AUG. Quod in tertio tuo libro te ostendisse commemoras, quinto meo te non ostendisse convici.

LII. JUL. Et ideo hoc in praesentiarum relicto, illud efflagito, ubi tu legeris Christum eunuchum fuisse naturaliter.

AUG. Tu enim ubi me hoc dixisse legisti, nisi quia calumniaris, ut soles? Aliud est possibilitas seminandorum filiorum, quam Christi carni defuisse non dicimus, sicut deesse carni novimus eunuchorum: et aliud est cupiditas vitiorum, quam tu persuadere conaris habuisse Christum, et jactas te esse christianum; quia videlicet, sicut paulo ante dixisti, »Christus etiam fraudis criminibus urgeretur, si diceret mortalibus, Extendimini ad patientiam hominis nihil sentientis:« quasi sequatur, ut non sentiat inflictos dolores, qui vult et potest non habere malas cupiditates: vel si diceret, ut tua verba ipse componis, »Imitamini castitatem, certa naturae vestrae irritamenta vincentes, illius quem debilitas fecit pudicum videri.« Sic enim es amator egregius castitatis, ut tibi castior videatur, qui concubitus illicitos cupit, sed ut non perpetret, suae cupiditati resistit; quam qui talia mala nec saltem cupit, non per impossibilitatem carnis, sed per summitatem perfectionemque virtutis: imo ille sit castus, iste autem omnino nec sit, sed esse tantummodo videatur; quoniam, secundum te, si castus esset, mala ista cuperet per naturam, sed eamdem naturalem cupiditatem virtute animi coerceret. Ita fit, ut te illa horribilis, sicut jam superius ostendi, sequatur absurditas, tanto esse quemque voluntate castiorem, quanto majorem naturae suae libidinem vicerit, nec in aliquos excessus luxuriae, quamlibet illa magna sit, exire permiserit: qui autem minorem flagitiorum libidinem cohibet, minus esse castum; quoniam quem non libet quod non licet, secundum tuam sapientiam, vel potius amentiam, omnino nec castus est. Ecce quod Christo importare conaris insane, ut natura fuerit omnium libidinosissimus, quia ita posset voluntatis virtute omnium esse castissimus. Tanto quippe in eo, sicut disputas, continentiae spiritus major esset, quanto majorem carnis concupiscentiam coerceret. Ad hunc te interitum tua suscepta nimium dilecta perduxit.

LIII. JUL. Qui etsi propter signum natus ex virgine est, et tamen ita aversatus non est sexum virilem, ut ejus susciperet veritatem, integer per omnia viscerum, integer corporis, homo verus, vir perfectus, si Petro apostolo creditur in Actibus disserenti (Act. II, 22, 33); intacta castitate conspicuus, et animum et oculos nunquam remisso cordis vigore custodiens; [PL45.1370] sed quod hoc totum virtute mentis, non carnis infirmitate perfecerit, concupiscentiam carnis totius corporis immixtam sensibus, et veritatem ac sanitatem conditionemque membrorum fuisse in eo, et somnus ejus, et cibus, et barba, et sudor, et labor, et crux testatur, et lancea. Non ergo sensus corporis non habuit ille, sed rexit. Hoc est unde Gentibus, unde Manichaeis insultat Catholicorum fides, quia verbum ut crucis, ita carnis ejus, pereuntibus stultitia est, salvis autem futuris virtus Dei. Hoc est quo commendavit charitatem suam in nobis; quoniam quae lacerat impietas Manichaei, ea omnia pietas Mediatoris assumpsit. Nihil ergo me pudet in Domino meo: in quae propter salutem meam venit, teneo veritatem membrorum, ut exempli ejus soliditatem arcemque suscipiam.

AUG. Aliud est veritas membrorum, quam christianus omnis agnoscit in Christo: aliud cupiditas peccatorum, quam tu importare vis Christo. Dicis enim concupiscentiam carnis, hoc est libidinem, quam libentius vocas concupiscentiam naturalem, bonum esse; et sic arguis ejus excessum, ut quisquis eam concessos fines transgredi siverit, tanquam male utens bono, culpam contrahat; quisquis autem illam usque ad licita et concessa ingredi, nec ultra permiserit progredi, tanquam bono bene utens laude sit dignus. Proinde quoniam videmus alios ita esse natos, ut majore libidine urgeantur, alios ut minore, si ei resistentes utrique sint casti, cogeris dicere illos majore, istos minore bono bene uti. Erit igitur, te doctore, bono isto tuo quisque tanto copiosior, quanto libidinosior; et tanto laboriosior contra suam libidinem pro castitate certando, quanto abundantior naturali isto bono; et ideo etiam tanto laudabilior in hac virtute, quanto fortius reluctatur majori bono, quam si minori reluctaretur. Quia ergo Christus in carne mortali omnium procul dubio castissimus vixit, tanto ei majorem libidinem dabis naturalem, quanto in libidine cohibenda non potes invenire fortiorem. Sic enim sine fraudis crimine suis dicet, Imitamini castitatem meam, certa naturae vestrae irritamenta vincentes: haec quippe irritamenta bona sunt; sed tamen cohibenda atque vincenda; sicut ego habui, sed cohibui vicique majora; ne diceretis mihi, Ideo vicisti, ideo castissimus in tua mortali carne vixisti, quoniam naturae felicitate minimas libidines, quas facillimas vinceres, habuisti. Estote ergo casti, quia ut vobis ad me imitandum obstacula excusationis auferrem, libidinosior vobis nasci volui, et tamen maximam libidinem meam concessos fines nunquam transire permisi. Haec horribilia monstra peperit haeresis vestra.

LIV. JUL. Praedico omnem in eo sanctitatem beneficio animi, non carnis stetisse praejudicio. Sic enim et natura tam conditione ejus quam susceptione defenditur, [PL45.1371] et vita hominum virtutum illius imitatione dirigitur. De his duobus non potest alterum sine alterius veritate laudari: tantum aderit dignitatis operi sacro, quantum humani corporis adfuerit veritati; et tantum aderit defensioni carnis, quantum sanctitas conversationis exegerit. Atque e regione, vituperatio unius utrique participat: quoniam tantum de virtutibus ejus, quantum de artubus auferetur; ac si quid de substantiae solido radatur, universa morum ornamenta depereunt, atque ad tolerantis injuriam recurrunt damna nascentis: postremo si carnis ejus substantia aliqua naturalium ereptione tenuetur, universa evanescit pompa virtutum. Nihil ergo in membris Mediatoris facti ex muliere, quod naturale constat, negabo. Et vide quam diversi sint rationis termini, quam pudoris: non erubescit fides Christianorum, dicere Christum habuisse genitalia; cum tamen ea in nobis, quam honestissime possumus, occulamus.

AUG. Non quidem erubescit fides Christianorum, dicere Christum habuisse genitalia: sed tu erubescere debuisti, vel potius contremiscere, ne diceres Christi genitalia aliquando, et nolente ipso (non enim hoc unquam velle debuisset qui vitam caelibem duxit), tamen libidine fuisse commota, et in nonnullos illicitos usus contra ejus sanctum propositum se illam partem sancti ejus corporis erexisse. Talem quippe libidinem patitur etiam omne genus sanctorum, qualem Sancto sanctorum conaris inferre. Si vero genitalia Christi ipso invito commoveri et erigi solere libidine, non audes dicere; cur audes credere, infelix, cur audes talem libidinem naturae Christi tribuere, ut quod non audes dicere, compellas homines cogitare?

LV. JUL. Ita natura praescripsit esse quaedam, quae ut ratio, ita fides cum religione pronuntiet; et tamen pudor et decentia conversationis oculis non permittat exponi. Hoc modo Magister etiam Gentium veritatem carni ejus assignat, et spiritui sanctitatem. Magnum, inquit, pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Quod sicut commendavit cum veritate credendum, ita impugnatores ejus in fine denuntiavit saeculi nascituros: nam statim sequitur, In novissimis autem temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendacia loquentium, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quoniam omnis creatura Dei bona (I Tim. III, 16; IV, 4). Hanc ergo Ecclesiarum contaminationem, quam de Manichaei consectatione vomuisti, et hanc [PL45.1372] a fide recedentium praevaricationem, quae in naturalis mali praedicatione et in commixtionis conjugalis damnatione consistit, et Apostolus praevidit et punivit, non solum quid diceretur, sed etiam quid consequeretur ostendens.

AUG. Et tamen tu, qui non potes nisi ructare calumnias, et vomere contumelias, verbis catholici hominis Dei, quem Manichaeum non potes dicere, non ausus es contradicere, suffocantis te, atque dicentis, ex commixtione maris et feminae nasci expertem delicti neminem posse (Ambrosius, in Isaiam). Namque ista verba ejus et in primo ad Valerium libro commemoravi, quem libris quatuor redarguere conatus, quidquam inde attingere timuisti; et in isto, cui nunc respondes, eadem ipsa non tacui (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 40, et lib. 2, nn. 14, 15), et adversus illa adhuc mutus, quamvis ejus nomine tacito, cui adversari palam non audes, hunc in me non metuis criminari.

LVI. JUL. Nam hoc quod ait, abstinere a cibis docendum fore, non utique apud prudentem arguit Christianorum parcitatem, aut denuntiat posse existere homines qui inediae discrimen indicant: sed ostendit, quoniam cum exorirentur, qui dicerent animalia omnia victibus a Deo creata mortalium, quia de concupiscentia et commixtione sexus nascerentur, diabolico malo esse polluta, quid consequeretur expressit, videlicet renuntiandum esse alimentis, si eorum propagatio diabolica crederetur. Unde et tu hanc infamationem commixtionis corporum ab animalibus removes, ut subsistat ratio simulandi. Homines tamen qui ad imaginem Dei facti sunt, propter hanc ipsam concupiscentiam generantium, dicis ad jus daemonis pertinere. Ambo igitur, tu et Manichaeus unam habetis causam substantiarum vituperandarum et transcribendarum diabolo: sed ille propter hanc affectionem quae sentitur in naturali opere, universas damnat animantes; tu autem non omnes, sed quod est foedius, meliores. Absolvis enim sues, canes, et asinos, ut Manichaeos vitare videaris; sed damnas, propter hoc idem quod Manichaeus, omnes homines qui ad imaginem Dei facti sunt: ac nusquam malum naturale constituens nisi in imagine Dei, concionaris contra nos, accusator sanctorum et patronus asinorum.

AUG. Quid est quod dicis, calumniator Catholicorum et adjutor Manichaeorum? quid est quod dicis? quem tantae stoliditatis pudere deberet, etiamsi tibi asinina frons esset. Nonne accusator sanctorum et patronus asinorum, ab homine hujus cordis cujus et ipse es, appellari posset, qui diceret, ignorantia veritatis homines fieri miseros posse, asinos vero nesciendo veritatem miseros esse non posse? Et tamen verissime diceret. Cur ergo non intelligis, asine, similiter esse verum, ex commixtione maris et feminae expertes delicti homines nasci non posse, et asinos posse? An ideo te arbitraris effugere insequentes plagas auctoritatis atque rationis, quia in societate [PL45.1373] libidinis, ad currum tui erroris, homines et asinos jungis? Non de pecoribus, sed de hominibus loquebatur Ambrosius, ubi ait: »Servatum est igitur, ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo videatur expers esse delicti« (In Isaiam). Itane iste, iste doctor Ecclesiae accusator erat sanctorum, et patronus asinorum? Nempe corruptibile corpus est et asini et hominis; et tamen non asini aggravat, sed hominis animam: de homine quippe Scriptura dicit, Corpus corruptibile aggravat animam (Sap. IX, 15). Sic ergo et in libidine agnosce, et pecoris naturam, et hominis poenam, si animam non habes asininam.

LVII. JUL. Christus igitur non minus homo verus, quam verus Deus, nihil de naturalibus minus habuit: sed justum erat ut qui dabat perfectionis exemplum, omnibus virtutum studiis antecelleret, castitasque ejus continua integritate celsa, nullo permota libidinis appetitu, quae virgo sanctae mentis exstiterat, et omnium sensuum domitrix animi magnitudo, et superatrix dolorum, cunctis fidelibus, et humanitate imitabilis fieret, et sublimitate mirabilis.

AUG. Dicis castitatem Christi continua integritate celsam: sed homo es, cui non videtur castitas integra, ubi magnitudine et perfectione voluntatis bonae non solum non committuntur, sed nec cupiuntur illicita. Nam qui concupiscit mala, etsi resistens concupiscentiae suae non ea perpetrat, implet quidem quod scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30): sed non implet quod ait lex, Non concupisces (Exodi XX, 17). Christus ergo qui legem perfectissime implevit, nulla illicita concupivit; quia discordiam carnis et spiritus, quae in hominum naturam ex praevaricatione primi hominis vertit, prorsus ille non habuit, qui de Spiritu et Virgine non per concupiscentiam carnis est natus. In nobis autem caro concupiscit contra spiritum illicita, ita ut omnino perficiat, nisi et contra carnem spiritus ita concupiscat, ut vincat. Dicis mentem Christi omnium sensuum domitricem: sed hoc domandum est, quod resistit: caro autem Christi nihil habebat indomitum, nec in aliquo spiritui resistebat, ut ab illo eam domari oporteret. Quo proposito perfectionis exemplo, ad hoc se debet omnis imitator extendere, ut concupiscentias carnis, quas vetat Apostolus perfici (Galat. V, 16), nitatur atque optet penitus non habere: sic enim eas potest provectu quotidiano minuere, quas nullas habeat salute perfecta.

LVIII. JUL. Tu igitur, ut omnia, profanissime effatus es, in Christi carne non fuisse quod humanae naturae est: quod certe de nulla Scripturae rationabilis vena, sed de solo Manichaeorum coeno deceptus hausisti. Verum ut major copia defendendae veritatis appareat, concedamus te somniasse, in Christo carnis quam dicis concupiscentiam non fuisse; quod certe in Manichaei prius, postea in Apollinaris furore [PL45.1374] damnatum est: tuo tamen quid possit dogmati suffragari; cum non continuo sequeretur malum esse, si quid ille assumere noluisset? Quoniam gradatim crescentibus meritis bonorum, diceretur isse per optima, nec bona tamen infra se locata superiorum electione damnasse. Quomodo enim nuptias non infamavit, integritatem secutus: ita nec sensum carnis genitalis damnasset, si ejus possibilitatem nec in substantia sua habere voluisset.

AUG. Jam superius dixi, quod Christus non solum non perpetravit, sed nec concupivit illicita, ut impleret legem dicentem, Non concupisces. Hoc certe de sanctae Scripturae vena, non de coeno Manichaeorum manat in corda fidelium, quod vestrum dogma exstinguit haereticum. Somniasse me dicis, non fuisse in Christo carnis concupiscentiam spiritui resistentem; cujus tu etiam ipsis somniis non pepercisti. Dormisse quippe novimus Christum, in quo si erat ista tua suscepta, profecto sopitos ejus sensus aliquando per talia somnia deludebat, ut sibi etiam concumbere videretur, atque ita caro ejus isto tuo bono stimulante commota, et in irritum extenderet genitalia et irrita effunderet semina. Si autem hoc de Christi carne credere contremiscis (non enim sic es lapideus, ut non contremiscas, quod ego, quamvis ut te redarguerem, sine cordis tamen tremore non dixi); profecto fateri debes, naturae Christi non solum sine dispendio defuisse talem carnis concupiscentiam, verum etiam cum perfectarum laude virtutum, qualem concupiscentiam novimus carni caeterorum hominum et ipsorum non deesse sanctorum. Quod autem dicis, non esse consequens ut hoc malum sit, etiamsi concedas id Christum noluisse suscipere; sicut non ideo damnavit nuptias, quia noluit habere conjugium: hoc de libidine pecorum dici potest, quibus ideo non est malum, quia non habent rationis bonum, unde caro eorum non concupiscat adversus spiritum; quod vero resistit spiritui hominis volentis facere bonum, quantalibet loquacitate abs te defendatur, non est bonum. Sic igitur Christus abstinuit a peccato, ut abstineret etiam ab omni cupiditate peccati: non ut ei existenti resisteret, sed ut illa nunquam prorsus existeret; non quod eam non posset habere si vellet, sed non recte vellet, quod eum caro peccati quam non gerebat, etiam invitum habere non cogeret. Proinde ille vir perfectus, non per concupiscentiam natus, quae indifferenter appetit et illicita et licita, sed de Spiritu sancto et virgine Maria, quidquid concupivit, licuit; quidquid non licuit, non concupivit. Natus enim de carne per sanctum concipiente Spiritum, absit ut in se haberet discordiam carnis et spiritus.

LIX. JUL. Et ut res plana aliquo confirmetur exemplo, melius est habere rationem, quam non habere: homines autem rationabiles facti sunt, pecora vero irrationabilia: non tamen ideo quia humana natura [PL45.1375] quadrupedibus antestat, quadrupedia aut malum aliquod, aut diaboli opus esse dicenda sunt. Fac ergo, quoniam Christus, cum sua membra formaret, noluerit eis sensum admiscere genitalium, quo usurus non erat: num ideo cum Isaac, Jacob, et omnium membra fingebat, eisque et sexum dabat et sensum, malum aliquid faciebat? Aut ad haec veniens, in adjutorium advocabat diabolum, ut membris quae ipse compegerat, necessaria oblectamenta misceret? Nec exiguum quidquam igitur omnino (sicut et in hoc, et in priore opere, Deo adjuvante monstravimus) per Christi personam contra divina opera obtinere potuisti. Claruit enim nihil minus de natura hominum, Salvatoris corpus habuisse.

AUG. Imo claruit hominum naturam, ad illam integritatem, rectitudinem, salutem, in qua primitus condita est, minus haec habere nunc omnia. Hanc venit Christus redintegrare, corrigere, atque sanare, integer sine ulla corruptione, rectus sine ulla pravitate, salvus sine ulla cupiditate peccati.

LX. JUL. Ac per hoc, in ea natura non potest esse peccatum, cum in illo in quo tota est, nihil iniquitatis inventum est.

AUG. Immaniter, Juliane, blasphemas, coaequans carnem Christi caeterorum hominum carni; nec videns illum venisse non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), quod nullo modo verum esset, nisi caeterorum esset caro peccati.

LXI. JUL. Concupiscentia itaque sexuum, sive in Christi carne fuit, sive non fuit, mala et diabolica non docetur.

AUG. Concupiscentia carnis mala est, et quando ei non consentitur ad malum: ipsa est enim, qua caro concupiscit adversus spiritum; etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, non perficiat quod conatur, id est, opus malum.

LXII. JUL. Ad alia ire festino, sed multum hic rerum admiratione defigor. Qui in alium tantus furor est, ut si Scripturas non intelligis, vel tua dicta non ponderes? sed ita argumentaris jugiter, ut quidquid jeceris, recurrat in te impetu grandiore. Dixisti nempe, nullam esse causam pudoris, praeter concupiscentiam carnis in genitalibus motibus apparentem.

AUG. Non hoc dixi. Sunt enim et aliae causae pudoris, sive ne fiat aliquid quod non decet, sive quia factum est. Sed hujus pudoris de quo nunc agimus, cum quaeritur causa, illa verissima reperitur, qua factum est ut haec membra pudenda proprie vocarentur, quae prius pudenda non fuerunt, quando illi homines recti atque perfecti nudi erant, et non pudebat eos. Quod si prudenter cogitare voluisses, non ipse impudenter veritati manifestissimae restitisses.

LXIII. JUL. Esse autem sacrilegium, pudendum aliquid quod Deus fecisse credatur, praeter hanc carnis concupiscentiam judicare: Christum vero non habuisse [PL45.1376] hanc concupiscentiam carnis, quae mortalibus facit causam pudoris. Quid igitur ad haec occurreret, non vidisti, videlicet nudum eum, id est Christum, conventiculis debuisse misceri; nec aliquem verecundiae habere respectum, ne sacrilegium quod commentaris incurreret, in carne videlicet sua, quae concupiscentiam non habebat, de suis et Patris operibus erubescens. Si autem ei et concupiscentia non fuit, et tamen ille est pudoris functus officio; irrefutabiliter etiam secundum te approbatur, verecundiam corpori humano debitam, non calori.

AUG. Ista tua ratione tam acuta et exquisita, debet negari baptismus Joannis datus fuisse in poenitentiam peccatorum, quia eo baptizatus est Christus, qui nullum habebat omnino peccatum. Si autem potuit alia causa, non ea qua caeteri, baptizari, id est, non propter carnem peccati, quam non habebat; sed propter similitudinem carnis peccati, quam pro liberanda peccati carne susceperat: potuit etiam membra tegere, non ea causa qua caeteri; sed ut sic congrueret pudenda tegentibus, nihil habens pudendum; quemadmodum baptizatus congruit poenitentibus, nihil abluens poenitendum. Decebant quippe similitudinem carnis peccati, ea quibus indigebat caro peccati. Quanquam et ipsa species humani corporis nudi, ubicumque insolita est, humanum offendit aspectum. Unde et Angeli qui hominum similes hominibus apparuerunt, vestiti apparere voluerunt, sicut humana consuetudo poscebat. Sed haec consuetudo si unde originem sumpserit recordemur, occurrit primi causa peccati, in illis hominibus, qui priusquam peccarent, decenter et honeste erant in loco tantae beatitudinis nudi, nondum scilicet de sua carne, quae inobediens inobedientibus reddita est, contra spiritum concupiscente confusi. Nihil ergo te adjuvat Christi vestis, ut concupiscentiae carnis defensor impudens non sis.

LXIV. JUL. Vides igitur frustra te peccatum vocasse, si in his operibus, quae Deus fecit, velamen fateamur adhibendum, quod Dominus noster et hominis formator instituit, et homo factus exercuit. Det sane veniam reverentia Redemptoris, quia ad asserendam veritatem mysterii, Manichaeorumque flagitia destruenda, loquimur de carne ejus audacter; quod nisi fides exigeret, reverentia modesta non tangeret.

AUG. Non audacter de carne Christi loqueris vera, sed infeliciter falsa; non ad Manichaeorum, sicut tibi blandiris, flagitia destruenda, sed potius adjuvanda. Si Manichaeum cogitas vincere, noli dicere bonum esse quod est malum; sed dic unde sit malum, quod ostendere non potes bonum. Hoc enim esse de praevaricatione primi hominis dum non vis cum Ambrosio dicere (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII), profecto efficis, ut de aliena natura Manichaeus verum se jactitet dicere.

LXV. JUL. »Sed iste,« inquis, »noluit nominare concupiscentiam carnis; tacet quia pudet, ac mira, si dici potest, pudoris impudentia nominare pudet, quod [PL45.1377] laudare non pudet »(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 17). Displicet igitur tibi, quia novimus verecundiora nostra, secundum Apostolum, necessaria honestate velanda (I Cor. XII, 23); quia in hoc consilium sequitur Conditoris, ut quod ille in secreta corporis parte constituit, nos totidem verecundo operiamus obtectu.

AUG. Res dicis mirabiles, tunc Adam et Evam Conditoris esse secutos consilium, quando ejus deseruere praeceptum, sequendo consilium deceptoris. Prius enim quam hoc malum perpetrassent, cum adhuc essent recti atque perfecti, non sequebantur consilium Conditoris, ut quod ille in secreta corporis parte constituit, nudum relinquerent, nec verecundo obtectu operire curarent? Homo impudentissime, quod senserunt quando erubuerunt, laudare pejus est quam nudare.

LXVI. JUL. Has tamen elocutionum diversitates, quas tu non solum non imitaris, verum etiam criminaris, quarum nos adjuvamur officiis, non linguarum omnium, sed graecae et latinae cultus invenit. Caeterum linguae aliae, quae naturales vocantur, ob hoc quod nihil eis aut opum aut nitoris studia secuta contulerint, simplicibus omnino nominibus membrorum abutuntur: unde et apud Hebraeos, quorum sermone Scripturarum puritas continetur, propriis omnia vocabulis indicantur.

AUG. Multum falleris: quasi in hebraeo eloquio non sit tropica locutio, in qua utique non propria, sed translata sunt verba. Verum hoc qualecumque sit, quid te adjuvat? In hebraeis certe sacris Litteris legitur, et quando illi primi homines nudi fuerint, nec puduerit eos; et quando de sua nuditate confusi sint, et quae membra texerint (Gen. II, 25-III, 7); ut possemus nosse quid senserint, et unde confusi sint. Tu si vis in hac causa te unde confunderis tegere, tandem tace.

LXVII. JUL. Eademque securitate, qua pedes et genua, etiam genitalia utriusque sexus vocantur. Nos sane nec cum ista suffragetur auctoritas, pudentioris eloquii adminicula negleximus: quia reprehensioni justissimae patet, sine ullo negotiorum coactu neglectus decoris, qui non minus in verbis quam in operibus, quantum pertulerit causae ratio, retinendus est. Igitur quia concupiscentia naturalis nec pudoris opprobrio potuit coargui, et Conditoris sui dignitate defensa est, ad hoc solum, non ut quasi magnum bonum, quippe quod sit hominibus pecoribusque commune, sed quasi necessarium sexibus instrumentum, a jure daemonum vindicata, inter ejus opera locaretur, qui mundum fecit et corpora a nullo autem accusatur, nisi a Manichaeo, et Traduciano ejus haerede: apparet naturalis peccati, cujus omne praesidium in naturae [PL45.1378] criminationibus haerebat, totum evanuisse figmentum.

AUG. Ecce adhuc dicis concupiscentiam naturalem, ecce adhuc quantum potes, susceptam tuam, ne possit quae sit intelligi, contegis ambigua veste verborum. Cur enim non dicis, Concupiscentia carnis; sed dicis, »concupiscentia naturalis?« Nonne concupiscentia beatitudinis est concupiscentia naturalis? Cur ambigue loqueris? Quam tuendam suscepisti, appella suo nomine: quid vereris? An in mala causa ejus forte turbatus, oblitus es quid vocetur? Imo vero vigilante memoria, non vis eam carnis concupiscentiam nominare: nosti enim laude ejus offendi eos, qui hoc nomen in Scripturis sanctis non nisi in rei malae significatione legerunt. Isto autem nomine utens, et appellans eam concupiscentiam naturalem, inter ejus opera locare conaris, qui, ut dicis et verum est, mundum fecit et corpora: cum dicat eam Joannes a Patre non esse (I Joan. II, 16). Deus quidem mundum fecit et corpora prorsus omnia: sed ut corpus corruptibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum, non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena damnati. A nullo, inquis, accusatur, nisi a Manichaeo, et Traduciano ejus haerede. Contumelias tuas cum his me accipere gaudeo, quos in me culpare audes, et nominare non audes. Itane non accusat susceptam tuam, qui dicit concupiscentiam carnis adversus spiritum ex praevaricatione primi hominis in nostram vertisse naturam (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII)? Et quis est hic? Ille scilicet, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, sicut eum Pelagius auctor tuus praedicat (Pelagius, de Libero Arbitrio, lib. 3; apud Augustinum, de Gratia Christi, nn. 46, 47), ne inimicus quidem ausus est reprehendere. Adversus hunc accusatorem tuam defende susceptam. Huic doctori meo, et illi laudatori ejus doctori tuo, pro illa conviciare, quantum potes, ut patrocinium tuum liberum satis et fidele demonstres; ne te defensorem suum tanquam timidum libido deserat; quamvis alterum non inveniat, qui pro illa minus erubescat.

LXVIII. JUL. Ac per hoc necessarie interrogavi, quid suum cognosceret diabolus in sexibus, per quod fructum eorum jure decerperet; qui nec carnem compegerat, nec membra formaverat, nec genitalia dederat, nec distinxerat sexum, nec conjugium ordinaverat, nec commixtionem, sine qua conjugium esse non potest, aut fecunditate honoraverat, aut voluptate resperserat.

AUG. Nihil horum quidem fecerat diabolus: sed inobedientiam persuaserat animo humano, quam poenalis et pudenda carnis inobedientia sequeretur; unde peccatum originale traheretur, per quod diabolo subderetur qui nasceretur, cum eodem periturus diabolo nisi renasceretur.

LXIX. JUL. His itaque tu dissertionibus, cervino metum, et vulpino dolo obviam ire conatus, ita imposuisti patrono tuo ad quem scribis, ut referres, propter sensum corporis naturalem, id est concupiscentiam [PL45.1379] carnis, dominari operibus et imagini Dei principem tenebrarum: cum necesse esset ad eumdem spectare auctorem sensum carnis, ad quem etiam carnis natura respiceret.

AUG. Quid loquaris ignoras. Aliud est sensus carnis, aliud concupiscentia carnis, quae sentitur sensu et mentis et carnis: sicut dolor carnis non ipse sensus est, sed nisi sensus adsit, sertui non potest. Sensu itaque carnis qui tactus vocatur, aspera et lenia differenter ut caetera sentiuntur: concupiscentia vero carnis indifferenter illicita et licita cupiuntur, quae non concupiscendo, sed intelligendo dijudicantur; nec ab illicitis abstinetur, nisi concupiscentiae resistatur. Non igitur caventur opera mala, nisi frenetur concupiscentia mala, quae abs te, horrenda impudentia vel potius amentia, dicitur bona: nec erubescis, nec horrescis te ad tantum dedecus pervenisse, ut nemo liberetur a suo malo, nisi non consentiat tuo bono. Concupiscentia igitur carnis, qua cupiuntur quae prohibentur, non est a Patre. Frustra putas, vel potius vis putari, ubi hoc Joannes apostolus dixit, concupiscentiam carnis positam pro luxuria. Prorsus si non est a Patre luxuria, nec illa est a Patre cui si consentiatur, concipit paritque luxuriam. Nam motibus suis, quibus jubemur obsistere, quid conatur, quaeso, nisi ad luxuriam pervenire? Quomodo est ergo bonum, quae pervenire conatur ad malum? quomodo est nostrum bonum, quae pervenire conatur ad malum? Quomodo est nostrum bonum, quae nos compellit ad malum? Sanandum est igitur hoc malum, Juliane, divina bonitate; non humana vanitate, iniquitate, impietate laudandum.

LXX. JUL. Te ergo apparet non studuisse ut objecta refelleres; sed ut patrono tuo, ad quem scribebas, miserabiliter illuderes; putaretque te rude quidpiam detulisse quod jure morderes: cum id jam superiorum concessione et corporum institutione laudasses.

AUG. Institutionem laudavi corporum, quae bona est etiam in malo homine, non malum, sine quo nascitur nemo: quod tu nolens cum Ambrosio dicere unde sit, adjuvas Manichaeum dicentem quod ex aliena natura sit.

LXXI. JUL. Fateor tamen, nimis te cogitasse, quid diceres; et ingenium tuum apparet, et studium: solertissime prorsus quid asserendum esset pro peccati traduce ponderasti; nemo alter callidius scribere potuisset pro naturali malo: quod quidem nec tu ipse tam urbane implere potuisses, nisi ingenium tuum magistri veteris commenta juvissent.

AUG. Magistrum plane meum, et contra te et contra Manichaeum, glorior esse Jesum, quem confiteor (quod tu negas) etiam parvulorum esse Jesum: quia periit Adam, et in illo omnes perierunt (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XV, 24); nec nisi ab illo qui venit quaerere [PL45.1380] quod perierat (Luc. XIX, 10), a perditione salvantur.

LXXII. JUL. Intellexisti quippe, parvulis nihil de suo merentibus, nequaquam posse sine damnatione corporum, crimen affigi: et ideo opus esse auxilio Manichaei, qui concupiscentiam carnis a Dei operibus excluderet, et tam nuptias quam ipsa corpora diabolo deputaret auctori.

AUG. Ego non opus habeo auxilio Manichaei: sed potius contra eum pugnans, auxilium quod tu ei praestas, expugno auxilio Dei. Quod mihi praestat etiam per suos clarissimos comites, non solum Prophetas et Apostolos, quorum conaris perversus dicta pervertere; verum etiam posteriores Ecclesiae suae doctores, Irenaeum, Cyprianum, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Joannem, aliosque plurimos, fide integerrimos, ingenio acerrimos, doctrina uberrimos, fama celeberrimos: qui omnes, salva laude corporum et nuptiarum, confessi sunt originale peccatum, scientes Christum, quod impie vos negatis, etiam parvulorum esse Jesum. Ipse enim salvum facit populum suum, in quo et illi parvuli sunt, non a febribus aliisque hujusmodi pestibus atque casibus, quod et non Christianis abundanti super omnem carnem bonitate largitur; sed sicut Christianos, a peccatis eorum (Matth. I, 21). Hos tot et tantos catholicae Ecclesiae filios et patres, qui hoc eam in ejus positi culmine docuerunt, quod in ejus ubere didicerunt, Manichaeos dicere non reformidas; et cum me unum quasi aperte appetis, illos quanto obliquius, tanto insidiosius; et quanto insidiosius, tanto scelestius criminaris. In hoc tanto scelere, tua te omnino verba convincunt. Non enim mihi ob aliud tam nefario nomine calumniaris, nisi quia de peccato originali dico quod dicunt.

LXXIII. JUL. Quod ergo a veritate defunderis, quod fugaris, causae fecit deformitas quam tueris. Caeterum si ad Catholicos transire velles, quanto tute, id quod nos asserimus, elegantius exsequereris et plenius.

AUG. O frontem linguatam, mentemque caecatam! Itane vero catholici non sunt, quibus inhaereo in hujus fidei societate, quam contra tua vana dicta et maledicta defendo? Catholici non sunt, ut alios taceam, eosdemque repetam, Irenaeus, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Joannes Constantinopolitanus; et catholici sunt Pelagius, Coelestius, Julianus? Aude dicere ista, si potes. Quod si non audes, cur non potius ad hos, a quibus ego non recedo, tu redis? Cur me admones, ut ad Catholicos transeam? Ecce catholica lumina, oculos aperi: tu ad istos transi, quibus calumniaris in me; et continuo te compesces atque obmutesces a me.

LXXIV. JUL. Quamvis non audeam pronuntiare, ingenio te affectum acri et vigili, cujus in electione suscipiendi negotii video tam tardum ac deforme judicium.

AUG. Dic tardi ingenio unde nascuntur: neque enim talis est Adam factus: qui non vis per ejus [PL45.1381] peccatum in deterius humanam mutatam fuisse naturam; et hoc ad omnia vitia quae patiuntur, obesse nascentibus.

LXXV. JUL. Si enim incolumissima fide, scholari more ad ostendendas tantummodo eruditionis tuae vires, ea tentares quae sunt invicta concutere; finito tamen certaminis ludicro, his quibus obloquebaris palmam daturus; probaremus litterarum studium, sed irreligiosum castigaremus exemplum. Porro cum dogma nec verisimilitudinis corrupto saltem colore perfusum, quod nullis legis testimoniis (quippe nunquam rationi praejudicantibus) potestis tueri, et hoc tamen impietate sua horrens, stultitia jacens, nusquam nisi inter inguina voluntatum, honestate, disputatione, sacraque lege confossum, turpissima obstinatione secteris; consequitur ex tribus unum, ut aut plumbei ad intelligendum acuminis, aut maleficii illius quod Manichaeorum mysteriis teneri, fando accepimus, catenas, aut utrumque simul perpeti judiceris.

AUG. Quantolibet rationis nomine contra testimonia divina, quae proferimus tibi, pugnare videaris, non illa subvertis; sed te vexant, cum contra stimulum calces. Dic, quantum potes, inter inguina voluntatum,« qui tibi dicit, expertem non esse delicti, utriusque sexus commixtione conceptum (Ambrosius, in Isaiam). Ambrosius est iste, Juliane: ipse te vincit, quem non audes negare catholicum, nunquam certe dicturus es Manichaeum. Quin etiam me aut plumbei esse acuminis ad intelligendum, aut teneri maleficio Manichaei, aut utrumque simul perpeti affirmas. De Manichaei maleficio vel tuo convicio, jam tibi saepe respondimus, et opportunius, cum opus esse videbitur, adhuc forsitan respondebimus. Nunc de plumbeo ad intelligendum acumine, haeretice verbose, responde. Nemo est certe qui nollet, si id esset in hominis potestate, ingenio vividus atque ad intelligendum acutissimus nasci; et quam rari sint quis ignorat? Qui tamen omnes ipsi paucissimi, si hominis qui primus est factus, comparentur ingenio, plumbei judicantur. Non enim tunc, sicut nunc, corpus corruptibile aggravabat animam (Sap. IX, 15). Aut enim corruptibile non erat, quia non erat moriturus Adam, nisi peccasset: aut si, ut vos novi haeretici dicitis, etsi non peccasset, moriturus esset; non tamen ita est institutus, quem primo Deus fecerat, et qui mali adhuc nihil fecerat, ut ejus anima corpore gravaretur. Quis enim hanc esse poenam neget, nisi qui amplius caeteris aggravatur? Si ergo Manichaeus interroget, unde sit hoc tarditatis malum, non in corporibus, sed in ipsis, ubi Dei est imago ingeniis humanis, quae tarditas pervenit gradatim usque ad ridendam, vel potius, sicut Scriptura commonet, usque ad lugendam fatuitatem (Eccli. XXII, 10): respondemus nos, et haec et omnia caetera mala, cum quibus nasci, negare vel dubitare non [PL45.1382] possumus, primorum duorum et aliorum deinde parentum peccatis esse tribuenda; quoniam non possunt tribui nascentium voluntati. Alia quippe animalia, ut cum suis generis vitiis nonnulla nascantur, quid mirum si accipiunt haec noxii spiritus in potestatem, quemadmodum porcos, ut novimus, acceperunt (Matth. VIII, 32)? Qui maligni spiritus possunt, sicut homines irrationalium membra animalium, ita illi etiam ipsa semina vitiare. De hominibus quaestio est, in quibus Dei imago nunquam diversorum vitiorum, cum quibus eos nasci videmus, poenas pateretur, quas pati non posset injustas, nisi peccatis gignentium praecedentibus: quod vos negantes, et fidem catholicam descritis, et Manichaei dogma nefarium, quantum optare non ausus est, adjuvatis, ut sibi certus securusque videatur, hominum opificem non confiteri verum Deum, sed gentem introducere tenebrarum.

LXXVI. JUL. Nos vero nihil habemus, quod in nostro admirandum credamus ingenio, quia intelligimus nec peccatum sine voluntate, nec sine Deo corpora, nec sine corporibus sensus corporum, nec sine commixtione conjugia, nec sine Deo operatore existere posse nascentes: et indubitatum tenemus, neque divinum esse, quod doceatur injustum; neque quod divinum sit, posse injustum doceri. Non minus autem, quam ea quae diximus, relucet esse iniquum, si aliorum peccata aliis, qui ibi nec fuerint, nedum consenserint, imputentur. Proinde his illuminati solibus jure optimo Manichaeorum antra despicimus, qui putant vel esse posse sine voluntate peccatum, vel non a Deo homines fieri, vel ad alium auctorem sensum corporum, et ad alium corpora pertinere; vel Deum esse, qui iniquitatum criminibus opprimatur; aut scelere iniquitatis urgeri eum, qui aeternus omnium conditor aestimetur; aut umbram aliquam tenere justitiae, si aliorum voluntates aliorum applicentur exortibus. Ac per hoc merita partium negotiis, non ingeniis imputamus.

AUG. Jam tibi ad omnia respondi: nec ideo firmantur adversus me, quia tam saepe et odiose repetuntur a te. Dic potius, si potes, unde humana ingenia cum tanta plerumque vitiositate nascantur; cum inter nos conveniat totius hominis esse opificem Deum justum, et vos negatis ullum originale peccatum? Non autem diceres aliorum peccata nos aliis imputare, qui ibi quando commissa sunt, non fuerunt, si recoleres quod scriptum est, in lumbis Abrahae fuisse Levi, quando eumdem Abraham Melchisedech Dei excelsi decimavit antistes (Hebr. VII, 9, 10). Ibi enim videres, si te pervicacia non caecaret, in lumbis Adae fuisse genus humanum, quando perpetravit illud grande peccatum.

LXXVII. JUL. Sed ut revertamur ad causam, postquam dixisti, me »ideo noluisse concupiscentiam nominare, quia non esset ex Patre, sed ex mundo; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in [PL45.1383] Domino non invenit; quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit »(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 41.) Ubi notandum est, quia cum de re naturali loquereris, eamque ex mundo esse dixisses, subdidisti mundi totius principem diabolum credi oportere; ut non actuum voluntariorum, sed naturalium rerum, utique naturarum, fatereris eum auctorem.

AUG. Ubi posui »concupiscentiam carnis,« tu abstulisti inde »carnis,« quod ego dixi: et ubi dixi, »cujus mundi dictus est princeps diabolus;« tu addidisti »totius,« et dixisti, »totius mundi,« quod ego non dixi. Age ut placet, dic quod tibi placet, vel illis etiam quibus places. Ego concupiscentiam carnis dixi, quam dicit Joannes non esse a Patre, sed ex mundo (I Joan. II, 16), id est, ex hominibus qui nascuntur in mundo, perituri nisi renascantur in Christo. Haec concupiscentia carnis non est luxuria, quando ei resistitur, sed quando perficitur, id est, quando pervenit quo impellit. Unde et apostolus Paulus: Spiritu, inquit, ambulate, et desideria carnis ne perfeceritis (Galat. V, 16). Non ait, Ne habueritis: noverat quippe hoc munus futurum quidem esse nobis, sed vitae non esse praesentis. Ego principem mundi diabolum dixi, sicut cum appellat Scriptura divina (Joan. XII, 31; XIV, 30; XVI, 11), non sicut suspicatur vel calumniatur vanitas tua. Non itaque naturarum auctorem diabolum dixi, sed principem mundi, id est, hominum, quibus in orbe terrarum plenus est mundus, qui nascuntur in mundo, nec renascuntur in Christo. Ab eis quippe qui renascuntur in Christo, princeps mundi mittitur foras: quod mysteria significant, quando etiam parvuli baptizandi exorcizantur et exsufflantur. Ad haec responde, si potes. Noli velle lectorem tua loquacissima vanitate vanescere, et ab eo quod agitur, averti atque seduci: dic, si audes, bonum esse concupiscere malum. Dic, mala quidem opera a Patre non esse, sed concupiscentiam malorum operum a Patre esse. Dic, diabolum non appellatum principem mundi. Dic, mundum non dici homines in mundo constitutos. Dic, mundum in malo non posse intelligi homines infideles, quibus in orbe terrarum plenus est mundus; et rursus, in bono homines fideles, quibus licet paucioribus, tamen etiam ipsis in orbe terrarum plenus est mundus, nomine mundi similiter appellari; sicut absurdum non est, ut arbor plena pomis, dicatur plena et foliis. Dic, parvulos, cum baptizantur, non erui de potestate tenebrarum, et cum magna injuria Dei per universam catholicam Ecclesiam exorcizari et exsufflari imagines Dei: aut dic, eos a diabolo possideri sine ulla obligatione peccati. Haec si audebis dicere, mox apparebis: si non audebis, nec sic latebis.

LXXVIII. JUL. Postquam ergo hoc effatus es, intulisti, »Unde dicit etiam ipse Dominus, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil invenit« (Id. XIV, 30): addisque de tuo, »nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a vivente additur.« Ostende igitur dixisse Dominum in Evangelio, non se habere peccatum quod a nascente traheretur.

[PL45.1384] AUG. Tu ostende dixisse Dominum, non se habere sordem, sine qua Job dicit nec infantem ullum esse, cujus est unius dici vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Et tamen ubi ait, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me inveniet nihil, nec ipsam sordem intelligimus, si recte intelligimus. Nam si ex eo quod dixit, non est intelligendum quod non dixit; nec diabolum nominavit, sed principem mundi: et in me, inquit, nihil inveniet; non ait, In me non inveniet peccatum. Et tamen nos ea dicimus, quae non dixit; sed ex his intellecta, quae dixit.

LXXIX. JUL. Quid circumscribis infelices animas, ut mentiaris indicatum esse, quod non est? Dominus dicit in Evangelio, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me invenit nihil. Certum est nihil peccati in eo diabolum offendisse: quoniam in omni, vel quam esurienti, vel quam postea praedicanti, tanquam persecutores suos admoverat, tentatione superatus est. Profitetur ergo Salvator, nihil in se diabolum deprehendisse peccati. In quo certe invenisset, si quid de carnis conditione traheretur: quoniam et ipse factus fuerat ex muliere, de semine David et de Adam stirpe prognata.

AUG. Sed non eum per concupiscentiam carnis virgo conceperat: et ideo in eum sine propagine peccati carnis propago pertransiit, ut esset in eo non caro peccati, sed similitudo carnis peccati, carnem salvatura peccati. Proinde Adam, priusquam peccaret, nec carnem peccati habuit, nec similitudinem carnis peccati; quia non erat moriturus, nisi peccasset: sed posteaquam peccavit, jam caro peccati genuit carnem peccati, quia per illam concupiscentiam carnis eam genuit, quae ante peccatum vel nulla in illo erat, vel spiritui non resistebat, propter quod eum nudum esse nihil pudebat. Christus autem qui non per illam concupiscentiam carnis est natus, sine peccato natus est, quod trahit omnis caro peccati, procul dubio propter quam moriuntur omnes, carnem non habens ipse peccati: sed tamen et ipse mortuus est propter similitudinem carnis peccati. Nam si nec moreretur, non solum carnem peccati non haberet, sicut non habebat; sed nec ejus ostenderet similitudinem, quam pro nostra salute susceperat. Tu igitur qui negare non potes Christum non in carne venisse peccati, sed in carne quidem vera, tamen in similitudine carnis peccati, debes demonstrare carnem peccati: quoniam si nulla est, profecto nec similitudo ejus ulla est. Porro quia solus Christus habuit similitudinem carnis peccati, quae non esset caro peccati, quia non ex commixtione sexuum natus est: quid restat, nisi ut peccati caro sit omnium, qui de tali commixtione nascuntur, pertinentes ad mundum, cujus est diabolus princeps, a quo malo non liberantur, si non in Christo renascuntur?

LXXX. JUL. Invenisset ergo in eo diabolus naturale crimen, si ullum esset: teneret corpus obnoxium, si illud vel in primo parente, vel in ipsa pariente venenasset; [PL45.1385] nec referret, utrum conditionibus materiae suae sera et inefficax resultaret voluntatis intentio: contra naturam nitens, non expiaret natum, sed exasperaret tyrannum; salvo eo quod non posset esse voluntas libera, si fuisset natura captiva. Si ergo esset in ipsius carnis sensu et conditione peccatum, si ipsa natura hominum ad dominium daemonis pertineret; Christus aut reus erat futurus, aut homo non futurus. Ergo si adscribitur maledictum naturae humanitatis; illi quoque, qui caro factus est ut habitaret in nobis, aut crimen dabitur, aut humanitas auferetur.

AUG. Nec crimen ei dabitur, in quo princeps mundi nullum potuit invenire peccatum: nec humanitas auferetur, in quo et anima et caro humana erat; quamvis non erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati.

LXXXI. JUL. Quod utrumque fecit Manichaeus, qui commentatus in carne malum esse naturaliter, dixit in Christo non fuisse carnem, ne confiteretur in eo fuisse iniquitatem.

AUG. Manichaeus haereticus carnem negat Christi: Pelagianus haereticus carnem peccati carni coaequare vult Christi: Christianus catholicus similitudinem carnis peccati discernit a carne peccati, ne blasphemet carnem Christi.

LXXXII. JUL. At hunc fides catholica in utroque contrivit: malum scilicet in carne non esse naturaliter, atque ob hoc Christo nec aliquid defuisse humanitatis, nec quidquam iniquitatis adfuisse pronuntians. Clamat ergo dispensationis suae conscius, Ecce venit princeps hujus mundi, et invenit in me nihil: nihil profecto quod possit arguere, quia non poterat infamare naturam, cujus ad peccata non inflexerat voluntatem.

AUG. Imo vero nihil peccati, nec quod a nascente trahitur, quia in nulla iniquitate conceptus est; nec quod a vivente additur, quia nulla tentatione deceptus est: quorum duorum unum est propter quod legimus, In iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7); alterum propter quod dicimus, Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13).

LXXXIII. JUL. Ipsa etiam ei causa tentandi fuit Christum; quoniam more artis suae volebat capere persuadendo, cum neminem posset vitiare condendo.

AUG. Non condendo vitiat, qui neminem condit: sed male suadendo vitiavit, quod bonum conditum invenit. Non enim naturae auctor est, quae Dei bonitate in homine conditur; sed culpae, cum qua homo ex propagine vitiatorum primorum hominum de parentibus nascitur. Quid autem mirum, si tentavit eum, in quo non erat caro peccati; quae nec in illis erat, quos primo tentando dejecit, per quorum concupiscentiam carnis, de qua confusi sunt, caro est propagata peccati, quam sanaret ab hoc malo, nullum habens malum similitudo carnis peccati?

[PL45.1386] LXXXIV. JUL. Proinde incarnatio Christi opus suae divinitatis tuetur, qui afferens ad me naturam meam et voluntatem suam, cujus mihi speculum offerebat et regulam, pronuntiansque nihil in se diabolum invenisse peccati, ostendit culpam non de carnis conditu, sed de sola suscipi voluntate. Denique ut nusquam in Scripturis legitur Christum fugisse peccatum, quod a nascentibus trahi nosset; ita etiam illud claro testimonio perdocetur, quod suscepti hominis justitia non de naturae diversitate, sed de voluntaria actione substiterit.

AUG. »Nusquam scriptum esse« dicis, »Christum fugisse peccatum, quod a nascentibus trahi nosset:« quid enim fugeret, quod ipse non traxerat, sed eos venerat salvare qui traherent? Quid, inquam, ipse fugeret, quod a nemine fugitur, nisi cum ad ipsum confugitur? Dicis etiam, »claro testimonio perdoceri, quod suscepti hominis justitia Filio Dei non de naturae diversitate, sed de voluntaria actione substiterit.« Itane vero, ne hoc quidem Christus diversum habuit in natura, quod ita ex virgine natus est, ut jam esset non solum hominis, sed etiam Dei Filius? Ergone ista susceptio, quae Deum et hominem unam fecit esse personam, nihil illi homini valuit ad excellentiam justitiae, quam dicis ei de voluntaria actione substitisse? Siccine vos contra Dei gratiam defensio liberi arbitrii praecipites agit, ut etiam ipsum Mediatorem, ut esset Dei Filius unicus, voluntate sua meruisse dicatis, et falsum esse quod tota confitetur Ecclesia, credere se in Jesum Christum Filium Dei Patris omnipotentis unicum Dominum nostrum, natum de Spiritu sancto et virgine Maria? Secundum vos enim, non a Verbo Dei homo susceptus est, ut ex virgine nasceretur; sed natus ex virgine, suae postea voluntatis virtute profecit, et fecit ut a Verbo Dei susciperetur; non talem ac tantam voluntatem illa susceptione habens, sed ad illam susceptionem tali et tanta voluntate perveniens: nec Verbum caro factum est in utero virginis; sed postea merito ipsius hominis, et ejus humanae voluntariaeque virtutis. Ex quo vos sequitur etiam illud, ut quomodo illum creditis a Verbo Dei propterea susceptum esse, quia voluit; sic multos credatis ita suscipi potuisse, si etiam ipsi similiter voluissent, vel posse, si velint: ac per hoc, segnitia humanae voluntatis fieri, ut ille unicus sit, cum plures esse possent, si homines vellent. Haec si dicitis, ubi est vestra frons? si non dicitis, ubi est haeresis vestra?

LXXXV. JUL. Petrus namque apostolus ait, Christus pro nobis mortuus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 21). Certe Apostoli sententia cum Dominica voce concordat. Dicit ille in Evangelio, Venit princeps mundi hujus, et in me nihil invenit (Joan. XIV, 30). Hoc idem commendat magister Ecclesiae, dicitque in Christo nullum fuisse delictum: sed per quid non habuerit peccatum veraci attestatione commendat, Quia, inquit, [PL45.1387] peccatum non fecit. Non dixit, Quia peccatum non suscepit; sed, Quia peccatum non fecit.

AUG. Utique ille qui peccatum originale non traxit, nullum peccatum habuit, quia non fecit: sicut ipse Adam, quia originale non habuit, nullum habuisset, si non fecisset.

LXXXVI. JUL. At si esset in natura crimen, Petri erat imperita sententia, qui censuerat videlicet ad immaculatae sanctitatis testimonium posse sufficere, si actus ejus a criminibus vindicaret; cum crederetur in eo habitare peccatum per naturale virus. Igitur si de naturali malo aliquid ille sensisset, sollicitius partem hanc commemorasset et pressius, ut scriberet, Christus nobis reliquit exemplum, qui peccatum nec fecit, nec quod nos trahimus nascendo, collegit: sicque merito sequeretur, inventum in ore ejus dolum non esse. Porro si hoc putasset, nunquam commemorationem fecisset exempli: quem enim hominibus esse ostenderet imitandum, si illum externae carnis natura discrevisset, et censuram magisterii substantiae diversitas arguisset?

AUG. Quam nihil dicas, alii certe intelligunt, si tu non intelligis. Exemplum quippe apostolus Petrus in Christo proponens hominibus imitandum, quid opus erat, ut aliquid de originali peccato diceret, quasi quisquam imitando Christum posset efficere, ut sine illo, sicut ille potuit, nasceretur? sicut non posset efficere imitando Christum, ut quemadmodum ille de Spiritu sancto et virgine Maria, nasceretur. Proinde ut imitemur Christum, voluntas nostra formatur: ut autem liberemur ab originali malo, natura regeneratur.

LXXXVII. JUL. Huc accedebat, quoniam opinio peccati naturalis non solum vim aemulationis absumeret, sed ipsius praeconii fraudem, quod ei deferebatur, urgeret. Qua enim diceretur gravitate, qua fronte, dolus in ore illius non fuisse; cum si in alia conditione carnis, quam quae est nostra, venisset, non solum docendo, quod levius est, sed etiam nascendo, quod est gravius, dolum malum convinceretur egisse? Quale quippe erat, ut homines in naturali malo regnoque diaboli constitutos, et sub pestifera tabis ingenitae necessitate peccantes, vel legi peccati, quae in membris eorum regnabat, naturaliter servientes, ille ad aemulationem suam etiam sub poenae interminatione compelleret, justitiamque suam ejus carnis hominibus imputaret, cujus malo sic fuerat perterritus, ut ipse qui sub specie ejus formam voluerat honestatis exprimere, tamen naturae ejus veritatem caveret. Quanto ei rectius diceret aegritudo peccantium et securitas coactorum: Cum valemus, omnes recta consilia praebemus aegrotis; tu si sic esses, aliter longe longeque sentires? Quo igitur vestra profecit impietas? Necessario videlicet consequi, ut si creditur naturaliter carni nostrae [PL45.1388] inesse peccatum, Christus quoque aut susceperit carnem istam, et hoc malo teneatur obnoxius; aut non susceperit, et non quidem nativitatis, quae in eo mendax videtur, sed tamen voluntariae fraudis iniquitate insolubili vinciatur. Quod quia totum tantis blasphemiarum sordibus squalet, ut vix sine horrore possit, vel cum dilaniatur, exponi; adsit dignitas Mediatoris exemplo suo et operi, ac nostrae fidei, quae veritatem tam ipsius, quam Apostoli ejus sermonibus vindicans, nunquam desinit praedicare, Christum verum hominem, ejusdem naturae cujus et nos carnem de Mariae suscepisse visceribus, verum per omnia hominem, nullum habuisse peccatum: ad quod indicandum, sufficit apostolo Petro dicere, nullum eum fecisse peccatum; docens quia qui non fecerat, habere non poterat. Nullus est dolus inventus in ore ejus: sanctum consortibus naturae suae, quam in cunctis ipse fecerat, praebuit exemplum. Et ideo constat innatum non esse peccatum, quando illud Christus non habuit, qui salvo quoque honore deitatis suae, ob hoc factus est carnalis, ut nobis esset imitabilis.

AUG. Quid enim, homo multum loquens et parum sapiens, si dicerent homines Christo, Quare nobis jubetur, ut imitemur te? Numquid nos de Spiritu sancto et Maria virgine nati sumus? Postremo, numquid tanta nobis esse virtus potest quanta tibi est, qui ita homo es, ut etiam Deus sis, et hoc Patri coaeternus et omnipotenti aequalis omnipotens? Ideone non debuit sic nasci, vel sic in unitatem personae a Verbo Dei suscipi, ut hominibus eum nolentibus imitari, talis excusatio non daretur? Sicut autem nobis ipse Patrem proposuit imitandum, qui certe homo nunquam fuit, eumque sine dispendio vel infirmatione divinitatis ejus imitantur, quicumque per ejus gratiam et volunt et possunt, ut diligant inimicos suos, benefaciant eis qui oderunt eos; nec dicunt ei, Tu propterea hoc potes, quia Deus es, et quia inimici tui nihil tibi possunt nocere, nos autem homines sumus infirmi, et eos jubemur diligere, qui nobis tot et tanta mala ingerunt suis persecutionibus: ita Christo non dicunt imitatores ejus, Non possumus ea facere, quae ut faciamus tuo nos exhortaris exemplo, quia longe potentior est excellentia tua, quam infirmitas nostra. Non itaque ideo debuit natus de Spiritu sancto et virgine Maria habere concupiscentiam, qua cuperet mala, etsi ei resistendo non faceret, ne dicerent ei homines, Habeto prius cupiditates malas, et eas vince, si potes, ut te imitari nostras vincendo possimus. Deinde quid dicis, Juliane, de illo qui dicit, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 15); quem vos asseritis, non concupiscentia cum qua natus est, sed mala consuetudine usque ad istam necessitatem premi? Numquid hujusmodi hominibus Christus non praebuit, ut se imitarentur exemplum? numquid eos contempsit, eosque esse voluit a suis sectandis virtutibus alienos? Si ergo dicerent ei, Nescis quid patimur mole consuetudinis qua premimur: tu non premeris, propterea loqueris; facile omnes, cum valemus, recta consilia aegris damus. [PL45.1389] Placeretne tibi, ut etiam Christus tali consuetudine premeretur, eamque superaret, ut esset, remota eorum excusatione, talibus imitandus? An tua vaniloquia jam ridebis, et a nobis tacebis?

LXXXVIII. JUL. Verum his ut res postulabat impletis, juvat te vel mediocriter convenire, qua fiducia tu, cum Hieronymi scripta collaudes, dicas in Christo non fuisse peccatum, cum ille in Dialogo illo, quem sub nomine Attici et Critoboli, mira et ut talem fidem decebat venustate composuit, etiam quinti Evangelii, quod a se translatum dicit, testimonio nitatur ostendere, Christum non solum naturale, verum etiam voluntarium habuisse peccatum, propter quod se cognoverit Joannis baptismate diluendum. De alio etiam testimonio Joannis evangelistae, flagitium ei assuit falsitatis. De quo opere tu in illa epistola, quam Alexandriam destinasti, ita gloriaris, ut dicas Pelagium, Scripturarum ab eo oppressum molibus, arbitrium liberum vindicare non posse. Verum illi operi a catholico viro, qui pulsatus fuerat, obviatum est. Nunc vero ad hoc commemorationem ejus tantummodo feci, ut te recognosceres non solum Scripturis sanctis, sed nec ipsis tui dogmatis adjutoribus consonare.

AUG. Si posuisses verba Hieronymi, fortassis ostenderem quomodo accipienda essent sine blasphemia, quam tu illi importare conaris: quod si non possem, non tamen ejus fidem, quam cum aliis praeclarissimis Ecclesiae catholicae doctoribus tenuit, ideo repudiandam putarem, quia dixisse aliquid inveniretur, si tamen inveniretur, in quo illis non consonaret. Illud autem mihi ex hujus hominis persona contra te satis est, quod cum id sentiat de peccato originali, quod sic aversaris, ut idem appelles Manichaeum, ipsum tamen hoc appellare non audes. Ubi te apparet imprudentia falli, sed contra prudentiam tuam mihi calumniari. Ego sane non Hieronymi, sed Ambrosii; nec meis commemoratam, sed verbis ejus expressam sententiam tibi opposui (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 40, et lib. 2, nn. 14, 15), qua Christum dicit non aliter expertem delicti esse potuisse, nisi expers fuisset illius conceptionis, quam commixtio viri et mulieris operatur. Ubi cernis esse consequens, ut si ego [PL45.1390] propter hanc sententiam sum Manichaeus, sit et Ambrosius: quia vero ille non est, neminem faciat vel ostendat ista sententia Manichaeum. Hoc cum videas (non enim tale est ut non possis hoc videre, vel possis hoc non videre), tantum tamen causae bonitate desereris, ut calumnieris mihi nomine Manichaei, non imprudente ignorantia, sed pudente fallacia.

LXXXIX. JUL. Nam Manichaeos deseris in vituperatione suum et caprarum, quos in humanae naturae criminatione comitaris; cum quibus etiam in Christo non speciem carnis, sed rationem evertis exempli. Submoves etiam a Christo verbis interim naturale peccatum, ne et ipsum sub potestate diaboli collocare videaris, quod non fecit vel ipse Manichaeus. Sed laudas Hieronymum, qui ita eum non metuit blasphemare, ut dicat illum familiaritatem cum voluntariis quoque iniisse criminibus. Ita inter diversas amicorum sordes et commenta volutatus sine deflexu, in Catholicorum solum efferaris injurias, quia dicunt Deum mali auctorem non esse, homines qui ab eo fiunt, malos non esse naturaliter, leges Dei justas esse, imaginem ejus posse declinare a malo et facere bonum; Christum nec in membris, nec in praeceptis, nec in judiciis ullum perpetrasse peccatum. Atque ideo si tu assertione veritatis aegrescas, credimus tamen prudentes instrui, nonnullosque etiam de his quos mendacia tua sauciarunt, posse sanari.

AUG. De Christi exemplo superius tibi respondi, quod neque negare debemus ejus excellentiam, qua licet homo integerrimus, tamen de Spiritu natus, nec carne concupiscente conceptus, super omnes homines hic vitam justissimam duxit; nec propter hanc excellentiam nos excusare, ut non eum pro modo nostro studeamus imitari. Non enim conjuges fideles coelibatum ejus imitantur; et tamen, ut adulteria omnesve concubitus illicitos non perpetrent, imitantur illum: nec si eum amplius imitantur qui sancte ducunt coelibem vitam, ideo in hoc quoque imitari eum possunt, quod ille non solum non fecit, verum nec concupivit illicita. Coelibi autem sanctae vitae concubitus est omnis illicitus, cui nec conjugalis est licitus. Quid ergo mirum, si natus de Spiritu et virgine non in se habuit ullum malum? Quis vero, nisi gravioribus depressus malis, neget malum esse, contra quod etiam sancti quotidie rogant Patrem ex ipsius Domini magisterio? Cum enim dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13); contra concupiscentiam nostram rogamus Deum. Unusquisque enim tentatur, ut scriptum est, a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi I, 13). Avertat ergo a nobis iste, quem rogamus, Pater, ut dicere audeamus quod a Patre quidem non sit, ad quod nos concupiscentia carnis trahit, sed a Patre sit ipsa quae trahit, vel malum sit ad quod trahit, et malum non sit [PL45.1391] ipsa quae trahit. Porro, si eam malum esse veritas clamat; profecto eam qui sine ullo malo natus est, non habebat, ac per hoc, peccatum sicut non fecit, ita nec concupivit. Nos itaque imitamur eum, cum peccatum non facimus, non peccati concupiscentiam non habendo, sed non ei consentiendo: quamvis ita imitemur illum Sanctum sanctorum, cum bene vivimus, ut tamen non desit unde dicamus in oratione nostra, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Ego autem non sic laudavi Hieronymum, quomodo Pelagius laudavit Ambrosium, quod ejus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere (De gratia Christi, nn. 46, 47). Ac per hoc si quid mihi displicet, reprehendo in amici scriptis, sicut in meis. Sed aliud est alicubi catholicum errare, aliud magni erroris etiam haeresim condere vel tenere.

XC. JUL. Sed hinc ista sufficiant: veniamus nunc ad illud, in quo pars negotii magna versatur; cujus potentia examinatus et exanimatus Manichaeorum legatus, tam fidelis responsionis documenta protulit quam elegantis ingenii. Nam postquam dicta mea, quae supra posui, nulla re nova intercedente, laudavit et probavit, ad eam partem qua disputatio a nobis promissa supplebatur, accessit: quaerente me quippe, per quid sub diabolo essent, quos Deus fecit; ad quod respondi ipsius nomine, Per peccatum, non per naturam: et retuli de meo, Sed, sicut ipse annuis, ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum. Habent igitur tempore conceptus sui, parvuli voluntatem, qui adhuc animam non habent; aut habent tempore exortus sui, qui adhuc rationis usum non habent. Cum ad hunc igitur venisset locum, hoc solum de nostris proposuit objectis, id est, Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum: responditque, Ita vero, ita est: sic enim »per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt« (Rom. V, 12). Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15). Lectorem igitur adhortor, ut conflictum nostrum vigilanter inspiciat. Quid tibi profuit, eruditissime bipedum, meam non supplere sententiam; cum etsi in ea parte, quam suppressisti prioris dicti expositio teneretur, tamen etiam in illo, quod tibi objecisti, vis aeque tota consistat? Proposui quippe fideliter, ut tua quoque manifestavit assensio, quod a te solet referri, et interrogans per quid sub diabolo essent parvuli, quos fecisset Deus, respondi vice tua, »Per peccatum, non per naturam.« Certe, vides me hinc nullam fecisse fraudem. Dixi quod in ore Traduciani est, licet hoc non sit in dogmate. Ad quod retuli, Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum. Tu hoc impudenti fraude fecisti dividuum: [PL45.1392] nam commemorans quod nos dixeramus, quia ut non esset absque sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum; illud quod sequebatur de parvulorum voluntate tacuisti, et respondes, Ita vero, ita est: sic enim »per unum hominem peccatum intravit in mundum:« per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt. Hoccine est respondere? hoccine disputare est? hoccine postremo vel sobrietatis habere respectum? Ridetur certe ab eruditis calliditas sophismatum, ubi per communionem nominum simplicitati respondentis illuditur: sed illa ipsa sophismata licet non sint veritate solida, urbana tamen superficie colorantur; hoc autem quod monstrum disputationis est, quod nec veritate solidum est, nec sophismate levigatum. Dixi certe non posse esse sine libera voluntate peccatum: quo concesso, vestrum dogma consumitur, qui putatis esse in natura hominum sine ulla voluntate reorum delictum.

AUG. Ego id solum de opere illo tuo legeram, quod chartula quae mihi missa est, continebat. Nam posteaquam libros tuos, de quibus illud nescio quis excerpsit, inveni, ad cuncta respondi. Dicimus autem et nos, non posse esse sine libera voluntate peccatum; nec ideo tamen, ut dicis, nostrum dogma consumitur, cum asserimus esse originale peccatum: quia et ad hoc peccati genus ex libera voluntate perventum est, non ejus propria qui nascitur, sed ejus in quo omnes originaliter fuerunt, quando communem naturam mala voluntate vitiavit. Non habent ergo parvuli tempore conceptus vel ortus sui peccandi voluntatem: sed ille tempore praevaricationis suae magnum illud peccatum libera voluntate commisit, a qua originalis peccati contagium sic humana natura contraxit, ut verissime diceret sanctus, In iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7); et alius itidem sanctus, Quis enim mundus est a sorde? Nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Haec eloquia veritatis subsannant vanitatem loquacitatis tuae.

XCI. JUL. Qua ergo tu impudentia et approbas sententiam meam, et tuum dogma non deseris; cum sententiae utriusque partis ita nullo possint foedere copulari, ut enuntiatorum opposita pariter non participant veritati? Quomodo ergo ego si consentirem naturale esse peccatum, necesse erat ut deciderem de jure sententiae, quae praescribit, nisi in voluntate libera peccatum esse non posse: ita tu e regione consentiens me bene dixisse, qui pronuntiavi nullum esse sine voluntate peccatum, rejicere statim debuisti illam opinionem, qua peccatum naturale credebas.

AUG. Aliud est sine voluntate libera peccatum esse non posse, quod et nos dicimus, quia nec originale esse potuisset sine primi hominis libera voluntate; et aliud est, quomodo ipse dixisti, nisi in voluntate libera peccatum esse non posse, quod non concedimus. Originale namque peccatum non est in voluntate nascentis: [PL45.1393] sed neque in ipsa est voluntate primi hominis, quamvis sine ipsa esse non posset. Aliud est ergo, Non potest esse sine voluntate peccatum; et aliud est, Non potest esse nisi in voluntate peccatum. Neque enim, si recte dicimus, Sine conceptu partus non potest esse; ideo etiam recte dicitur, Nisi in conceptu partus non potest esse. Sed hoc ita est diversum, ut neque in conceptu partus, neque in partu possit esse conceptus. Peccatum vero in voluntate potest esse, sicut fuit primi hominis; potest etiam non in voluntate, sicut originale cujuscumque nascentis quod omnino est in voluntate nullius; sed non sine voluntate primi illius. Ille quoque sanctus qui dixit Deo, Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid invitus admisi (Job. XIV, 17); non utique habuit in voluntate peccatum, quod commisit invitus. Quid ille qui dicit, Non quod volo, facio bonum; moxque subjungit, sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15)? numquid in voluntate dicendus est habere peccatum, secundum vos ipsos, qui eum vultis intelligi vi consuetudinis cogi peccare nolentem? Desine igitur de vicinitate subrepere, et sensim limitem transgredi, ut quoniam dicimus sine voluntate libera, tu nos dicere affirmes, nisi in voluntate libera, esse non posse peccatum: tanquam si diceremus, sine igne carbones esse non posse; et tu nos affirmares dicere, nisi in igne carbones esse non posse. Haec si nesciebas, confitere te non fuisse intelligentem disputatorem: si autem sciebas, non intelligentem sperasse habiturum te esse lectorem.

XCII. JUL. Quidquid enim naturale est, voluntarium non esse manifestum est.

AUG. Si quidquid est naturale, voluntarium non esse manifestum est; non est ergo naturale, quod salvi, quod beati esse volumus. Quod dicere quis audeat, nisi tu? aut admonitus, fortasse nec tu.

XCIII. JUL. Si ergo est naturale peccatum, non est voluntarium: si est voluntarium, non est ingenitum. Istae duae definitiones tam contrariae sibi sunt, quam contrarium est necessitas et voluntas, quarum confirmatio ex mutua negatione generatur. Nam sicut nihil est aliud voluntarium, quam non coactum; ita nihil est aliud coactum, quam non voluntarium. Simul ergo exstare, et velut vivere, duo ista non possunt; quia talis eorum natura est, ut tunc aliud vivat, cum aliud exstinguitur.

AUG. Cur non attendis esse peccatum etiam non voluntarium, certe in illo qui dicit, quacumque causa hoc dicat, Si autem quod nolo ego, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 19)? Cur non attendis esse etiam necessitatem, qua necesse est velimus beate vivere; et clausis oculis sic alteri alteram opponis, quasi voluntas necessitatis, aut necessitas voluntatis esse non possit?

XCIV. JUL. Cum ergo hoc ita inconcussum sit, ut nulla queat argumentatione convelli: tu elige utrum mavis, et vel nostram, vel tuam constanter affirma sententiam; ut aut necessitati, aut voluntati [PL45.1394] imputes culpam. Cum autem dico, utrum mavis, non sic admoneo, quasi tua adhuc lateat opinio, qui crimina naturae per Manichaeum importare didicisti: sed ideo hoc commoneo, ut disputationis tuae veritas denotetur.

AUG. Velis nolis, quoniam saepe hoc dicis, saepe oportet ut audias, non fuisse Manichaeum qui dixit, dissensionem carnis et spiritus per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII). Quam tu causam mali hujus negans, cum quo malo nasci omnem hominem negare non sineris, facis ut Manichaeus aliae naturae commixtionem nobis inesse dicat, et vincat nisi tecum victus intereat.

XCV. JUL. Quid igitur mihi responderis prudens et sollicitus auditor expendat. De parvulis certe agimus, quibus nulla propriae mentis adest voluntas, de quibus quaeritur per quid sint sub diabolo, quos Deus fecit, cum nihil mali ipsos egisse consentias. Tu eos concionatus es, ad jus daemonis propter peccatum, non propter naturam pertinere. Ad hoc insurrexit nostra responsio: »Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum.« Ad quod tu retulisti: »Ita vero, ita est:« id est, non potest esse sine voluntate delictum. Verum qui hoc confirmaveras, qua impudentia subdidisti, »Sed per unum hominem peccatum intravit in mundum, per unius illius voluntatem?«

AUG. Numquid, quoniam de parvulis agebatur, ideo quod verum dixisti, non debui ostendere etiam meam non impedire sententiam, id est, non esse posse sine voluntate delictum; quandoquidem etiam originale delictum non habet causam, nisi ex illius voluntate, a quo ipsa origo deducitur? Illud ergo cum adversa intentione dixisses, non mihi tamen adversum esse respondi, et verum esse concessi; et quod tu non videras, quomodo mihi non adversaretur, ostendi. Potuisti enim dicere secundum intentionem tuam, non esse posse delictum sine illius, cujus delictum est, propria voluntate: quod si dixisses, nequaquam concederem; sine propria enim nascentis voluntate trahitur originale peccatum. Sed tamen verum dixisti, non posse esse sine voluntate peccatum: quia et ipsum originale voluntas ejus effecit, qui primus ea, qua natura humana vitiata est, voluntate peccavit; ita ut quidquid hominum nasceretur per carnis concupiscentiam, quae reorum confusione velata est, liberum non fieret a reatu, nisi renasceretur per spiritus gratiam.

XCVI. JUL. Numquid de Adam operibus interrogatus eras, aut quaesitum fuerat, utrum ille voluntate peccasset? quod quidem contra te mox quaeretur. Esto, aliis te delectet illudere: cujus deformitatis est, ut tu tibimet imponas? quippe haud mihi valeo persuadere, quod tantam deformitatem non fraude, sed opinione patiaris. In uno eodemque versu assentiris, non posse esse sine voluntate delictum, et subdis protinus, peccatum quod sine motu animi libero manere [PL45.1395] non dixeras, in omnibus hominibus sine voluntate regnare.

AUG. Quid supponis verbum tuum quasi meum, ut non sentiente qui hoc audit aut legit, subtrahas sensum meum? Ego non dixi, sine voluntate manere non posse peccatum, sed esse non posse: quantum autem intersit, ex tuis verbis aperiam. Ubi enim dixisti, »Non potest esse sine sexibus fetus;« quis non te verum dixisse consentiat? Aliter enim non existit fetus, nisi ex maris et feminae sexibus. Si autem dixisses, Non potest manere sine sexibus fetus; quis tibi hoc verum esse concederet? Manet enim sine parentum sexibus fetus, sine quibus tamen esse non posset; nec omnino ipsi faciunt ut maneat, qui fecerunt ut esset. Sic ergo peccatum, quod esse sine voluntate non potest, manere sine voluntate potest. Itaque etiam peccatum Adae, quoniam ipsum est quod originaliter manet in posteris ejus, nisi quibus in Christo remittitur, profecto cum dicitur et in ipsis sine voluntate non esse, ad illius voluntatem refertur, qua factum est ut esset quod manendo et in posteris esset, non qua factum est ut maneret quod et sine voluntate jam posset. Si autem hoc dicis esse, quod est manere; non contendo verbis, sed plane dico, quantum attinet ad manendum, sine voluntate esse posse omne peccatum. Quis est enim qui peccatum quod sine voluntate non fecit, manere etiam velit? Et tamen manet nolente peccatore peccatum, quod a voluntate commissum est. Manet ergo donec remittatur: et si nunquam remittatur, manebit in aeternum; neque enim mendaciter in Evangelio dictum est, Reus erit aeterni peccati (Marc. III, 29).

XCVII. JUL. Deinde quia multa in propositionibus invenitur diversitas, dixeras »non esse sine voluntate delictum;« et respondisti, »sed per unius voluntatem esse delictum.« Numquid concinit superiori definitioni, quae ablativi casus praepositione munitur, secuta responsio per praepositionem accusativi casus illata? Quaesitum erat utrum esset crimen sine voluntate, quod non posse constiterat: tu subdidisti per unum hominem intrasse peccatum, cum non referret per quid coepisset, sed sine quo esse non posset.

AUG. Ego sic dixi peccatum sine voluntate esse non posse, quomodo dicimus poma vel frumenta sine radicibus esse non posse: ubi etiam sine offensione grammaticorum possumus dicere, poma vel frumenta nisi per radicem esse non posse. Cum ergo recte utrumque dicatur, quamvis illud per ablativi, hoc per accusativi casus praepositionem enuntietur; quid est quod nobis casibus nominum, velut cassibus aranearum, quanto subtilius, tanto infirmius tendis insidias? Quaere muscas morituras, quas istis reticulis capias. Non hoc erant illi, quos ideo sequimur, ut tuas tendiculas dissipemus. Non hoc erat Apostolus, qui dixit: Corpus quidem mortuum est propter [PL45.1396] peccatum (Rom. VIII, 10). Non hoc erat Hilarius, qui dixit: »Ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parentis deducta.« Non hoc erat Ambrosius, qui dixit: »Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est« (De Poenitentia, cap. 2 vel 3). Utinam tu potius istorum Christi piscatorum retibus tenaciter salubriterque capiaris: tunc accusativum casum, quo ipse a te ipso es accusatus, et ablativum, quo de Ecclesia catholica es ablatus, correctus melius declinabis. Praepositiones autem si recte atque integre sequeris, cur non istos doctores Ecclesiae tibi, deposita elatione, praeponis?

XCVIII. JUL. Apparet certe furtum detestabile, quod quidem confestim ea, quae peccatis adhaeret, ultione punitum est, videlicet ut antequam in pestem procederet audientium, suum circumveniret auctorem. Ecce enim non abnuitur primum hominem aliquod incurrisse peccatum; sed quaeritur quomodo hoc peccatum posset in nascentibus inveniri. Defini tu, peccati primi qualem putes conditionem fuisse: dicis, »Voluntas fuit libera, non enim potest esse sine voluntate peccatum:« nos hoc probamus. Tu vero subdis, »Sed hoc peccatum, quod sine voluntate esse non potest, haeret sine voluntate nascentibus.«

AUG. Haeret per contagium, non per arbitrium.

XCIX. JUL. Falsum est ergo quod concesseras, non esse sine voluntate peccatum; si licet commissum sit per voluntatem, tamen ad alios potuit sine voluntate transire.

AUG. Non est falsum quod concesseram, quia sine voluntate illius, a quo est origo nascentium, non est factum originale peccatum: potuit autem ad alios per contagium sine voluntate transire, quod non potuit ab illo sine voluntate committi. Ac per hoc, sine voluntate esse non posset, ut esset quod in alios sine voluntate transiret: sicut frumenta sine radicibus esse non possent, ut essent quae in alia loca transire sine radicibus possent.

C. JUL. Est ergo jam sine voluntate peccatum, cum invenitur in his quibus malam eripis voluntatem.

AUG. Est omnino sine voluntate peccatum, id est, manet. Non enim maneret, nisi esset utique quod maneret: sed ut esset quod maneret sine voluntate, non est factum nisi voluntate: si tamen peccatum tantummodo peccatum sit, non etiam poena; hac enim quisque peccat invitus. Sic ergo utrumque verum est, et esse non posse sine voluntate peccatum, et esse posse sine voluntate peccatum; quomodo utrumque verum est, et esse non posse sine parentum sexibus fetum, et esse posse sine parentum sexibus fetum. Illud enim dictum est, quia sine his non potest existere: hoc autem, quia sine his potest manere. Bene quidem ipse uno loco, et de peccato, [PL45.1397] et de fetu locutus es, dicens: »Ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum.« Sicut ergo intelligimus fetum ideo sine parentum sexibus esse non posse, quia sine his non potest existere, ut sit; et ideo sine parentum esse sexibus posse, quia sine his potest manere, cum jam sit: cur non ita intelligimus etiam peccatum et sine voluntate esse non posse, quia sine illa non potest existere, ut sit; et sine voluntate esse posse, quia sine illa potest manere, cum jam sit?

CI. JUL. Vide ergo quo tua acumina pervehantur: persuadere conaris, rem aliquam per hoc non esse, per quod potest esse.

AUG. Quid enim tu, o magne ille, etiam contra gratiam Dei, defensor liberi arbitrii? negabisne peccatum aliquod per liberum arbitrium non esse, quod per liberum arbitrium potest esse? Fit enim ut sit peccatum per liberum arbitrium, cum homo peccat si velit; et fit ut non sit peccatum per liberum arbitrium, cum homo non peccat si nolit. Ecce invenimus aliquid, et hoc ipsum de quo disputamus, id est, peccatum per hoc non esse, per quod potest esse, id est, per liberum arbitrium. Quid est, contentiose? huccine mea acumina pervehentur? An hic tua lumina aciem perdiderunt? Noli esse praeceps: melius est attendere quid dicas, quam contendere ut contradicas.

CII. JUL. Id est, peccatum per hoc esse sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate.

AUG. Non sane peccatum per hoc est sine voluntate, per quod non potest esse sine voluntate: sed diversis quidem causis; tamen potest utrumque: nam sine voluntate non potest esse, quia sine voluntate non potest existere ut sit; sine autem voluntate potest esse, quia sine voluntate potest manere quod existit.

CIII. JUL. Ut conditionem suam conditione sua perdat, et sit absque hoc, sine quo non posse esse definitum est. Hoc est inficiari rebus. Quid tale Anaxagoras, qui nivem nigram esse dicebat? Commentaris rei alicujus naturam suis fructibus negari: cumque sit contrarium necessitas et voluntas, ita ut, sicut supra ostendimus, mutua se impugnatione consumant; tu novo impossibilique foedere ac necessitudine monstruosa alterum alterius subdis effectui, et dicis necessitatem de fructibus voluntatis exortam, ut voluntas sua se multiplicatione deleverit, et statum proprium operata mutaverit; atque, ut rem ipsam suis vocabulis exprimamus, postquam coepit voluntas esse, voluntas esse desierit. Quo quid potest, non dico obtusius, sed furiosius cogitari? Cum ergo haec duo simul esse non possint, id est, necessitas et voluntas, tuque confirmaveris quod diximus, non posse esse sine voluntate delictum, assentiaris quoque [PL45.1398] non esse in parvulis voluntatem; contorto gutture cogeris annuere nullum in his esse peccatum quod sine voluntate non posse esse professus es.

AUG. Necessitatem et voluntatem simul esse non posse non diceres, si tibi daretur nosse quod diceres. Cum enim sit moriendi necessitas, quis neget quod possit esse et voluntas? Unde ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Cum ergo vult mori, quem necesse est mori, simul sunt necessitas et voluntas: quod tu fieri posse vana voluntate, nulla necessitate negaveras. Quod autem fiat etiam ex voluntate necessitas plerumque contraria voluntati, prorsus insipienter abnuitur. Qui enim se volens mori lethaliter percutit, moritur etsi nolit. Item qui volens fecit peccatum, nolens habet peccatum; volens impudicus, nolens reus: eo quippe nolente peccatum manet, quo nolente non fieret. Ac per hoc, et non potest esse sine voluntate peccatum, quia non fit nisi voluntate; et potest esse sine voluntate peccatum, quia manet etiam sine voluntate, quod factum est voluntate: et est jam necessitas etiam sine voluntate, quam fecit voluntas sine necessitate. Nam et ille qui dicit, Non quod volo, ago, certe secundum vos necessitate consuetudinis premitur: hanc autem necessitatem, ne liberum auferatis arbitrium, eum sibi voluntate fecisse contenditis: et tale aliquid in natura humana factum esse non creditis, ut ex voluntate primi hominis, de quo est origo humani generis, fieret necessitas peccati originalis in posteris. Ecce illa quae impossibilia proponebas, in vi consuetudinis facta sunt possibilia, quae non frustra dicta est a quibusdam secunda natura. Dixeras, nos absurdius aliquid dicere, quam qui nivem nigram esse dicebat, »ut peccatum conditionem suam sua conditione perdat, et sit absque hoc, sine quo non posse esse definitum est.« Nonne conditionem suam sua conditione perdit, ut per vim consuetudinis fiat sine voluntate, cum consuetudo non facta sit nisi voluntate? Nonne rei hujus natura fructibus suis negatur? quandoquidem consuetudo fructus est voluntatis, quoniam ex voluntate gignitur; quae tamen id quod agit, negat se agere voluntate. Dicis, quod »contrarium sit necessitas et voluntas, ita ut se mutua impugnatione consumant;« inde nos arguens, quod »alterum alterius subdamus effectui, dicentes necessitatem de fructibus voluntatis exortam:« cum videas necessitatem consuetudinis fructum esse manifestissimum voluntatis. Nonne, quod tibi impossibile visum est, »sua se voluntas multiplicatione delevit, et statum proprium operata mutavit,« quae multiplicata necessitatem consuetudinis fecit; si voluntatem necessitas, te auctore, consumit? Si autem non consumit, profecto in homine mole consuetudinis presso simul esse possunt et justitiae voluntas et peccati necessitas. Quoniam, [PL45.1399] Velle adjacet mihi, professio est voluntatis; Perficere autem bonum, non invenio (Rom. VII, 15, 18), confessio est necessitatis. Tu vero dixisti voluntatem et necessitatem simul esse non posse; cum cernas simul eas esse cum concordant, simul esse cum pugnant. Illud porro ridiculum est, quod pro impossibili posuisti, »nihil,« dicens, »obtusius, imo furiosius cogitari, ut postquam coepit voluntas esse, voluntas esse desierit:« quasi non hoc fiat, cum homo quando coeperit male aliquid velle, mox eum poenitet et desinit velle. Verumtamen talia loquens, »contorto,« ut dicis, gutture me »cogis annuere nullum in parvulis esse peccatum:« cum tu nec contorto gutture abrumpas vinculum catholicae veritatis, quo nisi ei consentias, miserrime strangularis.

CIV. JUL. Quod vero addidisti, »Per unum hominem peccatum intravit in mundum,« ut hic ostensum est inconvenientissime collocatum, ita in secundo libro quemadmodum intelligatur expositum est. Sed jam, praesenti disputatione suppleta, libet acutissimam retractare sententiam: sic enim inquis, »Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt« (Id. V, 12). »Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli originale peccatum traxerunt« (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15). »Tunc,« inquis, »peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt.« Hoc autem jam ad Marcellinum te scripsisse (De Peccatorum Meritis, lib 1, n. 11, et lib. 3, n. 14) signaveram: quo testimonio convinceris, animarum traducem de Manichaei specialiter visceribus acceptum (cujus in tertio libro sententias inserui) credere atque complecti. Quod certe tam deforme est, ut tu illud cum significes, nequaquam tamen audeas profiteri. Sed hoc nos in praesenti interim differamus, quod et prioris assertoris sui obscenitate, et sequentis, id est, tuo pavore jugulatur. Illud autem in praesenti dispicere juvat, quanta in disputando perturbatione jacteris. Ais quippe: »Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt.« Si omnes ille unus fuerunt, quomodo per voluntatem illius malam omnes peccaverunt; cum isti omnes, quos in illo fuisse dicis, sua potuerint voluntate peccare? Imo, ut retorqueamus, ille infelicior cunctis, qui solus portat invidiam, cum omnes in illo secundum tuum dogma deliquerint. Habuerunt ergo parvuli voluntatem, non solum antequam nascerentur, verum antequam proavi eorum generarentur; et usi sunt electionis arbitrio, priusquam substantiae eorum semina conderentur. Cur itaque metuis dicere, in eis tempore conceptuum suorum esse liberam voluntatem, qua peccatum non trahant naturaliter, sed sponte committant; si credis eos hodie conceptos, [PL45.1400] ante tot saecula habuisse sensum, judicium, efficientiam voluntatis? Quod quidem in libris quos ad Marcellini nomen edidisti, non dubitasti ponere; plane ad ostendendum qua amentia teneantur inimici Dei. Ibi enim ita ais: »Qui parvuli in Adam peccaverunt, ut ei similes crearentur« (De Peccatorum Meritis, lib. 1, n. 11). Quo quid mendacius, amentius, et spurcius potuit insonare, quam »ante peccaverunt, ut crearentur?« Id est, faciendo meruerunt, ut possent esse qui aliquid operarentur; et antiquior eorum fuit actio, quam substantia. Quae commenta, Orgiis et Thyrsis aptiora quam litteris, indicasse sufficiat. Inde ergo manavit ista responsio, qua dicis, Omnes in eo peccaverunt, quando ille unus omnes fuerunt, de quo singuli peccatum originale traxerunt. Hic enim laborandum non est, ut doceamus, cum voluntas opus personae sit, voluntatem ante personam, cujus voluntas est, esse non posse: sed illud potissimum intelligi volo, quia nec secundum hanc opinionem est originale peccatum. Nam si omnes ibi fuerunt qui peccaverunt, nihil traxerunt de originali malo, quia id universi suis studiis perpetrarunt. Tradux ergo peccati non solum catholica veritate destruitur, verum etiam patroni sui argumentis omnibus: quod quidem habet mendaciorum natura, ut non servet simulandi concinentiam, sed verecundiae prodiga, et alieni appetens, in universis quae usurpaverit detegatur.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1370-1400 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22