1. Sanctus filius meus Heraclius diaconus mihi retulit, quod cupiditate 409 nostri Cissam usque venisses: et homo Pannonius, id est, terrenum animal, non timueris Adriatici maris aestus [al. Syrtes], et Aegei atque lonii subire discrimina. Et nisi te pius fratrum retinuisset affectus, voluntatem opere complesses. Habeo itaque gratias, et in acceptum refero. In amicis enim non res quaeritur, sed voluntas. Quia alterum ab inimicis saepe praebetur: alterum sola caritas tribuit. Simulque obsecro, ne imbecillitatem corporis quam sustines, de peccato tibi existimes evenisse. Quod quidem et Apostoli suspicantes de eo qui natus erat caecus ex utero, interrogantesque Dominum Salvatorem: Iste peccavit, an parentes ejus, ut caecus nasceretur, audiunt: Neque hic peccavit, nec parentes ejus; sed ut manifestentur opera Dei in [PL22.652] ipso (Joan. 9. 2. 3). Quantos enim cernimus Ethnicos atque Judaeos, haereticos, atque diversorum dogmatum homines volutari in coeno libidinum, madere sanguine, feritate lupos, rapacitate milvos vincere; et nihilominus flagellum non appropinquare tabernaculis eorum (Psal. 90), nec eos cum hominibus verberari: et idcirco superbire contra Deum, et transire usque ad coelum os eorum. Cum sanctos e contrario viros, sciamus aegrotationibus, miseriis et egestate torqueri, qui forsitan dicunt. Ergo frustra sanctificavi animam meam, et lavi inter innocentes manus meas (Psal. 72. 13). Et statim se reprehendentes aiunt: Si narravero sic, ecce nationem [al. generationem] filiorum tuorum reprobavi (Ibid. 13. 15). Si caecitatis causam putas esse peccatum, et id Dei inferre iram, quod crebro medici remediantur, insimulabis Isaac, qui in tantum lucis istius expers fuit, ut etiam cui nollet, errore deceptus benediceret (Gen. 27). Referes crimen in Jacob, cujus caligaverat acies, et cum interioribus oculis, et spiritu prophetali longe post futura prospiceret, et Christum cerneret de stirpe regia esse venturum, Ephraim et Manassem videre non poterat (Ibid. 48 et 49). Quid inter reges Josia sanctius? Aegyptio mucrone 410 interfectus est (4. Reg. 23). Quid Petro, quid Paulo sublimius? Neronianum gladium cruentarunt. Et (ut de hominibus taceam) Dei Filius sustinuit ignominiam crucis: et tu putas beatos, qui felicitate istius saeculi et deliciis perfruuntur? Magna ira est, quando peccantibus non irascitur Deus. Unde et in Ezechiele ad Jerusalem, Jam, inquit, non irascar tibi, zelus meus recessit a te (Ezech. 16, 42). Quem enim diligit Dominus, corripit (Prov. 3. 12); Et, castigat omnem filium quem recipit (Hebr. 12). Non erudit pater, nisi quem amat. Non corripit magister discipulum, nisi eum quem ardentioris cernit ingenii. Medicus si cessaverit curare, desperat. Quod si responderis: quo modo Lazarus recepit mala in vita sua (Luc. 16), libenter nunc tormenta patiar, ut futura mihi gloria reservetur; Non enim vindicabit Dominus bis in idipsum (Naum. 1). Job vir sanctus et immaculatus, et justus in generatione sua cur tanta perpessus sit ipsius volumine continetur.

2. Et ne veteres replicando historias, longum faciam, et excedam mensuram epistolae, brevem tibi fabulam [Narratiunculam] referam, quae infantiae meae temporibus accidit. Beatus Antonius cum a sancto Athanasio, Alexandriae Episcopo, propter confutationem haereticorum [Arianorum], in urbem Alexandriam esset accitus, et isset ad eum Didymus vir eruditissimus, captus oculis, inter caeteras sermocinationes, [PL22.653] quas de Scripturis sanctis habebant, cum ejus admiraretur ingenium, et acumen animi collaudaret, sciscitans ait: Num tristis es, quod oculis carnis careas? Cum ille pudore reticeret; secundo tertioque interrogans, tandem elicuit, ut moerorem animi simpliciter fateretur. Cui Antonius: Miror, ait, prudentem virum ejus rei dolere damno, quam formicae et muscae et culices habent, et non laetari illius possessione, quam sancti soli et Apostoli meruerunt. Ex quo pervides, quod multo melius sit spiritu videre quam carne: et illos oculos possidere, in quos peccati 411 festuca (Luc. 6) non possit incidere. Nos [al. Ad nos], licet hoc anno non veneris, tamen non desperamus adventum tuum. Quod si sanctus Diaconus portitor litterarum, tuis rursum amplexibus fuerit irretitus, et illo comitante, huc veneris, libenter suscipiam, dispensationis moram magnitudine foenoris duplicari.

EPISTOLA LXIX. AD OCEANUM

1. Nunquam, fili Oceane, fore putabam, ut indulgentia Principis calumniam sustineret reorum; et de carceribus exeuntes, post sordes ac vestigia catenarum dolerent alios relaxatos. In Evangelio audit [PL22.654] invidus salutis alienae; Amice, si ego bonus sum, quare oculus tuus nequam est? (Matth. 20. 15.). Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Rom. 11. 32). Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Ibid. 5. 20). Caesa sunt Aegypti primogenita (Exod. 12), et ne jumentum quidem Israeliticum in Aegypto derelictum est. Et [al. En] consurgit mihi Caina haeresis, atque olim emortua vipera contritum caput levat, quae non ex parte ut ante consueverat, sed totum Christi subruit sacramentum. Dicit enim esse aliqua peccata, quae Christus non possit purgare sanguine suo; et tam profundas scelerum pristinorum 412 inhaerere [al. inseri] corporibus atque animis cicatrices, ut medicina illius attenuari non queant. Quid aliud agit, nisi ut Christus frustra mortuus sit? Frustra autem mortuus est, si aliquos vivificare non potest. Mentitur Joannes Baptista, et digito Christum et voce demonstrans: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. 1. 29), si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit. Aut enim ostendendi sunt non esse de mundo, quos Christi ignoret indulgentia: aut si de mundo sunt, eligendum e duobus alterum. Liberati a peccatis, Christi potentiam probant: non liberati, quasi adhuc rei, imbecillitatem demonstrant. Sed absit hoc de Omnipotente credere, quod in aliquo impotens sit. Omnia quae Pater facit, et Filius facit similiter (Ibid. 5. 19). Infirmitas Filii redundat ad Patrem. Cuncta oviculae membra portata sunt: totae Apostoli Epistolae Christi gratiam sonant. Et ne parum videretur simplex gratiae nuncupatio: Gratia, inquit, vobis et pax multiplicetur (1. Petr. 1. 2). Multiplicatio promittitur, et a nobis paucitas affirmatur.

2. Quorsum ista? Nosti problema tuum: Carterius Hispaniae Episcopus, homo et aetate vetus et sacerdotio, unam antequam baptizaretur, alteram post lavacrum, priore mortua, duxit uxorem; et arbitraris eum contra Apostoli fecisse sententiam, qui in catalogo virtutum, Episcopum unius uxoris virum praeceperit ordinandum. Miror autem te unum protraxisse in medium, cum omnis mundus his ordinationibus plenus sit; non dico de Presbyteris, non de inferiori gradu: ad Episcopos venio, quos si sigillatim voluero 413 nominare, tantus numerus congregabitur, ut Ariminensis Synodi multitudo superetur. SED INDECENS EST, sic unum tueri, ut plures accusare videaris; et quem ratione non possis, societate peccantium defendas. [PL22.655] Sustinui Romae a viro eloquentissimo cornutum, ut dicitur, syllogismum, ut quocumque me verterem, strictius [al. strictus] tenerer. Uxorem, inquit, ducere peccatum est, an non? Ego simplex, et qui insidias vitare nescirem, dixi non esse peccatum. Rursum aliud proposuit, in baptismate bona opera dimittuntur, an mala? Et in hoc eadem simplicitate respondi peccata dimitti. Cum me securum putarem, coeperunt mihi hinc inde cornua increscere, et absconditae prius acies dilatari. Si, inquit, uxorem ducere, non est peccatum; baptismus autem peccata dimittit; quidquid non dimittitur, reservatur. Illico mihi, quasi a fortissimo pugile percussus essem, ante oculos caligo observari coepit, statimque recordatus Chrysippei [al. Chrysippi] sophismatis: »Si mentiris, idque vere dicis; mentiris:« et in me reversus converti in adversarium propositionis stropham. Quaeso, inquam, te ut respondeas. Baptismus hominem facit novum, an non? Vix dedit, quod novum faceret. Gradatim intuli: ex toto novum facit, an ex parte? Respondit, ex toto. Deinceps interrogavi, nihil ergo veteris hominis in baptismate reservatur? Movit caput. Coepi protinus texere: Si baptismus novum hominem facit, et ex toto novum creat, nihilque in eo veteris reservatur, non potest novo imputari, quod in veteri quondam fuit. Primum spinosulus noster obmutuit; postea vero Pisoniano vitio, cum loqui nesciret, tacere non potuit. Sudare tamen frons, pallere genae, tremere labia, haerere lingua, saliva siccari, et plus timore quam aetate contrahi. Erupuit aliquando: Nonne legisti ab Apostolo, unius uxoris virum assumi in sacerdotium, et rem non tempora definiri? Quia me syllogismis provocaverat, et videbam tendere hominem ad interrogatiunculas tortuosas, sua contra illum tela jaciebam. Baptizatos, 414 inquam, Apostolus elegit in Episcopatum, an Catechumenos? Respondere nolebat. Ego tamen idipsum ingerere, et secundo ac tertio sciscitari [al. additur coepit]. Nioben putares, quae nimio fletu in lapidem versa est. Verti me ad auditores: nihil interest, o boni judices, adversarium vigilantem, an dormientem ligem, nisi quod facilius est quiescenti, quam reluctanti vincula innectere. Si Apostolus non catechumenos in clerum allegit, sed fideles: fidelis autem est qui Episcopus ordinatur; vitia catechumeni non imputabuntur fideli. Torquebam istiusmodi spicula, et vibrantes hastas in lethargicum dirigebam. Oscitabat tandem, et quasi per mentis crapulam ructans et nauseans evomebat: Apostolus, dixit, Paulus haec docuit.

3. Proferuntur ergo Apostoli Epistolae, una ad Timotheum, altera ad Titum. In prima scriptum erat: »Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. [PL22.656] Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem: sed modestum, non litigiosum, non avarum, domum suam bene regentem; filio shabentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli« (1. Tim. 5. 1. et seqq.). Ad Titum statim in principio haec mandata ponuntur. »Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant, corrigas: et constituas per civitates Presbyteros, sicut ego tibi disposui. Si quis est sine crimine unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet ego Episcopum esse sine crimine, tanquam Dei dispensatorem, non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benevolum, prudentem, justum, sanctum, continentem, obtinentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere« (Cap. 1. 5. et seqq.). In utraque 415 Epistola, sive Episcopi, sive Presbyteri, quanquam apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerint: quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis, jubentur monogami in Clerum eligi. Certe de baptizatis Apostoli sermonem esse, nemo dubitat. Si ergo omnia quae in ordinatione quaeruntur Episcopi, non praejudicant ordinando, licet ea ante baptisma non habuerit (quaeritur enim quid sit, et non quid fuerit) quare solum nomen uxoris impediat, quod solum peccatum non fuit? Dicis, quia peccatum non fuit, idcirco non est dimissum in baptismate. Rem novam audio: quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur. Omnia scorta, et publicae colluvionis sordes, impietas in Deum, parricidium, et incestus in parentes, atque in extraordinarias voluptates utriusque sexus mutata natura, Christi fonte purgantur: uxoris inhaerebunt maculae, et lupanaria thalamis praeferentur? Ego non tibi imputo meretricum exercitus, exoletorum greges, effusionem sanguinis, et instar suis in omni coeno libidinum volutabra; et tu mihi olim mortuam de sepulcro uxorculam protrahis: quam ideo accepi, ne facerem quod fecisti? Audiant ethnici messes [al. messis] Ecclesiae, de quibus quotidie horrea nostra complentur: audiant catechumeni, qui sunt fidei canditati, ne uxores ducant ante baptisma, ne honesta jungant matrimonia; sed Scottorum et Atticotorum ritu, ac de Republica Platonis, [PL22.657] promiscuas uxores, communes liberos habeant: imo caveant qualecumque vocabulum conjugis, ne postquam in Christo crediderint, doceat eis quod aliquando non concubinas, nec meretrices, sed uxores habuerint.

4. Recolat unusquisque conscientiam suam, et totius vulnera plangat aetatis: cumque verum judicem priorum se exhibuerit delictorum, audiat increpantem Jesum: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Matth. 7. 5; et Luc. 6. 42). Vere Scribarum et Pharisaeorum similes, culicem liquantes et camelum glutientes, decimamus mentam et anethum; et Dei judicium praetermittimus (Matth. 23). Quid simile uxor et scortum? 416 Imputatur infelicitas conjugis mortuae, et libido meretricia coronatur? Ille si prior uxor viveret, aliam conjugem non haberet: tu ut passim caninas nuptias jungeres, quid potes excusare? Forsitan timuisse te dicas, ne si matrimonium copulasses, non posses aliquando Clericus ordinari. Ille in uxore optavit liberos, tu in meretrice sobolem perdidisti. Illum naturae et benedictioni Domini servientem: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. 1. 28), cubiculorum secreta texerunt: te subantem ad coitum publica facies execrata est. Ille quod licebat, verecundo pudore celavit: tu quod non licebat, impudenter omnium oculis ingessisti. Illi scriptum est: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum (Hebr. 13. 4); tibi legitur: Fornicatores autem et adulteros judicabit [al. perdet.] Deus (Ibidem): Et, qui corrumpit templum Dei, corrumpet illum Deus (1. Cor. 6. 7). Omnia, inquit, nobis in baptismate condonata sunt crimina: nec post indulgentiam, judicis est metuenda severitas, dicente Apostolo: »Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (Ibid. 3. 17). Omnia peccata donata sunt; bene et fideliter. Sed quaero quomodo tuae sordes lotae sint, et meae munditiae sordidatae? Non dico, ais, tuas sordidatas, sed in eodem statu mansisse quo fuerant; si enim sordes fuissent, lotae utique fuissent ut meae. Rogo quae est ista tergiversatio, et acumen omni pistillo retusius? Quia non est peccatum, peccatum est: quia non est sordidum, sordidum est? Non dimisit Dominus, quia non habuit quod dimitteret; et quia non dimisit, idcirco manet, quod dimissum non fuit.

5. Quantam vim habeat baptisma, et aqua in Christo sanctificata gratiam, paululum post docebo: interim juxta vulgare proverbium: Malo arboris nodo, malus cuneus requirendus est. Hoc quod dicit, unius uxoris virum, potest et aliter disseri. Ex Judaeis erat Apostolus: prima Christi Ecclesia de Israel reliquiis congregabatur. Sciebat, Lege concessum, et exemplo Patriarcharum ac Moysi familiare populo noverat in multis uxoribus liberos spargere: ipsis quoque Sacerdotibus hujus licentiae patebat arbitrium: Praecepit ergo, ne 417 eamdem licentiam Ecclesiae sibi vindicent Sacerdotes: ne bina pariter et trina conjugia sortiantur; sed ut singulas uno tempore uxores habeant. [PL22.658] Ne contentiosum clames esse quod diximus, accipe et aliam explanationem: ne tibi soli liceat, non voluntatem Legi, sed Legem jungere voluntati. Quidam coacte interpretantur uxores pro Ecclesiis, viros pro Episcopis debere accipi. Et hoc in Nicaena quoque Synodo a patribus esse decretum, ne de alia ad aliam Ecclesiam Episcopus transferatur: ne virginali [al. Virginis] pauperculae societate contempta, ditioris adulterae quaerat amplexus: ut quomodo culpa et filiorum vitium in λογισμοῖς, id est, cogitationibus, accipitur; domusque dispensatio ad animam refertur et corpus, ita et uxores Pontificum dici Ecclesias. De quibus in Isaia scriptum est: Mulieres properantes de spectaculo venite: non est enim populus habens intelligentiam (Isai. 27. 11. juxta LXX). Et rursum: Mulieres divites, surgite, et audite vocem meam (Ibid. 32. 9). Et in Proverbiis: Mulierem fortem quis inveniet? (Prov. 31. 10. juata LXX.) Honorabilior est pretiosis lapidibus, quae talis est. Confidit in ea cor viri sui. Et in eodem volumine: Sapientes mulieres aedificaverunt domum; insipiens autem destruxit manibus (Ibid. 14. 1). Nec hoc, inquiunt, Episcopis videatur indignum, cum de Deo quoque scriptum sit: Sicut despicit uxor virum suum, sic despexit me domus Israel (Jerem. 3). Et in Apostolo: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (2. Cor. 11. 2). Mulierem autem, id est, γυναῖκα juxta 418 Graeci sermonis ambiguitatem, in his omnibus testimoniis uxorem potius intellige. Violenta est, inquies, et satis dura etiam haec interpretatio. Redde igitur Scripturae simplicitatem suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. Quaeram et illud: Si quis et ante baptismum habuerit concubinam, et illa mortua, baptizatus uxorem duxerit, utrum Clericus fieri debeat an non? Respondebis posse fieri: quia concubinam habuerit, non uxorem. Conjugales ergo tabulae et jura dotalia, non coitus ab Apostolo condemnatur. Multos videmus ob nimiam paupertatem, uxorum [al. virorum] sarcinam declinare, et ancillas suas habere pro uxoribus, susceptosque ex his liberos colere [al. tollere] ut proprios: qui si forte ditati ab Imperatore, stolam illis meruerint, confestim [PL22.659] Apostolo colla submittent, et inviti inter uxores eas recipere cogentur. Sin autem Principale rescriptum eadem tenuitas impetrare non quiverit, cum romanis legibus scita Ecclesiae mutabuntur. Vide ne hoc quod dicitur: unius uxoris virum, unius mulieris possit intelligi, ut ad coitum magis referatur, quam ad dotales tabulas. Haec universa proferimus, non quo verae et simplici intelligentiae resistamus: sed ut doceamus te Scripturas sanctas sic intelligere ut scriptae sunt; nec evacuare baptismum Salvatoris, et totum patibuli sacramentum irritum facere.

6. Reddamus quod paulo ante promisimus, et de schola Rhetorum, aquarum 419 laudes et baptismi praedicemus. Rudis mundus, necdum sole rutilante, nec pallente luna, nec astris micantibus, incompositam et invisibilem materiam, abyssorum magnitudine, et deformibus tenebris opprimebat. Solus Spiritus Dei in aurigae modum super aquas ferebatur (Gen. 1. 2), et nascentem mundum in figura baptismi parturiebat. Inter coelum et terram, medium exstruitur firmamentum; et juxta Hebraici sermonis ἑτυμολογίαν coelum, id est, SAMAIM ex aquis sortitur vocabulum: et aquae quae super coelos sunt, in laudes Dei separantur. Unde et in Ezechiele Propheta, Crystallum super Cherubim videtur extensum (Ezech. 1), id est, compactae et densiores aquae. Primum de aquis, quod vivit, egreditur et pennatos fideles de terra ad coelum levat. Fabricatur homo de limo (Gen. 2. 7), et inter manus Dei aquarum sacramenta versantur. Plantatur paradisus in Eden (Ibid. v. 8); et unus fons in quatuor principia dividitur, qui postea egrediens de templo, et contra solis ortum vadens (Ezech. 47. 1), amaras aquas mortuasque vivificat. Peccat mundus, [PL22.660] et sine aquarum Diluvio non purgatur (Gen. 7. 17), Statimque columba Spiritus sancti, expulso alite teterrimo, ita ad Noe quasi ad Christum in Jordane devolat, et ramo refectionis ac luminis, pacem orbi annuntiat (Ibid. 8. 11). Pharao cum exercitu suo nolens populum Dei exire de Aegypto, in typo baptismatis suffocatur (Exod. 14. 13). Et in Psalmis de interfectione illius scribitur: »Tu confirmasti in virtute tua mare, contrivisti [al. contribulasti] capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis magni« (Psal. 73. 13). Unde et reguli et scorpiones arentia quaeque sectantur; et postquam ad aquas venerint ὑδροφόβους (Aquae pavidos), et lymphaticos faciunt. Mare mutatur sacramento crucis; et septuaginta palmae Apostolorum, dulcoratis Legis gurgitibus irrigantur. Abraham et Isaac puteos fodiunt, repugnant Allophyli. Et Bersabee, civitas juramenti (Gen. 21), regnumque Salomonis nomen sumit a fontibus (3. Reg. 1). Rebecca invenitur ad puteum (Gen. 24). Rachel propter aquas, supplantatoris osculo salutatur (Ibid. 29). Moyses filias sacerdotis Madiam aperto puteo ab injuria vindicat. Praecursor Domini in aquis fontium juxta Salim, quod interpretatur pax sive perfectio, Christo populum 420 parat (Matth. 4. 27). Ipse Salvator post baptisma, et sanctificatas suo lavacro Jordanis aquas, regnum coelorum incipit praedicare. Primum signum ex aquis facit (Joan. 2. 9), Samaritana vocatur ad puteum, sitiens invitatur ad potum. Nicodemo dicit occulte: »Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrare eum in regnum coelorum« (Joan. 3). Quia ab aquis coeperat, finivit in aquis. Latus Christi percutitur lancea, et baptismi atque martyrii pariter sacramenta funduntur. Post resurrectionem mittit Apostolos ad Gentes, et praecipit eis, ut baptizent eos in mysterio Trinitatis. Poenitet facti populum Judaeorum, et statim a Petro ad baptisma mittitur. Antequam parturiat, parit Sion, et nascitur gens simul (Isai. 66. 7. 8). Paulus persecutor Ecclesiae, et lupus rapax Benjamin, Ananiae ovi submittit caput: nec ante recuperat aspectum quam curet baptismo caecitatem (Act. 9. 18). Eunuchus Candacis reginae Aethiopum, lectione Prophetica, Christi baptismati praeparatur. Mutat contra naturam Aethiops pellem suam, et pardus varietates suas (Jer. 13. 23). Qui Joannis acceperant, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur, ne quis putaret Gentibus ac Judaeis, aquas sine Spiritu Sancto ad salutem posse sufficere. »Vox Domini super aquas, Dominus super aquas multas, Dominus diluvium inhabitare facit« (Psal. 28. 3). »Dentes ejus sicut grex detonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellos [PL22.661] habentes foetus, et infoecunda non est in eis« (Cantic. 4. 2). Si non est infoecunda, nec sterilis, omnes habent ubera lacte rorantia, quae cum Apostolo possint dicere: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. 4. 19): et, Lac vobis potum dedi, non escam (1. Cor. 3. 2). Michaeas de baptismi gratia vaticinatur: Ipse avertet, et miserebitur nostri: demerget iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra (Mich. 7. 19).

7. Quomodo ergo in lavacro omnia peccata merguntur, si una uxor supernatat: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. 31. 1. 2). Arbitror quod possumus et nos huic aliquid cantico jungere: Beatus vir, cui non imputabit Dominus uxorem. Audiamus et Ezechielem filium hominis, quomodo de ejus virtute pronuntiet, qui hominis futurus est filius: Assumam 421 vos de gentibus, et aspergam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris: et dabo vobis cor novum, et spiritum. Ab omnibus, inquit, mundabo vos sordibus (Ezech. 36. 25. 26). In omnibus nihil praetermittitur. Si sordes emundantur, quanto magis munditiae non coinquinantur? Dabo vobis cor novum, et spiritum novum: In Christo enim Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova natura (Gal. 5. 6). Unde cantamus canticum novum: et vetere homine deposito, non ambulamus in vetustate litterae sed in novitate spiritus (Rom. 7. 6). Hic est calculus novus, cui novum nomen inscribitur; quod nemo scit legere, nisi qui illud acceperit (Apoc. 2. 17). »Quotquot enim baptizati sumus in Christo Jesu, in mortem illius baptizati sumus. Consepulti enim ei sumus per baptismum in mortem [al. morte], ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitatem vitae ambulemus« (Rom. 6. 3). Toties novitatem legimus, et tamen maculosum nomen uxoris non potest ulla novitate deleri? Consepulti sumus Christo in baptismate, et resurreximus per fidem operationis Dei, qui suscitavit eum a mortuis. Cumque essemus mortui in delictis, et praeputio carnis nostrae, convivificavit nos cum illo, donans omnia delicta; delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci (Coloss 2). Omnia nostra cum Christo mortua sunt, universa chirographi veteris peccata deleta sunt; solum nomen vivit uxoris? Dies me deficiet si cuncta quae ad potentiam baptismi pertinent, de Scripturis sanctis voluero digerere; et nativitatis secundae, imo in Christo primae, ponere sacramenta.

8. Antequam dictandi finem faciam (jam enim intelligo mensuram me excedere Epistolae), volo superiora capitula, in quibus futuri Episcopi vita describitur, cursim exponere; ut Apostolum non in unius uxoris elogio, sed in omnibus quae praecipit, Doctorum [PL22.662] Gentium suscipiamus. Simul obsecro, ne quis me in sugillationem istius temporis Sacerdotum scripsisse, quae scripsi, existimet, sed in Ecclesiae utilitatem. Ut enim oratores, et philosophi describentes qualem velint esse perfectum oratorem, 422 et philosophum, non faciunt injuriam Demostheni et Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt: sic in descriptione Episcopi, et in eorum expositione quae scripta sunt, quasi speculum Sacerdotii proponitur. Jam in potestate et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant; ut vel dolere ad deformitatem, vel gaudere ad pulchritudinem possint. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (1. Tim. 3. 1). Opus, non dignitatem; laborem, non delicias, OPUS, PER quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio. Oportet ergo Episcopum irreprehensibilem esse (Ibid. 2). Idipsum quoque ad Titum: Si quis est sine crimine (Tit. 1. 6). Omnes virtutes in uno sermone comprehendit, et pene rem contra naturam exigit? Si enim omne peccatum, etiam in otioso verbo reprehensione dignum est: quis est ille qui absque peccato, id est, sine reprehensione, versetur in hoc mundo? Sed futurus Pastor Ecclesiae talis eligitur, ad cujus comparationem recte grex caeteri nominentur. Definiunt Rhetores oratorem, qui sit vir bonus, dicendi peritus. Ante vita, sic lingua irrephensibilis quaeritur, ut merito suspiciatur. PERDIT ENIM auctoritatem docendi, cujus sermo opere destruitur. Unius uxoris virum; de hoc supra diximus. Nunc hoc tantum admonemus, ut si unius uxoris vir, etiam ante baptisimum quaeritur; caetera quoque quae praecepta sunt, ante baptismum requiramus. Neque enim competit universa post baptismum, et unum hoc mandatum intelligere ante baptismum. Sobrium, sive vigilantem, νηφάλιος quippe utrumque significat. Prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem (Levit. 10). Sacerdotes qui ministrant in templo Dei, prohibentur vinum et siceram bibere: ne in crapula et ebrietate aggraventur corda eorum; et ut sensus officium exhibens, Deo vigeat semper, et tenuis sit. Quod autem infert prudentem, excludit eos, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam Sacerdotum. NISI ENIM cerebrum sanum fuerit, omnia membra in vitio erunt. Ornatum quoque, ἐπίτασις est prioris verbi, id est, irreprehensibilis. Qui vitia non habet, irreprehensibilis appellatur: qui virtutibus pollet, ornatus est. Possumus et aliud 423 intelligere ex hoc verbo, juxta illud Tullii: Caput est artis, decere quod facias. Sunt enim quidam ignorantes mensuram suam, et tantae stoliditatis ac vecordiae, ut et in motu et in incessu, et in habitu, et in sermone communi, risum spectantibus praebeant: et quasi intelligentes quid sit ornatus, comunt se vestibus et munditiis corporis, et lautioris mensae epulas parant: cum omnis istiusmodi ornatus et cultus sordibus foedior sit. Quod autem doctrina a Sacerdotibus expetatur, et veteris praecepta sunt Legis, et ad Titum [PL22.663] plenius scribitur. INNOCENS ENIM et absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam et latratu canum, baculoque pastoris, luporum rabies deterrenda est. Non vinolentum, non percussorem (Tit. 7). Virtutibus vitia opposuit.

9. Didicimus quales esse debeamus: discamus quales non esse debeant Sacerdotes. Vinolentia scurrarum est, et comessatorum: venterque mero aestuans, cito despumat in libidines. In vino luxuria, in luxuria voluptas, in voluptate impudicitia est. Qui luxuriatur, vivens mortuus est: ergo qui inebriatur, et mortuus et sepultus est. Noc ad unius horae ebrietatem nudat femora sua (Gen. 9. 21), quae per sexcentos annos sobrietate contexerat. Lot per temulentiam, nesciens libidini miscet incestum: et quem Sodoma non vicerat, vina vicerunt. Percussorem autem Episcopum ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad flagella: et maledictus non remaledixit (Isai. 50; Marc. 15). Sed modestum (1. Tim. 3). Duobus malis unum opposuit bonum; ut temulentia et ira, modestia refrenentur. Non litigiosum, non avarum. Nihil enim impudentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant; et parati semper ad lites, in subjectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant. Avaritiam in Sacerdote vitandam, et Samuel docet: nihil coram populo eripuisse se cuiquam probans (1. Reg. 12): et Apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant, et praeter victum atque vestitum nihil se aliud nec habere, nec velle gloriabantur. Quam ad Timotheum avaritiam, 424 ad Titum turpis lucri cupiditatem apertissime notat (Tit. 1). Domum suam bene regentem. Non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas struat, non ut Phasides aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant et superficiem carnis non dissolvant artifici temperamento: sed ut quod populo praecepturus est, prius a domesticis exigat. Filios habentem subditos, cum omni castitate; ne scilicet imitentur filios Eli, qui in vestibulo Templi cum mulieribus dormiebant; et religionem praedam putantes, quidquid optimum in hostiis erat, in suas delicias convertebant (1. Reg. 2). Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli (1. Tim. 3. et Tit. 1). Mirari satis non queo, quae hominum tanta sit caecitas, de uxoribus ante baptismum disputare; et rem in baptismate mortuam, imo cum Christo vivificatam in calumniam trahere, cum tam apertum evidensque praeceptum nemo custodiat. Heri catechumenus, hodie pontifex: heri in amphitheatro, hodie in Ecclesia; vespere in circo, mane in altario: dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator. Num ignorabat Apostolus tergiversationes nostras, et argumentorum ineptias nesciebat? Qui dixit, unius uxoris virum (Ibid.), ipse mandavit irreprehensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, [PL22.664] modestum: non vinolentum, non percussorem, non litigiosum, non avarum, non neophytum. Ad haec omnia claudimus oculos, solas videmus uxores. Quod autem ait: Ne in superbiam elatus, incidat in judicium diaboli, quis non exemplo verum probet? Ignorat momentaneus Sacerdos humilitatem, et mansuetudinem rusticorum: ignorat blanditias Christianas; nescit seipsum contemnere: de dignitate transfertur ad dignitatem: non jejunavit, non flevit, non mores suos saepe reprehendit, et assidua meditatione correxit: non substantiam pauperibus erogavit. De cathedra quodammodo ducitur ad cathedram, id est, de superbia ad superbiam. Judicium autem et ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit. INCIDUNT IN EAM qui in puncto horae, necdum discipuli 425 jam magistri sunt. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Quale principium, talis et clausula. Qui irreprehensibilis est, non solum a domesticis, sed et ab alienis consono ore laudatur. Alieni et extra Ecclesiam sunt Judaei, haeretici, atque Gentiles. Talis ergo sit Pontifex Christi, ut qui religioni detrahunt, vitae ejus detrahere non audeant. At nunc plerosque cernimus, vel favorem populi, in aurigarum morem pretio redimere: vel tanto omnium hominum odio vivere, ut non extorqueant pecunia, quod mimi impetrant gestibus.

10. Haec, fili Oceane, sollicito timore perquirere (al. perquire): haec magistri Ecclesiae custodire debebunt: hos in Sacerdotibus eligendis canones observare: non juxta propria odia et privatas simultates, carpentemque semper auctorem suum, invidiam, legem Christi interpretari. Vide quantum sit testimonium hujus, quem arguunt, mariti, cui praeter vinculum conjugale, et hoc ante baptismum, nihil aliud ab aemulis objici potest. »Qui praecipit non moechandum, ipse dixit, et non occides« (Jacob. 2. 11). Si non moechamur, sed occidimus, transgressores legis sumus. »Qui totam legem servaverit, et offenderit in uno, fit omnium reus« (Ibid. 10). Itaque cum opposuerint nobis uxorem ante baptismum, nos ab eis omnia quae post baptismum praecepta sunt, requiramus. PRAETEREUNT quod non licet: et objiciunt quod concessum est.

EPISTOLA LXX. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE

1. Sebesium nostrum tuis monitis profecisse, [PL22.665] non tam Epistola tua, quam ipsius poenitudine didicimus. Et 426 mirum in modum plus correptus placuit, quam errans laeserat. Certaverunt inter se indulgentia parentis, et filii pietas: dum alter praeteritorum non meminit, alter in futurum quoque officia pollicetur. Unde et mutuo nobis tibique gaudendum est: quia nos filium recepimus, tu discipulum comprobasti.

2. Quod autem quaeris in calce Epistolae tuae, cur in opusculis nostris saecularium (al. scholarium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae, Ethnicorum sordibus polluamus; breviter responsum habeto. Nunquam hoc quaereres, nisi te totum Tullius possideret; si Scripturas sanctas legeres, si Interpretes earum, omisso Volcatio, evolveres. Quis enim nesciat et in Moyse, et in Prophetarum voluminibus quaedam assumpta de Gentilium libris, et Salomonem Philosophis Tyri et nonnulla proposuisse, et aliqua respondisse? Unde in exordio Proverbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientum, et aenigmata (Prov. 1), quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus Apostolus Epimenidis Poetae abusus versiculo est, scribens ad Titum: » Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri« (Tit. 1, 22). Cujus heroici hemistichium postea Callimachus usurpavit. Nec mirum si apud Latinos metrum non servet ad verbum expressa translatio, cum Homerus eadem linqua versus in prosam, vix cohaereat. In alia quoque Epistola, Menandri ponit senarium: »Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.« Et apud Athenienses in Martis curia disputans, Aratum testem vocat. »Ipsius enim et genus sumus,« quod Graece dicitur: τοῦ γάρ και γένος ἐσμὲν; et est clausula versus heroici. Ac ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus, et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam, arte torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a vero David, extorquere de 427 manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat in Deuteromonio (Cap. 21) Domini voce praeceptum, mulieris captivae radendum [PL22.666] caput, supercilia, omnes pilos, et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam in conjugio. Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem, et membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israelitidem (al. Israeliten) facere cupio? et si quidquid in ea mortuum est, idololatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecidio, vel rado: et mixtus purissimo corpori vernaculos ex ea genero Domino Sabaoth? Labor meus in familiam Christi proficit; stuprum in alienam, auget numerum conservorum. Osee accepit uxorem fornicariam Gomer filiam Debelaim, et nascitur ei de meretrice filius Jezrael, qui vocatur semen Dei (Osee 1). Isaias novacula acuta barbam, et crura peccantium radit (Isai. 7): et Ezechiel in typo fornicantis Jerusalem, tondet caesariem suam; ut quidquid in ea absque sensu et vita est, auferatur.

3. Cyprianus vir eloquentia pollens et martyrio, Firmiano narrante, mordetur, cur adversus Demetrianum scribens, testimoniis usus sit Prophetarum, et Apostolorum, quae ille ficta et commentitia esse dicebat, et non potius Philosophorum et Poetarum, quorum auctoritati, ut Ethnicus, contraire non poterat. Scripserunt contra nos Celsus atque Porphyrius: priori Origenes, alteri Methodius, Eusebius, et Apollinaris fortissime responderunt. Quorum Origenes octo scripsit libros: Methodius usque ad decem millia procedit versuum: Eusebius, et Apollinaris viginti quinque, et triginta volumina condiderunt. Lege eos, et invenies nos comparatione eorum imperitissimos: et post tanti temporis otium, vix quasi per somnium quod pueri didicimus, recordari. Julianus Augustus septem libros in expeditione Parthica, adversum Christum evomuit; et juxta fabulas Poetarum, suo se ense laceravit. Si contra hunc scribere tentavero, puto, interdices mihi, ne rabidum canem, Philosophorum 428 et Stoicorum doctrinis, id est, Herculis clava percutiam (al. repercutiam)? quanquam Nazarenum nostrum, et (ut ipse solebat dicere) Galilaeum, statim in praelio senserit; et mercedem linguae putidissimae, conto ilia perfossus acceperit. Josephus antiquitatem approbans Judaici populi, duos libros scripsit contra Appionem Alexandrinum Grammaticum: et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus, et ab infantia sacris Litteris eruditus, cunctam Graecorum Bibliothecam evolverit. Quid loquar de Philone, quem vel alterum, vel Judaeum Platonem critici pronuntiant?

[PL22.667] 4. Scriptores Ecclesiastici saecularibus litteris eruditi.---Curram per singulos: Quadratus Apostolorum discipulus, et Atheniensis Pontifex Ecclesiae, nonne Adriano Principi, Eleusinae sacra invisenti, librum pro nostra religione tradidit? Et tantae admirationi omnibus fuit, ut persecutionem gravissimam, illius excellens sedaret ingenium. Aristides Philosophus, vir eloquentissimus, eidem Principi Apologeticum pro Christianis obtulit, contextum Philosophorum sententiis: quem imitatus postea Justinus, et ipse Philosophus, Antonino Pio et filiis ejus, Senatuique librum contra Gentiles tradidit, defendens ignominiam crucis, et resurrectionem Christi tota praedicans libertate. Quid loquar de Melitone Sardensi Episcopo? quid de Apollinario Hierapolitanae Ecclesiae Sacerdote, Dionysioque Corinthiorum Episcopo, et Tatiano, et Bardesane, et Irenaeo Photini Martyris successore: qui origines haereseon singularum, et ex quibus Philosophorum fontibus emanarint, multis voluminibus explicarunt? Pantaenus Stoicae sectae Philosophus, ob praecipuae eruditionis gloriam, a Demetrio Alexandriae Episcopo missus est in Indiam, ut Christum apud Brachmanas, et illius gentis Philosophos praedicaret. Clemens Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, meo judicio (al. vir meo judicio, etc.), omnium eruditissimus, octo scripsit Stromatum libros; et totidem ὐποτυπώσεων, et alium contra Gentes, Paedagogi quoque tria volumina. Quid in illis indoctum? imo 429 quid non de media Philosophia est? Hunc imitatus Origenes, decem scripsit Stromateas, Christianorum et Philosophorum inter se sententias comparans: et omnia nostrae religionis dogmata de Platone et Aristotele, Numenio, Cornutoque confirmans. Scripsit et Miltiades contra Gentes volumen egregium. Hippolytus quoque, et Apollonius, Romanae urbis Senator, propria opuscula condiderunt. Exstant et Julii Africani libri, qui temporum scripsit historias; et Theodori, qui postea Gregorius appelatus est (S. Gregorius Thaumaturgus), viri Apostolicorum signorum. atque virtutum; et Dionysii Alexandrini Episcopi: Anatolii quoque Laodicenae Ecclesiae Sacerdotis; nec non Presbyterorum Pamphili, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis Episcopi, et Eustathii Antiocheni, et Athanasii Alexandrini: Eusebii quoque Emiseni, et Triphilii Cyprii, et Asterii Scythopolitae, et Serapionis Confessoris: Titi quoque Bostrensis Episcopi: Cappadocumque Basilii, Gregorii, Amphilochii: qui omnes in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos resarciunt libros, ut nescias quid in illis primum [PL22.668] admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum.

5. Veniam ad Latinos. Quid Tertulliano eruditius, quid acutius? Apologeticus ejus, et contra Gentes libri, cunctam saeculi obtinent (al. continent) disciplinam. Minutius Felix causidicus Romani fori, in libro, cui titulus Octavius est; et in altero contra Mathematicos (si tamen inscriptio non mentitur auctorem) quid Gentilium scripturarum dimisit intactum? Septem libros adversus Gentes Arnobius edidit, totidemque discipulus ejus Lactantius, qui de Ira quoque, et Opificio Dei duo volumina condidit: quos si legere volueris, dialogorum Ciceronis in eis ἐπιτομὴν reperies. Victorino Martyri in libris suis, licet desit eruditio, tamen non deest eruditionis voluntas. Cyprianus, 430 Quod idola dii non sint, qua brevitate, qua historiarum omnium scientia, quorum verborum et sensuum splendore perstrinxit? Hilarius meorum Confessor temporum et Episcopus, duodecim Quintiliani libros et stylo imitatus est, et numero: brevique libello, quem scripsit contra Dioscorum Medicum, quid in litteris possit, ostendit. Juvencus Presbyter, sub Constantino historiam Domini Salvatoris versibus explicavit: nec pertimuit Evangelii majestatem sub metri leges mittere. De caeteris vel mortuis, vel viventibus taceo: quorum in scriptis suis et vires manifestae sunt et voluntas.

6. Nec statim prava opinione fallaris, contra Gentes hoc esse licitum, in aliis disputationibus dissimulandum, quia omnes pene omnium libri, exceptis his qui cum Epicuro litteras non didicerunt, eruditionis doctrinaeque plenissimi sunt. Quanquam ego illud magis reor, quod dictanti venit in mentem, non te ignorare quod semper a doctis viris usurpatum est; sed per te mihi proponi ab alio quaestionem, qui forte propter amorem historiarum Sallustii, Calpurnius cognomento Lanarius sit. Cui quaeso ut suadeas, ne vescentium dentibus edentulus invideat, et oculos caprearum, talpa contemnat. Dives, ut cernis, ad disputandum materia; sed jam epistolaris angustia finienda est.

EPISTOLA LXXI AD LUCINIUM

1. Nec opinanti mihi subito litterae tuae redditae sunt: quae quanto 431 insperatae, tanto gaudiorum plenae, quiescentem animam suscitarunt, ut statim amore complecterer, quem oculis ignorabam, et illud mecum tacitus mussitarem: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et quiescam (Ps. 54. 7), ut inveniat quem diligit amima mea. Vere nunc in te sermo Dominicus completus est: Multi de Oriente et Occidente venient, et recumbent in sinu Abrahae. Cornelius centurio cohortis Italicae, jam tunc Lucinii mei praefigurabat fidem. Apostolus Paulus scribens ad Romanos: Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc (Rom. 15. 24), tantis fructibus (al. fluctibus) approbavit, quid de illa provincia quaereret. In brevi tempore ab Jerosolymis usque ad Illyricum Evangelii jaciens fundamenta, Romam vinctus ingreditur, ut vinctos superstitionis erroribus liberos faciat. Manet in hospitio conducto per biennium; ut nobis utriusque Instrumenti aeternam reddat domum. Piscator hominum, misso rete Apostolico, te quoque quasi pulcherrimum Auratam inter innumera piscium genera traxit ad littus. Reliquisti amaros fluctus, salsos gurgites, scissuras monitum, et Leviathan regnantem in aquis, cum Jesu deserta expetens, contempsisti, ut possis Propheticum illud canere: In terra deserta, et invio, et in inaquoso, sic in sancto apparui tibi (Ps. 62. 3). Et iterum: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate (Ps. 54. 8. 9). Obsecro te et moneo parentis affectu, ut qui Sodomam reliquisti, ad montana festinans, post tergum ne respicias: ne aratri stivam, ne fimbriam Salvatoris, ne cincinnos ejus, noctis rore madefactos, quos semel tenere coepisti, aliquando dimittas: ne de tecto virtutum pristina quaesiturus vestimenta descendas; ne de agro revertaris domum, ne campestria cum Lot et amoena hortorum diligas, quae non irrigantur de coelo, ut terra sancta, sed de turbido flumine Jordanis, postquam dulces aquas maris mortui commixtione mutavit.

2. Coepisse multorum est, ad culmen pervenisse paucorum. Qui in stadio currunt, 432 omnes quidem currunt; sed unus accipit coronam (1. Cor. 9. 24. 25). At contra de nobis dicitur: Sic currite, ut apprehendatis. [PL22.670] NON EST INVIDUS Agonotheta noster, nec alterius palma, alteri parat ignominiam. Omnes athletas suos desiderat coronari. Gaudet anima mea, et magnitudine laetitiae rem moeroris patior. Ruth in lacrymas verba prorumpunt. Zachaeus ad unius horae conversionem, hospitem habere meruit Salvatorem. Martha et Maria, convivio praeparato Dominum suscepere. Meretrix lavat fletibus pedes, et unguentis bonorum operum Dominici corporis dedicat sepulturam. Simon leprosus invitat magistrum cum discipulis, et non contemnitur. Abrahae dicitur: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam monstravero tibi (Gen. 12. 1). Relinquit Chaldaeam, relinquit Mesopotamiam: QUAERIT QUOD nescit ne perdat quem invenerat. Non enim arbitratus est simul se habere posse et patriam et Dominum; sed jam tunc illud Prophetae David opere complebat: (Advena sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. 38. 13): Hebraeus id est, περάτης, atque transitor: dum non est praesenti virtute contentus; sed praeteritorum obliviscens, in futurum se extendit, et scit illud, Ibunt de virtute in virtutem (Ps. 83. 8), mysticum sortitus est nomen, et viam tibi aperuit, quomodo non quaeras ea quae tua sunt, sed quae aliena: et illos putes parentes, fratres, affines, atque cognatos, qui tibi in Christo copulati sunt. Mater, inquit, mea, et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei (Matth. 12. 48).

3. Habes tecum prius in carne, nunc in spiritu sociam; de conjuge germanam, de femina virum, de subjecta parem: quae sub eodem jugo ad coelestia simul regna festinat. Cauta rei familiaris dispensatio, et ad calculos rediens, non cito deponitur. Joseph cum tunica Aegyptiam effugere non potuit. Adolescens ille, qui opertus sindone sequebatur Jesum: quia tentus fuerat a ministris, terrenum abjiciens operimentum, nudus evasit. Elias igneo curru raptus ad coelum, meloten reliquit in 433 terris. Elisaeus boves, et juga prioris operis vertit in vota. Loquitur sapientissimus vir: Qui tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccli. 1. 13). QUAMDIU VERSAMUR in rebus saeculi, et anima nostra possessionum ac reddituum procuratione devincta est, de Deo libere cogitare non possumus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Qui consensus Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? (2. Cor. 6. 14. et seqq.) Non potestis, inquit Dominus, Deo servire et mamonae (Matth. 6. 24). Aurum deponere incipientium est, non perfectorum. Fecit hoc Thebanus Crates, fecit Antisthenes. SEIPSUM offere Deo, proprie Christianorum est et Apostolorum: qui duo cum vidua paupertatis suae in Gazophylacium aera mittentes, totum censum quem habuerunt, Domino [PL22.671] tradiderunt, et merentur audire: Sedebitis super duodecim solia, judicantes duodecim tribus Israel. (Matth. 19. 28).

4. Haec et ipse intelligis, quo animo replicem; et quod sub aliis verbis te ad sanctorum Locorum invitem habitaculum. Abundantia tua multorum in opiam sustentavit, ut et horum divitiae in tuam indigentiam redundarent. Fecisti tibi amicos de iniquo mammona, qui te reciperent in aeterna tabernacula (Luc. 16). Laudanda res, et Apostolicorum temporum virtutibus coaequanda: quando venditis possessionibus suis, credentes afferebant pecunias, atque fundebant ante pedes Apostolorum, ostendentes avaritiam esse calcandam. Sed Dominus magis quaerit animas credentium, quam opes. Legimus: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. 13. 8. sec. LXX). Possumus quidem divitias proprias intelligere, quae non de alieno, non de rapinis sunt, juxta illud: »Honora Deum de tuis justis laboribus« (Ibid. 3. 9): sed melior est illa intelligentia, ut divitias proprias cognoscamus thesauros absconditos, quos nec fur possit suffodere, nec latro violentus eripere (Luc. 12).

5. Opuscula mea, quae non sui merito, sed bonitate tua desiderare te dicis, ad describendum hominibus tuis dedi, et descripta vidi in chartaceis codicibus: ac frequenter admonui, ut conferrent diligentius, et emendarent. Ego enim tanta volumina prae frequentia commeantium et peregrinorum turbis relegere non potui, et ut ipsi probavere praesentes, 434 longo tentus incommodo, vix diebus Quadragesimae, quibus ipsi proficiscebantur, respirare coepi. Unde si paragrammata repereris, vel minus aliqua descripta sunt, quae sensum legentis impediant, non mihi debes imputare, sed tuis, et imperitiae notariorum librariorumque incuriae, qui scribunt non quod inveniunt, sed quod intelligunt; et dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos. Porro Josephi libros, et sanctorum Papiae et Polycarpi volumina, falsus ad te rumor pertulit a me esse translata: quia nec otii mei, nec virium est, tantas res eadem in alteram linguam exprimere venustate. Origenis et Didymi pauca transtulimus, volentes nostris ex parte ostendere, quid Graeca doctrina retineret. Canonem Hebraicae Veritatis, excepto Octateucho, quem nunc in manibus habeo, pueris tuis et notariis dedi describendum. Septuaginta interpretum editionem et te habere non dubito; et ante annos plurimos diligentissime emendatam, studiosis tradidi. Novum Testamentum Graecae reddidi auctoritati. Ut enim veterum [PL22.672] librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est; ita novorum Graecae sermonis normam desiderat.

6. De Sabbato quod quaeris, utrum jejunandum sit: et de Eucharistia, an accipienda quotidie, quod Romana Ecclesia [al. Romanae Ecclesiae] et Hispaniae observare perhibentur, scripsit quidem et Hippolytus vir disertissimus; et carptim diversi Scriptores e variis auctoribus edidere. Sed ego illud breviter te admonendum puto, traditiones Ecclesiasticas (praesertim quae fidei non officiant) ita observandas, ut a majoribus traditae sunt; nec aliorum consuetudinem, aliorum contrario more subverti. Atque utinam omni tempore jejunare possimus, quod in Actibus Apostolorum diebus Pentecostes et die Dominico, Apostolum Paulum, et cum eo credentes fecisse legimus (Act. 13. 20. 21). Nec tamen Manichaeae haereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus praeferri non debuerit spirituali. Eucharistiam quoque absque condemnatione nostri, et pungente conscientia, semper accipere, et Psalmistam audire dicentem: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. 39. 9), et cum eo canere: 435 Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. 44. 1). Nec hoc dico, quod diebus festis jejunandum putem; et contextas quinquaginta diebus ferias auferam: sed unaquaeque provincia abundet in sensu suo, et praecepta majorum, leges Apostolicas arbitretur.

7. Duo palliola, et amphimallum de tuis usibus vel utenda, vel sanctis danda suscepi. Ego insignia paupertatis, et quotidianae symbola poenitentiae, tibi et sorori tuae misi: quatuor ciliciola apta proposito et usibus vestris: et codicem, hoc est decem visiones Isaiae valde obscurissimas, quas nuper historica explanatione disserui: ut quotiescumque mea opuscula videris, toties amici dulcissimi recordatus, navigationem quam parumper distuleras, pares. Et quia non est in homine via ejus, et a Domino gressus hominis diriguntur (Jer. 10. 23): si forte (quod procul absit) aliquid fuerit impedimenti, quaeso ut quos caritas jungit, terrarum longitudo non separet: et absentem Lucinium nostrum, semper praesentem litterarum vicissitudine sentiamus.

EPISTOLA LXXII. AD VITALEM PRESBYTERUM. De Salomone et Achaz

1. Zenon nauclerus, per quem mihi dicis tuae sanctitatis litteras esse transmissas, unam tantum et brevem 436 Epistolam beati Papae Amabilis reddidit, solita munuscula continentem. Satisque miror quid causae fuerit, ut cum in benedictionibus et tuis et illius perferendis fidelis extiterit, in reddenda epistola negligens comprobetur. Neque enim te falli arbitror discipulum veritatis; nisi forte Graeco homini Latinus sermo inter chartulas oberravit. Itaque ad secundam rescribo Epistolam, quam mihi sanctus filius meus Heraclius Diaconus reddidit, in qua inter caetera deprecaris, ut exponam tibi causas, Quare Salomon, et Achaz undecim annorum, filios genuisse dicantur. Si enim duodecimo anno Salomon super Israel accepit imperium, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem; filiusque ejus Roboam cum quadragesimum et primum annum ageret aetatis, patri successit in regnum, perspicuum est undecim annorum fuisse Salomonem, sive decem, quia decem menses a conceptu usque ad partum sibi mater vindicat. Rursum Achaz filius Joathan cum viginti esset annorum, rex constitutus est super duas tribus, idest, Judam et Benjamin (4. Reg. 16), regnavitque annis sedecim (2. Par. 28): quo mortuo, Ezechias cum vicesimum et quintum annum ageret aetatis, patri successit in regnum (4. Reg. 18). Ex quo intelligitur, Achaz quoque undecimo sive decimo anno, Ezechiam filium procreasse.

2. Et si quidem in historiis aliter haberent Septuaginta interpretes, aliter Hebraica Veritas, confugere poteramus ad solita praesidia: et arcem linguae tenere vernaculae: nunc vero et ipsum authenticum, et caeteri interpretes pari auctoritate consentiant, non in Scriptura, sed in sensu est difficultas. Quis enim crederet mortalium, ut undecim [PL22.674] annorum puer generaret filium? Multa et alia dicuntur in Scripturis, quae videntur 437 incredibilia, et tamen vera sunt. NEQUE ENIM VALET natura contra naturae Dominum: aut potest vas figulo dicere: quare me ita fecisti, aut ita? Licet quod pro miraculo, signo atque portento fit, legem naturae facere non possit. Num quia nostra aetate duplex Lyddae natus est homo, duorum capitum, quatuor manuum, unum ventre, et duobus pedibus, omnes homines ita nasci necesse est? Legamus veteres historias et maxime Graecas ac Latinas, et inveniemus lustralibus hostiis, secundum errorem veterum, portentuosas soboles, tam in hominibus, quam in armentis ac pecudibus, expiatas. Audivi, Domino teste non mentior: quaedam muliercula cum expositum nutriret infantem, et instillaret cibos, ac nutricis officio fungeretur, cubaretque cum ea parvulus, qui usque ad decimum jam pervenerat annum; accidit, ut plus quam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret, accensaque libidine, obscoenis motibus ad coitum duceret infantem. Prima ebrietas alterius noctis et caeterarum deinceps fecit consuetudinem. Nec dum duo menses fuerant evoluti, et ecce feminae uterus intumuit. Quid plura? dispensatione Dei factum est, ut quae contra naturam simplicitate parvuli in contemptum Dei abutebatur, a naturae Domino proderetur, impleto sermone quo dicitur: Nihil occultum quod non manifestetur (Matth. 10).

3. Simulque consideremus, quod occulte Scriptura et Salomonem et Achaz voluptatis et impietatis accuset. Uterque enim cum esset de stirpe David, recessit a Domino: et alter in tantum secutus est libidinem, ut septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, et adolescentulas, et scorta passiva, quorum non erat numerus: neglectoque Deo patrum suorum, extruxerit idola gentium plurimarum; et fuerit, non ut prius IDIDIA, id est, amabilis Domini, sed amator mulierum (3. Reg. 11): alter miserit ad regem Assyriorum, auxilium postulans, et in tempore angustiae suae, auxerit contemptum in Dominum, immolaveritque 438 diis Damasci victimas percussoribus suis, et in omnibus [PL22.675] urbibus Juda extruxerit aras ad cremandum thus; atque ad iracundiam provocaverit Dominum Deum Patrum suorum (2. Paral. 28): in tantum ut direptis vasis domus Domini atque confractis, clauserit januas Templi Dei, et fecerit sibi altaria in universis angulis Jerusalem, ambulaveritque in viis regum Israel, et statuas fuderit Baalim, et adoleverit incensum in valle filiorum Ennon, et lustraverit filios suos in igne, juxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Ex quo perspicuum est, homines a parva aetate libidini deditos, immatura eorum sobole demonstrari, quod etiam eo tempore peccare coeperint, quo natura non patitur.

4. Ad summam illud dici potest, quod in regno David Salomon cum duodecim esset annorum, solium patris obtinuerit: et postea, quia Scriptura reliquit incertum, vixerit David, regnante jam filio, aliquot annos, qui sibi et non Salomoni imputentur: mortuo autem patre, post filius regnaverit annis quadraginta, quos sine parente regnavit: atque ita et initium regni Salomonis, et tempus quo solus ipse regnavit, ab historia demonstratum. Nec tamen omnes annos vitae illius quinquaginta tantum et duorum annorum circulis contineri. Sin autem dubitas, quod regnantibus filiis, patribusque viventibus, non filiis tempus regni eorum, sed parentibus imputetur, lege ipsum Regnorum volumen, et invenies, quod Ozias rex Juda postquam lepra percussus est, habitavit in domo separata, et filius ejus Joathan imperium rexerit, judicaveritque populum terrae, usque ad diem mortis patris sui (4. Reg. 5): et tamen post mortem illius, cum viginti quinque esset annorum, sedecim annis regnasse dicatur, quos solus ipse regnaverit. Quod de Salomone intelleximus, de Achaz similiter intelligendum est, qui Joathae filius, Ezechiae pater fuerit (2. Paral. 27. 28). Audivi quemadmodum Hebraeum hujuscemodi narrare fabulam juxta Prophetiam 439 Isaiae, quam inter decem Visiones nuper interpretatus sum: quod mortuo Achaz, Philistaea laetata sit, et Scriptura postea comminetur ac dicat: »Ne laeteris Philistaea omnis tu: quoniam comminuta est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem« (Isai. 14): hoc est de Achaz constituetur rex Ezechias. Ex quo intelligi voluit, non statim post mortem patris, filium in imperium subrogatum, sed vel seditionibus populi, vel quibusdam interregnis, aut certe prementibus malis, et hinc inde consurgentibus bellis, regnum ejus fuisse dilatum.

5. In rebus obscuris diversas ponimus opiniones, [PL22.676] ut non tam scribere, quam loqui tibi coram videamur. Caeterum Apostolus interminabiles genealogias et Judaicas fabulas prohibens, de istiusmodi mihi videtur interdicere quaestionibus. Quid enim prodest haerere in littera, et vel scriptoris errorem, vel annorum seriem calumniari, cum manifestissime scribatur: Littera occidit, spiritus autem vivificat? (2. Cor. 3.) Relege omnes et veteris et novi Testamenti libros, et tantam annorum reperies dissonantiam, et numerum inter Judam et Israel, id est, inter regnum utrumque confusum, ut hujuscemodi haerere quaestionibus, non tam studiosi, quam otiosi hominis esse videatur. Munuscula a te missa libenter suscepi, et impendio precor, ut in amore quo nos appetere coepisti, ad finem usque perdures. Non enim coepisse, sed permansisse virtutis est. Nostra vicissim per Desiderium (Puta Aquitanum Presbyt.) missa suscipe.

EPISTOLA LXXIII, AD EVANGELUM PRESBYTERUM

1. Misisti mihi volumen ἀνώνυμον ἀδέοσποτον et nescio, utrum tu de titulo nomen subtraxeris, an ille qui scripsit, ut periculum fugeret disputandi, auctorem noluerit confiteri. Quod cum legissem, intellexi famosissimam quaestionem super Pontifice Melchisedec illuc plurimis argumentis esse perductam, ut docere conatus sit, eum qui benedixerit tanto Patriarchae, divinioris fuisse naturae, nec de hominibus aestimandum. Et ad extremum ausus est dicere Spiritum Sanctum occurrisse Abrahae, et ipsum esse qui sub hominis figura visus sit. Quomodo [PL22.677] autem Spiritus Sanctus, panem vinumque protulerit, et decimas praedae, quas Abraham victis quatuor regibus reportarat, acceperit, omnino tangere noluit: petisque ut quid mihi, vel de Scriptore, ve de quaestione videatur, respondeam. Fateor volui dissimulare sententiam, nec me periculoso et φιλεγκλήμονι miscere tractatui, in quo quodcumque dixissem, reprehensores habiturus forem. Sed rursum cum Epistolam legerem, et invenissem in extrema pagella, miris me obtestationibus adjuratum, ne spernerem precatorem: revolvi 441 Veterum libros, ut viderem quid singuli dicerent, et tibi quasi de multorum consilio, responderem.

2. Statimque in fronte Geneseos primam Homiliarum Origenis reperi scriptam de Melchisedech, in qua multiplici sermone disputans, illuc devolutus est, ut eum Angelum diceret. Iisdemque pene argumentis, quibus Scriptor tuus de Spiritu sancto, ille de supernis virtutibus est locutus. Transivi ad Didymum sectatorem ejus, et vidi hominem pedibus in magistri isse sententiam. Verti me ad Hippolytum, Irenaeum, Eusebium Caesariensem, et Emisenum, Apollinarem quoque, et Eustathium nostrum, qui primus Antiochenae Ecclesiae Episcopus contra Arium clarissima tuba bellicum cecinit: et deprehendi, horum omnium opiniones, diversis argumentationibus ac diverticulis ad unum compitum pervenisse, ut dicerent Melchisedech hominem fuisse Chananaeum, regem urbis Jerosolymae, quae primum Salem, postea Jebus, ad extremum Jerusalem appellata sit. Nec mirum esse, si Sacerdos Dei altissimi describatur absque circumcisione et legalibus caeremoniis, et genere Aaron: cum Abel quoque, et Enoch, et Noe placuerint Deo, et victimas obtulerint: et in Job volumine legamus, quod ipse et oblator munerum fuerit, et sacerdos, et quotidie pro filiis suis hostias immolarit (Job. 1). Et aiunt ipsum quoque Job non fuisse de genere Levi, sed de stirpe Esau: licet aliud Hebraei autument.

3. Quomodo autem Noe inebriatus in domo sua, et nudatus atque derisus a mediano filio (Gen. 9), [PL22.678] typum Salvatoris praebuit, et Cnam populi Judaeorum: Samson quoque amator meretricis et pauperis Dalilae, multo plures hostium mortuus, quam vivus occidit (Judic. 16), ut Christi exprimeret passionem: omnesque pene 442 Sancti et Patriarchae et Prophetae, in aliqua re figuram expresserunt Salvatoris; sic et Melchisedech, eo quod Chananaeus fuerit, et non de genere Judaeorum, in typum praecessisse sacerdotis (al. Sacerdotii) Filii Dei, de quo dicitur in centesimo nono Psalmo: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Ordinem autem ejus multis modis interpretantur, quod solus et rex fuerit, et sacerdos, et ante circumcisionem functus sacerdotio: ut non gentes ex Judaeis, sed Judaei a gentibus sacerdotium acceperint, neque unctus oleo sacerdotali, ut Moysi praecepta constituunt (Levit. 81): sed oleo exsultationis, et fidei puritate, neque carnis et sanguinis victimas immolaverit, et brutorum animalium exta susceperit: sed pane et vino, simplici puroque sacrificio Christi dedicaverit sacramentum; et multa alia quae epistolaris brevitas non recipit.

4. Praeterea (fort. Praetereo) plenius esse tractatum in Epistola ad Hebraeos (Cap. 7), quam omnes Graeci recipiunt, et nonnulli Latinorum, quod iste Melchisedech, id est, rex justus, rex fuerit Salem, id est, rex pacis, sine patre, sine matre, et quomodo hoc intelligendum sit, uno statim verbo explicari ἀγηνεαλόγητος, non quod absque patre et matre fuerit, cum Christus quoque secundum utramque naturam et patrem habuerit et matrem, sed quod subito introducatur in Genesi occurrisse Abraham a caede hostium revertenti; et nec ante. nec postea ejus nomen feratur adscriptum. Affirmat autem Apostolus, quod Aaron sacerdotium, id est, populi Judaeorum, et principium habuerit et finem: Melchisedech autem, id est, Christi et Ecclesiae, et in praeteritum et in futurum aeternum sit, nullumque habuerit auctorem: et quod translato sacerdotio, legis quoque mutatio fiat: ut nequaquam de Agar ancilla, et monte 443 Sina, sed de Sara libera, et arce Sion egrediatur verbum Domini, et lex Dei de Jerusalem. Et difficultatem rei primo exagerat, dicens: Super quo multus nobis [PL22.679] sermo est, et ininterpretabilis (Hebr. 5. 11): non quia Apostolus non potuerit id interpretari, sed quia illius temporis non fuerit. Hebraeis enim, id est, Judaeis persuadebat, non jam Fidelibus, quibus passim proderet sacramentum. Verumtamen si vas electionis stupet ad mysterium, et de quo disputat, ineffabile confitetur; quanto magis nos vermiculi et pulices, solam debemus scientiam inscitiae confiteri, et amplissimam domum, parvo quasi foramine ostendere: ut dicamus duo sacerdotia inter se ab Apostolo comparata, prioris populi et posterioris? Et hoc agit tota disputatione, ut ante Levi et Aaron, sacerdos fuerit Melchisedech ex gentibus, cujus tantum praecedat meritum, ut futuris sacerdotibus Judaeorum, in lumbis benedixerit Abraham. Totumque quod sequitur in laudes Melchisedech, ad Christi typum referri, cujus profectus Ecclesiae sacramenta sunt.

5. Haec legi in Graecorum voluminibus, et quasi latissimos terrarum situs, in brevi tabella volui demonstrare, non extendens spatia sensuum atque tractatuum, sed quibusdam punctis atque compendiis infinita significans, ut in parva Epistola multorum simul disceres voluntates. Verum quia amanter interrogas, et universa quae didici, fidis auribus instillanda sunt, ponam et Hebraeorum opinionem: et ne quid desit curiositati, ipsa Hebraica verba subnecram UMELCHISEDEC MELEC SALEM MOSI LEHEM VAJAIN, UHU CHOEN LEEL ELION: VAIBAR CHEU VAIOMER BARUCH ABRAM LEEL ELION CONE SAMAIM VA ARES: UBARUCII EL ELION ESER MAGGEN SARACH BIADACH VAJETHEN LO MAASER MECCHOL (Gen. 14. 18). Quod interpretatur in Latinum hoc modo: Et Melchisedech rex Salem, protulit panem et vinum; erat autem sacerdos 444 Dei excelsi: benedixitque illi, et ait, Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram: et benedictus Deus altissimus, qui tradidit inimicos tuos in manu tua; et dedit ei decimas ex omnibus. Traduntque hunc esse Sem primum filium Noe, et eo tempore quo ortus est Abram, habuisse aetatis annos trecentos nonaginta, qui ita supputantur. Sem post diluvium anno secundo, cum centum esset annorum, genuit Arphaxad: post cujus ortum, vixit annos quingentos, hoc est, simul sexcentos. Arphaxad annos natus triginta et quinque, genuit Salem, qui et ipse tricenarius, procreavit Eber, quem triginta quatuor annorum legimus genuisse Phaleg. Rursum Phaleg expletis annis triginta, genuit Rehu: qui et ipse, post trigesimum et secundum nativitatis suae annum, [PL22.680] edidit Serug: de quo cum ad triginta pervenisset annos, ortus est Nachor: qui viginti novem annorum, genuit Thare: quem legimus quod septuagenarius genuit Abram, et Nachor, et Aran. Supputa per singulas aetates annorum numerum, et invenies ab ortu Sem, usque ad generationem Abram, trecentos nonaginta annos. Mortuus est autem Abraham centesimo septuagesimo quinto aetatis suae anno. Ratione deducta, invenitur Sem, abnepoti suo decimi gradus, Abraham, supervixisse annos triginta quinque.

6. Simulque et hoc tradunt, quod usque ad sacerdotium Aaron, omnes primogeniti ex stirpe Noe, cujus series et ordo describitur, fuerint sacerdotes, et Deo victimas immolarint: et haec esse primogenita, quae Esau fratri suo vendiderit Jacob (Gen. 27). Nec esse mirum, si Melchisedech victori Abram obviam processerit, et in refectionem tam ipsius, quam pugnatorum ejus, panes vinumque protulerit, et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc jure debuerit: et decimas praedae atque victoriae acceperit ab eo: sive quod habetur ambiguum, ipse dederit ei substantiae suae decimas, et avitam largitatem ostenderit in nepotem. 445 Utrumque enim intelligi potest, et juxta Hebraicum et juxta Septuaginta interpretes, quod et ipse acceperit decimas spoliorum, et Abrahae dederit decimas substantiae suae: quanquam Apostolus in Epistola sua ad Hebraeos (Cap. 7) apertissime definiat, non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum ejus, sed de spoliis hostium, partem accepisse Pontificem.

7. Salem autem non, ut Josephus, et nostri omnes arbitrantur esse (f. est) Jerusalem, nomen ex Graeco Hebraicoque compositum, quod absurdum esse, peregrinae linguae mixtura demonstrat: sed oppidum juxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem, et ostenditur ibi palatium Melchisedech, ex magnitudine ruinarum, veteris operis ostendens magnificentiam: de quo in posteriore quoque parte Geneseos scriptum est. Venit Jacob in Socoth, id est, in tabernacula, et fecit sibi ibi domos atque tentoria, et transivit in Salem civitatem regionis Sichem. quae est in terra Chanaan (Gen. 33. 17. et 18).

8. Considerandum quoque est, quod Abrahae a caede hostium revertenti; quos persecutus est usque Dan (Gen. 14), quae hodie Paneas (al. Pameas) appellatur; non devia Jerusalem, sed oppidum metropoleos Sichem, in itinere fuerit: de quo in Evangelio quoque legimus: Erat autem Joannes baptizans in Ennon, juxta Salim, quia aquae erant multae ibi (Joan. 3). Nec refert, utrum Salem, an Salim nominetur, cum vocalibus in medio litteris perraro utantur Hebraei, et pro voluntate lectorum, ac varietate, [PL22.681] regionem eadem verba diversis sonis atque accentibus proferantur.

9. Haec ab eruditissimis gentis illius didicimus, qui intantum non recipiunt Spiritum sanctum, vel Angelum fuisse Melchisedech, ut etiam certissimum hominis nomen adscribant. Et revera stultum est, id quod in typo dicitur: eo quod Christi sacerdotium finem non habeat; et ipse rex et sacerdos nobis utrumque donaverit, ut simus genus regale et sacerdotale (1. Petr. 2. 9), et quasi angularis lapis (Isai.) parietem utrumque conjunxerit, et 446 de duobus gregibus bonus pastor unum effecerit gregem (Eph. 2. 16); sic quosdam referre ad ἀναγωγην, ut historiae auferant veritatem, et dicant non fuisse regem, sed imagine hominis Angelum demonstratum: cum intantum nitantur Hebraei Melchisedech regem Salem, filium Noe, Sem ostendere, ut ante hoc scriptum sic referant: Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ei (haud dubium, quin Abrahae) postquam reversus est a caede Chodorlaomor, et regum qui cum eo erant in valle Save: haec est vallis regis; de qua statim sequitur: Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum (Gen. 14), et reliqua. Si ergo haec civitas regis est, et vallis regis, sive ut Septuaginta transtulerunt, campus, quem hodie Aulonem Palaestini vocant: manifestum est hominem fuisse, qui in terrena et valle et urbe regnavit (al. regnaverit).

10. Habes quae audierim, quae legerim de Melchisedech. Meum fuit citare (al. recitare) testes: tuum sit de fide testium judicare. Quod si omnes repuleris, tuum certe spiritualem illum interpretem non recipies, qui imperitus sermone, et scientia, tanto supercilio et auctoritate Melchisedech Spiritum sanctum pronuntiavit, ut illud verissimum comprobarit, quod apud Graecos canitur, Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Ego post longam aegrotationem, vix in Quadragesimae diebus febri carere potui, et cum alteri me operi praepararem, paucos dies qui supererant in Matthaei expositione consumpsi: tantaque aviditate studia omissa repetivi, ut quod exercitationi linguae profuit, nocuerit corporis valetudini.

EPISTOLA LXXIV AD RUFFINUM PRESBYTERUM. De jurgio duarum meretricum, et judicio Salomonis

1. Multum in utramque partem crebro fama mentitur, et tam de bonis mala, quam de malis bona, falso rumore concelebrat. Unde et ego gaudeo quidem super testimonio erga me sanctitatis tuae, et amore sancti Presbyteri Eusebii: nec dubito quin me publice praedicetis, sed tacitum vestrae prudentiae judicium pertimesco. Itaque obsecro, ut magis memineritis mei, et dignum vestra laude faciatis. Quod primus ad officium provocasti, et mihi secundae in rescribendo (al. scribendo) partes datae sunt, non venit de incuria in amicos, sed de ignorantia; si enim scissem, praeoccupassem sermonem tuum.

2. Interpretatio judicii Salomonis super jurgio duarum mulierum meretricum (3. Reg. 3), quantum ad simplicem historiam pertinet, perspicua est: quod puer annorum duodecim contra aetatis suae mensuram de intimo humanae naturae judicarit affectu. Unde et admiratus est, et pertimuit illum omnis Israel, quod scilicet eum manifesta non fugerent, qui tam prudenter abscondita deprehendisset. Quantum autem ad typicos pertinet intellectus, dicente Apostolo: Haec omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum decurrerunt (1. Cor. 10. 11), quidam Graecorum autumant super Synagoga et Ecclesia sentiendum, 448 et [PL22.683] ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et resurrectionem, tam in Israel, quam in Gentium populo verus Salomon, id est, pacificus, regnare coeperit. Quod autem adulterae et meretrices, Synagoga et Ecclesia dicantur in Scripturis, nulla dubitatio est.

3. Et hoc prima fronte videtur esse blasphemum; caeterum si recurramus ad Prophetas, Osee videlicet, qui accepit uxorem fornicariam, et generavit filios fornicationis (Osee 1), et deinde adulteram: et ad Ezechiel, qui Jerusalem quasi meretricem arguit, quod sequuta sit amatores suos, et divaricaverit omni transeunti pedes, lupanarque in loco celebri exstruxerit (Ezech. 16); animadvertemus Christum idcirco venisse, ut meretrices donaret matrimonio, et de duobus gregibus unum ovile faceret, medioque pariete destructo (Ephes. 2), in easdem caulas oves prius morbidas congregaret. Hae sunt duae virgae, quae junguntur in Ezechiel (Cap. 37), et de quibus per Zachariam Dominus refert: Et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem (Zach. 11. 8). Mulier quoque illa meretrix in Evangelio, quae pedes Jesu lacrymis lavat, crine detergit, et cui peccata omnia dimittuntur, manifeste pingit Ecclesiam de Gentibus congregatam (Luc. 7). Haec idcirco in prima fronte replicavi, ne cui videatur incongruum, si meretrices dicantur Synagoga et Ecclesia, quarum una Salomonis judicio, filii possessione donata est. Prudens quaerat auditor, quomodo meretrix sit Ecclesia, quae non habet maculam, neque rugam? (Ephes. 5) Non dicimus Ecclesiam permansisse meretricem, sed fuisse. Nam et in Simonis leprosi domo Salvator scribitur inisse convivium (Matth. 26), utique non quia leprosus erat eo tempore, quo habebat hospitem Salvatorem, sed quia leprosus ante fuerat. Matthaeus quoque in 449 catalogo Apostolorum Publicanus dicitur, non quo permanserit Publicanus post Apostolicam dignitatem, sed quia prius fuerit Publicanus: ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia.

4. Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem: Ego et mulier haec habitabamus in domo una (3. Reg. 3. 17). Post resurrectionem enim Domini Salvatoris, una de utroque populo Ecclesia congregata est; et quam eleganter: Peperi, inquit, apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de Gentibus, quae non habebat prius Legem et Prophetas, peperit in domo Synagogae: nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde dicit in Cantico Canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. 1. 3). Et iterum: Et quidem non spernam te. Assumens introducam te in domum matris meae, et in cubiculum ejus quae concepit me (Cant. 3. 4). Tertia autem die: postquam ego peperi, peperit et haec. Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: Mundus [PL22.684] ego sum a sanguine justi hujus (Matth. 27. 24): si Centurionem ante patibulum confitentem: Vere hic erat Filius Dei (Marc. 15. 39), si eos qui ante passionem per Philippum, Dominum videre desiderant: haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. 23. 34). Unaque die crediderunt tria millia: et alia die quinque millia (Act. 2. et 4). Et eramus simul (multitudinis enim credentium erat cor unum, et anima una) nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus: non blasphemantium Judaeorum, non Gentilium idolis servientium. Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte. Dum enim Legis sequitur observantiam, et gratiae Evangelii jugum Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. Oppressitque eum mater sua dormiens, quae non poterat dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. 5. 2). Media nocte consurgens, tulit filium de latere (Ecclesiae) dormientis, et in suo collocavit sinu. Relege totam ad Galatas Apostoli Epistolam, et animadvertes quomodo filios Ecclesiae suos facere Synagoga festinet, et dicat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. 4. 19). Vivum tulit, non ut possideret, sed ut 450 occideret. Non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio, et suum mortuum per Legis caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit.

5. Longum est si velim per singula currere; quomodo per Apostolum Paulum, et Ecclesiasticos viros intellexit Ecclesia, non esse suum filium, qui tenebatur in Lege: et in luce cognoverit, quem in tenebris non videbat. Inde jurgium ortum est, praesente rege, altera dicente: Filius tuus mortuus est, meus autem vivit: altera respondente, Mentiris, filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est: atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum Psalmum septuagesimum primum, qui titulo Salomonis inscribitur; ubi nulla dubitatio est, quin cuncta quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant majestati) simulat ignorantiam, et humanos pro dispensatione carnis mentitur affectus, sicut et in alio loco: Ubi posuistis Lazarum? (Joan. 11. 34.) et ad mulierem fluentem sanguine, Quis me tetigit? (Matth. 9.) gladium postulat, de quo dixerat: Nolite putare, quod venerim pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam: et inimici hominis domestici ejus (Matth. 10): et tentat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque voluntatem, [PL22.685] viventem filium in Legem, Gratiamque dividere: non quod probet, sed quod ad arguendum calumniam Synagogae, hoc velle se dicat. Illa, quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum liberari, libenter habet dividi puerum: non ut possideat, sed ut interficiat. ECCLESIA QUEM scit suum esse, libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apud adversariam: ne inter Legem divisus et Gratiam, Salvatoris mucrone feriatur. Unde dicit Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si Legem observatis, Christus vobis nihil prodest (Gal. 5).

6. Haec sub allegoriae nubilo dicta sint. Caeterum optime novit prudentia tua, non easdem esse regulas in Tropologiae umbris, quae in historiae veritate. 451 Quod sicubi pedem offendimus, et sapienti lectori frivolum videatur esse quod scripsimus, culpam in auctorem referat. Nos enim et haec ipsa in lectulo decumbentes, longaque aegrotatione confecti, vix notario celeriter scribenda dictavimus: non ut impleremus materiam, sed ne tibi in principio amicitiarum aliquid imperanti, videremur negare. Ora nobis a Domino sospitatem, ut post duodecim menses, quibus jugi languore confectus sum, possim aliquid dignum vestrae scribere voluntati: et ignosce si scatens oratio, cursu solito non fluat. Non enim eodem lepore dictamus, quo scribimus: quia in altero saepe stylum vertimus, iterum quae legi digna sint, scripturi: in altero quidquid in buccam venerit celeri sermone convolvimus. Caninium libenter vidi, qui narrare tibi poterit, quam difficile et periculosum manus dexterae, usque in praesentem diem, quo ista dictavi, vulnus sustinuerim.

EPISTOLA LXXV. AD THEODORAM VIDUAM

1. Lugubri nuntio consternatus super sancti et venerabilis mihi dormitione Lucinii, vix brevem Epistolam dictare potui. Non quod ejus vicem doleam, quem scio ad meliora transisse, dicente Moyse: Transiens videbo visionem hanc magnam (Exod. 3. 3); sed quod torquear desiderio, non meruisse me ejus viri, videre faciem, quem in brevi tempore huc venturum esse credebam. Verum est illud super necessitate mortis prophetale vaticinium, quod fratres dividat (Osee 13), et carissima inter se nomina crudelis et dura dissociet. Sed habemus consolationem, quia Domini sermone jugulatur, et dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus inferne; et in consequentibus: Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccabit omnes venas ejus, et desolabit fontem illius (Ibid.). Exivit enim [PL22.686] virga de radice Jesse, et flos de virginali frutice pullulavit (Isai. 11. 1): qui loquitur in 452 Cantico Canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. 2. 1). Flos noster mortis interitus; ideoque et mortuus est, ut mors illius morte moreretur. Quod autem de deserto dicitur adducendus, virginalis uterus demonstratur, qui absque coitu et semine viri Deum nobis fudit infantem: qui calore Spiritus Sancti exsiccaret fontes libidinum, et caneret in Psalmo: In terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi (Ps. 62. 3). Adversum ergo mortis duritiam et crudelissimam necessitatem hoc solatio erigimur, quod brevi visuri sumus eos, quos dolemus absentes. NEQUE ENIM mors, sed dormitio et somnus appellatur. Unde et beatus Apostolus vetat de dormientibus contristari (1. Thess. 4): ut quos dormire novimus, suscitari posse credamus; et post digestum soporem, vigilare cum Sanctis, et cum Angelis dicere: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis (Luc. 2. 14). In coelo, ubi non est peccatum, gloria est, et perpetua laus, et indefessa praeconia. In terra autem, ubi seditio, bella atque discordiae, pax imprecanda est: et pax non in omnibus; sed in his qui bonae sunt voluntatis; et salutationem audiunt Apostolicam: Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo multiplicetur (Rom. 1. 7): ut in pace sit locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Ps. 75. 2), id est, in specula, in sublimitate dogmatum atque virtutum, in anima credentis; cujus quotidie Angelus videt faciem Dei (Matth. 18. 10), et revelato vultu gloriam Dei contemplatur.

2. Unde obsecro te, et currentem, ut aiunt, impello, ut Lucinium tuum desideres quidem ut fratrem; sed gaudeas regnare cum Christo: Quia raptus est, ne malitia immularet mentem ejus. Placita enim erat Deo anima illius, et in brevi spatio tempora multa complevit (Sap. 4). NOS DOLENDI magis, qui quotidie stamus in praelio peccatorum, vitiis sordidamur, accipimus vulnera, et de otioso verbo reddituri sumus rationem. Ille jam securus et victor te aspicit de excelso, et favet laboranti: et juxta se locum praeparat, eodem amore et eadem caritate, qua oblitus officii conjugalis, in terram quoque sororem te habere coeperat, imo fratrem; quia casta conjunctio sexum non habet nuptialem. Et si adhuc in carne positi, 453 et renati in Christo, non sumus Graecus et Barbarus, servus et liber, masculus et femina; sed omnes in eo unum sumus: quanto magis cum corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (Gal. 3. 28), non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in [PL22.687] coelis? (Matth. 22, et Luc. 20.) Quando dicit, non nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in coelis, non natura et substantia corporum tollitur, sed gloriae magnitudo monstratur. Neque enim scriptum est, erunt Angeli; sed, sicut Angeli, ubi similitudo promittitur, veritas denegatur. Erunt, inquit, sicut Angeli, id est, similes Angelorum: ergo homines esse non desinent. Inclyti quidem, et Angelico splendore decorati; sed tamen homines: ut et Apostolus, Apostolus sit, et Maria, Maria: et confundatur haeresis, quae ideo incerta et magna promittit, ut quae certa et moderata sunt, auferat.

3. Et quia haereseos semel fecimus mentionem, qua Lucinius noster dignae eloquentiae tuba praedicari potest? qui, spurcissima per Hispanias Basilidis haeresi saeviente, et instar pestis et morbi, totas intra Pyrenaeum et Oceanum vastante provincias, fidei Ecclesiasticae tenuit puritatem, nequaquam suscipiens, Armagil, Barbelon, Abraxas, Balsamum, et ridiculum Leusiboram, caeteraque magis portenta, quam nomina, quae ad imperitorum, et muliercularum animos concitandos, quasi de Hebraicis fontibus hauriunt, barbaro simplices quosque terrentes sono: ut quod non intelligunt, plus 454 mirentur. Refert Irenaeus, vir Apostolicorum temporum, et Papiae, auditoris Evangelistae Joannis discipulus, Episcopusque Ecclesiae Lugdunensis: quod Marcus quidam de Basilidis Gnostici stirpe descendens, primum ad Gallias venerit: et eas partes per quas Rhodanus et Garumna fluunt, sua doctrina maculaverit: maximeque nobiles feminas, quaedam in occulto mysteria repromittens, hoc errore seduxerit: magicis artibus, et secreta corporum [PL22.688] voluptate, amorem sui concilians. Inde Pyrenaeum transiens, Hispanias occuparit, et hoc studii habuerit, ut divitum domos, et in ipsis feminas maxime appeteret: quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Hoc ille scripsit ante annos circiter trecentos. Et scripsit in his libris, quos adversus omnes haereses doctissimo et eloquentissimo sermone composuit.

4. Ex quo perpendat prudentia tua, qua Lucinius noster laude sit dignus, qui clausit aurem, ne audiret judicium sanguinis: et omnem substantiam suam dispersit et dedit pauperibus, ut justitia ejus maneret in aeternum (Ps. 111). Nec patriae suae largitate contentus, misit Jerosolymarum et Alexandrinae Ecclesiae tantum auri, quantum multorum possit inopiae subveniri. Quod cum multi mirentur et praedicent, ego in illo magis laudabo fervorem et studium Scripturarum. Quo ille desiderio opuscula nostra flagitavit, et missis sex notariis (quia in hac provincia Latini sermonis scriptorum penuria est) describi 455 sibi fecit, quaecumque ab adolescentia usque in praesens tempus dictavimus? Non nos honoravit, qui parvuli et minimi Christianorum omnium sumus, et ob conscientiam peccatorum, Bethleemitici ruris saxa incolimus; sed Christum, qui honoratur in servis suis; et Apostolis repromittit, dicens: »Qui vos recipiunt, me recipiunt. Et qui me recipiunt, recipiunt eum, qui me misit (Matth. 10).

5. Itaque, carissima filia, hanc Epistolam amoris mei in illum habeto Epitaphium: et quidquid posse me scieris in opere spirituali, audacter impera, ut sciant saecula post futura, eum, qui dicit in Isaia: »Posuit me ut sagittam electam, in pharetra sua abcondit me« (Isai 49), duos viros tantis maris atque terrarum inter se spatiis separatos, suo acumine vulnerasse, ut cum mutuo in carne se nesciant, amore spiritus copulentur.

Subscriptio

Sanctam te corpore et spiritu servet ille Samarites, id est, Servator et custos, de quo in Psalmo scribitur: »Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel« (Ps. 120); ut Hir, qui interpretatur vigil, qui descendit [PL22.689] ad Daniel, ad te quoque veniat, et possis dicere: dormio, et cor meum vigilat (Cant. 5).

EPISTOLA LXXVI AD ABIGAUM

1. Quanquam mihi multorum sim conscius peccatorum, et quotidie in oratione flexis genibus loquar: »Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris« (Psal. 24. 7): tamen sciens dictum esse ab Apostolo: »Ne inflatus superbia incidat in judicium diaboli« (I. Tim. 3. 6): Et in alio loco scriptum: »Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam« (Jacob. 4. 6), nihil ita a pueritia conatus sum vitare quam tumentem animum, et cervicem erectam, Dei contra se odia provocantem. Novi 456 enim magistrum et Dominum et Deum meum in carnis humilitate dixisse: »Discite a me, quia mitis sum et humilis corde« (Matth. 11. 29): et ante per os David cecinisse: »Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus« (Ps. 131. 1). Et in alio loco legimus: »Ante gloriam humiliabitur cor viri; et ante ruinam elevatur« (Prov. 18. 12). Itaque obsecro te, ne me putes sumptis litteris tuis ante tacuisse; et aliorum, vel infidelitatem, vel negligentiam in me referas. Quid enim causae erat, ut provocatus officio, tacerem, et amicitias tuas meo silentio repellerem, qui ultro soleo bonorum appetere necessitudinem, et me eorum ingerere caritati? »Quia meliores sunt duo, quam unus: et si alter ceciderit, ab altero fulcietur. Funiculus triplex non facile rumpitur, et frater fratrem adjuvans, exaltabitur« (Eccles. 4. 9). Scribe igitur audacter; et absentiam corporum, crebro vince sermone.

2. Nec doleas, si hoc non habeas quod formiculae, et muscae, et serpentes habent, id est, carnis oculos: sed illum te oculum habere laetare, de quo in Cantico dicitur Canticorum: »Vulnerasti me, soror mea sponsa, uno de oculis tuis« (Cant. 4. 9); quo Deus videtur; de quo a Moyse dicitur: »Transiens videbo visionem hanc magnam« (Exod. 3. 3). Denique quosdam etiam mundi Philosophos legimus, ut totam cogitationem ad mentis cogerent puritatem, sibi oculos eruisse. Et a Propheta dicitur: »Intravit mors per fenestras vestras« (Jer. 9. 21). Et Apostoli audiunt; »Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo« (Matth. 5. [PL22.690] 18). Unde praecipitur eis, ut levent oculos, et videant candidas segetes, quae paratae sunt ad metendum (Luc. 21; et Joan. 4).

3. Quod autem precaris, ut nostris monitis Nabuchodonosor, et Rapsaces, et Nabuzardan, et Holofernes in te occidantur, NUNQUAM nostra auxilia postulares, si in te viverint. Sed quia illi mortui sunt, et cum Zorobabel, et cum Jesu filio Josedec Sacerdote magno (1. Esd. 3), cum Ezra quoque, et Neemia ruinas Jerusalem aedificare coepisti; nec mittis mercedes in pertusum sacculum, sed thesauros tibi in coelestibus paras, idcirco nostras appetis amicitias, quos Christi famulos arbitraris. 457 Sanctam filiam meam Theodoram, sororem beatae memoriae Lucinii, per se commendatam, meo sermone commendo, ut in coepto itinere non lassetur; ut ad Terram sanctam multo per eremum labore perveniat: ut non putet perfectam esse virtutem exisse de Aegypto; sed per innumerabiles insidias ad montem Nabo, et ad Jordanem fluvium pervenire (Num. 33): ut accipiat secundam in Galgala circumcisionem: ut illi Jericho corruat, sacerdotalium tubarum subversa clangoribus: ut juguletur Adonisedec: ut Hai, et Azor pulcherrimae quondam corruant civitates (Jos. 3. 5. 6. 10. 11). Fratres qui nobiscum in Monasterio sunt, te salutant. Sanctos qui nos diligere dignantur [al. conantur], per te oppido salutamus.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 652-690 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22