Domino vere sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem.

1. Tres simul epistolas, imo libellos breves per Diaconum Cyprianum, 737 tuae dignationis accepi, diversas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes. Ad quas, si respondere voluero, libri magnitudine opus erit. Tamen conabor quantum facere possum, modum non egredi longioris epistolae, et festinanti fratri moram non facere: qui ante triduum quam profecturus erat, a me epistolas flagitavit; ut pene in procinctu haec qualiacumque sunt, effutire compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate: quae plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur: ut fortissimos quoque [al. quosque] milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere quam possint arma corripere.

2. Caeterum nostra armatura Christus est, et Apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios: »Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo« (Ephes. 6. 13). Et rursum: »State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis: super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita extinguere: et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quo est verbum Dei« (Ibid. 14. et seqq.). His quondam telis rex David armatus procedebat ad praelium; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter hujus saeculi turbines, in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via: et idcirco exaltavit caput, et superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in [PL22.917] fronte blasphemum (1. Reg. 17); et in ea parte corporis vulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur (2. Paral. 26), et sanctus gloriatur in Domino dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. 4. 7). Dicamus igitur et nos: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. Exsurge psalterium et cithara; exsurgam diluculo (Psal. 56. 8. 9. et 107. 1. 2); ut in nobis possit impleri: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Ps. 80. 11). Et: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Ps. 67. 12). Te quoque hoc ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes veritas 738 superet. Non enim tuam quaeris gloriam, sed Christi. Cumque tu viceris, et ego vincam, si meum errorem intellexero: et e contrario me vincente, tu superas; quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant. Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint mente pacifica: inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis et cadavera prostratorum non suam, sed pacis victoriam cogitantes. Respondeamus igitur ad omnia; ac multiplices quaestiones, si Christus jusserit, brevi sermone solvamus. Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput: laceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei [al. meam] niteris consolari. Ad ipsas causas veniam.

3. Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores Ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos enumeraverim. Cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse appellari Epitaphium: et argumentaris, quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui jam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula, mirari te, cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et Graecos et Latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam Epitaphium titulum indiderint, sed de Illustribus Viris, verbi gratia, Ducibus, Philosophis, Oratoribus, Historicis, Poetis, Epicis, Tragicis, Comicis: Epitaphium autem proprie scribitur [al. inscribitur] mortuorum: quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani Presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber de Illustribus Viris, vel proprie de Scriptoribus Ecclesiasticis appellandus est: licet a plerisque emendatoribus imperitis, de Auctoribus dicatur inscriptus.

4. Secundo loco quaeris, cur dixerim in Commentariis Epistolae ad Galatas, 739 Paulum id, in Petro non potuisse reprehendere, quod ipse fecerat: nec in alio arguere simulationem, cujus ipse tenebatur reus: et asseris reprehensionem Apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram; et me non debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, [PL22.918] ita sonare, ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiam tuam Praefatiunculae Commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea. »Quid igitur ego stultus, aut temerarius, qui id pollicear, quod ille non potuit? Minime: quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis Commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromateon suorum librum, commatico super explanatione ejus sermone complevit. Tractatus quoque varios, et Excerpta, quae vel sola possent [al. possint] sufficere, composuit. Praetermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum, de Ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem: qui et ipsi nonnullos super hac re Commentariolos reliquerunt. E quibus si vel pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum, interdum nec sensuum memor. Jam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant; et non placeant inter extrancos, quae placent inter suos).« Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea quae scripsimus, haberentur in Graecis, ut si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares: praesertim cum libere in Praefatione confessus sim, Origenis Commentarios me esse secutum, et vel mea, vel aliena dictasse; et in fine ejusdem 740 capituli, quod reprehendis, scripserim: »(Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse majorem, debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit).« Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in Graecis legerem: sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent, an improbanda.

5. Tu igitur ne quod ego petieram, faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui ex Judaeis crederent, Legi esse subjectos: [PL22.919] ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi Doctor gentium; et Petrus jure reprehenderetur, qui princeps circumcisionis id imperaverit [al. imperavit] gentibus, quod soli qui ex Judaeis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt ex Judaeis, debitores sint Legis faciendae: tu ut Episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam; et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriolo [al. turguriunculo] cum Monachis, id est, cum compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me majorum scripta legere, et in Commentariis secundum omnium consuetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in saeculari litteratura, et in divinis Libris legisse et probasse.

6. Hanc autem explanationem quam primus Origenes in decimo Stromateon libro, ubi epistolam Pauli ad Galatas interpretatur, et caeteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est in eo errore fuerit: in quo fuit ipse, qui alium arguit delinquentem. 741 Quid dicam de Joanne qui dudum in Pontificali gradu, Constantinopolitanam rexit Ecclesiam; et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuae saltem unum astipulatorem proferre debebis. Haec de explanatione unius capituli Epistolae ad Galatas.

Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum vox facta est ad Petrum, dicens: Surge, Petre, occide, et manduca (Act. 10. 13), id est, omnia animalia quadrupedum et serpentium terrae, et volatilium coeli. Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum; sed aequaliter omnes ad Christi gratiam provocari. Ad quod respondit Petrus: Absit, quia nunquam manducavi commune et immundum. Et vox ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Ivit itaque Caesaream; et ingressus ad Cornelium, aperiens os suum dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus: sed [PL22.920] in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Denique cecidit Spiritus Sanctus super eos; et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in nationes gratia Spiritus Sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest: ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt, sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari. Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes, Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis (Act. 11. 1. 2 et 3)? Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit. Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum; 742 ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam Deus ad vitam dedit. Rursum cum multo post tempore Paulus et Barnabas venissent Antiochiam; et congregata Ecclesia, retulissent quanta fecisset Deus cum illis: et quia aperuisset Deus gentibus ostium fidei (Act. 14. 26. et 27), quidam descendentes de Judaea docebant fratres atque dicebant: nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Act. 15. 1). Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere, et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, ad Apostolos et Presbyteros Jerosolymam super hac quaestione. Cumque Jerosolymam perrexissent, exsurrexerunt quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christum, dicentes: Oportet circumcidi eos et praecipere illis, ut servent Legem Moysi. Et cum magna super hoc verbo oriretur quaestio: Petrus solita libertate: Viri, inquit, fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum Evangelii, et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tentatis Deum imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo, et in sententiam ejus Jacobus Apostolus, et omnes simul Presbyteri transierunt.

8. Haec non debent molesta esse lectori, sed et mihi et illi utilia, ut probemus ante Apostolum Paulum non ignorasse Petrum imo principem hujus esse [al. fuisse] decreti, Legem post Evangelium non esse servandam. Denique tantae auctoritatis Petrus fuit, ut Paulus in epistola sua scripserit: Deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim (Gal. 1. 18). Rursumque [PL22.921] in consequentibus: Post annos quatuordecim ascendi iterum Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui cum eis Evangelium quod praedico in gentibus (Gal. 2. 1), ostendens 743 se non habuisse securitatem praedicandi Evangelii, nisi Petri et caeterorum Apostolorum qui cum eo erant, fuisset sententia roboratus. Statimque sequitur: Separatim autem his, qui videbantur aliquid esse; ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Quare separatim, et non publice [al. in publico]? Ne forte fidelibus qui ex numero Judaeorum, Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandalum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit) in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens cos qui ex circumcisione erant. Et consenserunt simulationi ejus caeteri Judaei: ita ut Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem. Sed cum vidissem, inquit, quod non recte ingrediebantur [al. ingrediuntur] ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu cum sis Judaeus, gentiliter et non Judaice vivis, quomodo cogis gentes judaizare? et caetera. Nulli ergo dubium est, quod Petrus Apostolus sententiae hujus, cujus nunc praevaricator arguitur, primus auctor exstiterit. Causa autem praevaricationis, timor est Judaeorum. Dicit enim Scriptura, quod primum edebat cum gentibus; cum autem venissent quidam a Jacobo, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Timebat autem Judaeos, quorum erat Apostolus; ne per occasionem gentilium a fide Christi recederent; et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum.

9. Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicae; sed ad simulationem observandae ejus timore compulsum: videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in eodem libro: Perambulabat autem Paulus Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias (Act. 15. 41): pervenitque in Derben et Lystram; et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, 744 filius mulieris viduae fidelis, patre gentili. Huic autem testimonium reddebant qui Lystris erant, et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci, et assumens circumcidit eum propter Judaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis [PL22.922] esset (Act. 16. 1. 2. 3.). O beate Apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, quare subtraxisset se a gentibus propter metum Judaeorum, ab Jacobo venerant: cur Timotheum filium hominis qui gentilis, utique et ipsum gentilem, neque enim Judaeus erat, qui non fuerat circumcisus, contra sententiam tuam circumcidi coegisti? Respondebis mihi: Propter Judaeos, qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex gentibus, ignosce et Petro praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Judaeorum. Rursum scriptum est: Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, et totondit sibi in Cenchreis caput; votum enim habuerat (Act. 18. 18). Esto ibi [al. Esto ut ibi] timore Judaeorum compulsus sit facere quod nolebat, quare comam nutrivit ex voto; et postea eam in Cenchreis totondit ex Lege, quod Nazaraei, qui se Deo voverint, juxta praeceptum Moysi facere consueverunt (Num. 6. 18)?

10. Verum haec ad comparationem ejus rei quae sequitur, parva sunt. Refert Lucas sacrae scriptor historiae: Cum venissemus Jerosolymam, libenter susceperunt nos fratres (Act. 21. 17): et sequenti die Jacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, Evangelio illius comprobato, dixerunt ei: Vides frater, quot millia sunt in Judaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quod discessionem doceas a Moyse, eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens: non debere eos circumcidere filios suos; neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem: audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos, ut radant capita: et scient omnes, quid quae de te audierunt, falsa sunt; sed ambulas et 745 ipse custodiens Legem. Tunc Paulus, assumptis viris, postero die purificatus, intravit cum illis in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. O Paule, et in hoc te rursus interrogo: cur captus raseris; cur nudipedalia exercueris de caeremoniis Judaeorum; cur obtuleris sacrificia; et secundum Legem pro te hostiae fuerint immolatae? Utique respondebis, ne scandalizarentur qui ex Judaeis crediderunt. Simulasti ergo te [al. abest te] Judaeum, ut Judaeos lucrifaceres; et hanc ipsam simulationem Jacobus, et caeteri te docuere Presbyteri: sed tamen evadere non potuisti. Orta enim seditione, cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Caesaream, [PL22.923] sub custodia militum diligenti (Act. 23. 23), ne te Judaei quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent. Atque inde Romam perveniens, in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Judaeis et gentibus praedicasti (Actor. 28. 14. 30), et sententia tua Neronis gladio confirmata est.

11. Didicimus, quod propter metum Judaeorum et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendit [al. reprehendat], quod ipse commisit? Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis: sed ostendentes [al. docentes] honestam dispensationem, ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Paulum et Petrum puerili dicit inter se pugnasse certamine: imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse jactanter, quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit id in alio reprehendens quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi ut potuerunt. Tu quomodo istum locum edisseres? utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti.

12. Scribis ad me in epistola tua (Epist. 67), »neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit [al. additur Apostolus]: Factus sum tanquam Judaeus, ut Judaeos 746 lucrifacerem (1. Cor. 9. 20), et caetera; quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Judaeus erat; Christianus autem factus, non Judaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum jam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis jam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Jesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.« Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Judaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit judaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, judaizare compelleret.

[PL22.924] 13. Haec ergo summa est quaestionis, imo sententiae tuae: ut post Evangelium Christi, bene faciant Judaei credentes, si Legis mandata custodiant, hoc est, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus, in Timotheo, et omnes observavere Judaei. Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresim delabimur, qui credentes in Christo propter hoc solum a Patribus anathematizati sunt, quod Legis caeremonias Christi Evangelio miscuerunt; et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent. Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant? Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Judaeos haeresis est, quae dicitur Minaeorum, et a Pharisaeis nunc usque damnatur: quos vulgo 747 Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei, natum de virgine Maria, et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Judaei esse et Christiani, nec Judaei sunt, nec Christiani. Oro ergo te, ut qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, hujus sententiae medearis vulneri, quod lancea, et ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. NEQUE ENIM ejusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas majorum sententias ponere, et haeresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere. Sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Judaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in Ecclesiis Christi, quod exercuerunt in synagogis satanae: dicam quod sentio, non illi Christiani fient, sed nos Judaeos facient.

14. Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistola continetur: Judaeus erat Paulus, Christianus autem factus, non Judaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit [al. sed ideo susceperat] celebranda ea, cum jam Christi esset Apostolus; ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire. Rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias: Judaeorum Paulus caeremonias observabat, cum jam Christi esset Apostolus: et dicis eas non esse perniciosas his qui eas vellent, sicut a parentibus acceperant, custodire? Ego e contrario loquar, et reclamante mundo, libera voce pronuntio [al. pronuntiem]: caeremonias Judaeorum, et perniciosas esse et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex gentibus, [PL22.925] eum in barathrum diaboli devolutum. Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. 10. 4): Judaeo scilicet et Gentili. Neque enim omni credenti erit finis ad justiam, si Judaeus excipitur. In Evangelio legimus: Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam (Matth. 11. 12). Et in alio loco: Propterea 748 ergo magis quaerebant eum Judaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum; sed et Patrem suum dicebat esse Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. 5. 18). Et iterum: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; quia Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1. 15). Pro Legis gratia quae praeteriit, gratiam Evangelii accepimus permanentem; et pro umbris et imaginibus veteris Instrumenti, veritas per Jesum Christum facta est. Jeremias quoque ex persona Dei vaticinatur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel, et domui Juda testamentum novum: non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. 31. 31). Observa quid dicat, quod non populo gentilium, ei qui ante non receperat Testamentum; sed populo Judaeorum, cui Legem dederat per Moysen, Testamentum novum Evangelii repromittat: ut nequaquam vivant in vetustate litterae, sed in novitate spiritus. Paulus autem super cujus nunc nomine quaestio ventilatur, crebras hujusmodi ponit sententias: e quibus brevitatis studio pauca subnectam. Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Gal. 5. 2). Et iterum: Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini, a gratia excidistis. Et infra: Si spiritu ducimini, jam non estis sub Lege. Ex quo apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostri voluere majores; sed vere, ut tu intelligis, eum Spiritum Sanctum non habere. Qualia autem sint praecepta legalia, Domino docente, discamus. Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona, et justificationes, in quibus non vivant in eis. Haec dicimus non quo Legem juxta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam, et spiritualem juxta Apostolum novimus; sed quia postquam venit fides et temporum plenitudo, misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus; et nequaquam sub paedagogo, sed sub adulto, et Domino haerede vivamus.

15. 749 Sequitur in Epistola tua: Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret. Iterum dico: quandoquidem [al. quando] [PL22.926] Episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris suscipe aliquem Judaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; qui quartadecima die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te Christianum, et rem sacrilegam non esse facturum) velis nolis, tuam sententiam reprobabis: et tunc scies opere, difficilius esse confirmare sua, quam aliena reprehendere. Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia: et dum non sentitur, minus reprehenditur) inculcas et replicas: Hoc Judaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. Quod est malum Judaeorum, quod Paulus dimiserat? Utique illud quod sequitur: quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. 10. 3). »Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent.« Postremo illud quod praedicatores gratiae Christianos Judaei, tanquam hostes Legis persequerentur [al. persequebantur]. »Hos atque hujusmodi errores et vitia dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret« (Phil. 3. 8).

16. Didicimus per te, quae Apostolus Paulus mala reliquerit Judaeorum: rursum te docente discamus, quae bona eorum tenuerit. (Observationes, inquies, Legis, quas more patrio celebrant: sicut ab ipso Paulo celebratae 750 sunt, sine ulla salutis necessitate.) Id quid velis dicere, sine ulla salutis necessitate, non satis intelligo. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt: maxime quae observata, martyres faciunt. Non enim observarentur, nisi afferrent salutem. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut Philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria. Inter utrumque indifferens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta projicere, sputis rheumata jacere. Hoc nec bonum, nec malum est: sive enim feceris, sive non feceris, nec justitiam habebis, nec injustitiam. Observare autem Legis caeremonias, non potest esse indifferens: sed aut bonum est, aut malum est. Tu dicis bonum, ego assero malum: et malum non solum his qui ex gentibus; sed et his qui ex Judaico [PL22.927] populo crediderunt. In hoc, ni fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Ebionis incurris laqueos, his qui credunt ex Judaeis, observandam Legem esse decernens. Et quia [al. qui] periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris, sine ulla salutis necessitate: non sicut Judaei celebranda putant, aut fallaci simulatione, quod Paulus in Petro reprehenderat.

17. Petrus igitur simulavit Legis custodiam. Iste autem reprehensor Petri, audacter observavit legitima. Sequitur enim in epistola tua: »Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia se simulavit Judaeum, ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificavit cum gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret (1. Cor. 9. 21)? nisi quia et illud fecit, ut natura Judaeus; et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu.« Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Judaeorum; sed 751 vere fuerit in errore. Neque imitari Petrum voluerit mentientem, ut quod erat, metu Judaeorum dissimularet: sed tota libertate Judaeum esse se diceret. Nova clementia Apostoli; dum Judaeos Christianos vult facere, ipse Judaeus factus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subvenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. Vere enim miselli et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore legis abolitae Apostolum Christi fecere Judaeum. Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, qua ego dico, et Petrum et Paulum timore fidelium Judaeorum, Legis exercuisse, imo simulasse mandata: tu autem asseris hoc eos fecisse clementer; non mentientis astu, sed compatientis affectu, dummodo illud constet, vel metu, vel misericordia eos simulasse se esse quod non erant. Illud autem argumentum quo adversum nos uteris, quod et gentilibus debuerit gentilis fieri, si Judaeis Judaeus factus est, magis pro nobis facit. Sicut enim non fuit vere Judaeus, sic nec vere gentilis erat. Et sicut non fuit vere gentilis, sic nec vere Judaeus erat. In eo autem imitator gentium est, quia praeputium recipit in fide Christi: et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Judaei, non cultum, ut tu putas, idolorum. In Christo enim Jesu, nec circumcisio est aliquid, nec praeputium, sed observatio mandatorum Dei (Gal. 5. 6. et cap. 6. 15).

18. Quaeso igitur te, et iterum atque iterum obsecro [al. deprecor], ut ignoscas disputatiunculae meae: [PL22.928] et quod modum meum egressus sum, tibi imputes, qui coegisti ut rescriberem [al. scriberem], et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Neque me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. 14. 6); nec potest fieri, ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut Episcopum, et in Ecclesia declamantem, Sacerdotii honore suspiciunt: me autem aetatis ultimae et pene decrepitum, ac Monasterii et ruris secreta sectantem parvipendunt. Et quaeras tibi quos doceas, sive reprehendas. Ad 752 nos enim tantis maris atque terrarum spatiis a te divisos vix vocis tuae sonus pervenit. Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me cui mittendae sunt, deferantur.

19. Quod autem in aliis quaeris epistolis: cur prior mea in libris Canonicis interpretatio asteriscos habeat et virgulas praenotatas; et postea aliam translationem absque his signis ediderim: pace tua dixerim, videris mihi non intelligere, quod quaesisti. Illa enim interpretatio Septuaginta Interpretum est: et ubicumque virgulae, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint, quam habetur in Hebraeo. Ubi autem asterisci, id est, stellulae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est: Et ibi Graeca transtulimus: hic de ipso Hebraico, quod intelligebamus, expressimus: sensuum potius veritatem, quam verborum ordinem interdum conservantes. Et miror quomodo Septuaginta Interpretum libros legas, non puros ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive corruptos per obelos et asteriscos; et Christiani hominis interpretatiunculam non sequaris, praesertim cum ea quae addita sunt, ex hominis Judaei atque blasphemi post passionem Christi, editione transtulerit. Vis amator esse verus Septuaginta Interpretum? Non legas ea quae sub asteriscis sunt, imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum Bibliothecas damnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.

20. Porro quod dicis non debuisse me interpretari post veteres, et novo uteris syllogismo: aut obscura fuerunt quae interpretati sunt Septuaginta, aut manifesta. Si obscura, te quoque in illis falli potuisse credendum est. Si manifesta, illos in eis falli non potuisse, perspicuum est. Tuo tibi sermone respondeo. Omnes veteres tractatores qui nos in Domino praecesserunt, et qui Scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt, aut manifesta. Si obscura, quomodo tu ausus es post eos disserere, quod illi explanare 753 non potuerunt? Si manifesta, [PL22.929] superfluum est te voluisse disserere, quod illos latere non potuit: maxime in explanatione Psalmorum, quos apud Graecos interpretati sunt multis voluminibus, primus Origenes, secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolitanus, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. Feruntur et diversorum in paucos Psalmos opuscula. Sed nunc de integro Psalmorum corpore dicimus. Apud Latinos autem Hilarius Pictaviensis, et Eusebius Vercellensis Episcopi, Origenem et Eusebium transtulerunt, quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales Interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris. Si enim obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse credendum est. Si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur: ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua, et hac lege post priores nullus loqui audebit, et quodcumque alius occupaverit alius de eo licentiam scribendi non habebit. QUIN POTIUS humanitatis tuae est, in quo veniam tibi tribuis, indulgere et caeteris. Ego enim non tam vetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de Graeco in Latinum transtuli, quam ea testimonia quae a Judaeis praetermissa sunt vel corrupta, proferre in medium; ut scirent nostri quid Hebraica Veritas contineret. Si cui legere non placet, nemo compellit invitum. Bibat vinum vetus cum suavitate, et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt; ut sicubi illa non intelliguntur, ex nostris manifestiora fiant. Quod autem genus interpretationis in Scripturis sanctis sequendum sit, liber quem scripsi de Optimo genere interpretandi, et omnes Praefatiunculae divinorum Voluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant; ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. Et si me, ut dicis, in novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam cur suscipias; quia plurimi linguae Graecae habentes scientiam, de 754 meo possint opere judicare: eamdem integritatem debueras etiam in veteri credere Testamento, quod non nostra confinximus; sed ut apud Hebraeos invenimus, divina transtulimus. Sicubi dubitas, Haebraeos interroga.

21. Sed forte dices: quid si Hebraei aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint? Tota frequentia Judaeorum in mea interpretatione reticebit? Nullusque inveniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam [al. notionem]: aut omnes imitabuntur illos Judaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo, in meam conspirasse calumniam? Hujuscemodi enim in epistola tua texis fabulam: »Quidam frater noster Episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter a te positum apud Jonam Prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factusque est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur [PL22.930] Episcopus (ea quippe civitas erat) Judaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia, an malitia, hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant, atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendacium [al. mendositatem] corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando in nonnullis te quoque falli potuisse.

22. Dicis me in Jonam Prophetam male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam Episcopum pene Sacerdotium perdidisse; et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meae, ne quidquid dixeris, me respondente solvatur: nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione, me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in Commentario Jonae Prophetae plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo 755 loco ubi Septuaginta Interpretes cucurbitam, et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt, id est, κισσὸν, in Hebraeo volumine CICEION scriptum est [al. habetur], quam vulgo Syri CICEIAM vocant. Est autem genus [PL22.931] virgulti, lata habens folia, in modum pampini. Cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si CICEION transferre voluissem, nullus intelligeret: si cucurbitam, id dicerem quod in Hebraico non habetur: hederam posui, ut caeteris interpretibus consentirem. Sin autem Judaei vestri, ut ipse asseris, malitia vel imperitia, hoc dixerunt esse in voluminibus Hebraeorum, quod in Graecis et Latinis codicibus continetur, manifestum est eos aut Hebraeas litteras ignorare, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Peto in fine epistolae, ut 756 quiescentem senem olimque veteranum militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui juvenis es, et in Pontificali culmine constitutus, doceto populos, et novis Africae frugibus Romana tecta locupletato. Mihi suflicit cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.

EPISTOLA CXIII THEOPHILI AD HIERONYMUM. PARS QUAEDAM SIVE INITIUM

[PL22.932] Dilectissimo atque amantissimo fratri HIERONYMO THEOPHILUS in Domino salutem.

1. Paucis in exordio placet judicium veritatis: dicente autem Domino per 757 Prophetam, Et judicium meum quasi lux egreditur (Is. 51. 4), qui tenebrarum horrore circumdati sunt, nec naturam rerum [PL22.933] clara mente perspiciunt, pudore operiuntur aeterno, et cassos se habuisse conatus ipso fine cognoscunt. Unde et nos Joannem, qui dudum Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, Deo placere semper optavimus; et causas perditionis ejus, in quas ferebatur improvidus, nequaquam credere voluimus. Sed ille, ut caetera ejus flagitia taceam, Origenistas in suam recipiens familiaritatem, et ex his plurimos in sacerdotium provehens, atque ob hoc scelus beatae memoriae hominem Dei Epiphanium, qui inter Episcopos clarum in orbe sidus effulsit, non parvo moerore contristans, meruit audire: Cecidit, cecidit Babylon (Isai. 21. 9).

2. Scientes ergo dictam a Salvatore: Nolite judicare secundum faciem; sed 758 justum judicium judicate (Joan. 7. 24), ne quo..................................

EPISTOLA CXIV. HIERONYMI AD THEOPHILUM

BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS.

1. Quod tardius Beatitudini tuae latino sermone translatum Librum tuum remitterem, multa [PL22.934] in medio impedimenta fecerunt: Isaurorum repentina 759 eruptio: Phoenicis Galilaeaeque vastitas: terror Palaestinae, praecipue Jerosolymae: et nequaquam librorum, sed murorum exstructio. Ad hoc asperitas hyemis, fames intolerabilis, nobis praesertim, quibus multorum fratrum cura imposita est. Inter quas difficultates lucrativis, et ut ita dicam, furtivis, per noctem operis, crescebat interpretatio, et jam in schedulis tenebatur, cum diebus sanctae Quadragesimae scripta ad purum, collatione tantum indigerem, gravissimo languore correptus, et mortis limen ingrediens, Domini misericordia et tuis precibus reservatus sum. Ad hoc forsitan ut implerem praeceptum tuum, et volumen disertissimum, quod Scripturarum floribus texuisti, eadem qua a te scriptum est gratia verterem; licet imbecillitas corporis et animi moeror, ingenii quoque acumen obtuderit, et verba prono cursu labentia velut quibusdam obicibus retardarit.

2. Mirati sumus in opere tuo utilitatem omnium Ecclesiarum, ut discant qui ignorant, eruditi testimoniis Scripturarum, qua debeant veneratione Sancta suscipere, et altaris Christi ministerio deservire; sacrosque calices, et sancta velamina, et caetera, quae ad cultum Dominicae pertinent Passionis, non quasi inania, et sensu carentia sanctimoniam non habere; sed ex consortio Corporis et Sanguinis Domini eadem qua Corpus ejus et Sanguis majestate veneranda.

[PL22.935] 3. Suscipe igitur Librum tuum, imo meum, et ut verius loquar, nostrum: cumque mihi faveris, tuus fautor eris. Tibi enim meum sudavit ingenium, et facundiam graecam latinae linguae volui paupertate pensare. Neque vero ut diserti interpretes faciunt, verbum verbo reddidi; nec adnumeravi 760 pecuniam, quam mihi per partes dederas, sed pariter appendi; ut nihil desit ex sensibus, cum aliquid desit ex verbis. Epistolam autem tuam idcirco in latinum verti, et huic volumini praeposui, ut omnes, qui legerint, sciant me non temeritate et jactantia, sed praeceptis Beatitudinis tuae suscepisse onus ultra vires meas. Quod an consecutus sim, tuo judicio derelinquo. Certe si imbecillitatem reprehenderis, voluntati veniam commodabis.

EPISTOLA CXV. AD AUGUSTINUM

Domino vere Sancto et Beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem.

1. Cum a sancto fratre nostro Firmo sollicite quaererem quid ageres, sospitem te laetus audivi. Rursum cum tuas litteras non dico sperarem, sed exigerem, nesciente te, ex Africa profectum se esse dixit. Itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico amore complectitur, simulque obsecro, ut ignoscas pudori meo, quod diu ut rescriberem, praecipienti negare non potui. Nec ego tibi, sed causa causae respondit. Et si culpa est respondisse, quaeso ut patienter audias, multo major est provocasse. Sed facessant istiusmodi querimoniae: sit inter nos pura germanitas; et deinceps non quaestionum, sed caritatis ad nos scripta mittamus. Sancti 761 fratres qui nobiscum Domino serviunt, affatim te salutant. Sanctos qui tecum Christi leve trahunt jugum, praecipue sanctum et suspiciendum [al. suscipiendum] papam Alypium, ut meo obsequio salutes, precor. Incolumem te et memorem mei, Christus Deus noster tucatur omnipotens, domine vere sancte et beatissime papa. Si legisti librum explanationum in Jonam, puto quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestionem. Sin autem amicus qui me primus gladio petiit, stylo repulsus est; sit humanitatis tuae atque justitiae accusantem reprehendere, non respondentem. In Scripturarum si placet campo sine nostro invicem dolore ludamus.

EPISTOLA CXVI. AUGUSTINI AD HIERONYMUM

Domino dilectissimo et in Christi visceribus honorando, sancto fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem.

1. »Jampridem caritati tuae prolixam epistolam misi, respondens illi tuae, quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc jam non solum fratrem, verum etiam collegam meum, misisse te recolis. Quae utrum in manus tuas pervenire meruerit, adhuc nescio, nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis si ille qui te primum gladio petiit, stylo repulsus est; ut sit humanitatis meae atque justitiae, accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solo tenuissimo indicio utcumque conjicio, legisse te illam epistolam meam. In ea quippe deploravi tantam inter vos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, caritas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo in aliquo germanitatem tuam, cujus in ea re aliquam culpam me cognovisse, 762 non ausus sum dicere: sed dolendo humanam miseriam, cujus in amicitiis mutua caritate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam, quam poposceram, dederis. Quod apertius mihi intimari cupio, quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse significare videatur: si tamen post lectam illam missae sunt; quod in eis minime apparet.«

2. »Petis, vel potius fiducia caritatis jubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem dolore ludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo agere mallem. Quod si hoc verbum tibi propter facilitatem ponere placuit, ego fateor majus aliquid ex peto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia; haec tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu Sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus, non tanquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adjuves. Si autem propter hilaritatem, quam esse inter carissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, ludamus: sive illud apertum et planum sit, [PL22.937] unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus non probatum est: et quid nobis videatur contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis jactantiae, quasi nostro nomini famam, viros illustres accusando quaeramus. Si autem aliquid asperum refellendi necessitate depromptum fuerit, quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere videamur [al. judicemur]. Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem caveamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare; nec quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.«

3. »Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor caritati tuae solis eis Scripturarum libris, qui jam Canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. At si aliquid in eis offendero 763 litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores Canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliquid aliter existimo: prorsus, inquam, non te arbitror, sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum et [al. vel] Apostolorum: de quorum scriptis quod omni errore careant dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate, et veraci de temetipso cogitatione, qua nisi esses praeditus, non utique diceres, (utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus).«

4. »Quod si teipsum consideratione vitae ac morum tuorum, non simulate, nec fallaciter dixisse credo: quanto magis aequum est me credere Apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur [al. ingrediebantur, et ingrediantur] ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu cum sis Judaeus, gentiliter et judaice vivis, quomodo gentes cogis judaizare (Galat. 2. 14)? De quo enim certus sim, quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est, veritas formaretur. Quibus cum praemisisset, dicens: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Gal. [PL22.938] 1. 20), non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob aliud nisi quod gentes cogeret judaizare.«

5. At enim satius est credere Apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam Apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est, dicamus (quod absit) satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum: et mentiri Regnorum librum, quam tantum Prophetam a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito ejus necando, tam horrendum 764 homicidium. Imo vero sanctam Scripturam in summo, et coelesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate ejus certus ac securus legam: et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veraciter discam, potius quam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa divina eloquia mihi sint ubique suspecta.

6. »Manichaei plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt: ita tamen ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus: Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate (unde Latini libri interpretati sunt) probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis Apostolicas litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse dicamus?«

7. »Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit, sed quid scripserit quaero. Hoc ad quaestionem quam suscepi maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in Canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recta ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit: et ideo falsum de eo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod eum novit facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat: e si tale aliquid Paulus ipse jam fecerat, correctum potius [PL22.939] etiam ipsum credam, coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua epistola posuisse. Et si hoc non in epistola qualibet, quanto magis in illa, in qua praelocutus ait: Quae autem scribo 765 vobis, ecce coram Deo quia non mentior?«

8. »Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret judaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo (Gal. 1. 20): et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex Circumcisione crediderant. Contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit (Act. 16. 1), vel Cenchreis votum persolvit (Act. 18. 18), vel Jerosolymis a Jacobo admonitus, cum eis qui voverant, legitima illa celebranda suscepit; ut putari videretur per ea sacramenta etiam Christianam salutem dari (Act. 21. 24): sed ne illa quae prioribus ut congruebat temporibus, in umbris rerum futurarum Deus fieri jusserat, tanquam idololatriam gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Jacobus ait: auditum de illo esse, quod discissionem doceat a Moyse (Act. 21. 21). Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a Propheta Christi, tanquam ejus doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. 5. 46).«

9. »Attende obsecro ipsa verba Jacobi: Vides, inquit, frater quot millia sunt in Judaea, qui crediderunt in Christum: et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quia discissionem doces a Moyse, eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se: his assumptis sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita: et scient [al. sciant] omnes quia quae de te audierunt falsa sunt; sed sequeris et ipse custodiens Legem, de gentibus autem qui crediderunt, nos mandavimus, judicantes nihil ejusmodi servare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione (Act. 21. 20 et sqq). Non, ut opinor, obscurum est, et Jacobum 766 hoc ideo [PL22.940] monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant, hi qui cum in Christum ex Judaeis credidissent, tamen aemulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi, velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur, quae per Moysen patribus fuerant ministrata: hoc enim de Paulo jactaverant non illi qui intelligebant quo animo a Judaeis fidelibus observari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatem divinam, et sacramentorum illorum Propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae jam in Christo revelabatur, et per baptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiae praedicatorem, et intentioni eorum maxime adversum, docentem, non per illa hominem justificari, sed per gratiam Jesu Christi, cujus praenuntiandae causa, illae umbrae in Lege mandatae sunt. Et ideo ille invidiam et persecutionem molientes concitare, tanquam inimicum legis mandatorumque divinorum criminabantur: cujus falsae criminationis invidiam congruentius: devitare non posset, quam ut ea ipsa celebraret, quae damnare tanquam sacrilega putabatur; atque ita ostenderet, nec Judaeos tunc ab eis tanquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos.«

10. »Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret, Jacobus, et scient omnes: sed diceret, et putabant omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt (Act. 21. 24), praesertim quia in ipsis Jerosolymis Apostoli jam decreverant, ne quisquam gentes cogeret judaizare: non autem decreverant ne quisquam tunc Judaeos judaizare prohiberet: quamvis etiam ipsos jam doctrina Christiana non cogeret. Proinde si post hoc Apostolorum decretum, Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua gentes cogeret judaizare, quod jam nec ipse cogebatur, quamvis propter commendanda eloquia Dei, quae Judaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum si constringebat eum Paulus 767 libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Jerosolymis decrevisse meminerat.«

11. »Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Jerosolymitanum concilium Petrus fecit: nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere, quod eum pariter sentire jam noverat, sive quod cum eo contulerat Evangelium, sive quod in Cornelii Centurionis vocatione, etiam divinitus eum de hac re admonitum acceperat, sive quod antequam illi quos timuerat, venissent Antiochiam, cum gentibus eum convesci viderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse jam [PL22.941] Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid in ea re verum esset docebat, sed ejus simulationem, qua gentes judaizare cogebantur, arguebat, non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione praeputii atque aliis observationibus, quae umbrae erant futurorum, putabant credentes salvos esse non posse.«

12. »Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Judaeis, et maxime cognationi ejus maternae sic viderentur, qui ex gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem: sicut idololatria detestanda est, cum illam Deus fieri praeceperit, hanc Satanas persuaserit: Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine ulla circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire jactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait. Sed neque Titus qui mecum erat cum esset Graecus compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subjectioni [al. subjectione], ut veritas Evangelii permaneret [al. permaneat] apud vos (Gal. 2. 3. 4. 5). Hinc [al. Hic] apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat illa sacramenta, nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari.«

13. »Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne sicut Philosophi, quaedam facta hominum media dicamus, inter recte factum et peccatum: quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; 768 et urgeamur eo, quod observare Legis caeremonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum. Ut si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamus; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. Ego vero Apostolis, non tam exemplum Philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo, si in ipsa expositione epistolae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci; quid ego apud te timeam nomen Philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt, sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt.«

14. »Cur autem non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines justificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua justificamur: nec tamen mala, quia divinitus praecepta sunt, temporibus personisque congruentia: [PL22.942] cumque me adjuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona (Ezech. 20. 23)? Forte enim propterea non dixit mala; sed tantum non bona, id est, non talia, ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis cum Romam venerit, jejunet sabbato, excepto illo die Paschalis vigiliae. Quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non jejunare sabbato malum putaverimus, tot Ecclesias Orientis, et multo majorem orbis Christiani partem, qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei, qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in Canonicis libris praeceptum esse Christianis: quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa Christiana fide negare non possum: qua [al. quia didici non eo me justificari, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum?«

15. »Dico ergo circumcisionem praeputii, 769 et caetera hujusmodi, priori populo per Testamentum, quod vetus dicitur, divinitus data ad significationem futurorum, quae per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus remansisse illa Christianis legenda tantum ad intelligentiam praemissae Prophetiae, non autem necessaria facienda: quasi adhuc expectandum esset, ut veniret fidei revelatio, quae his significabatur esse ventura. Sed quamvis gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Judaeorum, tanquam detestanda atque damnanda. Sensim proinde atque paulatim fervente sana praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se justificari, salvosque fieri non illis umbris rerum antea futurarum, tunc jam venientium atque praesentium, ut in illorum Judaeorum vocatione, quos praesentia carnis Domini et Apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum, hoc eis suffecisse ad commendationem, ut non tanquam detestanda et similis idololatriae vitaretur, ultra vero non haberet progressum; ne putaretur necessaria, tanquam vel ab illa salus esset, vel sine illa esse non posset. Quod putaverunt haeretici, qui dum volunt et Judaei esse et Christiani, nec Judaei nec Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es: in cujus sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet: [PL22.943] quod cum eum vidisset non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret, quod gentes judaizare cogebat (Gal. 2. 14). Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda non esse monstraret: praedicans tamen instanter non eis; sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret. Sic autem credo Apostolum Paulum veraciter cuncta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Judaeo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare: sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum vel sinis talia simulare.

16. »An vis ut etiam ego dicam hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae, 770 ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Judaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo (Act. 16. 3), et omnes observavere Judaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est, non jam in haeresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaraeos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem; sed nescio in quam novam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi, qui ex Judaeis multi crediderant, et ea respuenda, nondum intelligebant: nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiae Christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quomodo haec intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, videatur insanire: cur mihi non licet dicere Apostolum Paulum, et alios rectae fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae Propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Jam enim cum venisset fides, quae prius illis observationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis, deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus projicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Judaeis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres cruens, non erit pius deductor, vel bajulus corporis, sed impius sepulturae violator.«

17. »Fatcor sane in eo, quod epistola continet mea, quod ideo sacramenta Judaeorum Paulus celebranda susceperat, cum jam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut [PL22.944] a parentibus per Legem acceperant custodire, minus me posuisse, illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. 771 Progressu vero temporis illae observationes ab omnibus Christianis desererentur: ne si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea: quia hoc non addidi, quam objurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum Manichaeum, quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim, et hoc illic non praetermiserim; et legere poterit, si non dedignetur benignitas tua, et a carissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quomodo volueris, tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, jure caritatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Judaeis factos sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi litterae innotuerunt: sicut nec tibi videtur hoc tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas.«

18. »Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera voce pronuntias, caeremonias Judaeorum et perniciosas esse, et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex gentibus, cum in barathrum diaboli devolutum: ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: Quicumque eas observaverit, sive ex Judaeis, sive ex gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, cum in barathrum diaboli devolutum. Quid quaeris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab hujus temporis ratione secernis, ita ego Pauli Apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab hujus temporis, quamvis minime simulata caeremoniarum Judaicarum observatione, secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda. Ita quamvis legerimus: Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam (Luc. 16. 16); et quia propterea quaerebant Judaei Christum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. 5, 18): et quia gratiam pro gratia accepimus (Joan. 1. 16): et quoniam Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Ibid. 17): et per Jeremiam 772 promissum est, daturum Deum Testamentum novum domui Juda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum (Jerem. 31. 31. 32): non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus [PL22.945] circumcisum. Aut si hoc propter aetatem minime prohibebat, nec illud arbitror eum dixisse fallaciter lepreso, quem certe non illa per Moysen praecepta observatio, sed ipse mandaverat: Vade et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis (Marc. 1. 44). Nec fallaciter ascendit ad diem festum usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter« (Joan. 7. 10).

19. »At enim dixit idem Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Gal. 5. 2). Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum? An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit: nec ait, si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter, sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter, ita non impudenter flagito, ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum: si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat; sicut alibi aperte dicit, Nam, si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. 2. 21). Hoc ergo declarat, quod et ipse commemorasti, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini, a gratia excidistis (Gal. 5. 4). Illos itaque arguit, qui se justificari in Lege credebant; non qui legitima illa in ejus honorem, a quo mandata sunt observabant intelligentes, et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait: Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege (Ibid. 18). Unde, velut colligis, apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostros putas voluisse majores; sed vere, ut ego intelligo, cum Spiritum Sanctum non habere.«

20. »Magna mihi videtur quaestio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim propter circumcisionem hoc eum arbitror dicere, aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et caetera hujusmodi, 773 sed hoc ipsum etiam quod Lex jubet: Non concupisces (Exod. 20. 17), quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione praedicari. Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum et justum et bonum (Rom. 7. 12). Deinde subjungit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum, per [PL22.946] mandatum (Ibid. v. 13). Quod autem hic dicit, peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. 5. 20). Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa justificet, velut interrogans ait. Quid ergo Lex? Atque huic interrogationi continuo respondit: Praevaricationis gratia posita est, donec veniet semen, cui promissum est (Gal. 3. 19). Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum non intelligendo gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis viribus superba elatione praesumunt. Plenitudo enim Legis caritas (Rom. 13. 10). Caritas vero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nosipsos, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis (Rom. 5. 5). Sed huic rei quantum satis est explicandae, prolixior fortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud, quod Lex ait, Non concupisces (Rom. 13. 9), si humana infirmitas gratia Dei adjuta non fuerit, sub se reum tenet, et praevaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem, quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, et caetera, quae revelatione gratiae latius innotescente, necesse fuerat aboleri, justificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia jam coeperat revelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata; sed permittenda paululum eis, maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.«

21. »Hoc autem, quod dicis (non dispensative, ut nostri voluere majores), quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium, velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fiat [al. fit] ut mendacium non sit mendacium: quod si absurdum est; cur ergo non aperte dicis officiosum mendacium defendendum, 774 nisi forte nomen te movet: quia non tam usitatum est in Ecclesiasticis libris vocabulum Officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sit ne aliquando mentiri viri boni, imo viri Christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, est, est, non, non, ut non sub judicio decidatis? (Jac. 5. 12; Matth. 5. 37.) Et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium« (Ps. 5. 7).

22. »Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est: eligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur, dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime Canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium: ne dispensatores Christi, de quibus dictum [PL22.947] est, Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (1. Cor. 4. 2), tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator Apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem: quia veritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem restitisse, quod gentes cogeret judaizare (Gal 2. 14). Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, sancta ac benigna pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent, etiam minores majoribus pro defendenda Evangelica veritate, salva fraterna caritate resistere. Nam cum satius sit, a tenendo itinere in nullo, quam in aliquo declinare; MULTO EST tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem. Est laus itaque justae libertatis in Paulo et sanctae humilitatis in Petro: quae, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi major occasio, qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter 775 vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta tractare.«

23. »Flagitas a me, ut aliquem saltem unum ostendam, cujus in hac re sententiam sita secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo, quod astruis praecesserunt; petens ut in eo, quod te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus; quorum ego fateor neminem legi; sed cum ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cujus nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Dydimum reprehensos abs te, lego in recentioribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum his ergo errare puto, quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est, qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras, Joannes, qui dudum in Pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam.«

24. »Porro si quaeras, vel recolas, quid hinc senserit noster Ambrosius: quid noster itidem Cyprianus, [PL22.948] invenies fortasse, nec nobis defuisse, quos in eo, quod asserimus, sequeremur, quanquam sicut paulo ante dixi, TANTUMMODO Scripturis Canonicis hanc ingenuam debeam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Proinde cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem. Verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes Apostolus Paulus occurrit: ad ipsum confugio; ad ipsum ab omnibus qui aliud sentiunt litterarum tractatoribus provoco, ipsum interrogans interpello et requiro in eo, quod scripsit ad Galatas, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione gentes judaizare cogebat (Galat. 2. 14), utrum verum scripserit, an forte nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Et audio eum paulo superius, in ejusdem narrationis exordio religiosa voce mihi clamantem, Quae autem 776 scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior« (Gal. 1. 20).

25. »Dent veniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto Apostolo in suis litteris juranti, quam cuique doctissimo de alienis disputanti. Nec dici timeo, me sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Judaeorum, sed vere fuerit in errore. Quoniam neque simulabat errorem qui libertate Apostolica, sicut illi tempori congruebat, vetera illa sacramenta, ubi opus erat agendo, commendabat ea, non solum Satanae versutia decipiendis hominibus, sed Dei providentia, praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta. Nec vere fuerat in errore Judaeorum, qui non solum noverat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant gentibus imponenda, vel justificationi quorumcumque fidelium necessaria.«

26. »Quod autem dixi eum factum Judaeis tanquam Judaeum, et tanquam gentilem gentibus, non mentientis astu, sed compatientis affectu quemadmodum dixerim, parum mihi visus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit; sed quia sic ea non simulavit, quae faciebat similia Judaeis; quemadmodum nec illa quae faciebat similia gentibus, quae tu quoque commemorasti: atque in eo me, quod non ingrate fateor, adjuvisti. Cum enim abs te quaesissem in epistola mea, quomodo putetur ideo factus Judaeis tanquam Judaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Judaeorum, cum et gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia gentium: tu respondisti in eo factum gentibus tanquam gentilem, quod praeputium receperit; quod indifferenter permiserit vesci [PL22.949] cibis, quos damnant Judaei. Ubi ego quaero: utrum et hoc simulate fecerit? Quod si absurdissimum atque falsissimum est: sic ergo et illa, in quibus Judaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.«

27. »Fidelibus enim, et his qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur (nisi forte et hic fallit) omnis creatura Dei 777 bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur (1. Tim. 4. 4). Ergo et ipsi Paulo non solum viro, verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei, non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum, caeremoniarumque gentilium, sed de cibis et praeputio vera sentiendo, atque docendo, tamen tanquam gentilis factus est gentibus, et non potuit fieri tanquam Judaeus Judaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Judaeorum? Cur oleastro inserto observavit dispensationis veracem fidem: et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae velamen simulationis obtendit? Cur factus tanquam gentilis gentibus, quod sentit docet, quod ait, sentit: factus autem tanquam Judaeus Judaeis, aliud claudit in pectore, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat caritatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, non mentientis astu, sed compatientis affectu, id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo; sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.«

28. »Cum itaque illa Testamenti veteris sacramenta, etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat; sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem jussa esse commendans, a sacrilegis sacris gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectu, Judaeis tanquam Judaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotia sua caeremoniarumque observationes se a peccatis posse mundari, fierique salvos existimabant: sic liberare cupiebat tanquam ipse illo errore teneretur: diligens utique proximum tanquam seipsum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset. Quod cum Dominus monuisset, adjunxit: Haec est enim Lex et Prophetae« (Marc. 22. 40).

29. »Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo 778 delicto, vos qui spirituales [PL22.950] estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris (Gal. 6. 1). Vide si non dixit: fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique, ut ipsum dilectum fallaciter ageret; aut se id habere simularet: sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret, hoc est, non mentientis astu, sed cum patientis affectu. Sic Judaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore, vel peccato aliquo constituto, non simulando, quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.«

30. »Teipsum, si placet, obsecro, te paulisper intuere: teipsum, inquam, erga meipsum; et recole, vel si habes conscripta, relege verba tua in illa epistola, quam mihi per fratrem nostrum, jam collegam meum Cyprianum breviorem misisti, quam veraci, quam germano, quam pleno caritatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses graviter, subjunxisti: (In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis jura violantur, ne videamur certare pueriliter et fautoribus invicem, vel detractoribus nostris tribuere materiam cotendendi.): Haec abs te verba, non solum ex animo dicta, sentio, verum etiam benigno animo ad consulendum mihi. Deinde [al. Denique] addis, quod etiam si non adderes, appareret, et dicis (Haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio, nec quidquam in mea mente retinere quod distet a labiis): O vir sancte mihique (ut Deus videt animam meam) veraci corde dilecte, hoc ipsum, quod posuisti in litteris tuis, quo te mihi exposuisse non dubito, hoc ipsum omnino Apostolum Paulum credo exhibuisse in litteris suis, non uni cuilibet homini, sed Judaeis, et Graecis, et omnibus gentibus filiis suis, quos in Evangelio genuerat, et quos pariendo parturiebat: et deinde posterorum tot millibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur [al. commendabatur] epistola, ut nihil in sua mente retineret, quod distaret a labiis.«

31. »Certe factus es etiam tu, tanquam ego, non mentientis astu, sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum 779 in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te velles, si co modo prolapsus esses. Unde agens gratias benevolae menti erga me tuae, simul posco ut etiam mihi non succenseas, quod cum in opusculis tuis aliqua me moverent, motum meum intimavi tibi: hoc erga me ab omnibus servari [al. observari] volens, quod erga te ipse servari, ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, nec laudent subdolo pectore, nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam, et necessitudinis [PL22.951] jura violari. Nescio enim utrum amicitiae Christianae putandae sint, in quibus magis valet vulgare proverbium, Obsequium amicos, veritas odium parit, quam Ecclesiaticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici.«

32. »Proinde carissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime favent, hoc potius quanta possumus instantia doceamus, quo sciant fieri posse, ut inter carissimos aliquid alterutro sermone contradicatur, nec tamen ipsa caritas minuatur, nec veritas odium pariat, quae debetur amicitiae; sive illud verum sit, quod contradicitur, sive corde veraci qualecumque sit dicitur, non retinendo in mente, quod a labiis distet. Credant igitur fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint vasa Christi, me invito factum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus venerunt [al. venerint], quam ad te, ad quem scriptae sunt, pervenire potuerunt. Quo autem modo id acciderit, et longum est enarrare [al. narrare], et, nisi fallor, superfluum: cum sufficiat si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo, quo putatur; nec omnino meae fuisse voluntatis, aut dispositionis, aut consensionis, aut saltem cogitationis, ut fieret. Hoc si non credunt, quod Deo teste loquor, quid amplius faciam non habeo. Ego tamen absit, ut eos credam, haec tuae sanctitati malevola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias; quas misericordia Domini Dei nostri avertat a nobis; sed, sine ullo nocendi animo, facile de homine humana vitia suspicari. Hoc enim me de illis aequum est credere, si vasa sunt Christi, non in contumeliam, sed in honorem facta, et disposita in domo magna a Deo, 780 ad omne opus bonum. Quod si post hanc attestationem meam, si in notitiam eorum venerit; facere voluerint; quam non recte faciant, et tu vides.«

33. »Quod sane scripseram, nullum me librum adversus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab ipsa epistola discernebam. Unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaveram; et Romam nec ipsam epistolam, sed tibi miseram; et adversus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae, sive admonendum, sive ad te, vel me abs te corrigendum fecisse me noveram. Exceptis autem familiaribus tuis, teipsum obsecro per gratiam, qua redempti sumus, ut quaecumque tua bona, quae Domini bonitate tibi concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. Si quid autem in te peccavi, dimittas mihi. Nec illud, quod de nescio cujus Poetae facto ineptius fortasse, quam litteratius a me commemoratum est, amplius quam dixi, ad te trahas: cum continuo subjecerim, non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, quos absit unquam ut amiseris; sed ut adverteres, quos sanos ac vigiles haberes. Propter solam ergo [PL22.952] παλινωιδίαν si scripserimus aliquid, quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui, nec timui, attengendum illud existimavi: atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quanquam enim secundum honorum vocabula, quae jam Ecclesiae usus obtinuit: Episcopatus Presbyterio major sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est: LICET ETIAM a minore quolibet non sit refugienda, vel dedignanda correctio.«

34. »De interpretatione tua jam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis; ut scilicet ea, quae a Judaeis praetermissa, vel corrupta sunt, proferres in medium: Sed insinuare digneris peto, a quibus Judaeis, utrum ab eis ipsis, qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus, vel quonam eorum; an ab istis posterius, qui propterea putari possunt, aliqua de codicibus Graecis vel subtraxisse, vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de Christiana fide convincerentur? Illi autem anteriores cur hoc facere voluerint, 781 non invenio. Deinde nobis mittas, obsecro interpretationem tuam de Septuaginta; quam te edidisse nesciebam. Librum quoque tuum, cujus mentionem fecisti, de optimo genere interpretandi, cupio legere; et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, conjecturis corum, qui scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque unius fidei fuerint, varias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamvis nequaquam ipsa varietas ab ejusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem, aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc ejus obscuritas patitur.«

35. »Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta Latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi, qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, propterea me nolle tuam ex Hebraeo interpretationem in Ecclesiis legis, ne contra Septuaginta auctoritatem, tanquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures, et corda illam interpretationem audire consueverunt, quae etiam ab Apostolis approbata est. Unde et illud apud Jonam virgultum (Jona. 4. 6), si in Hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum, nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem jam in omnibus Latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic si mile sciebant.«

[PL22.953] 36. »Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistolis tuis respondisse arbitror; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. Rescribe quod visum fuerit ad nos vel alios instruendos. Dabo autem operam diligentiorem quantum me adjuvat Dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perveniant, quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. Fateor enim, nec mihi hoc fieri velle de tuis ad me, quod de meis ad te factum justissime expostulas. Tamen placeat nobis invicem non tantum caritas, verum etiam libertas amicitiae; nec apud me taceas, vel ego apud te, quod in nostris litteris vicissim nos movet; eo scilicet animo qui oculis Dei, in fraterna dilectione, non 782 displicet. Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. Illa enim caritas, quam tecum habere velim, profecto major est: sed melius haec minor, quam nulla est.«

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 917-953 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22