DE PELAGIANIS IN COMMUNIONEM, NISI FACTA AB IIS ERRORIS ABJURATIONE, NON RECIPIENDIS, EPISTOLA LEONIS PAPAE, AD AQUILEIENSEM EPISCOPUM

CAPUT PRIMUM

1. Relatione sancti fratris et coepiscopi nostri Septimii, quae in subditis habetur, agnovimus quosdam presbyteros, diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive Coelestiana haeresis habuit implicatos. ita in vestra provincia ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus (Matth. XIII, 25), lupos ovium pellibus tectos in ovile dominicum, non depositis bestialibus animis, introisse (Id. VII, 15): et quod per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum ne insontibus quidem conceditur, usurpasse, ut relictis Ecclesiis, in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitate sua per diversa circumferantur, amantes semper errare, et [PL45.1762] nunquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, nullo sunt praejudicio suae professionis obstricti, hunc maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si Ecclesiarum praesules necessariam diligentiam in talium receptione servassent, ne cuiquam eorum evagari in diversa licuisset.

CAPUT II

2. Ne ergo hoc ulterius audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies, ad eversionem multarum tendat animarum; hac nostri auctoritate praecepti, industriae tuae Fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Coelestianorumque consortio, in communionem catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad damnationem sui coarctarentur erroris, nunc saltem, posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quae et ipsis prodesse, et nullis possit nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus suis superbi erroris auctores, et quidquid in doctrina eorum universalis Ecclesia exhorruit, detestentur: omniaque decreta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apostolicae Sedis confirmavit auctoritas, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis, et apertis, ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis exsecrandi, quam a damnandorum stoliditate discreverint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non salvum.

CAPUT III

3. Cumque omnes definitiones suas ad subrependi facilitatem improbare se simulent atque deponere, hac ibi tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiunt, ut »gratia Dei secundum meritum dari accipientium« sentiatur. Quae utique nisi gratis detur, non est gratia, sed merces, retributioque meritorum, dicente beato Apostolo: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8, 10). Omnis itaque bonorum operum donatio, divina praeparatio est: nec propria quisquam justificatur virtute, quoniam gratia unicuique principium justitiae, et bonorum fons, atque origo meritorum est. Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur praeveniri, ut quae ante gratiam proprio clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata: falsumque sit quod Veritas ait, Quoniam Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10).

CAPUT IV

4. Cavendum ergo Dilectioni tuae est, magnaque diligentia providendum, ne per hujusmodi homines exstincta dudum scandala suscitentur: et de exciso olim dogmate aliquod in provincia tua ejusdem mali germen oriatur; quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae Ecclesiae sobolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos se videri volunt, ab omni suspicione se purgent; et obediendo nobis, probent se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille clericus, sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur, ne perditor animae suae, saluti insidietur alienae.

CAPUT V

5. Illam quoque partem ecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis patribus, et a nobis saepe decretum est, ut nec in presbyteratus gradu, nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti officio [PL45.1763] clericorum ab Ecclesia ad Ecclesiam cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces, admonemus. Et unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret: ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), ad plebem et Ecclesiam suam redire neglexerit; et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. Non autem dubitet Dilectio tua, nos, si (quod non arbitramur) neglecta fuerint, quae pro custodia canonum, et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides, negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam.

EPISTOLA EJUSDEM, AD SEPTIMIUM EPISCOPUM ALTINUM

LEO episcopus, SEPTIMIO episcopo, salutem

Lectis Fraternitatis tuae litteris, vigorem fidei tuae, quam olim noveramus, agnovimus: congratulantes tibi, quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigilanter exsequeris, ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt (Matth. VII, 15), bestiali saevitia simplices quosque dilacerent; et non solum ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea, quae sunt sana, corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad metropolitanum episcopum provinciae Venetiae scripta direximus: quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, si quisquam de Pelagianorum et Coelestianorum consortio veniens, in communione catholica sine professione legitimae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et spiritualis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur: ut sensibus pravis et dudum peremptis, nulla spirandi supersit occasio, ne ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ne ab his Ecclesiis, ad quas proprie pertinent, sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca sibi non deputata transire. Quod cum recte non permittitur inculpatis, multo minus debet licere suspectis. Proinde Dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jungat curam suam dispositionibus nostris, et cum supradicto metropolitano det operam, ut circumspecte ac velociter impleantur ea, quae ad totius Ecclesiae incolumitatem et laudabiliter sunt gesta, et salubriter ordinata.

CONTRA PELAGIANAM HAERESIM IN DALMATIA RENASCENTEM, EPISTOLA GELASII PAPAE, AD HONORIUM EPISCOPUM DALMATIAE

Dilectissimo fratri HONORIO, GELASIUS

1. Licet inter varias temporum difficultates continuis occupationibus implicati, vix respirare valeamus; pro Sedis tamen apostolicae moderamine totius ovilis dominici curam sine cessatione tractantes, quae beato Petro Salvatoris ipsius nostri voce delegata est, Et tu conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32); et item, Petre, amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 17): dissimulare nec possumus, nec debemus, quae nostram sollicitudinem forma perstringat; cum beato Paulo apostolo sentientes, atque dicentes, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Ita quippe nos repente tristis, horrenda, et vix credibilis confecit opinio, ut mentem nostram confunderet, sauciaret, [PL45.1764] affligeret. Nuntiatum nobis est enim, in regionibus Dalmatiarum quosdam recidiva Pelagianae pestis zizania seminasse; tantumque illic eorum praevalere blasphemiam, ut simplices quosque mortiferi furoris insinuatione decipiant. Est quidem error ipse nefarius tanto perniciosior ad subrependum, quanto ad fallendum veri similitudinis colore versutior: praestante Domino, adest fidei catholicae pura veritas concordibus universorum Patrum deprompta sententia, quae et subtile virus funestae pravitatis exponat, et humano generi salvando conferat de Scripturarum confectione medicinam. Nullatenus igitur discretionem rerum nondum abundantia corda conturbet, donec et occultum vulnus appareat, et salvatio singularis eluceat: quoniam quantalibet arte fallaciae spiritus perditionis armetur; sancto gladio Spiritus principalis et detegitur et necatur.

2. Quapropter per Dilectionem tuam cunctos ibidem Domini sacerdotes fraterno commonemus affectu, ut qui cum erudiente vos Domino contra novitios pugnetis errores, olim perversitatem toto orbe damnatam, nec ipsos recipere debeatis: aut quod temere putatur esse faciendum, quae non haeresis majoribus nostris convenienter exstincta rursus provocare nos audeat, et palam novis resumptis viribus aperteque confligat? Numquidnam licet nobis a venerandis patribus damnata dissolvere, et ab illis excisa nefaria dogmata retractare? Quid est ergo, quod magnopere praecavemus, ne cujuslibet haeresis semel dejecta pernicies ad examen denuo venire contendat; si quae antiquitus a nostris majoribus cognita, discussa, refutata sunt, restauranda nitamur? nonne ipsi nos (quod absit, et quod nunquam catholica patietur Ecclesia) adversariis veritatis universis contra nos resurgendi proponimus exemplum? Ubi est, quod scriptum est, Terminos patrum tuorum non transgredieris (Prov. XXII, 28); et, Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; et seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7)? Quid ergo tendimus ultra definita majorum? aut cur nobis non sufficit, si quid ignorantes discere cupiamus, qualiter ab orthodoxis patribus et senioribus singula quaeque vel vitanda praecepta sunt, vel aptanda catholicae veritati? cur non his probantur esse decreta? Numquid aut sapientiores illis sumus, aut poterimus firma stabilitate constare, si ea quae ab illis constituta sunt, subruamus?

3. An fortasse nescitis hanc haeresim, de qua loquimur, et ab apostolica dudum Sede per beatae memoriae Innocentium, ac deinde Zosimum, Bonifacium, Coelestinum, Sixtum, Leonem, continuis et incessabilibus sententiis fuisse prostratam; nec tantum Ecclesiae catholicae legibus, sed principum quoque Romanorum eo tenore damnatam, ut nec usquam terrarum vivendi locum sectatores ejus habere sinerentur? Quae omnia tam gestis Ecclesiae per singulas quasque regiones de eorum pravitate confectis, quam censurae publicae sanctionibus edocentur. Ecce quorum libet aures catholicas audire doctrinam, quaestiones accipere, tractare tendiculas, et blasphemias patienter admittere. O si studerent adversus ets majorum nostrorum libros responsaque cognoscere! illic modis omnibus cerneretur, nihil esse prorsus, quod non et ab istis fuerit ventilatum, et ab illis magnifica veritate contritum: sicque de cunctis eorum nequitiis refutandis fideles quique redderentur instructi, ut nihil amplius quaereretur. Sed si forsitan ineruditos animos quaedam de eorum sensibus proposita commoverunt; ita venerabilium patrum doctrinis, et omnis eorum publicatur insania, et quibus remediis curetur, ostenditur, ut ex his Deo praestante praevisis, cuncta quae de eorum serie texuerunt, et periculosa sectantibus, et stulta deprehendentibus esse videantur: ita ut si quis existimet reluctandum, non tamen veterum sententiis contradictor [PL45.1765] existat; sed humanae saluti, catholicaeque doctrinae palam se aperteque profiteatur inimicum; quo magis attentius pervigil cura pastorum a sacris gregibus luporum debet arcere saevitiam. Nam quidquid ovibus sanctis acciderit detrimenti, praesulum (quod absit) damnet incuriam; sicut a regeneratis agminibus nocentium depulsio bestiarum, custodum praemiis perpetuum procurabit augmentum. Certe si, ut magis optamus, falsis haec rumoribus sint relata, quantocius desideramus agnoscere; ut qui membrorum Christi vexatione trepidamus, multo magis de eorum stabilitate laetemur. Data quinto calendas augusti, Albino fausto, viro clarissimo, consule.

EPISTOLA EJUSDEM ALTERA, AD EUMDEM HONORIUM

Dilectissimo fratri HONORIO, GELASIUS

1. Miramur dilectionem tuam fuisse miratam, curam Sedis apostolicae, quae more majorum cunctis per mundum debetur Ecclesiis, pro vestrae quoque regionis fide fuisse sollicitam: cumque ad eam perlatum esset, quod quidam per Dalmatias integritatem catholicam vitiare niterentur, et divinis humanisque legibus ante damnatum Pelagianae pestilentiae denuo virus inferre; non putaverimus ullatenus differendum, quominus haec diligentius inquirentes, aut si fortasse subrepserant, de proximo sanarentur, aut anxietatem nostram, si falso probarentur jactata, relevarent; aestimantes melius nos videri impatientius talia investigare voluisse, quam crescere dissimulando perniciem. Neque enim vel silentio premere causas hujusmodi, vel differendo fovere deberemus: cum, dicente Magistro Gentium, Sollicitudine non pigri; atque iterum, Qui praeest in sollicitudine (Rom. XII, 11 et 8); reos procul dubio nos, nisi continuo quaereremus, etiamsi inaniter essent vulgata, convincerent. Nec interest per quos ad aures nostras eadem pervenissent, dum quomodolibet ista referentibus, postquam nostram conscientiam penetrarent, in his veraciter indagandis pastorales excubias esse non oportuerit negligentes; quatenus vel et vestigio posset lupis inhiantibus obviari, vel nullis existentibus feris, ovium custodia secura persisteret. Ab his qui essent Chloes, Corinthiorum se dissensiones agnovisse testatur Apostolus (I Cor. I, 11), confestimque scribere non omittit; ut vel nascentibus jurgiis pius medicator occurreret, vel de eorum comperta mox incolumitate gauderet: quod nos quoque litteris, quae super hac parte directae sunt, indicasse reminiscimur: ut scilicet aut irrepentibus obsisteremus insaniis, aut si nihil horum penitus accidisset, de catholicae veritatis integritate laetaremur. Quapropter non solum Dilectio tua nostra non debet vigilantia permoveri; sed praesentis colloquii salutatione percepta, nobiscum potius industriam propriae sociare solertiae, quatenus vel sive tentata sint talia, protinus corrigantur, vel ne qualibet obreptione tententur, attentius praecavendo, subintrare non valeant.

2. De quibus autem ii, quos tua Charitas destinavit, si plenius instrui voluerint, sequentes tituli cum suis responsionibus intimabunt: et quoniam se his acquiescere praefati eatenus sunt professi, ut eadem se et primitus tenuisse firmarent, sed ante ullius in quaestionem vocata vellent manifestius expediri; studuimus, quantum inter occupationes fieri potuit, quae nos minime respirare patiuntur, largiente Domino, sequentes paterna vestigia, de talibus, quae cepimus non silere: quam regulam sobrie sentiendi quisquis fideli corde sectatur, inter orthodoxos merito debeat aestimari. Quisquis vero putaverit abnuenda, ab apostolicis sese non ambigat exsulare doctrinis. Certe si quid est quod valeat animum permovere, Fraternitas [PL45.1766] tua consulere fiducialiter omittat, ut Domini gratia ministrante, totius discutiat obscuritatis ambiguum fraterna collatio.

DE SENE, NOMINE SENECA, IN PELAGIANAM HAERESIM LAPSO, CUM REFUTATIONE TRIUM ERRORUM QUOS ILLE PRAESERTIM SUSCEPERAT A PELAGIANIS, EPISTOLA EJUSDEM GELASII, AD OMNES EPISCOPOS PER PICENUM

GELASIUS episcopus, universis episcopis per Picenum, in Domino salutem

1. Barbaricis hactenus dolebamus incursibus, maxime vicinas Urbi provincias, et bellorum saeva tempestate vastari: sed quantum inter ipsa recentium calamitatum ferventia pericula comperimus, perniciosiorem diabolus Christianorum mentibus labem, quam corporibus hostilis feritas irrogavit. Quod malum principaliter illarum regionum respicit sacerdotes, qui tanta segnitie, tantaque ministerii dissimulatione suscepti, commissarum sibi negligunt regimen animarum, ut eas etiam ab exiguis quibusque bestiolis lacerari sub conspectibus suis impune patiantur: quin imo subrepentes nequitias confovendo, et depravatoribus acquiescendo fidelium, non solum eas minime retrahant, sed ipsi magis praebeant propria nutrimenta perditionis exemplo. Quid autem tales essent acturi pontifices, si (quod absit) vel aliqua nova pestis et primitus ignorata prorumperet, vel ingeniis acrioribus sensibusque versutis aut aliqua saecularium doctrinarum peritia callidis, sacrilega blasphemiarum dicta promerentur, qui tam veteris erroris detrita commenta, tamque majoribus Ecclesiarum magistris, quam etiam nostra aetate convicta non recolunt, nec refutant, atque ab imperitis stultisque prolata non respuunt? Gratias omnipotenti Deo agimus, quoniam suorum corda per hujusmodi personas examinat; qui hoc ipsum virus nesciunt, quod loquantur. Nam quid facerent populorum praesules sub astutioribus inimicis, qui se subjiciunt libenter indoctis? Quando utique etiamsi tanta erat in rectoribus dominici gregis prorsus ignavia, ut ne tam vilem hebetemque personam possint vel intelligere vel frenare, potius pastorali cura debuerint a nobis cognoscenda perquirere quam suasionibus inconsideranter absurdis facilem submittere voluntatem.

2. Oblatus est enim nobis miserabilis senex Seneca nomine, qui non modo totius est eruditionis alienus, sed ipsius quoque intelligentiae communis prorsus extraneus, in Pelagianae voraginis coeno, sicut de quibusdam in Apocalypsi legimus, velut una ranarum impudenter immersus (Apoc. XVI, 13), inque illa faece horribiliter volutatus, nullatenus inde qualiter emergere posset inveniens; quia puritatem relinquens catholicae veritatis, quanto se per lubricum falsitatis conatur attollere, tanto magis ejus lutosis foveis circumclusus obruitur: de illis unus existens, de quibus Petrus dicit apostolus, Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem, in his quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt, recipientes mercedem injustitiae (II Petr. II, 12, 13). Revera enim sic ejus stolidus et obtunsus est animus, ut de his venenis, quae male hausit et vomuit, nullam rationem vel accipere valeat omnino, vel reddere: sed induratus obcaecatione diabolica, sibique jam traditus cordis sui funesta sit obstinatione damnatus; nihilque supersit ei, nisi ut Deus noster, qui dixit, quae hominibus impossibilia videntur, apud se esse facilia, hujusmodi mentem potenti compunctione transfigat; ut secundum beatum apostolum Paulum, resipiscat a diaboli laqueis, quibus captivus detinetur sententia divini judicii. Multa illi quae de Pelagianis sensibus nec in somnis omnino contigerant, nos magis patefacta prodidimus, eaque dudum convicta fuisse monstravimus. Haec etiam ipsa, quae idem proferre [PL45.1767] videbatur, olim et ab haereticis Pelagianis in medium producta docuimus, et a catholicis praedicatoribus competenter elisa: Pelagium, Coelestium, Julianum, caeterosque complures oratoriae facundiae viros in hac assertione probavimus fuisse convictos, et tam ecclesiasticis constitutis, quam imperialibus etiam percussos fuisse praeceptis: proinde istum ferre non posse firmavimus, in quibus illi tales tantique prostrati sunt, qui nec ipsa quae ab illis sunt disputata vel intellecta capere, vel eloquio simili possit astruere. Sed, ut dictum est, diabolica mens inspiratione possessa, in profundum veniens jam malorum, ad remedia nulla consentit.

3. Quapropter de innumeris blasphemiarum generibus, quas auctores Pelagianae haeresis ediderunt, tria, quae sibi praecipue hic senex lugendus ascivit, credidimus non tacenda; ut reserata manifestius panderentur, et Deo destruente facilius viderentur eversa: »In uteris,« inquiunt, »matrum opere divino creantur infantes; propterea justum videri non putant, quod factura Dei sine ullis propriis actionibus cuiquam peccato gignatur obstricta; injustumque Deum faciunt, si rei efficiantur, antequam nati.« Hoc velut acutissimum sui dogmatis exserunt argumentum, non advertentes quia primi illi parentes generis humani de nullis utique genitoribus, sed de innoxia limi materia procreati, et pure atque sincere potenter arte divina compacti, factique rationales, propria voluntate seductorem secuti diabolum, pravis cupiditatibus per excessum praevaricationis infecti sunt. In quibus utique humana natura peccavit, et humana est facta natura vitiosa, receptrix sine dubio mali, quod ante nescierat, quae a bono rectoque deficiens, in affectum mali pravique recidere, ipso rerum consequentium tramite manifestum est. Tales igitur effecti principes nostrae substantiae, semetipsos passibiles et corruptibiles reddiderunt; in tantum conditione divinae dona violantes, ut mortis fuerint ultione puniti. Hac enim die fuisse mortuos, qua mortales effecti sunt, ambiguum non habetur. Proinde quidquid isti genitores de suo germine protulerunt, opus quidem Dei est, secundum institutionem naturae; sed non absque contagio illius mali, quod sua praevaricatione traxerunt: et utique hoc idem ipsius mali contagium, certum est opus non esse divinum. Itaque non ex creatione Dei est vitium, quod voluntario motu natura collegit; sed etiam de vitiata per semetipsam natura Deus institutionem suam quidem suae creationis exsequitur: sed creatio profert vitium, quod non ex institutione Creatoris accepit, sed quod ipsa per lapsum transgressionis suae assumpsit. Nam si ipsi primi homines ex nullis, ut dictum est, parentibus nati, et sine ullo formati contagio, per ambitum praesumptionis illicitae semetipsos depravare potuerunt, et in opere Dei opus diabolicae fraudis annectere; quid mirum, si iidem depravati protulerunt sobolem depravatam? Nonne etiam cum Deus utique liberam condiderit humanam sua creatione substantiam, etiam apud humanas tamen leges extrinsecus accedens servitus naturaliter eam reddit obstrictam et obnoxiam? Origine generantur obnoxii, et ex conditione servili gignuntur addicti; et nascendo fiunt prius obligati, quam geniti. Si hoc agitur de rebus extra naturam positis, quanto magis de his provenire non mirum est, quibus ipsa humana substantia depravata cognoscitur? Ac per hoc, sicut se ipsa humana substantia de institutione sincera actuum reproborum rea fecit voluntate pollutam; sic edidit sobolem atque progeniem naturae suae ex actuum suorum rea voluntate maculosam; quia hujusmodi genuit prolem, cujusmodi se ipsa reddidit praevaricationis excessu. Ideo non solum de se profert quod bene Deus instituit, sed etiam quod male ipsa inconsequenter adjecit. Quemadmodum [PL45.1768] autem qualitas interior appetendi valet immutare naturam, divinae lectionis auctoritate firmatur: sic denique pascenti Jacob commissus ille grex ovium, supposita canalibus varietate virgarum dum potat, illectus affectionali delectatione, concepit quod non habuit in natura, et molitum sensibus transfudit in prolem, quod in creatione non sumpsit (Gen. XXX, 37-39): quod tunc utique figuraliter gestum, et in ecclesiasticis significavit gregibus hoc futurum, et Pelagianorum Deus praevidens calumnias, et excitandas fidelibus suis decertationes, intelligentiam praeparavit.

4. Docent divina testimonia, et ipsa ecclesiastica sacramenta, et ab ipso Domino Salvatore catholicorum traditio magistrorum, humanae generationis decolorata primordia. Hinc est quod clamat propheta, Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum esse a peccatis (Prov. XX, 9)? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX). Hinc est quod item dicit Scriptura, Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es (Ibid. juxta Vulgatam)? Et alibi, quia semen, inquit, erat maledictum (Sap. XII, 11). Necnon etiam David propheta testatur, In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Et si hoc ille dicit, quis aliter se asserat procreatum? Beatus apostolus quoque Paulus asserit, Et nos aliquando eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). De qua ira in Evangelio dicit, Qui crediderit et baptizatus fuerit, habebit vitam aeternam; qui autem non crediderit, jam judicatus est, et ira Dei manet super eum (Joan. III, 36, 18): illa utique, de qua dictum est, Morte morieris (Gen. II, 17). Ipse Dominus Jesus Christus coelesti voce pronuntiat, Qui non manducaverit carnem Filii hominis et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso (Joan. VI, 54): ubi utique neminem videmus exceptum; nec ausus est aliquis dicere, parvulum sine hoc Sacramento salutari ad aeternam vitam posse perduci: sine illa autem vita, in perpetua futurum morte non dubium est. Cur igitur infans hac sorte concluditur, si nullum habet omnino peccatum? Magisque videbitur (quod absit) injustus Deus, si illic infligatur poena, ubi nulla sit culpa. Unde cum de propriis actibus nullo reatu teneatur obstrictus; nihil restat, nisi ut sola sit vitiosa nativitate pollutus; et si non fuerit mysterii christiani participatione mundatus, ad vitam non potest pervenire perpetuam. Hinc est quod exsufflantur, et catechizantur infantes: et quia in opere Dei, quod in auctore suo bene sunt instituti, opus diabolicae malignitatis accessit, eruti de potestate tenebrarum, sicut docet Apostolus, ad filii Dei sortem purgationemque legitimam transferuntur (Coloss. I, 13 et 12). Nisi autem prima generatio, quam bonam Deus instituit, praevaricatione venisset in culpam, et reprobabilis esset effecta; secunda generatio subroganda non fuerat. Propter quod dicit beatus Paulus apostolus, Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post, igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 12, 18). Sicut autem omnes in condemnationem dicit, utique qui de Adam parente sunt geniti; sic omnes in justificationem vitae non nisi illos astruit, qui in Christi mysterio sunt renati. Innumeris talibus instrumentis haeresis Pelagianae doctrina mortifera, et a nostris est convicta majoribus, et nunc eorum copiosa potest eruditione convinci: nec debent simplices animos ista turbare, quibus, quae non intelligunt, secundum ecclesiasticam formam credidisse sufficiet, aut si quis nosse desiderat, interrogare conveniet.

5. De parvulis autem quod asserit, sine sacro Baptismate pro solo originali peccato non posse damnari, [PL45.1769] satis impia, satis profana propositio est. Quamvis enim recentes ab utero matrum, in remissionem peccatorum baptizari nullus christianus ignorat: quod utique non fallaciter, sed veraciter catholica celebrat Ecclesia, ne in sacramentis coelestibus (quod absit) mentita videatur: proinde quia propria non habeant ulla peccata, constat eis sola prorsus originalia relaxari. Itaque omnibus etiam solis remissis vitam per Baptismum consequuntur aeternam; consequens est ut solis etiam non remissis, ad aeternam vitam pervenire non possint. Unde et Dominus, sicut superius diximus, ait (quod utique nisi baptizatis non convenit), Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso. Sine vita autem esse perpetua quid est, nisi in sempiterna morte constitui? Quamvis idem sit regnum coelorum quod aeterna vita: tamen ut providentia Dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est, Qui non fuerit renatus ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); sed etiam pariter dictum est, Qui non manducaverit carnem Filii hominis, et biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso. De vita autem aeterna hoc dictum nullus addubitat, quoniam multi non manducantes hoc Sacramentum, vitam habere videantur praesentem. Nihil est ergo quod non renati infantes tantummodo in regnum coelorum ire non valeant, non autem perpetua damnatione puniantur; dum sine Baptismate corpus et sanguinem Christi nec edere valeant, nec potare: sine autem hoc, vitam in semetipsis habere non possint; sine vita vero nonnisi mortui sint futuri. Dicant igitur, in morte perpetua constituti, si non aestimentur esse damnati. Tollant ergo de medio nescio quem ipsi tertium, quem decipiendis parvulis faciunt locum. Et quia nonnisi dextram partem legimus et sinistram (Matth. XXV, 33), non illos faciant in sinistra regione sine Baptismate remanere, sed baptizatos sinant ad dextram salutarem sacra regeneratione transferri.

6. Tertio capitulo jam toto mundo cognita atque convicta Pelagianorum deliramenta circumferre, quibus dicunt, quod homo per liberum arbitrium, quod corrupit, foedavit, ac perdidit, bono suffragante naturae beatus efficiatur: cum de beatitudine paradisi, ubi bona fuerat constituta substantia, nisi suo amisso bono nullatenus potuisset expelli; unde mortalis effecta, quia de bono utique praevaricatione transisset ad malum, et a participatione divina ad diabolica semet facinora contulisset; ideo deceptori suo, cui volens assenserat, competenter addictus; ideo de felicitatis suae charitate seclusus, atque ad spinas et tribulos miseriasque multiplices coelesti voce damnatus est (Gen. III, 18): quae utique poena justi judicii tam gravis et aspera in bono perseveranti nullatenus esset inflicta, et nisi malo non convenienter illata probaretur. Ecce sine divino suffragio (quod in illa beatitudine positus nunquam legitur expetisse) non solum homini naturale bonum prodesse non potuit, non solum non effecit beatum; sed cum hoc solo confidit, atque ad ejus non revertitur largitorem, et beatitudinem potius amisit, et malorum omnium sumpsit exordium. Quod autem libero arbitrio beatitudinem consequatur, quo male usus in perpetuam recidit servitutem, sicut scriptum est, Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34); A quo quis superatur, huic et servus addicitur (II Petr. II, 19): nonne haec est illa praesumptio naturalis, quae ad detestandae captivitatis jura descendit; quam Scriptura sancta sic memorat: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccle. XL, 1): de qua genus humanum nonnisi solus Dominus noster Jesus Christus commercio suae redemit passionis, et mutata nativitate nos eruit? Solus utique venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10), ut libertas, quae per temerariam [PL45.1770] fuerat dejecta superbiam, instauretur reparata per gratiam; mutuaque vice, humanae voluntatis arbitrium, sicut sequendo diabolum, captivitatem meruerat sempiternam, sic reformatae subsequendo libertatis auctorem, amissum rediret ad praemium. Hinc est quod ipse Dominus ait, Cum vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Et apostolus beatus Paulus exsequitur, Cum servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae, id est, alieni a justitia: liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae (Rom. VI, 20, 18). Et iterum idem ipse, Libertate, inquit, qua vos Christus liberavit (Galat. IV, 31). Nonne ipse Vas electionis affirmat et dicit, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13), ne etiam in mala voluntate et velle et perficere Deus putaretur operari?

7. Illud autem Pelagianorum peculiare virus est, olimque detritum, quo putant »gratiam Dei secundum merita hominum posse conferri:« quod absit a mentibus christianis, cum testetur Apostolus, Gratia est quae gratis datur: alioquin si ex operibus gratia, jam non est gratia (Rom. XI, 6); quia merces redditur, non gratis, unde gratia nomen accepit, impenditur. Quis autem audeat dicere christianus aliquid habere boni sine gratia; quando Magister Gentium clamat, cuncta breviter in se dona concludens, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit; ut ostenderet, quia donum gratiae non ipse praecesserit, sed fuerit subsecutus: utque monstraret cooperatorem se esse gratiae subsequendo, Sed plus omnibus, inquit, illis laboravi; ac rursus, veritus ne de se praesumere videretur, adjunxit, non ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10)? Non dixit, Ego et gratia Dei mecum; sed praeposuit gratiam praecedentem se, atque subjunxit. Quid autem haberi possit sine gratia, cum sit fides ipsa per gratiam, eodem apostolo nos docente, Misericordiam consecutus sum ut fidelis essem (Id. VII, 25)? Nec aliud est misericordia divina quam gratia. Audiamus etiam quemadmodum informat Ecclesiam: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem: ut principium salutis et fidei a gratia coepisse dissereret; sicut secutus annectit, Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Idem ipse alibi generaliter et absolute pronuntiat, dicens: Quid enim habes quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Quis sufficiet singula recensere? Quibus evidenter apparet, non naturalis libertatis arbitrium gratiam promereri, sed potius per gratiam recipere, ut a servitute, quam peccando meruerat, misericorditer absolutum esset, hujus sacramenti redemptione ante mundi principium sempiterna providentia praeparati, sive nondum prolata lege, seu sub observatione legali, figuralibus signis atque sacrificiis omnium sanctorum virorum feminarumque sanctarum vetus origo mundata est, universisque justis per gratiae spiritum hoc de longe adorando mysterio salutis aeternae remedia contigerunt, cujus in Christo manifestata gentibus plenitudo, mundum purgat, et renovat, beatitudinisque perpetuae vere facit esse participes.

8. Quapropter nimis incusamus fratres et coepiscopos nostros, maxime per Piceni provincias Ecclesiam Domini gubernantes, qui non solum ineptissimi senis abjectaeque personae pravum non deterruere colloquium, verum et suo nutrivere consensu. Quis audiat, quis ferat, passos esse pontifices, ut cadaver nescio quod indignum, presbyterum sibi non acquiescentem audire, communione privaret? Quomodo talis vel susceptus ab aliquo, vel patienter auditus est? Qui insuper leges dedit, libenter exceptus, ut servi Dei cum puellis sacris congregatione dedecorissima miscerentur. Nam cum spirituales animi, etiam cum desint ista consortia, imaginariis infestentur illecebris; [PL45.1771] quemadmodum alterni sexus intuitu, qui illicite nolentes non vehementius incitentur? Adhuc majus scelus accrescit, ut sub conspectu et praesentia sacerdotum, beatae memoriae Hieronymum atque Augustinum, ecclesiasticorum lumina magistrorum, musca moritura, sicut scriptum est, exterminans oleum suavitatis (Eccle. X, 1), lacerare contenderet. Sed quid miremur Ecclesiarum praesules ista negligere, quos, sicut a multis audivimus, contra canones omnia gerere, et contra apostolicam disciplinam passim cuncta miscere, manifestum est; non servatis regulis ordinare, liciteque non solum monachos, sed etiam ministros Ecclesiae cum feminis ad peregrina migrantes remeare rursus, et ab aliis episcopis in militiam provehi clericalem? Quae cum singula toleranda non sint, quis sustineat tot et talia facinora perpetrari, quibus spectaculum Gentilibus, Judaeis, et haereticis non immerito praebentes, in ipsum (quod absit) tendere videatur religionis excidium? Digneque ista facientibus aptabitur illa sententia dicentis Apostoli: Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus (Rom. II, 24).

9. Sufficiat igitur hactenus fuisse haec commissa, et ut placetur Deus humanis rebus, sollicitius divina curentur. Nusquam loci prorsus inveniatur praefatae pestis assertor, nec accessum prorsus Ecclesiae, vel usquam participationem catholicae communionis inveniat, qui haereticorum mavult subsequi nefaria professione consortium; et hi cum quibus antea probabitur noxium miscuisse colloquium, nisi resipiscunt, et ab ejus societate discedunt, ab ecclesiastico remoti servitio, devota ultione plectantur, qua caeteris cavendi ministretur exemplum; nullum adeat, nec usquam loqui damnatae olim blasphemiae jam sinantur. Discreta suis habitationibus virorum atque feminarum sicut sanctum propositum decet, exerceatur circumspecta devotio. Contra canonum constituta nullus ad ecclesiasticum permittatur officium: non ignoraturis provinciae uniuscujusque rectoribus, nec de praeteritis se veniam reperturos erroribus, si deinceps dissimulaverint vitare patefactos: nec excusationis de caetero relinquetur occasio, si post praecepta praesentia, quae per Romulum diaconum, cujus solertiam pro fide catholica et pro religione vigilantiam gratissime comprobamus, duximus destinanda, quisquis super his omnibus aut contemptor aut negligens deprehendetur antistes. Sicut enim ad Sedis apostolicae moderamina pertinet, cunctis sollicitudinem debitam ministrare congruenter Ecclesiis: ita necesse est ut in contumaces et desides traditam sibi divinitus non dissimulet potestatem. Dat. kalendis novembris, Albino, viro clarissimo, consule.

SCYTHARUM MONACHORUM DE GRATIA DEI PROFESSIO CONTRA PELAGIANOS

Ex libello nomine JOANNIS MAXENTII et sociorum dato LEGATIS HORMISDAE papae apud Constantinopolim anno Christi 519

1. His ita se habentibus, beatissimi, nunc quid jam de gratia Dei, non qua creamur, sed de ea qua recreamur et renovamur, sentiamus, breviter exponentes, Sanctitati vestrae necessario credimus facere debere manifestum: eo quod etiam in hac parte inimici gratiae Dei, id est, Pelagii et Coelestii sectatores nimium nobis infesti esse videntur.

2. Igitur confitemur rectum in omnibus a Deo creatum Adam, non mortalem, nec immortalem, sed utriusque capacem; habentem in proprii facultate arbitrii, et velle et posse ad omnia, hoc est, et ad bonum et ad malum. Hunc callidi serpentis deceptum astutia, propria sponte praevaricatorem exstitisse divini praecepti; atque ob hoc justo judicio Dei, non solum morti corporis, verum etiam animae effectum obnoxium; et pristino honore nudatum, jumentis [PL45.1772] similem factum: non quod irrationabilis sit effectus, sed quia rationalis vigor ejus carnali delectatione est obligatus. Sensit denique mox inobedientiae merito legem contrariam in propriis membris, repugnantem legi mentis suae, captivantem se in lege peccati (Rom. VII, 23). Quod malum et poenam mali in universum credimus transisse genus humanum: nec enim mortem corporis tantum, quae poena peccati est, sicut quidam dicere volunt; sed et aculeum mortis, hoc est, peccatum ingressum in mundum. Quia non istis, sed Apostolo potius acquiescimus, qui et peccatum et mortem in omnes homines pertransisse testatur dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12). Propterea recentes ab utero parvulos, non tantum ut adoptionem mereantur filiorum, aut propter regnum coelorum, sicut Pelagii, et Coelestii, sive Theodori Mopsuesteni discipuli, qui unum et idem naturale et originale peccatum esse affirmare conantur; sed in remissionem peccatorum eos credimus baptizari, ne pereant in aeternum.

3. Inarmatus igitur naturae vigor per malum praevaricationis, nullatenus valuit per semetipsum inde resurgere, quo per propriam voluntatem erat lapsus. Quapropter nullum ab Adam nunc usque per naturae vigorem credimus esse salvatum, nisi dono gratiae Spiritus sancti, in fide nominis Jesu. Quia non est aliud nomen datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12), nisi in nomine Jesu Christi. Liberum autem naturale arbitrium ad nihil aliud valere credimus, nisi ad discernenda tantum et desideranda carnalia, sive saecularia, quae non apud Deum, sed apud homines possunt fortassis videri gloriosa: ad ea vero quae ad vitam aeternam pertinent, nec cogitare, nec velle, nec desiderare, nec perficere posse, nisi per infusionem et inoperationem intrinsecus Spiritus sancti, qui est etiam Spiritus Christi. Spiritum enim Christi qui non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quod si quis credit in Christo, jam Christi est: sicut et verum est, non utique per donum naturae, sed per Spiritum sanctum est, qui Christi est. Qui jam credit in eum qui justificat impium (Id. IV, 5), ut confiteatur quia Dominus est Jesus (Id. X, 9); quod nemo potest dicere nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Quapropter anathematizamus eos qui naturale aut substantiam aliquam dicunt esse peccatum. Abominantes etiam eos qui contra vocem Apostoli audent dicere, Nostrum est velle, Dei vero perficere. Cum idem doctor et velle et perficere donum testetur esse divinum, ipso dicente: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Credentes etiam omnes ab Abel usque ad Christum, si qui salvati sunt, ea gratia, qua et nos, esse salvatos; secundum vocem beati apostoli Petri dicentis, Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum illi (Act. XV, 10 et 11).

EX EPISTOLA PETRI DIACONI ET SOCIORUM, QUI OB QUAESTIONES FIDEI EX ORIENTE ROMAM MISSI FUERUNT, SCRIPTA AD EPISCOPOS AFRICANOS IN SARDINIA EXSULES

De gratia Christi quid cum ipsis universae Orientis Ecclesiae sentiant, et contra haereticos defendant

Dominis sanctissimis et cum omni veneratione nominandis, DATIANO, FORTUNATO, ALBANO, ORONTIO, BOETHO, FULGENTIO, JANUARIO, et caeteris episcopis et in Christi confessione decoratis, exigui PETRUS diaconus, JOANNES, LEONTIUS, alius JOANNES, et caeteri fratres in causa fidei Romam directi

CAPUT PRIMUM

1. Utile et pernecessarium sanctisque Dei Ecclesiis specialiter credimus profuturum, ea quae de Incarnatione et dispensatione divina nobiscum universae sanctae Ecclesiae Orientalium [PL45.1773] contra haereticos defendunt (qui pravis et iniquis argumentis antiquam Ecclesiae fidem inquietare non cessant), Sanctitati vestrae suggerere, atque de his consensum vestrae Beatitudinis suppliciter promereri. Quia in nullo sanctam gloriosamque confessionem vestram credimus dissentire: praesertim cum uno ubique Spiritu sanctam Dei Ecclesiam vegetari minime dubitemus. Non enim parva, imo potius magna laetitia universi replebuntur Orientales, si Sanctitatem vestram suis imo magis catholicis noverint in omnibus consentire dogmatibus. Unde suppliciter petimus et obsecramus Beatitudinem vestram, quatenus diligenti examinatione, ea quae inferius continentur discutientes, ut decet verissimos et intrepidos Christi praedicatores, scriptis sententiam vestram nobis patefieri jubeatis: ut si Deo praestante catholicae fidei conveniens, et apostolicis traditionibus nostra apud vos (sicut non diffidimus) fuerit expositio comprobata, et facile tantorum virorum probatissimorumque sacerdotum auctoritate muniti, iniqua loquentium ora obstruere valeamus, et in fide sanctorum Patrum perseverantes, Deo qui vos sanctimonii sui confessione glorificavit, gratias referamus, Domini sanctissimi et Deo dignissimi. Nunc ea quae sequuntur, diligentius petimus exploretis, etc..

CAPUT VI

2. Post haec consequens est, etiam qualiter de Christi gratia sentiamus, qua nos eruit de potestate satanae (Coloss. I, 13), secundum quod nobis est traditum, vestrae Beatitudini declarare: quia etiam in hac parte auctoritas vestra nobis valde est necessaria. Credimus itaque bonum et sine ulla carnis impugnatione a Deo Creatore omnium factum Adam, magnaque praeditum libertate, ita ut et bonum facere in propria facultate haberet, et malum si vellet posset admittere. Eratque mors et immortalitas in ejus posita quodam modo arbitrii libertate. Capax enim erat utriusque rei, ut si servaret praeceptum, sine experientia mortis fieret immortalis: si vero contemneret, mors continuo subsequeretur. Itaque serpentis astutia depravatus, sponte divinae legis praevaricator effectus est: et ideo secundum quod ei praedictum fuerat, justo judicio Dei, mortis poena damnatur, totusque, id est, secundum corpus et secundum animam in deterius commutatus, amissa libertate propria, sub peccati servitio mancipatur. Ex hoc nullus est hominum, qui non hujus peccati vinculo nascatur astrictus, praeter eum qui ad hoc vinculum peccati solvendum novo generationis modo natus est, Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Quid enim aliud potuit aut potest nasci ex servo, nisi servus? Neque enim cum esset liber Adam filios procreavit, sed postquam servus peccati factus est. Ideo sicut omnis homo ab illo est, ita et omnis homo servus peccati per ipsum est. Hinc et Apostolus, Ex uno, inquit, in omnes homines in condemnationem: et rursus, Per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 18, 12). Falluntur ergo omni modo, qui dicunt mortem solam, non etiam peccatum transiisse in genus humanum; cum Apostolus et peccatum et mortem mundo per eum testetur illatum.

3. Ab hac igitur damnatione et morte nullus omnino liberatur, nisi gratia Redemptoris. Qui cum esset Dominus, utpote Deus, ut nos a servitute perpetua, et potestate diaboli liberaret, atque ad veram libertatem reduceret, factus est servus, accipiens [PL45.1774] formam servi (Philipp. II, 7). Hinc est, quod dicit ad Judaeos, Tunc vere liberi eritis, si vos Filius liberaverit (Joan. VIII, 36). Putabant enim se vere liberos, qui humanis occupationibus intentione vanissima serviebant. Ut ergo falsa libertas fieret vera libertas, id est, ut humana libertas fieret christiana libertas, eadem libertas liberatore indiguit, quo posset per ejus gratiam ab occupationibus humanis aversa, ea cogitare et desiderare quae pertinent ad vitam aeternam. Sine hac igitur gratia potest quidem cogitare et desiderare humana; non autem potest cogitare aut velle seu desiderare divina. Quorum primum est et praecipuum fundamentum, et crepido quodam modo sive omnium bonorum origo, credere in Dominum gloriae crucifixum. Quod utique non est ex naturalis arbitrii libertate; quia non hoc caro et sanguis, sed Pater coelestis revelat cui voluerit (Matth. XVI, 17), ad veram eum attrahens libertatem, non violenta necessitate, sed infundendo suavitatem per Spiritum sanctum, ut mox credentes dicamus, quia Dominus est Jesus: quod nemo per naturalem arbitrii libertatem potest dicere nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Frustra ergo garriunt, qui dicunt, Meum est velle credere, Dei autem gratiae est adjuvare; cum etiam ipsum credere, quod est consensum praebere veritati, nobis a Deo dari testetur Apostolus, dicens, Vobis enim datum est a Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro illo patiamini (Philipp. I, 29).

CAPUT VII

4. Sed dicunt: Si nolentes Deus facit ut velint credere, nullus autem est qui naturaliter, ut dicitis, possit credere aut aliquid boni velle, quod pertinet ad vitam aeternam; cur ergo non facit omnes velle, cum non sit personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11), praesertim cum de ipso scriptum sit, Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4)? Aut enim vult et non potest, aut mentitur Scriptura divina. Quod si horum quodlibet sentire est impium; restat ut non ille excitet voluntatem humanam, sed eam exspectet ab homine, ut aequum sit in volentibus praemium, in nolentibus autem justa damnatio. Haec si ita sunt, ut haeretici jactitant, comprehensa sunt ab ipsis inscrutabilia, et incomprehensibilia Dei judicia. Si enim, ut ipsi volunt, nolentes damnat, salvat autem volentes; nihil est omnino quod quaeratur ulterius. Et quantum ad ipsos, fallit Scriptura divina, quae in comprehensibilia Dei testatur judicia (Rom. XI, 33) Nos autem incomprehensibilia credentes et demonstrantes judicia Dei, ex una massa perditionis alios salvari dicimus bonitate et gratia Dei, alios justo et occulto judicio derelinqui. Alioquin dicant, si possunt, hi qui hoc divinae justitiae et bonitati contrarium aestimant, cur is qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, tam multas virtutes fecit in Corozaim et Bethsaida, et nullam harum in Tyro et Sidone facere voluit, ubi si factae fuissent (sicut ipse testatur), forsitan in cinere et cilicio poenitentiam egissent (Matth. XI, 21)? aut cur in Asia et Bithynia Apostolum vetuit verbum salutis annuntiare (Act. XVI, 6 et 7)? Quod si ista nequeunt comprehendi; redeant ad se, et invenientes se homines, desinant quaerere, cur alios salvet gratuito dono, alios derelinquat justo et occulto judicio, qui potestatem habet ex eadem massa aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21): et clament una nobiscum, imo juxta Apostolum, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Id. XI, 33-36). Manifeste ergo non nobis, sed Apostolo omnino resistit, qui dicit, Nisi ego prius voluero, gratia ad me non venit. Quod omnino nihil aliud est dicere, nisi prius dare Deo, ut retribuatur illi.

CAPUT VIII

5. Sed nos sequentes eumdem [PL45.1775] Apostolum, omnem bonarum cogitationum originem consensionemque earum et voluntatem ex Deo, et per Deum, et in Deo dicimus, qui pravas hominum voluntates et terrenis actibus implicatas, per infusionem et inoperationem intrinsecus sancti Spiritus absolvit, et corrigit, sicut scriptum est, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX). Hinc etiam beatus Basilius Caesariensis episcopus in Oratione sacri altaris, quam pene universus frequentat Oriens, inter caetera: Dona, inquit, Domine, virtutem ac tutamentum, malos, quaesumus, bonos facito, bonos in bonitate conserva: omnia enim potes, et non est qui contradicat tibi; cum enim volueris salvas, et nullus resistit voluntati tuae. Ecce quam breviter, quamque districte, doctor egregius olim huic controversiae finem posuit, docens per hanc precem, non a se ipsis, sed a Deo malos homines bonos fieri, nec sua virtute, sed divinae gratiae adjutorio in ipsa bonitate perseverare.

6. Similiter beatus Innocentius apostolicae Sedis antistes, in epistola ad concilium Milevitanum: Omnia, inquit, studia et omnia opera ac merita sanctorum, ad Dei gloriam laudemque referenda sunt; quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donaverit. Quod diligentius manifestiusque in epistola sua ad Papam Zosimum replicando, ipsius Papae sententiam explicant Africana concilia dicendo: Illud autem quod in litteris, quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens, Nos tamen instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus: sic accipimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens, amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in humilitatis nostrae conscientiam retulisti? Et tamen instinctu Dei factum fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti; ideo utique quia praeparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14); ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius praevenire non dubitemus gratiam: quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit; quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus.

7. His congrue beatissimus Coelestinus in epistola ad Gallos data: Cum enim, inquit, sanctarum plebium praesules mandata sibi legatione funguntur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab infidelitatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato cordis velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis Sacramenta perductis coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus; quandoquidem ex omni errorum genere plurimos dignatur attrahere, quos eruens de potestate tenebrarum transfert in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), et ex vasis irae facit vasa misericordiae: quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur (Cap. 11). Rursus post pauca: His ergo, inquit, ecclesiasticis regulis et ex divina sumptis [PL45.1776] auctoritate documentis, ita adjuvante Domino Deo confirmati sumus, et omnium bonorum effectuum atque operum, et omnium studiorum, omniumque virtutum quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem; et non dubitemus ab ipsius gratia omnis hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus, et facere. Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Termina autem idem magister hanc ipsam epistolam, atque concludit ita dicens: Quia ad confitendam gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas apostolicae Sedis nos scripta docuerunt, ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.

8. Haec, sanctissimi, non quasi ignorantibus suggerere necessarium aestimavimus, sed ad confutandam eorum amentiam, qui ea ut nova dogmata, et penitus Ecclesiis inaudita refugiunt, huic parvitatis nostrae libello inserere utile consideravimus. Quorum omnium sanctorum Patrum imbuti doctrinis, anathematizamus Pelagium et Coelestium, simulque etiam Julianum Eclanensem, et qui illis similia sapiunt; praecipue libros Fausti Galliarum episcopi, qui de monasterio Lirinensi provectus est, quos contra praedestinationis sententiam scriptos esse non dubium est. In quibus non solum contra horum omnium sanctorum Patrum, verum etiam contra ipsius Apostoli traditionem veniens, humano labori subjungit gratiae adjutorium, atque totam omnino Christi evacuans gratiam, antiquos sanctos non ea gratia qua et nos, secundum quod docet beatissimus Petrus apostolus, sed naturae possibilitate salvatos (Act. XV, 11) impie profitetur.

ANATHEMATISMI CONTRA PELAGIANOS A SCYTHIS MONACHIS AD HORMISDAM PAPAM LEGATIONE MISSIS, ROMAE (UT PUTANT) EDITI ANNO 520

1. Si quis non confitetur originale peccatum per praevaricationem Adae ingressum in mundum, secundum Apostoli vocem dicentis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12), etc., anathema sit.

2. Item anathematizamus omnem sensum Pelagii et Coelestii, et omnium qui illis similia sapiunt, suscipientes omnia quae in diversis locis contra ipsos acta sunt et scripta a praesulibus apostolicae Sedis, id est, Innocentio, Bonifacio, Zosimo, Coelestino, Leone, Attico etiam Constantinopolitano, Augustino et Africanae provinciae episcopis.

DE LIBRIS FAUSTI EPISCOPI REIENSIS IN GALLIA

Epistola Possessoris episcopi Africani ex Constantinopolitana urbe ad Hormisdam papam missa

Domino beatissimo.... papae HORMISDAE, POSSESSOR episcopus, in Domino aeternam salutem

Decet et expedit ad capitis recurrere medicamentum, quoties agitur de sanitate membrorum. Quis enim majorem circa subjectos sollicitudinem gerit, aut a quo magis est nutantis fidei stabilitas exspectanda, quam ab ejus Sedis praeside, cujus primus a Christo rector audivit, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18)? Arbitror vestram Beatitudinem non latere, quantis in Constantinopolitana urbe Ecclesia laboret insidiis, et ad morem veteris morbi insaniem vulnus iterum quaerat erumpere, quod obductum creditur cicatrice. Unde cum quorumdam fratrum animus de codice [PL45.1777] Fausti cujusdam natione Galli, Reginae civitatis episcopi, qui de diversis rebus et frequentius de gratia Dei diserte visus est disputare, in scandalum moveretur; aliis, ut se habent humana studia, in contrarium renitentibus; me crediderunt de hoc ambiguo consulendum. Dixi quidem ea, quae a tractatoribus pro captu proprii ingenii disputantur, non ut canonica recipi, aut ad synodalium vicem pro lege servari: sed habere nos certa, scilicet quae veteri lege vel nova conscripta, et generalibus sunt patrum decreta judiciis ad fundamentum fidei ac religionis integram firmitatem: haec autem quae antistites diversi conscripserunt, pro qualitate sui sine praejudicio fidei solere censeri. Sed cum haec, quantum in eorum frequenti postulatione persensimus, magis eis excusatio videretur: vel pro eorum prece, vel pro obsequii occasione reddendi apostolatui vestro, per Justinum diaconum meum praesumpsi apices parvitatis meae ingerere, quibus principaliter orationum vestrarum munimen exposcens, quaeso ut consulentes quid de praefati auctoris dictis videatur, auctoritate apostolicae responsionis agnoscant: maxime quod filii quoque magistri militum Vitalianus et Justinianus praecipue super hac re rescripto Beatitudinis vestrae similiter informari desiderant, etc. Accepta decimo quinto kalendas augusti, Rustico, viro clarissimo, consule.

EPISTOLA HORMISDAE PAPAE AD POSSESSOREM

1. Sicut rationi congruit, ut consulant ambigentes, ita par est respondere consultos; quia ipse impellit in errorem, qui non instruit ignorantem, etc.

2. Ubi non variae tentationis aculei? Quales per hunc fere jugem annum quorumdam Scytharum, qui monachos prae se ferebant, specie, non veritate, professione, non opere, subtili tectas calliditate versutias, et sub religionis obtentu famulantia odiis suis venena pertulimus; studentes eos ab interno vulnere medicabilis patientiae moderamine sanare, beati Pauli monita non tacentes: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 14), etc. Haec ideo Dilectioni vestrae indicanda sub occasione credidimus, ne si illuc fuerint forte dilati, ignorantes quemadmodum se in urbe Romana tractaverint, sub aliqua verborum simulatione deciperent.

3. Hi vero, quos vos de Fausti cujusdam Galli antistitis dictis consuluisse, litteris indicastis, id sibi responsum habeant: neque illum recipi; neque quemquam quos in auctoritate patrum non recipit examen catholicae fidei, aut ecclesiasticae disciplinae ambiguitatem posse gignere, aut religiosis praejudicium comparare. Fixa sunt a patribus quae fideles sectari debeant instituta: sive interpretatio, sive praedicatio, seu verbum populi aedificationi compositum, si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur; si discordat, aboletur. Unum est fundamentum, extra quod quaelibet fabrica si consurgit, infirma est: super illud quisquis aedificat, sive vilia, sive pretiosa, consideret. Errat autem a via, qui ab eo quod patrum electio monstravit exorbitat. Nec tamen improbatur diligentia per multa discurrens, sed animus a veritate declinans. Saepe de his necessaria providetur, de quibus ipsi aemuli convincantur, instructio. Nec vitio dari potest, nosse quod fugias: atque ideo, non legentes incongrua in culpam veniunt, [PL45.1778] sed sequentes. Quod si ita non esset, nunquam doctor ille Gentium acquievisset nuntiare fidelibus, Omnia probate, quod bonum est tenete (Thess. V, 21), etc. Non improvide veneranda patrum sapientia fideli potestate quae essent catholica dogmata definiit; certa librorum etiam veterum in auctoritatem recipienda, sancto Spiritu instruente praefigens; ne opinioni suae lector indulgens, non quod aedificationi ecclesiasticae conveniret, sed quod voluptas sua concepisset, assereret. Quid ergo calumniantibus opus erat extra constitutos Ecclesiae terminos porrigere quaestiones, et de his quae habentur dicta, quasi dicta non sint, movere certamina; cum Christiana fides canonicis Libris, et synodalibus praeceptis, et patrum regularibus constitutis, stabili et inconcusso termino limitetur? De arbitrio tamen libero et gratia Dei, quid Romana, hoc est catholica, sequatur et asseveret Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum, possit cognosci; tamen in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quae si tibi desunt, et necessaria creditis, destinabimus. Quanquam qui diligenter Apostoli dicta considerat, quid sequi debeat, evidenter cognoscat. Data idibus augusti.

EX JOANNIS MAXENTII CONTRA SUPERIOREM EPISTOLAM SCRIPTIONE

1. Quoniam quaedam fertur ab inimicis ubique epistola, quasi a Romano episcopo destinata, in qua multa inaniter contra Scytharum monachos digesta reperiuntur; necessario consideravi ipsius epistolae dictis respondere, eosdemque monachos omni hujusmodi culpa liberos approbare, etc. Non est facile credendum hanc ejus esse epistolam, cujus fertur nomine titulata, praesertim cum in ea nihil, ut diximus, rationis aut consequentiae reperiatur, sed tota criminationibus obtrectationibusque vanis, quae solent ex rancore adversantis procedere animi, videatur referta, etc.

2. An forte non est catholicum, Christum Filium Dei vivi unum confiteri ex sancta et individua Trinitate? Pro hac etenim sola sententia Scytharum monachos constat ad Romanum fuisse profectos episcopum, sicut omnibus pene, non solum in hac regia urbe, verum etiam in universa Italia catholicis notum est. Nam et ipsi haeretici, ut superius dictum est, ad hoc ubique hanc ipsam, cui respondemus, epistolam proferunt, quatenus et saepe dictis monachis invidiam concitent, et omnes quasi ex auctoritate ejusdem Romani episcopi prohibeantur Christum Filium Dei unum confiteri ex Trinitate, etc. Sed absit ut ex qualibet parte catholicae professioni Romanus Episcopus contradicat. Nunquam etenim Scytharum monachos, quos non simplici sermone, sed etiam scriptis, Christum Filium Dei unum ex Trinitate noverat confiteri, per quatuordecim pene menses, quamdiu eos ibi detinuit, sibi communicare permisisset, si, ut haeretici volunt, hanc praedicationem catholicae fidei contrariam judicaret, etc. Unde quis facile credere audeat, hanc a memorato viro, ut saepe diximus, directam epistolam? nisi forte, quod de tanto antistite credere importunum est, a memorato Dioscoro postea depravatus contra suam ipsius sententiam haec scripsisse credendus est, etc.

3. Multa et non necessaria de libris Fausti cujusdam Galli episcopi in consequentibus loquitur, etc. Verumtamen quia eos libros, quos B. Augustinus episcopus ad Hilarium scripsit et Prosperum in fine hujus epistolae Romanam testatur suscipere Ecclesiam, et quid de gratia Dei et libero humano arbitrio eadem teneat et servet Ecclesia, ex ipsis libris abunde posse sciri asserit; omittentes ea quae superflue et prolixe [PL45.1779] in ipsa digesta probantur epistola, conveniens credidi aliqua, tam de Fausti quam de ante dictis libris ejusdem sancti Augustini, certa capitula decerpere, et huic nostro opusculo inserere, ut cum in brevi collata ad invicem, contraria sibi reperta fuerint, evidenter clareat libros Fausti esse haereticos: sicque confundantur omnes, qui eos hactenus defendunt catholicos; quorum princeps et auctor est Possessor Africanus episcopus, etc.

EPISCOPORUM AFRICANORUM IN SARDINIA EXSULUM AD JOANNEM, ET VENERIUM, ET ALIOS, EPISTOLA SYNODICA DE GRATIA DEI ET HUMANO ARBITRIO

Dei gratia plurimum amplectendis sanctis fratribus, JOANNI presbytero et archimandritae, et VENERIO diacono, et fidelibus viris, quorum in vestra epistola subscriptio continetur, DATIANUS, FORTUNATUS, BOETHUS, VICTOR, SCHOLASTICUS, ORONTIUS, VINDICIANUS, VICTOR, JANUARIUS, VICTORIANUS, PHOTINUS, QUODVULTDEUS, famuli Christi, in Domino salutem

CAPUT PRIMUM

1. Quantum membra ecclesiastici corporis per Christi gratiam in unitate fidei compages retinet charitatis, tantum necesse est ut pro invicem sollicita sint membra, ut repulso cujuslibet pravi dogmatis morbo, non solum servandae, verum etiam reparandae sanitati jugis atque indefessa tam sermonis quam orationis impendatur instantia. Sic enim fit, ut dum sollicitudo fraternae puritatis invigilat, ipse Spiritus sanctus, per quem charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, diligentibus Deum et in Deo proximum, omnia cooperetur in bonum. Quia sicut ipsam dilectionem dono gratiae spiritualis accipimus; ita dum pro fratribus solliciti sumus, non solum divinam inesse nobis gratiam demonstramus, verum etiam, quanto magis a nobis puritas charitatis impenditur, tanto magis gratia nobis divinae retributionis augetur.

CAPUT II

2. Accepimus itaque vestrae Charitatis epistolam, quae nostrum ex parte relevavit, ex parte vero moestificavit exsilium. Gaudemus enim, quia rectam tenetis de gratia Dei sententiam, cujus munere illuminatur, et juvamine gubernatur liberum humanae mentis arbitrium. Sed quadam sumus nebula moeroris affecti, quia significastis quosdam fratres in quaestione de gratia Dei et humano arbitrio non rectum tenere fidei catholicae tramitem, sed adversus Dei gratiam elevare velle humani arbitrii libertatem. Ubi primum, dilectissimi fratres, debetis agnoscere, imo vos non ambigimus agnovisse, ad hoc divinitus ista permitti, ut hinc divinae gratiae virtus documento possit indicii manifestioris intelligi. Quandoquidem ipsa gratia nullatenus agnoscitur, nisi detur: quae quamdiu non est in homine, tamdiu necesse est ut ei aut sermone repugnet aut opere. Nam sermone repugnat gratiae Dei, qui sensum gerit fidei christianae contrarium: repugnat autem opere, qui in [PL45.1780] moribus suis christianae vitae non tenet institutum. Hoc quippe agit in homine gratia divinitus data, ut animus dono fidei charitatisque percepto, et sermonem bonum proferat, et studio bonae operationis insistat. Quod fidelibus divinitus dari beatus et ostendit, et poposcit Apostolus, dicens: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere bono et sermone (II Thess. II, 15 et 16).

CAPUT III

3. A Deo itaque nobis est omnis gratia boni sermonis et operis, a quo nobis etiam ipsius cogitationis bonae manifestum est sufficientiam tribui: ut discat homo non in se, sed in Domino gloriari. Divinae quippe gratiae bonam cogitationem hominis beatus assignabat Apostolus, quando dicebat, Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Corinth. III, 4, 5).

CAPUT IV

4. Proinde, etsi quidam gratiam necdum habentes, non se intelligunt non habere: illi tamen qui gratiam divinitus acceperunt, eo magis debent in ipsius gratiae assertione firmari, quo eam vident non omnibus tribui. Necesse est autem, ut ab eis quibus non tribuitur, ignoretur; et ab eis agnoscatur, quibus divina largitate donatur. Testatur enim Apostolus, dona Spiritus sancti ejusdem Spiritus sancti acceptione cognosci. Ideo ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: quae et loquimur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter dijudicatur: spiritualis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II, 12-15). Per sanctum ergo Spiritum gratiam accipimus, quo Spiritu accepto fit in nobis, ut quod accepimus noverimus.

CAPUT V

5. Proinde scienda est, dilectissimi fratres, et recto tenore verae fidei profitenda, tam humani arbitrii egena paupertas, quam divinae gratiae indeficiens largitas. Quid enim habes, ait Apostolus, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Ante largitatem quippe gratiae est in homine quidem liberum arbitrium, sed non bonum, quia non illuminatum. Proinde, nisi gratia detur, bonum ipsum arbitrium non habetur. Sic namque est ipsum liberum hominis arbitrium absque dono gratiae, sicut est oculus sine lumine. Nam et oculus ad videndum factus est: sed nisi lumen acceperit, non videbit. Illa autem est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9): illuminat autem hominem, se ipsam dando per gratiam. Sicut ergo corporis oculus semper indiget lumen accipere, ut ipsum lumen possit aspicere: sic et libero arbitrio hominis nulla potest gratiae suffragari cognitio, nisi detur ipsius gratiae spiritualis infusio. Proinde ut de iis quae vestris litteris indidistis, quid habeat catholici dogmatis veritas intimemus, singula breviter definire curavimus, sequentes donum ejusdem gratiae, quod sanctorum patrum cordibus et linguis ipsa de se dicendum dignata est infundere.

CAPUT VI

6. Dixistis itaque, quod vobis dicentibus quod Esau et Jacob necdum natis, Jacob per misericordiam gratuitam eligitur; Esau autem originali peccato detentus, justo judicio Dei est odio habitus (Rom. IX, 11-13): illi e contrario dicunt, in Esau figuram esse populi Judaeorum, ex futuris malis operibus condemnandi; in Jacob vero figuram esse populi Gentium, ex futuris operibus bonis salvandi. Haec duo, quae singuli proponitis, bonum est ut catholica consensione jungatis: sic enim et ab illis Dei gratia competenter agnoscitur, et a vobis propheticum mysterium non negatur. In illis namque duobus [PL45.1781] fratribus digne accipitur duorum significatio populorum: praesertim cum ipsi Rebeccae Dominum consulenti duo praenuntientur populi, ab ejus utero separandi (Gen. XXV, 22 et 23). Verumtamen agnoscenda est in illa discretione, et gratuita bonitas, et justa severitas. Nam quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17); et gratia discernuntur, quicumque salvantur: profecto non sunt electa neque dilecta in Jacob humana opera, sed dona divina. Rursus quia iniquitas nostra justitiam Dei commendat (Rom. III, 5); procul dubio in Esau humanae iniquitatis est damnata nequitia. In eo quippe gratuitum in Jacob Deus ostendit beneficium misericordiae suae, in quo eum gratia gratis dignatus est adoptare: nec eum pro meritis futurae cujusquam bonae operationis elegit, cui se ipsum, et fidem, et bona opera donaturum esse praescivit. Inde est quod semini Abrahae, cujus in Jacob figura praecessit, beatus Apostolus dicit, Gratia salvi facti estis per fidem. Ut ostenderet fidem non aliquibus bonis meritis dari, sed ipsius fidei dono omne bonum meritum inchoari, ipsamque donum Dei esse, secutus adjunxit, Et hoc non ex vobis, sed donum Dei est. Ac ne quisquam sibi quorumlibet bonorum operum audeat meritum vindicare, et pro quibuscumque operibus fidem se aestimet accepisse, subjecit, Non ex operibus, ne quis glorietur. Ut autem ostenderet non solum fidem, sed etiam bona opera divinitus tribui, continuo subdidit, Ipsius enim factura sumus, creati in Christo Jesu, in operibus bonis: quae non solum a Deo donata, sed ab ipso etiam praeparata testatur dicens, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10). Gratia itaque Jacob salvus factus est per fidem, gratia consecutus est bonorum operum facultatem.

CAPUT VII

7. Quocirca, quia certum est Esau fuisse vas irae, Jacob autem vas misericordiae; certissime tenendum est quod et ille ut damnaretur, iram juste meruit; Non enim injustus Deus, qui iram infert: et iste ut salvaretur, gratis donum misericordiae praevenientis accepit. Jacob itaque justificatus gratis per gratiam Dei, factus est vas misericordiae per indebitam gratiam, et per ipsam misericorditer est praeparatus ad gloriam: Esau vero per iram justam juste est praeparatus ad poenam: Iniquitas autem nostra justitiam Dei commendat (Rom. III, 5). Deus ergo in Jacob misericordiam gratuitae bonitatis, in Esau vero judicium justae severitatis ostendit. Qui sacramento quidem circumcisionis octavo die secundum tenorem divinae constitutionis accepto (Gen. XVII, 12), reatu peccati originalis caruit: sed per nequitiam cordis in hominis terreni vetustate permansit; illius ibi judicio derelictus, qui gratis salvat, justeque condemnat. In cujus persona significati sunt, non illi tantum qui fidem negant: sed et illi qui usque in finem vitae suae intra Ecclesiam positi, in malis operibus perseverant; de quibus Apostolus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat. V, 21). Nam sicut ille circumcisus periit, quia dilexit tenebras magis quam lucem (Joan. III, 19): sic omnis qui non deposuerit veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris (Ephes. IV, 22), condemnabitur in judicio; quia non condigne usus est Baptismatis sacramento. Ad eumdem quippe veterem hominem pertinent non solum illi, qui ignorant Deum; sed etiam illi de quibus dicit Apostolus, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16).

CAPUT VIII

8. De parvulis vero indubitanter tenenda catholicae regula veritatis: Quia parvulus qui baptizatur, gratuita Dei bonitate salvatur: qui vero sine Baptismate moritur, propter peccatum originale damnatur. Nec aliquo dicendus est Dei beneficio futurae impietati praereptus, qui absque justificationis gratia mortuus est, impiorum consortio deputatus: a qua impietate sive parvulus, sive majoris aetatis, solo quisque remedio eripitur, si Christi sanguine redimatur.

CAPUT IX

9. De gratia vero non digne sentit, quisquis eam putat omnibus hominibus dari: cum non solum non omnium sit fides (II Thess. III, 2), sed adhuc nonnullae gentes inveniantur, ad quas fidei praedicatio non pervenit. Beatus autem Apostolus dicit, Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante (Rom. X, 14)? Non itaque gratia omnibus datur: quandoquidem ipsius gratiae participes esse non possunt, qui fideles non sunt; nec possunt credere, ad quos invenitur ipse fidei auditus minime pervenisse. Ipsa vero gratia quibuscumque datur, non aequaliter datur, sed secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7), et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom. XII, 3): qui non hominum personas accipit, sed omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria singulis prout vult (I Cor. XII, 11).

CAPUT X

10. Quod autem vos dicitis sola Dei misericordia salvari hominem; illi autem dicunt, nisi quis propria voluntate concurrerit, et elaboraverit, salvus esse non poterit: digne utrumque tenetur, si rectus ordo servetur divinae misericordiae et voluntatis humanae, ut illa praeveniat, haec sequatur; sola Dei misericordia initium salutis conferat, cui deinde voluntas hominis cooperatrix suae salutis existat: ut misericordia Dei praeveniens, voluntatis humanae dirigat cursum; et humana voluntas obediens, eadem misericordia subsequente, secundum intentionem currat ad bravium (Id. IX, 24). Ac per hoc humana voluntas, in eo quod currit utiliter et laborat, ex Dei misericordia sibi esse donum cursus ac laboris agnoscat, nec sit ingrata misericordiae, per quam salutis accipit initium, ut per ipsam perveniat ad plenum sempiternae salutis effectum: quia tunc erit bona, si Dei praeveniatur dono; et tunc permanebit bona, si ejus non destituatur auxilio. Errat autem, quisquis putat sic a Deo tribui gratiam, velut si quis accepto idoneo pignore pecuniam det: cum Dominus utique et pignus Spiritus sancti (II Cor. V, 5) ipse quibus vult conferat, et pecuniam suam nummulariis expendendam, sicut ipse loquitur in Evangelio, servorum suorum curae officioque distribuat (Matth. XXV, 27).

CAPUT XI

11. Illa vero Apostoli sententia, qua dicitur, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, melius quidem ex persona confirmantis accipitur: quam si quis non vult ex persona confirmantis accipere, illud sine contentione attendat, quod subsequenter dicitur, Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 18, 21)? Et cum in utroque vase faciendo figuli cognoverit potestatem, in vase honoris indebitam gratiam Dei miserantis intelligat, et in vase contumeliae debitum judicium Dei obdurantis, id est, deserentis agnoscat. Deus autem obdurare dicitur, non quia ad iniquitatem compellit, sed cum ab iniquitate non eripit: quod, quia justus est, juste facit. Deo ergo miserante, sine suis meritis homo salvatur: obdurante autem, juste recipit quod meretur. Deus quippe dono bonitatis salvat, judicio severitatis obdurat.

CAPUT XII

12. Illud etiam quod vos dicitis, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate; illi autem dicunt, Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis (Isai. I, 19): si utrumque, sicut oportet, animus in fide tranquillus acceperit, nulla de gratia Dei et humano arbitrio quaestio remanebit. Jubet enim Deus homini, ut velit; sed Deus in homine operatur et velle: jubet, ut faciat, sed operatur et facere. Ideo utrumque jungit beatus Apostolus, dicens: Cum timore et tremore salutem vestram operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 12 et 13). Ut ergo cum timore et tremore suam quisque operetur salutem, opus est volentis hominis: sed hoc [PL45.1783] ipsum Dominus operatur in suis. Ac per hoc, quoniam habet homo liberum arbitrium, audit praecepta, quae faciat: sed ad implenda praecepta liberum arbitrium idoneum nullatenus efficitur, nisi divinitus adjuvetur. Ita fit ut se operari debere homo cognoscat, dum praeceptum accipit: et Deo se sciat semper omne bonum debere, quod vult ac facit, quem teste Apostolo cognoscit operari in homine et velle et perficere, pro bona voluntate; qui suis fidelibus hanc dignatus est gratiam promittere per Prophetam dicens, Spiritum meum dabo in vobis, et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 27). Cum ergo Deus in homine operari coeperit velle, tunc homo ad Deum convertitur, et eodem in se operante, unde ipsi placeat, operatur. De Deo enim dicit Apostolus, Aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placeat coram se (Hebr. XIII, 21). Ad vitam quoque in tantum potest homo manum porrigere, in quantum habuerit Dominum protectionem suam super manum dexteram suam (Psal. CXX, 5).

CAPUT XIII

13. Nimis autem absurdum est, illos putare vasa misericordiae, qui vel saecularem habent, vel ecclesiasticam dignitatem; vasa vero contumeliae, clericos ac monachos et laicos aestimare: cum utique Apostolus vasa misericordiae illa dicat, quae praeparavit Deus in gloriam (Rom. IX, 23), non praesentem utique, sed futuram; quibus dicit, Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Ideo paulo superius eis ait, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 4, 2). Vasa quippe misericordiae sunt quibus dicitur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: vasa vero contumeliae sunt, quibus dicitur, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Vasa itaque misericordiae non ecclesiastica, vel saecularis dignitas, sed in Ecclesia spiritualis charitas facit. Quapropter in quacumque professione tenuerit homo fidem, quae per charitatem operatur (Galat. V, 6), erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 21).

CAPUT XIV

14. Contra praedestinationem vero sanctorum magnae pervicaciae est aliquem vel parare vel habere conflictum; cum apostolicae praedicationi nullus audeat refragari, qua non solum dicitur de Deo, Quos autem praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus (Rom. VIII, 29); et alio loco, Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum (Ephes. I, 5): verum etiam ipsum caput nostrum, ipsum primogenitum in multis fratribus (Rom. VIII, 29) beatus Paulus praedestinatum confidenter praedicat dicens, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis (Id. I, 3 et 4). Quisquis ergo praedestinatum Christum et sanctos ejus negat, apostolicam fidem perversus oppugnat. Omnes autem praedestinati ipsi sunt, quos vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4): qui propterea omnes dicuntur, quia in utroque sexu ex omni hominum genere, gradu, aetate, et conditione salvantur. Semper quippe voluntas Dei omnipotentis impletur: quia potestas ejus nullatenus vincitur. Ipse est enim qui omnia quaecumque voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6): et cujus voluntati nemo resistit (Rom. IX, 19). Verum namque est, quod de se testatus est Filius, quia quos vult vivificat (Joan. V, 21): quia in vivificandis nullum initium humanae voluntatis exspectat; sed ipsam voluntatem bona faciendo vivificat. Hoc in majoribus: parvulos autem, in quibus necdum potest bona voluntas fieri, solius gratiae facit operatione salvari.

CAPUT XV

15. Liberum vero arbitrium, quod [PL45.1784] fuit in primo homine sanum ante peccatum, nunc in filiis Dei, propria quidem infirmitate concutitur, sed majore divini muneris gratia sublevatur.

CAPUT XVI

16. Quaestionem vero animarum aut tacitam debemus relinquere, aut sine contentione tractare: quia sive ex propagine veniant, sive novae singulis corporibus fiant; quod sanctarum Scripturarum auctoritas non manifeste pronuntiat, cum cautela debet inquiri; maxime quod sine fidei detrimento potest a fidelibus ignorari. Illud praecipue observandum est et tenendum, nascentium parvulorum animas nexu peccati originalis obstrictas; omnibusque necessarium esse sancti Baptismatis sacramentum, quo disrumpitur peccati originalis vinculum, et amissa in primo homine, per secundum hominem recipitur adoptio filiorum.

CAPUT XVII

17. Vos itaque, dilectissimi fratres, per gratiam Dei estote stabiles et immobiles; ac tenentes veram fidem, exhibete fratribus aliter sentientibus charitatem; nec de aliquo desperetis; quia qui hodie veritatem in aliquo non agnoscit, potest cras Deo revelante cognoscere. Deo enim subest, cum volet, posse (Sap. XII, 18). Oremus ergo pro eis, ut Deus operetur in eis. Exhibeamus eis bonam voluntatem, de qua nos possumus habere mercedem: scientes quoniam in conspectu Dei quisquis de numero praedestinatorum fuerit, non peribit; et in omnibus voluntas omnipotentis implebitur, ut per gratiam salvi fiant, et agnitionem veritatis Deo illuminante percipiant. Prae omnibus studium gerite libros sancti Augustini, quos ad Prosperum et Hilarium scripsit, memoratis fratribus legendos ingerere. Quorum mentionem beatae memoriae Hormisda Sedis apostolicae gloriosus antistes in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique nostro Possessori rescripsit, cum magno praeconio catholicae laudis inseruit. Cujus haec verba sunt: »De arbitrio tamen libero, et gratia Dei, quid Romana, hoc est, catholica sequatur et servet Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Prosperum et Hilarium abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur.«

CAPUT XVIII

18. Haec itaque, dilectissimi fratres, interrogantibus vobis breviter communi voluimus respondere rescripto. Caeterum unus ex nobis, in quantum Dominus servis suis recti gratiam dignatur donare sermonis, illis omnibus, quae memoratos fratres adversus gratiam et praedestinationem intimastis vel sentire, vel dicere, tribus libris vestro nomine dedicatis, sufficienti disputatione respondit: quique adversus duos libros Fausti Galli septem libros edidit; quos cum recensueritis, agnoscetis protinus quemadmodum memorati Fausti commenta veritati contraria, catholicae fidei penitus inimica, discussio prodidit, ratio manifesta convicit, auctoritas divina compressit, et praecedentium Patrum consona prorsus attestatio confutavit. Speramus autem in Domino, quoniam gratiae suae ita subsidium largietur, ut et bene sentientibus tribuat augmentum, et aliter quam oportet credentibus donet veritatis [PL45.1785] agnoscendae subsidium. Ipse enim facit gratiae suae participes, quos praedestinavit ad vitam; ut in omnibus bonis suis humanae arbitrium voluntatis gratiae Dei subjiciant, et ab ipso sibi cognoscant descendere omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jacobi I, 17): sciant etiam ab ipso exspectandum semper auxilium, qui praedestinatis suis et gratiam et perseverantiam donat; ut gratiam pro gratia (Joan. I, 16) donum vitae perennis accipiant.

CONCILIUM ARAUSICANUM II. DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO

In dedicatione basilicae a Liberio patricio constructae celebratum quinto nonas julias, Decio Juniore, viro clarissimo, consule; id est, anno Christi 529, Felicis IV papae anno tertio

PRAEFATIO.---Cum ad dedicationem basilicae, quam illustrissimus praefectus et patricius filius noster Liberius in Arausica civitate fidelissima devotione construxit, Deo propitiante et ipso invitante convenissemus, et de rebus quae ad ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos fuisset spiritualis oborta collatio; pervenit ad nos, esse aliquos, qui de gratia et libero arbitrio per simplicitatem minus caute, et non secundum fidei catholicae regulam sentire velint. Unde id nobis secundum auctoritatem et admonitionem Sedis apostolicae justum et rationabile visum est, ut pauca capitula, ab apostolica nobis Sede transmissa, quae ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac praecipue causa collata sunt, ad docendos eos, qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus. Quibus lectis, qui huc usque non sicut oportebat, de gratia et libero arbitrio credidit, ad ea quae fidei catholicae conveniunt, animum suum inclinare non differat.

Quod per peccatum Adae non solum corpus, sed anima etiam laesa fuerit

I. Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est, secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum; sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium: Pelagii errore deceptus, adversatur Scripturae dicenti, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); et, Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis (Rom. VI, 16)? et, A quo quis superatur, ejus et servus addicitur (II Petr. II, 19).

Quod peccatum Adae non ipsi solum nocuit, sed ad posteros quoque transiit

II. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et ejus propagini, asserit nocuisse; aut certe mortem tantum corporis, quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur; injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12).

Quod gratia Dei non ad invocationem detur, sed ipsa faciat ut invocetur

III. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri; non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis; contradicit Isaiae prophetae, vel Apostolo idem dicenti, Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant (Isai. LXV, 1, et Rom. X, 20).

Quod Deus, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram non exspectet, sed praeparet

IV. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionen. et operationem in nobis fieri confitetur; resistit ipsi Spiritui sancto, per Salomonem dicenti, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); et Apostolo salubriter praedicanti, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).

Quod initium fidei non ex nobis, sed ex gratia Dei sit

V. Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad regenerationem sacri Baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit; apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente, Confidimus quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi; et illud, Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Id. I, 6, 29); et, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est (Ephes. II, 8). Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt.

Quod sine gratia Dei credentibus et petentibus misericordia non conferatur, cum gratia ipsa faciat ut credamus et petamus

VI. Si quis sine gratia Dei, credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem ut credamus, velimus, vel haec omnia sicut oportet agere valeamus, per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; et aut humilitati, aut obedientiae humanae subjungit gratiae adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus ipsius gratiae donum esse consentit; resistit Apostolo dicenti, Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? et, Gratia Dei sum id quod sum (Id. XV, 10).

Quod viribus naturae bonum aliquod, quod ad salutem pertineat, cogitare aut eligere sine gratia non possimus

VII. Si quis per naturae vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati; haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5); et illud Apostoli, Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sea sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5).

Quod per liberum arbitrium ad gratiam Baptismi pervenire nullus possit

VIII. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium (quod in omnibus qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum) ad gratiam Baptismi posse venire contendit; a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit [PL45.1787] infirmatum; aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant, sine revelatione Dei, mysterium salutis aeternae per semetipsos conquirere: quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se venire posse testatur, nisi quem Pater attraxerit (Joan. VI, 44). Sicut et Petro dicit, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17); et Apostolus. Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3).

De adjutorio Dei per quod bona operamur

IX. Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur (Philipp. II, 13).

De adjutorio Dei omnibus semper implorando

X. Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.

De obligatione votorum

XI. Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab illo acciperet quod voveret; sicut legitur, Quae de manu tua accepimus, damus tibi (I Paral. XXIX, 14).

Quales nos diligat Deus

XII. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.

De reparatione liberi arbitrii

XIII. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam Baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde ipsa Veritas dicit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36).

Quod ut liberemur a miseria, misericordia Dei praeveniamur

XIV. Nullus miser de quacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur, sicut dicit Psalmista, Cito anticipet nos misericordia tua, Domine (Psal. LXXVIII, 8); et illud, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11).

Quod per gratiam Dei in melius mutetur fidelis

XV. Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam, sed in pejus, per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius, per gratiam Dei. Illa ergo mutatio, fuit praevaricatoris primi; haec, secundum Psalmistam, mutatio est dexterae Excelsi (Psal. LXXVI, 11).

Quod ex eo quod habemus non sit gloriandum, cum ex Deo sit

XVI. Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur, tanquam non acceperit; aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam, sicut Apostolus dicit, Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Porro autem si non gratis mortuus est, ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8). Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde se habere negat, [PL45.1788] aut vere non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29).

De fortitudine christiana

XVII. Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium quod est a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

Nullis meritis gratiam praeveniri

XVIII. Debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit ut fiant.

Neminem nisi Deo miserante salvari

XIX. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine gratia Dei salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine gratia Dei poterit reparare quam perdidit?

Nihil boni hominem posse sine Deo

XX. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestat, ut faciat homo.

De natura et gratia

XXI. Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus, Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est: sic et his qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat; jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17); et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10).

De his quae hominum propria sunt

XXII. Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, non deficiamus in via.

De voluntate Dei et hominis

XXIII. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet: quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et jubetur quod volunt.

De palmitibus vitis

XXIV. Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare: qui autem praecisus est, non potest sine radice vivere.

De dilectione qua diligimus Deum

XXV. Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.

Ac sic secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum Patrum definitiones, hoc, Deo propitiante, et praedicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi gratia eum et misericordia divina praevenerit. Unde Abel justo, et Noe, et Abrahae, et Isaac, et Jacob, omnique antiquorum sanctorum multitudini, illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude praedicat apostolus Paulus, non per bonum naturae, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam: quam gratiam etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari desiderant non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud quod jam supra dictum est, et praedicat apostolus Paulus, Vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini; et illud, Deus qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri Jesu Christi (Philipp. I, 29, 6); et illud, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est (Ephes. II, 8); et quod de se ipso ait Apostolus, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25): non dixit, Quia eram; sed, ut essem; et illud, Quid habes quod non accepisti (Id. IV, 7)? et illud, Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17); et illud, Nemo habet quidquam boni, nisi illi datum fuerit desuper (Joan. III, 23). Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quae possunt ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt; quia et revera cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.

Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per Baptismum gratia, omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem pertinent, possint, et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono, non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur; sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et Baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post Baptismum cum ipsius adjutorio ea quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis, quem Dominus ad paradisi patriam revocavit, et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est, et Zacchaei, qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae largitatis donum.

Et quia definitionem antiquorum Patrum, nostramque, quae supra scripta est, non solum religiosis, sed etiam laicis, medicamentum esse, et desideramus, et cupimus; placuit ut eam etiam illustres ac magnifici [PL45.1790] viri, qui nobiscum ad praefatam festivitatem convenerunt, propria manu subscriberent.

BONIFACII II PAPAE EPISTOLA AD CAESARIUM ARELATENSEM, CUJUS ROGATU CONFIRMAT EA QUAE IN SYNODO ARAUSICANA II FUERUNT DEFINITA

Dilectissimo fratri CAESARIO, BONIFACIUS

1. Per filium nostrum Armenium presbyterum et abbatem, litteras tuae Fraternitatis accepimus, quas ad nos sub ea qua in Deo tenemur charitate direxeras: quibus credideras postulandum, ut id quod a beatae recordationis decessore nostro Papa Felice pro catholicae fidei poposceras firmitate, mea explicaretur instantia. Sed quia id voluntas superna disposuit, ut quod per nos ab illo speraveras, a nobis potius impetrares; petitioni tuae, quam laudabili fidei sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum. Indicas enim quod aliqui episcopi Galliarum, cum caetera jam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturae esse velint, non gratiae; et hominibus ex Adam, quod dici nefas est, in libero arbitrio remansisse, non etiam nunc in singulis misericordiae divinae largitate conferri: postulans ut pro ambiguitate tollenda, confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo, totiusque bonae voluntatis initium, juxta catholicam veritatem per praevenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirari, auctoritate Sedis apostolicae firmaremus.

2. Atque ideo, cum de hac re multi Patres, et prae caeteris beatae recordationis Augustinus episcopus, sed et majores nostri apostolicae Sedis antistites, ita ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius [PL45.1791] deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam venire de gratia: supersedendum duximus responsione multiplici; maxime cum secundum eas, quas ex Apostolo direxisti sententias, quibus dicit, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25); et alibi, Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini (Philipp. I, 29); evidenter appareat, fidem qua in Christo credimus, sicut et omnia bona, singulis hominibus ex dono supernae venire gratiae, non ex humanae potestate naturae. Quod etiam Fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, juxta fidem gaudemus sensisse catholicam: in his scilicet, in quibus uno, sicut indicasti, consensu definierunt fidem, qua in Christo credimus, gratia divinitatis praeveniente conferri; adjicientes etiam, nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei quis gratia aut velle, aut incipere, aut perficere possit, dicente ipso Salvatore nostro, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Certum est enim atque catholicum, quia in omnibus bonis quorum caput est fides, nolentes nos misericordia divina praeveniat, ut in fide duremus, sicut David propheta dicit, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11): et iterum, Misericordia mea cum ipso est (Psal. LXXXVIII, 25): et alibi, Misericordia ejus subsequitur me (Psal. XXII, 6). Similiter et beatus Paulus dicit, Aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 35 et 36). Unde nimis eos qui contra sentiunt, admiramur, usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis praegravari, ut ad Christum non credant Dei beneficio, sed naturae veniri; et ipsius naturae bonum, quod Adae peccato noscitur depravatum, auctorem nostrae fidei dicant magis esse quam Christum; nec intelligant se dominicae reclamare sententiae dicenti, Nemo venit ad me, nisi datum fuerit illi a Patre meo (Joan. VI, 44): sed et beato Paulo simul obsistere clamanti ad Hebraeos, Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum Christum (Hebr. XII, 1 et 2). Quae cum ita sint, invenire non possumus, quid ad credendum in Christo, sine Dei gratia, humanae deputent voluntati; cum Christus auctor consummatorque sit fidei.

3. Quapropter affectu congruo salutantes, supra scriptam confessionem vestram consentaneam catholicis Patrum regulis approbamus. Illos autem qui praecedente fide, caetera, sicut indicas, volunt gratiae deputare, sua professione constringimus, ut multo magis dono gratiae etiam fidem cogantur adscribere, praeter quam nihil est boni, quod secundum Deum quilibet valeat operari, sicut beatus Apostolus dicit, Omne quod ex fide non est, peccatum est (Rom. XIV, 23). Quod cum ita sit, aut nullum bonum gratiae deputabunt, si ei fidem subtrahere moliuntur; aut si quod bonum esse dicunt de gratia, ipsa necessario fides erit gratiae deputanda. Si enim nihil boni est sine fide, fides autem ipsa venire negetur ex gratia; nullum, quod absit, bonum erit gratiae deputandum. Ait enim Jacobus Apostolus, Omne donum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre [PL45.1792] luminum (Jacobi I, 17). Et ipsi fatentur, ut dicis, dona caetera donari per gratiam; ipsa autem bona fide subsistere non ambigunt. Universa ergo necessario fides erit gratiae deputanda, a qua bonum quod gratiae tribuunt, separare non possunt.

4. His itaque breviter assignatis, contra reliquas Pelagiani erroris ineptias, quas illa videtur epistola continere, quam a quodam tibi mandasti sacerdote transmissam, respondendum non duximus: quia speramus de misericordia divina, quod ita per ministerium tuae Fraternitatis atque doctrinam, in omnium, quos dissentire mandasti, dignabitur cordibus operari, ut ex hoc omnem bonam voluntatem non ex se, sed ex divina credant gratia proficisci, cum se senserint id jam velle defendere, quod nitebantur pertinaciter impugnare. Scriptum est enim, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX): et alibi, Scio quia non possum esse continens, nisi Deus dederit; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset donum (Sap. VIII, 21). Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data octavo kalendas februarias, Lampadio et Oreste, viris clarissimis, consulibus.

CYPRIANUS IN CAESARII VITA, LIB. 1, N. 35

Multi quidem aemuli surrexerunt, qui ejus resisterent doctrinae de gratia. Sed o felicitas aemulanda! Etenim susurris et mala interpretatione quorumdam oboritur in Galliarum partibus contra praedicationem hominis Dei frustra sinistra suspicio. Ob hoc antistites Christi ultra Iseram consistentes charitatis amore collecti in Valentina civitate conveniunt. Ubi etiam beatus Caesarius, infirmitatis solitae causa, sicut disposuerat, properare non potuit. Misit tamen praestantissimos viros de episcopis, cum presbyteris et diaconibus. Inter quos etiam sanctus Cyprianus Tolonensis antistes magnus et clarus enituit, omnia quae dicebat de divinis utique Scripturis firmans, et de antiquissimis Patrum institutionibus probans, nihil per se in divinis profectibus quemquam arripere posse, nisi fuerit primitus Dei gratia praeveniente vocatus. Sed dum suam justitiam quaerebant statuere, justitiae Dei non erant subjecti: non reminiscentes Dominum dixisse, Sine me nihil potestis facere; et, Ego vos elegi, non vos me (Joan. XV, 5, 16); et, Nemo habet quidquam, nisi illi datum fuerit desuper (Id. III, 23); et apostolum Paulum, Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10); et alium, Omne datum optimum desursum est (Jacobi I, 17); et prophetam, Gratiam et gloriam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12). Et quod tunc vere liberum homo resumet arbitrium, cum fuerit Christi liberatione redemptus, sub qua absolutione valeat consequi perfectionis effectum. Quorum intentionibus homo Dei dedit veram et evidentem ex traditione apostolica rationem. Nam et beatae memoriae Bonifacius Romanae Ecclesiae papa eadem colluctatione comperta, calcata intentione jurgantium, prosecutionem sancti Caesarii apostolica auctoritate firmavit. Ita, donante Christo, paulatim Ecclesiarum antistites receperunt quod optaverat diabolus repentina animositate cessare.

Appendicis PARS TERTIA. PROSPERI AQUITANI PRO AUGUSTINO CONTRA INIQUOS DOCTRINAE ILLIUS DE GRATIA ET PRAEDESTINATIONE REPREHENSORES OPUSCULA APOLOGETICA EXHIBENTUR, NECNON EJUSDEM PROSPERI LIBER SENTENTIARUM EX AUGUSTINO

PROSPERI AQUITANI AD RUFINUM EPISTOLA DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO

Domino fratri dilectissimo in Christo, et merito venerabili RUFINO, PROSPER aeternam salutem dicit

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1762-1792 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22