CAPUT PRIMUM

1. Canticum novum cantare, [PL38.210] cujus sit. Admoniti sumus cantare Domino canticum novum. Homo novus novit canticum novum. Canticum, res est hilaritatis; et si diligentius consideremus, res est amoris. Qui ergo novit novam vitam amare, novit canticum novum cantare. Quae sit ergo vita nova, commonendi sumus propter canticum novum. Ad unum enim regnum pertinent omnia, homo novus, canticum novum, Testamentum novum. Ergo homo novus, et cantabit canticum novum, et pertinebit ad Testamentum novum.

2. Charitas ex Deo. Nemo est qui non amet: sed quaeritur quid amet. Non ergo admonemur, ut non amemus: sed ut eligamus quid amemus. Sed quid eligimus, nisi prius eligamur? Quia nec diligimus, nisi prius diligamur. Joannem apostolum audite. Ille est apostolus, qui super pectus Domini discumbebat, et in eo convivio coelestia secreta bibebat (Joan. XIII, 23). Ex illo potu, et ex illa felici ebrietate ructavit, In principio erat Verbum (Id. I, 1). Humilitas excelsa, et ebrietas sobria! Ille ergo magnus ructator, hoc est praedicator, inter caetera quae bibit de Dominico pecctore, etiam hoc dixit: Nos diligimus, quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Multum enim dederat homini, quandoquidem de Deo loquebatur, dicendo, Nos diligimus. Qui? quem? Homines Deum, mortales immortalem, peccatores justum, fragiles immobilem, factura fabrum. Nos dileximus: et hoc unde nobis? Quia ipse prior dilexit nos. Quaere unde homini diligere Deum: nec invenies omnino, nisi quia prior illum dilexit Deus. Dedit se ipsum quem dileximus: dedit unde diligeremus. Quid enim dedit, unde diligeremus, apertius audite per apostolum Paulum: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris. Unde? num forte a nobis? Non. Ergo unde? Per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

CAPUT II

3. Amamus Deum de Deo. Idola cordis. Habentes ergo tantam fiduciam, amemus Deum de Deo: imo quia Spiritus sanctus Deus est, amemus Deum de Deo. Quid enim plus dicam; amemus Deum de Deo? Certe quia dixi, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis; ideo est consequens ut quia Spiritus sanctus Deus est, nec diligere possumus Deum, nisi per Spiritum sanctum, amemus Deum de Deo. Hinc est ergo consequens. Audite apertius ipsum Joannem: Deus charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 8, 16). Parum est dicere, Charitas ex Deo est. Quis nostrum auderet dicere quod dictum est, Deus charitas est? Dixit qui noverat quod habebat. Quid ergo humana imaginatio et volatica cogitatio fingit sibi Deum, et in corde suo fabricat idolum, componens qualem potest cogitare, non qualem meruit invenire? Talis est Deus? Non, sed talis est. Quid lineamenta disponis? quid membra componis? quid staturam placitam formas? quid pulchritudinem corporis imaginaris? Deus charitas est. Quis color est in charitate? quae lineamenta? quae forma? Nihil horum videmus; et tamen amamus.

[PL38.211] 4. Amor infimus. Audeo dicere Charitati vestrae: in inferioribus attendamus, quod in superioribus inveniamus. Ipse amor infimus atque terrenus, ipse amor sordidus et flagitiosus, qui corporis pulchritudines consectatur, aliquid nos admonet unde ad superiora et mundiora surgamus. Amat aliquis lascivus et impudicus pulcherrimam feminam: movet quidem corporis pulchritudo, sed intus quaeritur amoris vicissitudo. Si enim audiat quod illa oderit eum, nonne omnis ille aestus et impetus circa membra pulchra frigescit, et ab eo quod intenderat quodam modo resilit, avertitur, offenditur, odisse etiam ipse incipit quod amabat? Numquid forma mutata est? Nonne ibi sunt omnia quae illexerant? Ibi sunt: et tamen ardebat in eo quod videbat, et de corde exigebat quod non videbat. Si vero cognoscat quia vicissim amatur, quomodo vehementius inardescit? Videt illa illum, videt ille illam, amorem nemo videt: et tamen ipse amatur qui non videtur.

CAPUT III

5. Deus continuo, cum amatur, habetur. Erigite vos ab ista lutulenta cupiditate, ut maneatis in illuminatissima charitate. Deum non vides; ama, et habes. Quam multa in damnabilibus cupiditatibus amantur, et non habentur; sordide quaeruntur, nec tamen continuo possidentur? Numquid hoc est aurum amare, quod aurum habere? Multi amant, et non habent. Numquid hoc est habere latissima et lautissima praedia, quod multi amant, et non habent? Numquid hoc est amare honorem, quod habere honorem? Multi sine honore inardescunt habere: quaerunt habere, et plerumque ante moriuntur, quam inveniant quod quaerebant. Deus nobis de compendio se offert: clamat nobis, Amate me, et habebitis me; quia nec potestis amare me, nisi habueritis me.

6. Cantandum Domino, et oribus et moribus. O fratres, o filii, o catholica germina, o sancta et superna semina, o in Christo regenerati et desuper nati! audite me; imo per me cantate Domino canticum novum. Ecce, inquis, canto. Cantas, plane cantas. Audio: sed contra linguam testimonium non dicat vita. Cantate vocibus, cantate cordibus, cantate oribus, cantate moribus: Cantate Domino canticum novum. Quaeritis quid decantetis de illo quem amatis? Sine dubio de illo quem amas, cantare vis: laudes ejus quaeris, quas cantes. Audistis, Cantate Domino canticum novum. Laudes quaeritis? Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Laus cantandi, est ipse cantator. Laudes vultis dicere Deo? Vos estote quod dicatis. Laus ipsius estis, si bene vivatis. Laus enim ejus non est in synagogis Judaeorum, non est in insania Paganorum, non est in erroribus haereticorum, non est in plausibus theatrorum. Quaeritis ubi sit? Vos attendite, vos estote. Laus ejus in Ecclesia sanctorum. Quaeris unde gaudeas quando cantas? Laetetur Israel in eo qui fecit eum: et unde laetetur non invenit nisi Deum.

CAPUT IV

7. Pretium quo charitas comparanda. Bene, fratres mei, interrogate vos ipsos, cellas interiores [PL38.212] discutite: videte, et attendite quid habeatis de charitate, et hoc quod inveneritis augete. Attendite ad talem thesaurum, ut intus divites sitis. Caetera certe quae magnum habent pretium, cara dicuntur; nec frustra. Aspicite consuetudinem sermonis vestri: carius est illud, quam illud. Quid est, Carius est, nisi, pretiosius est? Si carius dicitur, quidquid pretiosius est; quid carius ipsa charitate, fratres mei? Quod est, putamus, pretium ejus? unde invenitur pretium ejus? Pretium tritici, nummus tuus; pretium fundi, argentum tuum; pretium margaritae, aurum tuum: pretium charitatis, tu. Quaeris ergo unde possideas fundum, gemmam, jumentum: fundum quaeris unde emas, et quaeris apud te. Si vis autem habere charitatem, quaere te, et inveni te. Quid enim times dare te, ne consumas te? Imo si te non dederis, perdis te. Ipsa charitas per Sapientiam loquitur, et dicit tibi aliquid, unde non expavescas quod dictum est: Da te ipsum. Si quis enim vellet tibi fundum vendere, diceret tibi, Da mihi aurum tuum: et si quis aliud aliquid, Da mihi nummum tuum, da mihi argentum tuum. Audi quid tibi dicat ex ore Sapientiae charitas: Da mihi, fili, cor tuum (Prov. XXIII, 26). Da mihi, inquit: quid? Fili, cor tuum. Male erat, quando a te erat, quando tibi erat: per nugas enim et amores lascivos perniciososque trahebaris. Tolle inde. Ubi trahis? ubi ponis? Da mihi, inquit, cor tuum. Sit mihi, et non perit tibi. Vide enim, si aliquid voluit dimittere in te, unde ames vel te, qui tibi dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Quid remanet de corde tuo, unde diligas te ipsum? quid de anima tua? quid de mente tua? Ex toto, inquit. Totum exigit te, qui fecit te.

CAPUT V

Sed noli tristis esse, quasi nihil unde gaudeas remaneat in te. Laetetur Israel, non in se, sed in eo qui fecit eum.

8. Proximus quantum diligendus. Respondebis, et dices: Si nihil mihi remansit, unde diligam me; quia ex toto eorde, et ex tota anima, et ex tota mente jubeor diligere eum qui fecit me; quomodo secundo praecepto jubeor diligere proximum tanquam me? Hoc est magis unde debes ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente proximo. Quomodo? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37, 39). Deum ex toto me: proximum sicut me. Unde me, unde te? Vis audire unde diligas te? Ex hoc diligis te, quia Deum diligis ex toto te. Putas enim Deo proficere, quod diligis Deum? et quia diligis Deum, Deo aliquid accedit? et si tu non diligas, minus habebit? Cum diligis, tu proficis: tu ibi eris, ubi non peris. Sed respondebis, et dices, Quando enim non dilexi me? Prorsus non diligebas te quando Deum non diligebas, qui fecit te. Sed cum odisses te, putabas quod amares te. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).

[PL38.213] 9. Precatio post sermonem. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem puro corde, ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque uberes gratias agamus: precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Jesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXXV. De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Si sapiens fueris, tibi et proximis tuis eris; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Cap. IX, V\ 12, sec. LXX

1. Divina eloquia si non negligenter audiantur, non immerito forsitan moveat illud quod scriptum est, Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala. Quomodo hoc enim recte possit intelligi? Quandoquidem sicut nos bona proximi laetificat vita, ita etiam perversa contristat. Aut si hoc propter suasionem dictum putatur, quia sapiens et sibi est, et eis quibus persuadet sapientiam; quo pacto si malus evaserit, solus hauriet mala, cum de talium persuasionibus dictum sit, Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33)? Quid enim aliud clamat vox illa charitatis: Si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (Id. XII, 26)? Quomodo ergo verum est, Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala? Quomodo ejus bono gaudebo, cujus malo in me malus non ero? Quomodo me delectat inventus, qui me securo poterit esse perditus? Nonne si sapiens fuerit, sanum membrum erit, cui caetera membra congaudent? Quomodo igitur malus solus hauriet mala, cum similiter aegro membro compatiantur et caetera?

2. Haec proinde quaestio nisi fuerit soluta, turbabit. Domino autem adjuvante solvetur, si primitus illud veritate certissima definitum, fixum atque immobile teneamus, nec bonum quemquam bono alterius, nec malum malo alterius esse posse. Hinc enim ait Apostolus, Unusquisque nostrum proprium onus portabit (Galat. VI, 5): et alibi, Igitur unusquisque nostrum [PL38.214] pro se rationem reddet (Rom. XIV, 12): et iterum Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Hoc etiam per prophetam Ezechielem dicitur: Anima patris mea est, anima filii mea est; anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Totum illum locum sic explicat, ut ostendat nec bonis parentum sublevari filios malos, nec malis opprimi bonos. Qua veracissima sententia propter nosmetipsos primitus ac firmissime constituta, restat inspicere quid aliis impertiamur officii; diligentissime distinguentes quem nostrae salutis appetamus effectum, quem proximis reddamus affectum. Si bonus es, non quidem alterius bono, sed tuo bonus es: verumtamen eo ipso tuo bono quo bonus es, etiam bono alterius, non mutuata bonitate, sed mutua dilectione congaudes. Item si malus es, non malus es malo alieno, sed tuo: eodem quoque tuo malo non diligis proximum tanquam te ipsum; neque enim diligis vel te ipsum. Diligis quippe iniquitatem acerrimam inimicam, non tibi extrinsecus admotam, sed abs te tibi intrinsecus factam: quae ut facilius vincat te, faves ei contra te. Ita quod te oderis aperte convinceris, cum eam diligis, a qua turpiter vinceris. Neque enim divinum eloquium falsetur, quo dictum est, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).

3. Hinc est ergo, quod bonus eo bono quo bonus est, et bono alterius gratulatur, et malo alterius contristatur. Ac per hoc tali proximo; quoniam ipse verius dicitur proximus, qui te de proximo attendit, hoc est misericorditer respicit; tali ergo proximo utique, si sapiens fueris, et tibi et illi eris: non quia bono tuo bonus erit, sed quia bono suo boni tui dilector erit. Si autem malus evaseris, non cum illo, sed solus hauries mala. Neque enim malo tuo malus erit, sed in tuo misericors erit. Moestificat eum malitia, sed non sequitur poena sua: irrogat illi tristitiam, non cum illo communicat injustitiam. Malus itaque non cum proximo bona, sed solus hauries mala; quia tristitiam illam, quam de te habet bonus, suo bono habet, et tuo malo. Illa tristitia illius indicat dilectionem, tuam perditionem: te damnat, illum coronat; te deprimit, illum erigit. Ideo etiam scriptum est, Obedientes estote praepositis vestris: ipsi enim vigilant pro animabus vestris tanquam rationem reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; neque enim expedit vobis (Hebr. XIII, 17). Vobis ergo non expedit illorum tristitia praegravari. Nam illis expedit de nostra malitia contristari. Bonos ergo proximos deputa; et esto bonus, tuo quidem bono, non illorum; et ipso non abs te tibi dato, sed divinitus impertito. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Atque ita, Si sapiens fueris, tibi sapiens eris, et proximis tuis, quibus bonum est de tua bonitate laetari. Si autem malus evaseris, solus hauries mala; non etiam illi, quibus et hoc bonum est de tua malitia constristari.

SERMO XXXVI. De eo quod scriptum est in Proverbiis Salomonis, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites. Redemptio animae viri divitiae ejus: pauper autem non suffert minas. Cap. XIII, V\ V\. 7, 8

CAPUT PRIMUM

1. Expositio verborum Scripturae. Sancta Scriptura, quae modo in auribus vestris lecta est, admonuit nos, imo per illam Deus qui jubet nobis loqui ad vos, quaerere vobiscum et pertractare quid sit, et quid sibi velit quod lectum est: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites. Non enim arbitrandum est, neque omnino credendum, quod de istis divitiis, quibus inflantur superbi, de visibilibus istis dico atque terrenis, curaverit Scriptura sancta nos admonere, ut vel eas pro magno habeamus, vel non habere timeamus. Quid enim prodest homini, ait aliquis, qui se divitem videri affectat, cum nihil habeat? Istum notavit Scriptura atque reprehendit. Sed nec ille valde admirandus aut imitandus est et pro magno habendus, quem videtur in laude posuisse, si temporales atque terrenas divitias intellexeris. Et sunt, inquit, qui se humiliant, cum sint divites. Ille recte displicet nobis, qui cum nihil habeat, se divitem affectat. Quid? iste placet nobis, qui cum sit dives, humiliat se? Forte placet quia humiliat se: non tamen placet quia dives est.

CAPUT II

2. Divitiarum morbus, superbia. Accipiamus ergo et hoc: non indecorum est, nec inhonestum, nec inutile, quod Scripturae sanctae nobis commendare voluerint humiles divites. Nihil enim in divitiis tam timendum est, quam superbia. Denique apostolus Paulus hoc admonet Timotheum: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere (I Tim. VI, 17). Non enim divitias expavit, sed morbum divitiarum. Morbus autem divitiarum est superbia magna. Nam grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur: major animus divitiis suis, qui eas vincit, non concupiscendo, sed contemnendo. Magnus est ergo dives, qui non se ideo magnum putat quia dives est: qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est; in carne crepat, in corde mendicat; inflatus est, non plenus. Utres autem duos si videas, unum plenum, alterum inflatum; in utroque eadem est magnitudo, sed non in utroque eadem plenitudo. Si attendis, falleris; si appendis, invenies: qui plenus est, difficile movetur; qui inflatus est, cito aufertur.

3. Praecipe, ergo, inquit, divitibus hujus mundi. Non adderet, hujus mundi, nisi quia sunt et divites non hujus mundi. Qui sunt divites non hujus mundi? Quorum princeps et caput est ille, de quo dictum est, [PL38.216] Pauper pro vobis factus est, cum esset dives. Sed si ille solus, quid profuit? Vide quid sequitur: Ut illius paupertate vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Puto quia paupertas Christi non nobis attulit pecuniam, sed justitiam. Paupertas autem illius unde? Quia mortalis effectus est. Ergo divitiae verae immortalitas: ibi enim vera copia, ubi nulla indigentia.

CAPUT III

Quia ergo nos immortales fieri non possemus, nisi pro nobis Christus mortalis esset effectus; ideo pauper factus est, cum dives esset. Et non ait, Pauper factus est, cum dives fuisset; sed, Pauper factus est, cum dives esset: paupertatem assumpsit, et divitias non amisit. Intus dives, foris pauper. Latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Vide divitias ejus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt. Quid ditius eo, per quem facta sunt omnia? Aurum habere dives potest, creare non potest. Cum itaque istae ejus divitiae commendatae essent, vide paupertatem ejus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Hac ejus sumus paupertate ditati: quia sanguine ejus, qui manavit de carne ejus, quod Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, conscissus est saccus peccatorum nostrorum. Per sanguinem illum abjecimus pannos iniquitatis, ut indueremur stola immortalitatis.

4. Omnes boni fideles divites sunt intus. Hiems et aestas nostra quae. Omnes ergo divites boni fideles. Nemo se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia. Dives quippe in conscientia securior dormit in terra, quam dives in purpura. Ibi non excitat sollicitudo maligna, compuncto corde de scelere. Serva divitias in corde tuo, quas tibi contulit paupertas Domini Dei tui. Imo ipsum adhibe tibi custodem: ne pereat de corde quod dedit, servet ipse qui dedit.

CAPUT IV

Omnes ergo divites boni fideles, sed non divites hujus mundi. Denique divitias suas nec ipsi sentiunt; sentient postea. Vivit radix, sed hiemis tempore etiam viridis arbor aridae similis est. Tempore quippe hiemis et arbor quae aret, et arbor quae viget, utraque nuda est honore foliorum, utraque vacua honore fructuum: veniet aestas, et discernet arbores: viva radix folia producit, impletur fructibus; arida inanis aestate, sicut hieme, remanebit. Itaque illi horreum praeparatur, huic securis adhibetur, ut amputata in ignem mittatur. Sic aestas nostra, Christi est adventus: hiems nostra, Christi occultatio: aestas nostra, Christi revelatio. Denique arboribus bonis et fidelibus hanc allocutionem praebet Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Certe mortui: sed mortui specie, vivi in radice. Attende autem venturum tempus aestatis, quomodo sequatur, et dicat: Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4). Hi sunt divites, sed non hujus mundi.

5. Divites hujus mundi non contempti a Christo. Divitiarum [PL38.217] inanitas et periculum. Nec tamen et divites mundi contempti sunt. Et ipsos lucratus est sua paupertate, qui cum dives esset, propter nos pauper effectus est. Nam si eos contempsisset, et in numero sanctorum habere noluisset, non Timotheo, sicut dicebam, Apostolus praecepisset, ut et ipse praeciperet: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi non superbe sapere. Inter hos qui fide sunt divites, sunt quidam divites hujus mundi. Praecipe illis, quia et ipsi membra illius pauperis facti sunt. Praecipe illis quid in illis timeas a divitiis. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum.

CAPUT V

Inde enim superbit dives, quia sperat in incerto divitiarum. Nam si incerta divitiarum prudenter attenderet, nunquam superbiret, sed semper timeret: quanto esset ditior, tanto fieret sollicitior, et secundum hanc vitam, non solum secundum illam. Multi enim in istis saeculi perturbationibus securiores pauperes fuerunt. Multi autem propter suas divitias quaesiti et correpti sunt. Multi se habuisse planxerunt, quod semper habere minime potuerunt. Multos poenituit consilium sui Domini non recepisse, qui dixit: Nolite vobis thesauros condere in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesaurum in coelis. Non dico vobis ut perdatis, sed ut migretis. Multi enim hoc facere noluerunt, et non se obedisse doluerunt; quando non solum sua perdiderunt, sed propter illa et ipsi perierunt. Praecipe ergo divitibus hujus mundi non superbe sapere: et fiet in eis quod audivimus in proverbio Salomonis, Sunt qui se humiliant, cum sint divites. Et secundum istas divitias temporales fieri potest. Sit humilis: plus gaudeat quia christianus est, quam quia dives est. Non infletur, non extollatur: attendat pauperem fratrem, non dedignetur frater pauperis appellari. Quantumcumque enim dives sit, ditior est Christus, qui fratres suos esse voluit pro quibus sanguinem suum fudit.

CAPUT VI

6. Divitiae ad quid prodesse possunt. Tamen ne dicerent divites, non se habere quid faciant de divitiis suis, admonuit Timotheum, ut eos etiam consilio regeret, non solum praecepto cohiberet: cum dixisset, Neque sperare in incerto divitiarum; ne se spem perdidisse arbitrarentur, subjecit, Sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: temporalia ad utendum, aeterna ad fruendum. Sed de divitiis suis quid faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant. Hoc prosint divitiae, ne sit tibi difficultas tribuendi. Vult enim pauper, et non potest: vult dives, et potest. Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Nam ista vita falsa est. Hujus vitae falsitate deceptus ille in purpura et bysso, jacentem ulcerosum pauperem ante suam januam contemnebat. Sed ille linctus a canibus, thesaurum sibi aeternum in Abrahae gremio comparabat, et si non abundanti facultate, pia tamen et opima voluntate. Ille autem dives, qui sibi magnus videbatur in purpura et bysso, [PL38.218] mortuus sepultus est in inferno. Et quid invenit? Aeternam sitim, indeficientes flammas. Successit ignis purpurae et bysso: ea tunica ardebat, qua se exspoliare non poterat. Pro epulis ariditas, et desiderium guttae de digito pauperis, sicut illi micarum de mensa divitis. Sed illius egestas praeteriens, hujus poena permanens (Luc. XVI, 19-26). Hoc attendant divites hujus mundi, et non superbe sapiant. Facile tribuant, communicent: thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum; ubi sunt veri divites, sed non hujus mundi: ut apprehendant veram vitam.

CAPUT VII

7. Divitiis interioribus divites. Forte ergo hoc admonuit Scriptura divina, ubi ait, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes, propter superbos pannosos. Si enim vix toleratur dives superbus, pauperem superbum quis ferat? Meliores sunt ergo illi qui se humiliant, cum sint divites. Verumtamen de aliis divitiis se dicere Scriptura testatur: secuta enim adjunxit, Redemptio animae viri divitiae ejus; pauper autem non suffert minas. Intelligere debemus ex alia nescio qua paupertate pauperem, et ex aliis nescio quibus divitiis divitem. Altius enim divites, in corde divites, pleni fortitudine, opimi pietate, abundantes charitate, secum sunt divites, interiores sunt divites. Sunt autem qui se divites affectant, cum sint pauperes: justi sibi videntur, cum sint iniqui. Divitias quippe illas intelligere debemus: quoniam aperuit Scriptura quid dixerit, Redemptio animae viri divitiae ipsius, Intellige, inquit, quas tibi divitias commendem. Quoniam dixi, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites; illas temporales et terrenas et visibiles divitias cogitabas: ego autem non ipsas dico, sed quas dicam consequenter admoneo; Redemptio animae viri, divitiae ipsius sunt. Ergo qui non habent animae redemptionem, quia iniqui sunt, et justos se videri affectant, quia hypocritae sunt, ipsi sunt de quibus ait, Sunt qui se divites affectant, nihil habentes: justos se volunt videri, cum in cella conscientiae non habeant aurum justitiae. Et sunt pleni, tanto humiliores, quanto ditiores: de quibus dictum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).

CAPUT VIII

8. Interiores divitiae, fides, auro praeferenda. Quid ergo quaeris divitias, quae oculis humanis et carneis blandiuntur? Lucet aurum: sed plus lucet fides. Elige quid in corde habere debeas. Intus plenus esto, ubi divitias tuas Deus videt, homo non videt. Nec tamen quia homo non videt, ideo debes contemnere quod intus habes. Vis videre, quia et oculis iniquorum plus lucet fides, quam aurum? Quomodo laudat etiam avarus dominus servum fidelem? Nihil illo dicit esse pretiosius: imo eum omnino pretium non habere testatur. Habeo servum, inquit, non [PL38.219] habet pretium. Exspectas tu unde? Forte bene saltat, aut optimus coquus est. Non: attende interiorem laudem. Nihil, inquit, fidelius. Placet tibi, homo, servus tuus fidelis, et tu non vis esse Deo servus fidelis? Attendis quia habes servum tuum, attende quia habes et Dominum. Servum tuum potuisti comparare, non creare: Dominus tuus et verbo suo creavit te, et sanguine suo redemit te. Si viluisti tibi, recole pretium: si et hoc oblitus es, lege Evangelium, instrumentum tuum. Fidem amas in servo tuo, et Dominus tuus non quaerit eam in suo? Redde quod exigis. Quod tibi gaudes reddi ab inferiore, redde superiori. Amas servum, qui fideliter custodit aurum tuum: noli contemnere Dominum, qui misericorditer custodit cor tuum. Omnes ergo habent oculos ad laudandam fidem, sed quando exigunt reddi sibi. Nam quando ab eis exigitur, claudunt oculos, nolunt eam videre quam pulchra sit. Aut forte stulta insania propterea nolunt reddere, ne perdant: quomodo timet quis reddere pecuniam; cum enim reddiderit eam, non habebit. Non sic redditur fides: et redditur, et habetur. Mirum dictu: imo si non redditur, non habetur.

CAPUT IX

9. Redemptio animae viri divitiae ipsius. Merito illi vanissimo diviti insultavit Deus, ut admoneret nos ne talia imitaremur; cui regio fructuosa succedens, turbavit hominem copia plus quam inopia. Cogitavit enim apud se, dicens: Quid faciam, quo congregem fructus meos? Et cum aestuasset arctatus, tandem sibi visus est invenisse consilium: sed vanum consilium. Hoc enim consilium non invenit prudentia, sed avaritia. Destruam, inquit, veteres apothecas minores, et novas faciam ampliores, et implebo eas; et dicam animae meae: Anima, habes multa bona, satiare, jucundare. Ait illi: Stulte, in quo tibi sapiens videris, stulte, quid dixisti? Dico animae meae, Habes multa bona, satiare. Hac nocte auferetur a te anima tua: haec quae parasti cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Ideo, Redemptio animae viri divitiae ejus. Has ille vanus et stultus divitias non habebat. Animam quippe suam eleemosynis non redimebat, fructus perituros condebat. Recondebat, inquam, perituros fructus periturus, nihil largiens Domino ad quem fuerat exiturus. Quam frontem habiturus est in illo judicio, cum audire coeperit, Esurivi, et non dedisti mihi manducare (Id. XXV, 42)? Animam enim suam superfluis et nimiis epulis satiare cupiebat, pauperum tot inanes ventres superbissimus contemnebat. Nesciebat pauperum ventres apothecis suis esse tutiores. Quod enim recondebat in illis apothecis suis, fortassis et a furibus auferebatur: si autem reconderet in pauperum ventribus, in terra quidem digerebatur, sed in coelo tutius servabatur. Ergo, Redemptio animae viri divitiae ipsius.

CAPUT X

10. Paupertas animi prae timore minarum animi deficientis. Et quid sequitur? Pauper autem non suffert minas. Pauper, scilicet inanis justitia, [PL38.220] non habens intus spiritus plenitudinem, ornamenta spiritualia, supellectilem spiritualem, totumque illud quod oculis non videtur, sed mente plus cernitur: non habens haec intus, non suffert minas. Quando ei dictum fuerit ab aliquo potente, Dic hoc verbum contra inimicum meum, dic falsum testimonium, ut eum quem volo opprimam et domem; forte tentat: Non facio, non mihi adduco peccatum. Tantum negat, quousque dives minari incipiat. Sed quia pauper est, non suffert minas. Quid est, pauper est? Non habet divitias interiores, quas martyres habuerunt, qui pro veritate ac fide Christi omnes minas saeculi contempserunt. Nihil de corde perdiderunt, in coelo quantum invenerunt? Pauper ergo non suffert minas. Non potest dicere diviti cogenti se ad alicujus injuriam proferre falsum testimonium, Non facio. Non habet intus unde respondeat, non est thesauro interiore solidatus et plenus: non est qui dicat, quia non habet unde dicat; non est qui dicat, Quid mihi facturus es qui minaris? Ut multum, ablaturus quod habeo: tollis quod relicturus sum; tollis, quod etsi non tollas, dum vivo forsitan perditurus sum: de arca interiore nihil perdo. Cum mihi minaris auferre quod intus habeo, vere vis auferre quod intus habeo. Sed illud potes auferre et habere: fidem si minando abstuleris, et ego perdo, et tu non habebis. Non ergo facio quod hortaris, non curo quod minaris. Sed potes saeviendo etiam de patria me pellere. Nocuisti, si illuc me expuleris, ubi Deum meum invenire non possum. Forte valebis etiam occidere. Ruente carnali domo, incolumis habitator abscedo, et ad illum cui servo fidem securus exibo, et te amplius non timebo. Vide enim quid minaris, ut falsum testimonium dicam: mortem minaris, sed corporis. Plus ego eum timeo, qui dixit, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). His divitiis intus plenus et opimus, talia minanti vel meliora respondet. Pauper autem non suffert minas.

CAPUT XI

11. Divitiae verae a Deo expetendae. Simus ergo divites, et timeamus esse pauperes. Quaeramus autem impleri cor nostrum divitiis ab illo qui vere dives est. Et si forte unusquisque vestrum intrat in cor suum, et illic divitias istas non invenit, pulset ad divitem: fiat ante januam illius pius mendicus, ut sit illo donante dives impletus. Et vere, fratres mei, paupertatem nostram, egestatem nostram debemus Domino Deo nostro confiteri. Hanc confitebatur Publicanus, qui nec oculos ad coelum audebat levare. Non enim habebat cum qua substantia levaret oculos suos homo peccator. Attendebat ad inanitatem suam: sed plenitudinem Domini cognoscebat, noverat se ad fontem venisse sitientem. Aridas fauces ostendebat, pie ubera implenda pulsabat: Domine, inquit, tundens pectus, oculos dejiciens in terram, propitius esto mihi peccatori. Dico ego, quia jam ex aliqua parte dives erat, cum ista cogitabat et petebat. Nam si adhuc omni modo pauper erat, hujus confessionis gemmas unde proferebat? Sed tamen abundantior et plenior de templo descendit justificatus. Ille autem [PL38.221] Pharisaeus ad orationem ascendit, et nihil rogavit. Ascenderunt, inquit, ad templum orare. Iste rogat, ille non rogat. Sed ille unde orat? Sunt qui se divites putant, nihil habentes. Domine, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut etiam hic Publicanus. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Jactavit se: sed inflatio est ista, non plenitudo. Divitem se putavit nihil habens: pauperem se ille cognovit jam aliquid habens. Ut nihil aliud dicam, habebat ipsam confessionis pietatem. Et descenderunt ambo. Sed justificatus, inquit, Publicanus ille magis quam Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14).

SERMO XXXVII. De lectione Proverbiorum Salomonis, ab eo loco ubi dictum est, Mulierem fortem quis inveniet? etc., usque, Et laudetur in portis vir ejus. Cap. XXXI, V\. 10-31. Quae de muliere forti dicuntur in illo Proverbiorum capite, ad Ecclesiam referuntur

CAPUT PRIMUM

1. Praestabit nobis, qui diem istum commendavit in sanctis suis, ut infirmitas vocis nostrae sufficiat intentioni vestrae. Hoc ideo commendavi, ut me silentio vestro adjuvare dignemini: animus enim promptus est ad vos, sed caro infirma. Et ipse animus, quaecumque forte gaudia de Scriptura Dei concepit, parturit et parere quaerit in auribus et mentibus vestris: praestate in vobis nidum sermoni. Commendatur enim et in Scriptura turtur, quaerere nidum sibi, ubi ponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4). Et hoc quod gestamus in manibus, Scriptura scilicet quam videtis, commendat nobis inquirendam et laudandam mulierem quamdam, de qua paulo ante, cum legeretur, audistis, magnam, habentem magnum virum, eum virum qui invenit perditam, ornavit inventam. De hac secundum lectionis tenorem, quam me portare conspicitis, pauca pro tempore, quae Dominus suggesserit, dicam. Dies enim est martyrum: et ideo magis laudanda est mater martyrum. Jam quae sit ista mulier, me proloquente accepistis: videte etiam ut me legente agnoscatis. Omnis nunc auditor, quantum ex affectu vestro satis apparet, dicit in corde suo, Ecclesia debet esse. Confirma istam cogitationem. Nam quae potuit esse altera martyrum mater? Ista est: quod intellexistis, hoc est; de qua muliere volumus aliquid [PL38.222] quid dicere, Ecclesia est. Non enim deceret nos loqui de quacumque alia muliere. Quanquam et in recitatione passionis martyrum audivimus feminas, de quibus decenter loquamur: sed nec eas praetermittimus, quando earum matrem laudamus.

CAPUT II

2. Ecclesia latere non potest. Attendite cujus membra estis: inspicite cujus filii estis. Mulierem fortem quis inveniet? Congruit diei martyrum fortitudo mulieris. Nisi enim fortis esset illa mulier, membra ejus in passione defecissent. Mulierem fortem quis inveniet? Difficile est invenire eam, imo difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte, quae abscondi non potest (Matth. V, 14)? Quare ergo dictum est, Quis inveniet? cum dici debuerit, Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides: ut autem in monte poneretur, inventa est quae perierat. Quando illustrata est, quis eam non videt? quando latebat, quis eam inveniret? Ipsa enim civitas est, et una illa ovis, quam perditam quaesivit pastor, et inventam gaudens in humeris reportavit (Luc. XV, 4-6). Iste pastor, mons est: ovis autem in humeris ejus, civitas in monte. Facile est ut videas eam collocatam in monte: quando eam invenires, cum lateret in vepribus, in spinis utique delictorum suorum? Ibi enim quaesisse magnum est: ibi invenisse mirabile est. Haec ejus difficilis inventio commendatur, cum dicitur, Mulierem fortem quis inveniet? Quis enim, quia unus; non quia nec unus. Quomodo dictum est de ipso viro ejus, leone de tribu Juda, de quo propheta ante praedixit, Ascendisti recumbens: utique in cruce. Ascendisti, crux est; recumbens, mors est. Quid est enim. Ascendisti, nisi quod scriptum est, Et crucifixerunt eum? Unde et ipse ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14, 15) Quid est, recumbens? Et inclinato capite tradidit spiritum (Id. XIX, 18, 30). Cum ergo et ibi diceretur, Ascendisti recumbens; secutus est, Dormisti sicut leo. Dormisti sicut leo: non fugisti sicut vulpes. Quid est, Dormisti sicut leo? De potestate, non de necessitate. Cum autem dictum esset, Dormisti sicut leo; secutus ait, Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9)? Quis suscitabit? neque enim nemo: sed quis hominum? Quia nonnisi Deus, qui eum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9). Suscitavit et ipse se: unde ait, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Et modo quando auditis, Mulierem fortem quis inveniet? nolite putare de Ecclesia dici quae latet, sed de illa quae ab uno inventa est, ut neminem lateret. Ergo describatur, laudetur, commendetur, amanda ab omnibus [PL38.223] nobis ut mater: nam unius uxor est. Mulierem fortem quis inveniet? Mulierem istam tam fortem quis non videt? Sed jam inventam, jam eminentem, jam conspicuam, jam gloriosam, jam ornatam, jam lucidam; jam, ut cito explicem, toto terrarum orbe diffusam.

CAPUT III

3. Pretiosior autem est lapidibus pretiosis, quae ejusmodi est. Quid magnum, quia pretiosior est mulier haec lapidibus pretiosis? Si modo humanas avaritias cogitetis, si ad proprietatem accipiantur lapides pretiosi, quid magnum est, quod quibuslibet lapidibus pretiosior invenitur Ecclesia? Nulla talis comparatio est: sed sunt lapides pretiosi in illa. Tam pretiosi sunt lapides isti, ut vivi dicantur (I Petr. II, 4, 5). Sunt ergo lapides pretiosi ornantes eam: sed est ipsa pretiosior. Volo aliquid commendare Charitati vestrae, quantum capio, quantum capitis, quantum timeo, quantum timere debetis de his lapidibus pretiosis. Sunt in Ecclesia lapides pretiosi, et semper fuerunt, docti, abundantes scientia et eloquio et omni instructione Legis. Pretiosi plane lapides isti sunt: sed ex eorum numero quidam aberraverunt ab ornamento mulieris hujus. Quantum enim pertinet ad doctrinam et eloquium unde fulget, lapis pretiosus erat Cyprianus: sed mansit in hujus ornamento. Lapis pretiosus erat Donatus: sed resiluit a compage ornamenti. Ille qui mansit, in ea se amari voluit: ille qui inde excussus est, praeter illam nomen sibi quaesivit. Ille permanens cum illa, ad illam collegit: ille resiliens, non colligere, sed spargere concupivit. Mali filii, quid sequimini lapidem pretiosum, de ornamento hujus mulieris excussum? Respondetis mihi, Quid enim? Tu sic intelligens quomodo ille? aut sic loqueris quomodo ille? aut tam doctus es quam ille? Sit licet intelligens: Intellectus bonus, omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10). Sit licet doctus, licet liberalibus disciplinis et mysteriis Legis instructus, lapis est pretiosus: redi ab illo ad istam, Pretiosior est lapidibus pretiosis. Lapis pretiosus si non sit in ornamento mulieris hujus, jacet in tenebris. Lapis pretiosus quolibet jacet, jacet in tenebris: opus illi erat ut in ornamento hujus feminae permaneret, et esset in compagine ornamenti ejus. Ego autem fidenter dixerim, pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia caro valent: jam ille vilis est, pretium perdidit, qui non habet charitatem. Doctrinam suam jactet licet, linguam suam jactet licet: audiat aestimatorem verorum lapidum matronae hujus; audiat, inquam, quemdam artificem ornamenti inspectorem. Quid jactat linguam suam, jam non pretiosus, sed vilis lapis? Si linguis hominum loquar, inquit, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum [PL38.224] sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII, 1). Cymbalum est lapis ille: jam non fulget, sed tinnit. Ergo discite lapides aestimare, negotiatores regni coelorum: nullus vobis lapis placeat, praeter hujus mulieris ornamentum. Haec quae pretiosior est lapidibus pretiosis, ornamenti sui ipsa pretium est.

CAPUT IV

4. Confidit super eam cor viri ejus. Plane confidit, et ut confidamus docuit. Commendavit enim Ecclesiam usque ad terminos terrae, per omnes gentes, a mari usque ad mare. Haec si non usque ad finem perseveraverit, non super eam cor viri ejus confidit. Confidit super eam cor viri ejus: praescius confidit, falli non potest qui confidit. Non dictum est, Confidit super eam cor filiorum: poterant enim filii ejus parvuli falli; illius cor nullum mendacium decipit. Verum est ergo, quod confidit. Quae talis est, spoliis non indigebit. Non quia non quaerit spolia, ideo non indigebit: sed quia multis abundabit. Quae talis est, spoliis non indigebit. Undique spoliat mundum, ubique diffusa; rapit undique tropaea diabolo. Hoc enim ei promisit vir ejus, cui dicit in alio psalmo: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa (Psal. CXVIII, 162). Quemadmodum spoliis indiget, quae undique rapit, undique trahit, undique acquirit?

5. Operatur enim viro suo bona, et non mala in omni tempore. Hinc est quod exspoliat mulier ista gentes, operando viro suo bona, et non mala. In omni tempore operatur bonum, et non malum: nec sibi, sed viro; ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui mortuus est pro omnibus, et resurrexit (II Cor. V, 15). Viro ergo operatur bonum, coram Deo operatur bonum: illi servit, illi devota est; illum diligit, illi placere semper studet. Non se ornat, nec propter oculos suos, nec propter oculos alienos. Non est de sibi placentibus, non est de sua quaerentibus: Operatur enim viro suo. Qui autem sibi operantur, omnes sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21).

CAPUT. V

6. Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Lanificam et linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quaeritur autem a nobis quid sit lana, quid sit linum. Lanam carnale aliquid puto, linum spirituale. Hoc conjicere audeo ex ordine vestimentorum nostrorum: interiora sunt enim linea vestimenta; lanea, exteriora. Quidquid carne operamur, in promptu est: quidquid spiritu, in secreto. Operari autem carne, et non operari spiritu, quamvis bonum videatur, utile non est. Operari autem spiritu, et non operari carne, pigrorum est. Invenis hominem porrigentem manu eleemosynam pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem: lanea vestis videri potest, interiorem lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi, Sufficit mihi in conscientia Deum colere, Deum adorare; quid mihi opus est aut in ecclesiam ire, aut visibiliter misceri Christianis? lineam vult habere sine tunica lanea. Non novit, neque commendat talia [PL38.225] opera mulier ista. Dicenda sunt quidem et docenda spiritualia sine carnalibus: sed illi qui accipiunt, debent et tenere spiritualia, et non carnaliter operari carnalia. Invenit haec mulier lanam et linum, et fecit utile manibus suis. Lana ista et linum hoc, in Scripturis sanctis est. Multi inveniunt, sed nolunt facere aliquid utile manibus suis. Invenit, et fecit. Cum auditis, invenitis: cum bene vivitis, facitis. Inveniens lanam et linum, fecit utile manibus suis. Videte illam, cui dicitur: In dexteram et in sinistram extende; semen enim tuum haereditabit gentes: non est quod parcas, porrige longius funiculos tuos (Isai. LIV, 3, 2). Videte illam: Facta est quasi navis, qua negotiator a longe congerit sibi divitias. Divitiae mulieris hujus, laudes viri ejus. Videte quam a longe congerit sibi divitias: A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini (Psal. CXII, 3).

CAPUT VI

7. Exsurgit de noctibus, et dedit escas domui, et opera ancillis. Exsurgit de noctibus: quid valent noctes? Non eam premunt, non eam in tenebris jacere cogunt. Et de noctibus exsurgit: noctes, tribulationes sunt. Sed cui haec, et de noctibus consurgit, et in tribulationibus proficit. Et dedit escas domui: in noctibus praebuit se imitandam; faciens docuit, quod faciendum dixit; et tunc dedit eis escas. Quis comedat de nocte? Prorsus et tunc dedit escas. quibus enim dedit, semper esuriunt. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). A nocte spiritus meus vigilat ad te, Deus (Isai. XXVI, 9). Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII, 62). Haec alimenta nocturna abundant in domo mulieris hujus. Nemo ibi famem patitur, nec palpat ut inveniat quod manducetur: ardet ibi lucerna prophetiae. Sed numquid manducandum est et vacandum? Illa enim quae dedit escas domui, dedit et opera ancillis. Ancillae istae ipsius sunt, an viri ejus? An quia viri ipsius sunt, et ipsius sunt? An multae ancillae ipsa est? Ipsa enim quanquam materfamilias, tamen ancillam se non dedignetur. Attendat pretium suum, diligat Dominum suum. Agnoscat, inquam, se ancillam, nec timeat conditionem. Nec enim dedignatur ille conjugem facere, quam tanti emit. Et unaquaeque conjux bona maritum suum dominum vocat. Prorsus non solum vocat, sed hoc sapit, hoc sonat, hoc gestat corde, hoc profitetur ore, tabulas matrimoniales instrumenta emptionis suae deputat. Est ergo ancilla, dans opera ancillis. Est ancilla: ejus enim filius est qui dicit, Ego servus tuus, et filius ancillae tuae (Psal. CXV, 16).

CAPUT VII

8. Quaesiturus eras quid agat illis operibus etiam nocturnis; audi quid agat: Prospiciens agrum mercata est. Prospiciens, non in praesenti, sed in futuro, mercata est agrum istum: prospiciens fide, spe. Inde et de noctibus surgit. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25). In omnibus tribulationem patiens: prospicit enim agrum quem mercatur. Inde enim [PL38.226] mulier fortis dicitur. Quid sunt noctes illae prae agro illo? Quod enim ad praesens temporale est et leve tribulationis nostrae (cum de noctibus surgimus), in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis (cor habentibus ad agrum illum), non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 8, 17, 18). Qualis est ager ille? Quae pulchritudo ejus est? Inardescamus ad eum possidendum. Putamus non ipse est, de quo dixit Deus, Et species agri mecum est (Psal. XLIX, 11)?

9. Prospiciens agrum mercata est. Ubi mercata est, habet ibi agrum. Ubi agrum? Ubi mercata est? Ubi posuit et thesaurum suum, ut fieret ei, Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 21). Prospiciens agrum mercata est. Unde mercata est? Ne forte tu desperes, et suspires, et nihil agas, ager iste segnem amatorem non amat. Ibi certe cum ad eum veneris, forsitan requiesces, nec opus erit ut labores. Non enim est talis ager ille, qualis iste, ubi Adam in sudore vultus sui comedit panem suum (Gen. III, 19). Modo tamen ut ad illius agri speciem pervenias, compara tibi unde compares agrum ibi. Quid? Collige pretium. Hoc enim agit haec mulier. Videte si tacitum est. Cum dictum est, Prospiciens agrum mercata est: tanquam diceres, Unde mercata est?

CAPUT VIII

De fructibus, ait, manuum suarum plantavit possessionem. Ipsa erant opera quae dabat ancillis, ut de fructibus manuum suarum plantaret possessionem in aeternum. Illam enim possessionem dixit, quae futura est. Hoc insinuat verbo quod ait, Prospiciens.

10. Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua. Vere fortis. Vide si non est ancilla. Quam devote servit, quam apparate! ne fluitantes sinus carnalium concupiscentiarum impediant operantem; succingit lumbos, ut nihil superfluum calcet, dum in opere festinat. Ibi enim castitas mulieris hujus, zona praecepti constricta, et ad omne opus bonum semper parata. Succincta fortiter lumbos suos, firmavit brachia sua, non defectura. Unde hoc? Gustavit quia bonum est operari. Ubi est palatum, quod gustatur hoc? Fugiunt homines laborem, quasi amarum: timendo gustare, nesciunt quid amare. Bonum opus facit conscientia bona. Et quid dulcius, fratres, bona conscientia? Quae si non est, pungit; amara sunt omnia. Gusta ergo, gusta, et videbis quomodo sapiat, quam te delectabit, quam postea non desines, nisi totum consumas. Gustavit quia bonum est operari.

11. Non exstinguetur lucerna ejus tota nocte. Nemo [PL38.227] accendit lucernam, et ponit sub modio (Matth. V, 15). Tu illuminabis lucernam meam, Domine (Psal. XVII, 29). Lucerna ejus, spes ejus. Ad illam operatur omnis homo, quidquid boni ad spem facit. Et in nocte ardet lucerna ista. Quod enim non videmus, speramus: ideo nox est. Si autem et non videmus, et non speramus: et nox est, et lucerna non ardet. Quid infelicius talibus tenebris? Ut autem non deficiamus in tenebris, et per patientiam exspectemus, quod non visum speramus, tota nocte ardeat lucerna nostra. Qui enim nobis quotidie loquitur verbum, tanquam oleum infundit, ne lucerna exstinguatur.

12. Manus suas extendit ad utilia. Quantum extendit has manus? A mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis (Psal. LXXI, 8), quo pervenit. Unde non frustra dictum est, In dexteram et sinistram extende (Isai. LIV, 3). Extendit manus suas, sed ad utilia.

CAPUT IX

13. Brachia quoque sua firmavit in fusum. Non ab infundendo: sed in illud instrumentum lanificii, quod vocant fusum. De fuso isto, quod Dominus donat, dicam: neque enim ista lanificia sunt a viris aliena. Audite quid sit, Brachia sua firmavit in fusum. Potuit dicere, In colum. Fusum dixit, forte non frustra. Quamvis possit videri, nec absurde intelligi de fuso lanificium significatum, de lanificio bonum opus, tanquam castae mulieris et matronae impigrae et diligentis: tamen ego, charissimi, in isto fuso, quod intelligo, non tacebo. Omnis qui vivit in bonis operibus in sancta Ecclesia, non neglector, sed effector praeceptorum Dei, quid faciat eras, nescit; quid fecerit hodie, scit. De futuro opere timet, de praeterito gaudet: et ut perseveret in bonis operibus, vigilat; ne forte negligens futurorum, perdat praeteritum. In orando tamen Domino, in omni deprecatione sua, non habet firmam conscientiam de opere futuro, sed de praeterito; ex eo quod fecit, non ex eo quod facturus est. Jam ergo si hoc verum esse mecum videtis, attendite in lanificio duo instrumenta ista, colum et fusum. In colo lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Quod in colo est involutum, est futurum: quod in fuso collectum est, jam praeteritum est. Opus ergo tuum in fuso est, non in colo. In colo enim est, quod facturus es; in fuso, quod fecisti. Vide ergo si aliquid habes in fuso, ubi firmentur brachia tua. Ibi erit fortis conscientia tua, ibi securus Deo dices: Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac, quia feci. Non enim petis praemium, nisi opere gesto, non opere gerendo. Quidquid ergo operaris, totus animus ad fusum sit. Quia et quod pendet in colo, ad fusum trajiciendum est: non autem illud quod collectum est in fuso, ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fusum, ut totum coletur ad fusum, ut habeat aliquid fusum quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi promissa.

CAPUT X

14. Et quid agam? forte dicis: quid me jubes habere in fuso? Audi quid sequitur: Manus autem suas aperuit pauperi. Eia, non nos pudeat lanificium sanctum docere vos. Videte, si quis habet plenum sacculum, plenum horreum, plenam apothecam: omnia ista in colo sunt, transeant in fusum. Videte quomodo net, imo videte quomodo neiat. Dum omnes instruantur, grammatici non timeantur. Manus autem suas aperuit pauperi, fructum autem porrexit inopi. Manus pauperi, fructum inopi. Est quidam pauper, manus tuas quaerit: est quidam inops, fructum tuum quaerit. Qui quaerere non vult a te, nisi quod neccessitati suae prosit, pauper est, manus tuas quaerens. Est autem alius inops, qui dicit: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Non quasi necessitati suae vult satisfieri de dato tuo; sed tanquam in arbore dominica, quam plantavit et rigavit, fructum quaerit. Ipsum audi de quibusdam dicentem, cum de talibus loqueretur: Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philipp. IV, 17).

15. Non est sollicitus de his quae in domo sunt vir ejus, cum alicubi demoratur. Non est sollicitus quae in domo sunt, vir ejus: quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Quomodo sit sollicitus: quando quos praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; et quos justificavit, ipsos et glorificavit? Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 30, 31)? Non est sollicitus vir ejus: novit suos, noverunt eum sui. Cum alicubi demoratur. Ubi demoratur, nisi unde venturus est? Demoratur ibi, quasi tardat ibi. Multi enim jam desiderant adventum ejus; et desiderium eorum differtur, donec impleatur numerus membrorum matronae hujus. Multi autem ad suam impietatem tarditate illius abutuntur; et dicit malus servus, Tardat dominus meus. Et incipit caedere conservos; et inebriari cum malis. Veniet dominus ejus in die qua nescit, et hora qua ignorat, et dividet eum. Ministrorum enim et praepositorum corpus est, quod dat in tempore conservis cibaria. Dividet, inquit, eum. Habet bonos et malos, et separat malos a bonis. Et partem ejus cum hypocritis ponet. Non totum ministrum: quia sunt ibi et desiderantes adventum Domini. Sunt ibi et ex illo numero, de quo dicitur, Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem (Luc. XII, 45, 46, 43). Ergo veniet, et dividet eum.

CAPUT XI

16. Nunc interim demoratur alicubi: sed non est sollicitus quid agatur in domo. Omnes enim apud eam vestiti sunt. Numquid de nuditate servorum suorum sollicitus erit, cum alicubi demoratur, habens conjugem talem? Vestiti sunt, et optime. Quam optime vultis nosse? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Omnes omnino apud eam vestiti sunt. Et boni servi et mali servi vestiti sunt: sed boni servi vestiti sunt, qui Christum induerunt, non tantum in forma Sacramenti, [PL38.229] sed etiam in opere exempli, sequentes vestigia Domini sui; alii vero usque ad Sacramentum, reddituri de sua veste rationem. Non cessat tamen illa mulier, non cessat illa mulier omnes vestire: ut nemo queratur, nemo dicat, Ideo non sum bene operatus, quia non sum vestitus. Videte ergo, quemadmodum induti esse debeatis. Pro vestibus nostris etiam opus faciamus. Omnes enim apud eam vestiti sunt.

CAPUT XII

17. Quid viro suo? Quae servos vestit, viro suo nihil operatur? Duplicia pallia fecit viro suo. Jam acclamatis: credo quod agnoscitis quae sunt duplicia pallia, quae facit Ecclesia viro suo. Pallia quae illi facit, laudes sunt: laudes fidei, laudes confessionis, laudes praedicationis. Quare duplicia? Christum laudas, Deum laudas et hominem. Dupliciter lauda, et simpliciter lauda: dupliciter, quia homo est et Deus; simpliciter, ut non sis fictus. Nescio quae mulier apud Photinum quemdam, lapidem quasi pretiosum de ornamento hujus mulieris excussum, jam vilem et abjectum, unde haeretici Photiniani appellantur, hoc elegit quasi simplex pallium facere viro suo. Non accepit ille utique a sua conjuge, vere sua, sicut scriptum est, Unius duplicia sunt pallia. Ille enim Christum solum hominem dixit. Rursus exstitit nescio quae alia detestanda mulier, quasi et ipsa texens viro pallium, texens autem pannosas fabellas. Ait enim: Christus Deus est tantum, omnino hominis nihil habens. Hoc Manichaei dicunt. Photiniani, Homo tantum; Manichaei, Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur; isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum, ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Qui ille resurgere potuit, qui mortuus non est? Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit. Procul dubio enim falsae cicatrices illae fuerunt, si vera vulnera non praecesserunt. Si autem vera vulnera praecesserunt, vera caro: si vera caro, vera mors, vera crux, verus homo, et totus veritas: laus abundans de colo hujus mulieris. Qui autem ista laudabiliter duplicia pallia timuerunt, mendacio duplices remanserunt. Duplicia pallia fecit viro suo. Prorsus duplicia pallia fecit. Confitere Deum, confitere hominem; lauda Deum in homine, lauda hominem in Deo. Texuit pretiosissimum illud pallium laudis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Texuit et aliud pallium, propter conversationem inter homines quotidianam: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 14). Duplicia pallia fecit viro suo.

CAPUT XIII

18. De bysso et purpura vestimenta [PL38.230] sibi fecit. Non enim decebat matronam tanti viri, vel nudam incedere, vel pannosam. Fecit de bysso et purpura vestimenta sibi. De bysso, candida confessione; de purpura, gloriosa passione. Hujus byssum, cum oramus, agnoscimus; hujus purpuram in martyribus mane laudamus.

19. Conspicuus autem fit in portis vir ejus. Ille qui alicubi demoratur, ille qui pro tali conjuge de domo sua sollicitus non est, ille quem demorantem alicubi nunc nemo videt, conspicuus fit in portis. Attende quando; vide quod sequitur: Cum sederit in concilio cum senioribus terrae. Nihil evidentius; lege aliam prophetiam: Veniet ad judicium cum senioribus populi sui (Isai. III, 14). In illo concilio, hoc est, in illo judicio, judicantibus secum sanctis, quibus dictum est, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28), conspicuus erit. Veniet enim Filius hominis, sicut dixit, in majestate sua, et omnes Angeli ejus cum eo (Id. XXV, 31). Ibi omnes Angeli et Archangeli coelorum, et Angeli annuntiatores verbi Dei. Etenim et propheta dictus est angelus: angelus enim nuntius est. Et, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, de Joanne dictum est (Id. XI, 10); et, Sicut angelum Dei excepistis me, Apostolus loquitur (Galat. IV, 14). Ille ergo, ille alicubi nunc demorans, de quo multi dicunt, Quando venturus est? aut, Quis venturus est? conspicuus erit in portis, hoc est, in aperto, in manifesto. In portis conspicuus erit: sed alios admittet, contra alios claudet. Erit conspicuus in portis vir ejus, cum sederit in concilio cum senioribus terrae. Quod donec fiat, haec interim faciat quod faciebat: operetur, non cesset; exspectet illum futurum conspicuum in portis, non contremiscat sanctum concilium judicii Dei; cum bona conscientia veniat, gloriosa veniat; quia ipsius membra sunt, et ipsius filii sunt, qui sunt cum ejus viro judicaturi.

CAPUT XIV

20. Sindones fecit, et vendidit. Bene quia sindones fecit: quare vendidit, nisi quia non quaerit datum, sed requirit fructum? Venditionem enim istam primo intelligite, fratres, gratuitam. Et aliquis emit gratis? Si gratis tollit, non emit: si emit, pretium dat, non gratis tollit. Et ubi est, Qui sititis, venite ad aquam, emite vobis sine argento (Isai. LV, 1)? Quando emis, non argentum das; et tamen emis. Si emis, aliquid das; non tamen argentum das: te ipsum das. Sindones enim referte ad illa linea, quae spiritualia sunt, quae facit et praedicat ista mulier per omnes terras. Et forte vendere dicenda est: quia dixit Apostolus, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11)? Etenim ratio illa est dati et accepti: nam in omni venditione ratio dati et accepti versatur. Contristatur autem Apostolus adversus quaedam fora, ubi non vendidit sindones: Nulla, inquit, mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti (Philipp. IV, 15). Sed ille qui sic vendidit, non quaerit datum, sed requirit [PL38.231] fructum: ne quasi venditorem Evangelii putetis. Est quidem ille mercator Domini sui, sed magis pretium quaerit. Nam quidquid prorsus vendit, dat spiritualia: et quid quaerit? forte carnalia? Debentur quidem et ista: sed non ipsa quaerebat Apostolus, dicens, Non enim quaero vestra, sed vos ipsos (II Cor. XII, 14). Date ergo pretium, date vos ipsos. Neque enim et Joseph in Aegypto frumenta non vendebat: et tamen ipsos ementes, servos regios faciebat (Gen. XLII). Volentes vivere in illa fame, accipiebant frumenta, et fiebant servi. Timemus nos fieri servi? Vae nobis, si non erimus illius servi. Quid nobis prodest recusare talem Dominum? Et sub diabolo erimus, et famem patiemur, et potestatem veri Domini non effugiemus. Te ipsum da, et eme tibi sindonem, id est, spirituale amictorium. Sic etiam cujusdam panis pretium tu ipse es. Quid enim? Quia das te voluptati, nonne pro concupiscentia carnis, tanquam ut emas meretricem, te ipsum das pretium? Quantum est ut Deo te des, panem vivum tibi emas, qui de coelo descendit, eodem ipso pretio quod tu ipse es? Pretium enim meretricis tantum est, quantum panis unius (Prov. VI, 26)?. Sindones fecit, et vendidit.

CAPUT XV

21. Cinctoria autem Chananaeis. Cingant se, operentur, veniant, sint servi de domo ista: ut omnes vestiti, omnes pasti sint. Cinctoria enim fecit, utique ad opus: nam et ipsa opus faciens, accinxit fortiter lumbos suos. Qui sunt Chananaei? Vicinae gentes populo Israel alienigenae. Aliquando qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Qui eratis aliquando peregrini Testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo, nunc autem cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 13, 12, 19), acceptis cinctoriis operamini in domo dominica, jam facti domestici Dei ex Chananaeis, unde erat et illa mulier modo in Evangelio recitata. Chananaea erat, ad mensam filiorum accedere non audebat, sed tanquam canis micas requirebat. Vide quemadmodum se praecinxerit ad opus. Praecinctorium ejus, fides: hoc laudat ille. O mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 21-28)!

22. Caetera videamus. Fortitudine et decore induta est. Decore, tanquam bysso; fortitudine, tanquam purpura. Quia enim fortis, ideo in passione sanguinea. Et laetata est in diebus novissimis. Laetata est: hic ergo diu tribulata. Nam unde haberet purpurea vestimenta sine tribulatione?

23.---Os suum aperuit attente. Praestet nobis in illa constitutis, ipsam laudantibus, illi cohaerentibus, cum illa et in illa virum ejus exspectantibus, ut et nos aperiamus attente os nostrum; non temere, sed caute, attente, sollicite. Cum timore et tremore multo fui apud vos, Apostolus dixit (I Cor. II, 3): tanquam dicens, Os meum aperui attente. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii (II Cor. VI, 11). Os suum aperuit attente. [PL38.232] Et ordinem posuit linguae suae: laudans creaturam tanquam creaturam, Creatorem tanquam Creatorem, Angelos tanquam Angelos, coelestia tanquam coelestia, terrestria tanquam terrestria, homines tanquam homines, pecora tanquam pecora. Nihil perturbatum, nihil inordinatum. Non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui, non substantiam creaturae sentiens de Creatore: ita ordinate totum loquens, ut non praeponat inferiora potioribus, nec subdat potiora inferioribus.

CAPUT XVI

Disposuit ordinem linguae suae. Nihil pulchrius hoc ordine. Unde et ipsa dicit: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Nolite praepostere agere, nolite perturbare et confundere quae Deus ordinavit. Ordinate in me charitatem. Amate me tanquam me, amate Deum tanquam Deum: ne Deum offendatis propter me, nec me offendatis propter alium quemlibet, nec alium quemlibet propter me. Ordinate in me charitatem. Beata filia ejus in hoc ordine constituta, cujus inter caeteras celebramus hodie passionem, paulo ante audivimus confessionem, ordinans, linguam suam: Honorem, inquit, Caesari quasi Caesari, timorem autem Deo. Os suum aperuit attente, et ordinem posuit linguae suae.

24. Severae, fortes, districtae: non est ubi diffluatur, non amat dissolutionem. Cibos autem pigros non comedit. Merito tantum acquisivit.

25. Hic ergo ista laboriosa, vigilans, sollicita, severe castigans domum suam, surgens de noctibus, intuens lucernam ne exstinguatur, in tribulatione fortis, nondum receptis promissis pavens, brachia sua in fusum confirmans, non pigrum panem manducans: sed post labores istos quasi paupertatis et necessitatis saecularis, quid erit, quia in diebus novissimis laetata est? Quid erit, audire vultis? Audite propter quam spem ardeat lucerna nostra tota nocte, nunc audite. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt. Modo in paupertate vivimus, in paupertate vigilamus; et cum morimur, in paupertate dormimus: sed surgemus et ditabimur. Tunc ditabuntur filii ejus. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt. Compara nunc quaslibet divitias terrae hujus, obnoxias furibus et tineis. Quid te jactas? Quia infirmus es, ideo sunt tibi multa necessaria. Opus est multum vestiaris, quia frigus pati non potes: jumentis utaris, quia pedibus ambulare non potes. Ista fulcimenta sunt infirmitatis, non ornamenta potestatis. Quae illae divitiae sunt Angelorum? Unam vestem habent lucis: nunquam teritur, nunquam sordidatur. Illae sunt verae divitiae, ubi nulla [PL38.233] erit inopia, nulla erit indigentia. Quid modo quaeris hoc, antequam surgas? Si filius es mulieris hujus, attende quando tibi divitiae promittantur. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt. Para te resurrectionis divitias accipere. Noli has amare, ut merearis ad illas venire. Surrexerunt filii ejus, et ditati sunt.

CAPUT XVII

26. Et vir ejus laudavit eam. Nos eam laudabimus, sed non de nostro. Ipse vir ejus laudavit eam. Quando surrexerunt filii ejus, et ditati sunt; attendit eam, et inspexit eam, et laudavit eam. Quis nolit audire quomodo laudaverit? Si tam jucunde audistis, cum laudaretur a nobis; quomodo audiremus, si possemus audire sicut eam laudavit vir ejus? Laudavit eam in resurrectione: cum resurrexerimus, audiemus. An et modo non tacuit laudem ipsius? Haec est ipsa laus, ipsa sequetur. Audiamus, audiamus quemadmodum eam laudaverit vir ejus, videns eam jam cum tanta beatitudine filiorum, divitum in resurrectione mortuorum.

27. Multae, inquit, filiae fecerunt potentiam. Laudes sunt, quibus eam laudat vir ejus. Multae filiae fecerunt potentiam. Quae filiae, quibus haec comparatur? Et non comparatur. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti. Attendite, rogo vos: jam in fine lectionis sumus. Metuo enim ne ibi vos habeam fatigatos, ubi maxime exigo intentos. Audiamus laudes illius. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti, et superposuisti omnes. Tu, inquit, omnes superasti, tu super omnes posuisti. Quae sunt ergo aliae filiae quae fecerunt potentiam, quas ista superavit, et super quas ista superposuit? Aut quam potentiam fecerunt, aut unde ista superavit? Sunt enim malae filiae, quae sunt haereses. Quare filiae? Quia et illae ex ista natae sunt. Sed filiae malae, filiae non similitudine morum, sed similitudine Sacramentorum. Habent et ipsae Sacramenta nostra, habent Scripturas nostras, habent Amen et Alleluia nostrum, habent pleraeque Symbolum nostrum, habent multae Baptismum nostrum: ideo filiae. Sed huic mulieri, vultis nosse, quid alibi dictum sit, in Canticis canticorum? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2). Mirum dictum, easdem et spinas dixit et filias. Et illae spinae faciunt potentiam? Faciunt plane. Non videtis quemadmodum et ipsae haereses orent, jejunent, dent eleemosynas, laudent Christum? Possum dicere, esse ibi pseudoprophetas, de quibus dictum est, Faciunt signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos. Ecce praedixi vobis (Matth. XXIV, 24, 25). Faciunt potentiam et spinae: de qua potentia dicitur, Nonne in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22, et Luc. XIII, 26)? Manducavimus et bibimus, non de quocumque cibo diceret: nostis de quo dicere potuit, vel cibo vel potu. Et virtutes multas fecimus. Faciunt potentiam multae filiae, non negamus: et spinae florem habent, sed fructum non habent. [PL38.234] Haec autem cui dixit, Tu autem superasti et superposuisti omnes, unde superavit, nisi quia non solum florem, sed et fructum habet?

CAPUT XVIII

28. Quem fructum habet? Unde superavit? Dicatur mihi. Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro. Quam supereminentem viam? Quia inde ista superavit, inde ista superposuit omnes. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Loquitur linguis, ad potentiam illam flores pertinent. Si sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, (quanta potentia!) charitatem autem non habeam, nihil sum. Audi adhuc alias potentias, ad florem pertinentes, non ad fructum. Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XII, 31, et XIII, 3). Hanc habet ista supereminentem viam, unde illi dixit, Multae filiae fecerunt potentias. Multae locutae sunt linguis, scierunt omnia sacramenta, fecerunt virtutes multas, daemonia excluserunt, res suas pauperibus distribuerunt, corpora sua ignibus tradiderunt. Infra te sunt, quia charitatem non habuerunt. Tu autem superasti et superposuisti omnes: non solum flore, sed et fructu gravida, fructu abundans. Vide ipsum botrum, unde incipiat. Cum enumeraret opera carnis, Fornicationes, inquit, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, comessationes, ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: enumeratis omnibus spinis in ignem mittendis, Fructus autem spiritus est, inquit, charitas; et ab hoc capite, ab hac tanquam radice caetera contexuntur, Gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia (Galat. V, 19-23). Unde iste botrus pulcher? Quia pendet a charitate. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti et superposuisti omnes.

CAPUT XIX

29. In illis quid remansit? Falsae gratiae, et vana species mulieris. Quia si charitatem non habeo, factus sum aeramentum sonans, et cymbalum tinniens: nihil sum, nihil mihi prodest. Falsae sunt ergo gratiae, et vana species mulieris. Mulier enim sapiens benedicitur. Ista quae quaesivit quid intelligeret, quae intellectum custodivit, ista sapiens, ista benedicitur: non illae falsae species, non illa vana gratia. Sapiens mulier benedicitur. Timorem autem Domini ipsa collaudat. Ipsa quae benedicitur, collaudat aliquid unde benedicatur, quia sapiens est. Quid collaudat? Timorem Domini, quo perducta est ad sapientiam. Initium enim sapientiae, timor Domini (Psal. CX, 10): Timorem autem Domini ipsa collaudat. Laboriosa tot noctibus, inter tot scandala patiens, provida ad exspectandum, [PL38.235] fortis ad tolerandum, constans ad perseverandum: laboribus finitis, Date illi de fructibus manuum suarum. Fecit, fecit: digna est recipere. Date illi de fructibus manuum suarum, Quid date? Venite, benedicti Patris mei. Date illi de fructibus manuum ejus. Quid date? Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ecce quid date. De quibus fructibus manuum ejus? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 34, 35). Date illi de fructibus manuum ejus.

CAPUT XX

30. Et quod illi deinde negotium erit, finitis laboribus? Et laudetur in portis vir ejus. Ipse erit portus laborum nostrorum, videre Deum, et laudare Deum. Non ibi dicetur: Surge, labora, vesti servos, vesti te ipsam, ornare purpura, da escas famulis, attende ne lucerna exstinguatur, sollicita esto, surge de noctibus, aperi pauperi manum, trajice de colo in fusum. Non erunt opera necessitatis, ubi nulla necessitas. Non erunt opera misericordiae, ubi nulla miseria. Non frangis panem pauperi, ubi nemo mendicat. Non suscipis peregrinum, ubi omnes in patria sua vivunt. Non visitas aegrum, ubi omnes perpetuo sani sunt. Non vestis nudum, ubi omnes aeterna luce vestiti sunt. Non sepelis mortuum, ubi omnes sine termino vivunt. Nec tamen ista non agens, nihil agis: videbis enim quem desiderasti, et sine defectu laudabis. Istum accipies fructum. Tunc erit una illa quam petisti: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Et quid ibi facies? Ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4). Et laudetur in portis vir ejus. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).

SERMO XXXVIII. De verbis Ecclesiastici II, 1-5, Fili, accedens ad servitutem Dei, etc. Et de verbis Psalmi XXXVIII, 7, Quanquam in imagine ambulat homo, etc. De continentia et sustinentia

CAPUT PRIMUM

1. Duae virtutes hujus vitae. Duo sunt quae in hac vita veluti laboriosa nobis praecipiuntur, continere et sustinere. Jubemur enim continere ab his quae in hoc mundo dicuntur bona, et sustinere ea quae in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocatur: duae virtutes quae mundant animam, et capacem faciunt divinitatis. In frenandis libidinibus et coercendis voluptatibus, ne seducat quod male blanditur, et enervet quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenae, et usque ad finem quaerere felicitatem, quae non habet finem. Ut autem est continentiae, felicitati mundi non credere: ita sustinentiae est, infelicitati mundi non cedere. Sive ergo in affluentia [PL38.236] rerum simus, sive in angustia, exspectandus est Dominus, qui et quod vere bonum et suave est det, et quod vere malum est avertat a nobis.

2. Bona et mala bonis et malis communia. Scandalum de felicitate malorum. Bona Dei quae promittit justis, in fine servantur: et mala quae minatur impiis, in fine servantur. Bona et mala quae versantur et miscentur in saeculo, nec boni soli habent, nec soli mali. Quidquid boni in hoc mundo dixeris, habent boni, habent et mali: veluti salutem ipsam corporis, et boni habent et mali. Divitias et apud bonos invenies, et apud malos. Successum filiorum, et bonorum et malorum donum videmus esse commune. Vitam longam diu vivunt boni quidam, diu vivunt et mali quidam. Et quaecumque alia numerare volueris in hoc saeculo bona, permixte invenis apud bonos et malos. Rursum quaecumque aspera, quaecumque tristia, et boni patiuntur et mali; famem, morbos, dolores, et damna, oppressiones, orbitates: communis haec est omnium materies lacrymarum. Facile est ergo hoc videre, et bona saeculi apud bonos et malos esse, et mala saeculi bonos malosque perferre. Et ideo quorumdam pedes in via Dei titubant, et exorbitare conantur. Multi enim deviant et exorbitant, cum instituerint et proposuerint animo, propterea servire Deo, ut bonis terrenis abundent, et malis careant, eaque devitent. Cum enim sibi hoc proposuerint, et hanc mercedem constituerint pietatis et religionis suae; quando viderint se laborare, et florere iniquos, quasi perdiderint mercedem, quasi eos fefellerit qui vocavit, quasi frustra opus indixerit qui in mercede decepit, renuntiant Deo. Et quo se miseri convertunt, avertentes se ab illo a quo facti sunt, et inhaerentes illis quae facta sunt? Cum coeperit perire quod factum est, ubi erit amator temporis, qui perdidit aeternitatem?

CAPUT II

3. Fides hic necessaria. Tempus fidei et tempus speciei. Proinde propter illa bona, quae non dabit Deus nisi bonis, et propter illa mala, quae non inferentur nisi malis, quia in fine apparebunt utraque, credi sibi vult Deus. Quae enim merces fidei, aut quod omnino vel nomen fidei, si modo vis videre quod teneas? Non debes ergo videre quod credas; sed credere quod videas; credere quamdiu non vides, ne cum videris erubescas. Ergo credamus, dum tempus est fidei, antequam sit tempus speciei. Sic enim dicit Apostolus, Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus (II Cor. V, 6, 7). Ergo per fidem ambulamus, quamdiu credimus quod non videmus: tenebimus autem speciem, cum viderimus facie ad faciem, sicuti est. Tempus fidei et tempus speciei Joannes etiam apostolus in Epistola sua distinguit, dicens: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Hoc tempus est fidei: videte tempus speciei. Scimus, [PL38.237] inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2).

4. Tempus fidei laboriosum. Laboriosum est fidei tempus: quis negat? Laboriosum est, sed hoc est opus cujus illa merces est. Noli piger esse in opere, cujus mercedem desideras. Si quem enim et tu ipse mercenarium conduxisses, non ante mercedem numerares, quam in opere exerceres. Diceres ei, Fac, et accipe: non tibi diceret, Da, et facio. Sic ergo et Deus. Tu non fallis mercenarium tuum timens Deum; te ipse Deus fallet, qui jubet ne fallas mercenarium? Tamen tu quod promiseris potes et non dare; et si non est in corde tuo dolus falsitatis, est tamen in fragilitate humana inopia difficultatis. Quid de Deo timeamus, qui nec fallere potest, quia veritas est, et abundat omnibus, quia fecit omnia?

CAPUT III

5. Fides primum praeceptum. Vita hominis crescendo decrescit. Credamus ergo Deo, fratres. Hoc est primum praeceptum, hoc est initium religionis et vitae nostrae, fixum habere cor in fide, et figendo cor in fide vivere bene, abstinere ab omnibus seductoriis, sustinere mala temporalia; et quamdiu illa blandiuntur et illa minantur, adversum utrumque inconcussum habere cor, ne in illa defluas, ne in illa frangaris. Habendo ergo continentiam, habendo etiam sustinentiam, cum bona temporalia transierint, et mala quae inferantur non erunt; habebis omne bonum, habebis nullum malum. Ideo in lectione quid nobis dictum est? Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis vita tua. Non ut modo, sed ut in novissimis vita tua crescat: ut crescat in novissimis vita tua. Quantum, putamus, crescit? Ut fiat aeterna. Modo enim vita humana, quamdiu producitur et videtur produci, decrescit potius quam crescit. Attendite et videte, ratiocinamini et videte quia decrescit. Natus est homo: verbi gratia, constituit illi Deus vitae suae septuaginta annos: Accedit illi vita, dicimus, crescendo. Accedit, an decedit? Ecce de septuaginta annis vixit sexaginta, remanserunt decem: diminutum est quod erat propositum; et quanto plus vivit, tanto minus illi restat. Ideoque vivendo hic decrescit vita, non crescit. Tene quod tibi promisit Deus, ut crescat in novissimis vita tua.

CAPUT IV

6. Laborant pro cupiditatibus suis, laborare nolunt pro Dei promissis. Deinde sequitur quod lectum non est: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis (Eccli. II, 1-5). Durum videtur, defecisti. Nonne illud quod non deficit perdidisti? Multi multa patiuntur propter pecuniam perituram, et tu non vis pati propter vitam mansuram? Sic recusas laborare pro Dei promissis, quasi non labores pro cupiditatibus tuis. Quanta patiuntur [PL38.238] pro sua iniquitate latrones? quanta patiuntur pro suis sceleribus perditi, pro sua nequitia luxuriosi, pro sua avaritia negotiatores mare transmeantes, ventis tempestatibusque corpus et animam committentes, sua relinquentes, ad ignota currentes? Judex si pronuntiat exsilium, poena est: avaritia jubet exsilium, et laetitia est? Quid ergo magnum tibi imperat sapientia, quod non posset imperare avaritia? Et tamen cum imperat avaritia, facis. Et cum feceris quod imperat avaritia, quid habebis? Plenam domum auro et argento. Non legisti, Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur; thesaurizat, et nescit cui ea colligat? Quare ergo cantasti et dixisti Deo, Auribus percipe lacrymas meas (Psal. XXVIII, 7, 13)? Quare tu non percipis auribus verba ejus, a quo vis percipi lacrymas tuas? Si accusaveris avaritiam tuam, invitabit ad sapientiam suam. Sed cum susceperis jugum sapientiae, laboriosa erit? Laboriosa plane: sed vide quo fine, qua mercede. Numquid quae per sapientiam colligis, nescis cui colligas ea? Tibi colligis. Expergiscere, evigila, habeto cor formicae (Prov. VI, 6). Aestatis tempus est, collige quod tibi ad hiemem prosit. Quando tibi bene est, tunc disce unde sustenteris quando tibi male est. Bene tibi, aestas est: noli esse piger, collige grana de area dominica, verba Dei de Ecclesia Dei, et reconde intus in corde. Nunc tibi quidem bene est: veniet et quando sit male. Omni homini veniet tribulatio: etsi omnia terrena sunt ei, certe cum coeperit mori, per tribulationem transit ad aliam vitam. Quis enim est qui dicat, Bene mihi erit, et non moriar?

CAPUT V

7. Timor mortis diviti homini est continua tribulatio. Quamvis, si amas vitam, et mortem times, ipse timor mortis, hiems quotidiana est. Et tunc maxime pungit timor mortis, quando nobis bene est. Nam quando male est nobis, non timemus mortem. Quando nobis bene est, tunc magis timemus mortem. Ideo ille dives, quem delectabant multum divitiae suae (habebat enim magnas divitias et magnas possessiones), credo quod interpellabatur timore mortis, et inter delicias contabescebat. Cogitabat enim se illa bona relicturum; congregaverat, et nesciebat cui: et aliquid cupiebat aeternum, et venit ad Dominum, et ait illi, Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Bene est mihi, sed labitur quod teneo; bene est mihi, sed subito non erit quod habeo: dic mihi unde habeam quod semper erit; dic mihi quomodo perveniam ad id quod non perdam. Et Dominus illi: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Quaesivit quae mandata. Audivit. Respondit se a sua juventute omnia servasse. Ait illi Dominus consiliarius vitae aeternae: Unum tibi deest; [PL38.239] si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Non enim dixit, Perde; sed, vende et veni, sequere me (Matth. XIX, 16-22). Ille qui delectabatur divitiis suis, et propterea quaerebat a Domino quid boni faceret, ut vitam aeternam consequeretur, quia a deliciis ad delicias migrare cupiebat, et has quibus delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos. Noluit credere Domino quia potest servare in coelo, quod periturum est in terra. Noluit esse verus amator thesauri sui. Male tenendo, perdidit: multum diligendo, amisit. Nam si bene illum diligeret, in coelum migraret, quo ipse postea sequeretur. Domum illi Deus ostendit ubi migraret, non locum ubi perderet: secutus enim ait, Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Id. VI, 21).

CAPUT VI

8. Divitiae in tuto ponuntur, dum erogantur. Eleemosyna pium fenus Deo. Sed videre volunt homines divitias suas? Fac quod in terra thesaurizent, numquid non timent videri divitias suas? Effodiunt et obstruunt et cooperiunt eas: et cum obstruxerint et cooperuerint, numquid vident quod habent? Nec ipse videt: optat ut lateat, timet ne pateat. Esse vult dives in opinione, non in veritate. Quasi sufficit habere in conscientia, quod servat in terra? O quanto major tibi et melior conscientia erit, si servaveris in coelo! Hic cum obrueris in terra, times ne sciat servus tuus et auferat et fugiat: hic times ne auferat tibi servus tuus; ibi non times, quia bene tibi servat Dominus tuus. Sed habeo, inquis, servum fidelem, qui et noverit, et non prodat, et non tollat. Compara illum Domino tuo. Si fidelem servum invenisti, Dominus tuus quando te fefellit? Etsi non potest servus tuus tollere, potest tamen perdere: Dominus tuus nec tollere nec perdere potest, nec perire permittit. Servat tibi, manet tibi; liberat te, manentem te facit; nec perdet te, nec perdet quod ei commendaveris. Veni, inquit, accipe quod apud me posuisti. Absit. Non hoc tibi dicit Deus. Ego, inquit tibi, qui te prohibui fenerare, feneratus sum a te. Volebas enim fenore crescere, et dabas homini ut tibi plus redderet, quando accipiebat gaudens, et quando reddebat plorans. Hoc volebas, et ego prohibebam: dixi enim, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5). Prohibebam te a fenore: jubeo tibi fenus, me fenera. Hoc tibi dicit Dominus tuus: Pauca vis dare, et plura accipere: relinque hominem, qui plangit, quando exigis; me inveni, qui gaudeo, quando reddo. Ecce adsum: da, et sume; tempore redditionis reddam tibi. Et quid reddam? Pauca dedisti, plura sume: terrena dedisti, coelestia sume: temporalia [PL38.240] dedisti, aeterna sume: mea dedisti, me ipsum sume. Quid enim dedisti, nisi ex eo quod a me accepisti? Quod dederis non reddo, qui unde dares dedi? qui te ipsum qui dares dedi; qui tibi Christum cui dares dedi, qui tibi diceret, Quando uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti (Matth. XXV, 40). Ecce cui das, pascit et esurit propter te: donat, et eget. Quando donat, vis accipere: quando eget, non vis dare. Eget Christus, quando eget pauper: qui omnibus suis vitam aeternam paratus est dare, in unoquoque paupere temporaliter dignatus est accipere.

CAPUT VII

9. Divitiae in coelum praemittendae Pauperes, laturarii. Et consilium dat quo migres: dedit enim consilium quo migrare debeas. Migra de terra in coelum, ne perdas. Quam multi enim quod servabant perdiderunt, et nec sic correcti in coelo ponere didicerunt. Si forte tibi aliquis diceret, Migra divitias tuas ab Occidente in Orientem, si non vis ut pereant; aestuares, laborares, satageres, attenderes quanta essent quae haberes, videres te multiplicitate rerum tuarum facile in longinqua migrare non posse: et forte fleres, quia ire cogereris, et quomodo tecum tolleres quod collegeras non invenires. In longinquiora te migrare jussit, qui non ait, Migra ab Occidente in Orientem; sed, Migra de terra in coelum. Aestuas, quasi difficultatem majorem tibi videris pati, et dicis tibi: Si non inveniebam jumenta et naves, quibus ab Occidente migrarem ad Orientem; quomodo inveniam scalas, quibus a terra migrem in coelum? Noli, inquit, tibi Deus, laborare, noli laborare: qui te divitem feci, qui tibi quod dares dedi, laturarios tibi pauperes feci. Si, verbi gratia, invenires aliquem inopem de trans mare, aut quo ire velles, invenires inde civem aliquem necessitatem patientem, diceres tibi: Civis iste inde est quo ego volo ire; eget hic, do illi quod ibi mihi reddat. Ecce eget hic pauper, civis est regni coelorum: quid dubitas facere trajectitium? Si enim dant qui hoc faciunt, ut plura accipiant, cum ad ea loca venerint, unde est ille qui accepit; faciamus et nos.

CAPUT VIII

10. Fides in corde, quasi Christus in navi dormiens, excitanda. Hoc fit, si credamus, si fidem excitemus. Nam vane conturbamur. Quare vane conturbamur? Quia dormiente Christo in navi, pene naufragaverunt discipuli. Dormiebat Jesus, et turbabantur discipuli. Venti saeviebant, fluctus excitabantur, navis mergebatur (Matth. VIII, 23-27). Quare? Quia Jesus dormiebat. Sic et tu, quando tempestates tentationum saeviunt in isto saeculo, turbatur cor tuum, tanquam navis tua. Quare, nisi quia dormit fides tua? Sic enim Paulus apostolus dicit, quia habitat Christus per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17). Excita ergo Christum in corde tuo, vigilet fides tua, tranquilletur conscientia tua, et liberatur navis tua. Senti, quoniam qui promisit verax est. Nondum ostendit; quia nondum est tempus ut ostendat. [PL38.241] Multa jam tamen ostendit: Christum suum promisit, et dedit: resurrectionem ejus promisit, et dedit: Evangelium suum promisit, et dedit: Ecclesiam suam toto orbe diffundendam promisit, et dedit: tribulationes ipsas et aggeres calamitatum in rebus humanis praedixit, et ostendit. Quanta sunt quae restant? Implentur quae promissa sunt, implentur quae praedicta sunt: et titubas ne non veniat quod restat? Tunc timere deberes, si quod praedictum est non videres. Bella sunt, fames sunt, contritiones sunt. Regnum super regnum est, terrae motus sunt, calamitatum sunt exaggerationes, abundantia scandalorum, frigus charitatis, copia iniquitatis. Haec omnia lege, praedicta sunt. Lege, vide, quia omnia quae vides praedicta sunt: et crede te visurum esse quod nondum venit, numerans quanta venerunt. Tu autem videndo Deum ostendere quae praedixit, non credis daturum esse quod promisit? Ibi credere debes, ubi turbari coepisti.

11. Mundus amatores suos relinquit. Si finis mundi est, migrandum est de mundo, non amandus est mundus. Ecce turbatur mundus, et amatur mundus. Quid, si tranquillus esset mundus? Formoso quomodo haereres, qui sic amplecteris foedum? Flores ejus quomodo colligeres, qui ab spinis non revocas manum? Non vis relinquere mundum, relinquit te mundus, et sequeris mundum. Cor ergo mundemus, charissimi: et non perdamus sustinentiam; sed percipiamus sapientiam, et teneamus continentiam. Transit labor, venit requies: transeunt falsa deliciosa, et venit bonum quod concupivit anima fidelis, cui inardescit et suspirat omnis peregrinus in saeculo: patria bona, patria coelestis, patria contemplationis Angelorum; patria ubi nullus civis moritur, quo nullus hostis admittitur; patria ubi habeas sempiternum Deum amicum, ubi nullum timeas inimicum.

SERMO XXXIX. De eo quod scriptum est Ecclesiastici, V, 8, 9, Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Et de verbis Apostoli, I Tim. VI, 7-19, Nihil intulimus in hunc mundum, etc

CAPUT PRIMUM

1. Audivimus, fratres, per prophetam dicentem Dominum, Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te. Promisit tibi, quoniam quo die conversus fueris, obliviscitur mala tua praeterita: sed numquid vitam crastini diei promisit tibi? An forte non tibi illam promisit Deus, et promisit illam tibi mathematicus, ut damnet et te et illum Deus? Diem mortis incertum salubriter constituit Deus: diem ultimum suum quisque salubriter cogitet. Misericordia Dei est quia nescit homo quando moriatur. Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies.

[PL38.242] 2. Contemptus mundi. Sed tenet mundus, illecebrae circumquaque blandiuntur; delectat pecuniae magnitudo, delectat honoris fulgor, delectat potentiae terror: delectant ista; sed audiatur Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus. Honor te debet quaerere, non tu ipsum. Debes enim in loco humiliori discumbere, ut qui te invitavit, faciat te ad honoratiorem locum ascendere (Luc. XIV, 10). Si autem noluerit, ubi recumbis, manduca: quia nihil intulisti in hunc mundum. Parum est tibi quia de alieno manducas? Discumbe ubicumque, et manduca. Dicturus es, De meo. Audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Ad mundum venisti, plenam mensam invenisti. Sed Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1).

CAPUT II

3. Nam qui volunt, inquit, divites fieri. Non dixit, Qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri: cupiditates accusavit, non facultates. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Pecunia delectat, ista non times? Bona res est pecunia, bona res est magna pecunia. Incidunt in tentationem: non times? In desideria multa incidunt stulta et noxia: non times? Desideria quo ducunt, time. Quid est, quo ducunt? Quae mergunt, inquit, homines in interitum et perditionem. Et adhuc surdus es? Interitum et perditionem non times? Sic Deus tonat, et stertis?

4. Vermis divitiarum superbia. Caeterum his qui jam divites sunt, adhuc consilium dedit Apostolus: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi non superbe sapere. Vermis divitiarum superbia est. Difficile est ut non sit superbus, qui dives est. Tolle superbiam, divitiae non nocebunt. Sed attende quid inde facere debeas, ne vacet apud te quod largitus est Deus. Non superbe sapere: istud vitium tolle. Neque sperare in incerto divitiarum: tolle et hoc vitium. Cum abstuleris ista, exerce opera bona. Quae? Audi: Divites sint, inquit, in operibus bonis, non sperent in incerto divitiarum. Sed ubi sperent? In Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Mundum praestat Deus pauperi, praestat et diviti. Numquid quia dives est, duos ventres impleturus est? Attendite, et videte quoniam de datis Dei pauperes saturati dormiunt. Qui pascit vos, pascit et illos per vos.

CAPUT III

5. Divitiarum usus in operibus bonis. Ergo non ametur pecunia: sed si jam habetur, hoc inde fiat. Divites estote, qui illam habetis. Sed ubi divites? In operibus bonis. Facile, inquit, tribuant, communicent. Hic jam avaritia contrahit se, quando audit, Facile tribuant, communicent: veluti aqua frigida perfunditur, rigescit, stringit sinum, et dicit, Non perdo labores meos. Infelix, perdere non vis labores tuos? Ecce morieris, et qui nihil huc attulisti, nihil hinc potes auferre: cum nihil abstuleris, [PL38.243] nonne perdidisti omnes labores tuos? Audi ergo consilium Dei. Non terrearis, quia dixit, Facile tribuant, communicent. Audi quod sequitur. Exspecta, noli contra me claudere ostium, nec aditum cordis tui; exspecta. Vis nosse, Facile tribuant, communicent, quia non perdes, et hoc solum non perdes? Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Ista ergo quae te delectat, falsa vita est: quasi in somnis hic vivis. Si quasi in somnis hic vivis, evigilaturus es quando morieris, et sic nihil habes invenire in manibus tuis. Quomodo si mendicus dormiat, et in somnis illi veniat haereditas; nihil illo felicius antequam surgat. Videt se in somnis tractare manibus vestes egregias, pretiosa vasa aurea et argentea, intrare in amoenissima et amplissima praedia, obsequi sibi magnas familias: evigilat, et plorat. Et quomodo vigilans accusat hominem qui illum exspoliavit, sic ille accusat qui illum excitavit. Apertissime hinc locutus est Psalmus: Dormierunt, inquit, somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6), posteaquam finierunt somnum suum.

CAPUT IV

6. Quia ergo nihil attulisti, nihil hinc ablaturus es. Mitte sursum quod invenisti, et non perditurus es. Da Christo: Christus enim hic voluit accipere. Da Christo, et non perdis. Non perdis, si commendas servo tuo; et perdis, si commendas Domino tuo? Non perdis, si commendas servo tuo quod acquisisti; et perdes, si commendes Domino tuo quod accepisti ab ipso Domino tuo? Egere hic voluit Christus, sed propter nos. Omnes pauperes quos videtis; potuit illos Christus pascere, quomodo per corvum Eliam pavit: tamen et ipsi Eliae subtraxit corvum, ut a vidua pasceretur non Eliae praestitit, sed viduae (III Reg. XVII, 6). Quando ergo Deus pauperes facit, quia ipse non vult ut ipsi habeant; quando facit pauperes, probat divites. Sic enim scriptum est: Pauper et dives occurrerunt sibi. Ubi sibi occurrerunt? In hac vita. Natus est ille, natus est et ille: invenerunt se, occurrerunt sibi. Et quis fecit illos ambos? Dominus (Prov. XXII, 2). Divitem, unde pauperem adjuvaret; pauperem, unde divitem probaret. Pro viribus suis quisque faciat: non sic faciat, ut ipse patiatur angustias. Non hoc dicimus. Superflua tua necessaria sunt alii. Audistis modo, cum Evangelium legeretur: Quicumque dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis meis propter me, non perdet mercedem suam (Matth. X, 42). Regnum coelorum venale proposuit, et pretium ejus calicem aquae frigidae esse voluit. Sed quando pauper est qui facit eleemosynas, tunc debent eleemosynae ejus esse calix aquae frigidae. Qui plus habet, plus faciat. Vidua illa de duobus minutis fecit (Marc. XII, 42): Zacchaeus dimidium rerum suarum dedit, et ad reddendas fraudes suas, aliud dimidium reservavit (Luc. XIX, 8). Eleemosynae illis prosunt, qui vitam mutaverunt. Das enim Christo egenti, ut peccata tua redimas praeterita. Nam si ideo [PL38.244] das, ut liceat tibi semper impune peccare; non Christum pascis, sed judicem corrumpere conaris. Ergo ad hoc facite eleemosynas, ut vestrae orationes exaudiantur, et adjuvet vos Deus ad vitam in melius commutandam. Et qui commutatis eamdem vitam, in melius commutate; ut per eleemosynas et orationes deleantur mala vestra praeterita, et futura bona veniant sempiterna.

SERMO XL. De eodem loco Ecclesiastici V, 8, Ne tardes converti ad Deum, etc. In eos qui conversionem de die in diem differunt, quorum alii male sperando, alii desperando pereunt

CAPUT PRIMUM

1. Sustinere Dominum quid. Frequenter, fratres, cum Psalmista cantavimus, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Quid est, Sustine Dominum? Ut tunc accipias, quando dabit; non tunc exigas, quando vis. Tempus dandi nondum est: sustinuit te, sustine illum. Quid est quod dixi, Sustinuit te, sustine illum? Si jam juste vivis, si jam ad illum conversus es, si tibi displicent facta tua praeterita, si jam placuit tibi eligere vitam bonam novam; noli festinare exigere. Sustinuit te, ut mutares vitam malam: sustine illum, ut coronet vitam bonam. Nam si et ille non sustineret, non esset cui daret. Sustine ergo, quia sustentatus es.

2. Conversionem alii sperando, alii desperando differentes. Tu vero qui non vis corrigi, o quisquis hic es qui adhuc non vis corrigi; quasi unus sit: magis dicere debui, Quicumque hic estis. Tu tamen qui hic es, qui non statuisti corrigi: sic loquar quasi ad unum, Quisquis non vis corrigi, quid tibi promittis? Desperando peris, an sperando? Quisquis desperando peris, hoc dicis in animo tuo: Iniquitas mea super me est, in peccatis meis contabesco; quae mihi spes est vivendi? Audi prophetam dicentem, Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Qui sperando peris, hoc dicis in animo tuo: Bonus est Deus, misericors est Deus, ignoscit omnia, non reddit mala pro malis. Audi Apostolum dicentem, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. II, 4)?

3. Plerique male sperando differunt. Quid ergo restat? Quia si obtinuimus apud te aliquid, si intravit in cor quod dixi; video quid mihi respondeas. Verum est, nec despero, ut desperando peream; nec spero male, ut sperando peream. Non mihi dico: Iniquitas mea super me est, jam nullam spem habeo. Nec mihi illud dico: Bonus est Deus, nemini reddit mala. Nec illud dico, nec illuc dico: premit me Propheta, [PL38.245] premit me Apostolus.

CAPUT II

Et quid dicis? Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo. Isti sunt qui nos fatigant: plurimi sunt, molesti sunt. Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo, postea quando me correxero, utique verum est quod dixit Propheta, Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat. Quando conversus fuero, delebit omnia mala mea: quare non addo aliquid voluptatibus meis, et vivo quantum volo, quomodo volo, postea me conversurus ad Deum?

4. Poenitentia in crastinum non differenda. Quare hoc dicis, frater? quare? Quia promisit Deus indulgentiam, si me mutavero. Video, scio, promisit Deus indulgentiam; per sanctum Prophetam hanc promittit, et per me minimum servum suum promittit, verum est quod promittit, hanc promisit per unicum Filium suum. Sed quid vis addere dies malos diebus malis? Sufficiat diei malitia sua (Matth. VI, 34). Malus dies hesternus, malus et hodiernus, malus et crastinus. An putas esse bonos dies, quando facis satis voluptatibus tuis, quando in luxuriis enutris cor tuum, quando insidiaris alienae pudicitiae, quando fraude contristas proximum tuum, quando commendata negas, quando falsum pro nummo juras? Quando exhibes tibi bonum prandium, ideo putas quia bonum diem ducis? Unde fieri potest ut dies bonus sit, cum malus sit homo? Malos dies vis addere malis diebus?

5. Idem tractatur argumentum. Rogo, aliquantum, inquit, dimittatur mihi. Quare? Quia promisit mihi Deus indulgentiam.

CAPUT III

Sed crastino die te victurum nemo tibi promisit. Aut lege mihi, quomodo legis Prophetam, Evangelium, Apostolum, quia cum te converteris, delet Deus omnes iniquitates tuas: lege mihi ubi tibi promissus est crastinus dies, et vive crastino die male. Quanquam, frater meus, non tibi hoc debui dicere. Longa erit forte vita tua: si longa erit, bona sit. Quare vis habere longam vitam et malam? Aut longa non erit; et illa longa debet te delectare, quae non habet finem: aut longa erit; et quid mali erit, quia diu bene vixisti? Tu male vis diu vivere, bene non vis? Et tamen crastinum diem nemo tibi promisit. Corrige te, audi Scripturam: Ne tardes converti ad Deum. Verba ista mea non sunt: sed et mea sunt. Si amo, mea sunt: amate, et vestra sunt. Sermo iste quem modo dico, Scripturae sanctae est: si contemnis illum, adversarius tuus est. Sed audi Dominum dicentem, Concorda cum adversario tuo cito (Matth. V, 25). Audiant omnes, verba recito Scripturae divinae. O male dilator, o crastini male appetitor, audi Dominum dicentem, audi Scripturam sanctam praedicentem. De isto loco speculator sum. Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Vide si non vidit illos, vide si non inspexit illos qui dicunt, Crastino bene vivo, hodie male vivam. Et cum cras venerit, hoc dicturus es. Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te. Numquid ego [PL38.246] hoc scripsi? Numquid ego delere illud possum? Si delevero, timeo deleri. Tacere illud possum: timeo tacere. Praedicare cogor: territus terreo. Timete mecum, ut gaudeatis mecum. Ne tardes converti ad Deum Domine, vide quia dico: Domine, scis quia terruisti me, cum tuus Propheta legeretur. Domine, nosti in illa cathedra timorem meum, cum tuus Propheta legeretur. Ecce dico, Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te. Sed nolo perdat te.

CAPUT IV

6. Excitandus aegrotus etiam nolens. Nolo mihi dicas, Perire volo: quia ego nolo. Melius est ergo, Nolo meum, quam, Volo tuum. Si lethargicus pater tuus aegrotaret inter manus tuas, et tu adesses juvenis aegrotanti seni, et diceret medicus, Periclitatur pater tuus; somnus iste gravedo est quaedam lethalis; observa eum, noli eum permittere dormire; si videris eum dormire, excita eum; si parum est excitare, vellica; si et hoc parum, stimula eum, ne moriatur pater tuus: adesses juvenis seni onerosus. Ille in dulcem morbum resolutus iret, oculos gravedine illa premente clauderet, tu contra clamares patri: Noli dormire. At ille: Dimitte me, dormire volo. Et tu: Sed medicus dixit, Si voluerit dormire, non dormiat. At ille: Rogo, dimitte me, mori volo. Sed ego nolo, dicit filius patri. Cui? Utique optanti se mori. Et tamen vis differre mortem patris tui, et aliquanto diutius vivere cum morituro sene patre tuo. Dominus tibi clamat: Noli dormire, ne in aeternum dormias; evigila, ut mecum vivas, et patrem habeas quem non efferas. Audis, et surdus es.

7. Quid ego feci speculator? liber sum, non vos gravo. Scio dicturos quosdam: Quid nobis voluit dicere? Terruit, gravavit nos, reos nos fecit. Imo a reatu volui liberare. Foedum est, turpe est: nolo dicere malum, nolo dicere periculosum, nolo dicere exitiosum: turpe est ut vos fallam, si Deus me non fallit.

CAPUT V

Dominus mortem minatur impiis, nequissimis, fraudatoribus, sceleratis, adulteris, voluptatum inquisitoribus, suis contemptoribus, de temporibus murmurantibus et mores suos non mutantibus: Dominus illis mortem minatur, gehennas minatur, interitum sempiternum minatur. Quid volunt, ut ego promittam quod ille non promittit? Ecce dat tibi securitatem procurator: quid tibi prodest, si paterfamilias non acceptet? Procurator sum, servus sum: vis dicam tibi, Vive quomodo vis, Dominus te non perdet? Securitatem tibi procurator dedit: nihil valet securitas procuratoris. Utinam Dominus tibi daret, et ego te sollicitum facerem! Domini enim securitas valet, etiamsi nolim; mea vero nihil valet, si ille noluerit. Quae est autem securitas, fratres, vel mea vel vestra, nisi ut Domini jussa intente et diligenter audiamus, et promissa fideliter exspectemus? In his fatigamur, quia homines sumus: ipsius adjutorium [PL38.247] imploremus, ad illum ingemiscamus. Preces nostrae non sint pro rebus saecularibus praetereuntibus, transitoriis, et vice vaporis evanescentibus: sed sint preces nostrae pro ipsa implenda justitia, et sanctificatione pro nomine Dei: non pro vincendo vicino, sed pro vincenda libidine: non pro sananda carne, sed pro domanda avaritia. Hinc sint preces nostrae: intus nos adjuvent luctantes, ut coronent vincentes.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 210-247 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22