1. Stephanus toti Ecclesiae datus ad exemplum. Stephani sincerissima castitas. Hesterno die Natalem habuimus [PL39.2138] Domini Salvatoris; hodie summa devotione veneramur sancti martyris Stephani passionem: hesterno, redimimur ad praemium; hodierno, provocamur ad exemplum. Bene ergo hesternae solemnitati festivitas hodierna conjuncta est; ut illa credentes eveheret ad vitam, haec confitentes duceret ad coronam. Omni ergo Ecclesiae beatus Stephanus datus est ad profectum. Adhuc laicus diaconii meruit electionem, et levita martyrii obtinuit principatum. In plebe adhuc positus erat; sed jam virtutibus eminebat. Humilis erat loco; sed celsus fide. Discipulus erat ordine; sed factus est magister exemplo. Quos sequebatur devotione fidei, praecessit velocitate martyrii. Scriptum est enim de eo in Actibus Apostolorum, quod ad ministerium viduarum sit ab Apostolis deputatus (Act. VI). In hoc etiam quod praepositus est feminis, testimonium meruit sincerissimae castitatis. Beatus ergo erit, charissimi fratres, qui hunc sectatus, qui hunc imitatus fuerit: et pudicitiae enim palmam, et martyrii consequetur coronam.

2. Cur Filium hominis, non Filium Dei videre se testatus est. De quo et lectio Actuum Apostolorum, quae nobis hodie lecta est, dilectissimi fratres, cum plurimum habeat in ipsa specie admirationis, non minus tamen continet in mysterio dignitatis. Ecce, inquit beatus Stephanus, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Id. VII, 55). Considerate attentius, dilectissimi fratres, cum beatus Martyr Dominum Jesum Christum ad dexteram Dei Patris stare vidisset, cur sese Filium hominis videre testatus est, et non potius Filium Dei; cum utique plus delaturus Domino honoris videretur, si se Dei potius quam hominis Filium videre dixisset? Sed certa ratio postulabat, ut hoc ita et ostenderetur in coelo, et praedicaretur in mundo. Omne enim Judaeorum scandalum in hoc erat, cur Dominus noster Jesus Christus, qui secundum carnem erat filius hominis, esse etiam Dei Filius diceretur. Ideo ergo pulchre Scriptura divina Filium hominis ad dexteram Dei Patris stare memoravit, ut ad confutandam Judaeorum incredulitatem ille Martyri ostenderetur in coelo, qui a perfidis negabatur in mundo: et illi testimonium coelestis Veritas daret, cui fidem terrena impietas derogaret.

3. Si distant inter se martyres, praecipuus est Stephanus. Unde licet juxta Psalmum qui lectus est, pretiosa sit in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15), si quid tamen distare inter martyres potest, praecipuus videtur esse, qui primus est. Nam cum sanctus Stephanus ab Apostolis diaconus ordinatus sit (Act. VI, 5), Apostolos ipsos beata ac triumphali morte praecessit: ac sic qui erat inferior ordine, primus factus est passione; et qui erat discipulus gradu, magister coepit esse martyrio, complens illud quod beatus propheta in Psalmo qui lectus est dixit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Retribuere enim primus voluit Stephanus martyr Domino, quod cum omni humano genere accepit a Domino. Mortem enim quam Salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit Salvatori.

4. Mira Stephani charitas. Post haec subjecit Scriptura sacra, et ait: Positis genibus clamavit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Videte, dilectissimi fratres, affectum beati viri, videte magnam et admirabilem charitatem. In persecutione positus erat; et pro persecutoribus deprecabatur: atque in illa lapidum ruina, quando alius oblivisci poterat etiam charissimos suos, ille Domino commendabat inimicos. Quid enim dicebat cum lapidaretur? [PL39.2139] Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Plus itaque tunc illorum dolebat peccata, quam sua vulnera; plus illorum impietatem, quam suam mortem dolebat. Et recte plus: in illorum quippe impietate erant multa quae plangi, in illius autem morte non erat quod debuisset doleri. Illorum impietatem mors sequebatur aeterna; hujus autem mortem vita perpetua. Imitemur ergo in aliquo, dilectissimi fratres, tanti magistri fidem, tam praeclari martyris charitatem. Diligamus nos hoc animo in Ecclesia fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos suos. Sed, quod pejus est, aliquoties non solum inimicos non diligimus, sed nec amicis quidem fidem integram custodimus.

5. Inimicis indulgere. Sed dicit aliquis: Non possum diligere inimicum meum, quem quotidie velut hostem patior crudelissimum. O quicumque ille es, attendis quid tibi fecerit homo, et non consideras quid tu feceris Deo. Cum enim tu multum graviora in Deum peccata commiseris, quare non dimittis homini parum, ut tibi Deus dignetur dimittere multum? Recole quid tibi in Evangelio Veritas ipsa promiserit, et quam tibi quodam modo cautionem fecerit, vel quale pactum tecum inierit: Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra. Si autem non dimiseritis, nec Pater vester dimittet debita vestra (Matth. VI, 14 et 15). Videtis, fratres, quia cum Dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a Domino judicemur. Si, inquit, dimiseritis, dimittetur vobis. Nam saepe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo; nemo se circumveniat, nemo se seducat. Qui vel unum hominem in hoc mundo odio habet, quidquid Deo in operibus bonis obtulerit, totum perdit: quia non mentitur Paulus apostolus, dicens, Si dedero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam; charitatem autem non habuero; nihil mihi prodest. Quam rem etiam beatus Joannes confirmat, dicens, Omnis enim qui non diligit fratrem suum, manet in morte; et iterum, Qui fratrem suum oderit, homicida est (I Joan. III, 14, 15). Hoc loco fratrem, omnem hominem oportet intelligi: omnes enim in Christo fratres sumus. Nemo itaque sine charitate de virginitate praesumat, nemo de eleemosynis, nemo de jejuniis, nemo de orationibus confidat: quia quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis, neque aliis quibuslibet bonis operibus placare sibi Dominum poterit. Sed si vult sibi habere propitium Dominum, non dedignetur audire consilium bonum. Audiat non me, sed ipsum Dominum suum: Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Et nos pugnas habentes intrinsecus, et dolos in corde versantes, quasi qui bonam conscientiam habeamus, praesumimus accedere ad altare, non timentes quod scriptum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29).

6. Difficultatem quidem habet, sed et ingens praemium. Id observatur ob terrenam spem, vel propter timorem; quanto magis per amorem. Sed dicit aliquis: Grandis labor est. inimicos diligere, pro persecutoribus supplicare. Nec nos negamus, fratres, non parvus quidem labor est in hoc saeculo: sed grande erit praemium in futuro. Per amorem enim hominis inimici efficieris amicus Dei: imo non solum amicus, sed etiam filius; sicut ipse Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Matth. VI, 44, 45). Si te aliquis homo dives in hoc saeculo vellet adoptivum filium facere, quomodo servires, quas indignitates etiam servorum ejus, quae servitia durissima, et aliquoties etiam turpissima sustineres convicia, ut ad caducam et fragilem haereditatem ipsius pervenires? Quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter vitam aeternam. Convincimur enim certissima ratione, quia propter [PL39.2140] Deum possumus quidem, sed nolumus injurias sustinere. Denique si nobis aliqua potens persona injuriam facit, si nos etiam in faciem maledicit; nec respondere aliquid asperum, non dicam vicem reddere, audemus. Quare hoc? Ne ab illa persona potente adhuc majora quam pertulimus, patiamur. Quod a nobis extorquet hominis timor, debuerat a nobis exigere Christi amor. Si ergo potens persona contra nos saevit, tacemus, et nihil dicere ausi sumus: si vero aequalis aut forte inferior vel levem nobis contumeliam fecerit, quasi ferae bestiae, sine ulla patientia ac sine aliqua Dei contemplatione consurgimus; et aut in praesenti nostram injuriam vindicamus, aut certe ad majorem vicem reddendam nostrum animum praeparamus. Quid est hoc, quod quando potens persona nobis injuriam infert, patienter accipimus; quando inferior, nimio furore succendimur? Quia ibi timuimus hominem; hic Deum timere nolumus. Unde rogo vos, fratres, quantum possumus, cum Dei adjutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus, et in omnibus malis hominibus medicorum vicem agere studeamus, et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. Pro bonis oremus, ut semper ad meliora conscendant; pro malis, ut cito ad emendationem vitae per poenitentiae medicamenta confugiant. Quam rem orantibus vobis ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXI. In Natali sancti Stephani, II

1. Stephanus corona. Post hesternum festivissimum diem, quo Salvatoris nostri Christi nativitas illuxit, etiam hodiernus dies beati martyris Stephani corona illustratur. Martyris illius merita nulla pars orbis ignorat: passus est enim in ipso principio Ecclesiae, in ipsa urbe Jerosolyma. Ibi et diaconus ministravit, et in ipso juventutis flore decorem aetatis suae sanguine purpuravit. Passio ejus insignis est, atque mirabilis valde. Hanc modo de libro Actuum Apostolorum (Act. VII), cum legeretur, non solum audivimus, sed etiam oculis fidei exspecta vimus. Christus ergo caput martyrum prior passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Cujus passionis vestigia prior secutus beatissimus Stephanus confitendo Christum, lapidatus a Judaeis coronam meruit, tanquam suo sibi nomine impositam. Stephanus enim graece, latine Corona appellatur. Jam corona nomen habebat; et ideo palmam martyrii suo nomine praeferebat. Qui cum lapidaretur, non solum non expetebat de persecutoribus reportare vindictam; sed eis potius a Deo veniam postulabat. Meminerat enim dixisse Dominum, Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35); et iterum, Ne dixeris, Ulciscar me de inimicis meis; sed exspecta Dominum, ut tibi auxilium sit (Prov. XX, 22). Exspectare nos jubet Deus, ut in die futurae retributionis cum sanctis martyribus vindicemur. Beati enim qui exspectant Dominum, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Psal. XXXVI, 9), illam scilicet terram quae justis est sine dubio praeparata.

2. Vindictae cupidus, coercetur. Stephanus et saevit et diligit. Tu autem, o christiane, quaeris vindicari de adversario tuo qui tibi forsitan injuriam fecit; aestuas, furis, anhelas, festinas vindicari. Attende Christum medicum aegritudinis tuae, attende redemptorem animae tuae. Propter te pependit in ligno, et nondum est vindicatus: et tu vis vindicari, et non vis tantum et talem magistrum imitari? Ideo pati voluit, ut tibi patientiae suae demonstraret exemplum. Vide pendentem, [PL39.2141] et tibi languenti de suo sanguine medicamentum conficientem. Vide pendentem, et tibi de ligno tanquam de tribunali praecipientem. Audi precantem: Pater, inquit, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed potuit hoc Christus, dicis mihi; ego non possum: ego enim homo sum, ille Deus homo. Deus ergo utquid homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor, o homo. Multum est ad te imitari Dominum tuum: attende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus homo erat, an Deus? Plane homo erat, hoc erat quod tu: sed quod fecit, non fecisset. nisi donante illo quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit: loquebatur Judaeis, saeviebat et diligebat. Utrumque debeo demonstrare, et saevientem et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice: verba sunt sancti Stephani, quando loquebatur Judaeis: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri (Act. VII, 51, 52)? Audisti saevientem; audi et diligentem. Irati illi facti, et gravius inardescentes, et mala pro bonis reddentes, ad lapides cucurrerunt, et Dei famulum lapidare coeperunt. Hic probemus sancti Stephani patientiam et dilectionem: hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem adversus tacentes; videamus si diligat saevientes. Saeviebat adversus tacentes; videamus si diligat lapidantes.

3. Pro se stans oravit; pro inimicis, genu flexo. Ecce Stephanus lapidatur, sic constitutus quasi ante oculos nostros. Ecce membrum Christi, ecce athleta Christi. Inspice illum qui primo pependit in ligno. Crucifigebatur ille; iste lapidabatur. Ille dixit, Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34): iste quid dicit? Audiamus illum, si forte vel ipsum possimus imitari. Primo beatus Stephanus stans oravit pro se, et ait: Domine Jesu, accipe spiritum meum. Deinde genu flexit, et flexo genu, ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum: et hoc dicto obdormivit (Act. VII, 58 et 59). O felix somnus et quies vera! Ecce quid est requiescere, pro inimicis suis orare. Sed paululum, quaeso te, sancte Stephane, expone nobis hoc nescio quid, quare pro te stans orasti, et pro inimicis genu flexisti. Responderit fortasse quod intelligimus: Pro me stans oravi, quia pro me, qui recte Deo servivi, orando et impetrando non laboravi. Quia qui pro justo orat, non laborat, ideo pro se stans oravit. Ventum est ut oraret pro Judaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis; attendit tam multam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari posset: genu flexit, et ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Ergo, charissimi, si non potestis imitari Dominum, imitamini conservum, imitamini sanctum Stephanum, imitamini omnes martyres sanctos. Homines erant, conservi tui erant, sicut tu nati erant; sicut ut tu nati, sed a Christo sunt coronati.

SERMO CCXII *. In Natali sancti Stephani, III

1. Sacerdotis gaudium et corona salus populi. Sacerdotis est dispensare res Dei, populi suscipere. Donet mihi Dominus pauca dicere salubriter, qui donavit sancto Stephano tanta dicere fortiter, etc.. Vidit Christum, confitens Christum, moriturus pro Christo, perrecturus ad Christum. Dominus in cruce pendens pro inimicis suis ait, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt. Stephanus, etc.. Quomodo non posset ibi iste esse, ubi erat quem secutus est, ubi [PL39.2142] erat quem imitatus est? Triumphavit, coronatus est.

2. Sequitur de eodem argumente. Sane corona nostra est aedificatio vestra, et gaudium nostrum salus vestra; salus et temporalis et sempiterna. Promissionem enim habemus, sicut dixit Apostolus, vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8): sed salutem praesentem donat Deus et hominibus et pecoribus, donat Deus et bonis et malis. Hanc autem salutem temporalem, pro aeterna salute martyres contempserunt. Gaudetis sine dubio, quia salvos nos videtis; et nos in Christo de vestra salute gaudemus: sed satagite ut etiam in illo die de vobis gaudeamus; quia quod ait Apostolus pro sua dispensatione tam magna et ampla, ut ejus vix vestigia consectemur, hoc nobis loquebatur, quod populo Dei quem aedificabat, dicebat, Gaudium et corona mea (Philipp. IV, 1). Quicumque ergo proficiunt in Christo de laboribus nostris, gaudium sunt et corona nostra: quia nostrum est fideliter dispensare non nostram, sed dominicam pecuniam; vestrum est cum cura et sollicitudine suscipere. Ego enim possum esse dator, non exactor: et dator non quasi meae rei, sed Dei, unde et ego vivo; quia ad unam domum magnam omnes pertinemus, unum patremfamilias Dominum habemus. Cellarium habet amplum, unde et nos et vos vivere possimus. Tantum eum rogemus, ut fastidium detergat; prius donet esuriem, et sic porrigat panem. Unde vivo, inde dico; unde pascor, hoc ministro. Nam vobiscum pauper sum. Divitiae communes nostrae Deus noster, vita omnium nostrum beata est et aeterna. Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXIII. In Natali sancti Stephani, IV

Martyres quid sibi, quid aliis pariant. Si quis sollicitus sanctorum martyrum gesta percurrat, semper in eis quod plus miretur inveniet. Beatae enim passiones coelestia tolerantibus regna parturiunt, et haereditarium nobis bonum quod imitemur ostendunt. Quid enim dignum tam pio Domino famulorum reddit obsequium, si majora constat pro servis Dominum, quam servos pertulisse pro Domino? Oportet nos ergo cum omni veneratione narrare, qua devotione beatus Stephanus martyr, cujus Natalem hodie celebramus, Domini fuerit exempla secutus, qua patientia mortem pertulerit. Quis non magno stupore et nimia admiratione teneatur, eum tam dulces impetus habuisse saxorum, et tam mitia resultantium tormenta petrarum; ut colliso capite, fluente cruore, omnia sui corporis membra perfusa torperent? Tunc ille Christi devotione tropaeum gestans in corde, medicinam pro vulneribus computabat. Eximi enim se ab hac luce cupiebat, ut ad illa clara aeternitatis habitacula Domino jubente transiret, ubi ei parabatur unius horae exitio gaudium sempiternum et nulla vetustate periturum: quia aeternus est Dominus noster Jesus Christus, qui martyres regni sui aeternitatis gloria coronare dignatus est.

SERMO CCXIV. In Natali sancti Stephani, V

1. Lupis oves miscet Dominus, et quare. Dominus noster [PL39.2143] Jesus Christus pastor bonus, mitis et pius, oves suas miscet inter lupos in hoc saeculo, ut eas adjuvet de throno suo. Videre vis, quicumque es christianus, Dominum Jesum Christum oves inter lupos miscentem? Ipse in praesenti Evangelii lectione clamabat, dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16). Vis iterum videre Dominum Jesum Christum oves suas de luporum manibus educentem? Ipse clamat et dicit: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 11). Lupus destruitur, quando pastor occiditur: ovis redimitur, quando pastor crucifigitur. Non enim timere debent oves misceri in medio luporum: ad hoc enim lupis miscentur, non ut in ipsorum malitiam commutentur; sed ut lupi in innocentiam ovium convertantur. Sed si volunt fieri agni, oves non deficiant sequentes Agnum qui tollit peccatum mundi (Id. I, 29).

2. Stephanus ovis prima. Paret ut angelus. Ob Trinitatis signaculum. Cujus fidei clavibus coelum aperit. Ecce enim prima ovis sanctus Stephanus, quomodo testimonio fidei lupos excutit proclamantes, et oculis suis coelos cernit patentes? O prima ovis pugnans in medio luporum, sequens, non adhuc perveniens ad Dominum; et jam amicus est Angelorum! Quam manifeste familiaris Angelis erat amicus, qui in medio luporum ut angelus parebat. Adapertis etenim coelis, aspectus mutatus est confessoris: et coepit tanquam sole illustratus justitiae ita splendere, ut humanam speciem non haberet ipsis patentibus coelis, ipsis testantibus inimicis. Nam stabat in medio luporum, et erat facies ejus tanquam facies angeli stantis in medio Judaeorum (Act. VI, 15). Quid agitis, o Judaei? Non timetis ovem Christi primam pedissequam, quae habet in fronte sua nomen Patris et Filii et Spiritus sancti? Ipsum est signum quod vobis in Stephani fronte lucebat. Hoc signum viderunt coeli, et patefacti sunt: et tanquam ostenso signaculo, in specie Angelorum patefactae sunt portae coelorum. Venit enim sanctus Stephanus cum clavibus fidei: et ipse sibi aperuit quod fideliter credidit, et libenter aspexit. Quod ergo vidit, non tacuit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Id. VII, 55).

3. Ibi videt Christum et Angelos. Sed quid restabat ut coelis patefactis videret, nisi ipsum qui in coelos ascenderat, Dominum Salvatorem? Nam istos coelos omnes videmus; sed clausos, non patefactos; lucentes in stellis, non micantes in Angelis: iste autem jam non homo, sed angelus. Homo sedem palatii Domini sui non aspicit clausam, sed patefactam: non videt Angelos, sed Archangelos; siquidem et ipsos aspicit: sed ipsum praedicat, cui testis erat; ipsum praeconatur, cui est famulus in agone perfectus. Nam quanta fuerat sancto Stephano gratia condonata? Videbat exercitum coelestis militiae stantem, videbat hominis Filium ad dexteram Patris sedentem. Ecce videt Deum, qui jam migrabat ad Deum; confessionisque merito aspicit congregationem coelestium Potestatum, qui jam migraturus erat ad provinciam mortuorum. Sed inter mortuos clamabat, qui inter eos coruscabat, Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

4. Ut Christus, sic Stephanus. Deum confitens damnatur. Nec tamen tunc tacet; sed non auditur. Gaudeant amici, si blasphemant inimici. Non taceat ovis testificando, etsi lupi clament blasphemando. Concluserunt enim mentes suas et dixerunt, Blasphemavit (Id. VI, 11). Hoc dixit et Caiphas princeps sacerdotum de Filio hominis patiente, et omnia tolerante. Cum enim diceret Dominus noster Jesus Christus suspensus in cruce. Amen dico vobis. amodo videbitis coelos apertos et Filium hominis stantem ad dexteram Patris; clamavit Caiphas dicens, Blasphemavit (Matth. XXVI 64, 65)! Caiphas conscidit vestes; isti ipsas clauserunt mentes: Caiphas, ut nudus remaneret; isti, ut in sua duritia permansissent. O magnum miraculum! Coeli januae aperiuntur; et Judaei mentes impias concluserunt: sed sanctus Stephanus non tacuit, non defecit, [PL39.2144] nec blasphemantibus cessit. Ibi attendebat, ubi oculos cordis aperiebat. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

5. Stephani ad Judaeos allocutio. Sed quid mihi irascimini pro tanta testificatione, Judaei? Numquid mea jussione aut potestate patefacti sunt coeli? Patefacti sunt; non ut meam gloriam proderent, sed ut pastorem meum in me ostentantem adjutorium demonstrarent. Considerate igitur et videte quantum longe sim a coelis, positus vobiscum in terris. Numquid ego attingere potui, et januas aperire coelorum? Palatium suum ipse mihi aperuit Dominus Angelorum. Merito quodam modo video; et quod video non taceo. Non enim contempsi in cruce pendentem: ideo video ad dexteram Patris sedentem. Vobis istud datum est de coelestibus testimonium: sed si non creditis, ego quid feci vobis? Coeli aperti enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1); et ego taceam misericordiam Christi mei? Video Christum in sua gloria sedentem, pro mea salute astantem; ipse mihi testis est in coelis: ego ei non ero testis in terris? Si eum fuero confessus coram hominibus, confitebitur etiam ipse me coram Angelis suis: si autem negavero eum in terris, et ipse me negabit in coelis (Luc. XII, 8, 9). Sed pro tantis fidelibus testimoniis lapides jactatis, mentem clauditis, integra vobis et manifesta dicentem audire non vultis.

6. Stephani ad Christum precatio pro se. Caedite, caedite lapidibus confitentem: habeo meum Patris ad dexteram adjutorem. Vos caeditis caput meum; ego illi commendo spiritum meum. Domine, inquit, Jesu, suscipe spiritum meum. Isti maledicunt; tu benedic: isti persequuntur; tu suscipe persecutum. Non sine causa, Jesu meus, Domine meus, pro me ad dexteram Patris dignaris astare, quem novi et credo ad dexteram Patris sedere. Pro me est quod stare dignaris, qui stando non deficis, qui tuos adjuvando non deseris. Tu me, Domine meus, misisti in medio inimicorum meorum, me dignatus es facere primum martyrem post tuam ascensionem: si vis ut non deficiam a te, adjuva me. Cesset contusio petrarum; ne deficiat in me fortitudo membrorum. Pro me enim, Domine meus, appellas, dum stas. Vocis tuae legationem audio; credo, suscipio, cognosco pro me apud Patrem postulantem, donantem, et adjuvantem; ne mea fides deficiat sequendo te. Quid dicis, Jesu meus, Domine meus, petendo pro me apud Patrem? Pater, ecce hic est primus pedissequus, novam pro me mundi intravit palaestram: dona misericordiam, ut perveniam ad victoriam. Sentiat ovis mea se adjuvantem; ne me inter lupos existimet traditorem. Ecce, inquit, video stantem, praesumo pro me postulantem. Et ideo, Domine meus, qui exspectas certamen meum, suscipe spiritum meum. Verum quia non timeo, Domine, lapidantem membra, suscipe spiritum meum in requie sempiterna. Inter istos sum deputatus tanquam ovis occisionis: apud te ponar in requie suavitatis et pacis. Judaei lapidabant, iste ingemiscebat; Judaei caedebant caput, iste commendabat spiritum.

7. Precatio ejusdem pro inimicis. Quid profuit haec precatio. At ubi de spiritu commendato coepit esse securus, pro inimicis factus est advocatus. Et non sicuti pro se petebat, ita pro inimicis interpellabat. Hic stabat, quando Christum videbat: hic genua figebat, quando pro inimicis orabat. Ipsa enim necessaria advocatio, pro tantis ac talibus inimicis. Sciebat namque quod eum Dominus Jesus non cito posset audire; sed pro ipsorum peccato, non pro merito suo. Ideo pro tanta iniquitate lapidantium Judaeorum genua figebat, lacrymas effundebat, dicens, Domine, ne statuas illis hoc ad peccatum. Vide, quicumque es christianus, quomodo ovis ista in omnibus Agnum sequitur, et Pastorem imitatur. Dominus Jesus Christus suspensus in cruce clamabat, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46): iste dicit [PL39.2145] Domine, suscipe spiritum meum (Act. VII, 58). Dominus Jesus Christus pro inimicis clamabat, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34): iste dicit. Ne statuas hoc illis in peccatum (Act. VII, 59). Et manifeste, fratres mei, in medio lapidantium istorum qui amplius saeviebat beatus apostolus Paulus praesens erat Si ergo tunc daretur Stephano de lapidante vindicta, quomodo talem magistrum habuisset Ecclesia? His dictis emisit spiritum, ascendit in coelum, veniam meruit inimicis, gaudere meruit in coelis de amicitiis beati Pauli subsequentis: quia ipse est Dominus, qui facit habitare sterilem in domo matrem filiorum laetantem (Psal. CXII, 9). Ecce hoc meruit sanctus Stephanus qui videbat Filium hominis stantem, quem novimus ad dexteram Patris sedentem. Petamus eum, ut interpellet pro nobis, et pro peccatis nostris; et eruat nos a tantis periculis et parturitionibus universis, pro pietate sua, non pro conscientia nostra. Nam qui aut quanti fontes peccati nostri flammam possunt exstinguere? Ipse dignetur nostra crimina sepelire: ut sicut in monumento novo ad modicum commendavit membra sua, sic in fonte indulgentiae sepeliat peccata nostra, ut vobiscum semper gaudeamus in Ecclesia sacrosancta. Amen.

SERMO CCXV. In Natali sancti Stephani, VI

1. Nativitatis Christi effectus. Hesterno die celebravimus Natalem, quo Rex martyrum natus est in mundo: hodie celebramus Natalem quo primicerius martyrum migravit ex mundo. Oportebat enim ut primum immortalis pro mortalibus susciperet carnem, et sic mortalis pro immortali sustineret mortem. Et ideo natus est Dominus, ut moreretur pro servo: ne servus timeret mori pro Domino. Natus est Christus in terris, ut Stephanus nasceretur in coelis. Ingressus est Dominus mundum, ut Stephanus ingrederetur in coelum. Altus ad humilia descendit, ut humiles ad alta ascenderent. Filius Dei factus est hominis filius, ut filios hominum faceret filios Dei. Fecit Christus miracula; fecit et Stephanus: sed Christus fecit sine Stephano; numquid Stephanus potuit facere sine Christo? Vivebat Stephanus de Christo, sicut sarmentum de vite. Miraris fructum de sarmento pendentem? Vide sarmentum de vite manantem.

2. Ob Christi confessionem lapidatur Stephanus. Eia, sancte Stephane, dic aliquid Judaeis, ut incipias lapidari, et possis coronari. Jaculare verba, et excipe saxa. Dic aliquid de incircumcisis cordibus, et morieris lapidibus. Dic aliquid de eo cujus nomen nolunt audire. Erubescant et saeviant, muta efficiantur labia dolosa (Psal. XXX, 19). Dic eis ubi vides vivum, quem irriserunt crucifixum. Dic eis ubi eum vides, et hic non vives; sed cum illo melius vives. Dic eis quia nihil est quod fecerunt; vivit quem occiderunt. Dic eis quia vides ad dexteram Patris stantem, quem irriserunt in cruce pendentem. Et ille inquit: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. At illi clamantes continuerunt aures suas. Aures clauserunt, et ad lapides cucurrerunt, impetumque fecerunt omnes in eum, et lapidabant Stephanum invocante Dominum, et dicentem, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9), quia lapidatur caro mea pro te. Accipe spiritum meum (Act. VII, 55-58): et redde mihi promissum tuum.

[PL39.2146] 3. Christi ad exemplum pro inimicis orat. Oravit Christus pro suis crucifixoribus; oravit et Stephanus pro suis lapidatoribus. Dominus Jesus oravit affixus ligno; Stephanus genu flexo. Qui stando suum spiritum commendavit Domino, pro illorum delicto fixo genu oravit. Orabat Dominum pro inimicis, ut amicus, dicens, Ecce ego patior, ego lapidor, in me saeviunt, et in me fremunt; sed ne statuas illis hoc peccatum: quia, ut hoc dicam tibi, a te primo audivi. Ego servus tuus patior; sed multum interest inter me et te. Tu Dominus, ego servus; tu Verbum, ego auditor verbi; tu Magister, ego discipulus; tu Creator, ego creatura; tu Deus, ego homo. Multum interest inter peccatum istorum qui lapidant me, et illorum qui crucifixerunt te. Quando ergo dixisti, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; pro magno peccato petisti, et me pro minimo petere docuisti. Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum: tanquam diceret, Ego patior in carne; isti non pereant in mente. Illi lapides mittebant; et sanctus Stephanus orationes fundebat. Magna pietas, fratres, magna clementia. Prorsus qualia in mensa Domini sui comedit, talia et ipse in suo convivio praeparavit. Scriptum est enim: Ad magnam mensam sedisti, scito quoniam talia te oportet praeparare (Eccli. XXXI, 12). Talia ergo in oratione exhibuit, qualia in sui Domini mensa comedit. Dominus Jesus Christus dixit, Pater, ignosce illis; quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34): sanctus Stephanus dixit, Ne statuas illis hoc peccatum; et hoc dicto obdormivit (Act. VII, 59). O somnum pacis! Quid illo somno tranquillius? Quid illo somno quietius? Qualis ibat ad amicos, qui sic diligebat inimicos?

4. Orationi Stephani debetur conversio Sauli. Nam ut noverit Sanctitas vestra, quantum valuerit oratio sancti Stephani martyris, recurrite nobiscum ad illum adolescentem persecutorem, nomine Saulum, sicut ex libro Actuum Apostolorum, dum legeretur, audivimus: qui cum sanctus Stephanus lapidaretur, et ab ipso omnium lapidantium vestimenta servabantur, ut tanquam in manibus omnium ipse lapidare videretur, qui ad lapidandum omnes exortos reddebat. Hic cum iret in via, subito circumfulsit illum lux de coelo; et cadens in terram audivit vocem de coelo dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et ille dixit: Tu quis es, Domine? Et Dominus ad eum: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris (Id. IX, 3-5). Quid mihi et tibi? Quare te erigis contra me malo tuo; et non potius te humilias bono tuo? Ad tanta mala quae commisisti in me, olim quidem debui perdere te; sed Stephanus servus meus oravit pro te. Saule, Saule, quid me persequeris? Sed quia insanis contra nomen meum, ego te faciam servum meum.

5. Sauli crimen et indulgetur et vindicatur. O Saule, lupe rapax, comedisti: exspecta paululum, et digeres. Dicam plane, elisus est filius perditionis; et erectus est vas electionis Nam si sanctus Stephanus sic non orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Sed ideo erectus est Paulus; quia in terra inclinatus exauditus est sanctus Stephanus. Ergo quod fecit Saulus, patietur Paulus; quod fecit persecutor, patietur praedicator; quod fecit lupus, patietur agnus: sic enim est in tali homine vindicandum. Discat pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Dicitur Ananiae a Domino Jesu Christo. Vade ad eum, et signa eum charactere meo; multa enim patietur pro nomine meo (Ibid., 15, 16). Abiit Ananias, baptizavit Saulum, et fecit Paulum: baptizavit lupum, et fecit agnum; baptizavit persecutorem, et fecit praedicatorem. Coepimus habere praedicatorem, quem sanctus Stephanus habuit lapidatorem. Sic ergo exanditus est sanctus Stephanus, ut ejus orationibus deteretur peccatum quod commiserat Saulus. Commendemus ergo nos orationibus ejus. Multo magis enim nunc exaudietur pro veneratoribus suis, qui sic exauditus est tunc pro lapidatoribus suis.

SERMO CCXVI. In Natali sancti Stephani, VII

1. Stephanus hic degens Trinitatem vidit. Magnifica martyrum solemnitas compellit affectionem nostram, verbi divini vobis tradere semina pretiosa. Unde rogamus ut pluviae coelesti corda vestra praeparetis; ut jactantes semina vestra, fructum centesimum afferatis. Pium ergo diem beatissimi martyris Stephani hodie celebramus: non quo natus est mundo, sed quo per passionem migravit ad coelum. Magnum decus meruit verbi divini, ut et leviticum honorem placitum exhiberet, et egregium martyrium consummaret Duplicem gratiae sanctimoniam accepit in coelestibus regnis (quia sancte Deo vixit in terris) anima ejus secundum sententiam Salomonis (Prov. XXXI, 21). Beati Apostoli vocem audivimus: Despondi enim vos, dicit Christianis, uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Beatus autem Stephanus Christum meruit diligere; ut meruisset eum de terra in coelo videre, sicut dicit, Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Act. VII, 55). O cor mundum, quod bene novit Deum! Nunc illud evangelicum quod dicitur de lapide qui reprobatus fuerat, Hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), completum est praeconium. Et iterum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Videte quid meruit beatissimus Stephanus post exitum corporalem, qui hic adhuc corpore positus Trinitatem meruit ipsam videre.

2. Mira Stephani in lapidatores charitas. Tunc Judaei alienati a vita sanctorum, lapidare cogitaverunt beatum Stephanum. Judaei virum Dei lapidabant; ille rogabat aspiciens Deum. Ille aspiciebat divinitatem; et propriam exercebant Judaei feritatem. Veniebant super eum lapides quasi nimbi; et ille fixis genibus orabat pro delictis populi scelerati. Beatus Stephanus orabat pro peccatis eorum; et illi pietatem nullam ponebant in eum. Quid agis, Saule? quid martyr in Martyrem saevis; quia et tu lapidaberis manibus alienis? Judaei lapidabant; et Saulus servabat vestes eorum. Beatus Stephanus Deum exorabat pro iniquitatibus eorum: qui a Domino Christo tale accepit vocabulum, unde corona martyrii depingat triumphum. Sic enim per linguam graecam nomen accepit corona, quod latine interpretatur Vita perpetua. Et ideo conversi mecum deprecemur beatissimum Martyrem Christi; ut meritis ipsius nobis imploret coronam in vita perpetua, ut cum eo simus in saeculorum saecula. Amen.

SERMO CCXVII. In Natali sancti Stephani, VIII

1. Quoniam video nostras disputationes graphio ceraque ligari, et nequaquam sumus idonei lectitare; adjuvate me ipsum, quaeso, intercessu vestro apud Martyrem istum, quem Gamaliel stolatus revelavit, Saulus spoliatus lapidavit, et Christus pannis involutus ditavit, et pretioso lapide coronavit. Triumphalis est dies iste, beatissimi, triumphalis est dies sancti Stephani martyris. A lapidantibus morte condemnatus, [PL39.2148] extra civitatem lapide est praecipitatus, corpore pernecatus, capite vulneratus, lapide conquassalus, et angulari lapide coronatus. Pulcher erat minister, quia pulcher erat et Magister; pulcher erat ubique Stephanus iste, in corde et corpore. De Magistri pulchritudine cantatur in Psalmo, Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3): et ipsi cantamus in Psalmo, Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede et regna (Ibid., 5). Stephano ergo martyri et pulchritudo erat corporis, et flos aetatis, et eloquentia sermocinantis, et sapientia sanctissimae mentis, et operatio divinitatis. Invidia magna exstiterat Judaeis ob christianae causam professionis.

2. Videbant enim Stephanum Judaei Judaeum, in medio Judaeorum, in civitate metropolitana parentum suorum disputantem contra sacra Judaeorum, et contra sacrificia, et contra Legem, et contra circumcisionem, contraque sabbata. Exsurgentes in iracundiam, et concipientes venenata sensa, loquebantur ad invicem sibi talia verba: Quid est istud? quid est hoc? quid agimus? quid facimus? quid dicimus? quid vult sibi iste homo et juvenis et pulcher, et eloquentissimus et sapientissimus homo? Nam signa magna et mirabilia facit iste homo, et sine causa Christus mortuus est homo. Venite, inquiunt, fratres, simulque conveniamus in unum; faciamus consilium, confirmemus falsum testimonium. Fecimus contra Dominum; faciamus et contra famulum. Diximus contra Dominum, Expedit ut unus moriatur, quam tota gens pereat (Joan. XVIII, 14); dicamus contra famulum, Exterminemus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius (Jerem. XI, 19). Quando consilium contra Jesum fecimus, multum nobis profuimus; quia praevaluimus. Circumvenimus, dedimus, accepimus, ligavimus, tradidimus, superavimus, oppressimus, crucifiximus. Amatori cupiditatis dedimus pecuniam, quam de mammona iniquitatis distraximus unusquisque. Ligavimus incapabilem Filium virginitatis, tradidimus judici judicem aequitatis, superavimus superantem imperium vanitatis, oppressimus opprimentem superbiam calamitatis, conspuimus faciem sanctitatis, et crucifiximus caeci Filium majestatis. Occidimus, sepelivimus, ejusque sepulcrum annulo nostro signavimus; sed ab angelo resignatum invenimus. Sepulcrum signatum custodientibus custodibus tradidimus, et miraculum resurrectionis videntibus pecuniam, ut Pilato mentirentur, contulimus, testimoniaque produximus; et confusione vigilantes caruimus.

3. Sed et nunc, inquiunt sibi, o viri, quid agimus, quid facimus, quid dicimus, qui unum Christum occidimus, et multos Christianos conspicimus? Ecce, inquiunt, in uno Christo a nobis occiso, ducenti sunt discipuli ejus. De ipso numero nostro et Nicodemus sacerdos noster est, et tria et quinque millia hominum ad eorum Baptismum cucurrerunt: multas Judaeas et Graecas et Barbaras nationes baptizaverunt, et suis sacrariis praeposuerunt. Ecce adhuc, quod est nobis pejus ac deterius, septem diaconos ordinaverunt, inter quos unus qui vocatur Stephanus, et juvenis et pulcher et eloquentissimus et sapientissimus est prae omnibus, signis miraculorum est plenus; et si est plenus, necesse est ut confluat ad eum noster populus, et in nostram confusionem apud omnes Judaeos sit magnificatus, nisi nostris manibus fuerit lapidatus. Cur ergo, inquiunt, adhuc stamus? Quem exspectamus? Quare tardamus? Stephanum istum nostrae confusionis demonstratorem publicum publice rapiamus ad concilium, in nostrum eum statuamus medio, pontificali perturbemus synodo, testimonio opprimamus falsissimo, faciamus ministro quod fecimus et magistro. Si enim non dubitavimus magistrum lanceare, non debemus dubitare Stephanum lapidare. Consenseruntque omnes Judaei impietatis viri, ad homicidium semper parati. Rapiunt Stephanum, ad suumque perducunt concilium. Exagitant et perturbant, et interrogant, audiunt [PL39.2149] et attendunt. Audiunt sapientissimum, et conspiciunt speciosissimum.

4. O Judaei semper inimici Dei, intendite bene qui judicatis non bene. Si vere ergo justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2). Intendite simul, pontifices, et ministri sacerdotes et populi; omnes simul Judaei, intendite faciem ministri Dei, intendite faciem Stephani, si potestis. Moyses enim propter excaecationem vestram contra faciem suam posuit velamentum: Stephanus vero ad confusionem vestram contra vestrum conventum resurrectionis annuntiat sacramentum. Sed, o Judaei, Prophetis invidi, martyribus perfidi, nullatenus miramur in vobis quod per multa congruitis iniquitatibus vestris. Qui enim faciem despicitis legislatoris, personam suscipitis delatoris. Qui despexistis faciem Moysi legislatoris, personam, Judaei, suscepistis crudelissimi delatoris; et ad dedecus vestrum semper additis crimen vestrum. Et Moyses vester, quando velamentum posuit contra sanctam faciem suam, nolebat videre criminosam faciem vestram: Stephanus vero revelata facie sua speculabatur in coelum gloriam Filii Dei; ideo videbant vultum ejus Judaei tanquam vultum angeli Dei.

5. Et nunc, beate martyr Stephane, terram despice, coelum conspice, pontificem sperne, Patrem attende; despice Judaeum et sacerdotem et populum; conspice in coelo Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Indica tamen Judaeo quid sit illud quod diu contemplaris in coelo. Ecce, inquit Stephanus, video coelos apertos (Act. VII, 55), et Jesum quem crucifixistis, quem illusistis morientem, quem signato sepulcro posuistis jacentem, video ego ad dexteram Patris stantem. Quid ergo vobis profuit, Judaei, quia crucifixistis Filium Dei, et Filii Dei Martyrem lapidatis? Ecce duplo labefacti estis; quia civitatem vestram amisistis, et ipsum lapidatorum principem perdidistis, et de civitate sancta eradicata est vestra planta. Impleta est enim in Judaea maledicta maledictio illa Davidica: Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI, 7). Silentium autem fecerunt turbae Judaeorum, damnabili animositate super martyrem Stephanum dentibus colubrinis stridebant, quem quasi serpentem in corde habebant, praecipitantque sanctum Martyrem extra suam civitatem, praemittentes testimonia, dicentes falsitatem. Furunt, spoliant, projiciuntque vestimenta ante Sauli vestigia, et currunt cum lapidibus, ulnas erigunt, brachia dirigunt, petras jaciunt. Lapidantque justum injusti procumbentem, orantem atque dicentem. Domine Jesu meus, ostensor meus, defensor meus, propter quem saevit in me nudus lapidator meus; exaudi me, exaudi, sancte meus, Virginis Filius, lapis vivus, qui ad exaudiendum me, unus ut credat lapidator est minus; intende, inquit, me ipsum tui fontis lavacro mundatum, tui salutaris gratia sine macula consecratum, pro tuo nomine spoliatum, humanis manibus lapidatum, sed ab amore Sauli non separatum: et ne statuas illis hoc peccatum misericors usque in finem. Sic Stephanus sanctus moriens in aeterna pace dormivit, cum Christo Jesu, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXVIII. In Natali sanctorum Innocentium I,

1. Magi ab Oriente veniunt. Christo igitur secundum [PL39.2150] prophetiae fidem nato in Bethlehem Judae, temporibus Herodis regis, de Orientis partibus adventantes quidam viri ex Magorum gente, percontantur ab Herode ubinam esset rex qui nuper natus est Judaeorum: affirmantes vidisse se stellam ejus in Oriente, quae sibi etiam dux itineris exstitisset; causam vero tantae properationis adorandi ac venerandi nuper editi regis esse. Quibus ille auditis incredibiliter deterretur, timens et verens ne status sui periclitaretur imperii. Advocatis ergo accersitisque Legis doctoribus, requirens percontatur ubinam Christum nasci sperarent. Ubi vero ex Michaeae oraculis locus nativitatis ejus apud Bethlehem designatus est (Michaeae V, 2), uno praecepto rex omnes lactentes pueros, non solum apud Bethlehem, sed et in omnibus ejus finibus a bimatu et infra, secundum tempus quod exploraverat a Magis, occidi et interimi jubet (Matth. II, 5, 16); si quomodo etiam Jesum cum aequaevis posset exstinguere. Sed praevenit regis insidias puer abductus in Aegyptum, parentibus de dolo regis angelo praenuntiante commonitis.

2. Innocentium felicitas. Deceptor itaque Herodes rex illusus a Magis, mittit in Bethlehem et in omnes fines ejus, ut interficiantur pueri a bimatu, et infra. Occiduntur pro Christo parvuli, pro justitia moritur innocentia. Quam beata aetas, quae necdum Christum potest loqui, et jam pro Christo meretur occidi; nondum opportuna vulneri, et jam idonea passioni! Quam feliciter nati, quibus in primo nascendi limine aeterna vita obvia venit! Incurrunt quidem inter ipsa primordia acceptae lucis periculum et finem salutis; sed de ipso protinus fine capiunt principia aeternitatis. Immaturi quidem videntur ad mortem; sed feliciter moriuntur ad vitam. Vix dum gustaverant praesentem, statim transeunt ad futuram; nondum ingressi infantiae cunas, jam perveniunt ad coronas. Rapiuntur quidem a complexibus matrum, sed redduntur gremiis Angelorum.

3. Herodis error fatuusque terror. Nihil ergo egisti, ferocissimae austeritatis audacia: potes martyres facere, Christum non potes invenire. Putabat se infelix tyrannus Domini Salvatoris adventu regali solio detrudendum. Sed non ita est. Non ad hoc venerat Christus, ut alienam gloriam invaderet, sed ut suam donaret. Non ad hoc venerat, ut regnum terrestre praeriperet; sed ut coeleste conferret. Non venerat ad potestates dignitatesque rapiendas; sed ad contumelias et injurias perferendas. Non ad hoc venerat, ut sacrum illud caput ad diadema gemmarum; sed ut ad coronam spineam praepararet. Non, inquam, ad hoc venerat, ut constitueretur supra sceptra magnificus; sed ut crucifigeretur illusus.

4. Ejus perturbatio et deceptio. Nascente ergo Domino conturbatur Herodes, et omnis Jerosolyma cum eo. Quid mirum, si pietate nascente perturbetur impietas? Ecce jacentem in praesepio pertimescit armatus contremiscit humilem rex superbus, obvolutum pannis metuit purpuratus. Cum simulatione alloquitur Magos: Ite, inquit, requirite de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum (Ibid., 8). Simulabat adorare se velle, quem conabatur occidere. Sed non timet Veritas falsitatis insidias. Quam caeca feritas, quae credebat quod deprehendere Deum fraudibus posset! Ecce cujus terra coelumque ostendebat adventum, qui pastorum non latebat simplicitati, quem Magi de extrema venientes Aethiopiae parte merentur agnoscere; dolis suis ad illum non potest rex sacrilegus pervenire. Fallitur ergo stulti furor tyranni. Christum non potest invenire perfidia; quia Deus non crudelitate, sed credulitate quaerendus est: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXIX. In Natali sanctorum Innocentium II,

1. Deus unus. Innocentes nascenti Deo debentur victimae. Credimus Judaeis, quia notus aliquando in Judaea Deus (Psal. LXXV, 2): et hoc ipsum negant, propter quod credimus, quia non noverunt Patrem qui Filium negant. Unum Deum communis natura testatur; quia unus est mundus. Unum Deum fides significat; quia una est fides Novi et Veteris Testamenti. Unum Spiritum sanctum gratia testatur; quia unum Baptismum in nomine Trinitatis. Deum Prophetae dicunt. Apostoli praedicant. Unum Deum Magi crediderunt; et aurum, thus et myrrham supplices ad Christi cunabula detulerunt. Pastores Deum glorificant, Magi munera tria deferunt: Herodes crudelissimus machaeram acuit, ut cruentis victimis infantium aeterna repleantur altaria. Ubi enim parvuli victimantur, matres miserae lamentantur. Nascente Domino, luctus coepit, non coelo, sed mundo. Indicitur matribus lamentatio, Angelis exsultatio, infantibus transmigratio. Deus est qui natus est; innocentes illi debentur victimae, qui venit damnare mundi malitiam. Agni illi debent immolari, qui Agnus futurus est crucifigi, qui tollit peccata mundi.

2. Luctus matrum. Sed oves ululant matres; quia agnos perdunt sine voce balantes. Grande miraculum! crudele spectaculum! Eximitur machaera, et nulla intervenit causa; sed sola stridet invidia: cum qui natus est, nulli faciat violentiam. Sed oves cernimus matres super agnos lugentes. Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus (Jerem. XXXI, 15). Pignora sunt non credita, sed creata; non deposita, sed exposita. Testis est ipsa natura, quae pugnabat in Martyres, cum tyrannus jactaret infantes. Mater crines capitis dissipabat, quae ornamentum capitis amittebat. Quantis modis infantem volebat abscondere; et ipse se infantulus publicabat? Nesciebat tacere; quia necdum didicerat formidare. Pugnabat mater et carnifex: ille trahebat et illa tenebat. Ad carnificem mater clamabat: Quid separas a me, quem genui ex me? Uterus genuit, non mansit ille, cum vixit, ubera mea frustra lacte replentur. Caute portavi quem a te video manu crudeli jactari. Modo eum effuderunt viscera mea; et tu elidis ad terram. Alia clamabat mater, cum exactor latronum compelleret: Simul occide cum parvulo matrem; utquid me dimittis inanem? Si culpa est, mea est; si non est crimen, junge mortem, et libera matrem. Alia dicebat: Quid quaeritis? Unum quaeritis, et multos occiditis; et ad unum qui unus est attingere non potestis. Alia contra clamabat: Veni jam, veni, Salvator mundi, quamdiu quaereris? Nullum times: videat te miles, et nostros non occidat infantes.

3. Quam tristis Herodis sors in die judicii. Miscebatur lamentatio matrum, et ad coelum transibat oblatio parvulorum. Sed ille qui Agnum tentavit, ipse per Herodem agnulos jugulavit. Manet auctori ministerii supplicium, et Herodi diaboli judicium, cum istorum resurrectio coeperit mortuorum. Herodes, quid putas acturus eris, quando contra te tantorum classes infantium judiciale coeperint exercere litigium? Invenies claram linguam, vocem magnam, mensuram perfectam, omnes juvenes candidatos, in mensuram aetatis plenitudinis Christi fulgentes (Ephes. IV, 13): cum stare coeperint ante eum, quem putaveras occidendum, pro quo fuderunt sanguinem pretiosum: ipsum videbis throno igneo praesidentem; [PL39.2152] illos solium dominicum circumdantes, candore rubeo resplendentes, propter candidam aetatem et sanguinem passionis. Quid acturus es? quid dicturus? Tacebis reus, dum tantus cantabit exercitus sanctorum, Vindica sanguinem servorum tuorum, qui effusus est (Apoc. VI, 10). Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11). Ipso juvante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXX. In Natali sanctorum Innocentium, III

1. Innocentibus Herodes plus odio profuit quam obsequio profuisset. Innocentes martyrum flores. Hodie, fratres charissimi, Natalem illorum infantium colimus quos ab Herode crudelissimo rege interfectos esse, Evangelii textus eloquitur. Et ideo cum summa exsultatione gaudeat terra nostra, coelestium militum et tantarum parens fecunda virtutum. Ecce profanus hostis nunquam beatis parvulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. Nam sicut sacratissimum praesentis diei festum manifestat, quantum contra beatos parvulos iniquitas abundavit, tantum in eis gratia benedictionis effulsit. Beata es, o Bethlehem terra Juda, quae Herodis regis immanitatem in puerorum exstinctione perpessa es, quae sub uno tempore candidatam plebem imbellis infantiae Deo offerre meruisti. Digne tamen Natalem illorum colimus, quos beatius aeternae vitae mundus edidit, quam quos maternorum viscerum partus effudit: siquidem ante vitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usum praesentis acceperint. Aliorum quidem pretiosa mors martyrum laudem in confessione promeruit: horum in consummatione complacuit; quia incipientis vitae primordiis ipse eis occasus initium gloriae dedit, qui praesentis terminum imposuit. Quos Herodis impietas lactentes matrum uberibus abstraxit, qui jure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos, velut primas erumpentes Ecclesiae gemmas quaedam persecutionis pruina decoxit. Et ideo dignum est interfectis pro Christo infantibus honores impendere; ceremonias, non dolores, sacramentis dare vota, non lacrymas: quia ipse illis fuit causa poenae, qui exstitit et coronae; ipse odii causa, qui praemii. Parante autem Herode parvulis necem, Joseph per angelum admonetur, ut Christum Dominum nostrum in Aegyptum transferat (Matth. II, 13), Aegyptum idolis plenam. Jam post Judaeorum persecutionem et ad occidendum Christum profanae plebis assensum, Christus ad Gentes idolis deditas transire dignatur; et Judaeam relinquens, ignoranti saeculo colendus infertur.

2. Injuriam sustinet majorem ipse qui infert. Mortis cogitatio cupiditatem coercet. Tunc nulli malo bene, nulli bono male. Et quia in Scripturis divinis, fratres charissimi, bonos et justos viros persecutionem malorum semper sustinuisse cognoscimus; si diligenter consideramus, invenimus illos majora supplicia sustinere qui faciunt. Omnis enim homo qui alium in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur. Nam si etiam illi quem persequitur aliquid de substantia sua tulerit, majus sibi ipse dispendium facit; quia nemo habet injustum lucrum sine justo damno. Ubi lucrum, ibi et damnum: lucrum in arca, damnum in conscientia. Tollit vestem, et perdit fidem; acquirit pecuniam, et perdit justitiam. Sed hoc homines ideo faciunt, quia diem novissimum attendere nolunt. Si enim diem mortis suae cogitare jugiter vellent, animum suum ab omni [PL39.2153] cupiditate et malitia cohiberent. Sed quod modo nolunt salubriter cogitare, necesse habent postea sine ullo remedio sustinere. Veniet enim illis dies novissima, veniet dies judicii, quando eis nec poenitentiam licebit agere, nec bonis operibus se ab aeterna morte poterunt redimere: quia percutitur etiam hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret oblitus est Dei. Veniet dies judicii, quando movebuntur fundamenta montium, et ardebit terra usque ad inferos deorsum: quando coeli ardentes solventur, quando sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, quando stellae cadent de coelo: quando peccatores et impii mittentur in stagnum ignis, et fumus tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum, ubi erit fletus et stridor dentium. Veniet tempus, fratres charissimi, quando nulli bono erit male, nulli malo erit bene. Veniet, inquam, novissima dies, quando discernentur pii ab impiis, justi ab injustis, laudatores Dei a blasphematoribus Dei. Veniet et quando discernentur, ut nulli, sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene.

3. Sed et nunc melius est bonis quam malis. Malum pati, et malum esse. Quare ergo modo non sic? Forte et modo sic. Sed quod nunc est in occulto, tunc erit in manifesto. Lege Scripturam divinam, ingredere mecum, si potes, in sanctuarium Dei: forte ibi, si possum, docebo te, imo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc non esse malis bene, et melius esse bonis quam malis, quamvis nondum venerit bonorum plena felicitas, nondumque venerit malorum poena novissima. Si Legem Dei diligenter attendis, forte intelligis mecum non esse bene malis. Rogo enim te, et quaero abs te, Tibi quare male est? Responsurus es, Egestas angit, premit difficultas, dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. Tibi ideo male est, quia pateris mala, et bene est illi, qui est ipsum malum? Multum interest inter malum pati, et malum esse. Tu quod pateris non es; malum enim pateris, sed tu malus non es: ille hoc malum non patitur, et malus est. Noli ergo falli. Non potest fieri ut tibi male sit, qui pateris malum; et illi bene sit, qui est malus. Cum enim malus est, putas quia non patitur malum, cum patitur se ipsum? Tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo; et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corde suo? Tibi male est, qui forte malam habes villam; et bene est illi, qui malam habet animam? Esto bonus qui habes bona.

4. Divitiae bonae: quibus fiat bene. Bonae natura, sed malis malae. Bonae sunt divitiae, bonum est aurum, bonum est argentum, bonae familiae, bonae possessiones. Omnia ista bona sunt; sed unde facias bene, non quae te faciant bonum. Habeto bona, quae te faciant bonum. Quae sunt, inquis, ista? Fac judicium et justitiam. Bona sunt quae habes, fac judicium et justitiam. Esto et tu bonus inter bona tua. Erubesce bonis tuis: esto bonus mansurus inter bona peritura. Erubesce bonis tuis: noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. Ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus Conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit; copia vero ejus non extollat bonos, nec elidat inopia. Malus autem homo, et cum offertur, excaecatur; et cum aufertur, excruciatur: quia et cum acquiruntur divitiae, falsam laetitiam tribuunt; et cum perduntur, veram tristitiam derelinquunt.

5. Divitiae verae et falsae. Cupiditas semper eget. Discamus amare veras divitias, id est, castitatem et justitiam, pacem et misericordiam. Istae enim justae dicuntur divitiae; quia bonis meritis justisque tribuuntur. Illae verae dicuntur divitiae; quia quisquis eas habuerit, non egebit, dum, juxta Apostolum, habens victum et vestitum his contentus est (I Tim. VI, 8). Istas vero terrenas divitias, injustum est putare divitias, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit [PL39.2154] egestate avaritiae, quanto magis eas diligens majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescit inopia; quae amatoribus suis quantum fuerint ampliores, non afferunt satietatem, sed inflammant cupiditate divitem? Tu putas quia minus indigeres, si minus haberes. Unde bene quidam dixit, Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit; (Juvenal., Sat. 14, v 139.) cum pecuniae enim incremento rabies cupiditatis augetur. Nam omnes avari vel cupidi velut hydropis morbo aegrotare videntur. Quomodo enim hydropicus, quantum plus bibit, tantum amplius sitit; ita avarus vel cupidus acquirendo non satiatur.

6. Conclusio. Nos vero, fratres, cogitantes peregrinos et hospites esse in hoc saeculo, hoc tantum quod ad victum et vestitum opus est, nobis in itinere vitae istius reservemus, et quantum possumus, in aeternam beatitudinem per eleemosynam pauperum dirigamus: ut cum in die judicii cupidi et avari pro sterilitate bonorum operum audire meruerint, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41); nos pro bonis operibus audire possimus, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus eram, et operuistis me (Ibid., 34, 36). Ad istam benedictionem vos Dominus sub sua protectione perducat: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXI. In Natali sanctorum Innocentium, IV. Et de verbis Apocalypsis, Vidi sub ara Dei animas occisorum, etc., cap. VI, V\. 9-11; cap. VII, V\. 9-17

1. In martyrum cultu Salvator laudatur. Quam congrue martyres sub ara Dei. Innocentes plus caeteris exorant. Quotiescumque, fratres, sanctorum martyria celebramus, toties laudes Salvatoris edicimus: et quoties eorum asserimus passiones, toties Christi gloriam praedicamus. Non enim suspicimus quod passi sunt; sed propter quem passi sunt admiramur. Igitur non poena in laude, sed fides est in honore. Magnificamus ergo martyres, sed praecipue illos, qui nascente Christo, in ipso exordio non loquendo, sed moriendo confessi, ad regna perpetua caeteros praevenerunt. Videte autem quem iidem locum apud homines mereantur, qui apud Deum locum sub altari meruerunt. Dicit enim Scriptura sancta, Vidi enim sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei, et propter testimonium Jesu quod habebant, et clamabant, et reliqua. Sub ara, inquit, Dei vidi animas occisorum. Quid reverentius, quid honorabilius dici potest, quam sub illa ara requiescere, in qua Deo sacrificium celebratur, in qua offeruntur hostiae, in qua Dominus est sacerdos, sicut scriptum est, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4)? Recte sub altari justorum animae requiescunt; quia super altare corpus Domini offertur. Nec immerito illic justi vindictam sanguinis postulant, ubi etiam pro peccatoribus Christi sanguis effunditur. Convenienter igitur, et quasi pro quodam consortio ibi martyribus sepultura decreta est, ubi mors Domini quotidie celebratur, sicut ipse ait, Quotiescumque haec feceritis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat (I Cor. XI, 26): scilicet ut qui propter mortem ejus mortui fuerant, sub sacramenti ejus mysterio requiescant. Non immerito, inquam, consortio quodam illic occisis tumulus constituitur, ubi occisionis Dominicae membra ponuntur: ut quos cum Christo unius passionis causa devinxerat, unius etiam loci religio copularet. Legimus plerosque justorum Abrahae sinibus refoveri, nonnullos paradisi amoenitate laetari: nemo tamen melius praeter martyres meruit, hoc est, ibi requiescere, ubi et hostia Christus [PL39.2155] est et sacerdos; scilicet ut et propitiationem de oblatione hostiae consequantur, et benedictionem functionemque sacerdotis accipiant. Inter caeteros igitur martyres, quos sub ara Dei consistere praedicamus, etiam beati illi infantes lactentes, pro Christo primitiae martyrum, non loquendo, sed moriendo confessi, coronas meruerunt. Neque enim dubitandum est, eos in martyrio plus prae caeteris exorare, qui in martyrio caeteros praecesserunt.

2. Et clamaverunt, inquit Joannes, voce magna, Vindica, Domine, sanguinem nostrum. Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis ut quiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus fratrum et conservorum eorum. Oritur quaestio in hoc loco, cur sancti jam cum Domino manentes vindictam de inimicis expetant, cum Dominus in Evangelio dicat, Diligite inimicos vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Sed sciendum quia illi sancti jam in conspectu Creatoris sui consistentes vident voluntatem illius; et ideo ab ipso accipiunt quod eum velle facere noverunt, et de ipso bibunt quod de ipso sitiunt. Petunt autem vindictam de inimicis duobus modis, et hoc causa charitatis: ut scilicet qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, convertantur a malo ad bonum; qui vero, praesciente Deo, damnandi sunt, moriantur, et peccare desistant; ut per hoc minorem poenam in inferno habeant, ubi unusquisque secundum qualitatem operum sustinebit magnitudinem poenarum. Petunt autem de reprobis vindictam; quia optant venire diem extremi judicii, et resurrectionem suorum corporum praestolantur. Et datae sunt illis singulae stolae albae. Per stolas albas debemus intelligere mercedem Baptismi, praemium martyrii, mercedem aeternorum, et gaudium coelestis patriae. Habent ergo ante resurrectionem sancti singulas stolas; quia in sola anima adhuc aeternis beatitudinibus perfruuntur: postea autem accepturi sunt binas, quando receptis corporibus immutabiles erunt in anima, et incorruptibiles in corpore. De hoc Isaias, In terra sua duplicia possidebunt (Isai LXI, 7).

3. Et dictum est illis ut quiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. Dictio ista inspiratio est divina, qua mentibus eorum desiderantibus diem judicii, immittitur virtus patientiae, ut patienter ferant omnia, exspectantes numerum illorum qui similiter interficiendi sunt pro Christo, cum eis postmodum regnaturi; ut qui desiderant recipere sua corpora, gaudeant ex numero colligendorum fratrum. Tali modo loquitur Deus omnipotens sanctis, veluti quilibet paterfamilias habens multos filios, singulisque de agro revertentibus et rogantibus, ut cibum sibi tribuat, respondet, Refectio quidem vestra parata est, sed exspectate fratres vestros; ut cum in unum positi fueritis, omnes in commune comedatis, et epulemini gaudentes: quia interficiendi sunt et illi, vel aperto scilicet martyrio, vel occulto. Dicitur ergo illis vindictam postulantibus post datum munus, ut quiescant atque sustineant, donec compleatur numerus conservorum illorum.

4. Martyrum vestigiis, in quantum possumus, insistamus. Videtis igitur quoniam propter nos martyrum vindicta differtur. Dum enim nos retardamus, horum sanguis multus est. Sed hoc contingit nostra desidia, qui non, sicut dictum est, religiose vivimus; qui non pie, sicut congruit, operamur. Nam si bonorum operum ad Dominum justitia nostra praecederet, jam conservorum numerus qui exspectatur, esset completus. Nulli autem dubium est, vindictam post judicium martyres percepturos, qui etiam ante judicium praemiis coelestibus honorantur. Unde oportet, fratres charissimi, ut qui primitias martyrum hodierna festivitate venecamur, de aeterna quae in coelis est martyrum festivitate sedule cogitemus, eorumque vestigia, in quantum possumus, sequendo, et ipsi ejusdem festivitatis superbae participes existere curemus, testante Apostolo, [PL39.2156] quia si socii passionum fuerimus, simul et consolationis erimus (II Cor. I, 7): nec tam de morte eorum lugeamus, quam de justa palmae perceptione laetemur. Siquidem singulos eorum cum per tormenta pellerentur ex hac vita, Rachel gemebunda, id est, Ecclesia gemit, luctu lacrymisque prosecuta: sed jam hinc expulsos superna Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, mox in aliam vitam obviis laetitiae ministris excepit, atque in gaudium Domini sui perpetuo coronandos introduxit.

5. Martyrum sors mutata. Unde dicit Joannes, Stabant ante thronum in conspectu Agni amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum. Stant enim modo ante thronum Dei coronati, qui quondam ante thronum judicum terrenorum jacebant poenis astricti. Stant in conspectu Agni nulla ratione illic a contemplanda ejus gloria separandi, a cujus hic amore nec per supplicia poterant separari. Stolis fulgent albis, et palmas in manibus habent; quia praemia in operibus habent, dum corpora quae pro Domino ignibus ustulari, ac bestiis dilacerari, flagris absumi, per praecipitia dissolvi, ungulis abradi, omnimodo poenarum genere passi sunt dissipari, per resurrectionem glorificata recipiunt. Et clamabant, inquit, voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Magna voce salutem Deo decantant qui magna gratiarum actione recolunt, non sua se virtute, sed ipso auxiliante, tribulationum impugnantium superasse certamina.

6. Stolae eorum dum putantur foedari, dealbantur. Servitus Dei. Dicit iterum eorum et praeteritos agones et coronas describens perpetuas: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Stolas quippe martyres in sanguine Agni laverunt, dum membra sua, quae oculis insipientium visa sunt poenarum squalore foedari, sic potius fuso pro Christo sanguine ab omnibus mundavere contagiis, insuper et beata immortalitatis luce digna reddidere; quod est etiam lotas habuisse stolas in sanguine Agni. Ideo sunt, inquit, ante thronum Dei, et serviunt die ac nocte in templo ejus. Non est laboriosa, sed amabilis et optanda servitus in Dei laudibus perpetuo assistere (Psal. LXXXIII, 11). Dies quippe et nox non vicissitudinem temporis proprie, sed perpetuitatem tropice significant. Nox enim non erit illic; sed dies una melior in atriis Christi super millia. In qua non plorat Rachel filios suos, sed absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, datque vocem laetitiae et salutis aeternae in tabernaculis justorum, qui vivit et regnat Deus, etc.

SERMO CCXXII. De sanctis Apostolis

1. Apostoli arietes. Si omnium sanctorum martyrum grata nobis debet esse solemnitas, fratres charissimi, quanto gratior eorum qui praesentem secuti sunt Principem martyrum? si agnorum, quanto magis arietum? Illorum enim filii non generatione carnis, sed imitatione virtutis facti sunt omnes qui posterius usque ad mortem confessi sunt Christum. Hos obtulerunt populi Gentium, de quibus Psalmus ante cantavit, dicens, Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1). His primum Dominus, cum ad confessionem sui nominis hortaretur, non solum se promisit victoriae coronatorem, sed et certaminis adjutorem: etiam in ipsis et posteros admonebat, quoniam quod dicebat, scriptum posteris relinquebat. Illis ergo ait, exhortans eos: Cum autem adducent vos ad principes et potestates, nolite cogitare quid respondeatis, vel quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Meditari vetuit, et confiteri praecepit. Maluit enim auferre praesumptionem humanam, et gratiam dare divinam; [PL39.2157] ut in semetipsis timidi, et mundo essent audaces. Unde et in alio psalmo vox martyrum dicit, quasi ex parte humanae fragilitatis verendo, Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me (Psal. LVIII, 2): et paulo post de auxilio divino confidens dicit, Fortitudinem meam ad te custodiam (Ibid., 10).

2. Fideles caeteros superant. Supra caeteras enim turbas fidelium, necnon antiquorum justorum et Prophetarum eminentes Apostolos suos volens Dominus ostendere, dixit ad eos: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quae audiunt quae vos auditis: multi enim Prophetae et justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 16, 17). Item alibi: Jam, inquit, non dicam vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus: vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Item ait idem alio loco: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18). Item alibi sciscitanti Petro quid sibi et sociis suis profuisset, reliquisse omnia et sequi Redemptorem, respondit dicens, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28).

3. Lux sunt mundi, sal terrae, fundamenta et portae Ecclesiae. Isti sunt lux mundi (Id. V, 14); quia per ipsos lumen fidei et verae scientiae primum Dominus huic mundo tradidit, et ab errorum ac peccatorum tenebris Gentes et populos eruit. Isti sunt sal terrae; quia per eos terrigenae condimentum saporis vitae aeternae perceperunt, ut restringerent carnis lasciviam, et a putredine peccatorum et vitiorum vermibus servarentur illaesi. Isti sunt lapides pretiosi, quos in fundamento coelestis aedificii positos Joannes in Apocalypsi sua describit (Apoc. XXI); quia praedicatio eorum Ecclesiae fundamenta locavit. Unde et Paulus ait: Vos estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 19, 20). Isti sunt duodecim portae Jerusalem novae, quae de coelo descendit; quia per ipsos januam fidei primum intravimus, et inter cives sanctorum annumerati sumus.

4. Eorum virtutes proponuntur. Modus diligendi amicos et inimicos. Hic ergo considerantes, fratres charissimi, quae tanti duces populi nos docuerunt, studeamus factis implere quae illi jusserunt. Discamus eorum exemplo mundi divitias contemnere, praesentis saeculi voluptatem non amare, regnum coeleste desiderare, Christo nihil praeponere: sed ejus mandatis in omnibus obedire, paupertatem praesentium rerum diligere, virtutum divitias habere, sapientiae thesaurum appetere, spirituales delicias quaerere, nulli invidere, sed omnes homines diligere, amicos in Deo, et inimicos propter Deum; quia haec est vera et sola dilectio. Nam amor carnalis et vitiosus in praecipitium trahit, et comparabitur odio: unde scriptum est, Qui vult amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jacobi IV, 4).

5. De modo diligendi Creatorem et creaturam. Isti ergo principes nostri in amore Dei perfectissimi, et in proximorum dilectione repleti, hinc potuerunt mundi impetum vincere, et cruentum saeculum domare; quia nihil amaverunt in omni re, nisi Dei voluntatem. Ita et nos, fratres, diligamus in omnibus rebus Dei facere voluntatem, et Creatorem nostrum amemus in semetipso, creaturam vero in Conditore suo: et sic habebimus ordinatissimam charitatem; quia Deus charitas est (I Joan. IV, 16), et qui diligit hanc dilectionem, diligit Deum. Et si ita dilexerimus, diligit nos ipse Deus, diligunt nos et sancti Apostoli judices nostri, et exorant pro nobis, ut in universali judicio Christi cum ipsis in perpetuum coronemur. Quod praestare dignetur ipse judex et Dominus noster, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat Deus per [PL39.2158] omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXIII. De uno sancto Martyre

1. Martyrum in agone duo consideranda. Triumphalis beati martyris N. dies hodie nobis anniversaria celebritate recurrit; cujus glorificationi sicut congaudet Ecclesia, sic ejus sibi proponit sequenda vestigia. Si enim compatimur, et conglorificabimur (Rom. VIII, 17), In cujus glorioso agone duo nobis praecipue consideranda sunt, indurata videlicet tortoris saevitia, et Martyris invicta patientia: saevitia tortoris, ut eam detestemur; patientia Martyris, ut eam imitemur. Audi Psalmistam adversus malitiam increpantem, Noli aemulari in malignantibus, quoniam tanquam fenum velociter arescent (Psal. XXXVI, 1, 2). Quod autem adversus malignantes patientia exhibenda sit, audi Apostolum suadentem, Patientia vobis necessaria est, ut reportetis promissiones (Hebr. X, 36). Coronata est itaque beati Martyris patientia; mancipata est aeternis cruciatibus tortoris incorrecta malitia.

2. Quantum Martyres accendat spes aeternae gloriae. Hoc attendens in agone suo gloriosus Christi athleta, non exhorruit carcerem: ad imitationem capitis sui toleravit probra, sustinuit irrisiones, flagella non timuit; et quot ante mortem pro Christo pertulit supplicia tot ei de se obtulit sacrificia. Quod enim propinante Apostolo biberat, alte retinebat, Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18); et, quia momentaneum hoc et leve nostrae tribulationis aeternum gloriae pondus operatur in coelis (II Cor. IV, 17). Hujus igitur promissionis amore a terrenis suspensus, et praegustata superrae suavitatis dulcedine ineffabiliter affectus, dicebat cum Psalmista, Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea, et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum (Psal. LXXII, 25 et 26). Contemplabatur enim, quantum in aenigmate infirmitas humana oculum mentis in aeternitate figere potest, quanta sint supernae civitatis gaudia: et ea enarrare non sufficiens admirando clamabat, Quid mihi est in coelo? quasi diceret, Excedit vires meas, excedit facultatem eloquentiae meae, transcendit capacitatem intelligentiae meae illud decus, illa gloria, illa celsitudo, qua nobis a conturbatione hominum remotis in abscondito faciei suae Jesus Christus Dominus noster reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Hujus perfectae libertatis contemplatione nullum vitabat periculum, nullum horrebat supplicium; et si millies posset mori, non putabat se hanc digne posse aliqua ratione promereri. Patienter enim permittunt aegroti se a medicis secari, uri, et variis amaritudinum confectionibus anxiari, ut temporali tandem restituantur sanitati: quanto magis vir beatus longanimiter toleravit omnem acerbitatem tormentorum temporalium, ut coronaretur in misericordia et miserationibus, et tandem in bonis satiaretur desiderium suum?

3. Martyrum progressus. In torculari itaque conculcari voluit; ut tanquam uva matura in vinum deficeret, et vinum malorum granatorum dilecto suo propinaret, quo mentes religiosae ebriatae sciunt terrena viriliter conculcare, et ad aeterna irretortis oculis anhelare. Qui ergo in tirocinio suo mundanas contempsit divitias, qui corporales etiam refrenavit illecebras, qui in provectu militiae suae multas est perpessus injurias, in perfectione sacrificii nil sibi reservans, se ipsum obtulit holocaustum, bibens illum calicem pretiosum, quem sedens ad magnam mensam [PL39.2159] sacrae lectionis sibi prius ab invitatore suo viderat appositum. Cujus mors quantumcumque videatur in conspectu reproborum despicabilis; in oculis tamen ejus est pretiosa, qui in sanctis suis est mirabilis. Ipse enim primo vocavit militem suum, ipse justificavit, ipse magnificavit; ipse dedit ei pugnare, ipse dedit ei et vincere.

4. Militia mundana et Christiana. Longe est dissimilis haec militia mundanae militiae, in qua victores existimantur, qui quod male desiderant assequuntur, qui laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14). In christiano vero agone manifesta est poena, occulta victoria, secundum quod ex persona martyrum clamat Psalmista, Deus, tu repulisti nos, et non exibis in exercitibus nostris. Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem (Psal. LIX, 3, 13, 14): tanquam si dicerent, Victoria nostra, gloria nostra intus, non foris est; foris despecti, intus dilecti. Hinc est quod Ecclesia in pressuris posita infirmiora membra sua confortat, dicens: Nolite me considerare quod fusca sum (Cant. I, 5). Quod aliis verbis Apostolus apertius auditoribus suis exponit dicens: Nolite deficere in tribulationibus meis pro vobis (Thess. III, 13). Hinc Veritas discipulos suos praemonet, dicens: In mundo pressuram habebitis; sed nolite timere, pusillus grex, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Sed quomodo vicit mundum? Factus est obediens Patri usque ad mortem (Philipp. II, 8). Quid autem de morte? Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Ibid., 9). Quomodo ergo vicit Christus, vincere appetat christianus: ut ubi est Christus, esse mereatur et christianus. Audi, christianae militiae persecutor, ipsum Christum pro militibus suis sic orantem: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus (Joan. XVII, 24).

SERMO CCXXIV. De Martyribus, I

1. Martyrium duplex. Ad consortium martyrum pervenit, qui martyres imitatur. Non martyrium sola effusio sanguinis consummat, nec sola dat palmam exustio illa flammarum. Pervenitur non solum occasu, sed etiam contemptu carnis ad coronam. Absque injuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere liceat: carnem afflixisse, libidinem superasse, avaritiae restitisse, de mundo triumphasse, pars magna martyrii est. Si vero, fratres dilectissimi, ad consortium martyrum vel sacerdotum volumus pervenire, de imitatione martyrum cogitemus. Debent enim in nobis aliquid recognoscere de suis virtutibus, ut pro nobis dignentur Domino supplicare. Si enim tormenta quae sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, vel contra malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. Et quia non desunt quotidiana peccata, non desunt etiam quotidiana remedia.

2. Gaudium verum non est hic, ubi Christus nil nisi tristia promisit. Nemo se credat aliquam felicitatem aut aliquod verum gaudium in hoc saeculo possidere. Beatitudo hic parari potest, possideri non potest. Duo sibi tempora ordine suo succedunt, tempus flendi et tempus ridendi. Nemo se circumveniat, fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. Scio, fratres, quod omnis homo gaudere desiderat: sed non toti ibi quaerunt gaudium, ubi oportet inquiri. Verum gaudium in hoc mundo nec fuit, nec est, nec esse poterit: sic enim ipse Dominus in Evangelio suos discipulos admonuit, dicens, In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33); et iterum, Mundus gaudebit, [PL39.2160] vos autem tristes eritis; sed tristitia vestra convertetur in gaudium (Joan. XVI, 20). Ac sic in hac vita cum labore et dolore quod bonum est, auxiliante Domino, faciamus: ut in futuro saeculo bonorum fructus colligere cum gaudio et exsultatione possimus; secundum illud, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXX, 5).

3. Hic sumus in exsilio. In hunc itaque, fratres charissimi, mundum per peccatum primi hominis de beata paradisi sede projecti, et quasi in exsilium missi sumus; ac sic in hoc saeculo patriam non habemus. Sic et Apostolus dicit: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Non ergo requiramus gaudium in hoc mundo; quia, sicut supra dictum est, verum gaudium comparari hic potest, possideri non potest. Non quaeras in via, quod tibi servatur in patria. Et quia contra diabolum, Christo duce, quotidie tibi pugnare necesse est; praemium non requiras in praelio, quod tibi servatur in regno. Non quaeras in pugna, quod tibi servatur in futuro, cum fuerit perfecta victoria: magis illud attende quod Apostolus dicit, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12); et iterum, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21).

4. Laborem solatur quod ad cives nostri cupidos tendimus. Et laboris majoris major est merces. Ita ergo agere debemus, ut ad principalem patriam redire feliciter mereamur: ubi nos parentes nostri Patriarchae, Prophetae, et Apostoli suscipere vel videre desiderant; ubi etiam concives nostri Angeli, et civitas illa coelestis Jerusalem, et rex civitatis illius Christus expansis nos brachiis charitatis exspectant; ut ad ipsos, prostrato diabolo, pleni bonis operibus feliciter redeamus. Scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores et quicumque alia agentes, interim in via sunt solliciti, ut in patria possint esse securi; et tunc habent veram laetitiam, quando cum magno lucro pervenire merentur ad patriam: ita et nos, dilectissimi fratres, tunc animum nostrum praeparemus ad gaudium, quando pervenire merebimur ad Christum. Interim modo gaudeamus in spe, verum gaudium postea habituri in re. Quod pejus est, multi sunt qui perverso ordine de voluptate et deliciis et luxuria saeculi hujus gaudere se credunt: sed quod in gaudio videntur serere, necesse illis erit cum luctu et lacrymis recipere; quia non mentitur ille qui in Evangelio dixit, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25). Sic fecit et ille infelix dives, qui purpura induebatur et bysso. Gaudium quidem habuit in mundo; sed flammas invenire meruit in inferno. Lazarus qui jacebat ad januam ejus, tristitiam habuit in via; sed verum gaudium recepit in patria.

5. Orandum ut patriae desiderio plus teneamur. Nos vero, fratres charissimi, quantum possumus, Dei misericordiam deprecemur; ut nobis ita amorem vitae aeternae inspirare dignetur, ut plus patriam velimus amare quam viam, et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus: et sic semper in exsilio mundi hujus agere studeamus, ut ad futurum judicium cum libera et secura conscientia ornati bonis operibus pervenire possimus; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXV De Martyribus, II

1. Martyres vere colunt, qui eos imitantur. Quotiescumque, [PL39.2161] fratres charissimi, sanctorum martyrum solemnia celebramus, ita ipsis intercedentibus exspectemus a Domino consequi temporalia beneficia, ut ipsos martyres imitando accipere mereamur aeterna. Ab ipsis enim in veritate sanctorum martyrum solemnia celebrantur, qui ipsorum martyrum exempla sequuntur. Solemnitates enim martyrum exhortationes sunt martyriorum; ut imitari non pigeat, quod celebrare delectat. Sed nos volumus gaudere cum sanctis; et tribulationem mundi nolumus sustinere cum ipsis. Qui enim sanctos martyres, in quantum potuerit, imitari noluerit, ad eorum beatitudinem non poterit pervenire. Sic et apostolus Paulus praedicat, dicens, Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationum (II Cor. I, 7); et Dominus in Evangelio, Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit (Joan. XV, 18). Recusat esse in corpore, qui odium non vult sustinere cum capite.

2. Nec martyrum nec Christi imitatio impossibilis. Sed dicit aliquis; Et quis est qui possit beatorum martyrum vestigia sequi? Huic ego respondeo, quia non solum martyres, sed etiam ipsum Dominum cum ipsius adjutorio, si volumus, possumus imitari. Audi non me, sed ipsum Dominum generi humano clamantem, Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Audi et beatum Petrum apostolum admonentem, Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Similiter Paulus apostolus clamat, Imitatores Dei estote, sicut filii charissimi (Ephes. V, 1). Quid ad haec respondebimus, fratres charissimi, vel quam excusationem habere poterimus? Si tibi aliquis dicat, ut virtutes quas fecit Dominus debeas imitari, justa potest esse excusatio tua; quia virtutes et mirabilia facere non omnibus datum est: juste et caste vivere, et charitatem cum omnibus custodire, cum Dei adjutorio promptum est. Non enim ipse Dominus dicit, Discite a me mortuos suscitare, super aquas siccis pedibus ambulare; non hoc dicit: sed quid ait? Quia mitis sum et humilis corde; et iterum, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos; et iterum, Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 44, 45). Et licet sint alia multa, in quibus debeamus et Deum et beatos martyres imitari; ista tamen duo praecipua sunt, id est, ut mites simus et humiles corde, et inimicos nostros totis viribus diligamus.

3. Praesertim in inimicorum dilectione. Charitatis duo pedes. De dilectione inimicorum, fratres charissimi, nullus unquam in veritate se poterit excusare. Potest mihi aliquis dicere, Non possum jejunare, non possum vigilare: numquid potest dicere, Non possum amare? Potest dicere, Non possum res meas totas pauperibus donare, et in monasterio Deo servire: numquid potest dicere, Et non possum diligere? Si dixeris quia non possis a vino vel a carnibus abstinere, credimus tibi: si autem dixeris quod non possis in te peccantibus indulgere, omnino non credimus. Et quia nulla nobis remansit excusatio; dum non de cellario, sed de corde istam eleemosynam jubemur implere: ut per viam vitae ad aeternam mereamur patriam pervenire, non solum amicos, sed etiam inimicos diligamus. His enim duobus praeceptis, id est, diligendo Deum et diligendo proximum, quasi duobus spiritualibus pedibus per viam verae charitatis valebimus currere, et ad aeternam patriam poterimus feliciter pervenire. Istis pedibus currebat apostolus Paulus, quando dicebat, Ego autem sic curro, non quasi in incertum (I Cor. IX, 26).

4. Inimicos amans est filius Dei. Non diligens homicida est et in tenebris. Qui ergo dilexerit inimicos suos, illud in eo impletum erit quod Dominus dixit, Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri qui in [PL39.2162] coelis est. Elige modo quod tibi placuerit. Si inimicos dilexeris, non solum amicus, sed etiam filius Dei esse mereberis. Si vero inimicos amare nolueris, propitium Deum habere non poteris: quia scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15); et iterum, Qui non diligit, manet in morte (Ibid., 14); et iterum, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Id. II, 11); et iterum alibi scriptum est, Itinera impiorum, qui injuriam retinent malefacti in mortem. Numquid haec verba mea sunt, fratres charissimi? De Scripturis sanctis et canonicis proferuntur. Ut ergo nec homicidae simus, nec in tenebris remaneamus; studeamus non solum amicos, sed etiam inimicos diligere: ut pium et misericordem Dominum possimus secundum cautionis suae vinculum libera conscientia convenire.

5. Quae in nos peccantur, indulgenda; quae in Deum, punienda. In nobis est peccatorum remedium. Ipse enim dixit, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra: si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis debita vestra. Diligenter attendite, fratres charissimi, et scitote aliud esse in Deum peccare, aliud in hominem. Quando enim in nos peccant homines, si poenitentibus veniam non indulgeamus, peccatum incurrimus: quando autem aliquis in Deum peccaverit, si sine grandi districtione indulgere voluerimus, participes nos peccatis ejus efficimus. Dixit ergo Dominus, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI, 14). Rogo vos, fratres, quid delicatius, quid benignius dici potest? In potestate nostra posuit, qualiter in die judicii judicemur. Non dixit, Vade in Orientem, et quaere justitiam; naviga usque ad Occidentem, ut accipias indulgentiam: sed quid dicit? Dimitte inimico tuo, et dimittetur tibi; indulge, et indulgebitur tibi; da, et dabitur tibi. Nihil a te extra te quaerit. Ad te ipsum et ad conscientiam tuam te Deus dirigit: in te enim posuit quod requirit. Non enim medicamenta vulneribus tuis longe opus habes inquirere: peccatorum tuorum indulgentiam, si vis, intus in cellario cordis tui poteris invenire.

6. Facile indulget qui attendit quanta Deo debet. Sed dicis: Tanta mala me inimicus meus compulit sustinere, ut eum nulla possim ratione diligere. Attendis quid tibi fecerit homo, et non attendis quae tu feceris Deo? Si conscientiam tuam diligenter discutis et inquiris, sine ulla compensatione multo plura tu peccata commisisti in Deum, quam in te commiserit homo. Et qua fronte petis ut tibi Deus dignetur dimittere multum, cum tu non acquiescas dimittere parum? Si haec, quae supra diximus, spiritualia medicamenta, sicut Deo propitiante consuevistis, libenter accipitis, et in armario sanctae conscientiae vestrae reconditum diligentissime custodieritis; auxiliante Domino, venena diaboli non timebitis, et per odium vel iracundiam aut nunquam vobis animarum vulnera ingerentur; aut si forte subrepserint, per charitatem cito ad pristinam salutem revocantur: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXVI. De Martyribus, III

1. Christus in martyribus patitur. Passio eorum translatio est ad coelum. Certamine universorum martyrum fulciri atque eorum victoria, quorum Natalis victricis gloriae celebratur, quo robusta fides scit ad agonem et passionis congressus, roborari debemus: certo scientes quod in omnibus Christus patitur, et [PL39.2163] quod ad regnum coelorum statim cum exsultatione corporis transferuntur; et cum Gentes horreant in aegritudine mortem, hi in ipsa morte consequantur perpetuam haereditatem. Per passionem vero translationem magis credunt esse quam finem. Haec est arcana sapientia, quae in electis tuis, Domine, non persuasione colligitur; sed de tuis martyribus et de fonte divino virtutes oriuntur, quibus vivere Christus est et mori lucrum (Philipp. I, 21), triumphantes in Christo, sua morte peccata lucrantes: quanquam qui in illo patitur, omnino non moritur. Confessionis enim mors non est, sed haereditas vitae. Martyrium est igitur indulgentia criminum, virtutum caput, occasio justitiae, Dominicae passionis imitatio. O felicissimi martyres! renuntiantes saeculo maluerunt meliora novissima quam prima. Quorum denique consummatio justum initium facit.

2. Diabolus nolens martyribus praestat coronas. Divino tuo nutu, omnipotens Deus, gloriosissimi martyres Christi testes esse meruerunt. Victoriam quoque meditati, confessi sunt Christum in flagellis, in carceribus, in ergastulis, in solitudine. Justorum enim comes semper debet esse confessio. O inclytae beatorum animae, et gloriosa victoria martyrum, inter quos devotissimae feminae simul saeculum sexumque vicerunt; praeliantes cum diabolo, fortiores viris torquentibus exstiterunt, quae carnifici gratias agentes erant saevienti! Ab omnibus enim fidem exspectat Deus omnipotens magis quam mortem: sed diabolus qui confitentes odit, coronas praestat invitus. Facit martyres quos occidit: et cum Dei servos vincere contendit, contemnitur ipse, dum saevit. Liberalitas ergo tua, Deus, hactenus nobis martyria proposuit; ut adversarius quo Adam elisus est, a filiis Adae constanter elidi monstraretur. Voluisti enim hominem non tantum de diaboli potestate eruere per fidem; sed inculcatorem ejus interficere per virtutem: ut qui gaudemus Christi sanguine mortui, facilius liberati ducentes martyria in Christo postea triumphemus coronati; per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXVII. De Martyribus, IV

1. Martyrum segetes flumineo sanguine et lacrymis irrigatae. Delectat videre campos segetum martyrum et confessorum, ubi oculi aspiciunt Angelorum. Floruit spica corporis Agni Dei, qui tollit peccata mundi. In campo saeculi coeperunt virescere campi martyrum, irrigati non fluentis aquarum, sed fluminibus lacrymarum. Quales et quantae istae spicae sunt confessorum? Majores et minores, senes et juvenes, virgines et lactantes, sanguineo nutriti flumine Dei. Sed in judicio Dei non sunt majores, vel minores; quia simul omnes protegunt angelicae Potestates. Jam videamus senes et juvenes, virgines ac lactantes pariter, et confessores. Vide Eleazarum nonaginta annorum senem, super juvenes luctatorem. Intuere juvenes illos septem fratres de utero consimiles, de....... gratia compares, de cruore concordes, quales spicae floruerunt in unum? Quia ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Quis rigavit istas spicas in campo saeculi fluctuantis? Mater patiens et compatiens spicas testimonii sui consanguineo precum suarum fonte rigabat; et Dominus incrementum dabat, qui matrem et filios adjuvabat. Aspice et pueriles spicas martyrum tres pueros in camino flammarum. Vide et alias segetes, sub Herode peremptos infantes et martyres sine detrimento gaudentes. Plantatur ergo totus mundus spicis martyrum purpurantibus. Ambulabat beatus [PL39.2164] David inter istos purpureos campos rosea victoria coronatus: laetatur, pascitur oculis, et cantat vocibus pietatis, Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Vide ipsos seminatores, ipsos pariter et messores; sed per angelicas Potestates.

2 Martyrum reliquiae, velut spicae sparsae. Quantis in locis istae spicae dispersae sunt, quando ubique transferuntur reliquiae martyrum ad medicinam infirmorum, et lumen caecorum, et solemnitatem populorum, et ad misericordiam indigentium? Solvuntur modo gremia; sed non solvitur consummata corona. Velut spicae sunt reliquiae martyrum, quae plantantur per totum mundum,...... incimi.... venit mes.... elestis mom... tum...... resurrectionis................ spicae ad manipulos suos; et videbis exercitus pretiosos, non dispersos in terra, sed collectos in patria sempiterna. In coelo novo, et in terra nova lucebunt velut lampades in manibus Angelorum. Nonne quando eos impii judices crudeli incendio concremabant, non quasi spicae solvebantur? Modo ubi sunt? Collegit eos, qui aedificavit Jerusalem Dominus, et dispersiones Israel congregavit. Testis est ille campus de exercitu mortuorum. Nonne quasi spicae erant caput et manus, pedes et ossa, articuli et nervi, carnes et cutes? Sonuit prophetae clamantis una tuba; et collectis articulis, aristis facta est seges una, stupente coelo et terra, multo clarius vocibus Angelorum, quasi falcibus gaudiorum (Ezech. XXXVII). Colligentur de singulis locis, de terra et mari, de campo et profundo, de silvis et aquis, de faucibus bestiarum et de ventre belluarum: quando mare et terra reddent mortuos suos, et colligentur ossa ad ossa, spicae ad gremia, et apparebit in Jerusalem messis pretiosa; quia ipsi sunt, qui laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni.

3. Per resurrectionem adunabuntur. De isto campo clamabat beatus David, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Vere flebant, quando lapsos lugebant, et infirmos lacrymis adjuvabant. Bona sanguinis rigua, ubi non cadunt grana per infinita tormenta. Lapidantur, et solidantur; nec grana decidunt, sed melius nutriuntur. Vide segetem corporis sancti Stephani lapidari, et grana fructus ejus penitus non quassari. Lapides illisi sonabant, et ille ad coelos apertos caput levabat: ubi panis vitae fulgebat, ibi calamus Stephani testificando florebat. Sanguis fundebatur; sed constantia non solvebatur: nec lingua confundebatur, quia in fundamento Evangelii fortis inveniebatur. Vide, spica Isaiae prophetae serra acuta secabatur: et non solvebatur spica corporis, fidei constringente constantia. Quando enim messorum manibus gremia defecta bene cinguntur, manipuli non solvuntur, sed integri jactantur ad carrum. Sic et corpora sanctorum gremia integra ad carrucam carnis Christi levantur: sic occurrunt Christo in nubibus, et regnabunt in splendoribus sanctorum cum eodem, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCXXVIII. In festivitate Virginum de lectione Evangelica

1. Quid prudentibus virginibus, quid fatuis intelligendum. In lectione quae nobis recitata est, fratres dilectissimi, audivimus Dominum dixisse, Simile est regnum coelorum decem virginibus, quae acceptis lampadibus exierunt obviam sponso et sponsae (Matth. XXV, 1). Hoc si secundum litteram tantum intelligimus, nimium durum videtur et asperum. Absit hoc a sensibus [PL39.2165] nostris, ut vel de domo cujuscumque etiam pauperis christiani tam parvus numerus veniat ad vitam aeternam. Et ideo quia nulla ratione secundum litteram intelligi debet, et revera ipse Dominus similitudinem esse dixit, requiramus quare quinque dictae sunt fatuae et quinque prudentes. Illae enim quinque prudentes significant omnes sanctos, qui cum Christo sunt regnaturi: et e contrario illae quinque fatuae figuram videntur habere christianorum malorum, qui sine operibus bonis de solo tantum christiano nomine gloriantur. Ideo autem et illae fatuae quinque, et illae prudentes quinque dicuntur; quia quinque sensus in omnibus hominibus esse probantur, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus. Et quia per istos sensus velut per quasdam januas vel fenestras aut vita aut mors ingreditur ad animam nostram; de quibus et Propheta dixit, Intravit mors per fenestras vestras (Jerem. IX, 21): ideo et ibi quinque virgines dicuntur prudentes, quae istis sensibus bene utuntur; et ibi quinque fatuae, quae per istos quinque sensus magis mortem quam vitam excipiunt.

2. Sensus quinque velut quinque virgines: qui corrumpantur aut integritatem conservent. Quomodo autem isti quinque sensus, velut quinque virgines, aut virginitatem custodiant, aut corruptioni subjaceant, diligentius requiramus. Si aliquis vir, aut aliqua mulier viderit aut filium, aut filiam, aut alienum servum aut ancillam, et ad concupiscentiam diligenter aspexerit; corrupta est una virgo: quia per oculos, id est, per fenestras corporis in secretum cordis venenum mortis intravit. Si vero aliquis sive religiosus sive laicus homines detrahentes, sermones etiam otiosos, et cantica luxuriosa vel turpia proferentes libenter audierit, et cum delectatione placido auditu susceperit; corrupta est alia virgo. Si autem non sit contentus mediocribus cibis, sed sumptuosas delicias quaerat, si semper male loqui studeat; per iniquum gustum corrupta est tertia virgo. Quod si etiam odores peregrinos, ut hominibus ad luxuriam placere possit, diligenter inquirit; quarta virgo est violata. Si vero manibus suis aut filios aut filias alienas cum delectatione propter libidinem tangere voluerit, et vestimenta nimis mollia animo voluptuoso quaesierit; jam etiam quinta virgo corrupta est. Hoc enim ordine isti quinque sensus velut quinque virgines in hominibus corrumpuntur. Et e contra, dum animae sanctae istos quinque sensus, id est, visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, ab omnibus illicitis rebus refrenant, linguam suam ad ea quae sunt licita vel legitima sobrie et caste relaxant, quinque sensuum virginitatem custodiunt. Ideo quinque virgines homines bonos significant; et aliae quinque, eos qui mali sunt praefigurant.

3. Virginitas sola nihil prodest. Et revera, fratres charissimi, quid prodest viro vel feminae, clerico vel monacho, vel sanctimoniali, si in corpore virginitas custoditur, quando per malas concupiscentias cordis integritas violatur? Quid prodest in uno membro praeferre castitatem, et in omnibus habere corruptionem? Nam et illi virgines qui Agnum sequuntur, si diligenter attenditis, non propter hoc sequuntur Agnum, quia solam virginitatem corporis servaverunt: denique cum dixisset, Hi sunt qui se cum mulieribus non inquinaverunt; secutus adjunxit, Et non est inventum in ore eorum mendacium; sine macula sunt (Apoc. XIV, 4 et 5). Qui ergo de sola corporis virginitate gloriantur, diligenter attendant, quia si mendacium diligunt, cum illis sanctis virginibus Christum sequi non poterunt. Nulla ergo virgo de sola corporis virginitate praesumat; quia si inobediens fuerit aut linguosa, ab illo thalamo sponsi coelestis se noverit excludendam. Cum ergo virgo centesimum gradum teneat, et mulier conjugata tricesimum; melior tamen est casta et humilis conjugata, quam virgo superba. Illa enim caste et humiliter marito serviens tricesimum gradum possidet; virgini superbae nec unus remanebit: et in utrisque impletur quod ait [PL39.2166] Psalmista, Tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis (Psal. XVII, 28).

4. Fidelis quisque virgo est et sponsa Christi. Et quia totam Ecclesiam catholicam beatus Apostolus virginem vocavit, non solas in ea considerans corpore virgines, sed incorruptas omnium desiderans mentes, ita dicit, Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2): non solum sanctimonialium, sed etiam omnium virorum vel mulierum animae, si et castitatem in corpore, et in illis supra dictis quinque sensibus virginitatem servare voluerint, sponsas se Christi esse non dubitent. Non enim corporum, sed animarum sponsus intelligendus est Christus. Et ideo, fratres charissimi, tam viri, quam feminae, tam pueri quam puellae, si virginitatem usque ad nuptias servant, et per istos quinque sensus, id est, visum, auditum, gustum, odoratum, vel tactum, dum eis bene utuntur, suas animas non corrumpunt; in die judicii apertis januis ad aeternum sponsi thalamum feliciter merebuntur intrare. Illi vero, qui et corpora sua ante nuptias adulterina conjunctione corrumpunt, et postea per totam vitam suam male vivendo, male audiendo, male loquendo, animas suas violare non desinunt; si eis dignae fructus poenitentiae non subvenerit, clausis januis sine causa clamabunt, Domine, Domine, aperi nobis: et audire merebuntur, Amen dico vobis, nescio vos unde sitis (Matth. XXV, 11, 12). Haec ergo, fratres, si et clerici, et laici, et monachi, et sanctimoniales, et in conjugiis positi fideliter et diligenter attendimus, et cum castitate corporis etiam integritatem cordis auxiliante Domino custodiamus, non cum fatuis projiciemur in tenebras exteriores; sed cum sapientibus ad spirituales nuptias intromissi audire merebimur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Ibid. 21). Quod ipse praestare dignetur.

SERMO CCXXIX. In Dedicatione ecclesiae vel altaris Consecratione, I

1. Quod in templis manufactis, id spiritualiter completur in nobis. Quotiescumque, fratres charissimi, altaris vel templi festivitatem colimus, si fideliter ac diligenter attendimus, et sancte ac juste vivimus, quidquid in templis manufactis agitur, totum in nobis spirituali aedificatione completur. Non enim mentitus est ille qui dixit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17); et iterum, Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti (Id. VI, 15). Quia vero nullis praecedentibus meritis, sed per gratiam Dei meruimus fieri templum Dei; quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne Dominus noster in templo suo, hoc est, in nobis ipsis, inveniat quod oculos suae majestatis offendat: sed habitaculum cordis nostri evacuetur vitiis, et virtutibus repleatur; claudatur diabolo, et aperiatur Christo; et ita laboremus, ut nobis bonorum operum clavibus januam regni coelestis aperire possimus. Sicut enim malis operibus, quasi quibusdam seris ac vectibus, vitae nobis janua clauditur; ita absque dubio bonis operibus aperitur.

2. Debita ad sacram synaxim praeparatio. Decet quandoque ab ea se subducere. Et ideo, fratres charissimi, unusquisque consideret conscientiam suam: et quando se aliquo crimine vulneratum esse cognoverit, [PL39.2167] prius orationibus, jejuniis vel eleemosynis studeat mundare conscientiam suam; et sic Eucharistiam praesumat accipere. Si enim agnoscens reatum suum, ipse se a divino altari subduxerit, cito ad indulgentiam divinae misericordiae perveniet: quia sicut qui se exaltat humiliabitur; ita e contrario qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII, 12). Qui enim, sicut dixi, agnoscens reatum suum, ipse se humiliter ab altari ecclesiae pro emendatione vitae removere voluerit, ab aeterno illo et coelesti convivio excommunicari penitus non timebit.

3. Crimen eam indigne percipientium. Criminis hujus poena. Rogo vos, fratres, diligenter attendite, si ad mensam cujuscumque potentis hominis nemo praesumit cum vestibus conscissis et inquinatis accedere; quanto magis a convivio aeterni regis, id est, ab altari Domini debet se unusquisque invidiae vel odii veneno percussus, iracundiae furore repletus, cum reverentia et humilitate subtrahere, propter illud quod scriptum est, Vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Id. V, 24); et iterum, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Sic enim habet textus evangelicae lectionis, quod quidam fecerit nuptias filio suo, et intraverit ut videret simul recumbentes; et videns ibi hominem non habentem vestem nuptialem, dixit ad eum, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Et illo obmutescente, dixit ministris: Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Id. XXII, 1-13). Ecce qualem sententiam merebitur audire, qui ad convivium nuptiale, id est, altare Domini, aut ebriosus, aut adulter, aut odium in corde retinens praesumit accedere. Avertat hoc Deus a nobis, fratres charissimi, et concedat ut mala ista aut nunquam velimus admittere; aut si admissa fuerint, sine ulla mora poenitentia vel pace studeamus sanare, et largioribus eleemosynis festinemus abluere: ne forte, si cum peccatorum vulneribus ante tribunal aeterni Judicis venerimus, ab illa aeterna Ecclesia, et ab illa coelesti Jerusalem perpetua excommunicatione separemur.

4. Excommunicatio temporaria et aeterna. Poenae aeternae. Considerate, rogo vos, fratres, si hodie aliquis a conventu Ecclesiae hujus pro aliquo crimine projiciatur foras, in quanto dolore vel tribulatione erit anima sua? Et si intolerabilis dolor est de ista sancta Ecclesia foras projici; ubi ille qui projicitur, et manducare et bibere et cum hominibus loqui non potest, et habet spem ut iterum mereatur ad Ecclesiam revocari: putamus quantus dolor erit, si aliquis pro criminibus suis ab illa Ecclesia, quae in coelis est, a conventu Angelorum vel sanctorum omnium congregatione fuerit separatus; cui nec hoc solum sufficiet ad poenam, quod foris projicitur, sed insuper in tenebris exterioribus aeterno incendio concremandus includitur? Qui enim ab illa coelesti Jerusalem excommunicari meruerit, non solum hanc poenam habebit, quod nec manducare vel bibere poterit; sed etiam flammas infernales sine ullo termino sustinebit, ubi est fletus et stridor dentium, ubi ululatus, lamentatio et poenitentia sine ullo remedio; ubi est vermis ille qui non morietur, et ignis qui non exstinguetur (Isai. LXVI, 24); ubi mors quaeritur, et non invenitur. Quare in inferno mors quaeritur, et non invenitur? Quia quibus in hoc saeculo vita offertur, et dedignantur accipere; in inferno quaerent mortem, et non poterunt invenire. Ibi erit nox sine die, amaritudo sine dulcedine, obscuritas sine lumine; ubi nec divitiae, nec parentes, nec conjuges, nec filii, nec vicini poterunt subvenire; ubi nihil peccator inveniet, nisi quod de hoc saeculo caste et juste vivendo per eleemosynarum largitatem transmiserit.

[PL39.2168] 5. Merces digne communicantium. Mundities ad id requisita. Iniqui probantur animam non amare. Haec ergo cogitantes, fratres charissimi, tam casti, tam sobrii, et tam pacifici ad istud altare, Deo auxiliante, studeamus accedere, ut ab illo aeterno altari non mereamur excludi. Qui enim ad istud altare casto corpore et mundo corde, cum munda et secura conscientia venerit; ad illud altare quod in coelis est, felici transmigratione perveniet. Ad extremum, fratres charissimi, non est grave nec laboriosum quod suggero: hoc dico quod vos frequenter facere aspicio. Omnes viri, quando ad altare accessuri sunt, lavant manus suas, et omnes mulieres nitida exhibent linteamina, ubi corpus Christi accipiant. Non est grave quod dico, fratres: quomodo viri lavant aqua manus suas; sic eleemosynis lavent animas suas. Similiter et mulieres quomodo nitidum exhibent linteolum, ubi corpus Christi accipiant; sic corpus castum et cor mundum exhibeant, ut cum bona conscientia Christi Sacramenta suscipiant. Rogo vos, fratres, numquid est aliquis, qui in arca sordibus plena velit mittere vestem suam? Et si in arca sordibus plena vestis non mittitur pretiosa; qua fronte in anima peccatorum sordibus inquinata Christi Eucharistia suscipitur? Et quia istis verissimis exemplis loqui coepimus, etiam et hoc quod bene nostis insinuo. Non puto esse aliquem hominem, qui in arca sua, ubi pretiosas vestes habet repositas, acquiescat aut carbonem vivum aut qualemcumque scintillam includere. Quare hoc, fratres? Quia timet ne comburantur vestimenta, quibus in festivitate induitur. Rogo vos, fratres, qui in arca sua non vult scintillam ignis includere, quare in anima sua flammam iracundiae non timet accendere? Sed quare hoc fiat, manifeste et evidenter cognoscimus. Ideo enim in arcam ignem non mittimus, quia diligimus vestem nostram: flammam vero iracundiae ideo non exstinguimus, quia non solum non diligimus, sed etiam odio habemus animam nostram, secundum id quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).

6. Adhortatio. Et ideo, fratres charissimi, exempla ista attentius cogitantes, arcellas interiores, id est, conscientias nostras, quantum possumus, cum Dei adjutorio custodire diligentius studeamus; ut cum dies judicii venerit, in illa aeterna ac beata Ecclesia, ubi nunquam habitare poterit malus, et unde nunquam exiturus est bonus, non cum pannis veteribus foras in tenebras exteriores excludendi appareamus: sed stola immortalitatis induti, castitatis et justitiae gemmis ornati, et eleemosynarum luce vestiti, audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34); et illud, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Ibid., 21). Ad quod gaudium vos Dominus sub sua protectione perducat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2138-2168 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22