AUG. Per unum hominem, in quo omnes peccaverunt, in mundum intrasse peccatum, dixit Apostolus, intellexit Ambrosius: sed eadem verba apostolica in suum perversum sensum conatur pervertere Julianus. Cur ei non ipse potius respondet Ambrosius? Audi ergo, Juliane: Omnes, inquit, in Adam moriuntur; quia »per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt:« illius ergo culpa mors omnium est (Lib. 4 in Luc. IV, 38). Audi adhuc aliud: Fuit, inquit, Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et omnes in illo perierunt (Lib. 7 in Luc. XV, 24). Huic dic, si audes, quod una anima propria voluntate peccante, non potuerunt perire tot animae nondum habentes proprias voluntates. Argue de origine animarum cunctationem meam, quia non audeo docere vel affirmare quod nescio: profer tu de hujus rei tam profunda obscuritate quod placet; dum tamen fixa et inconcussa sit ista sententia, quia illius unius culpa mors omnium est, et in illo omnes perierunt; unde venit novissimus Adam quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Huic dic, Et isti ergo sua voluntate peccaverunt, quos in illo periisse dicis, qui sua voluntate peccavit. Sed poterat Ambrosius hoc intelligere, quod tu non potes, non hoc dici propter arbitrium singulorum, sed propter originem seminis, unde omnes futuri erant: secundum quam originem omnes in illo uno erant, et hi omnes unus ille erant, qui in se ipsis nulli adhuc [PL45.1401] erant. Secundum hanc originem seminalem, etiam Levi in lumbis patris sui Abraham fuisse dicitur, quando a Melchisedech decimatus est Abraham: unde et ipse Levi tunc decimatus ostenditur, non in se ipso, sed in illo in cujus fuit lumbis: nec voluit, nec noluit decimari; quoniam nulla ejus voluntas erat, quando secundum substantiam suam nec ipse adhuc erat; et tamen secundum rationem seminis, non mendaciter, nec inaniter dictum est, quod ibi fuit, et decimatus est. Unde ab hac decimatione filiorum Abrahae, qui erant in lumbis ejus, quando Melchisedech sacerdoti decimas dedit, ille solus sacerdos exceptus est, cui dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Qui licet sit etiam ipse secundum carnem semen Abrahae, eo quod virgo Maria, de qua carnem sumpsit, ex ipso semine, propagata est: non tamen est obnoxius eidem semini, qui virili non est conceptus ex semine, liber a nexu seminatricis concupiscentiae. Non jam ergo Ambrosio, sicut dicebam, sed illi dic qui scripsit ad Hebraeos, atque ait: Et, sicut oportet dicere, propter Abraham et Levi accipiens decimam decimatus est; adhuc enim in lumbis patris sui fuit, cum ei occurrit Melchisedech (Hebr. VII, 9, 10). Huic calumniare caeca loquacitate, et dic si audes: Cum pater Abraham voluntate sua fuerit decimatus, quomodo potuit per illius voluntatem decimari, hoc est decimas dare Levi, cujus voluntas nulla erat, quia omnino ipse nondum erat? Ea ratione quippe, vel potius hoc errore dicis et nobis: Cum primus homo voluntate peccaverit, quomodo potuerunt per ejus voluntatem simul in illo peccare, qui suam nondum habebant, quia per substantiam suam nulli adhuc erant? Imo desine vana garrire, et omnes qui nondum nati nihil per proprias voluntates agere poterant boni vel mali, in uno potuisse peccare, in quo per rationem seminis erant, quando ille propria voluntate peccatum illud grande peccavit, naturamque in se vitiavit, mutavit, obnoxiavit humanam; excepto uno homine, qui ex ipso quidem semine, non tamen seminali ratione procreatus est, si potes, intellige; si non potes, crede.

CV. JUL. Post hanc vero responsionem aliud ubi a me pulsatus fuerat, deluere conatur. Ego quippe postquam de parvulorum voluntate requisiveram, secutus sum: Sed negas hoc, id est, voluntatem peccatricem inesse nascentibus, et dicis tamen esse sub diabolo parvulos, nec dissimulas per quid eos degere sub potestate illius arbitreris: ais quippe, Quia de sexus utriusque commixtione nascuntur, sub adversaria sunt potestate. Dictorum ejus itaque testimonio patuit, ob hoc illum parvulos daemoni vindicare, quia de sexus utriusque fuerant commixtione prognati; per quod docui, illum nuptias quae a Deo institutae sunt, quae sine commixtione esse non possunt, diabolo mancipasse.

[PL45.1402] AUG. Hoc nulla ratione docere potuisti, quamvis fueris multa contentione conatus; quod possunt videre, qui legunt et tuas calumnias, et refutationes meas.

CVI. JUL. Hoc ergo nunc sibi proposuit, et praemittit interrogationem meam. Dicis ergo, inquit, ideo illos esse sub diabolo, quia de sexus utriusque commixtione nascuntur? Ad quod qualem satisfactionem referat, audiamus. Dico, inquit, plane propter delictum illos esse sub diabolo: ideo autem expertes non esse delicti, quia de illa commixtione sunt nati, quae sine pudenda libidine non potest etiam quod honestum est operari. Dixit hoc etiam beatissimae memoriae Ambrosius (Supra, de Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15). O calamitosam hominis pravitatem! o intentionem nefandam! o falsitatem erubescendam!

AUG. Exclama, exclama quantum potes: adde exclamationibus tuis, O bia! Homo quippe innocens, vim pateris, ut Manichaeum dicere cogaris Ambrosium. Absit, inquis, ut dicam. Cur, quaeso? An hic ostendis quanta sit fortitudo liberi arbitrii, quando tantam vim pateris ut dicas, nec tamen dicis? Cur ergo me dicis, quod illum esse non dicis, cum hoc ille tanto ante dixerit, quod ego nunc dico, atque in hac sententia propter quam Manichaeum me dicis, mihi et illi sit causa communis? An, quoniam non invenis qua exeas, iram quidem simulas, non tamen iratus, sed turbatus exclamas? Verum in ipsis exclamationibus tuis audio, O Calamitosam hominis pravitatem! Quia videlicet homo sum calamitosus et pravus, qui consentire eligo Ambrosio: essem vero beatus et rectus, si eligerem consentire Juliano. Audio, O intentionem nefandam! Intentio quippe nostra nefanda est, quia opponimus Ambrosium Juliano: esset autem fanda, si Julianum praeponeremus Ambrosio. Sed quid est quod audio tertiam exclamationem tuam, O falsitatem erubescendam! Falsamne dicis esse Ambrosii sententiam, id est, quod falsum ipse senserit? an eam nos illi falso tribuere, cum hoc ipse non senserit, neque id omnino quod eum nos dixisse dicimus dixerit? an eam nos non intelligendo, falsum opinari de illa, cum ipsa sit vera? Sed non tam contumeliose de Ambrosio loqueris, ut illi viro erubescendam tribueres falsitatem. Nos vero eam composuisse, et quod ab illo prolata fuerit finxisse, non ausus es dicere: tam multis enim doctoris illius nota sunt scripta, ut in hoc abruptum te praecipitare timueris. Tam vero aperta est ista sententia, ut non acutus qui hanc intellexerit, sed superfluus videri possit qui exponendam putaverit. Denique ut quod dico possit attendi, verba ipsa beatissimi catholici antistitis et hic ponam. Ait ergo ille, ille cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, Pelagius vester dicit, ne inimicum quidem [PL45.1403] ausum fuisse reprehendere (Pelagius, de Libero Arbitrio, lib. 3); cum de nativitate Domini loqueretur: Ideo et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur, inquit, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam hujusmodi conceptionis (Ambrosius, in Isaiam). Cum igitur hoc et Ambrosium dixisse non neges, et planum atque apertum esse perspicias; quid est quod clamas, O falsitatem erubescendam! Cui quaeso, erubescendam? illine an mihi? Si illi, vide cui sis contumeliosus: si mihi, vide quam sis calumniosus. Sed hoc, inquis, etiam tu dicis. Dico plane, quia verum est: quod si tu verum esse non putas, cur in una eademque sententia, quam dicit ille, dico ego, non est Manichaeus ille, sed ego? Quanto justius hic nos exclamamus, O erubescendam personarum acceptionem! quae te procul dubio erubescere cogeret, nisi in tua persona frons ori tuo similis esset.

CVII. JUL. Hunccine audere dicere se damnatorem non esse conjugii, et tanto scelere illudere auribus imperitis, ut a Manichaei se dicat recessisse consortio, qui commixtionem sexuum, qui operam nuptiarum, qui affectionem et sensum parentum in regno diaboli multiplici professione constituit; atque ad haec inventa Manichaei adjutorium sui acuminis jungens, pronuntiat quidem diabolicam commixtionem, eamque esse et opere et carne conjugum, ac propter eam deputat regno diaboli, absolutis tamen operatoribus, innocentes. Ita utique Deo semper infestus, diabolo, sicut dicit, per libidinem servientes tuetur.

AUG. Erras, et tibi consentientes mittis alios in errorem: non serviunt diabolo per libidinem, qui filiorum procreandorum causa utuntur conjugum corpore, ut generentur regenerandi. Nec ideo tamen defenditur libidinis malum: sed defenduntur qui bene utuntur malo. Est enim et mali usus bonus. Nam et ipsius satanae in Scripturis sanctis reperiuntur utilitates, manente ejus scilicet vituperatione, laude vero utentis malo bene.

CVIII. JUL. Parvulos vero, quos a Deo fieri dicit, dominio addicit inimici, sicque non opus daemonis arguit, cujus ministros absolvit a culpa; sed opus Dei, ad quod diabolici muneris conscia voluptas non potuit pervenire. Conjugalis ergo operis criminator, sed libidinum expiator, impugnator innocentiae, et divinae aequitatis infamator non timuit scribere: »Dico plane, ideo illos esse sub diabolo, quia de illa commixtione sunt nati.« Quod sententiae facinus cum nudatum videret, conatus illud aliqua auctoritate defendere, quam Scripturis proferre non poterat, subdidit etiam episcopum Ambrosium sensisse similiter. Non quidem mirum est quod criminatur et mortuos, cum criminatur innocuos.

[PL45.1404] AUG. Quisquis haec audit, quid te putat objicere nobis, nisi quod haec sententia beatissimi Ambrosii quam posuimus non sit ipsius, sed eam nos tanquam sit ipsius finxerimus? Nam et ego, cum haec legerem, nihil te agere existimavi; sed posteaquam veni ad illa quae adjungis, et hoc Ambrosium dixisse non abnuis, te potius horrendum criminatorem tanti illius doctoris inveni. Nam quidquid dicis in me, quoniam per commixtionem virilem mulierisque conceptum dico neminem expertem esse delicti, profecto etiam in illum dicis, qui hoc ante me dixit et scripsit. Ego autem cum te refellens et tibi resistens assero parvulos propter originale delictum esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, non utique me solum, verum et Ambrosium, et alios socios ejus, ac fidei hujus participes atque doctores, universamque Christi Ecclesiam, quae se hoc accepisse, hoc tenere, hoc fideliter credere, parvulorum baptizatorum exorcismo et exsufflatione testatur, a tua nefaria criminatione defendo.

CIX. JUL. Quanto rectius diceres, Dixit hoc idem et Manichaeus in epistola ad Patricium: dixit et in epistola quam scripsit ad filiam Menoch, dixit et in aliis multis scriptis, quae tu penitus imbibisti? Sed in consortium tuum episcopum Mediolanensem conaris attrahere, et quia non potes habere praesidium, vis invenire solatium.

AUG. Valde contra Manichaeum est quod dixit Ambrosius. Nam Manichaeus alienam mali naturam nobis dicit esse commixtam; Ambrosius autem praevaricatione primi hominis nostram dicit esse vitiatam: in hac vero sententia de qua nunc agimus, nativitatem carnis Christi a caeterorum peccati carne discernens defendit Ambrosius, quam negat penitus Manichaeus. Quod ergo credit Ambrosius, hoc et ego: quod autem Manichaeus, nec ille, nec ego. Quid est quod tu niteris me separare ab Ambrosio, et conjungere Manichaeo? Nam si originale peccatum, non ex alienae commixtione, sed ex nostrae depravatione naturae dicere a nascentibus trahi, dogma est Manichaeorum: hoc mecum dicit Ambrosius; cur non ambos Manichaeis conaris adjungere? Si autem hoc Manichaeorum dogma non est, sicut non est: hoc dico cum Ambrosio; cur non ambos a Manichaeis dignaris abjungere? Cur ergo, ut dicis, »episcopum Mediolanensem in consortium meum conor attrahere;« cum me ab ejus consortio tu frustra coneris abstrahere? Quid est quod dicis, »quia non possum habere praesidium, velle me invenire solatium?« Mihi cum Ambrosio, velis nolis, in fide catholica Christus commune praesidium est. Ideo plane est Ambrosius solatium meum, quia cum illo accipio convicium tuum: nec solum ipse me in hac causa plurimum consolatur, sed et Cyprianus, et Hilarius, aliique consimiles, quorum in me laceras catholicam fidem. Noli ergo invidere, quod Ambrosius, Cyprianus et Hilarius solatia sunt injuriae meae: invitus enim videre compelleris, quantum intersit, [PL45.1405] quod Pelagius et Coelestius, et si quis est alius, solatia sunt damnationis tuae. Quid, quod ostendo debellantem Manichaeos pro catholica fide Ambrosium, et te in hoc certamine contra Ambrosium praebere Manichaeis vel victis solatium, vel etiam resistentibus, quod est pejus, auxilium? Manichaei enim dicunt propriam mali esse substantiam atque naturam, bonae Dei substantiae naturaeque coaeternam; Impossibile enim est, aiunt, ut oriri possint mala de bonis: Ambrosius contradicit, et dicit, »Ex bonis mala orta sunt: non enim sunt mala, nisi quae privantur bonis; per mala tamen factum est ut bona eminerent: ergo indigentia boni, radix malitiae est« (De Isaac et Anima, cap. 7). Tu inter haec quid dicis? »Rerum ratio non sinit, inquis, ut de bono malum, et de justo iniquum aliquid proferatur.« Haec verba tua pro Manichaeis adversus Ambrosium, ex illo praeclaro opere, in quo libris quatuor uni meo voluisti respondere, posuimus (Contra Jul., lib. 1, n. 42-46). Si in hac controversia judex esses, profecto tua sententia victus a Manichaeis diceretur Ambrosius. Et non erubescis, cum sis calumniator eorum quos apertissime criminaris, adulator eorum quos ex obliquo pariter criminaris, adjutor eorum de quibus alios criminaris?

CX. JUL. Numquid legi Dei aut operi Dei scripta disputatorum praejudicant?

AUG. Hic jam incipis confiteri, hanc a nobis non esse confictam velut Ambrosii, sed vere esse sententiam; quandoquidem sic te ab illo liberare conaris, ut dicas, »Numquid legi Dei aut operi Dei disputatorum scripta praejudicant?« Sed perge, dic caetera quibus impudentior inimicus fidei catholicae judiceris.

CXI. JUL. Mihi interim abunde sufficit, etiam per hoc ipsum probare, nusquam te in sacris Litteris legisse quod credis, quod tu in tali causa nihil praeter episcopi, quas dicis, dictiunculas protulisti: quibus si aliquid auctoratius potuisses offendere, ab his procul dubio temperasses.

AUG. Qui legunt, videant utrum ego divina testimonia non protulerim; an a me prolata depravare, frustra ipse conatus sis.

CXII. JUL. Sed bene quod nos onere talium personarum prior levasti. Nam in libro quem ad Timasium contra liberum arbitrium texuisti, cum sanctus Pelagius venerabilium virorum tam Ambrosii quam Cypriani recordatus fuisset, qui liberum arbitrium in libris suis commendaverant, respondisti nulla te gravari auctoritate talium: ita ut diceres, eos processu vitae melioris, si quid male senserant, expiasse (De Natura et Gratia, n. 71, sqq.). Tua tibi ad hoc relata sint, ut excitare de solis nominibus erubescas invidiam. Caeterum vel Ambrosii dicta, vel aliorum, quorum famam vestrorum nitimini maculare consortio, clara benignaque possunt ratione defendi.

AUG. Tantam caecitatem cordis tibi potuisse contingere, quis credit, nisi qui haec legit? Tu dicis quod si aliquid auctoratius offendere, id est, invenire potuissem, a disputatorum dictis, vel, sicut tu loqueris, dictiunculis, [PL45.1406] temperassem; et continuo tu ipse dicis, Pelagium, quem vocas sanctum, in defensione liberi arbitrii venerabiles viros Cyprianum et Ambrosium testes adhibuisse: nec attendis quemadmodum hoc dicendo redarguas magistrum tuum ipsamque haeresim vestram. Secundum tuam quippe sententiam, si aliquid Pelagius pro eo quod defendebat, auctoratius, in scriptis canonicis invenisset, a disputatorum testimoniis temperasset. Quando ista diceres, nisi te ita perturbaret Ambrosius, ut adversarium subito Pelagius reperiret? »Sed prior vos levavi,« ut dicis, »onere talium personarum,« Ambrosii videlicet, ejusque sociorum. Plane hoc onere ita premeris, ut non solum opprimaris, verum etiam conteraris, et fias pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Neque enim illi tot ac tanti et tam sancti clarique antistites Dei, Ecclesiae catholicae filii discendo, patres docendo, de peccato primi hominis eique obnoxia successione mortalium ita locuti sunt, ut alii ab aliis discreparent, aut eorum quisque a semetipso; sed ita prorsus, ut eorum consensione atque constantia, nec aliter esse de hac re sanctam Scripturam intelligendam, nec aliam putandam catholicam fidem, quisquis eos non haeretico animo legit, dubitare non possit. Quorum pondere jam ipse sic frangeris, ut eorum dicta quibus contradicis, »clara benignaque ratione defendenda« susceperis. Audiamus ergo claram benignamque rationem: qua tua ratione si defenduntur ea dicta, cur mihi ex eis ingeruntur tua maledicta? Nam omnino, quae in me detestaris et arguis, ipsa sunt, quae in illorum disputatione defendis. Si autem non defenduntur, sed sub nomine defensionis astutius arguuntur; absit ut ista clara et benigna sit ratio; sed irrisoria potius adulatio, quae ideo defensio vocatur, ne populorum catholicorum, a quibus iidem viri venerantur, tolerari non possit offensio.

CXIII. JUL. Quia videlicet et simplicius quaepiam dixerint, et quodcumque aliud speculantes, non habuerint necessitatem a latere surgentibus quaestionibus obviandi. Cum enim crebro laudaverint conjugia, et nullam in corporibus affectionem a diabolo insertam putarint, nec regno diaboli divina opera, id est naturae membra, subjecerint, sed et a Deo instituta conjugia ac benedictione donata, liberumque arbitrium, prout opportunitas attulit, explicarint; humanum est ut non stare in societate vestri sceleris judicentur, si in scripturis illorum aut ambigue, aut negligenter quaepiam locata deprehenditis. Quomodo enim non praejudicat Scripturis sanctis, quod omnes haereses aliquibus se earum testimoniis occulunt ac nituntur tueri: ita etiam catholicorum virorum famam propter quaepiam incautius fusa, non patiemur addici. Neque enim habuerunt intentionem illi, aut damnandi nuptias, aut liberum arbitrium denegandi, vel innocentiam sauciandi: quam si habuissent, non vestrum dogma firmassent, sed honorem officii perdidissent.

AUG. O clara et benigna ratio defensionis! Simplicius videlicet dixit Ambrosius, ex commixtione maris [PL45.1407] et feminae expertem neminem esse delicti (In Isaiam); et quodcumque aliud speculando, nec habendo necessitatem a latere surgentibus quaestionibus obviandi, negligenter et incaute scriptis et disputationibus suis Manichaeum, quod dicis, virus infudit. Homo loquacissime, homines timens homini parcis, non illa dicta defendis. Nam si vera ratione defenduntur haec dicta, procul dubio veraciter defenduntur, et vera sunt: et si hoc ita est, recte asseritur originale peccatum, et dogma interimitur vestrum. Si autem falsa ratione defenduntur haec dicta, clara tua illa et benigna ratio non est ratio, sed deceptio. At enim »conjugia crebro laudavit« Ambrosius: hoc et nos facimus. »Nullam,« inquis, »in corporibus affectionem a diabolo ille putavit insertam:« si affectionem bonam, nec nos; si malam, sicut ille, ita et nos. »Nec regno,« inquis, »diaboli divina opera, hoc est naturae membra, ille subjecit:« quasi adulterorum membra non sint divina opera et membra naturae, quae tamen vitio, et per hoc diabolo constat esse subjecta. »Illi,« inquis, »a Deo instituta conjugia ac benedictione donata, liberumque arbitrium, prout opportunitas attulit, explicarunt:« sic et nos. »Humanum est,« inquis, »ut non stare in societate vestri sceleris judicentur:« imo insanum est ut non stare in societate illorum vestro scelere judicemur. Dicis »non praejudicare Scripturis sanctis, quod omnes haereses aliquibus earum testimoniis se occulunt ac nituntur tueri:« et sic vis »disputatoribus non praejudicare catholicis nonnulla, quae ab eis,« sicut putas, »incautius fusa« vobis objicimus. Quid est hoc, nisi dicere etiam in Scripturis sanctis, ea quae pro se usurpant haeretici, incautius fusa esse, et ideo vera non esse? Quo sceleratius quid potest dici? Aut si illa vera sunt, sed ab haereticis non ita intelliguntur ut sunt: nihil simile habet haec comparatio; quoniam dicta vel Ambrosii, vel Cypriani, vel aliorum catholicorum, quae contra vos ponimus, si vera esse concesseris, peccatum originale firmabis. Proinde, quemadmodum nos cum illis et laudamus nuptias, et liberum confitemur arbitrium, et defendimus innocentiam: sic tu cum illis dic parvulos non esse expertes delicti; alioquin nos sumus cum eis, tu adversus eos. Illorum enim dicta non defendis, ut promiseras, sed reprehendis. Tuo quippe dogmate, cum cogaris illa culpare et falsa esse contendere, nullo modo sineris auctoritatibus eorum defensionem quam spoponderas, exhibere: quia et in accusatione adulator esse conaris, et in adulatione deprehenderis accusator.

CXIV. JUL. Libere itaque conjecto et pronuntio, quoniam si eorum aliquis his superesset diebus, videretque exstinctum disciplinae christianae decus, otiantem in omnibus liberam voluntatem, atque affectantem imputare necessitati quidquid sponte committit, vituperationem quoque operum Dei, eversionemque legis ejus sub nomine inefficacis gratiae populorum [PL45.1408] auribus intimari; toto contra vos felle moveretur: perpendens etiam peccatum naturale a Manichaea non posse impietate discerni, fidem catholicam aut emendatis aut condemnatis vobis, et planius tueretur et cautius.

AUG. Cur ergo emendatis nobis, et non etiam se ipsis? Ubi est quod te libere conjectare et pronuntiare promiseras? Ecce nec libera est tua vanitas, et falsa libertas: timuisti enim dicere, quod si his diebus superesset Ambrosius, vobis auditis, primum se ipsum, deinde nos emendaret; sed quasi homo liber hoc mutire formidans, tamen intelligi voluisti. En quo devenerunt hi dies, ut in eis Ambrosius, si hic viveret, disceret se fuisse Manichaeum, et audito Juliano, vel Coelestio, vel ipso Pelagio, esse ulterius non debere, sed ex illa nefaria pestilentia vobis praecipientibus curantibusque sanari. Quale spectaculum animo cogitantis occurrit? quale esset, videre Ambrosium stantem, vel si ille permitteret, sedentem ante Pelagium, atque discentem paradisum novum saeculi hujus calamitatibus plenum, quas videmus parvulos perpeti, ubi necesse esset, etiamsi nemo peccasset, carnem concupiscere adversus spiritum; et ne ad illicita ac flagitiosa pertraheret, concupiscere etiam spiritum adversus carnem: quam dissensionem dicere soleret Ambrosius, per praevaricationem primi hominis in hominum vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII); sed jam sub vobis magistris dicere non auderet? Necesse quoque esset in tali paradiso pallere praegnantes, tolerare longa fastidia, gemere atque ululare parientes; cum diversis vitiis ingeniorum et corporum homines nasci, paucosque cordatos, minore quidem, nec tamen sine labore litteras discere, caeteros tardiusculos sive tardos, et tanto magis quanto quisque esset tardior, aut concidi ferulis magistrorum, aut indoctos imperitosque manere; fatuos vero nec magistris dari, sed dolendos ridendosve nutriri; infantes, antequam quidquam mali possent velle vel agere, agitari morbis, torqueri doloribus, medicamentis curari cruciantibus, a daemonibus vexari, exspirare superantibus cladibus. Si vero haec exhorrens credere nollet Ambrosius, et responderet haec omnia, si nemo peccasset, nullo modo futura fuisse in tantae beatitudinis loco, ubi nec post peccatum esse potuerunt, ejectis inde illis, quorum praevaricatione mala ista secuta sunt; ac per hoc de miseria venire mortalium, quae nulla esset, nisi gravissimo peccato primi hominis natura humana vitiata atque mutata hoc saeculum tot tantisque calamitatibus plenum propagare meruisset; ubi nec redempti, jam sempiternae salutis pignore accepto, malis hujusmodi carent; sed cum de hoc saeculo exierint, tunc carebunt: si ergo talia responderet Ambrosius, praeclaris syllogismis vestris prohiberetur haec dicere, ne scilicet concupiscentia carnis vituperata, et originali peccato credito, nuptiae damnarentur, liberum auferretur arbitrium, vituperarentur opera Dei, et sub nomine gratiae legis eversio sequeretur. Non sic plane, non sic. Erubescite, [PL45.1409] vel potius expavescite talia cogitare. Imo vero si vir ille superesset, multo vehementius quam nos et auctoratius vobis pro catholica fide et pro Dei gratia vel aequitate resisteret, quam non sint consequentia, quae consequentia putatis, ostendens; quia et recte vivi potest, non pulsa nec laudata mala concupiscentia, sed frenata; nec culpatur naturae Conditor, quando ab illo sananda monstratur, quae ab inimico vitiari potuit, non creari; nec damnantur nuptiae, quae bene utuntur pudenda libidine; nec liberum aufertur arbitrium, sed cujus beneficio sit in bono liberum ostenditur; nec lex evacuatur per gratiam, sed impletur. Haec ille doctor egregius egregie disputaret, et in vestras facies impudentes, illa quae superius de paradiso vestro diximus, et vestrum errorem vere consequuntur, et ab omnibus hominibus tanquam vesana atque furiosa vel ridentur, vel exhorrentur, illideret.

CXV. JUL. Neque enim in jure cujusquam est definita suscipere, et quae consequuntur excludere. Qui ergo dicit propter hoc parvulos ad jus diaboli pertinere, quoniam de sexus commixtione generantur; sine dubio ipsam commixtionem, in qua naturae opus est, cum naturae ipsius institutione condemnat.

AUG. Tibi quidem hoc videtur: sed verum non esse (quod tu non vides) vidit Ambrosius, qui dixit expertes non esse delicti ex viro et muliere, id est, per illam commixtionem corporum natos (In Isaiam): nec tamen ipsam commixtionem cum ipsius naturae institutione condemnat. Commixtio quippe conjugum procreandi causa, bonum est nuptiarum: sed ita fiunt nonnulla opera bona non sine malo vitiorum, sicut opera mala non sine bono membrorum. Quantislibet autem vitiis turpetur quaecumque natura, institutio ejus semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus; et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus: sic institutio hominis ipsius bona est, quando nascitur contagioni peccati originalis obnoxius.

CXVI. JUL. Quod aut utrumque simul negatur, aut simul utrumque suscipitur; et cum sit in potestate utriusque rejectio, non est tamen in arbitrio alterius electio; nisi quod facilius potest illicita commixtione gravari vitio voluntatis, seminum tamen fructificatione defensa, quam fructibus ejus accusatis, sexuum negotium vindicari. Non ergo fluctuatio tua, quam inter formidinem impietatemque perpeteris, novas disputandi regulas condere valebit, ut de duobus connexis unum suscipias, et quod ei adhaeret excludas. Ante leves pascentur in aethere cervi (Virgil. Ecloga 1, vers. 59), quam post praejudicium sumpti negetur effectio. Exercet hoc genus apostolus Paulus, cum dicit: Si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si Christus non resurrexit, vana est fides vestra (I Cor. XV, 16). Nunc autem Christus resurrexit: constat ergo functorum diem resurrectionem futuram. Et ut hoc ipsum breviore propter legentem inculcemus [PL45.1410] exemplo: dubitetur utrum justum bonum sit; peto, an omne justum, honestum esse fatearis. Quo concesso, addo aliud, utrum omne honestum, bonum quoque esse pronunties. Hoc quoque dato, te volente nolente, concludo: Si omne justum honestum, omne honestum bonum; omne igitur justum bonum est. Huic effecto quicumque post prima sumpta voluerit obniti, non aedificium rationis quatit, sed ipse se exponit irrisui. Ut ergo ad causam comparatio recurrat, quaeritur utrum sit in natura peccatum: petivi, concederesne nullum esse sine voluntate peccatum: assensus es, sicut tua dicta testantur. Addidi, an in parvulo putares esse voluntatem: hoc etiam denegasti. Quid sequitur tertium, si non est sine voluntate peccatum? Hoc tam certum est, ut nec ab Academicis venire possit in dubium, quorum divitiae sunt nihil certum tenere. Tu ergo cum post duo prima sumpta, tertium negas, in quo est effectus duorum, non rationis fundamenta convellis, sed tuum prodis furorem.

AUG. Itane es insipiens, ut putes in natura non esse peccatum, cum omnino peccatum nisi in natura esse non possit? Nam vel in angelo est, vel in homine, quae sine dubitatione naturae sunt: si ergo peccatum in nulla istarum natura esset, profecto nusquam esset. Ac per hoc, proposita quaestione utrum sit in natura peccatum, docere intenderas in natura non esse peccatum: vanam ergo fuisse intentionem tuam, et in vanum te istam proposuisse quaestionem, si non es nimium vanus, intelligis. Ecce rationis tuae, quoniam ratio vera non est, fundamenta convello; nec tamen, sicut conviciaris, prodo meum furorem, sed tuum errorem. Concessis enim duobus quae sumis, ideo tertium nego, quia non est in eo, sicut esse putas, duorum effectus illorum. Ideo quippe concedo non esse sine voluntate peccatum, quia sine voluntate non potest fieri. Sed alia ratione rursus recte dicitur, esse sine voluntate peccatum, quia manet, quamdiu non remittitur, etiam desistente voluntate qua factum est. Item concedo non esse sine voluntate peccatum, quia et originale peccatum sine voluntate non factum est ejus, a quo ipsa origo sumpsit exordium. Proinde cum etiam illud concedo, quod peccandi voluntas non sit in parvulo, non ex his duobus conficitur tertium, quod peccatum non sit in parvulo. Conficeretur autem, si quemadmodum concedo non esse peccatum sine voluntate, ita concederem non esse cujusque peccatum sine ipsius propria voluntate. Proinde peccati quidem voluntatem parvulus non habet, sed peccatum non haberet, nisi ille, de quo id attraxit, voluntate peccasset. Nam de ipsa hominis quoque nativitate tale aliquid dici potest: si enim diceres, Nemo nascitur nisi ex voluntate; non sine ratione concederem: si autem diceres, Nemo nascitur nisi ex propria sua voluntate, non concederem. Isto itaque modo, quia de peccato agimus parvuli, ita originale peccatum ejus, sicut ipse ortus ejus, sine voluntate esse non potuit, sed non ejus.

[PL45.1411] CXVII. JUL. Ergo si audirent illi sacerdotes, quorum nunc dicta deluimus, dubitari utrum commixtio conjugalis bona esset, atque ab eis peterem corporane a Deo informata, faterentur. Hocque concesso, adderem utrum conjugia a Deo annuerent ordinata. Quo similiter confirmato, peterem denuo, utrum esset sine commixtione fetura. Hocque denegato, quid sequebatur? Videlicet, si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per corpus commixtio, nonnisi per commixtionem fetus, ad eumdem auctorem pertinere et fetum et commixtionem, ad quem corpora pertinerent.

AUG. Numquid haec inter nos vertitur quaestio, utrum bona sit commixtio conjugalis? cum eam bonam utrique dicamus. Quid est ergo quod tam male sentis de illis sacerdotibus, quorum non, ut mentiris, deluis dicta, sed polluis, ut eis quasi dubitantibus velis persuadere, unde nec illos, nec nos dubitare convincis? Bona est commixtio conjugalis, quae fit causa procreandi. Sed Ambrosius, qui dixit ex commixtione utriusque sexus neminem esse expertem delicti, non commixtionem redarguit conjugalem; sed vidit malum, cujus bono usu fit illud, quod nemo catholicus dubitat esse opus bonum. Inania loqueris, superfluis tempus impendis: quod agitur deseris, et unde non dubitatur, tanquam dubitetur, vel etiam negetur, docere moliris. Quid ergo mirum est, quod tam multos libros tamque vanos facis?

CXVIII. JUL. Huic effecto sine dubio prudentes viri catholici annuerent sacerdotes, videntesque nihil in sensibus carnis, nihil in fetibus sexuum, alterum quempiam praeter Deum verum fecisse; nihil autem Deum fecisse quod malum esset; malumque nihil esse aliud quam voluntatem malam, sine aliquo coactu naturalium delinquentem; pronuntiarent profecto Manichaeos et Traducianos splendentibus catholicae rationis dissiluisse fulminibus.

AUG. Cur ergo eorum, quos prudentes viros dicis et catholicos sacerdotes, te dicta defendere atque deluere sine ullo pudore mentiris, si et ipsa dissiliunt fulminibus tuis? Si autem defenduntur atque deluuntur, et ob hoc manent integra, ipsis tu potius fulminaris. Nam quod ait Ambrosius, ex commixtione sexus utriusque conceptum expertem neminem esse delicti, aut falsum est, aut verum. Si falsum esse dicis; oppugnas ergo prudentium virorum et catholicorum, sicut tu fateris, sacerdotum dicta, non defendis ac deluis. Si autem ut merito defendantur atque deluantur, hoc verum esse concedis; tu potius dictis catholicorum antistitum fulminaris. Quid est ergo quod te jactas et dicis illos beatissimos et doctissimos viros, si audissent syllogismos tuos, pronuntiaturos fuisse, nos, quos appellas »Manichaeos et Traducianos, splendentibus catholicae rationis dissiluisse fulminibus?« Pronuntiarent igitur contra se ipsos, et se ipsos nobiscum dissiluisse te fulminante monstrarent. Cur directe non audes dicere, quod oblique convinceris dicere? Originale peccatum cum Ambrosio confitemur, et tu tanta potentia fulmina jacularis, [PL45.1412] ut propter haec dicta nobis illique communia, nos eis dissiliamus, ille deluatur? Vanus es: non eum distinguis a nobis; et nos prorsus accusas et ipsum: nec tamen fulminas aut nos, aut ipsum, si violare non vis testimonium Pelagii doctoris tui, qui dixit Ambrosii fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicum quidem ausum fuisse reprehendere (De Gratia Christi, nn. 46, 47). Unde et tu cum fidei ejus et purissimo in Scripturis sensui satis intelligaris inimicus, non eum tamen audes reprehendere; sed quid mali dicat, me reprehendendo, te arbitraris ostendere. Homo confosse, et non confesse, magna vi cogeris caliginosas anhelare fallacias: frustra fingis impetus fulminantis, cum spires fumum potius fulminati. Ista sunt certe, per quae docere conaris Ambrosium, aliosque doctores socios ejus, non esse originale peccatum, »quod Deus formaverit corpora, ordinaveritque conjugia, quod non esset sine commixtione fetura.« Conceduntur haec; conceduntur etiam illa quae adjungis, »fetum« scilicet »et commixtionem ad eum pertinere auctorem, ad quem pertinent corpora;« si tamen commixtionem conjugalem voluisti intelligi, cum hoc diceres. Quamvis id per se ipsum verum esse noscatur, non tua ratiocinatione sit consequens: alioquin te dicente, »Si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per corpus commixtio;« et ex hoc volente conficere, »ad eum auctorem pertinere commixtionem, ad quem corpora pertinent; potest alius dicere, Si nonnisi per Deum corpus, nonnisi per corpus adulterium, ad eum auctorem pertinet adulterium, ad quem pertinet corpus: quod vides quanta dicatur injuria Dei, et quantum mali doceant syllogismi tui. Sicut ergo non sequitur, ut ideo tribuatur adulterium Deo, quia non fit nisi per corpus, cujus auctor est Deus: ita non sequitur, ut ideo commixtio tribuatur Deo, quia non fit nisi per corpus, cujus auctor est Deus. Sed tamen concedimus commixtionem duntaxat conjugalem, quae fit causa procreandi, Deo auctori esse tribuendam; non quia hoc tua sumpta sequitur, sed quia ratione alia consideratum, verum esse perspicitur. Quod vero ex hoc quaeris efficere, nec sequitur illa superiora, nec verum est. Neque enim, quia Deus fecit corpus, Deus instituit conjugia, quorum commixtione fetus oriatur, Deus creat ipsos fetus animantium, ideo verum est quod adjungis, »nihil in sensibus carnis, nihil in fetibus sexuum, alterum quempiam praeter Deum verum fecisse.« Ubi enim fecit diabolus, quod mali fecit cum hominibus primis, nisi et in sensibus carnis illorum? Mala quippe suasione corruptus est sensus, quando est ad peccandum factus assensus. Et ubi fecit, quidquid mali postmodum generi humano fecit, nisi in fetibus sexuum, id est, filiis hominum? Quomodo autem dicis, »Deum nihil fecisse quod malum est?« Annon est malum gehenna damnatis? Jam vero qui tibi dicenti credit, [PL45.1413] »malum nihil esse aliud quam voluntatem malam, sine aliquo coactu naturalium delinquentem:« ut innumerabilia mala taceam, quae mali angeli et homines patiuntur inviti; ipsum aeternum supplicium non timebitur, quod et maximum malum est, et non est voluntas mala, sed poena voluntatis malae. Hae sunt ratiocinationes tuae quibus putas fulmen esse verbum tuum, cum sit cinis cor tuum.

CXIX. JUL. Desine itaque viros sani capitis et Ecclesiarum antistites criminari: non subjiciantur judicio negligentiora commenta: neque enim iram cunctatio brevis, sed pertinax meretur intentio. Imitemur sane eorum illud studium, quo populos aedificaverunt exhortando, obsecrando, coarguendo: quorum num quidquam fecissent, si vestro more peccata non voluntaria, sed naturalia credidissent?

AUG. Et nos pro modulo nostro populos aedificamus, hortando, obsecrando, arguendo, quod fecit Ambrosius; et tamen de originali peccato hoc sentimus et dicimus, quod sensit et dixit Ambrosius, nec solus, sed cum aliis magnis consortibus suis. Quos »antistites Ecclesiarum« cum »viros sani capitis« dicas; tu quali capite ista, quae illi notissima consensione didicerunt atque docuerunt, reprehendis atrociter, defendisque fallaciter; et me arguis dicens eorum esse criminatorem, cum videas eorum contra tua crimina, quae ex obliquo illis objicis, defensorem? Dicis eorum »negligentiora commenta non esse subjicienda judicio:« siccine illorum dicta defendis ac deluis? An potius nomine negligentiae reprobas et accusas, et nullo dubitante condemnas, quae negligenter effusa, et ideo falsa esse pronuntias? Rogamus te, si falsa esse asseris dicta quae defendis, vera esse assere quae reprehendis. »Iram non cunctatio brevis,« inquis, »sed pertinax meretur intentio:« quasi aliquid proferas, unde possis ostendere illos, non dico post brevem, sed saltem post longam intentionem, vel in fine vitae suae de peccato originali mutasse sententiam. Vana loqueris, insana loqueris, perversa et tuae saluti adversa loqueris: quiesce, obsecro; quid tantum loqueris?

CXX. JUL. Verum pergamus ad reliqua. Nihil prorsus valet, quod te ais diabolo reputare, non corpora, sed delicta: inficiaris omnino, sicut frequenter ostendimus, nullo alio studio, nisi ut Manichaei vites invidiam, cujus inspiras venenum. Corpora enim, prorsus corpora reputas principi tenebrarum, quorum commixtionem diabolicam profiteris, quorum genitalia, quorum motus, quorum fructus accusas. Arguis palam ex primo magisterio membra, non vitia: illud enim dicis diabolicum, quod etiam Manichaeus, sicut in scripturis ejus docui, in sexibus indignatur vigere. Et ut repetitione brevi lector noster, quod tenere possit, accipiat: aut ostende esse in parvulis voluntatem, aut ab eis crimen amoveto. Quod cum non facis, sed asseris eos propter hoc a diabolo possideri, quia de corporum sunt commixtione generati; ostendis [PL45.1414] te non peccata, quae sine voluntate non sunt, sed ipsa corpora adversariae potestati deputare. Ut ergo ea libido, quae et in hominibus et in pecoribus invenitur, naturalis et a Deo instituta est: ita ista libido, quam in disputationis tuae varietate perpeteris, per quam inter varia dogmata contrariaque versaris, non minus a stultitia quam a profanitate concepta est. Haud injuria ergo Ambrosium a vestra cohorte distinguimus; nec illum, sicut petis, Manichaeum vocamus.

AUG. Inaniter omnino laborasti, ut ad istam conclusionem falsam atque ridiculam, longis et tortuosis, fallacibus et fugacibus anfractibus pervenires, ubi diceres, »non injuria vos Ambrosium a nostra cohorte distinguere, nec eum dicere Manichaeum.« Prorsus si illum non dicis, nec me debes dicere: si autem me dicendum putas, et illum cogeris dicere, et illos omnes magnos Ecclesiae clarosque doctores, qui de peccato originali, propter quod me Manichaeum dicis, ea dicunt sine ulla obscuritate vel ambiguitate, quae dico, ut in primo et secundo sex librorum meorum, quos contra quatuor tuos edidi, satis evidenter ostendi. Sed per tuam scilicet dialecticam terreretur, si his diebus superesset Ambrosius, ut ex consequentibus falsis inveniens falsum esse quod senserat, dicere non auderet ulterius, de sexuum commixtione parvulos natos expertes non esse delicti, ne per hoc eos sub potestate diaboli constitueret: tunc ergo te doctore Manichaeus esse desisteret. O quid perdidit, qui te audire non potuit! Proinde quia propter hunc sensum Manichaeum me esse dicis, profecto in hoc sensu perseverans, Manichaeus, te auctore, Ambrosius hac excessit e vita. Non ergo illum defendere, quod nullo modo potes, sed dolere debes, quia docere jam non potes: quod si facere potuisses, magisterio tuo ille correptus atque correctus prohiberet utique in Ecclesia quam regebat, exorcizari et exsufflari baptizandos parvulos; ne in tot innocentibus, neque ulla ratione, ut asseris, sub potestate diaboli constitutis imaginibus Dei, ipsi Deo fieret tam gravis atque insignis injuria: quod tamen si fieri prohiberet Ambrosius, vobiscum de Ecclesia catholica pelleretur. Absit enim ut haec correctio potius, quam deceptio nominetur. Absit ergo ut ille vir vobiscum contra matrem Catholicam consisteret: sed vobis invictus pro illa resisteret. Quid est igitur, quo me ab illo in hac causa separandum putas? Per commixtionem corporum maris et feminae, delicti expertem nasci dico neminem, sicut ille; nec tamen corpora diabolo conditori tribuo, quia nec ille: quemadmodum naturae vitium ambo culpamus, ita naturae auctorem ambo veneramur. Si quoniam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse dico, ideo »arguo membra, non vitia;« hoc fecit et ille: si vero aliunde est origo vitiorum, [PL45.1415] aliunde membrorum; nec ego, nec ille. Voluntatem propriam inesse nascentibus, nec Ambrosius dicit, nec ego: per primi hominis tamen praevaricatricem voluntatem factum esse concupiscentiae vitium, unde per commixtionem sexuum nascentes trahunt originale peccatum, et Ambrosius dicit, et ego. Ambo igitur natos homines, antequam renascantur, non propter eorum substantiam, cujus creator est Deus, sed propter peccatum quod per unum intravit, et per omnes homines pertransiit, cujus peccati auctor est diabolus, potestati adversariae deputamus. Quid est quod te impudentissima fronte mentiris, Ambrosii et aliorum similium dicta defendere atque deluere? Quis ita caecus est, ut non videat quod ea tu reprehendas, ego defendam; tu polluas, ego deluam? Ambrosii dicta sunt de Christo loquentis: »Ideo,« inquit, »et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit; sed quasi de Spiritu natus, abstinuit a peccato: omnis enim homo mendax, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur,« inquit, »ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti: qui autem expers delicti, expers etiam hujusmodi conceptionis« (In Isaiam). Ista dicta dicis esse falsissima, eisque Manichaeum dogma nefarium contineri: ac per hoc Ambrosii dicta tu reprehendis et polluis. Ego vero illa et verissima praedico, et Manichaeo non solum non amica, verum et inimica, sicut jam feci, esse demonstro: ego igitur ea potius defendo, et a tuis nefandis criminationibus deluo. Utrum ergo ille noster an vester sit, et vos videtis: sed quia homines a quibus diligitur, formidatis; profecto eum, quem atrociter accusare convincimini, fallacia excusare conamini.

CXXI. JUL. Quod dicis ei convicium a Joviniano factum (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15); in quo mentiri te tamen arbitror: sed annuamus vel Joviniani te criminatorem verum esse posse, Ambrosiumque ab illo Manichaeum vocatum: at id constat insanum fuisse. Non enim sane poterat Manichaeus vocari, qui bonam naturam, qui peccata voluntaria, qui a Deo institutas nuptias, qui a Deo fieri parvulos praedicabat. Si ergo ille praelationem virginitatis nuptiarum accusationem putavit, nesciit omnino quid diceret. Aliud est enim contrarium, aliud ordinatum. Boni quippe laudatio ad meliora gradus est: infamatio autem naturae ad Manichaeum via est. Cum ergo non damnaret Ambrosius nuptias; nec commixtionem conjugum, vel opus diaboli, vel necessitatem diceret esse peccati: improbe fecit Jovinianus, ut eum conferret Manichaeo, putaretque nihil interesse inter nuptiarum accusatorem et laudatorem. Nam si de legitima et a Deo instituta corporum conjunctione generatos, posteaquam usum coeperunt habere rationis, sponte propria proborum imitatione mentitos dixit Ambrosius; [PL45.1416] non tamen hanc conjunctionem, mendacii voluit necessitatem videri, sed universitatis indicium. Tale est enim quod dixit, Nati ex parentibus mentiuntur; quale si dixisset, Omnis homo, duntaxat sui rector arbitrii, aliquando mentitus est: sciebat quippe neminem sine commixtione parentum, praeter Christum, exstitisse. Igitur opere conjugali non iniquitatem, sed generalitatem vir prudens voluit indicari. Christum vero pronuntiavit omne cavisse mendacium, quem miraculo parientis ostendit: quod quidem vehementer contra Hieronymum, cujus tu assecla es, fremit; qui mendacium signatissime Christo est conatus affigere. Non ergo jure vocatus est Manichaeus (si tamen vocatus), qui contra errorem vestrum frequentavit laudationem creaturarum.

AUG. Laudationem creaturarum frequentamus et nos: quid est ergo quod dicis hoc facere Ambrosium contra errorem nostrum; cum hoc faciat secundum fidem nostram? Quomodo autem illa verba posuerit, quae a me tibi objecta tu commemorare timuisti, ne tenebrae tuae clarissima luce illorum redarguerentur, aliis etiam scriptorum suorum locis sic ostendit Ambrosius, ut non ei sicut negligentiori, quomodo loqueris, et incautiori sententia ista semel subrepsisse videatur; sed de peccato originali dogma ejus, quoniam dogma catholicum est, satis liquida manifestatione declaret. Cur ergo et qua ratione dixerit, Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti; qui autem expers delicti, expers etiam hujusmodi conceptionis; quia non hic peccata hominum posteaquam usum coeperunt habere rationis, ut tu alienaris, sed originale peccatum intelligi voluit; quid alibi dicat attende: Jordanis, inquit, conversus retrorsum, significavit salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint, parvuli a malitia reformantur (Lib. 1 in Luc. I, 36). Dic, Juliane, a qua malitia, si non trahunt originale peccatum. Audi adhuc alio loco: Non enim virilis coitus, inquit, vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati novitate partus non senserit, et coelesti majestate depulerit (In Luc. II, 23). Responde, Juliane, quae sint terrenae contagia corruptelae, quae solus ex natis de femina Dominus Jesus immaculati novitate partus non sensit. Adhuc audi: Antequam nascimur, inquit, maculamur contagio. Et paulo post: Et si nec unius, inquit, diei infans sine peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt (In Apologia David, cap. 11). Multa hujus viri, quem sani capitis fuisse confessus es, talia commemorare possum: sed cui non sufficiunt ista, quid sufficit? Ex his ergo intellige, quam non sinaris etiam illa, sicut es [PL45.1417] conatus, in alium sensum detorquere atque pervertere, quae dixit Ambrosius de his qui nascuntur per commixtionem corporum, non arguens Dei creaturam, sed originale peccatum. Quid mihi obtendis Hieronymum cujus me conviciaris asseclam, de cujus verbis nulla nunc quaestio est? quae tamen verba si posuisses aut ea non habere quod displicere deberet ostenderem, aut intelligentioribus exponenda relinquerem; aut si essent procul dubio contraria veritati, libertate qua dignum est improbarem. Ambrosium respice, quem Manichaeum non audes dicere: cum me propterea dicas, quia de originali peccato ea dico, quae dicit. Nam si propterea non diceres Ambrosium Manichaeum, quia bonam naturam, quia peccata voluntaria, quia nuptias a Deo institutas et a Deo factos parvulos praedicabat; nec me diceres, qui eadem fideliter praedico. Si autem me propterea Manichaeum dicendum putas, quia esse confiteor originale peccatum; hoc etiam ille confitetur: cur non ambos putas? Sed me petulanter dicis, illum latenter opinaris, non veritate distincta, sed exstincta potius libertate. Hoc enim de illo non audes dicere, quod audes credere: aut si de illo ista non credis, profecto nec de me credis; quia et si errare nos existimas, facile est ut videas non esse Manichaeos, qui peccantis propriam substantiam, quam Deus non creaverit non asserimus; sed originale peccatum de vitio voluntario naturae, quam Deus bonam condidit, propagatum esse firmamus. Facile est ergo ut hoc videas, et simul videas nos esse contrarios Manichaeis: sed eorum nomen ab Ambrosio abigis adulando, et mihi objicis calumniando.

CXXII. JUL. Verum ut illi infensus Jovinianus arguitur, ita vobis comparatus absolvitur. Quando enim tibi tantum prudentium censura donabit, ut te cum Joviniani merito componat? Ille quippe dixit boni esse necessitatem; tu, mali: ille ait per mysteria homines ab errore cohiberi; tu vero, nec per gratiam liberari: ille virginitatem Mariae partus conditione dissolvit; tu ipsam Mariam diabolo nascendi conditione transcribis: ille meliora bonis aequat, id est, integritatem connubio; tu vero commixtionem conjugii morbidam vocas, et castitatem foedissimae rei collatione depretias: nec gradum inter haec addis; sed genus omne commutas, non utique bono virginitatem, sed malo praeferens. Est autem vilitatis extremae, nisi teterrimo comparatum, placere non posse. Jam vero quid ille tale de Dei injuriis, quale tu? Ille ejus judicii vigorem a benignitatis voluit parte confundere; tu, a malignitatis: ille dicit apud eum bonos et optimos aequo honore fruituros; tu vero, bonos et impios, id est innocentes et diabolum, uno supplicio cruciandos: ille ergo Deum clementissimum vult videri; tu, iniquissimum: ille dicit mysteriis ejus imbutos homines non posse peccare; tu vero ipsum Deum, et in mysteriis imbecillitate, et in praeceptis immoderatione, [PL45.1418] et in judiciis immanitate peccare contendis. Cum itaque tanta disparatio sit inter te et Jovinianum, quanta conjunctio inter te et Manichaeum; tanto te tolerabilior Jovinianus probatur, quanto Joviniano horridior Manichaeus.

AUG. Quam bellus tibi videris, cum me Joviniano comparans, pejorem conaris ostendere. Verum hanc quoque contumeliam mendacissimam cum Ambrosio me a te accipere gaudeo: sed te sic insanire contristor. Ea quippe causa me Joviniano dicis esse pejorem, qua me dicis etiam Manichaeum. Et quid est hoc? Illud scilicet originale peccatum, quod vos negatis cum Pelagio, nos vero cum Ambrosio confitemur. Cum illo igitur, secundum vos, sumus et Manichaei, et pejores Joviniano, et quidquid nos aliud ore protervo, nec sane veridico, sed maledico dixeritis, docuit nos Dominus gaudere et exsultare, quando qualiacumque maledicta non ex veritate audimus, sed quia pro veritate certamus (Matth. V, 12). Ecce ego non dico mali esse necessitatem, quia nec Ambrosius; et tamen dico parvulos a malitia reformari, quod et Ambrosius: et ideo mali nulla est necessitas; quia et illud Deo sanabile est, quod trahit nativitas; quanto magis quod addit voluntas? Non dico, nec per gratiam homines liberari; quod absit ut dicat Ambrosius: sed quod non vis dicimus, nonnisi per gratiam liberari, non solum ut eis debita dimittantur, verum etiam ne in tentationem inferantur. Non transcribimus diabolo Mariam conditione nascendi; sed ideo, quia ipsa conditio solvitur gratia renascendi. Non tanquam malo bonum, sed tanquam bono melius, virginitatem nuptiis anteponimus. Non, ut calumniaris, bonos et impios uno supplicio; sed bonos nullo, impios autem non uno, sed pro diversitate ipsius impietatis, diversis suppliciis dicimus esse cruciandos. Non dicimus Deum in mysteriis imbecillitate, in praeceptis immoderatione, in judiciis immanitate peccare, cujus et gratia regeneratis mysteria sunt utilia, et gratia liberatis praecepta salubria, et bonis malisque convenienter distributa judicia. Ecce nos ea, in quibus nos dicitis Joviniano esse pejores, amolimur a nobis: vos a vobis amolimini, si potestis, in quibus vos pejores eodem ipso Joviniano esse monstrabo. Ille dixit boni esse necessitatem; vos dicitis esse bonam mali cupiditatem: ille ait per mysteria homines ab errore cohiberi; vos, viam rectam gradiendi cupiditatem non inspirari a Deo, sed arbitrio libero acquiri: ille virginitatem Mariae partus conditione dissolvit; vos ipsam carnem sanctam de virgine procreatam caeterae carni hominum coaequatis, similitudinem carnis peccati non distinguentes a carne peccati: ille meliora bonis aequat, id est, integritatem connubio; vos, mala bonis; nam discordiam carnis et spiritus tam dicitis esse bonum, quam concordiam nuptiarum: ille dicit apud Deum aequalem honorem bonos et optimos habituros; vos autem, quosdam bonos non solum in regno Dei honorem nullum adepturos, sed nec ipsum regnum esse visuros: ille dicit Dei mysteriis homines [PL45.1419] imbutos non posse peccare; vos dicitis facilius quidem per Dei gratiam, sed et sine illa per liberum arbitrium posse homines non peccare; audacia gigantea repugnantes Deo, cum de bonis fructibus loqueretur dicenti, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Cum igitur in deterius tantum a Joviniani errore distetis, nos tamen ei subjicitis, et Manichaeo potius adaequatis; magno scilicet praesidio communiti, quasi propterea condideritis haeresim novam, ut quando vos redarguimus, nullis haereticis adaequare possimus. Ego tamen in hac causa, in qua tibi de originali peccato multum videor detestandus, et Manichaeo potius coaequandus, cum Ambrosio sum, velis nolis, quem Jovinianus Manichaeum dicebat, ut tu: sed libere ille, tu subdole. Denique semel ille vincitur, cum Manichaeus non esse demonstratur Ambrosius: tu vero quia voluisti cor duplex habere, bis vinceris. Arguis Ambrosium Manichaeum esse; ostendo non esse: negas te arguere, ostendo te arguere: utrumque autem clarebit ei qui superius quae dixerit legerit.

CXXIII. JUL. Verum videamus et caetera. De his quae egimus satis superque lectorem instructum puto, qua virtute vel meorum dictorum aliquid oppugnet, vel opinionem tueatur suam; et ideo non erit necesse scriptorum id omnium repetitione monstrare. Quoniam vix singulos sparsosque versiculos de libro meo proponens sibi, eosque laudans frequenter, nonnunquam etiam titillat suggillatione brevissima; cum tamen hoc quod mordendum putat, a me non sit ita, ut suspicatur, prolatum. Quamobrem ad illud opus meum lectorem dirigo: videbit assertionem concinere veritati. Hic sane qui sibi querebatur objectum, quod naturam criminaretur et semina, continuam simulandi non potuit tenere patientiam: sed postquam praestigiis patroni sui serenavit auditum, velut testudo caput aperit. Nam cum dixisset, quia nisi Adam peccasset, ita homines generare potuissent, ut solemus aut articulos commovere, aut unguiculas exsecare: addidit, »Sed si semen ipsum nullum maledictum habet, quid est quod scriptum est in libro Sapientiae, Non ignorans quoniam nequam erat natio illorum, et naturalis malitia ipsorum, et quia non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: semen enim erat maledictum ab initio« (Sap. XII, 10, 11). Atque ipsum testimonium quod protulit, subdita argumentatione prosequitur, »Nempe de quibuscumque ista dicat, de hominibus,« inquit, »dicit« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 17-21). En qui se profitebatur a Manichaeorum studiis destitisse, qui sub occasione sententiae quam non intelligit, maledictum semen, malitiam naturalem, et inconvertibilem cogitationem pronuntiat iniquorum. Fama est, apud cataclita Nili aquarum proruentium strepitu usu aurium accolas destitutos. Finxerit illud opinio, quae de magnis majora dispergit: valet tamen exemplum ad castigandam [PL45.1420] insipientium surditatem, qui fragore terroris mutui, sicut aspides surdae rerum vocibus obnituntur. Clamat Augustinus, Nequam est hominum natio, naturalis malitia, immutabilis cogitatio in perpetuum, semen maledictum ab initio. Et inveniuntur adhuc, qui illum non usquequaque Manichaei autument charactere percussum? Interrogentur hodie quicumque sunt ipsarum sordium sectatores publici: si aliud dixerint, nos putemur fuisse mentiti. Ergo si est malitia naturalis, quomodo te fingis malam non pronuntiare naturam? Si est semen maledictum ab initio, quomodo te dicis vitia voluntatum accusare, non seminum? Si immutabilis cogitatio malignantium est, quomodo te pejeras liberum arbitrium confiteri? Nisi superest, ut illos Hebraeos, Sirach, vel Philonem, qui libri ipsius qui Sapientia dicitur, auctores incerta opinione creduntur, dicas fuisse Manichaeos.

AUG. Quilibet auctor fuerit libri hujus, bene, quia auctoritatem ejus non respuis. Idoneus est igitur, ex quo adversus vos, quae possumus invenire, testimonia proferamus. Nam et Pelagius doctor vester in libro quem Testimoniorum vel Capitulorum edidit, posuit ex isto libro quae intentioni suae credidit convenire (De Gestis Pelagii, n. 6). Cujus libri auctor magis quia Manichaeus non fuit, satis aperteque demonstrat, etiam ab eis qui Manichaei non sunt, et in Ecclesia Christi legi accipique meruerunt, potuisse dici malitiam naturalem, sine ulla reprehensione institutionis et conditionis Dei, naturarum omnium sapientissimi atque optimi creatoris. Unde et Apostolus non alio sensu dixisse intellectus est, Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Quod quidam non ad verbum, sed ad sententiam sunt interpretati dicentes, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae. Quod autem ait, sicut et caeteri, ostendit omnes irae filios esse natura, nisi quosdam eorum a massa perditionis gratia divina discernat. De alienis ergo ab hac gratia etiam Petrus apostolus loquens: Hi vero, inquit, velut muta animalia procreata naturaliter in captivitatem et interitum (II Petr. II, 12). Non se quippe exuebant veterem hominem. Nisi autem vetus omnis homo nasceretur, nullus parvulus renascendo renovaretur. Absit ergo, ut cum Creatoris dicatur injuria, naturaliter esse homines irae filios: sicut sine ulla ejus injuria quisque dicitur naturaliter surdus, aut naturaliter caecus, aut naturaliter morbidus; itemque alius naturaliter fatuus, alius naturaliter obliviosus, alius naturaliter iracundus; et caetera innumerabilia vitia, sive corporum, sive, quod est gravius, animorum, Dei opificio creatorum, ejusdemque Dei occulto, sed justo judicio vitiatorum. Idem quippe ipse totius hominis creator: et tamen quamvis cum ejus laude natura sit homo; nullo modo tamen cum ejus vituperatione natura vitiosus est homo. Scimus itaque non vitia, sed naturas esse tribuendas conditori Deo: sed unde sint vitia, [PL45.1421] debet dicere, qui vult resistere Manichaeo. Et de aliarum quidem rerum vitiis, quas a Deo creatas fatemur, sed ejus sapientissima ordinatione, sive bonis, sive etiam malis angelis subditas, respondere facillimum est, ab eis quibus subjacent, earum quoque semina posse vitiari, ut non solum fiant, verum etiam concipiantur nascanturque vitiosae. De homine agitur, de rationali animante, de imagine Dei agitur, cujus natura nullo modo diaboli ludibrium fieret, quem recte credimus auctorem esse vitiorum, nisi per justum Dei judicium propter originale peccatum. Denique nec vos ipsi, quantum existimo, dicere audetis, quamvis dogma vestrum haec tam dira sequatur absurditas, in paradiso exortura fuisse tot ac tanta vitia naturalia, si peccante nemine, illa in qua est condita, naturae humanae felicitas permaneret. Vos autem negantes originale peccatum, profecto naturam quam Deus non creavit, ex cujus commixtione sint hominum cum quibus nascuntur vitia, facitis introduci. O perversi haeretici, Manichaeorum adjutores, de Manichaeis calumniatores, et Catholicorum eadem concorditer contra vos vera dicentium aliorum contentiosi criminatores, aliorum subdoli adulatores!

CXXIV. JUL. Exspectet nunc forsitan lector, quomodo hoc testimonium debeat intelligi: quod certe non pertinere ad traducem peccati, nec ad Manichaeorum opinionem, iste ipse qui fuerat ejus usurpator, ostendit; ait enim, »De quibuscumque hoc dicat, de hominibus dicit:« cum certe si de naturali peccato diceret, non de quibuscumque, sed de omnibus loqueretur. Opinio quippe Manichaeorum generaliter cunctorum mortalium infamat naturam: sententia vero de qua quaerimus, etiam ab ipso plagiatore suo recipit testimonium, quod non in omnes, sed in aliquos prolata sit. Ex quo constat, nullum ei negotium fuisse cum traduce, quae nequaquam universos, sed plerosque percellit. Igitur ostenso nihil de ea spectare ad profanam opinionem, ipsius libri suffragio scriptoris ejus sanitas asseratur. Loquitur ad Deum: Misereris omnium, quoniam omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam: diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti horum quae fecisti. Quomodo enim posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui animas diligis. Bonus enim spiritus tuus est in omnibus: propter quod hos qui errant, partibus corripis, et de quibus peccant admonens alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine (Sap. XI, 24-XII, 2).

AUG. Quomodo miseretur omnium Deus, cum alia Scriptura dicat, Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem (Psal. LVIII, 6); nisi quia et in illis quorum non miseretur, omnes homines ita sunt, ut omnia genera hominum intelligantur; sicut dictum est, Decimatis omne olus (Luc. XI, 42), id est, omne oleris genus? Quid autem te adjuvat, quod scriptura libri Sapientiae non de omnibus hominibus loquebatur, ubi ait, quod naturalis esset malitia illorum. Neque enim [PL45.1422] quia de quibusdam, non de omnibus hominibus agebat, ideo etiam fecit intelligi nullos alios esse tales; cum Apostolus dicat, Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri. Israelitas autem illo tempore non quidem etiam ipsos omnes, sed pios, ab his de quibus dictum est, Naturalis malitia eorum, non discernebat natura, sed gratia; propter quod etiam Dei filii sunt nuncupati. Videndum est etiam, quomodo dictum sit, Diligis omnia quae sunt: quoniam sunt etiam iniqui; et alibi scriptum est, Odisti omnes quoperantur iniquitatem (Psal. V, 7). Diligit ergo et ipsos, in quantum homines sunt, odit in quantum iniqui sunt; et damnat eos quia iniqui sunt, et facit esse quia homines sunt: Quia nihil, inquit, odisti horum quae fecisti. Amat ergo Deus homines usque adeo, ut etiam, cum iniqui sunt, amet ut homines sunt, quamvis oderit quod iniqui sint. Ac per hoc iniqui quos Deus odit, et sunt homines, quoniam Deus suum amat opificium; et miseri sunt, quoniam Deus amat judicium.

CXXV. JUL. Cernisne quam infesta sit opinioni vestrae gratificatio Dei laudatoris? Dicit eum condere animas, et amare: quod a vobis negatur, qui juratis innocentium animas esse sub diabolo, et exosas Deo; cum nihil habeant aliud, quam quod ab auctore sortitae sunt.

AUG. Ergo secundum te, et fatuitatem a Deo auctore sortiuntur quicumque fatui nascuntur, quos magis quam mortuus dicit sacra Scriptura esse lugendos (Eccli. XXII, 13). Sed istorum quoque animas secundum quemdam modum, id est, ut sint, ut vivant, ut sentiant, ut quamvis obtunsa mentis acie, tamen pecoribus antecellant, amat utique Deus. Alia autem est illa dilectio, de qua scriptum est: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat (Sap. VII, 28). Sed vos dicite, unde plus amet Deus animas parvulorum, quibus providet lavacrum regenerationis, ut eos mittat in regnum; et unde aliis non praestet hoc beneficium: cum eos non discernant ulla merita voluntatum, nec sit apud Deum, quam nobis insulsissime soletis objicere, acceptio personarum. Quanquam ubi dictum est, Amas animas, nec dictum est, Omnes animas, nulla sit quaestio. Fortasse quippe sic positum est, ut omnes Deus animas condat; nec omnes tamen diligat, sed quas a caeteris non meritis earum, sed suae gratiae largitate discernit, ut habitent cum sapientia: quia neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat: Dominus autem dat sapientiam (Prov. II, 6).

CXXVI. JUL. Poenitentiam quoque, quam Deum affirmat dare, vestrum dogma non recipit, in quo malum naturale et nequitia mutari nesciat continetur.

AUG. Imo nos potius contra vos dicimus, et ipsam poenitentiam Deum dare: quia licet voluntate quisque agat poenitentiam; praeparatur etiam voluntas a Domino (Id. VIII, sec. LXX), et haec est immutatio dexterae Excelsi, quam sacer insonat Psalmus (Psal. [PL45.1423] LXXVI, 11); quia ut fleret Petrus, eum respexit Dominus (Luc. XXII, 61, 62): unde ait de quibusdam coapostolus ejus, Ne forte det illis Deus poenitentiam (II Tim. II, 25). Et quod immutabilis malitia dicitur, homini est immutabilis, qui eam mutare non potest; non Deo, qui omnia potest.

CXXVII. JUL. Quod autem commendavit admonere Deum, ut relicta malitia peccatores credant in eum, evertit omnino opinionem naturalis mali: quia certum est relinqui non posse congenita.

AUG. Possunt etiam congenita relinqui; sed quando id operatur in homine Omnipotens: nam et corruptio congenita est corpori, quod tamen erit incorruptibile.

CXXVIII. JUL. Hinc explicata patientia Dei, et dispensatione mitissima, qua non vult mortem morientis, nisi ut revertatur et vivat, approbare quod dixerat etiam per exempla persistit, facitque mentionem eorum, qui in terra Chananaea viventes pessime iram Omnipotentis accenderant, ut impenderetur ultione justissima Israelitarum triumphis, sub Dei jam lege viventium. Illos enim antiquos habitatores sanctae tuae terrae odiens, quoniam odibilia opera tibi faciebant, per medicamina et sacrificia injusta, et necatores filiorum sine misericordia, voluisti perdere per manus parentum nostrorum, ut dignam percipiant peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium charior est terra (Sap. XII, 3-7). Septem gentes, quibus ex maxima parte deletis, Israelitis terra repromissionis data est, propter quid Deus voluerit perire, testatur. Ne enim in una hominum natura per aliquam personarum acceptionem apud Deum videretur esse discretio; propter quid Chananaei meruerint interfici, commendat. Illos ergo antiquos habitatores sanctae tuae terrae, inquit, odio habuisti. Quamobrem? Certe secundum te debuit subdere, quia de diabolica erant commixtione generati, quia a tenebrarum principe possidebantur, quia tabificavit Adam omnes de sua stirpe venturos. Verum nihil horum: sed quam causam reddit odiorum? Sola opera commissa per voluntatem liberam. Oderas, inquit, eos, quoniam exosa tibi opera faciebant. Verum ne nesciremus, quae essent opera, tuque haec gentium facta concupiscentiam genitalem vocares, ipsas species operationis exsequitur. Per medicamina, inquit, et sacrificia injusta, et necatores erant filiorum sine misericordia; id est, maleficiis et sacrificiis serviebant, quae injusta erant, cum idolis offerebantur, cultu Creatoris abjecto: quibus sacrilegiis ipsas necessitudines deputabant; daemonas videlicet etiam parricidiorum immanitate placantes. Vide itaque quam non de eo loquatur crimine, quod confingit Manichaeus, id est, cunctis per naturam adhaerente mortalibus, qui hinc illos potissimum offendisse commemorat, quod nec a parvulorum suorum exitiis temperabant. Quorum certe mors non recurreret ad [PL45.1424] interfectoris invidiam, si propter unum peccatum et parricida Deo displiceret, et filius.

AUG. Sic ista loqueris, quasi propter unum aliquod peccati genus omnes homines puniantur, aut nos dicamus propter solum originale peccatum esse irae filios eos, qui jam grandes aetates agunt. Quisquis non credit in Filium, sicut ait ipse Filius, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36): sed sunt aliis alii pejores, super quos Dei utique ira major manet; nec tamen omnes sic evertuntur atque delentur, ut isti de quibus agitur, qui terram, quae Israelitis data est, possidebant. Quid est ergo quod dicis, »Vide itaque quam non de eo loquatur crimine, quod confingit Manichaeus?« ubi vis intelligi originale peccatum; quod non confingit Manichaeus, sed, ut caeteri Catholici, et contra vos, et contra Manichaeum confitetur Ambrosius: quia non est alienae naturae commixtio, quam Manichaeus inducit; sed nostrae depravatio de peccato, quod in mundum per unum hominem intravit, et per omnes homines pertransiit, quod contra fidem catholicam vos negatis. Usque adeone caecus es, ut non videas, quia si propterea peccatum originale non est, quia hic commemoratum non est, nec alia peccata peccata erunt, quae hic commemorata non sunt, sive istis minora, sive majora? Numquid ideo Sodomitae deleti non sunt, quia non de illis dictum est quod maleficia et parricidalia sacrificia faciebant? aut ideo isti Chananaei deleti non sunt, quia non de illis dictum est quod masculi in masculos turpitudinem operabantur? Verumtamen tacitum non est, quod erat eorum malitia naturalis; quae quidem omnium hominum, sed in aliis minor, in aliis major est: sicut corpora corruptibilia sunt omnium, sed alias animas minus, alias plus gravant, pro diversitate judiciorum Dei, occultorum quidem, sed sine ulla dubitatione justorum. Quid ergo mirum, si cum causa exponeretur, cur in eos talis vindicta processerit, non voluntaria tantum eorum malitia commemorata est, verum etiam naturalis, cui praeter generis humani commune contagium, accesserat aliquid amplius ex maledictione prophetica (sanctus enim Noe suum nepotem Chanaan progenitorem maledixit illorum) (Gen. IX, 25); non utique injuste, cui tamen esset obnoxia, obligatione successionis, in prole? Quod apparet etiam in parvulis eorum, qui cum suis parentibus, et hoc jubente Deo, sine ullius aetatis exceptione deleti sunt (Deut. II, 34): cum majores propterea maxime Deo displicuerint, quod daemonibus fundere solerent suorum sanguinem parvulorum. Nec Deus praecepit eisdem parvulis parci: imo praecepit omnino non parci. Hinc intellige semen ab initio maledictum: neque enim eum qui hoc praecepit, dicere audebis injustum. Quod si tibi venisset in mentem, non ideo sejungeres a parentibus impiis innocentiam filiorum, quod »inde potissimum offenderint parentes [PL45.1425] Deum, quia nec a parvulorum suorum exitiis temperabant. Quorum certe mors,« inquis, non recurreret ad interfectoris invidiam, si propter unum peccatum et parricida Deo displiceret, et filius.« Nec vides ita displicuisse Deo necatores filiorum, ut tamen eosdem quoque filios cum his juberet occidi. Neque enim, quia illi impiissime etiam filios daemoniis immolabant, ideo non debuerunt etiam iidem filii, non humano scelere, sed judicio divino, utique justo, quamvis occulto, tanquam semen maledictum, sicut factum est, pariter interire. Haec non attendis, dum eloquentia sine sapientia raperis, et flumine vanitatis vis esse disertus, desertus lumine veritatis.

CXXIX. JUL. Verum et his, inquit, tanquam hominibus pepercisti, et misisti praecedentes exercitum vespas; non quia impotens eras in pugna impios justis subjicere, sed partibus judicans dabas locum poenitentiae. Aculeis, inquit, muscarum etiam illos ipsos sacrilegos stimulabas, ut potentiam vindicantis de ludicro suae afflictionis adverterent. Sed postquam ex consilio Dei, et ultionis genere voluntaria peccata patuerunt, quorum rejectio exspectabatur et petebatur; tunc demum in obstipam punitorum profanitatem scriptoris assurgit invectio, dicitque illos tantam inisse cum criminibus familiaritatem, ut innata quodam modo viderentur. Non ignorans, inquit, quoniam nequissima fuerit natio illorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat commutari cogitatio eorum in perpetuum; semen enim erat maledictum ab initio: nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum (Sap. XII, 8-11). Cum, inquit, tu tam benigne tamque patienter et poenitentiae tempus indulseris, et speculam admonitionis infixeris, ut justitiam ac misericordiam ab omni infamia, ab omni suspicione crudelitatis assereres: tamen illi spreverunt commonitiones tuas, qui beneficia praemissa despexerant, velut qui velint probare de illius esse semine Cham, in quem Noc beatus nuditate derisa, censura patria fuerat maledicta jaculatus. Quid ergo mirum, si majoris eorum proterviae merito, sententiae erat austeritate perculsus, recordatus est scriptor in maculam posterorum non desistentium ab aemulatione, cum frequenter in lege imitatio, posterorum necessitudinis quoque vocabulis arguatur? Sic quippe Dominus in Evangelio ad Judaeos: Vos, inquit, ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Et Daniel contra spurcos presbyteros, de Israel tamen stirpe venientes, eodem genere legitur invectus: Semen, inquit, Chanaan, et non Juda (Dan. XIII, 56). Ezechiel quoque propheta exprobrat plebi Jerusalem: Mater tua, inquit, Cetthaea, et pater tuus Amorrhaeus (Ezech. XVI, 3, 45). Est ergo hic usus ut ad voluntatis invidiam infamatio stirpis accedat, nimiumque crimini videatur [PL45.1426] adhaerere, per cujus meritum convicium patiuntur et semina. Servatur autem hic idem mos etiam in bonorum parte, ut cum videtur homo per omnia probus, congenitis dicatur florere virtutibus. Unde et beatus Job misericordiae affectum quo subveniebat indigentibus, de uberibus se traxisse, imo de utero matris suae secum confirmat egressum (Job XXXI, 18). Nihil ergo rebus perspicuis, aut similitudo, aut exaggeratio, aut ambiguitas praejudicare potest: quoniam cum certum sit nunquam naturalium rerum correctionem a mortalibus reposci, praecipiat autem Deus ut desistant homines a malo; omni vero verius approbatur, naturale peccatum non esse posse.

AUG. Putasti quidem te exposuisse verba libri Sapientiae: sed non ea sineris eludere verbis insipientiae. Satis enim apparet, et clarum est, quomodo illa natio nequissima dicta sit, ejusque malitia naturalis; quomodo etiam sit appellata, semen maledictum ab initio. Si enim, ut tu putas, propter aemulationem, id est imitationem, dictum fuisset, qua imitati sunt majorem suum Cham, quem sui peccati merito maledixit pater ejus Noe: profecto Deus quando in istam nationem vindictam justissimam protulit, juberet ejus parvulis parci, quos dicere non potes suorum majorum imitatione meruisse supplicium. Cum ergo eis non solum non jussit praeberi misericordiam, sed ut parem vindictam cum parentibus sumerent, ipse insuper jussit, qui utique aliquid injustum jubere non potuit; satis evidenter lucet, quod non propter exaggerationem, neque propter imitationem, sed propter generationem dicta est eorum malitia naturalis, et ipsi semen maledictum ab initio. Nam contra errorem vestrum, in hoc ipso semine, de quo agitur, prophetica vigilavit auctoritas, ut Noe justus peccantem Cham filium in ejus malediceret filio, id est, Chanaan; ut hinc intelligeremus, vinctos esse filios meritis patrum, nisi hoc vinculum generatione tractum, regeneratione solvatur. De isto ergo Chanaan ducunt originem Chananaei, qui dicti sunt semen maledictum ab initio: quorum etiam parvuli, quia et ipsi hoc erant, non imitatione, sed stirpe interfici cum parentibus divinitus jussi sunt. His Chananaeis fuisse similes impudicos seniores, Daniel propheta intelligi voluit, quando eis dixit, Semen Chanaan, et non Juda, tanquam diceret, Similes filiis Chanaan, et non filiis Juda: sicut dictum est, Generatio viperarum (Matth. III, 7), propter quamdam similitudinem malitiae viperinae. Ubi autem Dominus ait, Vos a patre diabolo estis; revera imitationem voluit, non semen intelligi: sed nec ipse dixit, Vos semen diaboli estis. Et ubi scriptum est, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cetthaea, apparet ideo dictum, quod eos fuerant imitati quibus hoc dicebatur: denique nec ibi dictum est, Semen Amorrhaeorum, vel Cetthaeorum. Non ergo ut dixisti, propter meritum voluntatis nimium criminibus adhaerentis, [PL45.1427] convicium patiuntur et semina. Absit enim ut sancta Scriptura seminibus, sicut tu hominibus, convicietur immeritis. Ubi autem sanctus Job affectum misericordiae de utero matris secum, sicut commemoras, egressum confirmat; et eum putas, ut eumdem affectum multum commendaret, hoc dixisse, non quod ita esset: cur non, quaeso te, annuimus esse quosdam natura misericordes, si natura quosdam non negamus excordes? Sunt enim nonnulla congenita, quae in aetate qua usus incipit esse rationis, sicut ipsa ratio, incipiunt apparere. Proinde hominibus natura filiis irae propterea dantur praecepta vivendi, quia datur et gratia, ut qui jubet juvet; ac sic mala non solum quae voluntate sunt addita, verum etiam quae sunt congenerata, vincantur. Quod enim hominibus impossibile est, Deo facile est (Matth. XIX, 26). Quibus autem non datur Dei gratia, propter quam dictum est, Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? praevaricatores fiunt, accedente lege, non justi. Sed hi quoque ad utilitatem vivunt filiorum misericordiae, ut eos videntes, et quid sibi non merito, sed gratis donetur intelligentes, non extollantur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17).

CXXX. JUL. Sequitur vero Sapientia: Quis tibi imputabit si perierint nationes, quas tu fecisti, cum non sit alius Deus, quam tu, cui cura est de omnibus? Sed cum sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum aestimas a tua virtute: virtus enim tua justitiae initium est. Astipulatur certe communi prudentum rationi, quia maximum in Deo signum justitia sit, quam Manichaeus, et Traducianus omni conatu fabularum suarum pernegat.

AUG. In conviciando cui te dicam similem, nisi tibi? Si autem saperetis Deum esse justum, nunquam congenita vitia, vel corporis humani, vel animi, quae negare non potestis, tribueretis opificio ejus, sed judicio; et hinc originale peccatum, sive peccata, intelligeretis, non negaretis.

CXXXI. JUL. Denique post paululum sequitur: Illos enim castigando, bonae spei fecisti filios tuos, quoniam judicans, das in peccatis locum poenitentiae. Si enim inimicos servorum tuorum et morti debitos cum tanto cruciatu admonitionis liberasti, dans tempus et locum per quem possit mutari malitia; cum quanta diligentia judicas filios tuos, quorum parentibus et juramenta et pacta dedisti bonarum promissionum? Cum ergo nobis disciplinam das, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantis (Sap. XII, 12-21).

AUG. Quare Deus, cum sit praescius omnium futurorum, tempus et locum per quem possit mutari malitia, dederit etiam eis, de quibus dictum erat, quod eorum cogitatio non poterat mutari in perpetuum, satis ostendit, ubi ait, Bonae spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das in peccatis locum poenitentiae. Ad hoc ergo datur tempus et locus poenitentiae etiam filiis irae [PL45.1428] deditis morti, et poenitentiam non acturis, quia sunt inter illos, vel exorturi sunt de illis filii misericordiae, quibus hoc prosit, quod illis non profuit. Itaque etiam super filios perditionis non est inanis Dei nec infructuosa patientia: necesse est enim prosit eis quos ex massa perditionis non humana merita, sed gratia divina discernit; cum vel gratias agunt, quod ab eis Dei misericordia discernuntur, vel ex perituris non perituri, Dei dispositione nascuntur.

CXXXII. JUL. Advertis ergo quantam distinctionem superficies verborum fecerit de naturis duarum plebium: Israelitas filios Dei vocat, et Chananaeos semen maledictum. Si hoc quod sonat ad generationes referretur et partus; dicendum erat, aliam esse religiosorum generationem, aliam profanorum.

AUG. Numquid quoniam cum audimus filios Dei, intelligimus gratiam; ideo cum audimus filios hominum, non debemus agnoscere confiterique naturam? Quid est ergo quod dicis, non inveniendo quid dicas, homo contentiose? Cognosce quod verum est, attende quod clarum est. Semen maledictum Chananaei dicti sunt propter tam malam progeniem, ut Deo justissimo vindicante atque imperante, nec ejus parvulis parceretur, qui parentes suos nulla voluntatis imitatione sectati sunt. Filii vero Dei dicti sunt Israelitae, non propter progeniem naturae, sed propter adoptionem gratiae. Sive ergo dicantur filii et filii, sive semen et semen, quid te juvat ista consonantia nominum, ubi rerum est tanta distantia?

CXXXIII. JUL. Dum constaret tamen, secundum etiam hanc vanitatem, traducem primi non esse peccati: quod interruptum multarum simul semina gentium perdocebant.

AUG. Aliud est illius unius hominis semen, quod sunt omnes homines; aliud diversa diversarum gentium semina, quae illud non interrumpunt, quia ex illo cuncta descendunt: neque agunt sua varietate, ut illud peccatum primi hominis, quo mutari meruit humana natura, quibuslibet longe post natis sit posteris ejus noxium; sed ut magis minusve sit innoxium. Sicut enim quidam parentes aggravant peccatum originale, ita quidam relevant: sed nemo tollit, nisi ille de quo dictum est, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29); cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile.

CXXXIV. JUL. Porro, sicut illud quod de laude dicitur Judaeorum, non ad hoc valet, ut quisquam genuina credatur sanctitate fulgere: ita etiam quod naturalis malitia vocatur, non ad hoc valet, ut semina vitiosa commendet, sed sine praejudicio naturae, cujus imperturbabilis ratio est, quae quidquid habet, a Deo suo auctore sortitur, varietas ista verborum, aut invectionis impetum signat, aut laudationis officium.

AUG. Si non est cujusquam sanctitas genuina, quomodo dictum est Jeremiae, Priusquam de vulva exires, [PL45.1429] sanctificavi te (Jerem. I, 5)? Quomodo etiam dictum est de Joanne Baptista, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero matris suae? quod exsultatio ejus quoque ostendit, quando Elizabeth praegnantem conjugatam praegnans virgo Maria salutavit (Luc. I, 15, 41, 44). An et haec dicta non proprietatis sunt dicta praeconio, sed laudationis officio? Sic agite, sic vanescite; hoc ut dicatis, vestrae restat insaniae. Quid enim Jeremiam, quid Joannem tumori vestrae frontis apponimus; quando ipsum Christum non discernitis a carne peccati, nullamque carnem dicentes originaliter esse peccati, sic illum caeteris coaequatis, ut etiam ipsum habuisse genuinam negare cogamini sanctitatem, qui natus est de Spiritu sancto et virgine Maria, expers omnino delicti, quia expers illius conceptionis quae commixtione fit sexuum? Quia et Jeremias et Joannes, quamvis sanctificati in uteris matrum, traxerunt tamen originale peccatum. Nam quo alio merito interirent eorum animae de populo suo, nisi die octavo circumciderentur; id est nisi ad Christi gratiam pervenirent, quem die octavo, id est, post septimum sabbati, resurrecturum propter justificationem nostram, carnis illa circumcisio figurabat? Erant ergo illi et natura filii irae ab uteris matrum, et gratia filii misericordiae ab uteris matrum; quia nec illa eis adhuc inerat sanctitas, quae vinculum solveret successionis obnoxiae quod suo tempore solvi oportebat, et inerat tamen quae praeconem Christi a maternis visceribus designabat. Sed novus haereticus, religiosus physicus vis putari, cum dicis, naturalem malitiam et semen maledictum sine praejudicio naturae dici, cujus, inquis, imperturbabilis ratio quidquid habet, a Deo suo auctore sortitur. Nonne te admonent ut cor habeas, saltem qui fatui nascuntur? Nec tamen vel ipsi fatui Deum dicere audent fatuitatis auctorem. Nec utique, ut Manichaeus desipit vel insanit, alienae naturae commixtio, sed nostrae depravatio invexit hoc vitium. Hujus ergo vitii meritum, et aliorum naturalium quorumque vitiorum non inveniunt, qui sani sunt in fide, nisi originale peccatum.

CXXXV. JUL. Sicut autem hic semen maledictum, sic alibi equidem, ubi major est lectionis auctoritas, semen dicitur benedictum. Loquens enim de Israelitis Isaias propheta, Aedificabunt, inquit, domus, et ipsi inhabitabunt; pastinabunt vineas, et ipsi manducabunt fructus earum: non aedificabunt, et alii habitabunt; et non pastinabunt, et alii manducabunt. Secundum enim dies ligni vitae, erunt dies populi mei: opera labiorum eorum perseverant; electi mei non laborabunt in vacuum, nec filios procreabunt in maledicto, quia semen benedictum a Deo est (Isai. LXV, 21-23).

AUG. Hanc Isaiae prophetiam si intelligeres, non eam nobis ut elabereris, sed tibi potius ut corrigereris [PL45.1430] opponeres. Aliud enim non mortale, sed immortale; nec carnale, sed spirituale semen videres: quod videbat Joannes evangelista, quando dicebat, Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9). Secundum hoc semen quisque non peccat: quia et si peccat ut homo, habet tamen alterum semen, secundum quod semen non potest peccare, quia ex Deo natus est. Secundum hoc semen filii non procreantur in maledicto. In quibus Prophetae verbis evigilare debuisti, et advertere quod non pro magno munere hoc promitteretur populo Dei, nisi quia procreantur filii in maledicto secundum atterum semen, quod est ex Adam; non autem procreantur in maledicto secundum Christum, quod est semen benedictum ab initio. Ipse est enim et Sapientia Dei, de qua dictum est, Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18): unde et iste Propheta, vel Deus potius per Prophetam, Secundum dies ligni vitae, inquit, erunt dies mei populi. Vita aeterna et immortalis promittebatur his verbis, non carnalibus, sed spiritualibus Israelitis. Ibi vineae spirituales et domus non quandoque morientibus pastinatoribus et aedificatoribus suis possidebuntur ab aliis, sed ab ipsis sine fine viventibus. Ergo agnosce duo genera seminum, unum generationis, et alterum regenerationis: et noli esse incredulus, sed fidelis.

CXXXVI. JUL. Patiantur ergo pueruli de istis verborum contrarietatibus quaestionem, ut nullius majoris rei quam sonorum capaces pro alludentibus sibi poculis praelientur: catholica vero fides neque jurgare adversum se legem Dei credit, neque ullam auctoritatem in exitium rationis admittit; nec cuiquam opinioni atque adulationi in maculam divinae aequitatis auscultat: sed ut Deum non solum credit, verum etiam novit omnium naturarum creatorem; ibi peccatum nulli alii quam liberae imputat voluntati: per quae omnia traducem peccati falsam esse non dubitat.

AUG. Catholica potius fides peccatum esse originale non dubitat: quam fidem non pueruli, sed graves atque constantes viri, docti in Ecclesia, et docentes Ecclesiam, usque ad diem sui obitus defenderunt. Vos autem legem Dei adversum se, sicut dicis, jurgare non creditis, et ipsi adversus eam caeca impietate vel impia caecitate jurgatis. Ideo enim auctoritatem nullam in exitium rationis vos jactatis admittere; ut rationibus vestris, quae non rationes, sed deceptiones sunt, etiam divina deponatur potius, quam exponatur auctoritas. Quamvis nemo ita esse debeat gravis corde, ut decipiatur ratione Pelagii, quam velut exponens Apostolum protulit, et ait: Corpus mortuum propter peccatum, ideo dictum, quia corpus moritur peccatis, quando avertitur a peccatis. Contra quam vanitatem non disputandum, sed Apostolus ipse legendus est, dicens: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem [PL45.1431] vita est propter justitiam. si autem spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11)? Quid apertius? quid lucidius? Quis, rogo, contra istam manifestationem, nisi haeretica insania, negaret originale peccatum? Propter quod peccatum etiam nunc utique adhuc corpus est mortuum; quamvis jam propter justitiam vita sit spiritus. Sed vivificabit, inquit, Deus et mortalia corpora vestra. Quis oblatraret huic veritati, [PL45.1432] nisi rabies vanitatis, quae se jactat nulli opinioni atque adulationi auscultare in maculam aequitatis divinae; cum potius aequitatem divinam negare cogatur, quisquis deceptus fuerit a vobis? Quoniam tot vitia vel corporum, vel ingeniorum, cum quibus nascuntur homines, si nullius peccati dicuntur trahere meritum, procul dubio Dei negatur justum esse judicium. Itaque, cum voluntati peccata sic imputatis, ut voluntati primi hominis originale peccatum imputare nolitis, omnia mala quae trahunt vel patiuntur infantes, iniquo Dei judicio, eos qui vobis credunt, imputare compellitis.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1401-1432 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22