1. Ecclesiae de adversariis suis ultio. Quid in persequente attendendum. In omnibus Scripturis divinis, fratres charissimi, Christianorum tempora praedicta sunt. Hoc ideo, quia futurum erat ut reges terrae, qui [PL39.2349] propter idola persequebantur Christianos, propter Christum idola delerent, et subjugaretur omnis potestas jugo Christi; ut impleretur quod dictum est, Ultus sum in eos (Psal. CXVII, 10). Quid est enim, Ultus sum in eos? Vindicavi me de ipsis. Corpus Christi loquitur, Vindicavi me de inimicis meis. Quomodo se vindicavit? Occidendo in eis errorem, suscitando fidem. Quidquid enim erat, quod in omnibus malis et perversis persequebatur Christianos, deletum est. Homo enim quando te persequitur, noli attendere illam figuram quam fecit Deus, aut animam illam quam spiravit Deus: non te persequitur quod fecit Deus, sed malitia quam fecit homo. Omnia quae fecit Deus, laudant Deum. Audistis in benedictionibus, et auditis in omni solemnitate quando leguntur, quomodo omnia laudant Deum, coelestia et terrestria, Angeli, homines, luminaria coeli, arbores terrae, flumina, maria; quidquid Deus creavit, sive in coelo, sive in terra, sive in mari, laudant Deum. Numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum avaritia? Numquid aliquando ibi audistis quia laudat Deum ebriositas? Numquid ibi aliquando audistis quia laudat Deum luxuria? Numquid aliquando audistis quia laudat Deum haeresis? Omnia ista quare non laudant Deum? Quia non sunt creata a Deo. Et arbor servavit quod creata est; homo delevit quod erectus est. Si enim servaret in se bonum quod in illo creavit Deus, id est, imaginem suam, semper laudaret Deum, non solum lingua, sed et vita. Ergo praedicta sunt et tempora nostra: sed in temporibus nostris praedicta sunt futura schismata. Quomodo ergo pugnavit illa Ecclesia contra diabolum, sic et ista pugnat.

2. Diabolus Ecclesiam primo infestavit ut leo, nunc ut draco. Quomodo vincatur. Mortis Christi necessitas. Eam volens subiit. Numquid cessatur pugnare adversus diabolum? Sed dictus diabolus leo et draco; leo propter impetum, draco propter insidias: leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur. Pugnavit Ecclesia prioribus temporibus adversus leonem; pugnat modo adversus draconem. Sed quomodo victus est leo, vincitur et draco. Quae fortitudo leonis contra illum leonem, de quo scriptum est, Vicit Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5)? Et quae fortitudo draconis contra mortem Domini, qui serpentem suspendit in ligno? Triumphavit enim de morte, quam diabolus homini propinaverat per astutias suas. Et cum exaltaret Moyses serpentem in eremo in ligno, populus qui mordebatur a serpente, attendebat serpentem, et sanabatur: sic et modo quemcumque momorderit astutia satanae, intendat in Christum in ligno pendentem, ibi enim mors occisa est. Dominus semper vivit: sed ut occideret mortem, vestitus est morte; non enim potuit mors mori, nisi in vita. Non moritur amaritudo, nisi in dulcedine; non moritur frigus, nisi in calore: non est mortua mors, nisi in vita. Quid est vita? Christus noster. Sed vita induta erat morte. Crucifixus est, occisus est, mortuus est, et resurrexit; ut diceret de illo Apostolus, Scimus quia Christus non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Quia autem dominata est primo mors, volenti dominata est. Inflavit se adversus eum satelles leonis: tunc judex a quo judicabatur erexit cervicem, et ait, Non mihi respondes (Joan. XIX, 10)? Rugitus saevit leonis, tument colla serpentis; sed audi responsionem Agni, qui novit occidere leonem; audi quia volenti dominata est mors. Cum enim haec ab illo audivit, respondit, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset de coelo (Ibid. 11). Quis dedit hanc desuper potestatem? Deus. Quis est Deus? Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ut ergo esset homini potestas in Deum, ab ipso Deo accepit potestatem homo ut judicaret Deum; Deum occultum, hominem manifestum.

3. Diabolus leo cum vexat, draco cum blanditur. Contra blandimenta opus est vigilantia. Ut ergo leonem et draconem, de quo supra dictum est, possimus cum Dei adjutorio vincere, cum grandi timore ac tremore [PL39.2350] ante oculos habeamus illud quod ait apostolus Petrus, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit (I Petr. V, 8): et illud quod de dracone Apostolus nos admonet, ut eum omni sollicitudine caveamus, Aptavi vos, inquit, uni viro virginem castam exhibere Christo: sed timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita et sensus vestri corrumpantur a simplicitate, quae est in Christo Jesu (I Cor. XI, 2 et 3). Quando ergo tibi aliqua publica tribulatio nata fuerit, rabiem ac saevitiam leonis intellige: quando te malae concupiscentiae ad avaritiam vel luxuriam callida seductione sollicitant, draconis blandimenta cognosce. Si ergo fidem rectam cupis fideliter custodire, in adversis fortis esto contra leonis saevitiam: si vero virginitatem animae integram servare desideras, quantum potes observa blandimenta draconis; ne forte si incautus fueris, quinque sensus, qui in te sunt quasi quinque virgines, permittas a serpente corrumpi. Quidquid enim pulchrescit visu, quidquid dulcescit gustu, quidquid blanditur auditu, quidquid lenocinatur odoratu, quidquid mollescit attactu; in his omnibus, si incauti fuerimus, subrepentibus concupiscentiis malis, animae virginitatem corrumpi permittimus: et impletur in nobis illud quod per prophetam dictum est, Intravit mors per fenestras vestras (Jerem. IX, 21). Per hos enim quinque sensus quasi per quasdam januas aut mors aut vita ad animam nostram ingreditur.

4. Laus et vituperatio parvi ducenda. Simus ergo, auxiliante Domino, de illis quinque virginibus sapientibus, quae, sicut in Evangelio legimus, portaverunt oleum in lampadibus suis: et quantum possumus, observemus, ne inter illas stultas inveniamur, quae sibi de sola corporis integritate plaudentes, virginitatem animae per corruptionem quinque sensuum perdiderunt, quae non portaverunt oleum secum; quibus dictum est, Ite, emite vobis a vendentibus oleum. Oleum enim hoc loco adulatio est et laus humana: vendunt oleum omnes adulatores. Ergo stultae illae dictae sunt, quae forinsecus quaerebant laudem, non intus in conscientia habebant. Ideo non portabant oleum secum; quia laudem in aliena lingua, non in conscientia sua volebant habere. Tamen quid responderunt illis stultis? Ne forte non sufficiat nobis (Matth. XXV, 4, 9): quomodo Apostolus dixit, Sed neque ego me ipsum dijudico (I Cor. IV, 3). Si ergo conscientia nostra sub examine judicii Dei trepidat, et quamvis sibi recta videatur, timet ne exeat justitiae regula de thesauro illius, et inveniatur tortum quod rectum videbatur: quanto minus curare debemus aliena judicia de nobis, charissimi, sive mala sive bona? Nec valde gaudere debemus, quando laudamur; nec contristari, quando vituperamur. Nec coronare nos potest laus falsa, nec damnare vituperatio falsa. Quamdiu autem vivimus hic, de nobis ipsis nos ipsi judicare non possumus, non dico quid cras erimus, sed quid hodie simus: quanto minus debemus moveri judiciis alienis, quam de conscientia nostra quae nobis perhibet testimonium? Nam gloria nostra debet esse conscientia.

5. Audita ruminentur. Itaque, fratres, paululum advertat Charitas vestra, ut dicam quod volo (etsi non sicut volo, sicut Dominus dederit et voluerit), quod maxime necessarium est quotidianis tentationibus Ecclesiae catholicae; quia inter tentationes vivit, et inter tentationes crescit, et inter tentationes perdurat, et inter tentationes pervenit. Sed cum pervenerit, succedet quies labori; recedit tentatio, manet benedictio. Sed rogo vos, fratres, ne sine causa audiatis: ista tenete, ruminate, pascimini inde; non recedat de ore vestro quod modo memoriae commendatur. Memoria hominis sic est, quomodo venter pecoris. Nostis quia in Lege immunda dicta sunt animalia quae non ruminant; quae autem ruminant, munda sunt; et quaecumque habent ungulam fissam, pertinent ad discernendum verum et falsum. Fissa ungula pertinet ad discernendum quid dextrum, quid sinistrum. Ruminatio [PL39.2351] enim pertinet ad eos qui cogitant postea quod audierint et tenuerint. Nam modo manducamus, et in memoriam tanquam in ventrem mittitur. Sed quid facit pecus quando ruminat? Illud quod in praesepe jactatum erat et in ventre repositum, revocat ad os, et in ipsa dulcedine conquiescit. Hoc dixi, ut commendarem vobis, ne sitis tanquam pecora immunda. Accipit illud in ventre, postea non ruminat, et transit tota dulcedo. Et nihil vobis prodest quod reconditum est, si non redit ad os dulcedo. Audite illud expresse et aperte dictum alia sententia; quod obscure et mystice de ruminantibus animalibus dictum, alio loco aperte expositum est, ut intelligamus quid sit, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, stultus autem glutit illud (Prov. XXI, 20).

SERMO CCCXVI. De sancto Laurentio

1. Sancti spe ad tolerantiam accensi. Quando natalitia sanctorum martyrum celebramus, et in eorum laudibus admiramur, ita vivere debemus, ut eos in omnibus imitemur. Nam cum martyres amamus, causam nobis eligimus, unde Domino placeamus. Videte beatissimum Laurentium martyrem, cujus natalem hodie in Ecclesia celebramus, qui talem confessionis causam elegit, quod coronam martyrii a Christo percipere meruit. Quam magna constantia martyrum, quam bona fides sanctorum qui pro nomine Christi multa tormenta libenter suscipiebant, et tamen eadem tormenta contemnendo in suis persecutoribus diabolum superabant! De ipsis enim Salomon dicit: Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est (Sap. III, 4). Magnam igitur spem sancti habuerunt; ut crederent accipere se posse in resurrectione quod sperabant, tolerantes temporalem passionem. Et quid sperabant, quando talia tolerabant? Facillime dici potest quod tolerabant: nam quis explicare poterit quod sperabant? Audi apostolum Paulum: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).

2. Agni sanguine candidantur. Ergo magnam habuerunt spem resurrectionis: et ideo tolerabant tormenta passionis. Sperabant magnam claritatem, gloriosam requiem; sperabant coelestem Jerusalem, sperabant paradisum: et unde Adam transgressionis causa foris projectus est, illuc sancti, prostrato eo qui Adam deceperat, tropaea victricia reportarunt. Laverunt sancti stolas suas in sanguine passionis, et candidas eas fecerunt in sanguine Redemptoris. Nam notum est, fratres, quia si cujus vestimentum sanguinem tetigerit, inquinabitur. Sed sanguis Agni immaculati candidare novit, cruentare non novit. Itaque beatus Laurentius habitu, vultu et sanctitate decorus, candidam ante passionem habuit conscientiam, et per passionem candidiorem dealbavit stolam corporis et mentis. O sancte Laurenti, candidus in mente, candidus et corporea veste, non valeo condigne laudare meritum tuum; quia magnum adverto consilium tuum. Magnum consilium cogitasti, coeleste negotium egisti, thesauros Ecclesiae suscipiens, christianis pauperibus erogasti; et thesauros coelestes accipere meruisti. Sic enim monet Dominus in Evangelio, dicens: Vende omnia quae habes, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21). Implesti praeceptum Domini; et dedit tibi praemium regni sui. Qualiter te honorem, quo te laudem praeconio; qui in ipso praelio confessionis positus, cum adhuc sub custodia Hippolyti ageres, virtutem Domini semper ostendens, crucem Christi super caecorum oculos faciebas, caecos illuminabas, et Hippolytum ad fidem Christi mirabiliter convertebas.

[PL39.2352] 3. Laurentius cum Stephano comparatur. Quem tibi similem comparabo? quem honori tuo coaequabo? Inveniam tibi similem, et quodam modo priorem et in honore et in confessione: in honore primum Christi diaconum, in confessione beatum Stephanum. Qui post Christi ascensionem primus in septem diaconis ab Apostolis ordinatus, martyrio praecedente ante Apostolos est coronatus. Attendite, fratres, istorum duorum principum victoris exercitus martyrum parem operationem et confessionem. Lapidabatur Stephanus, et orabat: assabatur Laurentius, et hilari facie congaudebat. Orabat Stephanus pro Saulo lapidatore suo: et Laurentius christianum fecit Hippolytum custodem suum. Magna mirabilia fecerunt archidiaconi isti: a quibus patiebantur supplicia, ipsis praerogabant divina beneficia. Hoc enim fecerunt, quod et Christum Dominum in passione facientem audierunt, qui pro inimicis in cruce orabat, dicens: Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Hoc ipsum et eos Dominus docuit, ubi ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Meruerunt quippe esse cum Christo, qui magna constantia confitentes Christum, vicerunt Antichristum. Ergo et nos, fratres, tota mentis nostrae intentione Dominum Jesum Christum confiteamur, ipsum omni virtute timeamus ac diligamus: ut cum omnibus sanctis ad praemia regni coelestis pervenire mereamur. Amen.

SERMO CCCXVII. In Natali Martyrum Massae Candidae

Massa candida unde sic dicta. Ex quibus collecta. Dilectissimi fratres, natalem martyrum celebramus, quorum multitudo massam, splendor candidam fecit. Massa enim dicta est propter numerum, Candida propter meritum. Nam quid aliud Massa Candida, nisi multituto intelligenda est martyrio candidata? Sicuti modo, cum Apocalypsis legeretur, audivimus, quia vidit beatus discipulus, et apostolus, qui Christi solebat discumbere super pectus, martyrum turbas candida veste fulgentes et palmis virentibus triumphantes; et quod feliciter vidit, nobis fideliter indicavit. Ait enim, sicut modo audivimus: Vidi, et ecce multitudo quam numerare nemo poterat, ex omni populo, et tribubus, et linguis, vestiti omnes candidas vestes, et palmae in manibus eorum (Apoc. VII, 9). Vestis candida significat innocentiam, palmae victoriam. Et ait quidam de senioribus ad Joannem: Isti qui sunt, et unde venerunt (Ibid., 13)? Joannes autem: Domine, tu scis. Ille autem, qui ideo interrogaverat, ut doceret: Hi sunt, inquit, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Ibid., 14). Qualis sanguis, fratres? Lavat sanguis iste, non maculat: habet quidem ruborem, sed tamen non potest maculare candorem. Mirum est hoc, dilectissimi: illius enim sanguis est, de quo dicit sponsa ejus in Canticis canticorum, Frater meus candidus et rubens (Cant. V, 10). Si candidus, quare rubens? Si enim candorem innocentiae Christi nullus peccati naevus offudit, quare sanguinem fudit? Si candidus, quare rubens? Si candidus ille nulla se iniquitatis nocte fuscavit, quare crucem immaculatus ascendit? Quaeris quare? audi Evangelium: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum [PL39.2353] solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24, 25). Vide Massam, et intellige seminis causam. Massa haec, fratres (sicut audistis, ex omni populo, et tribubus et linguis, ex utroque sexu et ex omni aetate collecta est. Non senex annis jam vergentibus fractus, marcescente jugulo, tremulam cervicem subtraxit: non anus sexu, aetate confecta, dextram cruenti percussoris effugit: non juvenes a corona vitae hujus dulcedo revocavit: non exspirantium membra palpitantium parvulorum cruentus percussor perhorruit: sed si qui forsitan infantum maternis uberibus inhiantes ferrum potuerunt persequentis evadere, oppressi ruina cadaverum, maternos inter dulces obiere complexus. Omnes in illo certamine coronavit, qui omnem redemit aetatem. Qualis tunc rerum species, dilectissimi, quam cruenta aetas, per quam videbatur miseranda et horrenda cernentibus, sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum [PL39.2354] ejus (Psal. CXV, 15). Vultis nosse quam pretiosa sit? Recolite quomodo nobis in apostolica Epistola legebatur: Propterea, inquit, non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim illis civitatem (Heb. XI, 16). O si videre possemus, quando erat de eorum trucidatione in terris tanta tristitia, quanta fuerit in illa coelesti civitate laetitia; cum, istis martyribus ad coelum uno agmine tendentibus, cives illius beatae civitatis, hoc est, millia occurrerunt angelorum! O si videre possemus martyres istos, corpora relinquentes, tanquam lutearum domorum tecta calcantes! Et nos ergo, dilectissimi, faciamus in coelo gaudium Angelis sanctis. Sancti etiam martyres debent gaudere de nobis; quia non cessant orare pro nobis. Sed quando de nobis gaudent? Quando eos, quos veneramur, imitamur. Sic enim volunt solemnitates suas celebrari conventibus nostris, ut eorum pietatem laetificemus moribus nostris.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2349-2354 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22