1. [vers. 1.] Psalmus centesimus quartus, primus est in eis quibus praenotatur Alleluia. Cujus verbi, vel potius duorum verborum, interpretatio est, Laudate Deum. Et ideo inde coepit: Confitemini Domino, et invocate nomen ejus. In laude enim intelligenda est ista confessio, sicut est, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25). Praemissa enim laude, invocatio sequi solet, ubi desideria precator alligat: unde et ipsa oratio dominica habet a capite brevissimam laudem, quod est, Pater noster qui es in coelis (Id. VI, 9). Tunc quae petuntur, deinceps consequuntur. Unde et alibi in psalmo dicitur: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum (Psal. LXXIV, 2). Quod alibi est planius: Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero (Psal. XVII, 4): ita et hic, Confitemini, inquit, Domino, et invocate nomen ejus; quod tale est, ac si diceret, Laudate Dominum, et invocate nomen ejus. Exaudit quippe invocantem, quem laudantem videt: laudantem videt, quem probat amantem. Et in quo voluit Dominus boni servi amorem circa se ostendi maxime, nisi in eo quod illi ait, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17)? Unde et hic sequitur, Annuntiate inter gentes opera ejus; vel potius, ut de graeco ad verbum exprimatur, quod et alii latini codices habent, Evangelizate in gentibus opera ejus. Quibus hoc dicitur, nisi Evangelistis in prophetia?

2. [vers. 2, 3.] Cantate ei, et psallite ei. Verbo et opere laudate: ore quippe cantatur; psalterio autem, hoc est manibus, psallitur. Narrate omnia mirabilia ejus: laudamini in nomine sancto ejus. Possunt hi duo versus ex duobus verbis superioribus dicit non absurde [PL37.1391] videri: ut quod ait: Narrate omnia mirabilia ejus, referatur ad id quod dictum est, Cantate ei; quod vero sequitur, Laudamini in nomine sancto ejus, referatur ad id quod dictum est, Et psallite ei: illud scilicet ad verbum bonum, quo cantatur ei, et narrantur omnia mirabilia ejus; illud autem ad opus bonum, quo psallitur ei, ne velit quisque de opere bono tanquam in sua virtute laudari. Ideo cum dixisset, Laudamini, quod utique bene operantes merito possunt; addidit, in nomine sancto ejus: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Qui ergo non sibi, sed ei volunt psallere, caveant facere justitiam suam coram hominibus, ut videantur ab eis; alioquin mercedem non habebunt apud Patrem, qui in coelis est (Matth. VI, 1): sed luceant opera eorum coram hominibus, non eo fine ut ipsi videantur ab eis, sed ut videant bona opera eorum, et glorificent Patrem eorum, qui in coelis est (Id. V, 16). Hoc est laudari in nomine sancto ejus. Unde et in alio psalmo legitur: In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 2, 3). Quod et hic quodammodo sequitur, Laetetur cor quaerentium Dominum: sic enim mites jucundantur, qui non amaro zelo eos jam bene operantes aemulantur.

3. [vers. 4.] Quaerite Dominum, et confortamini. Hoc enim de graeco expressius interpretatum est, quamvis verbum minus latinum videatur: unde et alii codices habent, confirmamini; alii, corroboramini. Et quippe dicitur, Fortitudo mea (Psal. XVII, 2); et, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10): ut eum quaerendo atque ad eum accedendo, et illuminemur et confortemur; ne caecitate quid faciendum sit non videamus, aut infirmitate non faciamus etiam quod videmus. Quod ergo est ad videndum, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 5); hoc est ad faciendum, Quaerite Dominum, et corroboramini. Quaerite, inquit, faciem ejus semper. Quae est facies Domini, nisi praesentia Dei? Sicut facies venti, et facies ignis: dictum est enim, Sicut stipulam ante faciem venti (Psal. LXXXII, 14); et, Sicut fluit cera a facie ignis (Psal. LXVII, 3). Et multa talia ponit Scriptura, nihil aliud quam earum rerum praesentiam volens intelligi, quarum nominat faciem. Sed quid est, Quaerite faciem ejus semper? Scio quidem quia mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28); sed si semper quaeritur, quando invenitur? An semper dixit, in tota vita ista qua hic vivitur, ex quo id nos facere debere cognovimus, quando et inventus quaerendus est? Jam quippe illum invenit fides, sed adhuc eum quaerit spes. Charitas autem et invenit eum per fidem, et eum quaerit habere per speciem: ubi tunc sic invenietur, ut sufficiat nobis, et ulterius non quaeratur. Nisi enim eum in ista vita inveniret fides, non diceretur, Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, Derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas (Isai. LV, 6, 7). Item si fide inventus, non adhuc esset perquirendus, non diceretur, »Si enim quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus« (Rom. VIII, 25): et quod Joannes ait, »Scimus [PL37.1392] quia cum appruerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est« (I Joan. III, 2). An forte etiam cum facie ad faciem viderimus eum sicuti est, adhuc perquirendus erit, et sine fine quaerendus, quia sine fine amandus? Dicimus enim etiam praesenti alicui, Non te quaero; id est, non te diligo. Ac per hoc qui diligitur, etiam praesens quaeritur, dum charitate perpetua, ne fiat absens, agitur. Proinde quem quisque diligit, etiam cum eum videt, sine fastidio semper vult esse praesentem, hoc est, semper quaerit esse praesentem. Et nimirum hoc est, Quaerite faciem ejus semper, ut non huic inquisitioni, qua significatur amor, finem praestet inventio, sed amore crescente inquisitio crescat inventi.

4. [vers. 5.] Jam deinceps temperat se laudator iste ardens, et ad capacia verba descendit; infirmum amorem atque lactentem temporabilus Dei mirabilibus nutriens. Mementote, inquit, mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus. Qui locus similis videtur illi loco, ubi ad Moysen quaerentem quis esset, cum dixisset, Ego sum qui sum, et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos: quod ex quantulacumque particula rara mens capit: deinceps nomen suum commemorans, erga homines gratiam suam misericorditer temperavit, dicens, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III, 14, 13). Ubi intelligi voluit, et illos quorum se Deum dixit, vivere secum in aeternum, et hoc dixit quod capi etiam a parvulis posset: ut, Ego sum qui sum, illi pro captu intelligerent, qui grandibus viribus charitatis nossent quaerere faciem ejus semper. Si ergo quod est ipse, multum est ad vos vel videre quaerere, Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus.

5. [vers. 6, 7.] Et quibus dicitur? Semen Abraham servi ejus, filii Jacob electi ejus. Vos semen Abraham, vos filii Jacob, mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus. Ne quis autem uni genti hoc tribueret Israelitarum secundum carnem, et non intelligeret magis esse semen Abrahae filios promissionis quam filios carnis, quibus Apostolus dicit, cum Gentibus loqueretur, »Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes« (Galat. III, 29); sequitur et dicit, »Ipse Dominus Deus noster; in omni terra judicia ejus.« Hoc dicitur per Isaiam ad Jerusalem liberam, matrem nostram: Et qui eruit te, ipse Deus tuus, universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 5). An Judaeorum Deus tantum? Absit (Rom. III, 29). Ipse Dominus Deus noster; in omni terra judicia ejus: quia in omni terra Ecclesia ejus, ubi praedicantur judicia ejus. Quid ergo ait in alio psalmo: »Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel; non fecit sic omni genti, et judicia sua non manifestavit eis« (Psal. CXLVII, 19, 20). Ideo dictum est, quia unam gentem voluit intelligi pertinentem ad semen Abrahae; quae vocata est quidem ex omnibus gentibus, et sic in ea dicuntur omnes gentes, [PL37.1393] ut una sit gens in adoptionem vocata. Extra istam nulli genti manifestavit judicia sua: quoniam qui ea non crediderunt, etiamsi annuntiata sunt, manifestata eis utique non sunt; quia nisi credant, non intelligent.

6. [vers. 8-11.] Memor fuit in saeculum testamenti sui. Alii codices habent, in aeternum; quod ex ambiguo graeco factum est. Sed si in hoc saeculum intelligendum est, non in aeternum; quomodo exponens cujus testamenti memor fuerit, adjungit et dicit: Verbi quod mandavit in mille generationes? Quod adhuc cum aliquo fine potest intelligi; sed deinde dicit: »Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac; et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum.« Ubi nullus est ambiguitatis locus: αἰώνιον quippe habet graecus, quod nusquam nostri nisi aeternum interpretati sunt; vix autem aliqui alicubi αἰώνιον aeternale dixerunt. Nisi forte quia αἰῶνα familiarius interpretantur saeculum, αἰώνιον non aeternum, sed saeculare interpretari velint; quod neminem ausum fuisse commemini. Si autem hoc loco Testamentum Vetus intelligendum est, propter terram Chanaan; sic enim sermo contexitur, »Et statuit illud« ipsi »Jacob in praeceptum, et« ipsi »Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:« quomodo intelligendum est aeternum, cum terrena illa haereditas aeterna esse non possit? Et ideo Vetus Testamentum vocatur, quia per Novum aboletur. Mille vero generationes, nec aeternum videntur aliquid significare; quia utique finem habent, et ad ipsa temporalia nimis multae sunt. Quamlibet enim paucis annis generatio determinetur, quam Graeci γενεάν dicunt; quam minimam quidam quindecim annis terminaverunt, ex qua homo incipit posse generare; quae sunt istae mille generationes, non solum a tempore Abraham, quando ei facta est ista promissio, usque ad tempus Novi Testamenti, sed ab ipso Adam, usque ad terminum saeculi? Quis enim audeat dicere quindecim annorum millibus hoc saeculum extendi?

7. Proinde mihi videtur non hic Vetus Testamentum intelligendum, quod Novo esse tollendum dicitur per prophetam, »Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Jacob Testamentum Novum; non secundum Testamentum quod constitui patribus eorum, cum eduxissem eos de terra Aegypti« (Jerem. XXXI, 31, 32): sed testamentum fidei, quod laudat Apostolus, cum Abraham nobis proponit imitandum, et de Legis operibus gloriantes inde convincit, quod Abraham etiam ante circumcisionem credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Galat. III, 5, 6): Denique cum dixisset, Memor fuit in saeculum testamenti sui; quod in aeternum intelligere debemus, testamenti scilicet justificationis et haereditatis aeternae, quam fidei promisit Deus: Verbi, inquit, quod mandavit in mille generationes. Quid est, mandavit? Quod enim ait, Tibi dabo terram Chanaan, non mandatum est, sed promissum: mandatum est autem [PL37.1394] quod facere debemus, promissum quod accipere. Mandatum ergo fides est, ut justus ex fide vivat (Rom. I, 17); et huic fidei haereditas aeterna promittitur. Mille ergo generationes, propter numeri perfectionem, pro omnibus intelligendae sunt; id est, quamdiu generatio generationi sequendo succedit, tamdiu mandatum est vivendum ex fide. Quod observat populus Dei, filii promissionis nascendo venientes, et moriendo abeuntes, donec omnis generatio finiatur; quod millenario numero significatum est, quia denarii numeri solidum quadratum decem decies, et hoc decies, ad mille pervenit. Quod disposuit, inquit, ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. Et statuit illud Jacob, id est ipsi Jacob, in praeceptum. Ipsi sunt tres patriarchae quorum specialiter se dicit Deum, quos et Dominus nominat in Testamento Novo, ubi dicit: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Ista est haereditas aeterna. Nam et hic, ubi ait, Statuit illud Jacob in praeceptum; manifestat praeceptum esse fidei: non enim promissum appellaret praeceptum. Si enim opus est in praecepto, merces in promisso: Hoc est opus Dei, Dominus ait, ut credatis in eum quem ille misit (Joan. VI, 29). Hoc ergo verbum quod mandavit, memor in aeternum testamenti sui, hoc est, verbum fidei quod praedicamus (Rom. X, 8), statuit illud ipsi Jacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, id est, quod ex ipso verbo et praecepto impleto daturus esset aliquid aeternum. Dicens, Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae. Quomodo ergo est hoc aeternum, nisi aliquid aeternum significet? Ipsa enim dicta est terra promissionis, terra fluens lac et mel (Exod. III, 8, 17). Quod totum significat gratiam, in qua gustatur quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 8); ad quam non omnes homines pertinent: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Ideo addidit, Funiculum haereditatis vestrae. Unde in alio psalmo, semel Abrahae, quod est Christus, intelligitur loqui, ubi dicit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 6). Cur autem dicta sit terra Chanaan, interpretatio hujus nominis aperit; Chanaan quippe interpretatur Humilis. Quod si ad illam referatur sententiam sancti Noe, qua eumdem Chanaan dixit futurum servum fratrum suorum (Gen. IX, 25), hinc est etiam servilis timor. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum (Joan. VIII, 35). Ideo excluso Chananaeo, datur terra promissionis semini Abrahae. Consummata enim charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), ut filius maneat in domo in aeternum. Unde dictum est, Et ipsi Israel in testamentum aeternum.

8. [vers. 12.] Deinceps exsequitur historiam in Librorum sanctorum veritate notissimam. Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae in ea: id est, in terra Chanaan. Quando ibi patres habitaverunt Abraham, Isaac et Jacob, antequam eam acciperent haereditatem, in semine suo paucissimi erant, et incolae in ea. Nonnulli [PL37.1395] autem codices habent, non, paucissimi et incolae; sed, paucissimos et incolas. Ubi apparet eos qui ista ita interpretati sunt, graecam fuisse locutionem secutos, quae transferri non potest in latinum, nisi cum ea absurditate, quae ferri omnino non possit. Si enim totam ipsam locutionem transferre conemur, dicturi sumus, In eo esse illos numero brevi, paucissimos et incolas in ea. Quod autem ait graecus, In eo esse illos, hoc est latine, Cum essent: quod verbum non potest casus accusativus sequi, sed nominativus. Quis enim dicat, Cum essent paucissimos? sed, Cum essent paucissimi.

9. [vers. 13-15.] »Cum« ergo »essent numero breves,« vel, »numero brevi, paucissimi et incolae in ea; transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.« Repetitio est ejus quod dixerat, »de gente in gentem. Non dimisit hominem nocere eis:« id est, non permisit. Graeca autem locutio est, nocere illos; latina vero, nocere illis. Et corripuit pro eis reges. Nolite, inquit, tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Verba dixit Dei corripientis vel arguentis reges, ne laederent sanctos patres, cum essent numero breves, et paucissimi atque incolae in terra Chanaan. Quae verba licet in libris ejus historiae non legantur, tamen intelligenda sunt vel latenter dicta, sicut Deus in hominum cordibus loquitur occultis et veracibus visis, vel etiam per Angelum expressa. Nam et rex Gerarum et rex Aegyptiorum divinitus admoniti sunt ne nocerent Abrahae (Gen. XII, 17-20; et XX, 3), et rex alius ne noceret Isaac (Id. XXVI, 8-11), et alii ne nocerent Jacob (Id. XXXI-XXXIII); cum essent paucissimi et incolae, antequam ad incolendam Aegyptum cum filiis suis transiret Jacob: quod intelligitur in eo commemoratum, quod ait, Transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum. Sed quia occurrebat quaerere, antequam transirent et in Aegypto multiplicarentur, quomodo numero breves, paucissimi et incolae in aliena terra perdurare potuerunt, secutus adjunxit, Non permisit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

10. Potest autem merito movere quomodo fuerint christi appellati, antequam esset unctio, ex qua hoc nomen impositum est regibus: quod a Saüle coepit, cui David successit in regno; atque inde caeteri et reges Judae et reges Israel continuatione sacratae consuetudinis unguebantur: in qua unctione figurabatur unus verus Christus, cui dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Unde ergo illi jam tunc christi appellabantur? Nam prophetas eos fuisse, legimus de Abraham; et utique, quod de illo manifeste dictum est, hoc et de illis intelligendum est. An ideo christi, quia etiamsi latenter, jam tamen christiani? quamvis enim caro Christi ex illis, tamen Christus ante illos: quod et Judaeis respondit, dicens, Antequam Abraham fieret, [PL37.1396] ego sum. Quomodo autem hunc illi ignorarent, aut in eum non crederent; cum propterea prophetae dicerentur quia licet occultius, tamen Dominum praenuntiabant? Unde aperte ipse dicit: Abraham concupivit videre diem meum, et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 58, 56). Non enim quisquam praeter istam fidem quae est in Christo Jesu, sive ante ejus incarnationem, sive postea, reconciliatus est Deo; cum sit ab Apostolo veracissime definitum: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5).

11. [vers. 16.] Deinde jam narrare incipit quomodo factum sit ut transirent de gente in gentem, et de regno in populum alterum. »Et vocavit,« inquit, »famem super terram; omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph.« Per hoc factum est ut transirent de gente in gentem, de regno in populum alterum. Sed non sunt negligenter praetereundae Scripturarum sanctarum locutiones. Vocavit, inquit, famem super terram: quasi fames aliqua persona sit, vel aliquod animatum corpus, vel aliquis spiritus qui obedire posset vocanti; cum sit fames ex inedia contracta pernicies, atque ita sit in eis qui eam patiuntur, ut aliquis morbus. Sicut enim morbus ut esse desinat, fit plerumque per medicamentum; sic et fames sanatur quodammodo per alimentum. Quid est ergo, Vocavit famem? An forte ista mala quae patiuntur homines, habent quosdam praepositos suos angelos malos (nam et in alio psalmo dicit immissione per angelos malos Deum homines afflixisse [Psal. LXXVII, 49], non utique errante judicio), et hoc est forte, Vocavit famem, id est angelum propositum famis, et ejus rei nomine cujus est praepositus, appellatum? Ex qua opinione Romani veteres quosdam deos tales consecrarunt, sicut deam Febrem, deumque Pallorem. An quod est credibilius, Vocavit famem, intelligendum est, Dixit ut fames esset; ut hoc sit vocare, quod appellare; hoc appellare quod dicere; hoc dicere, quod jubere? Nam ille vocavit famem, qui vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt. Nec ibi Apostolus dixit, Qui vocat ea quae non sunt, ut sint; sed, tanquam sint (Rom. IV, 17). Apud Deum quippe jam factum est quod ejus dispositione futurum est; quia de illo alibi dicitur, Qui fecit quae futura sunt (Isai. XLV, 11, sec. LXX). Et hic quando fames facta est, tunc dicta est vocata, id est, ut adesset quae jam fuerat in ejus occulta gubernatione disposita. Denique quomodo vocaverit famem, statim exposuit, dicens, Omne firmamentum panis contrivit. Et haec suit, dicens, Omne firmamentum panis contrivit. Et haec inusitata locutio est: contrivit enim dixit, pro eo quod est, consumpsit.

12. [vers. 17.] Misit ante eos virum. Quem virum? Joseph. Quomodo misit? In servum venundatus est Joseph. Nempe quando factum est, peccatum erat fratrum, et tamen Deus misit Joseph in Aegyptum. Intuenda est ergo res magna et pernecessaria, quomodo Deus bene utatur malis operibus hominum, [PL37.1397] sicut illi contra male utuntur bonis operibus Dei.

13. [vers. 18, 19.] Contexit deinde narrationem, commemorans quae pertulerit Joseph in humilitate sua, et quomodo fuerit sublimatus. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. Compedes quidem accepisse Joseph, non legimus; sed factum esse, minime dubitandum est. Aliqua enim praetermitti potuerunt in illa historia, quae tamen Spiritum sanctum non laterent, qui in his loquitur Psalmis. Ferrum autem quod dicit pertransisse animam ejus, tribulationem durae necessitatis accipimus: non enim corpus, sed animam dixit. Talis enim locutio est quaedam in Evangelio, ubi Simeon dixit ad Mariam: »Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes (Luc. II, 34, 35). Passio quippe Domini, quae multis ruina fuit, et in qua multorum cordium occulta patuerunt, quoniam expressum est quid de Domino sentiebant, et ipsam ejus matrem graviter carnali orbitate percussam sine dubio contristavit. In illa vero tribulatione fuit Joseph, donec veniret verbum ejus, quo fuerat interpretatus veraciter somnia: unde commendatus est regi, ut etiam illi de somniis ejus futura praediceret (Gen. XLI). Sed quoniam dixit, donec veniret verbum ejus, ne omni modo ejus sic intelligeremus, ut quisquam rem tantam homini tribuendam putaret; continuo subjecit, Eloquium Domini inflammavit eum: vel, quod magis de graeco expressum alii codices habent, Eloquium Domini ignivit eum; ut etiam ipse inter eos computaretur, quibus dictum est, Laudamini in nomine sancto ejus. Eloquium Domini ignivit eum. Merito Spiritus sanctus quando a Domino missus est, visae sunt illis linguae divisae velut ignis (Act. II, 3): et Apostolus dicit, Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). A quo igne discedunt, de quibus dicitur: Refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12).

14. [vers. 20-22.] Denique sequitur, Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Ipse est rex, qui princeps populorum: solvit compeditum, dimisit inclusum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. Graecus habet, Et seniores ejus sapientiam doceret. Quod omnimodo ad verbum ita dici posset: Erudiret principes ejus sicut semetipsum, et seniores ejus sapientes faceret: πρεσβυτέρους enim habet, quos dicere solemus seniores, non γέροντας, id est senes; σοφίσαι autem, quod uno verbo latine dici non potest, a sapientia dictum est, quae σοφία graece dicitur, non a prudentia, quae φρόνησις appellatur. Neque hoc tamen legimus in illa sublimitate Joseph, sicut nec compedes in ejus humilitate. Sed unde fieri posset ut vir tantus, unius veri Dei cultor, in Aegypto alendis tantummodo corporibus, et rebus tantum corporalibus gubernandis esset intentus, et quo eos meliores [PL37.1398] redderet, curam non gereret animorum? Sed ea conscripta sunt in illa historia, quae secundum intentionem scribentis, in quo erat Spiritus sanctus, rebus futuris illa narratione significandis sufficere judicata sunt.

15. [vers. 23.] Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. Quod est Israel, hoc est Jacob; et quod est Aegyptus, hoc est terra Cham. Hic enim apertissime demonstratum est, de semine Cham filii Noe, cujus primitivus fuit Chanaan exortam fuisse etiam gentem Aegyptiorum. Proinde in quibus codicibus hoc loco legitur Chanaan, emendandum est. Melius autem interpretatum est, accola fuit, quam, sicut alii codices habent, inhabitavit: quod tantumdem esset, si et incola diceretur; nihil enim aliud significat. Nam idipsum est verbum in graeco isto loco, quod est et superius, ubi dictum est, Paucissimi et incolae in ea. Incolatus porro, vel accolatus, non indigenam, sed advenam ostendit. Ecce quomodo transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum. Quod breviter propositum fuerat, breviter narrando explicatum est. Sed de quo regno transierunt in populum alterum, merito quaeri potest. Nondum enim regnabant in terra Chanaan, quia nondum ibi fuerat regnum constitutum populi Israel. Quomodo ergo potest intelligi, nisi forte secundum anticipationem, quia ibi regnum futurum erat seminis eorum?

16. [vers. 24.] Deinceps narrantur quae in Aegypto gesta sunt. Et auxit, inquit, populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. Etiam hoc totum breviter propositum est, ut quemadmodum factum sit, deinde narretur. Non enim tunc firmatus est populus Dei super Aegyptios inimicos suos, quando eorum masculini fetus necabantur, vel quando in faciendis lateribus conterebantur; sed quando in manu potenti, per signa et portenta Domini Dei sui, metuendi et honorandi facti sunt, donec duri regis contentio vinceretur, et mare Rubrum persecutorem cum exercitu ejus obrueret.

17. [vers. 25.] Quod ergo breviter positum est, Firmavit populum suum super inimicos ejus, velut quaereremus quomodo factum sit; incipit dicere, donec etiam id narrando determinet. Et convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. Numquidnam intelligendum est, vel credendum quod Deus cor hominis ad facienda peccata convertat? an peccatum non est, vel parvum peccatum est, odisse populum Dei, et dolum facere in servos ejus? Quis hoc dixerit? Numquid ergo istorum tam gravium peccatorum auctor est Deus, qui nullius vel levissimi peccati auctor credendus est? Quis sapiens, et intelliget haec (Psal. CVI, 43)? Nam ipsa est illa mirabilis Dei bonitas, qua bene utitur etiam malis, vel angelis, vel hominibus. Cum enim ipsi vitio suo mali sint, ille de malo eorum bene facit. Non enim antequam odissent populum ejus boni erant; sed maligni et impii tales erant, qui facile incolis suis felicibus inviderent. In eo ergo quod populum [PL37.1399] suum multiplicavit, hoc beneficio suo malos ad invidendum convertit. Invidia est enim odium felicitatis alienae. Sic ergo convertit cor eorum, ut per invidentiam odissent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. Non itaque cor illorum malum faciendo, sed populo suo benefaciendo, cor illorum sponte malum convertit ad odium. Non enim rectum cor pervertit, sed sponte perversum ad odium populi, ubi eo malo bene uteretur, convertit; non illos malos faciendo, sed istis bona, quibus mali facillime possent invidere, largiendo. Quo illorum odio, et ad exercitationem populi sui, et ad gloriam nominis sui, quae nobis est utilis, quomodo sit usus, consequentia docent: quae in ejus laude commemorantur, cum cantatur Alleluia.

18. [vers. 26.] Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Sufficeret, quem elegit; sed nihil in eo quaerendum est, quod additum est, ipsum. Locutio Scripturarum est, sicuti est, In qua habitabunt in ea (Num. XIII, 20; et Levit. XVIII, 3, sec. LXX): qua locutione divinae paginae plenae sunt.

19. [vers. 27.] Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham. Non ita debemus accipere, verba signorum et prodigiorum, quasi verba, quibus verbis fierent signa et prodigia, id est, quae dicerent ut fierent signa et prodigia. Multa enim sine verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, vel favilla in coelum missa. Sed quia illa ipsa quae facta sunt, non erant alicujus significationis inania, sicut et verba quae loquimur; ideo et ipsa dicta sunt verba, non vocum et sonorum, sed signorum et prodigiorum. Posuit in eis, id est, fecit per eos.

20. [vers. 28.] Misit tenebras, et obscuravit. Scriptum est et hoc inter plagas quibus Aegyptii percussi sunt. Quod autem sequitur, in diversis codicibus varie legitur. Alii namque habent, Et exacerbaverunt sermones ejus; alii vero, Et non exacerbaverunt sermones ejus: sed quod prius dixi, in pluribus invenimus; ubi autem addita est negativa particula, vix duos codices potuimus reperire. Sed ne forte mendositas propter sensum faciliorem abundaverit; quid enim facilius intelligitur quam id quod dictum est, Et exacerbaverunt sermones ejus, utique contumacibus contradictionibus suis? conati sumus secundum aliquam rectam sententiam etiam illud exponere: et hoc interim occurrit, Non exacerbaverunt sermones ejus, id est, in Moyse et Aaron; quia eos etiam durissimos patientissime pertulerunt, donec omnia quae Deus in eis facere disposuerat, ex ordine complerentur.

21. [vers. 29, 30.] Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regnum ipsorum: tanquam diceret, Terram eorum convertit in ranas. Tanta enim ranarum fuerat multitudo, ut hoc per ὑπερβολὴν convenienter diceretur.

22. [vers. 31.] Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus eorum. Si quaeritur quando dixerit, in verbo ejus erat antequam fieret; et sine tempore [PL37.1400] ibi erat, quo tempore fieret: quanquam et per Angelos, et per servos suos Moysen et Aaron, etiam tunc quodammodo dixit ut fieret, quando fuerat faciendum.

23. [vers. 32.] Posuit pluvias eorum grandinem. Similis locutio est illi ubi ait, Dedit terram eorum ranas; nisi quod ibi non utique in ranas tota terra conversa est, pluvia vero in grandinem etiam tota potuit. Ignem comburentem in terra ipsorum: subauditur, posuit.

24. [vers. 33.] Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Hoc vi grandinis et fulminibus factum est; unde et ignem dixit comburentem.

25. [vers. 34.] Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus. Una plaga est locustae et bruchi; quoniam altera est parens, altera est fetus.

26. [vers. 35.] Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. Et fenum fructus est, sicut loqui Scriptura consuevit, quae fenum appellat etiam segetes frugum, sed ut duo diceret, duobus fortasse quae dixerat, numero voluit consonare, id est, locustae et brucho. Hoc autem totum pertinet ad elocutionis varietatem medentem fastidio, non ad diversitatem sententiarum.

27. [vers. 36.] Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Haec plaga novissima est, excepta morte in mari Rubro. Primitias vero laborum, propter primogenita pecorum, dictum arbitror. Quae plagae cum sint decem, nec omnes commemoratae sunt, nec eodem ordine quo ibi factae leguntur. Libera enim est laudatio a lege narrantis et texentis historiam. Cujus laudationis auctor et dictor cum sit per Prophetam Spiritus sanctus; eadem utique auctoritate qua per eum egit hominem qui illam scripsit historiam, et commemorat aliquid factum quod ibi non legitur, et quod ibi legitur praeterit.

28. [vers. 37.] Adjungit autem etiam hoc laudibus Dei, quod argento et auro ditatos Israelitas eduxit ex Aegypto; quia et ipsi tales erant, qui nondum possent contemnere laborum suorum licet temporalem, tamen debitam justamque mercedem: nec in eo quod Aegyptios deceperunt, a quibus sibi ut commodaretur aurum argentumque petiverunt, putandus est Deus hujusmodi dolos, eis qui sursum cor habent, vel jubere, vel, si fecerint, approbare. Magis enim per illa Dei verba, utique ab illo qui cor eorum videbat et cupiditates examinabat, permissi sunt facere ista, quam jussi: non tamen sine aliquo provectu animae carnalis, quod et his fecerunt qui talia jure passi sunt, et quamvis per dolum, ab iniquis hominibus tamen quod sibi reddi debuit, abstulerunt. Sicut autem Aegyptiorum iniquitate, sic istorum infirmitate, ad id quod opus erat illis factis figurandum et praenuntiandum divine usus est Deus. Et eduxit eos in argento et auro. Et ista locutio Scripturarum est. Pro eo quippe dictum est, in argento et auro, ac si diceretur, cum argento et auro. Et non erat in tribubus [PL37.1401] eorum infirmus: sed corpore, non animo. Etiam hoc magnum Dei beneficium fuit, ut in illa necessitate migrandi nullus esset aegrotus.

29. [vers. 38.] Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. Timor utique Hebraeorum super Aegyptios. Non enim timor eorum, quo timebant Hebraei, sed quo timebantur. Dicet aliquis: Quomodo ergo nolebant eos dimittere Aegyptii? quomodo tanquam redituros dimiserunt? quomodo tanquam redituris et reddituris aurum et argentum petentibus commodaverunt, si laetata est Aegyptus in profectione eorum? Sed intelligendum est, post illam ultimam Aegyptiorum mortem, et tantam stragem in mari Rubro tam magni persequentis exercitus, Aegyptios timuisse residuos ne redirent Hebraei, et eorum reliquias magna facilitate contererent. Tunc impletum est quod superius, cum dixisset, Et auxit populum suum vehementer, mox addidit, Et firmavit eum super inimicos ejus. Hanc enim sententiam uno versiculo propositam ut explicaret, quomodo id factum sit, adjunxit caetera quae in hac laude cladis narravit, usque ad istum locum, ubi ait, laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos; velut assignans quod proposuerat, quia firmavit populum suum super inimicos ejus.

30. [vers. 39.] Proinde jam dicit quae iter agentibus in eremo beneficia divina collata sunt. Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Tam sunt haec manifesta quam nota.

31. [vers. 40.] Petierunt, et venit coturnix. Non coturnicem concupiverunt, sed carnes. Quia vero et coturnix caro est, et in isto psalmo non loquitur de amaricatione illorum in quibus non est beneplacitum Deo, sed de fide electorum, quod est verum semen Abrahae; ipsi intelligendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium murmur opprimeretur. Jam in versu qui sequitur, Et pane coeli saturavit eos, manna quidem non nominavit, sed nulli obscurum est qui illas litteras legit.

32. [vers. 41.] Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina. Et hoc factum tam cito intelligitur, quam legitur.

33. [vers. 42-44.] His autem omnibus beneficiis suis, Deus commendat in Abraham meritum fidei. Sequitur enim et dicit: »Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.« Quod ait, populum suum; hoc repetivit, electos suos: et quod ait, in exsultatione; hoc repetivit, in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Quod sunt, regiones gentium; hoc sunt, labores populorum: et quod dictum est, dedit illis; hoc repetitum est, possederunt.

34. [vers. 45.] Et tanquam quaereremus cui bono [PL37.1402] ista data sunt, ne hoc ipsum putaretur summum bonum, quod ista felicitas rerum temporalium populo Dei data est; continuo eam ad aliud retulit, ubi summum bonum oportet inquiri: Ut custodiant, inquit, justificationes ejus, et legem ejus requirant. Ubi intelligendum est Dei servos et electos filios promissionis, verum et germanum semen Abrahae, imitantes fidem Abrahae, propterea ista bona terrena sumere a Deo, ut non in eis luxu diffluant, sive perversa securitate torpescant; sed ideo habeant divina misericordia haec omnia praeparata, in quibus quaerendis possent negotiosissimis laboribus occupari, ut ad hoc vacent unde bonum aeternum possit acquiri, hoc est, Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. Denique, quoniam semen Abrahae tales hic intelligi voluit, qui vere essent semen Abrahae, quales utique nec in illo populo defuerunt: quod etiam apostolus Paulus satis ostendit, cum dicit, Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo (I Cor. X, 5); si enim non in omnibus, profecto fuerunt ibi quidam in quibus beneplacitum est Deo: quia ergo tales psalmus iste commendat, nihil hic dixit de iniquitatibus et irritationibus et amaricatione eorum in quibus non est beneplacitum Deo. Sed quia et iniquis non sola justitia, verum etiam misericordia Dei omnipotentis et clementis apparuit; de illis sequens loquitur psalmus cum laudibus Dei. Et tamen utrique in uno populo fuerunt, nec istos illi suarum iniquitatum contagione polluerunt. Novit enim Dominus qui sunt ejus: et si in hoc saeculo non potest ab injustis, recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19).

35. Ut ergo tanquam in corpore psalmi hujus velut latentem quodammodo ejus animam commendemus, hoc est, in verbis quasi exterioribus interiorem intellectum: videtur mihi admoneri semen Abrahae, qui sunt omnes filii promissionis pertinentes ad aeternam haereditatem testamenti aeterni, ut tanquam ipsam haereditatem sibi eligant Deum, et eum gratis colant, id est, propter ipsum, non propter aliquod emolumentum mercedis extra ipsum; et hoc faciant laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in suam, sed in ejus gloriam per fidem bene operantes, spe gaudentes, charitate ferventes (Rom. XII, 11, 12). Hoc totum sonat his versibus: »Confitemini Domino, et invocate nomen ejus, annuntiate in gentibus opera ejus. Cantate ei, et psallite ei, narrate omnia mirabilia ejus. Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.«

36. Deinde ad parvulorum corda nutrienda, ut roborentur in fide, de Patriarchis proponuntur exempla et illorum fidei et promissionis Dei, ut imitando et sperando simus semen illorum, non de sola gente Hebraeorum, sed quotquot istam gratiam suscipiunt in omni terra. Quod totum his versibus continetur: »Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus. Semen Abraham servi ejus, [PL37.1403] filii Jacob electi ejus. Ipse Dominus Deus noster, in omni terra judicia ejus. Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. Et statuit illud ipsi Jacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaam, funiculum haereditatis vestrae.« Quae omnia, pro modulo meo, quemadmodum accipienda essent, exposui.

37. Hic occurrebat animo parvulae fidei: Si ergo Deus gratis est colendus, et testamenti aeterni haereditas ipse a seipso requirendus; mortalem istam vitam quaerentium eum, et temporales necessitates, an et ipsa suae misericordiae multiplicatione non deserit? Nam intente audite quid praestiterit patribus nostris, vel in quibus fidei exempla constituit, vel qui ex illorum carne propagati etiam fidem imitati sunt. Cum essent ipsi numero brevi, paucissimi et incolae in ea: id est, in terra Chanaan. Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis, et arguit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

38. Si autem quaeritis quomodo »transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum,« audite: »Et vocavit famem super terram, omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini ignivit eum: misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et seniores ejus prudentiam doceret. Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.« Ecce quomodo »pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.«

39. Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. Si autem scire vultis quomodo eum firmaverit super inimicos ejus, audite: »Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. Misit tenebras, et obscuravit, et exacerbaverunt sermones ejus. Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regum ipsorum. Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus eorum. Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. Et percussit [PL37.1404] omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Et eduxit eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.« Ecce quomodo populum suum firmavit super inimicos ejus.

40. Cum autem inimicis eorum ista mala justitia ejus inflixerit; quae ipsis largita sit etiam temporalia misericordia ejus, accipite: »Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Petierunt, et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos. Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt.« Non ut propter ista eum colant, sed ut ea quoque ad bonum aeternum referant atque convertant; id est, Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. Quaecumque igitur alia bona dat Deus, referenda sunt ad gratuitum cultum ejus: ipse autem cultus ejus non est referendus ad alia bona, quae dat Deus; tunc enim erit gratuitus. Ad quod certamen provocans hostis, ausus est dicere Deo: Numquid Job gratis colit Deum (Job I, 9)? Porro si in servum venundatus Joseph, et humiliatus, et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos ejus; quanto magis Jesus venundatus et humiliatus a fratribus suis secundum carnem, et exaltatus in coelis, locum facit ad aeterna bona populo Dei, triumphanti de diabolo et angelis ejus? Audi ergo, semen Abrahae, non de carne glorians, sed imitans fidem; audite, servi Dei, et electi Dei, promissionem habentes vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8). Si tentationes durae sunt in hoc saeculo, Joseph in carcere, Jesum in cruce cogitate. Si rerum temporalium prosperitas adjacet, non propter ipsam Deo, sed ipsa utimini propter Deum: nec eum existimetis propter vitae hujus necessaria coli a cultoribus suis, quae donat et blasphematoribus suis; sed quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33).

IN PSALMUM CV ENARRATIO

1. Psalmus centesimus quintus etiam ipse praenotatur, Alleluia: et hoc dupliciter. Sed quidam dicunt unum Alleluia pertinere ad finem psalmi superioris, alterum ad hujus principium. Et hoc asserunt quod omnes Alleluiatici psalmi habeant in fine Alleluia, non omnes in capite: unde quicumque psalmus non habet in fine Alleluia, nec in capite volunt eum habere; quod autem in ejus capite videtur esse, ad finem superioris pertinere. Sed nos quousque nobis aliquibus certis documentis id verum esse persuadeant, [PL37.1405] multorum consuetudinem sequimur, qui ubicumque legunt Alleluia, eidem psalmo attribuunt, in cujus hoc capite inveniunt. Paucissimi enim codices sunt (quod quidem in nullo graecorum reperi, quos inspicere potui), qui habeant Alleluia in fine centesimi et quinquagesimi psalmi; post quem jam nullus est qui ad eumdem canonem pertinet. Sed neque hoc posset praescribere consuetudini, etiamsi omnes codices id haberent. Fieri enim potuit ut aliqua ratione laudationis Dei totus Psalmorum liber, qui libris quinque constare perhibetur (nam ubi scriptum est, Fiat, fiat, ibi fines librorum esse dicunt), post omnia quae cantata sunt, ultimo Alleluia clauderetur: nec propter finem centesimi et quinquagesimi psalmi necesse esse video, ut omnes Alleluiatici psalmi in fine habeant Alleluia. Cum vero in capite psalmi geminatur Alleluia, cur Dominus aliquando semel, aliquando bis dicit Amen, et eo modo non possit aliquando semel, aliquando bis Alleluia dici, nescio: praesertim quia post numeri notam, quo psalmus inscribitur quotus sit, veluti iste centesimus quintus, utrumque Alleluia positum est. Debuit autem unum poni ante ipsum numerum, si ad finem pertinet superioris; et post numerum Psalmi scribi alterum Alleluia, quod ad Psalmum ipsius numeri pertinet. Sed fortasse et in hoc imperita praevaluit consuetudo, et aliquid afferri potest, quod adhuc ignoramus, unde nos magis docere debeat judicium veritatis, quam praejudicium consuetudinis. Nunc tamen antequam hoc perdiscamus, ubicumque post numerum psalmi, sive semel, sive bis conscriptum invenimus Alleluia, secundum celeberrimam Ecclesiae consuetudinem, ei psalmo tribuimus, qui eodem numero praenotatur; confitentes nos arcana omnium titulorum qui sunt in Psalmis, et ordinis eorumdem Psalmorum, et magna esse credere, et nondum, sicut volumus, penetrare potuisse.

2. [vers. 1.] Video autem istos duos centesimum quartum et centesimum quintum ita inter se conjunctos, ut in uno eorum, qui praecedit, commendetur populus Dei in electis ejus, de quibus nulla querela fit, quos ego arbitror ibi fuisse in quibus beneplacitum est Deo (I Cor. X, 5): in isto autem qui sequitur, eos commemoratos qui in eodem populo amaricaverunt; nec tamen etiam ipsis Dei misericordiam defuisse. Dicuntur autem ista ex eorum persona qui veniam conversi precantur; et exempla commemorantur illorum in quos etiam peccatores dives apparuit misericordia Dei. Incipit ergo etiam iste psalmus sicut ille: Confitemini Domino. Sed ibi sequitur, Et invocate nomen ejus; hic autem, Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Quapropter potest hic quidem intelligi etiam confessio peccatorum; nam et post paucos versus sequitur, Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus: sed in eo quod dicit, Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus laus utique Dei est, atque in [PL37.1406] ejus laude confessio. Quanquam etiam cum sua quisque confitetur peccata, cum Dei laude confiteri debet; nec aliter pia est confessio peccatorum nisi non desperans, et poscens misericordiam Dei. Habet ergo ejus laudem, sive etiam in verbis, cum eum bonum et misericordem dicit; sive in solo affectu, cum hoc credit. Nam et ille publicanus, cujus sola illa verba commemorata sunt, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVI, XVIII, 13), etsi non dixit, Quoniam bonus et misericors es, vel aliquid hujusmodi; non tamen illud diceret, nisi hoc crederet; quoniam cum spe oravit, quae sine illa fide esse non posset. Potest ergo esse laus Dei vera et pia, ubi non sit confessio peccatorum; quae laus multo crebrius in Scripturis confessio vocatur: nulla est autem peccatorum confessio pia et utilis, ubi non laudatur Deus, sive corde, sive etiam ore atque sermone. Quod autem habent alii codices, Quoniam bonus; alii habent, Quoniam suavis: ita unum verbum graecum, quod dicitur χρηστὸς, diversa interpretatio secuta est. Item quod dictum est, Quoniam in saeculum misericordia ejus; graecus habet εἰς τὸν αἰῶνα, quod potest etiam in aeternum interpretari. Proinde si illa misericordia hic intelligitur, qua nemo sine Deo beatus esse potest; melius accipimus in aeternum: si autem illa est misericordia quae miseris exhibetur, ut vel consolentur in miseria, vel ab illa etiam liberentur; melius in saeculum, hoc est, usque in finem saeculi, in quo non deerunt miseri quibus misericordia praebeatur. Nisi forte quis audeat dicere, etiam his qui damnabuntur cum diabolo et angelis ejus, aliquam misericordiam Dei minime defuturam; non qua ex illa damnatione liberentur, sed ut eis aliquatenus mitigetur: atque ita aeternam posse intelligi Dei misericordiam super illorum aeternam miseriam. Sed tolerabiliorem quosdam excepturos damnationem in quorumdam comparatione legimus; alicujus vero mitigari eam cui est traditus poenam, vel quibusdam intervallis habere aliquam pausam, quis audacter dixerit, quandoquidem unam stillam dives ille non meruit (Id. XVI, 24-26) Sed de hac tanta re diligentius ex otio disserendum est; nunc quod ad istum psalmum attinet, hactenus de illa dictum esse suffecerit.

3. [vers. 2.] Quis loquetur potentias Domini? Impletus consideratione divinorum operum, qui misericordiam ejus exposcit, Quis, inquit, loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus? Subaudiendum est quod supra dictum est, ut etiam ista sententia ita sit plena, Quis auditas faciet omnes laudes ejus? id est, quisnam sufficiat auditas facere omnes laudes ejus? Auditas faciet, dixit, id est faciet, ut audiantur; ostendens ita loquendas potentias Domini et laudes ejus, ut praedicentur audientibus. Sed quis potest omnes? An forte quia sequitur, Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore, eas dixit laudes ejus, quae intelliguntur opera ejus in praeceptis ejus? Deus est enim, ait Apostolus, qui operatur in vobis. Et dictum est semini Abrahae, Cantate ei, et psallite ei: quod intelleximus ita dictum, [PL37.1407] ac si diceretur, Bona in ejus laudem et dicite, et facite. Quibus duobus verbis, id est, cantandi et psallendi, convenire duos consequentes versus, ut quod dictum est, Narrate omnia mirabilia ejus; hoc sit, Cantate ei: quod vero dictum est, Laudamini in nomine sancto ejus (Psal. CIV, 2, 3); hoc sit, Psallite ei. Huic quippe semini etiam ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Hic ergo ipsa Dei praecepta considerans, quorum praeceptorum opera laudes sunt ejus qui operatur in suis, ait, Quis loquetur potentias Domini? quoniam haec ineffabiliter operatur. Quis auditas faciet omnes laudes ejus? id est quis cum audierit, facit omnes laudes ejus? quae sunt opera praeceptorum ejus. Quia in quantum fiunt, etsi non omnia quae audita sunt fiunt, ille laudandus est, qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Ideo cum posset dicere, Omnia mandata ejus, vel, omnia opera mandatorum ejus; maluit dicere, laudes ejus: quia, ut dictum est, in quantum fiunt, ipse laudandus est. Quas tamen laudes, quisnam sufficit auditas facere? id est, cum auditae fuerint, facere omnes quis est idoneus?

4. [vers. 3.] Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore: utique ex quo incipiunt et vivunt in tempore. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Potest autem videri ejusdem sententiae repetitio, ut hoc sit facere justitiam, quod est custodire judicium: ut etiam in superiore versu subaudiatur, in omni tempore; sicut in posteriore subauditur, beati; et redditis quae subaudiuntur, ita dicatur, Beati qui custodiunt judicium in omni tempore, beati qui faciunt justitiam in omni tempore. Sed nisi aliquid interesset inter judicium et justitiam, non in alio psalmo diceretur, Quousque justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII, 15). Amat quidem Scriptura, ista duo simul ponere: sicuti est, Justitia et judicium directio sedis ejus (Psal. XCVI, 2); et illud, »Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem« (Psal. XXXVI, 6); cum et illic ejusdem sententiae repetitio videatur. Et fortasse propter vicinitatem significationis etiam alterum pro altero poni potest, vel judicium pro justitia, vel justitia pro judicio: tamen si proprie dicantur, aliquid interesse non dubito, ut judicium custodire dicatur qui recte judicat, justitiam vero facere qui recte agit. Nec absurde existimo intelligi secundum illud quod dictum est, Quousque justitia convertatur in judicium, etiam hic eos dictos beatos qui judicium custodiunt in fide, justitiam faciunt in opere. Veniet enim tempus ut judicium quod modo custoditur in fide, etiam exerceatur in opere, cum justitia conversa fuerit in judicium, id est, cum acceperint justi potestatem judicandi eos recte, a quibus modo non recte judicantur. Unde alibi ipsum corpus Christi intelligitur dicere, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Quod verbum e verbo magis diceretur, [PL37.1408] Aequitates judicabo. Non autem dixit, Cum accepero tempus, justitiam faciam; quia omni tempore facienda est, sicut etiam hic dicit, Qui faciunt justitiam in omni tempore.

5. [vers. 4, 5.] Deinde, quia Deus justificat, id est, justos facit, sanando eos ab iniquitatibus suis, sequitur oratio, Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui: id est, ut in eis simus in quibus beneplacitum est tibi; quia non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Visita nos in salutari tuo. Ipse est enim Salvator, in quo peccata dimittuntur, et animae sanantur, ut possint custodire judicium, et facere justitiam; quos cum beatos esse intelligerent qui haec loquuntur, hoc sibi consequenter orando petunt. De isto salutari alibi dicitur, Ut cognoscamus in terra viam tuam: et quasi quaereremus in qua terra, secutus est, In omnibus gentibus; rursum, quasi quaereremus quam viam, secutus est, Salutare tuum (Psal. LXVI, 3). De illo quippe dixit Simeon senex, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 30); qui de seipso dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Visita ergo nos in salutari tuo, hoc est, in Christo tuo. Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae: id est, ad hoc nos visita in salutari tuo, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae. Quod autem hic positum est, in bonitate; alii codices habent, in suavitate: sicut illud, Quoniam bonus; alii habent, Quoniam suavis. Idipsum autem verbum in graeco est, quod et alibi legitur, Dominus dabit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13): quam et aliqui interpretati sunt bonitatem, aliqui benignitatem. Sed quid est, Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, id est, in ea bonitate quam praestas electis tuis; nisi ut non remaneamus caeci, sicut illi quibus dictum est: Nunc autem dicitis, Quia videmus; peccatum vestrum manet (Joan. IX, 41) Dominus enim illuminat caecos (Psal. CXLV, 8), non meritis eorum, sed in bonitate electorum suorum, id est, quam exhibet vel donat electis suis: sicut Salus vultus mei, non a meipso, sed Deus meus (Psal. XLII, 5); et panem nostrum dicimus quotidianum, sed tamen addimus, da nobis (Matth. VI, 11). Visita ergo nos in salutari tuo, ad videndum, id est ut videamus, in bonitate electorum tuorum; ad laetandum, id est ut laetemur, in laetitia gentis tuae. Unam gentem Dei intelligere debemus universum semen Abrahae; sed filios promissionis, non carnis. Hi ergo, quorum vox est, optant ejusdem gentis habere laetitiam. Et quae hujus gentis laetitia, nisi Deus ejus? Cui dicitur, »Exsultatio mea, redime me« (Psal. XXXI, 7): et cui dicitur, »Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in cor meum« (Psal. IV, 7); summo scilicet, vero, incommutabili et beatifico bono, quod ipse Deus est. Ut lauderis cum haereditate tua. Miror istum versum sic interpretatum in multis esse codicibus, cum sit una atque eadem in tribus his versibus graeca locutio, ut si hoc recte dictum est quod legitur, »Ut lauderis cum haereditate [PL37.1409] tua;« posset recte dici, »Ut videas in bonitate electorum tuorum, et laeteris in laetitia gentis tuae:« toto ipso sensu ita contexto, »Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum, ut laeteris in laetitia gentis tuae, et lauderis cum haereditate tua.« Secundum hoc autem quod diximus, »Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae;« consequenter et hic dici debuit, »Ut laudemur cum haereditate tua:« cui haereditati dictum est, »Laudamini in nomine sancto ejus.« Porro autem quoniam haec ambigua videtur locutio; si verus est iste sensus quo maluerunt interpretes dicere, »Ut lauderis;« etiam duo versus superiores ita intelligendi sunt, quia, ut dixi, una est in his tribus versibus graeca locutio: ut hoc totum ita dictum accipiatur, »Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum,« id est, ad hoc nos visita, ut illic nos esse facias, et illic nos videas; »ut laeteris in laetitia gentis tuae,« id est, tu dicaris laetari, cum illi laetantur ex te; »ut lauderis cum haereditate tua,« id est, cum ea lauderis, quoniam non laudatur nisi propter te. Sive ergo illo, sive isto modo intelligendum sit quod dictum est, »ad videndum, ad laetandum, ad laudandum;« ideo se optant visitari in salutari Dei, id est in Christo ejus, ut non alienentur a populo ejus, et ab eis in quibus beneplacitum est Deo.

6. [vers. 6, 7.] Quid autem deinceps confiteantur, audiamus: »Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus.« Quid est, cum patribus nostris? An sicut habet Epistola ad Hebraeos, quia et Levi cum Abraham decimatus est, quoniam in lumbis ejus fuit, quando decimas dedit sacerdoti Melchisedec (Hebr. VII, 1-10); sic et isti peccaverunt cum patribus suis, in quorum lumbis erant quando illi in Aegypto fuerunt? Nam qui fuerunt eo tempore, cum psalmus iste conscriptus est, maximeque posteri eorum (quia vel ab eis qui tunc erant dici, vel de post futuris potuit prophetari), longe aberant ab aetate illorum qui in Aegypto peccaverunt, non intelligentes mirabilia Dei. Hoc enim sequitur, exponendo quomodo peccaverunt cum patribus suis: Patres nostri, inquit, in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua; et caetera, quae de peccatis eorum multa commemorat. An sic potius accipiendum est quod ait, Peccavimus cum patribus nostris, tanquam diceret, Peccavimus sicut patres nostri, eorum videlicet imitando peccata? Quod si ita est, astruendum est aliquo hujusmodi locutionis exemplo: quod cum in praesentia quaererem, non occurrit, ut cum illo se quisquam peccasse, vel cum illo se aliquid fecisse dicat, quem in simili facto etiam post multum temporis fuerit imitatus.

7. Quid est ergo, Patres nostri non intellexerunt mirabilia tua; nisi, non cognoverunt quid per illa mirabilia eis praestare volueris? Quid utique nisi vitam aeternam, et non temporale sed incommutabile bonum, quod per patientiam exspectatur? Ideo impatienter murmuraverunt, et amaricaverunt, et bonis [PL37.1410] praesentibus fallacibus atque fugacibus beatos se fieri quaesierunt. Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et intellectum redarguit, et memoriam. Intellectu quippe opus erat, ut cogitarent ad quorum bonorum aeternitatem per illa temporalia vocaret Deus: memoria vero, ut saltem quae temporaliter mirabilia facta sunt, non obliviscerentur, fideliterque praesumerent quod eadem potestate quam fuerant jam experti, Deus illos ab inimicorum persecutione liberaret; obliti sunt autem quid eis in Aegypto ad inimicos eorum conterendos per tanta prodigia praestitisset. Et irritaverunt, ascendentes in mari, mare Rubrum. Codex quem intuebar, sic habebat: et his quidem duobus verbis ultimis, quod dictum est, mare Rubrum, stella fuerat praenotata; qua significantur quae in hebraeo sunt, et in interpretatione Septuaginta non sunt. Plures autem codices, quos inspicere potui, et graeci et latini sic habent: Et irritaverunt, vel, quod expressius de graeco est, Et amaricaverunt, ascendentes in Rubro mari. Qui illam legit historiam, quando exierunt de Aegypto, et per mare Rubrum transierunt, dolet eorum infidelitatem, in quanta trepidatione et desperatione fuerint, post recentia tot et tanta miracula in Aegypto; cujus multitudinis misericordiae Dei non eos fuisse memores dicit. Ascenderunt autem, propterea dictum est, quia ita est terrae positio, ut descensio dicatur in Aegyptum de terra Chanaan, et in eam illinc ascensio. Notandum est sane quemadmodum Scriptura culpare voluerit, non intelligere quod intelligendum est, et non meminisse quod memoria retinendum est: quod homines suae culpae deputari nolunt, ad nihil aliud nisi ut minus supplicent, minusque sint humiles Deo, in cujus conspectu confiteantur quod sunt, atque impetrato adjutorio possint esse quod non sunt. Nam etiam peccata ignorantiae vel negligentiae melius accusantur ut pereant, quam excusantur ut maneant; meliusque purgantur invocato Deo, quam firmantur irritato.

8. [vers. 8.] Adjungit tamen non secundum eorum infidelitatem Deum fecisse. Et salvavit eos, inquit, propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam: non propter ulla bona merita eorum.

9. [vers. 9.] Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est. Non legimus ullam, qua increparetur mare, emissam coelitus vocem; sed potentiam divinam qua id factum est, increpationem appellavit: nisi forte quis dicat latenter increpatum, sic ut aqua posset audire, et homines non possent. Valde occulta et abstrusa vis est qua Deus agit, ut etiam illa quae sensu carent, confestim ejus obtemperent voluntati. Et eduxit eos in abyssis, sicut in deserto. Abyssos dixit multitudinem aquarum. Nam quidam volentes istum versiculum totum interpretari, dixerunt, Et eduxit eos in aquis multis. Quid est ergo, in abyssis, sicut in deserto, nisi quia factum erat siccitate velut desertum, ubi fuerant abyssi aquarum?

[PL37.1411] 10. [vers. 10.] Et salvavit eos de manu odientium. Hunc versum per circuitum quidam interpretati sunt, verba minus latina vitantes: Et salvos fecit eos de manu eorum qui oderant eos. Et redemit eos de manu inimici. Quid pretii datum est in hac redemptione? An prophetia est, quod in figura Baptismi hoc factum est, ubi redimimur de manu diaboli magno pretio, quod sanguis est Christi? Unde non quocumque mari, sed mari Rubro id convenientius figuratum est: sanguis enim rubrum colorem habet.

11. [vers. 11.] Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit: non ex omnibus Aegyptiis, sed ex eis qui persequebantur profectos, apprehendere vel interimere cupientes.

12. [vers. 12.] Et crediderunt in verbis ejus. Minus latina videtur locutio, quia non ait, Verbis ejus, vel, in verba ejus, sed, in verbis ejus; tamen Scripturis usitatissima. Et laudaverunt laudem ejus. Tales sunt locutiones, cum dicimus, Hanc servitutem servivit, talem vitam vixit. Laudem porro Dei notissimam illam commemorat, ubi dicitur: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et equitem projecit in mare (Exod. XV, 1).

13. [vers. 13.] Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus. Alii codices intelligibilius habent, Festinaverunt, obliti sunt operum ejus: non sustinuerunt consilium ejus. Debuerunt enim cogitare tanta erga se opera Dei non esse inania, sed vocare ad aliquam sine fine felicitatem, quae per patientiam sustinenda est; sed festinaverunt beati fieri temporalibus rebus, quae ideo nemini conferunt veram felicitatem, quia non exstinguunt insatiabilem cupiditatem: Qui enim biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum (Joan. IV, 13).

14. [vers. 14.] Denique, Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. Quod est, in deserto; hoc repetitum est, in inaquoso, id est, in loco sine aqua: quod vero, concupierunt concupiscentiam; hoc, tentaverunt Deum. Talis sane locutio est, Concupierunt concupiscentiam; qualis superior, Laudaverunt laudem.

15. [vers. 15.] Et dedit eis petitionem ipsorum: id est, quod petitione petierunt. Et misit saturitatem in animam eorum. Nec ideo beatos fecit; quia non erat illa saturitas de qua dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Itaque hoc loco animam non secundum id quod rationalis est, dixit, sed secundum id quod animans corpus animal facit. Ad cujus animalis sustentationem pertinet cibus et potus, secundum hoc quod in Evangelio dicitur, Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum (Id. VI, 25)? tanquam ad animam pertineat vesci, ad corpus vestiri. Secundum hoc dicitur apud Isaiam: Quid est quod jejunavimus, et non vidisti; defraudavimus animas nostras, et nescisti (Isai LVIII, 3)?

16. [vers. 16.] Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. Quam dicat irritationem, vel, sicut expressius alii interpretati sunt, amaricationem, consequentia satis indicant.

[PL37.1412] 17. [vers. 17.] Aperta est, inquit, et deglutivit Dathan, et superoperuit super congregationem Abiron. Quod est, deglutivit; hoc est, superoperuit. Amborum autem, id est, Dathan et Abiron, una erat causa superbissimi et sacrilegi schismatis.

18. [vers. 18.] Et exarsit ignis in synagoga eorum. flamma combussit peccatores. Non est hoc nomen in Scripturis usitatum eorum, qui licet juste ac laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Magis enim sicut interest inter irridentes et irrisores, inter murmurantes et murmuratores, inter scribentes et scriptores, et caetera similia; ita Scriptura peccatores appellare consuevit valde iniquos et grandibus peccatorum sarcinis oneratos.

19. [vers. 19, 20.] »Et fecerunt vitulum in Horeb; et adoraverunt sculptile. Et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis fenum.« Non ait, in similitudinem, sed, in similitudine. Talis est locutio, qualis illa ubi ait, Et crediderunt in verbis ejus. Eleganter sane non ait, Et mutaverunt gloriam Dei, cum hoc fecerint; sicut etiam Apostolus loquitur, Et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. I, 23): sed gloriam suam dixit. Deus enim erat gloria eorum, si ejus sustinerent consilium, et non festinarent; cui dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Istam gloriam suam, id est Deum, mutaverunt in similitudine vituli comedentis fenum, ut ab eo comederentur, a quo comeduntur qui sapiunt secundum carnem: Omnis enim caro fenum (Isai. XL, 6).

20. [vers. 21, 22.] Obliti sunt Deum qui salvavit eos. Quomodo salvavit eos? Qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Quae sunt mirabilia, ipsa sunt terribilia; nulla quippe admiratio est sine quadam formidine: quamvis ista etiam hinc terribilia dici potuerint, quod adversarios afflixerunt, et istis quid deberent timere, monstrarunt.

21. [vers. 23.] Et dixit ut disperderet eos. Quia obliti sunt eum qui salvos fecit eos, faciens magnalia, et fecerunt et adoraverunt sculptile, hoc utique tam immani scelere et incredibili impietate, digni fuerant qui perirent. Dixit ergo ut disperderet eos; si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus. Non ita dixit stetisse in confractione, quasi ut frangeret iram Dei; sed in confractione, id est, in plaga qua erant illi feriendi: id est, nisi objecisset seipsum pro eis, dicens, Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 31, 32). Ubi demonstratum est intercessio sanctorum quantum pro aliis valeat apud Deum. Securus enim Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam, ne illos quos juste posset, deleret. Ita stetit in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.

22. [vers. 24.] Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Sed numquid viderant eam? Quodmodo ergo pro nihilo, quam non viderant, habuerunt, nisi quomodo [PL37.1413] sequitur: Nec crediderunt in verbis ejus? Profecto nisi terra illa significaret aliquid magnum, quae terra dicebatur fluens lac et mel (Exod. III, 8), per quod visibile sacramentum ad invisibilem gratiam regnumque coelorum duceret eos qui mirabilia ejus intelligebant; nullo modo isti culparentur, quia pro nihilo habuerunt illam terram, cujus temporale regnum etiam nos pro nihilo habere debemus, ut Jerusalem liberam matrem nostram, quae in coelis est (Galat. IV, 26), vere desiderabilem diligamus. Sed potius hic infidelitas merito redarguitur, quia in eo quod terram desiderabilem pro nihilo habuerunt, verbis Dei non crediderunt, per quaedam parva ducentis ad magna, et festinantes beari temporalibus rebus, quas secundum carnem sapiebant, non sustinuerunt, sicut supra dictum est, consilium ejus.

23. [vers. 25.] Et murmurarunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini: vehementer eos a murmuratione prohibentis.

24. Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto: et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.

25. [vers. 28, 29.] Hic antequam diceret quod tantae indignationi Dei quisquam intercesserit, eumque aliquo modo placaverit, secutus adjunxit. Et initiati sunt Beelphegor; id est, idolo Gentium consecrati: Et manducaverunt sacrificia mortuorum. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. Tanquam ad hoc distulerit, quod levaverat manum super eos prosternendos in deserto, et dejiciendum semen eorum in nationibus, et dispergendos eos in regionibus, ut dati in reprobum sensum, etiam illud admitterent, in quo immaniore crimine evidenti justitia punirentur; quemadmodum dicit Apostolus: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28).

26. [vers. 30.] Denique tantum fuit scelus eorum, quod consecrati sunt idolo, et comederunt sacrificia mortuorum (id est, quia mortuis hominibus tanquam diis sacrificabant Gentes), ut aliter se placari Deus nollet, nisi quomodo eum placavit Phinees sacerdos, qui masculum et feminam in complexu adulterino deprehensos pariter interemit (Num. XXV, 8). Quod si odio eorum, non dilectione fecisset, dum eum comederet zelus domus Dei, non ei reputaretur ad justitiam. Hoc enim facto, illum populum cujus futurus erat major interitus, tanquam unum hominem quasi virga percussit, ut animam ejus salvaret a morte. Leniorem quidem revelato Testamento Novo Dominus Christus esse voluit disciplinam; sed atrocior est comminatio gehennae, quam tunc in illis comminationibus Dei pro temporum dispensatione non legimus. Multiplicata est ergo in eis ruina, cum pro suis gravibus peccatis graviter vastarentur. Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. Breviter totum dixit, quia non hic nescientes docet, sed commemorat [PL37.1414] scientes. Quae autem hic posita est quassatio, haec superius confractio: nam in graeco unum verbum est.

27. [vers. 31.] Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. Deus hoc reputavit sacerdoti suo in justitiam, non solum quamdiu generatio est, sed usque in sempiternum; qui cor scrutatur, et novit appendere quanta id factum sit populi charitate.

28. [vers. 32, 33.] »Et irritaverunt eum ad aquam contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos; quia exacerbaverunt spiritum ejus. Et distinxit in labiis suis.« Quid est, distinxit? Quasi illud non posset Deus facere, qui tanta jam fecerat, ut aqua de petra proflueret. Dubitanter enim petram virga percussit, et ideo hoc miraculum distinxit a caeteris miraculis, in quibus non dubitaverat. Hinc offendit, hinc audire meruit ut moreretur, ne intraret in terram promissionis (Deut. XXXII, 49-52). Perturbatus enim murmure populi infidelis, non tenuit fiduciam qualem debuit. Cui tamen Deus tanquam electo suo, etiam post mortem ejus bonum perhibet testimonium, ut intelligamus illam fidei ejus titubationem hac sola poena fuisse correptam, quod in eam terram, quo populum ipse ducebat, non est permissus intrare. Absit autem ut eum credamus alienatum a regno gratiae Dei, quod significabat illa terra promissionis, unde lac et mel defluere dicebatur. Hoc est enim potius testamentum aeternum quod disposuit ad Abraham, non secundum carnem patrem nostrum, sed secundum fidem.

29. [vers. 34, 36.] Illi autem de quorum iniquitatibus iste loquitur psalmus, cum in illam temporalem terram promissionis intrassent, »Non disperdiderunt Gentes, quas dixit Dominus illis. Et commixti sunt inter Gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum; et factum est illis in scandalum.« Illud quod eas non disperdiderunt, sed eis commixti sunt, factum est illis in scandalum.

30. [vers. 37, 40.] »Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis: et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.« Immolasse filios suos et filias suas daemoniis et idolis, non eos illa narrat historia; sed neque iste psalmus mentiri potest, neque Prophetae, qui hoc dicunt multis increpationum suarum locis. Habuisse vero istam consuetudinem Gentes, nec earum litterae tacuerunt.

31. Sed quid est quod sequitur? Et interfecta est terra in sanguinibus. Putaremus enim scriptoris errorem, eumque diceremus pro eo quod est infecta, fecisse interfecta, nisi haberemus beneficium Dei, qui Scripturas suas in multis linguis esse voluit; atque ita esse scriptum, Interfecta est terra in sanguinibus. inspectis graecis codicibus videremus. Quid est ergo, Interfecta est terra, nisi hoc referatur ad homines qui habitabant in terra, tropica locutione, qua [PL37.1415] significatur per id quod continet, id quod continetur, sicut dicimus malam domum, in qua mali habitant, et bonam in qua boni? Ipsi namque interficiebant animas suas immolando filios suos, et effundendo sanguinem parvulorum a consensione illius sceleris alienorum: unde dictum est, Effuderunt sanguinem innocentem. Ergo, Interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum, cum ipsi interfecti sunt in anima, et contaminati in operibus suis. Et fornicati sunt in adinventionibus suis. Has dicit adinventiones, quas Graeci ἐπιτηδεύματα appellant: nam hoc verbum est in codicibus graecis et hoc loco, et superius, ubi dictum est, Irritaverunt eum in adinventionibus suis; cum et illic et hic eas dicat adinventiones, in quibus alios imitati sunt. Non itaque sic dictas arbitremur adinventiones, quasi ab ipsis institutas, nullo in aliis praecedente quod imitarentur exemplo. Unde alii interpretes nostri, non adinventiones, sed studia; alii vero affectiones, vel affectationes, alii voluptates dicere maluerunt: et iidem ipsi qui dixerunt adinventiones, alio loco studia posuerunt. Hoc commemorare volui, ne quaestionem faceret nomen adinventionis in ea re, quam non a seipsis excogitaverunt, sed alios imitati sunt.

32. [vers. 40, 43.] Et iratus est furore Dominus in populum suum. Noluerunt quidam interpretes nostri iram ponere, in eo quod graecus habet θυμὸς: sed quidam posuerunt mentem; quidam vero indignationem, quidam animum interpretati sunt. Quodlibet autem horum dicatur, perturbatio non cadit in Deum; sed de consuetudine translatum, potentia vindicandi hoc nomen accepit.

33. »Et abominatus est haereditatem suam. Et tradidit eos in manus Gentium, et dominati sunt eorum qui oderant eos: et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum.« Quando eos haereditatem Dei vocavit, manifestum est quod non ad perditionem, sed ad disciplinam eos abominatus est, et tradidit in manus inimicorum. Denique sequitur: Saepe liberavit eos.

34. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo. Hoc est quod superius ait, Non sustinuerunt consilium ejus. Perniciosum autem est consilium hominis ipsi homini, quo ea quaerit quae sua sunt, non quae Dei sunt (Philipp. II, 21). In cujus haereditate, quod ipse nobis est, cum ad fruendum se praebere dignatur, nullas patiemur cum sanctis societatis angustias, dilectione rei nostrae quasi privatae. Gloriosissima quippe illa civitas adepta promissam haereditatem, in qua nullus morietur, nullus orietur, non habebit cives qui singuli gaudeant suis rebus, quia Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Cujus societatem quisquis in hac peregrinatione fideliter et flagranter desideraverit, assuescit privatis praeferre communia, non sua quaerendo, sed quae Jesu Christi: ne sibi sapiens et sibi consulens, exacerbet Deum consilio suo; sed sperans quod non videt, non festinet de his quae videntur fieri beatus, atque illud aeternum quod non videtur patienter exspectans, ejus in promissionibus [PL37.1416] sequatur consilium, cujus in tentationibus precatur auxilium. Ita erit et humilis in confessionibus suis, ne fiat istorum similis, de quibus dicitur: Et humiliati sunt in iniquitatibus suis.

35. [vers. 44, 45.] Deus tamen plenus misericordia, non neglexit eos; »Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum. Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.« Poenituit dictum est, quia mutavit quod eos perditurus videbatur. Et apud Deum quidem disposita et fixa sunt omnia; nec aliud facit quasi consilio repentino, quod non ex aeternitate se facturum esse praescivit: sed in creaturae temporalibus motibus, quam gubernat mirabiliter, ipse non temporaliter motus, quasi repentina voluntate facere dicitur quod ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit, qua suis quaeque temporibus agnita, et praesentia facit, et futura jam fecit. Et ad haec quis idoneus? Audiamus itaque Scripturam, humiliter excelsa dicentem, cum et parvulis nutriendis sumenda porrigit, et majoribus exercendis perscrutanda proponit. Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum; et memor fuit testamenti sui: utique testamenti aeterni quod disposuit ad Abraham, non veteris quod aboletur, sed novi quod etiam in vetere absconditur. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Hoc fecit quod disposuerat, sed contribulatis et orantibus se id concessurum esse praesciverat; quia et ipsa oratio eorum, cum adhuc non esset, sed futura esset, Deum procul dubio non latebat.

36. [vers. 46.] Et dedit eos in misericordias. Ut essent non vasa irae, sed vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Ideo autem puto pluraliter misericordias dictas, in quas eos dedit, quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Dedit ergo eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. Age nunc, quisquis haec legis, et gratiam Dei, qua in aeternam vitam per Dominum nostrum Jesum Christum redimimur, legendo in apostolicis Litteris, in propheticis autem scrutando cognoscis, et Vetus Testamentum in Novo revelatum, in Vetere Novum velatum vides; recole quem dixerit apostolus Paulus principem potestatis aeris, qui operatur in filiis infidelitatis (Ephes. II, 2), et illud ubi ait de quibusdam, ut resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 26): et verba Domini Jesu Christi, ubi eum expellens de fidelium cordibus ait, Nunc princeps hujus mundi missus est foras (Joan. XII, 31); et ipsius itidem Apostoli dicentis, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Haec atque hujusmodi ratiocinatus, intende animum et in litteras Veteris Testamenti, et vide quid cantetur in eo psalmo cujus est titulus, Quando domus aedificabatur post captivitatem: ibi enim dicitur, Cantate Domino canticum novum. Et ne existimes ad Judaeorum populum tantummodo pertinere: Cantate, inquit, [PL37.1417] Domino, omnis terra; cantate Domino, benedicite nomen ejus, annuntiate, vel potius, bene nuntiate, imo ut ipsum verbum quod in graeco positum est, transferam, evangelizate diem ex die, salutare ejus. Hinc enim Evangelium nuncupatum est, in quo annuntiatur dies ex die, Dominus Christus, lumen ex lumine, Filius ex Patre. Hoc enim est et salutare ejus; quia salutare Dei Christus est, sicut et superius jam demonstravimus. »Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus et laudabilis valde, terribilis est super omnes deos: quoniam omnes dii Gentium daemonia« (Psal. XCV, 1-5). Isti ergo inimici cum rege suo diabolo captivum tenebant populum Dei. De qua captivitate cum redimimur, et princeps hujus mundi mittitur foras, aedificatur domus post captivitatem: cujus lapis angularis est Christus, qui duos condidit in se, in unum novum hominem, faciens pacem, quam dies ex die veniens evangelizavit eis qui erant prope, et eis qui erant longe, faciens utraque unum (Ephes. II, 13-22); et adducens alias oves quae non sunt de hoc ovili, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Et ita Deus dedit in misericordias praedestinatos suos; quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): in conspectu omnium qui ceperant eos. Hi ergo inimici, diabolus et angeli ejus captivaverant praedestinatos in Dei regnum et gloriam: a Redemptore autem nostro foras missi qui dominari infidelibus solebant intrinsecus, fideles oppugnant extrinsecus. Sed oppugant, non expugnant eos qui apprehendunt turrem fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4). Ut autem oppugnent, sentiunt in nobis esse infirmitatis reliquias, propter quas dicimus, Dimitte nobis debita nostra; propter quas dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13). His itaque inimicis ejectis, perfecit Dominus Christus sanitates in corpore, cui caput est ipse Salvator corporis (Ephes. V, 23), ut in eo ipso corpore suo tertia consummetur. Sic enim dixit, Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor (Luc. XIII, 32); id est, perficior, occurrentibus omnibus nobis in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13).

37. [vers. 47, 48] Itaque ejectis daemoniis, a quibus captivi tenebamur, perficit sanitates. Ideo et hic cum dixisset, Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos; tanquam ejectis daemoniis qui ceperant, fit oratio ut perficiat sanitates. Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, vel, sicut alii codices habent, de Gentibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Deinde breviter subjecit ipsam laudem, Benedictus Dominus Deus Israel, a saxeculo et usque in saeculum: quod intelligimus, ab aeterno usque in aeternum; quia sine fine laudabitur ab eis de quibus dicitur, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Ipsa est tertia consummatio corporis Christi, ejectis daemoniis et [PL37.1418] perfectis sanitatibus, usque ad ipsius corporis immortalitatem, regnum sempiternum perfecte laudantium, quia perfecte amantium: perfecte autem amantium, quia facie ad faciem contemplantium. Tunc enim perficietur quod in primordio psalmi hujus oratum est: »Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.« Non enim de Gentibus solas congregat oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24), sed etiam eas quae non sunt de illo ovili; ut sit grex unus, ut dictum est, et unus pastor. Judaei vero cum putant ad suum regnum visibile istam pertinere prophetiam, quia spe invisibilium bonorum gaudere non norunt; in laqueos illius ruituri sunt, de quo Dominus ait: »Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis« (Joan. V, 43). De quo apostolus Paulus dicit, »Quia revelabitur homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.« Et paulo post, »Tunc revelabitur,« inquit, »iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae eum, cujus est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent; et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati« (II Thess. II, 3-11). Per istum refugam, per istum qui se extollit supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, videtur mihi populum Israelitarum carnalium putaturum impleri istam prophetiam qua dictum est, Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus; quod illo duce, velut in conspectu inimicorum suorum visibilium, qui eos visibiliter captivaverant, habituri sint visibilem gloriam. Sic credent mendacio, quia dilectionem veritatis non receperunt, ut non bona carnalia, sed spiritualia concupiscerent. Sic enim a diabolo decepti sunt, ut occiderent Christum, quando dixerunt, »Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem:« quando »Caiphas unus ex ipsis, cum esset pontifex anni illius, dixit eis, Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut moriatur unus homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem,« sicut Evangelista intellexit, »non a seipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente,« id est, pro ovibus quae perierant domus Israel, »sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum« (Joan. XI, 48-52). Habebat enim alias oves quae [PL37.1419] non erant de illo ovili: istas universas oves, et de Israelitis, et de Gentibus, diabolus et ejus angeli captivaverant. Expulso itaque ab eis diaboli dominatu, in conspectu malignorum spirituum qui eas captivaverant, ut salventur et perficiantur in aeternum, vox earum est in prophetia: Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus. Non sicut per antichristum compleri existimant Judaei, sed per Christum Dominum nostrum venientem in nomine Patris sui, diem ex die, salutare ejus; de quo et hic dictum est, Visita nos in salutari tuo. Et dicet omnis populus: iste populus praedestinatorum de circumcisione et praeputio, gens sancta, populus in adoptionem: Fiat, fiat.

IN PSALMUM CVI ENARRATIO

1. Psalmus iste miserationes Dei commendat nobis, probatas in nobis, et ideo expertis est dulcior. Et mirum si potuerit suavis esse cuilibet, nisi illi qui id quod in isto psalmo audit, in se didicit. Non tamen uni alicui vel duobus, sed populo Dei conscriptus est, et ad se agnoscendum tanquam in speculo propositus. Cujus titulus non nunc tractandus est: est enim, Alleluia, et bis Alleluia. Quod nobis cantare certo tempore solemniter moris est, secundum Ecclesiae antiquam traditionem: neque enim et hoc sine sacramento certis diebus cantamus. Alleluia certis quidem diebus cantamus, sed omni die cogitamus. Si enim hoc verbo significatur laus Dei, etsi non in ore carnis, certe in ore cordis, Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Quod autem non semel, sed bis habet Alleluia titulus iste, non hujus psalmi proprium est, sed et alius superior sic habet. Et quantum apparet ex ejus textu, cantatus est ille de populo Israel; cantatur autem iste de universa Ecclesia Dei diffusa toto orbe terrarum. Forte non immerito bis habet Alleluia: propter quod clamamus et Abba, Pater. Cum aliud nihil sit Abba, quam Pater: non tamen frustra dixit Apostolus, In quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): nisi quia unus quidem paries veniens ad lapidem angularem, clamat, Abba; alius ex alio latere clamat, Pater; in illo utique lapide angulari, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14, 20). Videamus ergo hic quid admoneamur, et unde gratulemur, et unde gemamus, et unde auxilium postulemus; unde deseramur, unde nobis subveniatur; quid simus per nos, quid per misericordiam Dei; quomodo nostra superbia conteratur, ut illius gratia glorificetur. Unicuique hominum quod dicturus sum, si fieri potest, occurrat in se. Loquor autem hominibus qui ambulant viam Dei, et constituti sunt in aliquo provectu spirituali: unde si qui forte propter hoc minus me intelligunt, inveniant ubi sint, et proficiendo ad intellectum festinent. Non autem arbitror deserturum Deum conatum nostrum, ut ad omnes perveniat quod loquimur, sive expertos, sive inexpertos, ut experti approbent, inexperti desiderent, et omnibus suavis sit disputatio mea: quae primum Domino suavis erit, si [PL37.1420] veridica erit; veridica autem erit, si non mihi a me, sed ab illo erit. Sic coepit Psalmus.

2. [vers. 1.] Confitemini Domino, quoniam suavis est, quoniam in saeculum misericordia ejus. Hoc confitemini, quoniam suavis est: si gustastis, confitemini. Non potest autem confiteri qui gustare noluit: unde enim dicturus est suave esse quod nescit? Vos autem si gustastis quam suavis est Dominus (I Petr. II, 3), Confitemini Domino, quoniam suavis est: si gustastis aviditate, confessione eructate. In saeculum enim misericordia ejus, id est, in aeternum. Hic enim ita positum est, in saeculum, quia et in nonnullis Scripturae locis, in saeculum, id est, quod Graece εἰς αἰῶνα dicitur, in aetornum intelligitur. Neque enim misericordia ejus ad tempus est, et non in aeternum; cum ideo sit super homines haec ejus misericordia, ut vivant cum Angelis in aeternum.

3. [vers. 2-9.] Dicant qui redempti sunt a Domino. Redemptus quidem videtur et populus Israel de terra Aegypti, de manu servitutis, ex laboribus infructuosis, ex operibus luteis: videamus tamen utrum ipsi sint qui haec dicunt, qui ab Aegypto liberati sunt a Domino. Non ita est. Sed qui sunt isti? Quos redemit de manu inimicorum. Adhuc potest quisque et illos accipere redemptos de manu inimicorum, hoc est, Aegyptiorum. Proprie exprimantur qui sint propter quos haec vult psalmus iste cantari. De regionibus congregavit eos. Possunt esse adhuc regiones Aegypti, multae enim etiam unius provinciae regiones sunt. Aperte dicat: Ab oriente et occasu, ab aquilone et mari. Istos ergo jam redemptos intelligimus in toto orbe terrarum. Populus hic Dei de magna et lata Aegypto liberatus, tanquam per mare Rubrum ducitur, ut in Baptismo finiat inimicos. Sacramento enim tanquam rubri maris, Baptismo scilicet Christi sanguine consecrato, insequentes Aegyptii, peccata delentur; et te evadente, nullus qui te premebat, remanet inimicus. Isti ergo dicant haec; et audiamus jam, fratres, (quoniam ducitur iste populus Dei) quid hic agatur in congregatione omnium gentium redempta per Christum: non quasi simul contingant haec quae cantantur, in omnibus, sed in singulis quibusque credentibus; in populo autem illo aliter. Totus enim populus, tota illa gens ex semine Abrahae secundum carnem, tota multitudo domus Israel semel educta est ex Aegypto, semel per Rubrum mare ducta, semel ad terram promissionis perducta; simul enim omnes erant in quibus haec contingebant: Haec autem omnia in figura contingebant in illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Nos vero non simul omnes, sed paulatim singillatimque credentes congregamur in unam quamdam civitatem, et in unum populum Dei; sed in unoquoque nostrum etiam singulo contingunt haec quae scripta sunt, contingunt in populo. Etenim populus de singulis, non singuli de populo: numquid enim unus homo ex populis? Sed populus ex singulis hominibus [PL37.1421] constat. Quidquid ergo, cum loquor, agnoveris in te, quisquis expertus es, noli cogitando quasi remanere in te, et putare quod in solo te contingit; sed crede ista contingere aut in omnibus, aut prope in omnibus qui veniunt ad hunc populum, et de manu inimicorum pretioso sanguine redimuntur.

4. Repetiturus est enim assidue quod cantavimus modo: Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Istos versus, quantum advertere potui, quod potestis et vos, quater repetit; in quo numero, quantum Domino adjuvante scrutari valuimus, significat nobis quatuor quasdam tentationes, ex quibus nos liberat cui confitentur suae miserationes. Fac enim hominem primo nihil quaerentem, secundum vitam veterem seductoria securitate viventem, nihil putantem aliud esse post hanc vitam quandoque finiendam; negligentem quemdam et socordem, obrutum cor habentem illecebris mundi, et mortiferis delectationibus consopitum: ut excitetur iste ad quaerendam gratiam Dei, ut fiat sollicitus, et tanquam de somno evigilet, nonne manus Dei excitat eum? Sed tamen a quo sit excitatus, ignorat. Incipit autem esse jam Dei, cum cognoverit veritatis fidem. Sed antequam cognoscat, dolet errorem suum. Invenit enim se in errore, vult cognoscere veritatem, pulsat ubi potest, tentat quod potest, vagatur qua potest, famem etiam patitur ipsius veritatis. Prima ergo tentatio est erroris et famis. Ubi in hac tentatione fatigatus exclamaverit ad Deum, perducitur ad viam fidei, unde incipiat pergere ad civitatem quietis. Perducitur ergo ad Christum, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6).

5. Cum ergo ibi fuerit, jam sciens quid observare debeat, nonnunquam multum sibi tribuendo, et quasi de suis viribus praesumendo, incipit confligere velle contra peccata, et propter superbiam superari. Invenit ergo se ligatum difficultatibus cupiditatum, et non posse viam propter compedes ambulare: inclusum se sentit difficultate vitiorum; et tanquam muro impossibilitatis erecto, portisque clausis, qua evadat ut recte vivat, non invenit. Jam scit quomodo vivere debeat: prius enim in errore erat, et famem veritatis patiebatur; accepit autem jam cibum veritatis, et positus est in via: audit, Vive bene, secundum quod nosti; antea enim non noveras quemadmodum viveres, modo accepisti et nosti. Conatur, non potest; ligatum se sentit, exclamat ad Dominum. Secunda ergo tentatio est difficultatis in bene operando, sicut illa prima erroris et famis. Exclamat et in hac ad Dominum: liberat Dominus de necessitatibus, rumpit vincula difficultatis, constituit in operatione aequitatis. Incipit ei jam facile esse quod difficile fuerat, abstinere a malis, non adulterare, non furtum facere, non homicidium, non sacrilegium, non alienum concupiscere: facta est facultas quae fuerat antea difficultas. Potuit hoc Dominus sine difficultate praestare; sed si hoc sine difficultate haberemus, largitorem hujus boni [PL37.1422] non agnosceremus. Si enim primitus, cum vellet, posset, et non sentiret adversus se obnitentes cupiditates, nec vinculis suis gravata anima collideretur; suis viribus tribueret quod se posse sentiret, et non confiterentur Domino miserationes ejus.

6. Post has duas tentationes, primam erroris atque inopiae veritatis, secundam difficultatis bene operandi, tertia tentatio excipit hominem: ei loquor qui jam transiit has duas. Nam istae duae, fateor, multis notae sunt. Quis enim nescit se ab ignorantia venisse ad veritatem, ab errore ad viam, a fame sapientiae ad verbum fidei? Deinde multi luctantur cum difficultatibus vitiorum suorum, et adhuc consuetudine colligati gemunt tanquam in clausura et compedibus. Agnoscunt et istam tentationem, quamvis jam dicant, si forte dicunt: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Nam vide arctissima vincula: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, illa faciatis (Galat. V, 17). Proinde qui jam est adjutus spiritu, ut quemadmodum noluit esse adulter, sic non sit; quomodo noluit esse fur, sic non sit; et caetera illa omnia, quae volunt homines vincere, et saepe inflexi superantur, ut exclament ad Deum, ut de necessitatibus eorum eruat eos, et inde liberati confiteantur Domino miserationes ejus: quisquis ergo talis est, et vicit illas difficultates, et probabiliter jam conversatur inter homines, sine ulla querela malorum morum, excipitur tentatione tertia taedii cujusdam in mora hujus vitae, ita ut aliquando eum nec legere nec orare delectet. Tertia tentatio priori contraria: prius enim periclitabatur fame, postea fastidio. Unde et hoc, nisi de quodam languore animae? Jam non te illicit adulterium, nec tamen delectat Dei verbum. Jam post periculum imperitiae et concupiscentiae, de quibus duobus te evasisse laetaris, vide ne taedium fastidiumque te necet. Non est et ista levis tentatio: agnosce te in illa, et exclama ad Dominum, ut de necessitatibus tuis etiam hic liberet te; et de hac tentatione liberatus cum fueris, confiteantur illi miserationes ejus.

7. Liberatus autem ab errore, liberatus a difficultate bene operandi, liberatus a taedio fastidioque verbi Dei, fortassis dignus eris cui populus committatur; constituaris in gubernaculis navis, recturus Ecclesiam. Ibi quarta tentatio. Tempestates maris quatientes Ecclesiam, turbant gubernatorem. Denique tres illas tentationes experiri potest omnis pius fidelis in populo Dei; quarta ista nostra est. Quanto enim plus honoramur, tanto plus periclitamur. Metuendum est ne avertat aliquem vestrum a veritate periculum erroris; metuendum est ne vincat unumquemque cupiditas sua, et eligat eam sequi, quam ex ejus difficultatibus exclamare ad Dominum; metuendum est ne unicuique vestrum minus sapiat verbum Dei, et fastidio moriatur: tentatio vero gubernandi, tentatio periculorum in regenda Ecclesia nos potissimum tangit. Sed quomodo et vos alieni eritis, si tota navis periclitabitur? Quod ideo dixi, ne in hac quarta tentatione, tanquam nostra propria (ubi opus est ut ab orationibus non [PL37.1423] desistatis, nam vos primo naufragatis), minus solliciti sitis, et pro nobis minus oretis. Quid enim, fratres, quia ad eadem gubernacula non sedetis, non in eadem navi navigatis?

8. Post has quatuor tentationes, quatuor exclamationes, quatuor liberationes, quatuor miserationum dominicarum confessiones, generaliter in hoc psalmo consequenter ipsa commendatur Ecclesia; ut evidentissime noveritis, de qua Psalmus ab exordio loquebatur. Commendatur autem ita ut nobis in omnibus Dei gratia praedicetur, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6): quia ideo ille venit, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 32); quia omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Isai. XL, 4). Quo commendato, dicitur aliquid, quod etiam de haereticis intelligatur, quibus tanquam civilibus bellis quatitur Ecclesia; et concluditur Psalmus, quem jam exposui, brevius fortasse quam putabatis. Nam usque adeo me istum totum psalmum aliquantum prolixum exposuisse arbitror, ut jam officium a me non exspectetis disputatoris, sed pene lectoris, si tenetis quae dixi. Puto enim, sunt ante oculos vestros constituta; sed ut melius commendentur, breviter replicentur. Prima tentatio erroris et famis verbi; secunda difficultatis vincendarum concupiscentiarum; tertia taedii atque fastidii; quarta tempestatis et periculorum in gubernandis Ecclesiis: et in his omnibus exclamationes, et liberationes, et miserationum Dei confessiones. Ad extremum ipsius Ecclesiae fit commendatio, quae et salva facta est per gratiam Dei nostri, non per meritum suum: et commemoratur inimicorum afflictio propter superbiam; quibus exstinctis, erecta est Ecclesia: et propter insidias quasdam deminutionis ab haereticis, et detrimentorum quodammodo domesticorum, et ex his circa Ecclesiam divina beneficia; et Psalmi conclusio. Legamus jam magis quam disseramus.

9. »Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimicorum; de regionibus congregavit eos, ab oriente et occasu, et aquilone et mari.« Christiani ergo ipsi dicant, de toto orbe convocati. Erraverunt in solitudine, in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt. Errorem miserabilem audivimus: quid de inopia? Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Sed quare defecit? cui bono? Non enim crudelis est Deus; sed se commendat, quod expedit nobis, ut nobis deficientibus rogetur, et ut subveniens ametur. Et ideo post hunc errorem et famem et sitim, Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eripuit eos. Et quid illis praestitit, quia errabant? Et deduxit eos in viam rectam. Viam civitatis habitationis non inveniebant, fame et siti aestuabant, et deficiebant, Et deduscit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. [PL37.1424] Quomodo subvenerit fami et siti, nondum dicit, sed et hoc exspectate. Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Dicite experti inexpertis, jam in via positi, jam ad civitatem inveniendam directi, jam denique a fame et siti liberati: Quoniam satiavit animam inanem, et animam esurientem implevit bonis.

10. [vers. 10-17.] Vive ergo bene; jam in via positus es, jam audisti quid agere debeas, quid sperare. Quid aliud excipit, quoniam conaris et superaris? Sedentes in tenebris et in umbra mortis, compeditos in mendicitate et ferro. Unde hoc, nisi quia tibi tribuebas, quia gratiam Dei non agnoscebas, quia consilium Domini circa te reprobabas? Nam vide quid adjungat: Quoniam inamaricaverunt eloquia Domini; per superbiam, justitiam Domini nescientes, et suam volentes constituere (Rom. X, 3). Et consilium Altissimi exacerbaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum. Et nunc pugna contra concupiscentiam. Deo desistente ab adjutorio, laborare potes, vincere non potes. Et cum fueris pressus consuetudine tua prava, humiliabitur cor tuum in laboribus; ut jam corde humiliato discas clamare: »Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Humiliatum est« ergo »in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret eos.« Quid ergo restat, nisi quare factum est? »Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus« (Galat. III, 21, 22). »Lex autem subintravit, ut abundaret delictum« (Rom. V, 20). Accepisti verbum, accepisti praeceptum, nec desinis facere quod male faciebas; et accepto praecepto, auges peccata per praevaricationem. Superbe, si te ignorabas, vel disce te humiliatus: clamabis, a necessitate liberaberis; liberatus miserationes Domini confiteberis. Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum salvos fecit eos. Liberati sunt de secunda tentatione, restat taedii atque fastidii. Sed primo quid istis praestitit liberatis, videte. »Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.« Quare? quas difficultates vicit? »Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter injustitias enim suas humiliati sunt.« Quia sibi tribuebant, non Deo: quia suam justitiam constituebant, ignorantes Dei justitiam, humiliati sunt. Invenerunt se non posse sine ejus adjutorio, qui de suis solis viribus praesumebant.

11. [vers. 18-22.] Sed quod aliud genus restat? Omnem escam abominata est anima eorum. Jam fastidium patiuntur, fastidio languent, fastidio periclitantur: nisi forte putas occidi eos fame potuisse, et non posse fastidio. Vide quid sequatur, cum dixisset, Omnem escam abominata est anima eorum; ne quasi eos putares de satietate securos, non magis videres [PL37.1425] de fastidio morituros: Et appropinquaverunt, inquit, usque ad portas mortis. Quid ergo restat? Ut quod te delectat verbum Dei, non tibi tribuas, neque hinc aliqua infleris arrogantia, et avidus cibi, in eos qui fastidio periclitantur superbe insilias. Intellige etiam tibi praestitum esse hoc, non a te tibi esse. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Hoc ergo intelligens, et hoc vitio atque languore periclitans, fac quod sequitur: Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Et quia languor erat non delectari: Misit verbum suum, et sanavit eos. Vide quid mali habeat fastidium; vide unde liberat ille, ad quem clamat fastidiens. Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos. Unde? Non de errore, non de fame, non de difficultate vincendi peccata, sed de corruptela eorum. Quaedam corruptela mentis est, fastidire quod dulce est. Ergo et de hoc beneficio, sicut de caeteris superioribus, Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et sacrificent sacrificium laudis. Jam enim ut laudetur, suavis est Dominus. Et enuntient opera ejus in exsultatione: non cum taedio, non cum moerore, non cum anxietate, non cum fastidio, sed in exsultatione.

12. [vers. 23-31.] Quarta illa restat, in qua omnes periclitamur. Omnes enim in navi sumus: alii operantur, alii portantur; simul tamen omnes et in tempestate periclitantur, et in portu salvantur. Post haec enim omnia sequitur, Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: id est, in populis multis. Aquas enim saepe pro populis poni, testis est Apocalypsis Joannis, ubi interrogans Joannes quid illae aquae essent, responsum est ei, Populi sunt (Apoc. XVII, 15). Qui ergo faciunt operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Quid enim profundius cordibus humanis? Inde plerumque venti erumpunt, tempestates seditionum, et dissensionum navem perturbant. Et quid agitur in his? Volens Deus ut ad eum clamarent et hi qui gubernant, et hi qui portantur, Dixit, et stetit spiritus procellae. Quid est, stetit? Permansit, perduravit: adhuc turbat, diu jactat, saevit, et non transit. Dixit enim, et stetit spiritus procellae. Et quid egit iste spiritus procellae? Et exaltati sunt fluctus ejus. Ascendunt usque ad coelos, audiendo: descendunt usque in abyssos, timendo. Ascendunt usque in coelos, descendunt usque in abyssos: foris pugnae, intus timores. Anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius. Qui sedent ad gubernacula, et qui fideliter navem amant, sentiunt quod dico: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius. Certe quando loquuntur, quando legunt, quando tractant, sapientes apparent: vae a tempestate! Et omnis, inquit, sapientia eorum absorpta est. Aliquando deficiunt omnia humana consilia: quacumque se quisque converterit, fluctus fremunt, tempestas saevit, brachia deficiunt; quo prora impingatur, cui fluctui latus nudetur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat refrenetur, omnino a rectoribus non videtur. Et quid restat, [PL37.1426] nisi quod sequitur? »Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et imperavit procellae, et stetit in auram.« Non stetit in tempestatem, sed in auram. Et siluerunt fluctus ejus. Audite de hac re vocem cujusdam gubernatoris periclitati, humiliati, liberati: »Nolo«, inquit, »vos ignorare, fratres, de pressura nostra, quae facta est in Asia, quia supra vires gravati sumus, et supra modum,« (video omnem sapientiam ejus absorptam) »ita ut taederet nos,« inquit, »etiam vivere.« Et quid? ille ita deficientes desereret? aut non propterea illi defecerunt, ut ille apud eos gloriam reperiret? Denique quid sequitur? »Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos« (II Cor. I, 8, 9). »Et imperavit procellae, et stetit in auram.« Jam illi de se apud se responsum mortis habuerant, quorum omnis sapientia absorpta erat. »Et siluerunt fluctus ejus. Et jucundati sunt, quoniam siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino miserationes ejus.« Ubique omnino, ubique confiteantur Domino, non merita nostra, non vires nostrae, non sapientia nostra, sed miserationes ejus. Ille ametur in omni nostra liberatione, qui est invocatus in omni nostra tribulatione. Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

13. [vers. 32-38.] Et videte unde dicat, unde omnia ista praelocutus sit, unde omnia haec enumeraverit, ubi agantur haec. »Et exaltent eum in Ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent eum. Et exaltent eum,« hoc est, »laudent eum:« et laudent eum,« hoc est, »exaltent eum.« Exaltent, laudent populi et seniores, negotiatores et gubernatores. Quid enim fecit in hac Ecclesia? quid constituit? unde illam eruit? quid ei praestitit? Quemadmodum superbis restitit, humilibus gratiam dedit (Jacobi IV, 6): superbis, scilicet primo populo Judaeorum, arroganti et extollenti se de genere Abrahae, et quod illi genti sint credita eloquia Dei (Rom. III, 2). Non eis haec valebant ad sanitatem, sed ad exaltationem cordis, ad tumorem potius quam ad magnitudinem. Quid ergo fecit Deus, superbis resistens, humilibus dans gratiam; ramos naturales propter superbiam amputans, oleastrum propter humilitatem inserens (Id. XI, 17-24)? quid fecit Deus? Audite haec duo: Deus primo quemadmodum superbis resistat, deinde quemadmodum humilibus det gratiam. Posuit flumina in desertum. Currebant ibi aquae, currebant prophetiae: quaere modo apud Judaeos prophetam, non invenis. »Posuit« enim »flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Posuit flumina in desertum.« Dicant, »Jam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc« (Psal. LXXIII, 9). »Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in sanitas.« Quaeris ibi fidem Christi, non invenis; quaeris prophetam, non invenis; quaeris sacerdotem, non invenis, quaeris [PL37.1427] sacrificium, non invenis; quaeris templum, non invenis. Quare hoc? Quia, »Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; terram fructiferam in salinas.« Unde, quo merito? »A malitia inhabitantium in ea.« Ecce quomodo superbis resistit: audi quomodo humilibus det gratiam. »Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et habitare fecit illic esurientes.« Quoniam illi dictum est: »Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec« (Psal. CIX, 4). Quaeris enim sacrificium apud Judaeos; non habes secundum ordinem Aaron, quia posuit flumina in desertum: quaeris secundum ordinem Melchisedec; apud illos non invenis, sed per totum orbem celebratur in Ecclesia. A solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini (Psal. CXII, 3). Et dicit Deus illis quorum flumina posuit in desertum: »Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo« (Malac. I, 10 et 11). Ubi erant omnia immunda sacrificia, quando desertum erant, quando squalebant, quando salinae erant omnes gentes; ibi nunc fontes, ibi nunc flumina, ibi nunc stagna aquarum, et exitus aquarum. Ergo superbis restitit, humilibus autem dedit gratiam. Et habitare fecit illic esurientes: quia, Edent pauperes, et saturabuntur (Psal. XXI, 27). Et constituerunt civitatem habitationis: interim habitationis in spe; quoniam, Qui me audit, inquit, habitabit in spe (Prov. I, 33, sec. LXX). Et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum frumenti: ad quem gaudet operarius ille qui dicit, »Non quia quaero datum, sed requiro fructum« (Philipp. IV, 17). »Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt deminuta.« Hoc stat. »Firmum« enim »fundamentum Dei stat, quia novit Dominus qui sunt ejus« (II Tim. II, 19). Jumenta et pecora dicuntur, in Ecclesia simpliciter ambulantia, sed utilia; non multum docta, sed fide plena. Ergo et spirituales et carnales benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt deminuta.

14. [vers. 39-42.] Et pauci facti sunt, et vexati sunt. Unde hoc, de transverso? Imo de interno. Ut enim pauci fierent, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Ideo autem tanquam de his dicit, de quibus antea loquebantur, ut cum intellectu discernantur; quia tanquam de hisdem loquitur, propter communia Sacramenta. Ad populum enim Dei pertinent, etsi non per virtutem, certe per speciem pietatis; de illis enim audivimus Apostolum: In novissimis temporibus instabunt tempora saeva; erunt enim homines seipsos amantes (Id. III, 1, 2). Primum malum, seipsos amantes; utique sibi placentes. Utinam sibi displicerent, et Deo placerent; utinam in difficultatibus exclamarent, [PL37.1428] et a necessitatibus liberarentur. Sed multum de se praesumentes, pauci facti sunt. Manifestum est, fratres; omnes qui se dividunt ab unitate, pauci fiunt. Multi enim sunt, sed in unitate, dum non separantur ab unitate: cum enim coeperit ad eos non pertinere multitudo unitatis, in haeresi et in schismate pauci sunt. Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Effusus est contemptus super principes. Reprobati enim sunt ab Ecclesia Dei: et magis, quia principes esse voluerunt, ideo contempti sunt, et facti sunt sal infatuatum projectum foras; ideo conculcatur ab hominibus (Matth. V, 13). Effusus est contemptus super principes. Et seduxit eos in invio, et non in via. Illi superius in via, illi ad civitatem directi, denique deducti, non seducti: isti autem in invio seducti. Quid est, seduxit eos? Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24). Hoc est enim, seduxit, donavit illos sibi. Nam si proprie quaeras, ipsi se seducunt. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit (Galat. VI, 3). Quid est ergo, seduxit eos? Dimisit eos. In invio, et non in via: quomodo enim in via homines qui partem tenent, et totum relinquunt? quomodo in via? Quae est ergo via, aut ubi agnoscitur via? »Deus,« inquit, »misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, ut agnoscamus in terra viam tuam.« In qua terra? »In omnibus gentibus salutare tuum« (Psal. LXVI, 2, 3). Utique tales ut minuantur, ut pauci fiant, hinc exeunt; a multitudine unitatis omnes exierunt, sicut paulo ante commemoravi dictum de illis: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Sed si forte nostri sunt in occulta praescientia Dei, necesse est ut redeant. Quam multi non nostri adhuc quasi intus, et quam multi nostri adhuc quasi foris? Novit Dominus qui sunt ejus. Et illi non nostri qui intus sunt, quando occasiones invenerint, exeunt; et illi nostri qui foris sunt, quando occasiones invenerint, redeunt. Illud ergo accipite quod novit Deus, secundum hoc seduxit eos in invio, et non in via. Et quid de illis fecit? Quod dicere coeperam, quod attente audiatis. Potuit illos pati intus semper, sed nos de illis non proficeremus: cum autem separati sunt, et per quaestiones malignas inquietant nos, propositum est nobis ex illis et inquisitionis studium, et timoris exemplum. Unusquisque tremit, cum alterum videt exisse, tanquam ex illius exitu dicatur illi: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Prosunt ergo quia exeunt: nam si intus essent, et tam mali essent, nihil de illis prodesset. Quid de illis dictum est in quodam psalmo? Congregatio taurorum, id est cervicatorum et superborum; congregatio taurorum inter vaccas populorum. Vaccas dicit seductiles animas, quae facile consentiunt seductoribus tauris. Sed quare hoc? Ut excludantur hi qui probati sunt argento (Psal LXVII, 31). Quid est, ut excludantur? Ut appareant, ut emineant [PL37.1429] illi qui sunt probati in eloquio Dei. Cum enim respondetur haereticis ex necessitate, aedificantur Catholici ex utilitate. Hanc sententiam plane Paulus expressit: »Oportet enim,« inquit, »haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis« (I Cor. XI, 19). Oportet et tauros seducentes esse, »ut qui probati sunt argento,« manifesti sint, hoc est, »excludantur.« Quid est, »argento probati? Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum« (Psal. XI, 7). Quicumque sunt probati in hoc argento, id est in eloquio Domini, non possunt plene exserere hoc argentum, nisi quaestionibus inquietati haereticorum. Et hic attendite quia non praetermissum est: ecce effusus est contemptus super principes, super illos tauros. Quare contempti sunt? Aliud annuntiantes. Quid sunt contempti? Anathematizati. Quisquis enim vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Quid tam contemptum quam sal infatuatus, qui foras projectus conculcatur? Et videte si non principes sunt; ipsum Paulum audite: Licet si nos, aut angelus de coelo evangelizaverit vobis praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Principes sunt, docti sunt, magni sunt, lapides pretiosi sunt. Quid adhuc dicturus es; numquid angeli sunt? Et tamen, »etsi angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit:« quia et ipse diabolus angelus de coelo lapsus est. »Effusus est« ergo »contemptus super principes. Et adjuvit pauperem a mendicitate.« Quid est hoc, fratres, Contempti sunt principes, et adjutus est pauper? Abjecti sunt superbi, et instructus est humilis. Hoc fecit, et hoc faciendo adjuvit pauperem a mendicitate. Mendicus est ille, nihil sibi tribuens, totum de misericordia Dei exspectans; ante januam Dominicam quotidie clamat, pulsans ut aperiatur ei, nudus et tremens ut vestiatur, oculos in terram dejiciens, et pectus tundens. Istum mendicum, hunc pauperem, hunc humilem adjuvit Deus plurimum, etiam de ipsa separatione haereticorum; quia pauci tacti sunt, et vexati sunt, et seducti in invio et non in via. Denique quid postea ex illis deminutis, seductis, paucis factis, vexatis, in adjuto paupere quid fit? Et posuit sicut oves familias. Quasi unum pauperem et unum mendicum intelligebas, de quo dixit, Et adjuvit pauperem a mendicitate: pauper iste multae familiae sunt, pauper iste multae plebes sunt; multae Ecclesiae una Ecclesia, una plebs, una familia, una ovis est. Et posuit sicut oves familias. Magna mysteria ista, magna sacramenta, quam profunda, plena mysteriorum; quam dulciter inventa, quia diu latentia. Ergo, Videbunt recti, et jucundabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. Iniquitas illa garriens contra unitatem, et cogens manifestari veritatem, convicta oppitabit os suum.

15. [vers. 43.] »Quis sapiens? et custodiet haec, et intelliget miserationes Domini.« Videte quo fine clausit: »Quis sapiens? et custodiet haec.« Et quid custoditurus est sapiens? Id est, si pauper sit, custodit; si non sit dives, id est, non sit superbus, non sit inflatus, [PL37.1430] custodit haec. Quare enim custodit haec, Quia intelliget miserationes Domini: non merita sua, non vires suas, non potentiam suam; sed miserationes Domini, qui errantem et egentem in viam deduxit et pavit; qui pugnantem adversus difficultatem peccatorum, et colligatum vinculis consuetudinis solvit et liberavit; qui fastidientem verbum Dei, et taedio quodam pene morientem, missa medicina verbi sui recreavit; qui periclitantem inter naufraga et procellosa discrimina, mari placato ad portum perduxit: qui eum denique constituit in eo populo, ubi humilibus dat gratiam, non in illo ubi superbis resistit; et fecit eum suum, ut intus manens multiplicaretur, non ut foras exiens minueretur. Hoc vident recti, et jucundantur. Omnis ergo iniquitas oppilabit os suum, et qui est sapiens, custodiet haec. Unde custodiet? Per humilitatem, intelligendo miserationes Domini; quia ubique dictum est, Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

IN PSALMUM CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio

1. Psalmum centesimum septimum exponendum non putavi; quoniam jam exposui eum in psalmo quinquagesimo sexto, et in psalmo quinquagesimo nono, ex quorum postremis partibus iste constat. Nam postrema pars quinquagesimi sexti, prima est hujus, usque ad eum versum ubi dicitur, Et super omnem terram gloria tua. Hinc autem usque in finem, postrema pars est quinquagesimi noni: sicut postrema pars centesimi tricesimi quarti, eadem est quae centesimi tertii decimi, ab eo versu ubi dicitur, Simulacra Gentium argentum et aurum: sicut tertius decimus et quinquagesimus secundus, mutatis aliquibus mediis, eadem habent omnia a principiis usque in fines. Quaecumque igitur in hoc psalmo centesimo septimo aliquantulum aliter posita sunt, quam in illis duobus, ex quorum partibus constat, non habent intellectum difficilem: sicut in quinquagesimo sexto dicitur, Cantabo, et psallam; exsurge, gloria mea; in isto autem, Cantabo, et psallam in gloria mea. Ad hoc enim dictum est illic, Exsurge, ut in illa cantaretur et psalleretur. Item ibi, »Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua;« vel, sicut alii interpretati sunt, »elevata est:« hic autem, »Quoniam magna est super coelos misericordia tua.« Ideo enim magnificata est usque ad coelos, ut magna sit in coelis; hoc enim voluit dicere, super coelos. Item in quinquagesimo nono, Laetabor, et dividam Sichimam: hic autem, Exaltabor, et dividam Sichimam. Ubi ostenditur quod de dividenda Sichima significatum est, post Domini exaltationem praedictum futurum, et illam laetitiam ad hanc exaltationem pertinere; ut ideo laetetur, quia exaltatur. Unde alibi dicit, »Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia« (Psal. XXIX, 12). [PL37.1431] Item ibi, »Et Ephraem fortitudo capitis mei:« hic autem, »Et Ephraem susceptio capitis mei.« Suscipiendo enim fit fortitudo, id est, suscipiendo fortes facit, fructificans in nobis: interpretatur enim Ephraem Fructificatio. Susceptio autem ad utrumque referri potest, sive cum suscipimus Christum, sive cum ipse nos suscipit, qui est caput Ecclesiae. Et quod ibi ait, Tribulantes nos; hic autem, inimicos nostros: utique iidem ipsi sunt.

2. Admonemur sane isto psalmo, eos titulos qui tanquam de historia positi sunt, rectissime fieri ut secundum prophetiam intelligamus, secundum quod videmus psalmos esse conscriptos. Quid enim tam diversum secundum historiam, quam id quod est in titulo quinquagesimi sexti, »In finem, ne corrumpas; ipsi David, in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saül in speluncam:« et in titulo quinquagesimi noni, »In finem, his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem, ipsi David, in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam, Syriam, et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit in valle salinarum duodecim millia?« Nam praeter id quod positum est, »In tituli inscriptionem,« et, »ipsi David,« et, »in finem;« caetera ita diversa sunt, ut ille habeat humilitatem David, iste fortitudinem; ille fugam, iste victorias. Et tamen ex istorum duorum posterioribus partibus, quorum tam diversi tituli sunt, psalmus iste componitur. Ubi significatur ad unum aliquid concurrere utrumque, non superficie historiae, sed altitudine prophetiae, copulatis utriusque finibus in hoc uno, cujus est titulus, Canticum psalmi, ipsi David; neutro illi titulo similis, praeter quod hic etiam positum est, ipsi David. Quoniam multis partibus et multis modis, sicut ad Hebraeos Epistola loquitur, olim Deus locutus est Patribus per Prophetas (Hebr. I, 1); eum tamen locutus est quem misit postea, ut complerentur eloquia Prophetarum: Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam (II Cor. I, 20).

Реакции читателей

Примечания

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1391-1431 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Опубликовано пользователем: Rodion Vlasov
Создание страницы: 2026-11-22, обновление: 2026-11-22