LIBER QUARTUS. Contra quartum dogma Pelagianorum

CAPUT PRIMUM

1. Item aiunt, Libidinem in homine naturale esse bonum, nec in ea esse quod pudeat. Respondemus: Libido non est naturale bonum in hominibus, sed per peccatnm primorum hominum accidens malum, atque pudendum: cujus non Deus auctor est, sed diabolus. Quod vos errantes, et alios in errorem mittentes, ideo naturale bonum esse dicitis, quia Deum pestis hujus auctorem creditis, non diabolum. Omne enim, quod natura bonum est, Deus summe bonus ex nihilo fecit, non diabolus. Nos autem libidinem non naturale bonum, sed naturale esse malum dicimus credimusque. Naturale autem malum sic dicimus, non quia sit naturae Deo opifice congenitum, sed quod a peccante natura transierit in peccatricem naturam, id est, quod sit naturae peccantis vitium, non ipsa natura. Omne enim malum natura non est, sed actus accidens defectu boni. Quamobrem quod natura non est, Deus non fecit, quia natura est omne quod fecit. Hoc ergo malo in Adam, qui male bonum illicitum concupivit, ut dixi, humana natura est vitiata, quod omnis trahit ex semine natus. Sed forsitan quaeris a me dicens: Quemadmodum potuit malum serpentis, hoc est diaboli, in bonum hominis transire naturae? Ausculta: Serpentis nonnunquam venenato flatu hominem et mori novimus statim, et ut mori possit graviter perurgeri. Quapropter interrogo, responde quomodo potest alienae naturae virus flatile humanae sic praevalere naturae, ut omnes artus ejus flatu mortifero farciat, ut vitalem flatum ex ea cogat exire? Sed novi quia nihil dicturus eris. Peccato enim protoplasti non credis miseram factam esse humanam naturam et mortalem, unde potest qualibet accidente infirmitate facile deprimi vel occidi. Audi ergo: Sicut nunc in peccatore serpentis flatu pestifero venenum infligitur, et per illud mori compellitur, et a Marso, id est incantatore, inspectus afflatitius dicitur; quia serpens illum, inquit, afflavit; et statim pro salute ejus parat antidotum, quo possit venenum superare: ita tunc in peccante Adam, cum serpenti, hoc est diabolo, magis suadenti, quam Deo praemonenti ne faceret, sese incautus praebuisset, avertente se ab illo irato Deo, fraudifero flatu venenosa et mortifera libido inflicta est, tanto eum deinceps opprimens dominatu, ut etiam peccare nolentem, sicut venenum trahit ad mortem, peccare, id est malum velle, incitaret invitum. Hinc peccator, hinc vitiatus vitiosusque factus et dictus est, hinc privationem meruit vitae. Contra hoc venenatum malum ne praevaleat, misericordia inspiciente Dei, remedium, id est antidotum, per Jesum Christum donata est gratia, ne omnis homo penitus interiret. Quod si credere non vis, quaeso ut dicas quomodo potest molli sibilo serpens venenum, ut perimat, homini propinare, quod contingere hominum nullus ignorat? Sed quantumlibet tergiverseris, intercedente peccato sub diaboli serpentis malo natura humana potuit captivari sicut serpentis terreni potest flatili veneno exanimari: quia sic illud potuisse transire credimus, sicut istud posse fieri [PL45.1640] cognoscimus et videmus; quod penitus nec illic potuisset, nec hic, si natura nostra inculpabilis permansisset.

CAPUT II

2. Quaerendum est igitur, cur hoc malum, de quo agitur, libido dicatur. Sine dubio a libendo, id est a libitu, per derivationem libido est nuncupata. Sed ais mihi: Ergo omne quod libet, libido est? Respondeo: Non omne quod libet, libido est; sed omne quod male libet, libido est. In bono enim libitu libido dici non potest, sed voluntas, de ratione scilicet mentis naturalis exoriens. In malo vero libitu non voluntas est, sed voluptas, quam fecit transgrediens protoplasti voluntas: cum scilicet illicitum male libuit suadente serpente, cujus sibilo venenoso, ut supra jam dixi, hunc morbum quem non habuit ante culpam ejus delinquens natura concepit, et per coitum seminum transmisit in posteros. Factos enim primos homines absque libidinis malo, Scriptura sancta testatur, cum dicit: Et erant ambo nudi, Adam et mulier ejus, et non confundebantur (Gen. II, 25). Quid est, non confundebantur? Id est, nullis ad peccandum, sicut contigit post peccatum, libidinis stimulis urgebantur. In voluntate enim eorum creatus erat licitus genitalium usus ad gignendos videlicet filios, non in voluptate luxuriae: post peccatum vero hanc eisdem accidisse ipsa iterum Scriptura demonstrat, dicens, Et aperti sunt oculi eorum, et sciverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi tegumenta. Sed numquid clausis oculis erant creati, quia dictum est, Et aperti sunt oculi eorum? Quod si clausi fuerunt oculi eorum, quomodo verum erit quod scriptum est, Et vidit mulier quia bonum est lignum ad escam, et quia optimum est videri oculis, et speciosum ad intuendum (Id. III, 7, 6)? Aperti ergo erant oculi eorum ad intuendum opera Domini, quae valde bona creavit: clausi vero erant ignorantia mali, quod Creator bonorum omnium non creavit. Et aperti sunt conscientia delicti pulsante, vel cum in se viderent, id est sentirent, jam nudati animae carnisque pace motum quemdam turpissimum atque praecipitem noviter accidisse: unde confusi ad fici folia cucurrerunt, et his libidinis pudore sollicitata membra texerunt. Quod si naturale bonum est secundum vos ista libido, et nihil est in ea quod pudeat; quaero, qua ex causa post transgressionem naturalia membra texerunt, et non sicut ante peccatum fuerant permanserunt, quando utique nudi erant, et non confundebantur? Nihil enim Deus unde confunderetur homo, cum eum plasmaret ad suam imaginem, in ejus forma creavit. Quod si non secundum fidem nostram de accidentis malo libidinis post peccatum confusi sunt, secundum dogma vestrum Deus in eis fecit unde confunderentur: nec enim aliud dicitis, cum turpissimae libidinis Deum esse auctorem praedicatis.

CAPUT III

3. Sed respondes forsitan: Absit ut Deus fecerit in protoplastis pudorem. Iterum ergo, iterumque percontor: Si nihil unde pudeat, Deus fecit, et plena fide dicitur, quia penitus non fecit; et malum libidinis ex diabolo non est, quod recta fide non dicitur, quia ex ipso est: dicite cur texerint genitalia membra post culpam, quae a die institutionis suae invicem videbant et non tegebant. Si dixeris, propter peccatum: ergo confitere et accusa malam [PL45.1641] libidinem, cujus impudentiam pudentes foliis fici texerunt. Quod si dicere nequis, aperte Deum pudoris hujus auctorem esse criminaris: quia cum ex malo libidinis a vobis negatur confusio contigisse, Deus apertissime hominum opifex accusatur. Sed utinam sic vos istam libidinem laudare erubesceretis, sicuti tunc illi, cum se peccasse ejus convincente motu deprehenderent, erubuerunt. Quid vero indicant folia fici, quibus, ut dixi, non Deo auctore pudenda membra, sed per peccatum facta texerunt, nisi quemdam pruritum libidinis turpem? Imo cur illas corporis partes texerunt, et non potius manus quibus prohibita attrectaverunt, aut ora quibus male desiderata ederunt? Sed illa membra texerunt, in quibus peccati cupiditas exardescens concupiscentiam incontinentis gutturis accusabat. Ista est vestra laudabilis atque dilecta libido, per quam, ut ait Apostolus, caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17): contra quam spiritus spem habens in Deo, nisi fortiter concupiscat, nec caro nec spiritus vitam possidebunt aeternam. Sic stulti estis, ut istam discordiam carnis et spiritus, diabolum excusantes, Deum accusantes fecisse credatis. Sed absit, absit hoc malum a catholicis sensibus, ut auctorem libidinis Deum esse, audeant cogitare vel dicere.

CAPUT IV

4. Contra hoc venenum de gratiae antidoto confidentes omnes sancti, castigantes corpus suum, et in servitutem redigentes, ne forte a fide Christi reprobi efficerentur, fortiter pugnaverunt et pugnant. De hac enim congressione loquebatur apostolus Paulus, cum dixit: Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans: et tanquam e contrario responderetur ei, Quis est, vel ubi est adversarius tuus, contra quem pugnas? respondens ait, Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 26, 27): id est, in corpore meo est, non in aere, contra quem pugno; libido est scilicet inimica vitae meae, quae me currentem placere Deo per ducatum gratiae ejus, diversorum libituum malorum per momenta aculeis impugnat et provocat, quo agonis mei cursum impediens, auctorem suum diabolum faciat esse victorem. Ideo castigo corpus meum, ubi porto hostem meum: in me pugnanti contra me virtute gratiae confortatus repugno pro me. Sed tunc hostis potentiam destruo, cum castigans corpus meum infirmor in me. Cum enim infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57). Quod si non propterea castigabat corpus suum, quo malarum concupiscentiarum appetitus vel stimulos superaret libidinis, cur hoc se facere dicebat, illo melius sapientes et docentes exponite. Non enim naturale esse bonum libidinem praedicaretis, si castitatem intuentes, ut Paulus corpora vestra castigaretis; imo impudenti fronte lascivientes, ejus motum sic procaci lingua laudatis in publico, ut cunctis pateat quid a vobis geritur in secreto: si tamen quos laudare publice non pudet, eligant vel secretum. Rogo, erubescite, unde protoplasti, ut jam dictum est, post peccatum erubuerunt, quorum et ipsi peccatores sumus filii; et credite malum ex diabolo, non bonum ex Deo esse libidinem. Quam Apostolus legem, hoc est, malam consuetudinem nominat, et esse dicit in membris contrariam legi mentis, ne obediatur legi Dei.

CAPUT V

5. Audite ergo quanta sit iniquitas hujus mali, quidve hinc homo patiatur infirmus, Apostolo dicente et disputante inter caetera: Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Non dixit, Concupiscentiam jam non habebam; sed, nesciebam, quid? utrum malum esset. [PL45.1642] Habebam igitur, sed tanquam naturale bonum esse credebam: cum autem lex diceret, Non concupisces; cognovi non naturale bonum, sed per peccatum accidens esse malum concupiscentiam. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Cum ergo sperarem, quod viribus propriis jubente lege possem concupiscentiam vincere; majoribus magis ejus urgebar stimulis, et infirmante me, cupiditas augebatur. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Quod peccatum? Libido utique, quae et concupiscentia mala dicitur. Non dixit, Non erat; sed, mortuum erat: id est, cum praeceptum legis, quod est ei contrarium, adhuc non esset, in peccatore latebat, quia legis imperio demonstratum est. Ego autem sine lege vivebam aliquando. Priusquam scirem mandatum legis, in operibus cupiditatis me vivere arbitrabar. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit; ego autem mortuus sum. Vixit enim intentione mortifera prima lege, id est, quando in paradiso captivavit Adam: revixit eadem fallacia secunda lege, et occidit me, tanquam suum captivum, filium transgressoris; quia per legem cognitio peccati, non victoria de peccato. Et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Optime dixit, Inventum est mihi: id est, non mandatum Deus ad mortem dedit, sed visum est mihi tanquam mortiferum, eo quod illud virtute propria implere non possum; cum ego non mandati vitio, sed stimulo concupiscentiae mortis percussus moriar. Stimulus enim mortis peccatum. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Videns peccatum, quod est, ut saepe dictum est, cupiditas unde libido exorta est, de legis auctoritate nihil valere me contra se; sicut Adam, interjecto mandato ad praevaricandum, de quo vitium peccandi contraxi, seduxit et me, tanquam denuo dicens, Non morte morieris, si de ligno manducaveris interdicto; imo aperientur oculi tui, et eris sicut dii, sciens bonum et malum (Gen. III, 4, 5). Ideo et per illud occidit.

6. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Non igitur imputo legi Dei, quod vitio meo factus infirmus, praeceptum ejus implere nequeo: quae etsi jubendo non juvat, tamen sua sanctitate et justitia malum esse concupiscentiam, quod nesciebam, ostendit; quia peccatum, ait, non cognovi, nisi per legem: et docuit ad superandos ejus illicitos appetitus, cum in me deficio, debere divinum auxilium implorare. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Numquid enim mandatum bonum, contra mortis opera datum, in mortem mihi est commutatum? Absit. Ego videlicet quod morior, non mandati boni vitio morior, sed mandato bono vitio meo transgresso. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Ut ergo concupiscentiae malum, quae radix est omnium malorum, cognoscatur malum, per mandatum bonum praevaluit in me magis, non defecit: quia lex subintravit ut abundaret delictum. Mortem ergo mihi operatum est delictum, cum ex delicto, id est, ex concupiscentia mala, infirmante me virtute propria ad obediendum legi, delicta creverunt. Et factum est supra modum peccans peccatum per mandatum, cum per legem, ut dixi, non defecit, sed magis immoderatis cupiditatibus crevit: quia virtus peccati lex est, prohibendo et non auferendo. Scimus enim quod lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Spiritu igitur Dei tam docente quam juvante, quo lex data est, non sola voluntate carnali legis, possunt impleri praecepta: quia per legem vitia mea tantum agnosco, non aufero. [PL45.1643] Frustra de carnis infirmitate praesumo, hostem meum, cui Dei judicio justo sum traditus propter peccatum, cui me voluntas vendidit protoplasti, solus superare non valeo. Jubet Deus: imo faciat, ut fiat quod jubet. Venumdatus sum sub peccato: justam suam sententiam, qua me peccantem damnavit, misericordia mutare dignetur. Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum: ipse me compotem suae faciat legis, ut Spiritus virtute praecinctus, perfectae legis tuba gratia praecedente, possim inimicum in corpore superare.

7. Quod enim operor, non intelligo. Quod mala videlicet concupisco, non ea ut veniant quaero vel opto; quia natura non tali sum institutus: sed hoc malo quo est per noxam vitiata natura, cum aurem praebeo legi, caliginosis subito ac pravis desideriis conturbor illectus. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Legis mandato de propriae voluntatis conatu parere volo, et non valeo: peccato vero dum resisto, consentire delector. Si autem quod nolo, illud facio; consentio legi, quoniam bona. Dum ergo volo ut nullum concupiscentiae malum concipiam appetitum, et magis hoc facio; magnum vere malum esse concupiscentiam in membris meis, quae me peccare cum quadam delectatione sollicitat, legi consentio; id est, credo, et per ipsam agnosco; quia cum sua bonitate mihi dicit, Non concupisces, venenum mortis in concupiscentia esse designat. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Igitur hoc malum, quod discordare facit corpus et spiritum, ut sit in me, non ego opto vel facio, qui illud demonstrante lege, ex quo malum esse cognovi, ne sit in me, consentire legi contendo: sed dum de meo velle et posse id stirpare non valeo, idem peccatum, quod in me inflictum est per peccatum, manens in me, ea quae nolo operatur adversum me. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Certus sum ergo, quod haec concupiscentia, quae est conatui meo adversa in corpore meo, non est bonum. Cum enim resistitur ei et defecisse putatur, magis magisque sua malitia in variis appetitionibus innovatur. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Volo quidem tam hoc peccatum vincere, quam legis praecepto parere. Quod utrumque bonum ut perficiam, posse mihi de me cum velle meo non sufficit; quia sufficientia nostra non a nobis, sed ex Deo est. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Ad bonum igitur peragendum voluntas mea de se praesumens, et non de Deo, nihil proficit: ad malum vero etiam quod non vult, aliquoties inclinatur ut velit. Si autem quod nolo, illud facio; non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Cum itaque nolle meum concupiscere provocatur, ut velit, non voluntas resistens id agit, sed peccati cupiditas, quae a sola mea voluntate superari non potest: quia sine me, ait Dominus, nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

8. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quia igitur malum concupiscentiae adjacet mihi, id est, sponte, et cum non desideratur occurrit, et ut perpetretur est voluntati depravatae possibile, quia sine Deo, ut jam dictum est, non potest enervari; tamen videtur mihi de me praesumenti ad perficiendum bonum, legis videlicet mandatum, ut coepi fore possibile, si secundum interiorem [PL45.1644] hominem, hoc est animae rationem, contra mortales corporis mei motus tota voluntatis intentione, totisque naturae meae viribus non destitero repugnare. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Et ecce video in me, id est sentio, contrariam legem, concupiscentiam scilicet malam, morbo libidinis sordidatam, obviantem et resistentem et praevalentem legi mentis meae. intentioni videlicet animi mei naturali, et captivum me ducentem in lege peccati, hoc est, in praevaricatione protoplasti, quae est in membris meis: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12).

CAPUT VI

9. Ecce quanta mortifera bella, ecce quae pericula, quantaque naufragia, de malo laudabilis et dilectae vestrae concupiscentiae, diabolo seminante exorta sunt. Ecce cujus pestis onus leve esse praedicatis, et jugum suave. Sed Paulus, cujus estis apertissimi inimici, non cum illo malum esse libidinem sentientes, legerat scriptum esse de isto malo jugo: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Et ideo praedicabat fidelibus contra vos de isto jugo, dicens, Nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor. VI, 14): id est, nolite aequales effici infidelibus, laudantes cum illis quod est exsecrabile, et dicentes quod malum est, bonum. Quia, vae eis qui dicunt quod dulce est, amarum; et quod amarum est, dulce (Isai. V, 20). Bella igitur ista doctor ille Gentium in fide et veritate secundum datam sibi contra vos sapientiam, in omni esse genere humano in se deprehendit, et contra ea fortiter dimicavit. Cum enim in persona sua dicit, Peccatum non cognovi nisi per legem: et, Concupiscentiam nesciebam; et, Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam: et, Ego autem vivebam sine lege aliquando: et, Ego autem mortuus sum: et, Inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem: et, Peccatum per mandatum seduxit me, et per illud occidit: et, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: et, Peccatum per bonum mihi operatum est mortem: et, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato: et, Quod operor non intelligo: et, Non quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio: et, Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona: et, Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et, Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: et, Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio: et, Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago: et, Si autem quod nolo, illud facio; non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum: et, Invenio legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: et, Condelector legi Dei: et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis: manifeste haec se contra concupiscentiam bella peregisse testatur. Nec tamen gloriatur de propriis viribus se fuisse triumphum victoriae consecutum. Et ideo cum de se, in se, pro se, adversus tale malum infirmatus nullum victoriae adjutorium reperisset, displicens sibi, oculos ad Christi propugnacula quibus defendi possit elevavit, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). Gratia est, haeretice, qua liberamur de corpore mortis, id est, de motibus concupiscentiae, quibus corpus nostrum percutitur, ut anima perimatur, non sola virtus propriae voluntatis.

CAPUT VII

10. Pergite adhuc per campos loquacitatis vestrae, qua tantae turpitudinis squalorem laudare non erubescitis, et clamate secundum consuetudinem vestram, dicentes: »Libido calor bonus est genitalis, nec est quod pudeat in ea: quia si malum esse dicatur, nuptiae jam damnabuntur; sine illa [PL45.1645] enim non poterit proles existere.« Ex hoc advertant dilectae vestrae castissimi expugnatores, quantum libet, quod tantum laudare delectat: aut si non libet, cum suadet ut libeat, et expugnatur a vobis, cur bonum praedicatis, quod in vobis adversum esse sentitis? rogo, erubescite. Nemo unquam quod sibi est inimicum, bonum dicere delectatur et laudum praeconiis adornare. Fallimini prorsus et fallitis, imo decepti estis et decipitis. Non est iste calor bonus, nec genitalis in bonis genitalibus membris, quae formavit Deus, sed malus, ut saepe dictum est, auctore diabolo praecedente peccato. Isto calore si vigor mentis vestrae ad illicita non dissolveretur, non a vobis tam licite laudaretur, quin potius sicut a Catholicis damnaretur.

11. Sed iterum respondetis, ut superius dixi, tanquam clypeum vestro dogmati opponentes, ne vobis valeant simplices quos decipitis resistere, et dicitis: »Nuptiae damnabuntur, si libido damnetur, quia absque illa soboles non gignitur.« Quid praestigiosissimis assertionibus vestris diem in noctem mutare nitimini? quid nebulis serena convolvitis? quid intuentibus lucem, ferventes in calore turpi, quem optimum praedicatis, ut cordis eorum oculos perturbetis, fumi amaritudinem eructatis? Nuptiae auctore Deo valde sunt bonae, nec damnantur prorsus, cum voluptuosa libido damnatur. Nuptiae filiorum procreandorum causa sunt institutae, sicut scriptum est, Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28): quarum licitus usus non in luxuria libidinis institutus est, sed sine illa imperio honestissimae voluntatis, tantum, ut dixi, causa natorum. Quia Adae et Evae ante peccatum, cum adhuc scilicet in eis morbus iste non esset, dixit Deus, Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Post peccatum vero, ut jam superius disputatum est, sibilo venenosi serpentis, cujus callidis decepti sunt blandimentis, hanc inquietam et mortiferam pestem eorum corpora conceperunt; et per licitum usum, posteaquam de paradiso projecti sunt, in posteros transmiserunt, tanquam peccati sui testimonium haereditario jure dimittentes in nobis: ut ex hoc praevaricatorum nos esse filios cognoscentes, non gloriemur de nobis, id est de natura nostra peccatrice, in conspectu justi judicis Dei; sed ejus misericordiae, quae non in meritis constat, semper colla flectamus; quo dignetur in paradisum revocare, unde merito exsules fecit.

12. Et in conjugatis igitur et in omni homine libido mala est: nonnunquam enim ad illicita trahit, quia voluntati peccatrici, qua factum est ut esset in membris, contraria est in tantum, ut ipsorum conjugatorum ad licitum usum ardore sui sic anhelantes praecipitet mentes, quo eadem licentia acti potius quam agentes agant. Fit enim voluntas incontinens, dum illecta vincitur voluptate; sed venialis est in conjugatis, malo bene utentibus. Quod ostendit Apostolus, cum causa continentiae orationis tempus indicit conjugatis, et ad ipsum iterum revertendum propter incontinentiam tentationis satanae praecipit, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 5, 6). Damnabilis est vero in adulteris et fornicatoribus, malo male utentibus. Jam ergo cognoscite utrum Apostolus de malo veniam promiserit conjugatis, an de bono: de malo ad tempus orationi vacandum abstinere praeceperit, an de bono? Erratis prorsus, quia Deus qui jussit fieri bonum, nusquam [PL45.1646] a bono prohibuit, sed a malo, dicens per David, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27).

13. Incunctanter omnino dicitur, bene uti hoc malo veniali conjugatos, filiorum gignendorum videlicet causa, qui nascuntur Deo opifice, non de accidentis libidinis malo, sed de bono licentiae nuptiarum. Numquid enim cum vitis undique deserente agricola fuerit sentibus occupata, et tempore suo jacens in dumis produxerit botros, de contrariis sibi spinis, quibus premitur, uvam produxit? Absit. Sed de naturae suae bono, licet spinarum aculeis corrupto, bonos attulit fructus. Similiter et triticum, si natum circumquaque zizaniis operiatur, in quantum spicam produxerit, de naturae suae bono, non de zizaniorum malo quibus impeditur, bonum intulit germen: sic filii de naturae bono boni sunt fructus, non de malo libidinis corrumpentis et vitiantis, cum quo nascitur omnis homo. Unaquaeque ergo res manens in naturae suae bono, accidentibus sibi adversitatibus arescit atque torpescit, cultoris semper indigens manu vel diligentia, ut naturae suae, cui nihil est contrarium ab auctore suo Deo congenitum, valeat respondere. Hoc agitur et in nostra peccatrice natura: semper indiget auctore et cultore suo atque conservatore Deo, ut spinis et tribulis zizaniisque libidinis vel omnium malarum concupiscentiarum, quae, ut saepe diximus, non auctore Deo, sed peccando contraxit, manu gratiae suae per Jesum Christum Dominum nostrum, quamdiu in terram de qua sumpta est redeat, expietur, de terra iterum in novum saeculum purissima reditura, per eumdem Jesum Christum Dominum nostrum suscitata. Iterum ergo iterumque repeto: Libido mala nihil bonis impedit nuptiis, quia non ab initio in ejus sordibus sunt, sicuti jam supra diximus, ordinatae. Deus enim qui sine concubitu apes fetare creavit, et agrorum cuncta semina absque libidine seminari vel nasci decrevit, hominem quoque ex homine, si non peccasset, per concubitum voluntarium, non per libidinis scortum exoriri in paradiso permisisset. Cui qualiter id contigerit, in hujus disputationis capitulo, quantum Dominus revelavit, jam me arbitror ostendisse. Ideoque nuptiarum licentiam bonam valde fatemur, et malam concupiscentiam in conjugatis damnabilem et voluptuosam esse catholico ore clamamus, vestrumque dogma in ejus turpitudine horrendum, sanctarum Scripturarum auctoritate damnamus.

CAPUT VIII

14. Paulus est apostolus Christi, non Pelagius discipulus Antichristi, haeretice, qui dicit concupiscentiam in carne sua non bonum habitare: imo apertissime malum dicit, peccatum esse testatur, stimulum carnis suae nominat, a quo se colaphizari clamat, ne magnitudine revelationum extollatur (II Cor. XII, 7): cujus malis consideratis in corpore mortis suae, in quo bellum intestinum cum invisibili hoste gerebat, remedium salutis suae nullum penitus nisi solam gratiam Dei in Christo Jesu liberantem se invenisse testatur. Ipse dicit scribens ad Colossenses: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, (Coloss. III, 5) etc. Respondete huic tanto doctori, cur ea mortificanda praecipit, si naturalia bona sunt? Sed melius in vobis Pelagio et Coelestio loquentibus, quam Christo in Paulo, e contrario praedicatis cum laudabili plausu, dicentes: »Vivificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem mundam, libidinem bonam, concupiscentiam optimam.« Demens, et secundum voluntatem tuam in reprobum sensum dimisse haeretice: de istarum sordium malo iterum dicit idem apostolus scribens ad Romanos, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus (Rom. VI, 12). Ille in veritate docendo prohibet his immunditiis obedire: tu in errore Pelagiano suades. Ille concupiscentiam menti [PL45.1647] contrariam, peccatum vocat: tu eam laudando, vel in ea delectando, bonum asseris naturale.

15. Stulti, aliquando jam sapite, et nolite de tanto malo gloriari, neque mendaces esse adversus veritatem, quae per os sanctorum suorum laudabilem dilectamque vestram concupiscentiam malam, et libidinem punit immundam. Ex his enim diversae tentationes oriuntur, quibus per momenta cum Deo placere contendimus, praepedimur, ut ait apostolus Jacobus: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat: unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, 13-15). Videte dilectam vestram semine laudum vestrarum concipientem dolorem, parturientem peccatum, generantem mortem. Cujus dum auctorem Deum esse praedicatis, sine dubio arguitis tantum apostolum, et Deum esse malorum dicitis tentatorem: quia ipse creavit secundum vos, unde tententur homines, abstrahantur et illiciantur; ac per hoc ipse unde pereant fecit. Quod si ita non sentiretis, Deum mortem fecisse minime diceretis. Sed audite adhuc repercutientem virga sapientiae coelestis vaniloqua ora vestra eumdem apostolum Jacobum. Unde inquit, bella et lites in vobis? Nonne hinc ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris (Id. IV, 1)? Auditis quale officium habet nimium dilecta vestra concupiscentia, id est, bella et lites, quibus discordare facit corpus et spiritum nostrum: et in ejus castris hostilibus, atque sub lege mortifera te, haeretice, militare delectat? Si pacem fidei catholicae sequereris, a turbine bellorum horum et litium, quo in cordis tui pelago circumquaque jactaris ne ad portum pervenias veritatis, facile gratiae gubernaculo poteras liberari, et cognoscere malum quod in malo positus putas esse pulcherrimum.

16. Audi et alium super Jesu pectus discumbentem, et contestantem, concupiscentiam non esse ex Patre Deo, sed ex mundo, et eam cum mundo transituram: Joannem dico apostolum. Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Claudite adhuc, si placet, oculos cordis ad videndum, et obturate aures ad audiendum tanti apostoli veritatem: et clamate dicentes, ne scilicet dilectae vestrae faciatis injuriam, »Ex Deo est [PL45.1648] concupiscentia carnis, non ex mundo, et ideo calor bonus est genitalis.«

CAPUT IX

17. Sed quid ultra in proferendis testimoniis, quibus defensio vestra probatur esse damnabilis, nitar promulgare sermonem? Quia si omnia de legis divinae thesauris producantur, tempus me deficit enarrantem. Audite ergo breviter, non brevia, sed crimine ingentia caloris vestri amantissimi opera, quibus in illicitum coire praecipitat hebetata corda mortalium, et erubescite et conticescite tandem. Isto calore succensus et turpiter illectus nonnunquam pater inclinat filiam, et operatur incestum: filius etiam patris thorum maculat, cum matri vel novercae aliquando miscetur. In sororem frater cupidine ductus incurrit: cognatam non erubescit opprimere. Virgo non sustinet licentiam nuptiarum, sed stuprum tempore concupiscit illicito. Maritus minime contentus licito uxoris amplexu, uteros contaminat alienos. Similiter et uxor immemor proprii cubilis, adulterino amore uxoris occupat alienae. Nam et masculi, relicto naturali usu feminae, exardescunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes (Rom. I, 27). Horret etiam plus iis quae diximus dicere, quod dum homo immemor suae naturae rationalis, irrationali naturae, et alienae a sua, pecudi coire compellitur. Quid de ruina aliquantorum servorum Dei et sacrarum virginum dicam, quae hac tempestate naufragia patiuntur? Quidve de diversis immunditiis, in quibus eorum auctorem ipsum sibi puto pro vobis diabolum displicere? Ecce calor ille amantissimus vester in quas ignominiarum sordes humanas ire illicit et praecipitat mentes? Ecce quam illuviem etiam in sanctis Christi membris fuisse dicere non tremuistis. Ecce cujus obscenitatis et turpitudinis estis acerrimi laudatores, impudentissimi defensores; et, si non fallor, cum adhuc non displicet, forsitan et factores. Quis enim de vobis bene sentiat, quos de tanto malo bene sentire cognoscit? Si igitur in vobis ullus pudor est, si honestas aliqua, si castitatis intentio, tantam mali necessitatem, id est, concupiscentiam carnis sordibus libidinis mixtam, bonum dicere et laudare desinite: cujus auctorem non Deum, sed diabolum esse credite, praecedente protoplasti peccato: et quod eam voluntas humana in turpissimis motibus refrenare non valeat singularis, nisi gratia per Christum Dominum nostrum subvenerit salutaris.

読者の反応

参考文献

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1640-1648 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
発行者: Rodion Vlasov
ページ作成日: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22