regionibus longe est quisque a Deo, sed affectibus. Amas Deum, prope es; odisti Deum, longe es. Uno loco stans, et prope es, et longe es. Ergo, fratres, respexit ista Propheta: quanquam generalem vidit misericordiam Dei super omnes; tamen aliquid speciale et proprium vidit in gente Judaea, et ait, Verumtamen. Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam: et plebs ipsius non Judaea sola erit, sed de omnibus gentibus colligetur; quia super sanctos suos loquetur pacem, et in eos qui convertunt cor ad ipsum, et omnes qui conversuri sunt cor ad ipsum de omni orbe terrarum. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra: id est, in ea terra in qua natus erat Propheta, inhabitet gloria major; quia inde coepit [PL37.1078] pit praedicari Christus. Inde Apostoli, et illuc prius missi: inde Prophetae, ibi primo templum, ibi sacrificabatur Deo, ibi Patriarchae, ibi ipse etiam venit de semine Abrahae, ibi manifestatus est Christus, ibi apparuit Christus: inde enim virgo Maria, quae peperit Christum. Ibi ambulavit pedibus suis, ibi mirabilis fecit. Postremo tantum honorem illi genti detulit, ut cum eum interpellaret quaedam mulier Chananaea salutem quaerens filiae suae, dixerit ei: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Hoc ergo videns Propheta, ait: Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.

12. [vers. 11.] Misericordia et veritas occurrerunt sibi. Veritas in terra nostra ex persona Judaeorum, misericordia in terra Gentium. Veritas enim ubi? Ubi erant eloquia Dei. Misericordia ubi? In illis qui dimiserant Deum suum, et converterant se ad daemonia. Numquid et ipsos despexit? Quomodo si diceret: Voca et istos longe fugitivos, qui multum a me recesserunt; voca, inveniant me quaerentem se, quia ipsi nolebant quaerere me. Ergo, Misericordia et veritas occurrerunt sibi; justitia et pax osculatae sunt se. Fac justitiam, et habebis pacem; ut osculentur se justitia et pax. Si enim non amaveris justitiam, pacem non habebis: amant enim se duo ista, justitia et pax, et osculantur se; ut qui fecerit justitiam, inveniat pacem osculantem justitiam. Duae amicae sunt; tu forte unam vis, et alteram non facis: nemo est enim qui non vult pacem; sed non omnes volunt operari justitiam. Interroga omnes homines: Vis pacem? Uno ore tibi respondet totum genus humanum: Opto, cupio, volo, amo. Ama et justitiam; quia duae amicae sunt justitia et pax; ipsae se osculantur: si amicam pacis non amaveris, non te amabit ipsa pax, nec veniet ad te. Quid enim magnum est desiderare pacem? Quivis malus desiderat pacem. Bona enim res est pax. Sed fac justitiam; quia justitia et pax se osculantur, non litigant. Tu quare litigas cum justitia? Ecce justitia dicit tibi, Ne fureris; et non audis: Ne adulteres; non vis audire: Non facias alteri quod tu pati non vis, non dicas alteri quod et tibi dici non vis. Inimicus es amicae meae, dicit tibi pax; quid me quaeris? Amica sum justitiae, quemcumque invenero inimicum amicae meae, non ad illum accedo. Vis ergo venire ad pacem? Fac justitiam. Ideo alius psalmus dicit tibi: Declina a malo, et fac bonum (hoc est amare justitiam); et cum jam declinaveris a malo, et feceris bonum, quaere pacem, et persequere eam (Psal. XXXIII, 15). Jam enim non diu illam quaeres, quia et ipsa occurret tibi, ut osculetur justitiam.

13. [vers. 12.] Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Veritas de terra orta est: Christus de femina natus est. Veritas de terra orta est: Filius Dei de carne processit. Quid est veritas? Filius Dei. Quid est terra? Caro. Interroga unde natus est Christus, et vides quia veritas de terra orta est. Sed haec veritas [PL37.1079] quae orta est de terra, erat ante terram, et per ipsam factum est coelum et terra; sed ut justitia de coelo prospiceret, id est, ut justificarentur homines divina gratia, veritas nata est de Maria virgine; ut posset pro illis justificandis offerre sacrificium, sacrificium passionis, sacrificium crucis. Et unde offerret sacrificium pro peccatis nostris, nisi moreretur? unde autem moreretur, nisi a nobis acciperet ubi moreretur? Id est, nisi a nobis sumeret carnem mortalem, Christus mori non posset; quia Verbum non moritur, divinitas non moritur, Virtus et Sapientia Dei non moritur. Quomodo offerret sacrificium victimam salutarem, si non moreretur? quomodo autem moreretur, nisi carnem indueret? quomodo carnem indueret, nisi veritas de terra oriretur? Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.

14. Possumus hinc dicere alterum sensum. Veritas de terra orta est: confessio ab homine. Homo enim peccator eras. O terra, qui quando peccasti, audisti, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), oriatur de te veritas, ut respiciat de coelo justitia. Quomodo a te oritur veritas, cum tu peccator sis, cum tu iniquus sis? Confitere peccata tua, et orietur de te veritas. Si enim cum sis iniquus, dicis te justum, quomodo a te veritas oriretur? Si autem cum sis iniquus, dicis te iniquum; veritas de terra orta est. Intende illum Publicanum longe a Pharisaeo in templo orantem, qui neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens, Domine, propitius esto mihi peccatori: ecce veritas de terra orta est, quia confessio peccatorum ab homine facta est. Quid ergo sequitur? Amen dico vobis, quia descendit justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 13, 14). Orta est veritas de terra, in confessione peccatorum; et justitia de coelo prospexit, ut descenderet justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Nam ut noveritis quia veritas pertinet ad confessionem peccatorum, ait Joannes evangelista: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quomodo ergo veritas de terra oritur, ut justitia de coelo prospiciat, audi illum sequentem et dicentem: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata, et purget nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Veritas ergo de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Quae justitia de coelo prospexit? Tanquam Dei dicentis: Parcamus huic homini, quia ipse sibi non pepercit; ignoscamus, quia ipse agnoscit. Conversus est ad puniendum peccatum suum; convertar et ego ad eum liberandum. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.

15. [vers. 13.] Etenim Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Unus versus restat, peto sine taedio sit quod dicturus sum. Attendite rem necessariam, fratres mei; attendite, percipite, auferte vobiscum, et non sit inane semen Dei in cordibus [PL37.1080] vestris. Veritas, inquit, de terra orta est, confessio peccatorum ab homine; et justitia de coelo prospexit, id est, a Domino Deo data est justificatio confitenti, ut ipse agnoscat impius pium se fieri non posse, nisi ille fecerit cui confitetur, credendo in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5). Tua ergo peccata potes habere; fructum bonum non habebis, nisi ille dederit cui confiteris. Ideo cum dixisset, Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit; tanquam diceretur ei, Quid est quod dixisti, Justitia de coelo prospexit? Etenim, inquit, Dominus dabit suavitatem et terra nostra dabit fructum suum. Nos ergo respiciamus nos; et si nihil in nobis invenerimus nisi peccata, oderimus peccata, et desideremus justitiam. Cum enim coeperimus odisse peccata, jam ipsum odium peccatorum similes nos incipit facere Deo; quia hoc odimus quod odit et Deus. Cum ergo coeperis odisse peccata et confiteri Deo, cum te delectationes illicitae rapiunt et ducunt ad ea quae tibi non prosunt, ingemisce ad Deum: et confitens illi peccata tua, mereberis ab illo delectationem, et suavitatem justitiae faciendae dabit tibi, ut incipiat te delectare justitia, quem primo delectabat iniquitas; ut qui primo gaudebas in ebrietate, gaudeas in sobrietate; et qui primo gaudebas de furtis, ut tolleres homini quod non habebas, quaeras donare non habenti quod habebas; et quem delectabat rapere, delectet donare; quem delectabat spectare, delectet orare; quem delectabant cantica nugatoria et adulterina, delectet hymnum dicere Deo; currere ad ecclesiam, qui primo currebas ad theatrum. Unde nata est ista suavitas, nisi quia Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum? Ecce enim videte quod dico: ecce locuti sumus vobis verbum Dei, semen sparsimus devotis cordibus, tanquam sulcata invenientes pectora vestra aratro confessionis; devotione et intentione suscepistis semen, cogitate de verbo quod audistis, tanquam glebas frangentes, ne semen rapiant volatilia, ut possit ibi germinare quod seminatum est; et nisi Deus pluerit, quid prodest quod seminatur? Hoc est, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Ille enim visitationibus suis, in otio, in negotio, in domo, in lecto, in convivio, in collocutione, in deambulatione visitet corda vestra, ubi nos non sumus. Veniat imber Dei, et fructificet quod ibi seminatum est; et ubi non sumus nos, et securi quiescimus, aut aliud agimus, Deus det incrementum seminibus quae sparsimus, ut attendentes postea bonos mores vestros, etiam de fructu gaudeamus: Quoniam Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum.

16. [vers. 14.] Justitia ante eum praeibit, et ponet in; via gressus suos. Justitia illa est quae est in confessione peccatorum: veritas enim ipsa est. Justus enim debes esse in te, ut punias te: ipsa est prima hominis justitia, ut punias te malum, et faciat te Deus bonum. Quia ergo ipsa est prima hominis justitia, ipsa fit via Deo, ut veniat ad te Deus: ibi illi fac viam, [PL37.1081] in confessione peccatorum. Ideo et Joannes cum baptizaret in aqua poenitentiae, et vellet ad se venire poenitentes de suis prioribus factis, hoc dicebat: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Matth. III, 3). Placebas tibi in peccatis tuis, o homo; displiceat tibi quod eras, ut possis esse quod non eras. Parate viam Domino: praecedat ista justitia, ut confitearis peccata: veniet ille et visitabit te, quia ponet in via gressus suos; est enim jam ubi ponat gressus suos, est ubi ad te veniat. Ante autem quam confitereris peccata, intercluseras ad te viam Dei; non erat qua ad te veniret. Confitere vitam, et aperis viam; et veniet Christus, et ponet in via gressus suos, ut te informet vestigiis suis.

IN PSALMUM LXXXV ENARRATIO

SERMO

1. Nullum majus donum praestare posset Deus hominibus, quam ut Verbum suum per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tanquam membra coaptaret; ut esset Filius Dei et filius hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus: ut et quando loquimur ad Deum deprecantes, non inde Filium separemus; et quando precatur corpus Filii, non a se separet caput suum; sitque ipse unus salvator corporis sui Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum, oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras, et voces ejus in nobis. Neque cum aliquid dicitur de Domino Jesu Christo, maxime in prophetia, quod pertineat velut ad quamdam humilitatem indignam Deo, dubitemus eam illi tribuere, qui non dubitavit se nobis adjungere. Ei quippe servit universa creatura, quia per ipsum facta est universa creatura. Et propterea, cum ejus sublimitatem divinitatemque intuemur, quando audimus, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3); intuentes hanc et supereminentissimam et excedentem omnia creaturarum sublimia divinitatem Filii Dei, audimus etiam in aliqua parte Scripturarum velut gementem, orantem, confitentem; et dubitamus ei tribuere verba haec, ex eo quod cogitatio nostra de recenti ejus contemplatione quae erat in divinitate, pigrescit descendere ad ejus humilitatem; et tanquam faciat illi injuriam, si ejus verba in homine agnoscat, ad quem verba dirigebat cum Deum deprecaretur, haeret plerumque, et conatur mutare sententiam; et non ei occurrit in Scriptura, nisi quod ad ipsum recurrat, et ab illo deviare non sinat. Expergiscatur ergo, et evigilet in fide sua; et videat quia ille quem contemplabatur paulo ante in forma [PL37.1082] Dei, formam servi accepit, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 5-8); et verba Psalmi voluit esse sua, in cruce pendens, et dicens: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Oratur ergo in forma Dei, orat in forma servi: ibi Creator, hic creatus, creaturam mutandam non mutatus assumens, et secum nos faciens unum hominem, caput et corpus. Oramus ergo ad illum, per illum, in illo: et dicimus cum illo, et dicit nobiscum; dicimus in illo, dicit in nobis psalmi hujus orationem, qui intitulatur, Oratio David. Quia Dominus noster secundum carnem filius David: secundum vero divinitatem Dominus David, et creator David; et non solum ante David, sed et ante Abraham, ex quo David; sed et ante Adam, ex quo omnes homines; sed et ante coelum et terram, in quo omnis creatura est. Nemo ergo cum audit haec verba, dicat, Non Christus dicit; aut rursus dicat, Non ego dico: imo si se in Christi corpore agnoscit, utrumque dicat, et, Christus dicit, et, Ego dico. Noli aliquid dicere sine illo, et non dicit aliquid sine te. Nonne habemus in Evangelio? Ubi certe scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt; ibi certe habemus, Et contristatus est Jesus (Matth. XXVI, 38), et fatigatus est Jesus (Joan. IV, 6), et dormivit Jesus (Matth. VIII, 24), et esurivit (Id. IV, 2) et sitivit Jesus (Joan. IV, 7; et XIX, 28), et oravit, et pernoctavit in orando Jesus. Pernoctabat, inquit, Jesus (Luc. VI, 12), et perstabat in orando; et globi sanguinis decurrebant per corpus ejus (Id. XXII, 43, 44). Quid ostendebat, quando per corpus orantis globi sanguinis destillabant, nisi quia corpus ejus, quod est Ecclesia, martyrum sanguine jam fluebat?

2. [vers. 1.] Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me. Ille ex forma servi dicit; tu, serve, in forma Domini tui: Inclina, Domine, aurem tuam. Inclinat aurem, si tu non erigas cervicem: humiliato enim appropinquat; ab exaltato longe discedit, nisi quem ipse humiliatum exaltaverit. Inclinat ergo Deus aurem suam ad nos. Ille enim sursum est, nos deorsum; ille in altitudine, nos in humilitate, sed non relicti. »Ostendit« enim »dilectionem suam Deus in nobis: etenim cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Vix enim« inquit »pro justo quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori: Dominus autem noster pro impiis mortuus est« (Rom. V, 6 9). Neque enim merita nostra praecesserant, pro quibus Filius Dei moreretur; sed magis quia nulla erant merita, magna erat misericordia. Quam certa ergo, quam firma promissione servat justis vitam suam, qui donavit injustis mortem suam? Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me; quoniam egenus et inops ego sum. Ergo non inclinat [PL37.1083] aurem ad divitem: ad inopem et egenum inclinat aurem, id est, ad humilem et ad confitentem, ad indigentem misericordia: non ad saturatum et extollentem se, et jactantem, quasi nihil ei desit, et dicentem, Gratias tibi, quia non sum sicut Publicanus iste. Dives enim Pharisaeus jactabat merita sua: inops Publicanus confitebatur peccata sua (Luc. XVIII, 11-13).

3. Nec sic accipiatis, fratres, quod dixi, Ad divitem non inclinat aurem suam, tanquam non exaudiat Deus eos qui habent aurum et argentum, et familiam et fundos: si sic forte nati sunt, aut eum locum rerum humanarum tenent; tantum meminerint quod ait Apostolus, Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere (I Tim. VI, 17). Qui enim non superbe sapiunt, in Deo pauperes sunt; et pauperibus atque inopibus et egenis inclinat aurem suam. Norunt enim spem suam non esse in auro et argento, neque in illis rebus quibus ad tempus circumfluere videntur. Sufficit ut divitiae non illos perdant; ut non obsint sat est: nam prodesse nihil possunt. Plane prodest opus misericordiae et in divite et in paupere: in divite ex voluntate et opere, in paupere ex sola voluntate. Cum ergo talis est contemnens in se quidquid est unde superbia solet inflari, pauper Dei est: inclinat illi aurem suam, novit enim contribulatum cor ejus. Certe, fratres, ille pauper ante januam divitis ulcerosus qui jacebat, ab Angelis ablatus est in sinum Abrahae, sic legimus, sic credimus: dives autem ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, ablatus est ad inferos ad tormenta (Luc. XVI, 19-24). Numquid vere ille pauper merito illius inopiae ablatus est ab Angelis; dives autem ille peccato divitiarum suarum ad tormenta missus est? In illo paupere humilitas intelligitur honorificata, in illo divite superbia damnata. Breviter probo quia non divitiae, sed superbia in illo divite cruciabatur. Certe ille pauper in sinum Abrahae sublatus est: de ipso Abraham dicit Scriptura quia habebat hic plurimum auri et argenti, et dives fuit in terra (Gen. XIII, 2). Si qui dives est, ad tormenta rapitur; quomodo Abraham praecesserat pauperem, ut ablatum in sinum suum susciperet? Sed erat Abraham in divitiis pauper, humilis, tremens omnia praecepta, et obaudiens. Usque adeo autem pro nihilo habebat illas divitias, ut jussus a Domino filium suum immolaret (Id. XXII, 10), cui servabat divitias. Discite ergo esse inopes et pauperes; sive qui habetis aliquid in isto saeculo, sive qui non habetis. Nam et hominem mendicum invenis superbientem, et hominem habentem divitias invenis confitentem. Resistit Deus superbis, et holosericatis et pannosis: humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6), et habentibus aliquam substantiam hujus saeculi et non habentibus. Interior inspector est Deus; ibi appendit, ibi examinat: stateram Dei non vides; cogitatio tua in illam levatur. Videte quia meritum exauditionis suae, id est, quo exaudiretur, in eo posuit ut diceret, Quoniam egenus et inops ego sum. Observa ne non sis egenus et inops: si non fueris, [PL37.1084] non exaudieris. Quidquid est circa te vel in te unde possis praesumere, abjice a te; tota praesumptio tua Deus sit: illius indigens esto, ut ipso implearis. Quidquid enim aliud habueris sine ipso, latius inanis es.

4. [vers. 2] Custodi animam meam, quoniam sanctus sum. Hoc vero, quoniam sanctus sum, nescio utrum potuerit forte alius dicere, nisi ille qui sine peccato erat in hoc mundo; peccatorum omnium non commissor, sed dimissor. Agnoscimus vocem dicentis, Quoniam sanctus sum, custodi animam meam: utique in illa forma servi, quam assumpserat. Ibi enim caro, ibi et anima. Neque enim, ut nonnulli dixerunt, caro sola erat et Verbum; sed et caro, et anima, et Verbum: et totum hoc unus Filius Dei, unus Christus, unus Salvator; in forma Dei aequalis Patri, in forma servi caput Ecclesiae. Ergo, Quoniam sanctus sum, cum audio, vocem ejus agnosco; et hic separo meam? Certe inseparabiliter a corpore suo loquitur, cum sic loquitur. Et audebo ego dicere, Quoniam sanctus sum? Si sanctus tanquam sanctificans, et nullo sanctificante indigens; superbus et mendax: si autem sanctus sanctificatus, secundum id quod dictum est, Sancti estote, quia et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2); audeat et corpus Christi, audeat et unus ille homo clamans a finibus terrae (Psal. LX, 3), cum capite suo, et sub capite suo dicere, Quoniam sanctus sum. Accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam Baptismi et remissionis peccatorum. Et haec quidem fuistis, ait Apostolus, enumerans multa peccata, et levia et gravia, et usitata et horribilia: Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11). Si ergo sanctificatos dicit, dicat et unusquisque fidelium, Sanctus sum. Non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati. Si enim dixeris te ex te esse sanctum, superbus es: rursus, fidelis in Christo, et membrum Christi, si te dixeris non esse sanctum, ingratus es. Arguens enim superbiam Apostolus, non ait, Non habes; sed ait, Quid enim habes quod non accepisti (Id. IV, 7)? Non arguebaris, quia dicebas te habere quod non habes; sed quia ex te tibi volebas esse quod habes. Imo et habere te agnosce, et ex te nihil habere, ut nec superbus sis, nec ingratus. Dic Deo tuo: Sanctus sum, quia sanctificasti me; quia accepi, non quia habui; quia tu dedisti, non quia ego merui. Etenim ex alio latere incipis injuriam facere ipsi Domino nostro Jesu Christo. Si enim Christiani omnes et fideles et baptizati in illo ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27); si membra sunt facti corporis ejus, et dicunt se sancta non esse, capiti ipsi faciunt injuriam, cujus membra sancta non sunt. Jam vide ubi sis, et de capite tuo dignitatem cape. Etenim eras in tenebris, nunc autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae (Ephes. [PL37.1085] V. 8); sed numquid tenebrae remansistis? Ad hoc illuminator venit, ut et tenebrae remaneretis, an ut in illo lux fieretis? Ergo dicat et unusquisque christianus, imo dicat totum corpus Christi, clamet ubique patiens tribulationes, diversas tentationes et scandala innumerabilia; dicat, Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Ecce ille sanctus non est superbus, quia sperat in Domino.

5. [vers. 3.] Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die: non una die. Tota die, omni tempore intellige: ex quo corpus Christi gemit in pressuris, usque in finem saeculi quo transeunt pressurae, gemit iste homo, et clamat ad Deum; et unusquisque nostrum proportione habet clamorem suum in toto isto corpore. Clamasti tu diebus tuis, et transierunt dies tui; successit tibi alius, et clamavit diebus suis; et tu hic, ille ibi, ille alibi: corpus Christi tota die clamat, sibi decedentibus et succedentibus membris. Unus homo usque in finem saeculi extenditur: eadem membra Christi clamant, et quaedam membra jam in illo requiescunt, quaedam modo clamant, quaedam vero cum ipsi nos requieverimus clamabunt, et post illa alia clamabunt. Totius corporis Christi hic attendit vocem, dicentis: Ad te clamavi tota die. Caput autem nostrum ad dexteram Patris interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): alia membra recipit, alia flagellat, alia mundat, alia consolatur, alia creat, alia vocat, alia revocat, alia corrigit, alia redintegrat.

6. [vers. 4.] Jucunda animam servi tui; quoniam ad te, Domine, levavi animam meam. Jucunda eam, quia levavi ad te eam. In terra enim erat, et in terra amaritudinem sentiebat: ne in amaritudine contabesceret, ne omnem tuae gratiae suavitatem amitteret, levavi eam ad te; jucunda eam apud te. Solus enim tu es jucunditas: amaritudine plenus est mundus. Certe recte admonet membra sua ut sursum cor habeant. Audiant ergo, et faciant; levent ad illum quod male est in terra. Ibi enim non putrescit cor, si levetur ad Deum. Frumentum si haberes in inferioribus, ne putresceret, levares ad superiora. Frumento mutares locum, et cor permittis in terra putrescere? Frumentum levares in superiora; cor leva in coelum. Et unde, inquis, possum? Qui funes, quae machinae, quae scalae opus sunt? Gradus, affectus sunt; iter tuum, voluntas tua est. Amando ascendis, negligendo descendis. Stans in terra, in coelo es, si diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo levatur corpus: corpus ut levetur, locum mutat; cor ut levetur, voluntatem mutat. Quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.

7. [vers. 5.] Quia tu, Domine, suavis es ac mitis. Ideo jucunda. Tanquam taedio affectus ex amaritudine terrenorum indulcari voluit, et quaesivit fontem dulcedinis, et in terra non invenit. Quacumque enim se vertebat, scandala, timores, tribulationes, tentationes inveniebat. In quo homine securitas? de quo certum [PL37.1086] gaudium? Nec de se ipso utique; quanto magis de alio? Aut mali sunt, et necesse est eos pati, et sperare quia mutari possunt; aut boni sunt, et sic eos oportet diligere, ut timeamus (quia possunt mutari) ne mali sint: ibi malitia eorum facit amaritudinem animae; hic sollicitudo et timor, ne labatur qui bene ambulat. Quocumque ergo se converterit, in terrenis rebus amaritudinem invenit; unde dulcescat non habet, nisi levet se ad Deum. Quoniam tu, Domine, suavis et mitis. Quid est mitis? Portans me, donec perficias me. Vere enim, fratres mei, dicam tanquam homo in hominibus, et ex hominibus: ferat quisque cor suum, et intueatur se sine adulatione, et sine palpatione. Nihil est enim stultius quam ut seipsum quisque palpet atque seducat. Attendat ergo et videat quanta aguntur in corde humano; quemadmodum ipsae plerumque orationes impediantur vanis cogitationibus, ita ut vix stet cor ad Deum suum: et vult se tenere ut stet, et quodammodo fugit a se, nec invenit cancellos quibus se includat, aut obices quosdam quibus retineat avolationes suas et vagos quosdam motus, et stet jucundari a Deo suo. Vix est ut occurrat talis oratio inter multas orationes. Diceret unusquique sibi contingere, et alteri non contingere, nisi inveniremus in Scripturis Dei David orantem quodam in loco, et dicentem: Quoniam inveni, Domine, cor meum, ut orarem ad te (II Reg. VII, 27). Invenire se dixit cor suum, quasi soleret ab eo fugere, et ille sequi quasi fugitivum, et non posse comprehendere, et clamare ad Deum, Quoniam cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX, 13). Itaque, fratres mei, attendens quod hic ait, Suavis es tu et mitis; videor mihi videre hic quod ait, mitis. Jucunda animam servi tui, quoniam ad te levavi animam meam; quoniam tu suavis et mitis es: videor mihi videre ad hoc dixisse mitem Deum, quia patitur ista nostra, et exspectat tamen a nobis orationem, ut perficiat nos; et quando illi eam dederimus, accipit grate, et exaudit; nec meminit tantas quas incondite fundimus, et accipit unam quam vix invenimus. Quis enim est, fratres mei, homo, cum quo si coeperit amicus ejus colloqui, et voluerit ille respondere collocutioni ejus, et viderit eum averti a se, et aliud loqui ad alium, qui hoc ferat? Aut si forte interpelles judicem, et constituas eum loco ut te audiat, et subito cum ad eum loqueris, dimittas eum, et incipias fabulari cum amico tuo; quando te tolerat? Et tolerat Deus tot corda precantium, et diversas res cogitantium: omitto dicere et noxias, omitto dicere aliquando perversas et inimicas Deo; ipsas superfluas cogitare injuria est ejus, cum quo loqui coeperas. Oratio tua locutio est ad Deum: quando legis, Deus tibi loquitur; quando oras, Deo loqueris. Sed quid? desperandum est de genere humano, et dicendum jam ad damnationem pertinere omnem hominem cui subrepserit aliqua cogitatio oranti, et interruperit orationem ipsius? Si hoc dixerimus, fratres, quae spes remaneat non video. [PL37.1087] Porro quia est aliqua spes ad Deum, quia magna est ejus misericordia, dicamus ei: Jucunda animam servi tui, quoniam ad te, Domine, levavi animam meam. Et quomodo eam levavi? Quomodo potui, quomodo tu vires dedisti, quomodo eam fugientem apprehendere valui. Et excidit tibi, quia quotiescumque ante me stetisti (puta Deum dicere), tanta vana et superflua cogitasti, et vix mihi fixam et stabilem orationem fudisti: Quia tu suavis es, Domine, ac mitis: mitis es, tolerans me. Ex aegritudine defluo; cura, et stabo: confirma, et firmus ero. Donec autem facias, toleras me: Quia tu suavis es, Domine, et mitis.

8. Et multum misericors. Non enim solum misericors, sed multum misericors: abundat enim iniquitas nostra, abundat et misericordia tua. Et multum misericors es omnibus invocantibus te. Et quid est quod dicit multis locis Scriptura, quia invocabunt, et non exaudiam eos (Prov. I, 28) (certe misericors omnibus invocantibus te); nisi quia quidam invocantes, non ipsum invocant? de quibus dicitur, Deum non invocaverunt (Psal. LII, 6). Invocant, sed non Deum. Invocas quidquid amas; invocas quidquid in te vocas, invocas quidquid vis ut veniat ad te. Porro, si Deum propterea invocas, ut veniat ad te pecunia, ut veniat ad te haereditas, ut veniat ad te saecularis dignitas; illa invocas quae vis ut veniant ad te: sed Deum tibi adjutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Deus bonus, si det quod vis. Quid, si male vis, nonne erit magis non dando misericors? Porro, si non dederit, jam nihil tibi Deus est; et dicis: Quantum rogavi, quam saepe rogavi, et non sum exauditus! Quid enim petebas? Forte mortem inimici tui. Quid, si et ille petebat tuam? Qui te creavit, ipse et illum; homo es, homo est et ille: Deus autem judex est; audit ambos, et non exaudit ambos. Tristis es, quia non es exauditus contra illum; gaude, quia non est exauditus contra te. Ego, inquis, non hoc petebam; non inimici mei petebam mortem, sed vitam petebam filii mei: quid mali petebam? Nihil mali petebas, sicut tu sentiebas. Nam quid, si ille raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius (Sap. IV, 11)? Sed peccator, inquis, erat; et ideo volebam eum vivere, ut corrigeretur. Tu volebas eum vivere, ut melior esset: quid si Deus noverat, si viveret, pejorem futurum? Unde ergo nosti quid illi prodesset, mori an vivere? Si ergo non nosti, redi ad cor tuum, dimitte Deo consilium suum. Quid ergo, inquis, faciam? quid orem? Quid ores? Quod te docuit Dominus, quod te docuit coelestis magister. Invoca Deum tanquam Deum, ama Deum tanquam Deum: illo melius nihil est; ipsum desidera, ipsum concupisce. Vide invocantem Deum in alio psalmo: Unam petii a Domino hanc requiram. Quid est quod petit? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Si ergo amator Dei esse vis, sincerissimis medullis castisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia quo jucundius nihil invenis, quo [PL37.1088] melius, quo laetius, quo diuturnius Quid enim tam diuturnum, quam id quod est sempiternum? Non times ne aliquando a te pereat, qui facit ne tu pereas. Si ergo tu invocas Deum tanquam Deum, securus esto, exaudiris; pertines ad istum versum, Et multum misericors omnibus invocantibus te.

9. Noli ergo dicere: Illud mihi non dedit. Redi ad conscientiam tuam; libra, interroga, parcere illi noli. Si vere Deum invocasti, certus esto quia id forte quod volebas temporaliter, ideo non dedit, quia non tibi proderat. Aedificetur in hoc cor vestrum, fratres, cor christianum, cor fidele; ne incipiatis tristes facti, veluti fraudati desideriis vestris, ire in indignationem contra Deum: etenim non expedit adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Recurrite ad Scripturas. Exauditur diabolus, et non exauditur Apostolus: quid vobis videtur? Quomodo exaudiuntur daemones? Petierunt se ire in porcos, et concessum est eis (Matth. VIII, 31, 32). Quomodo exauditus est diabolus? Petiit Job tentandum, et accepit (Job I, 11, 12, et II, 5, 6). Quomodo non exauditus est Apostolus? »In magnitudine,« inquit, »revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Exaudivit eum quem disponebat damnare, et non exaudivit eum quem volebat sanare. Nam et aeger petit multa a medico, non dat medicus: non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad sanitatem. Ergo medicum tuum pone Deum; pete ab illo salutem, et salus tua ipse erit: non quasi salutem extrinsecus, sed ut salus ipse sit; ne rursus ames aliam salutem praeter ipsum, sed quomodo habes in psalmo, Dic animae meae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Quid ad te, quid tibi dicat, ut se tibi det? Vis ut det se tibi? Quid si quod vis habere, non vult ipse ut habeas, ut se tibi det? Impedimenta removet, ut intret ad te. Bona cogitate et considerate, fratres, quae dat Deus peccatoribus; et hinc intelligite quid servet servis suis. Peccatoribus blasphemantibus eum quotidie dat coelum et terram, dat fontes, fructus, salutem, filios, copias, ubertatem: haec omnia bona non dat nisi Deus. Qui talia peccatoribus dat, quid eum putas servare fidelibus suis? Hoccine de illo sentiendum est, quia qui talia malis dat, nihil servat bonis? Imo vero servat, non terram, sed coelum. Vilius forte aliquid dico, cum dico coelum; sed seipsum, qui fecit coelum. Pulchrum est coelum, sed pulchrior est fabricator coeli. Sed video coelum, et illum non video. Oculos enim habes ad videndum coelum; cor nondum habes ad videndum fabricatorem coeli: ideo venit de coelo in terram, ut mundet cor, quo videatur qui fecit coelum et terram. Sed plane cum patientia salutem exspecta. Quibus te medicamentis curet, ille novit; quibus sectionibus, quibus ustionibus, ille novit. Tu tibi aegritudinem comparasti peccando: ille venit non solum fovere, sed et secare et urere. Non vides quanta homines patiantur sub medicorum manibus, spem incertam [PL37.1089] homine promittente? Sanaberis, dicit medicus; sanaberis, si secuero. Et homo dicit, et homini dicit; nec qui dicit certus est, nec qui audit, quia ille dicit homini, qui non fecit hominem, et non perfecte scit quid agatur in homine: et tamen ad verba hominis plus nescientis quid agatur in homine credit homo, subdit membra, ligari se patitur, aut plerumque etiam non ligatus secatur aut uritur; et accipit forte salutem paucorum dicrum, jam sanatus quando moriatur ignorans; et fortasse, dum curatur, moritur; et fortasse curari non poterit. Cui autem promisit Deus aliquid, et fefellit?

10. [vers. 6.] Auribus infige, Domine, orationem meam. Magnus orantis affectus. Auribus infige, Domine, orationem meam: id est, non exeat de auribus tuis oratio mea, fige illam ibi in auribus tuis. Quomodo parturivit, ut figeret orationem suam in auribus Dei? Respondeat Deus, et dicat nobis: Vis figam orationem tuam in auribus meis? Fige in corde tuo legem meam. Auribus infige, Domine, orationem meam; et intende voci orationis meae.

11. [vers. 7.] In die tribulationis meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me. Causa ut exaudires me, quia in die tribulationis meae clamavi ad te. Paulo ante dixerat: Tota die clamavi, tota die tribulatus sum. Nullus ergo christianus dicat esse diem in quo non sit tribulatus. Totam diem, totum tempus intelleximus: tota die tribulatur. Quid ergo, tribulatio est et quando bene est? Utique tribulatio. Unde tribulatio? Quia quamdiu in corpore sumus, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Quodlibet hic abundet, nondum sumus in illa patria quo redire festinamus. Cui peregrinatio dulcis est, non amat patriam: si dulcis est patria, amara est peregrinatio; si amara peregrinatio, tota die tribulatio. Quando non est tribulatio? Quando in patria delectatio. Delectationes in dextera tua usque in finem. Implebis me laetitia, ait, cum vultu tuo (Psal. XV, 11), ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Ibi transiet labor et gemitus: ibi non oratio, sed laudatio; ibi Alleluia, Amen ibi, vox consona cum Angelis; ibi visio sine defectu, et amor sine fastidio. Quamdiu ergo non ibi, videtis quia non in bono. Sed adundant omnia? Abundent omnia, vide si securus es quia non pereunt omnia. Sed habeo quod non habebam; accessit pecunia quae non erat. Forte accessit et timor qui non erat; forte tanto securior eras, quanto pauperior. Postremo sint copiae, redundet affluentia hujus saeculi, detur securitas quod non pereant: dicat Deus desuper, Aeternus in his eris, aeterna tecum erunt ista, sed meam faciem non videbis. Nemo carnem consulat; spiritum consulite: respondeat vobis cor vestrum; respondeat spes, fides, charitas, quae in vobis esse coepit. Ergone si acciperemus securitatem nos in affluentia bonorum saecularium semper futuros, et diceret nobis Deus, Faciem meam non videbitis, gauderemus in illis bonis? Eligeret forte aliquis gaudere, et dicere: Abundant mihi ista, bene mihi est, nihil amplius quaero. Nondum coepit esse amator Dei; nondum coepit suspirare tanquam [PL37.1090] peregrinus. Absit, absit: recedant omnia seductoria, recedant blandimenta falsa; recedant ea quae nobis quotidie dicunt, Ubi est Deus tuus? Effundamus super nos animam nostram, confiteamur in lacrymis, gemamus in confessionibus, in miseriis suspiremus (Psal. XLI, 11, 4, 5). Quidquid nobis adest praeter Deum nostrum, non est dulce: nolumus omnia quae dedit, si non dat seipsum qui omnia dedit. Auribus infige, Domine, orationem meam, et intende voci orationis meae. In die tribulationis meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me.

12. [vers. 8.] Non est similis tibi in diis, Domine. Et quid dixit? Non est similis tibi in diis, Domine. Fingant sibi deos quos volunt Pagani; adducant fabros argentarios, aurifices, expolitores, sculptores, faciant deos. Quales deos? Oculos habentes, et non videntes (Psal. CXIII, 5); et caetera quae dicit psalmus consequenter. Sed ista non colimus, ait; non colimus, haec signa sunt. Et quid colitis? Aliud aliquid pejus: Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Et quid? Nec daemonia, inquiunt, colimus. Plane nihil aliud habetis in templis, nihil aliud implet vates vestros quam daemonium. Sed quid dicitis? Angelos colimus, Angelos habemus deos. Non plane nostis Angelos. Angeli enim unum Deum colunt, nec favent hominibus qui volunt colere Angelos, et non Deum. Nam invenimus honoratos Angelos, prohibentes homines ne se adorarent, sed verum Deum (Apoc. XIX, 10). Sed Angelos dicant, homines dicant, quia dictum est, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6): Non est similis tibi in diis, Domine. Quodlibet aliud cogitet homo, non est simile quod factum est illi qui fecit. Excepto Deo, quidquid aliud est in natura rerum, factum est a Deo. Quantum interest inter eum qui fecit, et illud quod factum est, quis digne cogitet? Iste ergo dixit, Non est similis tibi in diis, Domine: quantum autem sit dissimilis Deus, non dixit, quia dici non potest. Intendat Charitas vestra: Deus ineffabilis est; facilius dicimus quid non sit, quam quid sit. Terram cogitas; non est hoc Deus: mare cogitas; non est hoc Deus: omnia quae sunt in terra, homines et animalia; non est hoc Deus: omnia quae sunt in mari, quae volant per aerem; non est hoc Deus: quidquid lucet in coelo, stellae, sol et luna; non est hoc Deus: ipsum coelum; non est hoc Deus: Angelos cogita, Virtutes, Potestates, Archangelos, Thronos, Sedes, Dominationes; non est hoc Deus. Et quid est? Hoc solum potui dicere, quid non sit. Quaeris quid sit? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Quid quaeris ut ascendat in linguam, quod in cor non ascendit? Non est similis tibi in diis, Domine; et non est secundum opera tua.

13. [vers. 9.] Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Annuntiavit Ecclesiam, Omnes gentes quotquot fecisti. Si est gens quam non fecit Deus, non adorabit eum: nulla est autem gens quam non fecit Deus; quia fontem omnium gentium [PL37.1091] Adam et Evam fecit Deus, inde propagatae sunt omnes gentes. Omnes ergo gentes Deus fecit: Omnes ergo gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quando dictum est? Quando coram eo non adorabant nisi pauci sancti in uno populo Hebraeorum, tunc dictum est hoc; et modo videtur quod dictum est: Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quando dicebantur haec, non videbantur, et credebantur; quando videntur, quare negantur? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

14. [vers. 10.] Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus magnus. Nemo se dicat magnum. Futuri erant qui se dicerent magnos: contra hos dicitur, Tu es Deus solus magnus. Nam quid magnum dicitur Deo, quia ipse est solus Deus magnus? Quis hoc nescit, quia ipse est Deus magnus? Sed quia futuri erant, qui se dicerent magnos, et Deum facerent parvum; contra illos dicitur, tu es solus Deus magnus. Etenim quod tu dicis, impletur, non quod illi dicunt, qui se dicunt magnos. Quid dixit Deus per Spiritum suum? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Quid dicit nescio quis, qui se dicit magnum? Absit: non adoratur Deus in omnibus gentibus; perierunt omnes gentes, sola Africa remansit. Hoc tu dicis, qui te dicis magnum; aliud dicit qui est solus Deus magnus. Quid dicit qui est solus Deus magnus? Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Video quod dixit solus Deus magnus; taceat homo falso magnus; ideo fallaciter magnus, quia dedignatur esse parvus. Quis parvus esse dedignatur? Iste qui hoc dicit. Quicumque vult inter vos major esse, dixit Dominus, erit vester servus (Matth. XX, 26). Ille si servus vellet esse fratrum suorum, non eos separaret a matre ipsorum: sed cum vult esse magnus, et non vult esse salubriter parvus; Deus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6), quia solus est magnus, implet omnia quae praedixit, et contradicit maledicentibus. Christo enim tales maledicunt, qui dicunt quia periit Ecclesia de toto orbe terrarum, et remansit in sola Africa. Si diceres illi, Perdes villam tuam; forte non a te temperaret manum: et dicit Christum perdidisse haereditatem suam redemptam sanguine suo! Quam autem faciat injuriam videte, fratres. Scriptura dicit: In lata gente gloria regis; in diminutione populi contritio principis (Prov. XIV, 28). Ergo hanc injuriam facis Christo, ut dicas populum ejus ad istam exiguitatem diminutum. Ideo natus es, ideo christianum te dicis, ut invideas gloriae Christi, cujus signum te in fronte portare asseris, et de corde perdidisti? In lata gente gloria regis: agnosce regem tuum; da illi gloriam, da illi latam gentem. Quam latam gentem dabo, inquis? Noli ex tuo corde dare, et recte dabis. Unde do, inquies? Ecce hinc da: Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine. Dic hoc, confitere hoc, et dedisti latam gentem: quia omnes gentes in uno una; ipsa est unitas. Quomodo [PL37.1092] enim Ecclesia et Ecclesiae, illae Ecclesiae, quae Ecclesia; sic illa gens quae gentes: antea gentes, multae gentes; modo una gens. Quare una gens? Quia una fides, quia una spes, quia una charitas, quia una exspectatio. Postremo quare non una gens, si una patria? Patria coelestis est, patria Jerusalem est: qui quis inde civis non est, ad istam gentem non pertinet; quisquis autem inde civis est, in una gente Dei est. Et haec gens ab oriente in occidentem, ab aquilone et mari distenditur per quatuor partes totius orbis. Hoc Deus dicit: Ab oriente et occidente, ab aquilone et mari date gloriam Deo. Hoc praedixit, hoc implevit, qui solus est magnus. Desinat ergo hoc dicere contra solum magnum, qui noluit esse parvus: quia non possunt esse duo magni, Deus et Donatus.

15. [vers. 11.] Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Via tua, veritas tua, vita tua, Christus. Ergo corpus ad illum, et corpus de illo. Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Deduc me, Domine, in via tua. In qua via? Et ambulabo in veritate tua. Aliud est, ut ducat ad viam; aliud, ut deducat in via. Vide hominem ubique pauperem, ubique adjutorio egentem. Qui praeter viam sunt, christiani non sunt, aut catholici nondum sunt, deducantur ad viam: sed cum perducti fuerint ad viam, et catholici in Christo facti fuerint; ab ipso deducantur in ipsa via, ne cadant. Certe jam ambulant in via. Deduc me, Domine, in via tua: certe jam in via tua sum, deduc me ibi. Et ambulabo in veritate tua: te deducente, non errabo; si dimiseris, errabo. Ora ergo ut non dimittat, sed usque in finem deducat. Quomodo deducit? Semper monendo, semper dando tibi manum suam. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Dando enim Christum suum, dat manum suam; dando manum suam, Christum suum dat. Ad viam ducit, perducendo ad Christum suum; in via deducit, deducendo in Christo suo: Christus autem veritas. Deduc me ergo, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua: in illo utique qui ait, Ego sum via, et veritas, et vita. Nam qui in via et veritate deducis, quo nisi ad vitam perducis? Deducis ergo in illo, ad illum. Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.

16. Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Ergo timor in jucunditate est. Et quomodo jucunditas, si timor? Nonne timor amarus solet esse? Erit aliquando jucunditas sine timore, modo jucunditas cum timore: nondum est enim plena securitas, nec perfecta jucunditas. Si nulla jucunditas, deficimus; si plena securitas, male exsultamus. Ergo et jucunditatem aspergat, et timorem incutiat, ut de dulcedine jucunditatis perducat nos ad sedem securitatis: dando timorem, non nos faciat male exsultare, et recedere de via. Ideo dicit psalmus, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11): sic [PL37.1093] et apostolus Paulus dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis (Philipp. II, 12, 13). Quidquid ergo prosperum venit, fratres, magis metuendum est: quae putatis prospera, magis tentationes sunt. Venit haereditas, venit copia rerum, abundat circumfluentia nescio cujus felicitatis: tentationes sunt istae; cavete ne vos ista corrumpant. Quidquid etiam prosperum est secundum Christum et germanam charitatem Christi: si forte lucratus es uxorem tuam quae fuit in parte Donati; si forte crediderunt filii tui qui fuerunt pagani; si forte lucratus es amicum tuum qui te volebat seducere ad theatra, et tu eum duxisti ad ecclesiam; si forte contradictor nescio quis inimicus tuus et rabide saeviens, deposita illa rabie factus est mitis, et agnovit Deum, nec oblatrat adversus te, sed clamat tecum adversus malum: ista jucunda sunt. Unde enim gaudemus, si de his non gaudemus? aut quae sunt alia gaudia nostra, nisi ista? Sed quia abundant et tribulationes, et tentationes, et dissensiones, et schismata, et caetera mala, sine quibus non potest esse saeculum hoc, donec transeat iniquitas; exsultatio illa non nos faciat securos, sed ita jucundetur cor nostrum, ut timeat nomen Domini, ne aliunde jucundetur, aliunde feriatur. Securitatem non exspectetis in peregrinatione: quando illam hic voluerimus, viscum erit corporis, non securitas hominis. Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

17. [vers. 12, 13.] Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum; quoniam misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiore. Quod dicimus, fratres, hoc si non vobis tanquam certus exposuero, ne succenseatis. Homo sum enim, et quantum conceditur de Scripturis sanctis, tantum audeo dicere: nihil ex me. Infernum nec ego expertus sum adhuc, nec vos: et fortassis alia via erit, et non per infernum erit. Incerta sunt haec. Verum quia dicit Scriptura, cui contradici non potest, Eruisti animam meam ex inferno inferiore; intelligimus tanquam duo inferna esse, superius, et inferius: nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? Aliud non diceretur infernum, nisi in comparatione illius superioris partis. Videtur ergo, fratres, esse habitatio quaedam coelestis Angelorum: ibi vita ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum Dei donum et gratiam permanentia. Illa pars rerum superna est. Si ergo illa superna est; haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi nativitas et mortalitas, ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia; puto quia omnis ista pars non potest comparari illi coelo de quo loquebar paulo ante: si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. Et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo [PL37.1094] sumus in carne, et ista mortalitate? Corpus enim mortuum est, ait Apostolus, propter peccatum (Rom. VIII, 10). Ergo et hic sunt mortui; ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. Non enim ait, Corpus moriturum est; sed, Corpus mortuum est. Adhuc habet vitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt Angelorum corpora, invenitur corpus hominis mortuum, quamvis adhuc habens animam. Sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde voluit Deus eruere animas nostras, etiam illuc mittens Filium suum. Etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est Filius Dei, undique liberans. Ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. Propterea vox ejus est in illo psalmo, non quoquam homine conjiciente, sed Apostolo exponente, ubi ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10; Act. II, 27). Ergo aut ipsius vox est et hic, Eruisti animam meam ex inferno inferiore: aut nostra vox per ipsum Christum Dominum nostrum; quia ideo ille pervenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.

18. Aliam etiam opinionem dicam. Fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii qui plurimum peccaverunt. Etenim apud inferos utrum in locis quibusdam non fuisset Abraham, non satis possumus definire. Nondum enim Dominus venerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas, et tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidam dives cum torqueretur apud inferos, cum videret Abraham, levavit oculos. Non eum posset levatis oculis videre, nisi ille esset superius, ille inferius. Et quid ei respondit Abraham, cum diceret, »Pater Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum, et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? Fili,« ait, »memento quia recepisti bona in vita tua; Lazarus autem mala: nunc autem hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec,« ait, »inter nos et vos magnum chaos firmatum est; ut nec nos possimus venire ad vos, nec inde aliquis venire ad nos« (Luc. XVI, 22-26). Ergo inter ista duo fortasse inferna, quorum in uno quieverunt animae justorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, jam hic in corpore Christi positus, et orans in voce Christi, eruisse Deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberavit se a talibus peccatis per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. Quemadmodum si medicus videat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore, et dicat, Parce tibi, sic te tracta, requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis: tu autem si feceris et salvus fueris, recte dicis medico, Liberasti me ab aegritudine; non in qua jam eras, sed in qua futurus eras. Nescio quis habens causam molestam, mittendus erat in carcerem; venit alius, defendit cum: gratias agens quid dicit? Eruisti animam meam de carcere. Suspendendus [PL37.1095] erat debitor; solutum est pro eo: liberatus dicitur de suspendio. In his omnibus non erant; sed quia talibus meritis agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent; inde se recte dicunt liberari, quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. Ergo, fratres, sive illud, sive illud sit; hic me scrutatorem verbi Dei, non temerarium affirmatorem teneatis. Et eruisti animam meam ex inferno inferiore.

19. [vers. 14.] Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me. Quos dicit praetereuntes legem? Non Paganos, qui non acceperunt legem. Nemo enim praeterit quod non accepit: dicit Apostolus definite, Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Praetereuntes legem, praevaricatores legis dicit. Quos ergo intelligimus, fratres? Si ab ipso Domino accipiamus hanc vocem, praetereuntes legem Judaei erant. Insurrexerunt super me praetereuntes legem: non servaverunt legem, et accusaverunt Christum, quasi ipse praeteriret legem. Praetereuntes legem insurrexerunt super me. Et passus est Dominus quae novimus. Putas nihil tale patitur modo corpus ejus? Unde fieri potest? Si patrem familias Beelzebub vocaverunt; quanto magis domesticos ejus? Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum (Matth. X, 25, 24). Patitur et corpus praetereuntes legem; et insurgunt super corpus Christi. Praetereuntes legem qui sunt? Numquid forte Judaei audent insurgere super Christum? Non: nam nec ipsi nobis valde faciunt tribulationem. Nondum enim crediderunt, nondum salutem agnoverunt. Insurgunt super corpus Christi mali Christiani, de quibus quotidie tribulationem patitur corpus Christi. Omnia schismata, omnes haereses, omnes intus pessime viventes, et mores suos bene viventibus imponentes, et ad sua trahentes, et malis colloquiis bonos mores corrumpentes (I Cor. XV, 33); ipsi praetereuntes legem insurrexerunt super me. Dicat omnis anima pia, dicat omnis anima christiana. Quae hoc non patitur, non dicat. Si autem christiana anima est, novit quia mala patitur: si agnoscit in se passionem suam, agnoscat hic vocem suam; si autem extra passionem est, et extra vocem sit; ut autem non sit extra passionem, ambulet per viam angustam (Matth. VII, 14), et incipiat pie vivere in Christo, necesse est ut hanc persecutionem patiatur. Omnes enim, inquit Apostolus, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me; et synagoga potentium inquisierunt animam meam. Synagoga potentium congregatio est superborum. Synagoga potentium insurrexit super caput, id est Dominum nostrum Jesum Christum, clamantium et dicentium uno ore, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6): de quibus dictum est, Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Non percusserunt, sed clamaverunt: clamando ferierunt, clamando crucifixerunt. Voluntas clamantium impleta est, quando Dominus crucifixus est: Et synagoga potentium inquisierunt animam meam. Et non proposuerunt te in conspectu suo. Quomodo non proposuerunt? Non intellexerunt [PL37.1096] Deum. Homini parcerent: ad quod videbant, ad hoc ambularent. Puta quia Deus non erat, homo erat: ideo occidendus erat? Parce homini, et agnosce Deum.

20. [vers. 15.] Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, longanimis et multum misericors, et verax. Quare longanimis et multum misericors, et miserator? Quia in cruce pendens ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quem petit? Pro quibus petit? quis petit? ubi petit? Patrem filius, pro impiis crucifixus, inter ipsas injurias, non verborum, sed mortis illatae, pendens in cruce: tanquam ad hoc extentas manus habuerit, ut sic pro illis oraret, ut dirigeretur oratio ejus tanquam incensum in conspectu Patris, et elevatio manuum ejus sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Longanimis, et multum misericors, et verax.

21. [vers. 16.] Si ergo tu verax, respice in me, et miserere mei; da potestatem puero tuo. Quia verax, da potestatem puero tuo. Transeat tempus patientiae, veniat tempus judicii. Quomodo, da potestatem puero tuo? Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Ille resurgens, et in terram ipse veniet judicaturus; ipse videbitur terribilis, qui visus est contemptibilis. Demonstrabit potentiam, qui demonstravit patientiam: in cruce patientia erat; in judicio potentia erit. Apparebit enim homo judicans, sed in claritate: quia sicut eum vidistis ire, dixerunt Angeli, sic veniet (Act. I, 11). Forma ipsa veniet ad judicium; ideo videbunt illum et impii: nam formam Dei non videbunt. Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Apparens in hominis forma, dicet, Ite in ignem aeternum; ut impleatur quod dixit Isaias, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Tollatur ut non videat formam Dei. Formam ergo videbunt hominis. Qui cum in forma Dei esset aequalis Deo (Philipp. II, 6): hoc non videbunt impii. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): hoc non videbunt impii. Si enim Deus Verbum, et beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; impii autem immundi sunt corde: procul dubio Deum non videbunt. Et ubi est, Videbunt in quem pupugerunt (Id. XIX, 37): nisi quia apparet formam hominis eos visuros, ut judicentur; formam Dei non visuros, nisi eos qui ad dexteram separabuntur? Etenim cum separati fuerint ad dexteram, hoc eis dicetur: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Impiis vero ad sinistram quid? Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Finito autem judicio, quomodo conclusit? Sic ibunt impii in ambustionem aeternam; justi autem in vitam [PL37.1097] aeternam (Matth. XXV, 34, 41, 46). Jam a visione formae hominis pergunt illi ad visionem formae Dei. Haec est enim, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): subaudis, Et ipsum unum verum Deum; quia Pater et Filius unus verus Deus: ut iste sit sensus, te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum. Non enim illi ibunt ad visionem Patris, et non ibi videbunt et Filium. Si non esset et Filius in Patris sui visione, non diceret ipse Filius discipulis suis quia Filius in Patre est, et Pater in Filio. Dicunt illi discipuli: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Ait illis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me nostis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Videtis quia in visione Patris, et Filii visio est; et in visione Filii, et Patris visio est. Ideo consequenter subjecit, et ait: Nescitis quia ego in Patre, et Pater in me? id est, et me viso videtur et Pater, et Patre viso videtur et Filius. Patris et Filii separari non potest visio: ubi non separatur natura et substantia, visio separari non potest. Nam ut noveritis illuc debere praeparari cor ad videndam divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, in quam non visam credimus, et credendo, cor unde videri possit mundamus; ipse Dominus alio loco dicit: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Id. XIV, 8, 9, 10, 21). Numquid non eum videbant cum quibus loquebatur? Et videbant, et non videbant: aliquid videbant, aliquid credebant; videbant hominem, credebant Deum. In judicio autem eumdem Dominum nostrum Jesum videbunt hominem cum impiis; post judicium videbunt Deum praeter impios. Da potestatem puero tuo.

22. Et salvum fac filium ancillae tuae. Dominus filius ancillae. Cujus ancillae? Cui nasciturus quando nuntiatus est, respondit et ait: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 38). Salvum fecit Filium ancillae suae, et Filium suum: Filium suum, in forma Dei; Filium ancillae suae, in forma servi. De ancilla Dei natus est ergo Dominus in forma servi; et dixit, Salvum fac filium ancillae tuae. Et salvatus est a morte, sicut nostis, resuscitata carne sua quae mortua erat. Sed ut videatis quia Deus est, et non a Patre sic est suscitatus, ut a se non sit suscitatus; quia et ipse suscitavit carnem suam, habes in Evangelio dictum, Destruite templum hoc, et triduo suscitabo illud: ne autem nos aliud suspicaremur, Evangelista secutus ait, Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19, 21). Salvus ergo factus est Filius ancillae. Dicat et unusquisque christianus in corpore Christi positus, Salvum fac filium ancillae tuae. Forte non potest dicere, Da potestatem puero tuo; quia ille Filius accepit potestatem. Sed quare non dicit et hoc? Annon servis dictum est, Sedebitis super duodecim sedes judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28)? et servi dicunt: Nescitis quia angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Accipit ergo et unusquisque [PL37.1098] sanctorum potestatem, et est unusquisque sanctorum filius ancillae ejus. Quid si de pagana natus est, et christianus factus est? filius paganae quomodo potest esse filius ancillae ipsius? Est quidem paganae filius carnaliter, sed filius Ecclesiae spiritualiter. Et salvum fac filium ancillae tuae.

23. [vers. 17.] Fac mecum signum in bono. Quod signum, nisi resurrectionis? Dominus dicit: Generatio haec prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae (Matth. XII, 39 et 40). Ergo cum capite nostro jam factum est signum in bono: dicat et unusquisque nostrum, Fac mecum signum in bono; quia in novissima tuba, in adventu Domini, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Erit hoc signum in bono. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur. In judicio confundentur perniciose, qui modo nolunt confundi salubriter. Modo ergo confundantur; accusent vias suas malas, teneant viam bonam: quia nemo nostrum vivit sine confusione, nisi prius confusus reviviscat. Praebet illis Deus modo aditum salubris confusionis, si non contemnant medicinam confessionis: si autem modo nolunt confundi, tunc confundentur, quando deducent eos ex adverso iniquitates eorum (Sap. IV, 20). Quomodo confundentur? Quando dicent, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eorum aestimabamus insaniam: quomodo computati sunt inter filios Dei? Quid nobis profuit superbia? Tunc dicent: modo dicant, et salubriter dicunt. Convertatur enim unusquisque ad Deum humilis, et modo dicat, Quid mihi profuit superbia? et audiat ab Apostolo, Quam enim gloriam habuistis in his, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? Videtis esse et modo confusionem salubrem in loco poenitentiae; tunc autem seram, inutilem, infructuosam. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. 5, 3-9). Quid enim? quando hic vivebas, non videbas quia transiebant ista omnia tanquam umbra? Tunc relinqueres umbram, et esses in luce; non postea diceres, Transierunt omnia velut umbra, quando ab umbra in tenebras iturus es. Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur.

24. Quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. Adjuvisti me, in certamine; et consolatus es me, in tristitia. Nemo enim consolationem quaerit, nisi qui est in miseria. Non vultis consolari? Dicite quia felices estis. Et auditis, Populus meus (jam respondetis, et audio murmur bene tenentium Scripturas. Deus qui hoc scripsit in cordibus vestris, confirmet in factis vestris. Videtis, fratres, quia qui vobis dicunt, Felices estis, seducunt vos), Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et turbant semitas pedum vestrorum (Isai. III, 12). Sic et [PL37.1099] de Epistola Jacobi apostoli: Miseri estote, inquit, et lugete; risus vester in luctum convertatur (Jacobi IV, 9). Videtis quae audistis: quando nobis haec dicerentur in regione securitatis? Utique regio ista scandalorum est, et tentationum, et omnium malorum, ut gemamus hic, et mereamur gaudere ibi; hic tribulari, et consolari ibi, et dicere: Quoniam exemisti oculos meos a lacrymis, pedes meos a labina; placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 8, 9). Ista regio mortuorum est. Transit regio mortuorum, venit regio vivorum. In regione mortuorum labor, dolor, timor, tribulatio, tentatio, gemitus, suspirium: hic falsi felices, veri infelices; quia falsa felicitas, vera miseria est. Qui vero se agnoscit in vera esse miseria, erit etiam in vera felicitate: et tamen nunc quia miser es, Dominum audi dicentem, Beati lugentes (Matth. V, 5). O, beati lugentes! Nihil tam conjunctum miseriae quam luctus; nihil tam remotum et contrarium miseriae quam beatitudo: tu dicis lugentes, et tu dicis beatos! Intelligite, inquit, quod dico: beatos dico lugentes; quare beati? In spe. Quare lugentes? In re. Etenim lugent in morte ista, in tribulationibus istis, in peregrinatione sua; et quia agnoscunt se esse in ista miseria, et gemunt, beati sunt. Quare lugent? Contristatus est beatus Cyprianus in passione; modo consolatus est in corona. Modo et consolatus adhuc tristis est. Dominus enim noster Jesus Christus adhuc interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): omnes Martyres qui cum illo sunt, interpellant pro nobis. Non transeunt interpellationes ipsorum, nisi cum transierit gemitus noster: cum autem transierit gemitus noster, omnes in una voce, in uno populo, in una patria consolabimur, millia millium conjuncta psallentibus Angelis, choris coelestium Potestatum in una civitate viventium. Quis ibi gemit? quis ibi suspirat? quis ibi laborat? quis ibi eget? quis ibi moritur? quis ibi miseriordiam praebet? quis frangit panem esurienti, ubi omnes pane justitiae saginantur? Nemo tibi dicit, Hospitem suscipe: peregrinus ibi nemo erit; omnes in patria sua vivunt. Nemo tibi dicit, Concorda amicos tuos litigantes: in pace sempiterna Dei vultu perfruuntur. Nemo tibi dicit, Visita aegrum: sanitas immortalitasque permanet. Nemo tibi dicit, sepeli mortuum: omnes in vita aeterna erunt. Cessant opera misericordiae, quia miseria non invenitur. Et quid ibi faciemus? Dormiemus fortasse? Si modo pugnamus contra nos, quamvis geramus domum somni carnem istam, et vigilamus in his luminaribus, et solemnitas ista dat nobis animum vigilandi; dies ille quales vigilias nobis dabit? Ergo vigilabimus, non dormiemus. Quid agemus? Opera misericordiae ista non erunt, quia nulla miseria erit. Forte opera necessitatis erunt ista quae hic sunt modo, seminandi, arandi, coquendi, molendi, texendi? Nihil horum, quia necessitas non erit. Sic non erunt opera misericordiae, quia transit miseria: ubi necessitas non erit nec miseria, opera [PL37.1100] necessitatis et misericordiae non erunt. Quid ibi erit? quod negotium nostrum? quae actio nostra? An nulla actio, quia quies? Sedebimus ergo, et torpebimus, et nihil agemus? Si refrigescet amor noster, refrigescet actio nostra. Amor ergo quietus in vultu Dei, quem modo desideramus, cui suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo nos accendet? In quem nondum visum sic suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo illuminabit? quomodo nos mutabit? quid de nobis faciet? Quid ergo agemus, fratres? Psalmus nobis dicat: Beati qui habitant in domo tua. Unde? In saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Haec erit actio nostra, laus Dei. Amas, et laudas. Desines laudare, si desines amare. Non autem desines amare, quia talis est quem vides, qui nullo te offendat fastidio: et satiat te, et non te satiat. Mirum est quod dico. Si dicam quia satiat te, timeo ne quasi satiatus velis abscedere; quomodo de prandio, quomodo de coena. Ergo quid dico? Non te satiat? Timeo rursus ne si dixero, Non te satiat, indigens videaris; et quasi inanior existas, et minus in te sit aliquid quod debeat impleri. Quid ergo dicam, nisi quod dici potest, cogitari vix potest? Et satiat te, et non te satiat: quia utrumque invenio in Scriptura. Nam cum diceret, Beati esurientes, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6): est rursus dictum de Sapientia, Qui te manducant, iterum esurient: et qui te bibunt, iterum sitient (Eccli. XXIV, 29). Imo vero non dixit, iterum; sed dixit, adhuc: nam, Iterum sitiet, quasi primo saginatus discesserit et digesserit et redierit bibere. Tale est, Qui te edunt, adhuc esurient: sic cum edunt, esurient; et qui te bibunt, sic bibendo, sitient. Quid est, bibendo sitire? Nunquam fastidire. Si ergo ista ineffabilis et sempiterna dulcedo erit; modo quid a nobis petit, fratres, nisi fidem non fictam, spem firmam, charitatem puram, et ambulet homo in via quam Dominus dedit, ferat tentationes, et suscipiat consolationes?

IN PSALMUM LXXXVI ENARRATIO

SERMO

1. Psalmus qui modo cantatus est, brevis est numero verborum, magnus pondere sententiarum. Nam totus lectus est, et videtis quam exiguo tempore ad terminum usque perductus. Hic nobis, quantum Dominus donare dignatur, cum vestra Charitate tractandus, modo est propositus a beatissimo praesente patre nostro. Repentina propositio me gravaret, nisi me continuo proponentis oratio sublevaret. Intendat ergo Charitas vestra. Civitas quaedam in isto psalmo cantata et commendata est: cujus cives sumus, in quantum christiani sumus; et unde peregrinamur, quamdiu mortales sumus; et ad quam tendimus, [PL37.1101] per cujus viam, quae omnino quasi dumetis et sentibus interclusa non inveniebatur, rex ipsius civitatis se fecit viam, ut ad civitatem perveniremus. Ambulantes ergo in Christo, et adhuc peregrinantes donec perveniamus, et suspirantes desiderio cujusdam ineffabilis quietis quae habitat in illa civitate, de qua quiete dictum est hoc nobis esse promissum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9); ambulantes ergo, sic cantemus, ut desideremus. Nam qui desiderat, etsi lingua taceat, cantat corde: qui autem non desiderat, quolibet clamore aures hominum feriat, mutus est Deo. Videte quomodo erant amatores hujus civitatis ardentes, illi ipsi per quos haec dicta sunt, per quos haec nobis commendata sunt, quanto per eos affectu ista cantata sunt. Affectum istum generabat in eis amor civitatis; amorem autem civitatis infuderat Spiritus Dei: Charitas, inquit, Dei diffusa est in corbus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hoc ergo Spiritu ferventes audiamus quae dicta sunt de hac civitate.

2. [vers. 1, 2.] Fundamenta ejus in montibus sanctis. Nihil de illa adhuc dixerat Psalmus; hinc incipit, et ait: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Cujus fundamenta? Non dubium est quia fundamenta, praesertim in montibus, civitatis alicujus sunt. Repletus ergo Spiritu sancto civis iste, et multa de amore et desiderio civitatis hujus volvens secum, tanquam plura intus apud se meditatus, erupit in hoc, Fundamenta ejus in montibus sanctis; quasi jam de illa dixerit aliquid. Quomodo de illa nihil dixerat, qui nunquam de illa corde tacuerat? Quomodo enim dicitur ejus, de qua nihil dictum est? Sed multa, ut dixi, secum in silentio de illa civitate parturiens, clamans ad Deum, erupit etiam in aures hominum: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Et quasi homines audientes quaererent, Cujus? Diligit, inquit, Dominus portas Sion. Ecce cujus fundamenta in montibus sanctis, cujusdam civitatis Sion, cujus Dominus portas diligit, sicut consequenter dicit, super omnia tabernacula Jacob, Sed quid est, Fundamenta ejus in montibus sanctis? qui sunt montes sancti super quos fundata est ista civitas? Alter quidam civis planius hoc dixit, apostolus Paulus. Civis inde Propheta, civis inde Apostolus: et hi propterea loquebantur, ut caeteros cives exhortarentur. Sed hi, id est Prophetae et Apostoli, quomodo cives? Fortasse ita ut etiam ipsi sint montes, super quos fundamenta sunt hujus civitatis, cujus portas diligit Dominus. Dicat ergo alius civis hoc aperte ne nos suspicari videamur. Loquens ad Gentes, et commemorans ut redirent, et quasi construerentur in fabricam sanctam, Superaedificati, inquit, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Et quia nec ipsi Apostoli aut Prophetae, in quibus fundamentum est civitatis, se tenerent in se; secutus ibi ait, Ipso summo existente lapide angulari Christo Jesu. Ne itaque putarent Gentes non se pertinere ad Sion: erat enim quaedam civitas Sion terrena, quae [PL37.1102] per umbram gestavit imaginem cujusdam Sion de qua modo dicitur, coelestis illius Jerusalem de qua dicit Apostolus, Quae est mater omnium nostrum (Galat. IV, 26): ne ergo illi non pertinere dicerentur ad Sion, quia non erant de populo Judaeorum, hoc eis dixit, »Igitur jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolum et Prophetarum.« Habes constructionem tantae civitatis. Sed omnis ista compages ubi innititur, ubi incumbit, ut nusquam cadat? Ipso, inquit, summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 19 et 20).

3. Dicet fortasse aliquis, Si angularis lapis est Christus Jesus, in illo quidem duo parietes compaginantur. Neque enim angulum faciunt, nisi duo parietes in unum de diverso venientes: sic et populi duo ex circumcisione et ex praeputio, ad pacem christianam sibimet connexi in una fide, una spe, una charitate. Sed si angulus summus Christus Jesus, quasi videntur priora fundamenta et posterior lapis angularis. Potest ergo aliquis dicere quia magis Christus super Prophetas et Apostolos incumbit, non illi super illum, si illi sunt in fundamento, ipse in angulo. Sed cogitet qui hoc dicit, angulum et in fundamento esse. Neque enim ibi est tantum angulus ubi videtur, ut surgat in apicem: a fundamento enim incipit. Nam ut noveritis quia et fundamentum Christus et primum et maximum: Fundamentum, inquit Apostolus, nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Quomodo ergo fundamenta Prophetae et Apostoli, et quomodo fundamentum Christus Jesus, quo ulterius nihil est? Quomodo putamus, nisi quemadmodum aperte dicitur sanctus sanctorum, sic figurate fundamentum fundamentorum? Si ergo sacramenta cogites, Christus sanctus sanctorum: si gregem subditum cogites, Christus pastor pastorum: si fabricam cogites, Christus fundamentum fundamentorum. In aedificiis istis non potest esse idem lapis in imo et in summo: si fuerit in imo, in summo non erit; si in summo fuerit, in imo non erit. Angustias enim omnia pene corpora patiuntur; nec ubique esse possunt, nec semper: Divinitas autem quae ubique praesto est, undique ad eam potest duci similitudo; et totum potest esse in similitudinibus, quia nihil horum est in proprietatibus. Numquid Christus janua est, quemadmodum videmus januas factas a fabro? Non utique: et tamen dixit, Ego sum janua. Aut numquid sic est pastor, quomodo videmus pastores istos praepositos pecorum? Ex dixit, Ego sum pastor. Et uno loco ambas res dixit. In Evangelio dixit quia pastor per januam intrat: et ibi dixit, Ego sum pastor bonus; et ibi dixit, Ego sum janua (Joan. X, 9, 11). Pastor intrat per januam: et quis est pastor qui intrat per januam? Ego sum pastor bonus. Et quae est ergo janua qua intras tu, pastor bone? Ego sum janua. Quomodo ergo tu omnia? Quomodo per me omnia. [PL37.1103] Verbi gratia, cum Paulus intrat per januam, nonne Christus intrat per januam? Quare? Non quia Paulus Christus; sed quia in Paulo Christus, et per Christum Paulus. Ipse dixit: An experimentum ejus vultis accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Cum sancti ejus et fideles ejus intrant per januam, nonne Christus intrat per januam? Quomodo probamus? Quia ipsos sanctos ejus persequebatur Saulus, nondum Paulus, quando ei clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ergo fundamentum et lapis angularis ipse est, ab imo surgens; si tamen ab imo. Etenim origo fundamenti hujus summitatem tenet: et quemadmodum fundamentum corporeae fabricae in imo est; sic fundamentum spiritualis fabricae in summo est. Si ad terram aedificaremur, in imo nobis ponendum erat fundamentum: quia coelestis fabrica est, ad coelos praecessit fundamentum nostrum. Ipse ergo angularis lapis, montesque Apostoli, Prophetae magni, portantes fabricam civitatis, faciunt vivum quoddam aedificium. Hoc aedificium modo clamat de cordibus vestris? hoc agit artificiosa manus Dei etiam per linguam nostram, ut ad illius aedificii fabricam conquadremini. Non enim frustra etiam de lignis quadratis aedificata est arca Noe (Gen. VI, 14, sec. LXX), quae nihilominus figuram gestabat Ecclesiae. Quid est enim quadrari? Attendite similitudinem quadrati lapidis: similis debet esse christianus. In omni tentatione sua christianus non cadit; etsi impellitur, et quasi vertitur, non cadit: nam quadratum lapidem quacumque verteris, stat. Cadere visi sunt Martyres, cum percuterentur; sed quid dixit quaedam vox Cantici? Cum ceciderit justus non conturbabitur; quoniam Dominus confirmat manum ejus (Psal. XXXVI, 24). Sic ergo conquadramini, ad omnes tentationes parati; quidquid impulerit, non vos evertat. Stantem te inveniat omnis casus. Erigeris ergo in hanc fabricam affectu pio, religione sincera, fide, spe, charitate; et ipsum aedificari ambulare est. In istis civitatibus alia est fabrica aedificiorum, alii sunt cives inhabitantes in fabrica: illa civitas civibus suis aedificatur, ipsi sunt lapides qui sunt cives; lapides enim vivi sunt. Et vos, inquit, tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem (I Petr. II, 5). Ad nos directa vox est. Ergo sequamur de ista civitate.

4. Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion. Jam ideo praelocutus sum, ne putetis alia esse fundamenta, alias portas. Quare sunt fundamenta Apostoli et Prophetae? Quia eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portae? Quia per ipsos intramus ad regnum Dei: praedicant enim nobis. Et cum per ipsos intramus, per Christum intramus: ipse est enim janua. Et dicuntur duodecim portae Jerusalem (Apoc. XXI, 12), et una porta Christus, et duodecim portae Christus; quia in duodecim portis Christus: et ideo duodenarius numerus Apostolorum. Sacramentum magnum hujus duodenarii numeri. Sedebitis, inquit, super duodecim [PL37.1104] sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Si duodecim sellae ibi sunt; non est ubi sedeat tertius decimus Paulus apostolus, et non erit quomodo judicet: et ipse se judicaturum dixit, non homines tantum, sed et angelos. Quos angelos, nisi apostatas angelos? Nescitis, inquit, quia angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Responderet ergo turba: Quid te jactas judicaturum? Ubi sedebis? Duodecim sedes dixit Dominus duodecim Apostolis; unus cecidit Judas, in locum ipsius Matthias ordinatus est, impletus est duodenarius numerus sedium (Act. I, 15-26): primo locum inveni ubi sedeas, et sic te minare judicaturum. Duodecim ergo sedes quid sibi velint, videamus. Sacramentum est cujusdam universitatis; quia per totum orbem terrarum futura erat Ecclesia, unde vocatur hoc aedificium ad Christi compagem: et ideo quia undique venitur ad judicandum, duodecim sedes sunt; sicut quia undique intratur in illam civitatem, duodecim portae sunt. Non solum ergo illi duodecim et apostolus Paulus, sed quotquot judicaturi sunt, propter significationem universitatis, ad sedes duodecim pertinent; quemadmodum quotquot intrabunt, ad duodecim portas pertinent. Partes enim mundi quatuor sunt, Oriens, Occidens, Aquilo et Meridies. Istae quatuor partes assidue nominantur in Scripturis. Ab omnibus istis quatuor ventis, sicut dicit Dominus in Evangelio a quatuor ventis se collecturum electos suos (Marc. XIII, 27); ab omnibus ergo istis quatuor ventis vocatur Ecclesia. Quomodo vocatur? Undique in Trinitate vocatur: non vocatur nisi Baptismo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quatuor ergo ter ducta, duodecim inveniuntur.

5. Pulsate ergo affectu ad has portas, et clamet in vobis Christus: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII, 19). Praecessit enim in capite; sequitur se in corpore. Videte quid dixit Apostolus, quia in ipso Christus patiebatur: Ut adimpleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea (Coloss. I, 24). Ut adimpleam: Quid? Quae desunt. Cui desunt? Pressurarum Christi. Et ubi desunt? In carne mea. Numquid aliquid pressurarum deerat in illo homine, quod factum est Verbum Dei, nato de Maria virgine? Passus enim est quidquid pati deberet, ex sua voluntate non ex peccati necessitate; et videtur quia omnia: in cruce enim positus accepit acetum ultimum, et ait, Perfectum est; inclinato capite emisit spiritum (Joan. XIX, 30). Quid est, Perfectum est? Jam de mensura passionum nihil mihi deest; omnia quae de me praedicta sunt, completa sunt: tanquam ideo exspectaret ut complerentur. Quis est qui sic proficiscatur, quomodo ille de corpore egressus est? Sed quis est qui hoc potuit? Qui primo dixerat: »Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestaten. habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam« (Id. X, 17, 18). Posuit quando voluit; sumpsit quando voluit: nemo abstulit, nemo extorsit. Ergo impletae [PL37.1105] erant omnes passiones, sed in capite: restabant adhuc Christi passiones in corpore. Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). In his ergo membris cum esset Apostolus, dixit: Ut adimpleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Ergo illuc imus quo Christus praecessit, et adhuc Christus illuc pergit quo praecessit: praecessit enim Christus in capite, sequitur in corpore. Et adhuc Christus hic laborat; et Christus hic patiebatur a Saulo, quando audivit Saulus: Saule, Saule, quid me persequeris? Quomodo solet lingua dicere, calcato pede: Calcas me. Linguam nullus tetigit; compassione clamat, non attritione. Adhuc Christus hic eget, Christus hic peregrinatur, Christus hic aegrotat, Christus hic in carcere includitur. Injuriam ei facimus, si non ipse dixit: »Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes, et collegistis me; nudus, et vestistis me; aeger, et visitastis me. Et illi: Quando te vidimus haec patientem, et ministravimus tibi? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis« (Matth. XXV, 35-40). Ergo aedificemur in Christum super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente; quia diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Quasi vero et ipsa Sion non inter tabernacula Jacob. Et ubi erat Sion nisi in populo Jacob? Jacob enim nepos Abrahae, unde natus populus Judaeorum, dicitur populus Israel, quia ipse Jacob appellatus est et Israel (Gen. XXXII, 28). Haec bene novit Sanctitas vestra. Sed quia erant quaedam tabernacula temporalia et imaginaria; loquitur autem iste de civitate quadam, quam spiritualiter intelligit, cujus umbra et figura erat illa terrena: ait, Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Diligit illam spiritualem civitatem super omnia figurata, quibus intimabatur illa civitas semper manens, et semper coelestis in pace.

6. [vers. 3, 4.] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quasi intuebatur civitatem illam Jerusalem in terra. Nam videte quam civitatem dicit, de qua dicta sunt quaedam gloriosissima. Nam illa destructa est in terra; hostes passa cecidit in terram, jam non est quod erat: expressit imaginem, transivit umbra. Unde igitur, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei? Audi unde: Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me. In illa civitate, inquit jam ex persona Dei, memor ero Raab, et memor ero Babylonis. Raab non pertinet ad populum Judaeorum; Babylon non pertinet ad populum Judaeorum. Nam sequitur: Etenim alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi. Merito gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: ubi non solus est ille populus Judaeorum natus ex carne Abrahae; sed ibi omnes gentes, quarum quaedam nominatae sunt, ut omnes intelligantur. Memor ero, inquit, Raab: quae ista est meretrix, illa in Jericho meretrix quae suscepit nuntios et alia via ejecit; quae praesumpsit in promissione, quae timuit Deum, cui dictum est ut per fenestram mitteret coccum, id est, ut in fronte haberet [PL37.1106] signum sanguinis Christi. Salvata est ibi (Josue II et VI, 25), et Ecclesiam Gentium significavit. Unde Dominus superbientibus Pharisaeis: Amen dico vobis, publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum (Matth. XXI, 31). Praecedunt, quia vim faciunt: impellunt credendo, et ceditur fidei, nec obsistere potest quisquam; quia qui vim faciunt, diripiunt illud. Ibi enim positum est: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Id. XI, 12). Hoc fecit ille latro, fortior in cruce (Luc. XXIII, 40 43) quam in fauce. Memor ero Raab et Babylonis. Babylon civitas dicitur secundum saeculum. Quomodo una civitas sancta, Jerusalem; una civitas iniqua, Babylon: omnes iniqui ad Babyloniam pertinent; quomodo omnes sancti ad Jerusalem. Sed delabitur de Babylone in Jerusalem. Unde, nisi per eum qui justificat impium (Rom. IV. 5)? Piorum civitas Jerusalem; impiorum civitas Babylon. Sed venit ille qui justificat impium; quia, Memor ero, inquit, non solum Raab, sed etiam Babylonis. Sed quorum memor erit Raab et Babylonis? Scientibus me. Ideo quodam loco dicit Scriptura: Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt; (Psal. LXXVIII, 6). Hic ait, Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt; et alibi, Praetende misericordiam tuam scientibus te (Psal. XXXV, 11). Et ut noveritis quia in Raab et Babylone Gentes significavit; quasi diceretur, Quid est quod dixisti, Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me? quare hoc dixisti? Etenim alienigenae, inquit, id est, pertinentes ad Raab, pertinentes ad Babylonem, et Tyrus. Sed quousque Gentes? Usque ad fines terrae. Elegit enim populum qui in fine terrae est: Et populus, inquit, Aethiopum, hi fuerunt ibi. Si ergo ibi Raab, ibi ex Babylone, quia ibi alienigenae, ibi Tyrus, ibi populus Aethiopum; merito, gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei.

7. [vers. 5.] Jam attendite sacramentum magnum. Per eum illic Raab, per quem illic Babylon, jam non Babylon; caret enim Babylone, et incipit esse Jerusalem. Dividitur filia adversus matrem suam, et erit in membris reginae illius cui dicitur: Obliviscere populum tuum et domum patris tui; concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 11, 12). Nam unde Babylon aspiraret ad Jerusalem? unde Raab ad illa fundamenta perveniret? unde alienigenae, unde Tyrus, unde populus Aethiopum? Audi unde: Materh Sion, dicet homo. Est quidam homo qui dicit, Mater Sion; et per hunc veniunt isti omnes. Sed iste homo quis est? Dicit, si audiamus, si capiamus: Mater Sion, dicet homo. Sequitur ibi, quasi quaereres, per quem venerit Raab, Babylon, alienigenae, Tyrus, Aethiopes. Ecce per quem venerunt, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Quid apertius, fratres? Vere quia gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei. Ecce, Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Qui homo factus est in ea. In ea factus est homo, et ipse eam [PL37.1107] fundavit. Quomodo in ea factus est, et ipse eam fundavit? Ut in ea fieret homo, jam fundata erat. Sic intellige, si potes. Etenim, Mater Sion, dicet; sed, homo, Mater Sion, dicet; homo autem factus est in ea: ipse autem fundavit eam, non homo, sed Altissimus. Sic fundavit civitatem in qua nasceretur, quomodo creavit matrem, de qua nasceretur. Quid est hoc, fratres? Quales promissiones, quantam spem tenemus! Ecce propter nos Altissimus qui fundavit civitatem, Mater, dicit ipsi civitati; et homo in ea factus est, et Altissimus eam fundavit.

8. [vers. 6.] Quasi diceretur, Unde ista scitis? Cantavimus haec omnes, et cantat homo in omnibus Christus: homo propter nos, Deus ante nos. Sed quid magnum ante nos? Ante terram et coelum, ante saecula. Hic ergo homo propter nos factus in ea, idem ipse Altissimus fundavit eam. Unde ista scimus? Dominus narrabit in Scriptura populorum. Hoc enim sequitur in Psalmo: Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Dominus narrabit in Scriptura populorum et principum. Quorum principum? Horum qui facti sunt in ea. Principes qui facti sunt in ea, in ea facti sunt principes: nam antequam in ea fierent principes, abjecta mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Numquid princeps piscator? numquid princeps publicanus? Principes plane; sed quia facti sunt in ea. Quales isti principes? Venerunt de Babylone principes, credentes de saeculo principes venerunt ad urbem Romam, quasi caput Babylonis; non ierunt ad templum Imperatoris, sed ad memoriam Piscatoris. Unde enim isti principes? Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sunt, ut quae sunt evacuentur (I Cor. I, 27, 28). Hoc facit qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem. Utquid erigit? Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8). Magna res, magnum gaudium, magna laetitia. Postea venerunt in hanc civitatem et oratores; sed non venirent nisi praecederent piscatores. Magna haec; sed ubi haec, nisi in illa civitate Dei, de qua gloriosissima dicta sunt.

9. [vers. 7.] Ideo collatis omnibus gaudiis atque conflatis, quomodo clausit? Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te. Tanquam jucundatorum habitatio omnium jucundatorum in hac civitate. In peregrinatione ista conterimur: habitatio nostra, jucunditas sola erit. Peribit labor et gemitus; transeunt orationes, succedunt laudationes. Ibi ergo habitatio jucundatorum, non erit gemitus desiderantium, sed laetitia perfruentium. Aderit enim cui modo suspiramus; similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): ibi totum negotium nostrum non erit, nisi laudare Deum, et frui Deo. Et quid aliud quaeremus, ubi solus sufficit, per quem facta sunt omnia? Habitabimur et habitabimus: subjicientur illi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus [PL37.1108] (I Cor. XV, 28). Beati ergo qui habitant in domo tua. Unde beati? Habendo aurum, habendo argentum, numerosam familiam, multiplicem prolem? Unde beati? Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Hoc uno beati otioso negotio. Hoc ergo unum desideremus, fratres, cum venerimus ad hoc; nos paremus gaudere ad Deum, laudare Deum. Opera bona quae modo nos perducunt, non ibi erunt. Diximus et hesterno die, quantum potuimus; non ibi erunt opera misericordiae, ubi nulla erit miseria: egentem non invenies, nudum non invenies, nemo tibi occurret sitiens, nullus peregrinus erit, nullus aegrotus quem visites, nullus mortuus quem sepelias, nullus litigatorum inter quos pacem componas. Quid facturus es? An forte propter necessitates corporis nostri novellabimus, et arabimus, et negotiabimur, et peregrinabimur? Magna ibi quies: nam ibi omnia opera, quae necessitas flagitat, subtrahentur; mortua necessitate, peribunt opera necessitatis. Quid ergo erit? Quomodo potuit, dixit lingua humana: Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te. Quid est, tanquam? quare, tanquam? Quia talis ibi erit jucunditas, qualem hic non novimus. Video hic multas jucunditates, et multi gaudent in saeculo, alii hinc, alii inde; et non est quod illi gaudio comparem, sed tanquam jucunditas erit. Nam si dicam, Jucunditas; incipit homini occurrere talis jucunditas, qualem solet habere in poculis, in prandiis, in avaritia, in honoribus saeculi. Extolluntur enim homines, et laetitia quadam insaniunt: sed non est gaudere impiis, dicit Dominus (Isai. XLVIII, 22, sec. LXX). Est quaedam jucunditas quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te. Ad aliud gaudium nos paremus; quia hic tanquam simile invenimus, et non est hoc: ne quasi paremus nos talibus ibi perfrui, qualibus hic gaudemus; alioquin continentia nostra avaritia erit. Sunt enim homines qui invitantur ad coenam opimam, ubi multa et pretiosa ponenda sunt; non prandent: jam si quaeras ab eis quare non prandeant, Jejunamus. Magnum opus, christianum opus jejunium. Noli cito laudare: quaere causam; negotium ventris agitur, non religionis. Quare jejunant? Ne ventrem praeoccupent vilia, et non possit admittere pretiosa. Ergo negotium gutturis gerit in jejunio. Magna res utique jejunium: contra ventrem et guttur pugnat; aliquando illis militat. Itaque, fratres mei, si putatis aliquid tale habituros nos in illa patria, ad quam nos exhortatur tuba coelestis, et propterea vos a praesentibus abstinetis, ut illic talia copiosius recipiatis; sic estis quomodo illi qui jejunant propter epulas majores, et continent se majore incontinentia. Nolite ergo sic: ad aliquid vos ineffabile praeparate; mundate cor ab omnibus affectionibus vestris terrenis et saecularibus. Visuri sumus quiddam, quo viso beati erimus, et hoc solum nobis sufficiet. Et quid? non manducabimus? Imo manducabimus; et ipse erit cibus [PL37.1109] noster, qui et reficiat, et non deficiat. Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te. Jam dictum est unde jucundabimur: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Laudemus et modo Dominum, quantum possumus, mixtis gemitibus; quia laudando eum desideramus eum, et nondum tenemus: cum tenuerimus, subtrahetur omnis gemitus, et remanebit sola et pura et aeterna laudatio. Conversi ad Dominum.

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1070-1109 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22