Ex Hieronymi epistola ad Ctesiphontem

1. Non audacter, ut falso putas, sed amanter studioseque fecisti, ut novam mihi ex veteri mitteres quaestionem, quae ante litteras tuas plerosque in Oriente decepit, ut per simulatam humilitatem superbiam discerent, et dicerent cum diabolo, In coelum ascendam, supra coeli sidera ponam thronum meum, ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14). Quae enim potest admissa major esse temeritas, quam Dei sibi, non dicam similitudinem, sed aequalitatem vindicare, et brevi sententia omnium haereticorum venena complecti, quae de philosophorum, et maxime Pythagorae et Zenonis principis Stoicorum fonte manarunt? Illi enim quae Graeci appellant πάθη, nos perturbationes possumus dicere, aegritudinem videlicet et gaudium, spem et metum, quorum duo praesentia, et duo futura sunt, asserunt exstirpari posse de mentibus, et nullam fibram radicemque vitiorum in homine omnino residere, meditatione et assidua exercitatione virtutum, etc. Pulchre quidam nostrorum ait: Philosophi patriarchae haereticorum, Ecclesiae puritatem perversa maculavere doctrina (Tertullianus, libro contra Hermogenem, et libro de Anima): ut nesciant illud dictum de humana fragilitate, Quid gloriaris, terra et cinis (Eccli. X, 9)? praesertim cum illud quidem Apostolus dicat, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et ducentem me in captivitatem; et iterum, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod nolo, id operor (Rom. VII, 23, 19). Si quod non vult operatur, quomodo stare potest hoc quod dicitur, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Qua ratione potest esse quod velit, cum Apostolus asserat, se quod cupiat implere non posse? Cumque ab eis quaerimus, qui sint illi quos absque peccato putent; nova stropha eludere cupiunt veritatem, se non eos dicere qui sint vel fuerint, sed qui esse possint, etc. David dicit, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7), etc. Et in alio psalmo, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Quod testimonium sub nomine pietatis nova argumentatione eludunt: aiunt enim ad comparationem Dei nullum esse perfectum, etc.

[PL45.1693] 2. Nihil novi asserunt, qui in hujuscemodi applaudentes sibi perfidia simplices quidem et indoctos decipiunt, sed ecclesiasticos viros, qui in lege Dei die ac nocte meditantur, decipere non valent. Pudeat ergo eos principum et sociorum suorum, qui aiunt, Posse nominem sine peccato esse, si velit, quod Graeci dicunt ἀναμάρτητον. Et quia hoc Ecclesiarum per Orientem aures ferre non possunt, simulant se, sine peccato quidem dicere, sed ἀναμάρτητον dicere non audere: quasi aliud sit sine peccato, aliud ἀναμάρτητον, et non graecum sermonem, qui apud illos compositus est, duobus verbis sermo latinus expresserit. Si absque peccato dicis, et ἀναράρτητον dicere te diffiteris, damna eos ergo qui ἀναμάρτητον praedicant. Sed non facis. Nosti enim quid intrinsecus discipulos tuos doceas, aliud ore commemorans, et aliud celans conscientia; nobisque alienis et indoctis loqueris per parabolas, tuis autem mysteria confiteris; et hoc juxta Scripturam te facere jactas, quia dictum est, Turbis Jesus in parabolis loquebatur; et ad discipulos in domo dicit, Vobis datum est scire mysteria regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII, 10 et 11). Sed, ut dicere coeperam, exponam breviter principum et sociorum tuorum nomina, ut animadvertas qualium consortio gloriaris. Manichaeus Electos suos, quos inter apsidas Platonis in coelestibus collocat, dicit omni carere peccato, nec si velint posse peccare. Ad tanta enim eos virtutum culmina transcendisse, ut carnis operibus illudant Priscillianus in Hispania pars Manichaei, de turpitudine cujus te discipuli diligunt plurimum, verbum perfectionis et scientiae sibi temere vindicantes, etc. Unde et vos asseritis, Eos qui absque legis scientia sint, peccata vitare non posse: etc. Evagrius Iberita, etc., edidit librum et sententias περὶ ἀπαθείας, quam nos impassibilitatem vel imperturbationem possumus dicere, etc. Hujus libros per Orientem graecos, et interpretante discipulo ejus Rufino latinos plerique in Occidente lectitant, etc. Vis adhuc et alium nosse tui erroris principem? Doctrina tua Origenis ramusculus est, etc. Nec erubescas de societate talium, renuens eorum nomina quorum blasphemiis jungeris. Joviniani secunda quaestio, tui ingenii disciplina est. Quidquid illi responsum est, tibi responsum credito, etc.

3. Illud vero quod ad decipiendos homines quosque postea huic sententiae coaptarunt, »Non absque Dei gratia,« cum prima legentes fronte decipiat, introspectum et diligentissime ventilatum, decipere non potest. »Ita« enim »Dei gratiam« ponunt, »ut non per singula opera ejus nitamur et regamur auxilio, sed ad liberum referant arbitrium, et ad praecepta legis:« ponentes illud Isaïae, Legem enim in adjutorium dedit eis Deus (Isai. VIII, 20, sec. LXX); ut in eo Deo referendae sint gratiae, quod tales nos condiderit, qui nostro arbitrio possimus et eligere bona et vitare mala. Et non intelligunt ista dicentes, quod per os eorum intolerabilem blasphemiam diabolus sibilet, etc. Unus discipulorum ejus, imo jam magister et totius ductor exercitus, et contra Apostolum vas perditionis, per soloecismorum, et non, ut sui jactitant, syllogismorum, spineta decurrens, sic philosophatur et disputat: Si nihil ago absque Dei auxilio, et per singula opera ejus est omne quod gessero; ergo non ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium; frustraque dedit arbitrii potestatem, quam implere non possum, nisi ipse me semper adjuverit. Destruitur enim voluntas, quae alterius ope indiget. Sed liberum dedit arbitrium Deus, quod aliter liberum non erit, nisi fecero quod voluero. Ac per hoc, aut utor semel potestate quae mihi data est, ut liberum servetur arbitrium: aut si alterius ope indigeo, libertas in me arbitrii destruetur. Qui haec [PL45.1694] dicit, quam non excedit blasphemiam? quae haereticorum venena non superat? Asserunt se per arbitrii libertatem nequaquam ultra necessarium habere Deum, etc.

4. Quod autem sursum deorsum jactitant, Liberum a nobis arbitrium destrui: audiant e contrario, eos arbitrii libertatem destruere, qui male eo abutuntur adversum beneficium largitoris, etc. Audite, quaeso, audite sacrilegum. Si, inquit, voluero curbare digitum, movere manum, sedere, stare, ambulare, discurrere, sputa jacere, duobus digitulis narium purgamenta decutere, relevare alvum, urinam digerere; semper mihi auxilium Dei erit necessarium? etc. Injuriam tibi fieri putas et destrui arbitrii libertatem, si ad Deum semper auctorem recurras, si ex illius pendeas voluntate, et dicas, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15)? Unde et audes lingua proferre temeraria, Unumquemque suo arbitrio regi. Si suo regitur arbitrio, ubi est auxilium Dei? si Christo rectore non indiget, quomodo scribit Jeremias, Non est in homine via ejus (Jerem. X, 23); et, A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23)?

5. Facilia dicis Dei esse mandata. Et tamen nullum proferre potes, qui universa compleverit, etc. Soletis et hoc dicere: Aut possibilia esse mandata, et recte a Deo data; aut impossibilia, et non in iis esse culpam qui accepere mandata, sed in eo qui dedit impossibilia. Numquid praecepit mihi Deus, ut essem quod Deus est; ut nihil inter me esset et Dominum creatorem, ut major essem Angelorum fastigio, ut haberem quod Angeli non habent? De illo scriptum est quasi proprium, Qui peccatum non fecit (I Petr. II, 22), etc. Alioquin per se tua sententia destruetur. Asseris, Posse hominem esse sine peccato, si velit: et post gravissimum somnum ad decipiendas rudes animas frustra conaris adjungere, non absque Dei gratia. Si enim semel per se homo potest esse sine peccato, quid necessaria est Dei gratia? Sin autem sine illius gratia nihil potest facere, quid necesse fuit dicere posse quod non potest? Potest, inquit, esse sine peccato, potest esse perfectus, si voluerit. Quis enim Christianorum non vult esse sine peccato? aut quis perfectionem recusat? etc. Possibilia, inquit, mandata dedit Deus. Et quis hoc negat? Sed quomodo haec intelligenda sit sententia, Vas electionis apertissime docet, etc.

6. Reclamabis et dices, Manichaeorum dogma nos sequi, et eorum qui de diversis naturis Ecclesiae bella concinnant, asserentium malam esse naturam qui immutari nullo modo possit. Et hoc non mihi, sed Apostolo imputa, qui novit aliud esse Deum, aliud hominem; aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. Caro enim desiderat contra spiritum, et spiritus contra carnem; et haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus, illa faciamus (Galat. V, 17). A me nunquam audies, malam esse naturam: sed quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso qui scripsit docente discamus, etc.

7. Frustra blasphemas, et ignorantium auribus ingeris, nos liberum arbitrium condemnare. Damnetur ille qui damnat. Caeterum nos ex eo differimus a brutis animalibus, quod liberi arbitrii conditi sumus: sed ipsum liberum, ut diximus, arbitrium Dei nititur auxilio, illiusque per singula ope indiget: quod vos non vultis; ut qui semel habet liberum arbitrium, Deo adjutore non egeat.

8. Illud quoque argumentum vestrum ferre quis possit? Dicitis his verbis: Aliud est esse, aliud esse posse. Esse non est in nostra positum potestate: esse autem posse generaliter dici; quod licet alius non fuerit, tamen possit esse qui esse voluerit. Rogo, quae est ista argumentatio, posse esse quod nunquam fuerit? etc.

9. Loquere quod credis, publice praedica quod secreto discipulis loqueris. Qui dicis te habere arbitrii libertatem, quare non libere quod sentis loqueris? Aliud audiunt cubiculorum tuorum secreta, aliud [PL45.1695] rostrorum populi: etenim vulgus indoctum non potest arcanorum tuorum onera sustentare, nec capere solidum cibum, quod infantiae lacte contentum est. Necdum scripsi, et comminaris mihi rescriptorum tuorum fulmina; ut scilicet hoc timore perterritus non audeam ora reserare: et non animadvertis, idcirco nos scribere, ut vos respondere cogamini, et aperte aliquando dicere, quod pro tempore, personis, et locis, vel loquimini, vel tacetis. Nolo vobis liberum esse negare quod semel scripseritis. Ecclesiae victoria est, vos aperte dicere quod sentitis. Aut enim idem responsuri estis, quod et nos loquimur; et nequaquam eritis adversarii, sed amici: aut si contraria nostro dogmati dixeritis, in eo vincemus, quod omnes cognoscent Ecclesiae quid sentiatis. Sententias vestras prodidisse, superasse est. Patet prima fronte blasphemia: non necesse habet convinci, quod sua statim professione blasphemum est, etc. Eunomiani, Ariani, Macedoniani, nominibus separati, impietate concordes, nullum nobis laborem faciunt: loquuntur enim quod sentiunt. Sola haec haeresis est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non metuit, magistrorum silentia profert rabies discipulorum: quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant; ut si placuerit auditoribus quod dixerint, referatur ad gloriam magistrorum; si displicuerit, culpa sit discipuli, non magistri, etc.

10. Nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur: adversus magistrum perversi dogmatis locuti sumus. Qui si iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur indicio, ampliora in vero certamine vulnera suscepturus, etc. Ergo, doctor egregie, aut defende quod locutus es, et sententiarum acumina astrue eloquio subsequenti; ne, quando tibi placuerit, neges quod locutus es: aut si certe errasti quasi homo, libere confitere, et discordantium inter se redde concordiam. In mentem tibi veniat, tunicam Salvatoris nec ac militibus fuisse conscissam. Fratrum inter se cernis jurgia: et rides atque laetaris, quod alii tuo nomine, alii Christi appellentur. Imitare Jonam, et dicito: Si propter me ista tempestas, tollite me et mittite in mare (Jonae I, 12), etc.

11. Quod autem in Scripturis sanctis justi appellantur, ut Zacharias, et Elisabeth, Job, Josaphat, et Josias, et multi quorum nominibus sacra Scriptura contexta est: quanquam in promisso opere plenius, si gratiam Dominus dederit, dicturus sim, tamen in praesenti epistola hoc breviter perstrinxisse sufficiat, quod justi appellentur, non quod omni vitio careant, sed ex majori parte virtutum, etc.

12. Illud quod te per sanctae et illustris domus conciliabulum precor atque commoneo, ne per unum, aut ut multum, tres homunculos suscipiant tantarum faeces haereseon, aut ut parum dicam, infamiam: ut ubi primum virtus et sanctitas laudabatur, ibi praesumptionis diabolicae et sordidissimae societatis turpitudo versetur. Sciantque qui hujuscemodi hominibus opes suggerunt, haereticorum multitudinem congregare, et Christi hostes facere, et enutrire adversarios ejus, frustraque aliud lingua praetendere, cum manu aliud sentire comprobetur.

DE PELAGIO

Hieronymus, in Praefatione libri 1 in Jeremiam

Nuper indoctus calumniator erupit, qui Commentarios meos in Epistolam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat. Nec intelligit, nimia stertens vecordia, leges commentariorum; in quibus multae diversorum ponuntur opiniones, vel tacitis, vel expressis auctorum nominibus; ut lectoris arbitrium sit, quid potissimum eligere debeat, decernere. Quanquam et in primo ejusdem operis libro praefatus sim, me vel propria vel aliena dicturum, et ipsos commentarios tam veterum scriptorum esse, quam nostros. Quod non videns praecursor ejus Grunnius, olim nisus [PL45.1696] est carpere. Cui duobus respondi libris, quae iste quasi sua profert, et alio jam calumniante purgata sunt: ut praeteream contra Jovinianum volumina, in quibus dolet virginitatem nuptiis, et nuptias digamiae, digamiam polygamiae esse praelatam. Nec recordatur stolidissimus et Scotorum pultibus praegravatus, nos in ipso dixisse opere: Non damno digamos, imo nec trigamos, et si fieri potest, octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem: quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est. Legat ejusdem operis apologiam, quam ante annos plurimos adversus magistrum ejus gaudens Roma suscepit: et tunc animadvertet alienis se vocibus blasphemare, et in tantum esse imperitum, ut ne maledicta quidem habeat propria, sed inimicorum etiam olim sepultorum contra nos utatur rabie.

Idem, in Praefatione libri 3 in Jeremiam

Non est passus diabolus, me optata quiete contentum, Scripturarum sanctarum explanationi insistere, et hominibus linguae meae, Hebraeorum Graecorumque eruditionem tradere: sed id agit diebus et noctibus, et aperte et per insidias, veris falsa miscendo, imo universa mendacia subdolo melle circumliniens; ut qui audit verborum dulcedinem, venena pectoris non formidet. Pacem pollicetur, ut graviora bella exerceat: ridet, ut mordeat: manum offert, ut ex improviso simplicem interficiat Abner. Nimirum hoc illud est quod et Apostolus loquebatur: Non enim ejus ignoramus astutias (II Cor. II, 11). Hic tacet, alibi criminatur; mittit in universum orbem epistolas biblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate venientem, malae conscientiae signum interpretatur: ipseque mutus, latrat per Albinum canem, grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possit saevire quam dentibus: habet enim progeniem Scoticae gentis, de Britannorum vicinia: qui juxta fabulas poetarum, instar Cerberi, spirituali percutiendus est clava, ut aeterno cum suo magistro Plutone silentio conticescat.

DE JEROSOLYMITANO CONVENTU IN CAUSA PELAGII PER JOANNEM EPISCOPUM HABITO IN FINE JULII, ANNO CHRISTI 415

1. Mihi necessitas est injuriam manifestare, quam passus sum; cunctis pateat quid fecerunt. Dei enim et voluntas et ordinatio est, ut malum quod per patientiam tolerabatur, necessarie proderetur, et per contentionem furoris eorum ipsis dignam mercedem quam oportuit erroris sui recipientibus, non solum pessimorum denotatio fieret dogmatum, sed corripiendarum manifestatio personarum. Patres enim et qui jam quieverunt martyres et concordes, Cyprianus, Hilarius, et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius, Augustinus, et Hieronymus, multa jam adversus hanc nefariam haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis probatissimis ediderunt; quanquam et haec venenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc viventes mortuos, mortuosque viventes. Nam Origenes et Priscillianus et Jovinianus olim apud se mortui, in his vivunt; et non solum vivunt, verum etiam loquuntur. Nunc vero Pelagius et Coelestius, si in his perseveraverint, viventes mortui: ecce adversus [PL45.1698] Ecclesiam, quod miserum est, et quod multo miserius est, in Ecclesia palam sibilant, impiique serpentes vibrantibus infecta linguis ora lambentes, dum sanctam et munitissimam sedem, cui subtiliter irrepsere obsident; cunctos fideles, ne ad illud firmissimum quondam in Sion refugium convolemus, exterrent. Fetor siquidem oris eorum longe lateque diffusum virus, omnium, quibus odor vitae in vitam erat, odorem vertit in mortem. Contra hunc serpentem suffocantemque halitum multa utique beatissimi, quos supra memoravimus, viri, et multifaria suaveolentia Scripturarum unguenta conficiunt, et ad reficienda aestuantium corda populorum, fragrantissimum thymiama cum oblatione orationis incendunt. Sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere, et contraria substituendo contrariis, infectum pestifero halitu aerem temperare, nisi ipsi in medium protrahantur proteranturque serpentes. Qui cum tuendi solius capitis causa reliquum concisioni atque injuriae corpus exponunt, nihil damni arbitrantur, ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas venenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur: nobis sufficere videtur, temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non movere, quasi ullus exhalationis fetidae finis sit, nisi auctore finito. Et inter haec illud Salomonis testimonium nunc occurrit: Unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor (Eccli. XXXIV, 28)? Stat etiam immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens; caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus, habens post se armigerum suum: qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat. Et non mirum est, si competenter hunc locum providens Scriptura pronuntiat, ubi ait, Philistiim stabant super montem ex hac parte (I Reg. XVII, 3). Ab Ecclesia siquidem haereseos impugnator expellitur, et nutriri in sinu Ecclesiae haereticus invenitur: et propter hoc per Spiritum sanctum inde Israel stare pronuntiatur, hinc hostis. Et hoc saepe. Nam et rex David usque ad impium filium pius pater ab Jerusalem deposito regis habitu fugatur: ubi protinus Absalon tyrannus ingreditur. Stat ergo Goliath, proh dolor! ex hac parte, id est, in Ecclesia: et non solum stat, verum et provocat; simulque per dies plurimos sanctum Israel manifesti timoris exprobrat.

2. Ne, quaeso, beatissimi sacerdotes, quisquam me arbitretur sub praetextu speciei Goliath, David nomine gloriari. Vos me participem certaminis vestri esse voluistis, ut auxiliator, non auctor accederem. Latebam siquidem in Bethlehem, ignotus, advena, pauper. Quid miser ego sic loquor, iterum forsitan jactantiae notandus? Quoniam quidem et ipse David, et talis, et inde processit. Latebam ergo in Bethlehem traditus a patre Augustino, ut timorem Domini discerem, sedens ad pedes Hieronymi: inde Jerusalem vobis accersientibus vocatus adveni. Dehinc in conventum vestrum una vobiscum, Joanne episcopo praecipiente, consedi. Illico a pusillitate mea postulastis universi, ut si quid super hac haeresi, quam Pelagius et Coelestius seminarunt, in Africa gestum esse cognoscerem, fideliter ac simpliciter indicarem. Exposui coronae vestrae breviter, ut potui, Coelestium jam ad honorem presbyterii subrepentem, apud Carthaginem plurimis episcopis judicantibus proditum, auditum, convictum, confessum, detestatumque ab Ecclesia, ex Africa profugisse: contra librum vero Pelagii beatum Augustinum, discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus, plenissime respondere. Exstare etiam in manibus meis epistolam supra memorati episcopi, quam nuper ad Siciliam ordinasset, in qua multas quaestiones haereticorum retulit: quam etiam ibidem ut legerem praecepistis; et legi. Ad haec Joannes [PL45.1699] episcopus, ut Pelagius coram intromitteretur expetiit. Cui et propter Paternitatis ipsius reverentiam, et propter actionis utilitatem, dum praesentem ab episcopo rectius crederetis confutandum, intromittendi conniventia praestita est. Intromissum Pelagium unanimiter omnes interrogastis, an haec quibus Augustinus episcopus respondisset, se docuisse cognosceret. Illico ille respondit: »Et quis est mihi Augustinus?« Cumque universi acclamarent, blasphemantem in episcopum, ex cujus ore Dominus universae Africae unitatis indulserit sanitatem, non solum a conventu illo, verum ab omni Ecclesia pellendum: episcopus Joannes illico cum, hominem videlicet laicum in consessu presbyterorum, reum haereseos manifestae in medio catholicorum sedere praecepit; et deinde ait, Augustinus ego sum: ut scilicet persona quasi praesentis assumpta, liberius ex auctoritate ejus qui laedebatur ignosceret, et dolentium animos temperaret. Cui mox a nobis dictum est: Si Augustini personam sumis, Augustini sequere sententiam. Tunc idem episcopus nobis omnibus ait: Haec quae leguntur, in alios dicta sunt, aut de Pelagio suggerendum putatis? In ipsum ergo Pelagium quid dicatis expromite. Ego autem vobis annuentibus dixi: Pelagius mihi dixit, docere se, »Hominem posse esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit.« Respondit Pelagius audientibus vobis: »Hoc et dixisse me et dicere, negare non possum.« Ego illico prosecutus sum: Hoc in Coelestio Africana synodus detestata est; hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat; hoc et beatus Hieronymus, cujus eloquium universus Occidens, sicut ros in vellus, exspectat (multi enim jam haeretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt), in epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit. Similiter et in libro quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione, confutat. Hoc est enim lubricum in ancistro draconem tenere, ne possit effugere (Job. XL, 19, sec. LXX).

3. Porro autem episcopus Joannes nihil horum audiens, a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos ipso judice fateremur. Responsum saepissime est ab universis: Nos accusatores hujus non sumus, sed quid fratres tui patres nostri senserint et decreverint super hac haeresi, quam nunc laicus vulgo praedicat, intimamus; ne Ecclesiam tuam praesertim, ad cujus sinum convolavimus, te ignorante conturbet. At ille cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem tentaret inducere, dicens quia ad Abraham dictum esset a Domino, Ambula coram me, et esto sine macula (Gen. XVII, 1); et Zachariam et Elisabeth pronuntiatos esse justos ambos ante Dominum, incedentes in omnibus justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6): quod quidem ab Origene dictum, ab eo proferri compluribus nobis notum erat. Cui responsum per me est: Nos filii Ecclesiae catholicae sumus; non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse audeamus, aut judices super judices. Patres quos universa per orbem Ecclesia probat, quorum communioni nos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreverunt: illis probantibus, nos obedire dignum est. Cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant? Ad quod ille diu disputans, et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis, quem saepissime viri primarii et religiosi Passerius et Avitus presbyteri et Dominus ex duce, vel prave interpretantem, vel plura supprimentem, vel alia ex aliis suggerentem confutaverunt; nostris, ut dixi, actionibus vel interpolatis plerumque vel tacitis: episcopus Joannes ait, Si sine adjutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat; nunc autem cum adjiciat, »Posse hominem esse sine peccato, non sine [PL45.1700] adjutorio Dei,« vos quid dicitis? An forte vos Dei adjutorium denegatis? Cui respondi ego: Testibus et testificantibus etiam nunc vobis et supra memoratis viris, anathema ei qui negat adjutorium Dei. Ego certe non nego: praecipue cum e contrario in haereticos confutarim. Deinde cum intellecto judice, et interprete prodito, clamaremus Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim Latinis magis partibus notam Latinis judicibus differendam: ac se pene impudenter ad judicandum, cum quidem nos accusatores non essemus, et unus esset suspectus, ingereret; dici a pluribus necessarium fuit, Non potest quisquam idem et haereticus esse, et advocatus, et judex. Multisque aliis actitatis, Joannes episcopus novissimam sententiam protulit, confirmans tandem postulationem intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium papam Romanum fratres et epistolae mitterentur, universi quod ille decerneret secuturi. Sed ut haereticus Pelagius imposito sibi eatenus silentio conticesceret, et ut nostri ab insultatione convicti Joannis confusique temperarent, universi in hanc sententiam consensimus: gratiarum actione celebrata, pace facta, et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus.

4. Nunc autem post dies quadraginta et septem, cum primo Encaeniorum die, ut solitus eram, quando aderam, ad obsequium Joannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. Ait enim mihi: Quare ad me venis, homo qui blasphemasti? Volens, ut credo, intelligi, Noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato (Isai. LXV, 5). At ego nihil mihi conscius, interrogavi quando aut quo audiente, aut cujusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit adscribi? Episcopus respondit: Ego te audivi dixisse, quia nec cum Dei adjutorio possit esse homo sine peccato. Ego quidem, beatissimi sacerdotes, sicut et vos testes estis, et universa fraternitas, et praeterea sancti viri qui huic testimonio amore veritatis assistunt, statim testificatus sum, dicens quia ejusmodi verbum, quod nunc a me dictum episcopus intenderit, nunquam de ore meo antea processisset: quanquam hanc incontinentiam miserae falsitatis ruminare saepius crebra expositione, non tam probasse me, quam alium videar prodidisse. Concedo enim, ut qualecumque dictum illud est dixerim, quomodo Latinum expers latinitatis Graecus audivit? Aut si audivit sacrilegum verbum, cur non statim coarguit blasphemantem, vel ut lenius ageret quasi incautum filium pius pater de cohibenda licentia periculosi sermonis admonuit? Sed contrario post plurimam magni temporis oblivionem ipse per se accusationem intulit, ipse testimonium perhibuit, ipse judicium promulgavit, omnium scelerum officia in suae personae auctoritatem suscipiens: praesertim evangelica lectione diligenter instructus, Dominum nostrum Jesum nisi testimonio principis non fuisse damnatum. Ex alio mihi latere fratres mei assistebant, ex alio falsi fratres. Deinde in consessu eodem, ex una mecum parte consederant Avitus et Vitalis presbyteri, ex alia nescio quis ignotus interpres, et deinde probati et saeculo et Deo viri Passerius presbyter et Dominus ex duce: qui ambo ut pro experientia ac fide sua adesse interpretes dignarentur, ipso conveniente episcopo Joanne a corona vestra conrogati deductique convenerant. Medius quoque vobis ipse fuit, quem in illa tunc circumstantia non minus audisse, quam vidisse mirandum est, quomodo sermo dimissus tantos adversarios, collegas, auditoresque praeterierit, et inscias aures gnari auditoris intraverit. Sed ego calore veritatis impulsus satis urgeor: excedo professionis modum. Concedendum est magis, ut interpres errasse dicendo, quam episcopus audiendo finxisse videatur, et nunc ad vicem mercedis [PL45.1701] quam haereticis praestitit exigendae, falsos in adjutorium sui testes quaerere.

PELAGII DOGMATA SUB CRITOBOLI NOMINE PROFERUNTUR, ET AB ATTICO CATHOLICORUM CAUSAM AGENTE DISCUTIUNTUR

ATTICUS. Dic mihi, Critobole, verum est quod a te scriptum audio, »Posse hominem sine peccato esse, si velit, et facilia Dei esse praecepta?«

CRITOBOLUS. Verum, etc. Dixi, hominem posse absque peccato esse, si velit: non ut quidam maledici calumniantur, absque Dei gratia, quod etiam cogitare sacrilegium est; sed simpliciter posse, si velit, ut subaudiatur, cum Dei gratia, etc. Qui Dei tollit gratiam, errat: quin potius arbitrandus est impius; cum Dei nutu omnia gubernentur, et hoc quod sumus et habemus appetitum propriae voluntatis, Dei conditoris sit beneficium. Ut enim liberum possideamus arbitrium, et vel ad bonam vel ad malam partem declinemus propria voluntate, ejus est gratiae, qui nos ad imaginem et similitudinem sui tales condidit.

ATT. Sed quaero, hoc ipsum quod Dei asseris gratiae, utrum ad conditionis referas beneficium, an in singulis rebus putes esse quas gerimus, etc.

CRIT. A me utrumque dicitur, ut et Dei gratiae sit quod tales conditi sumus, et per singula opera illius adminiculo fulciamur?

ATT. Male ergo sentiunt, qui per singulas res quas agimus, Dei auferunt adjutorium, etc.

CRIT. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio: ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jejunare, flere, ridere, et caetera istiusmodi, nisi Deus juverit, non poterimus, etc. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere.

ATT. Numquid sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum?

CRIT. Non tollitur Dei adjutorium, cum creaturae haec semel dati liberi arbitrii gratia conservetur. Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me juverit, nihil possum agere; nec pro bonis me juste operibus coronabit, nec affliget pro malis, sed in utroque suum vel recipiet vel damnabit auxilium, etc. Quomodo in caeteris creaturis conditionis ordo servatur: sic concessa semel liberi arbitrii potestate, nostrae voluntati omnia derelicta sunt, etc.

ATT. Dic mihi, si tibi videtur, hoc quod cum Dei adjutorio paulo ante dicebas, posse hominem non peccare, si velit, in perpetuum dicas, an ad tempus breve.

CRIT. Ego hoc assero, qui potest uno die abstinere a peccato, posse et altero; qui duobus, posse et tribus; qui tribus, posse et triginta, atque hoc ordine posse trecentis, et tribus millibus, et quamdiucumque se voluerit observare.

ATT. Quomodo cum velim et satis cupiam non peccare delinquo?

CRIT. Quia voluntas imperfecta est. Si enim vere velles, vere utique non peccares.

ATT. Ergo qui me arguis non vere cupere, sine peccato es, quia vere cupis?

CRIT. Quasi ego de me dicam quem peccatorem esse confiteor, et non de paucis et raris, si qui voluerint non peccare.

ATT. Quomodo igitur quod uterque volumus, uterque non possumus?

CRIT. Quia plene non volumus.

[PL45.1702] ATT. Da ergo qui majorum nostrorum plene voluerint, et potuerint.

CRIT. Hoc quidem non facile est ostendere. Neque enim quando dico, posse hominem sine peccato esse si velit, aliquos fuisse contendo: sed simpliciter, posse esse si velit. Aliud namque est esse posse, quod graece dicitur δύναμις, aliud est esse, quod ipsi appellant ἐνέργειαν. Possum esse medicus, sed interim non sum: possum esse faber, sed necdum didici. Quidquid igitur possum, licet necdum sim, tamen ero si voluero, etc. Oro te, hoc mihi respondeas: Possibilia Deus mandata dederit, an impossibilia? etc. Quando dicit [Dominus], Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21), ostendit, hominem, si voluerit et fecerit quae praecepta sunt, posse esse perfectum, etc. Nonne in his duobus testimoniis tibi imponetur silentium, in quibus Job et Zacharias Elisabethque laudantur? etc. Si [Job] verus Dei cultor est, et immaculatus ac sine crimine (Job I, 1); et [Zacharias et Elisabeth] qui ambulant in cunctis justificationibus Domini, justi sunt in conspectu ejus (Luc. I, 6); puto quod peccato careant, et nulla re indigeant, quae justitiam pertinet, etc. Quid respondebis ad illud exemplum quod ponit evangelista Joannes? Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. V, 18), etc. Moyses loquitur ad populum: Perfecti estote in conspectu Domini Dei vestri (Deut. XVIII, 13). Et Salvator ad Apostolos: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48). Aut enim possibile est audientibus facere quod Moyses et Dominus praeceperunt; aut si impossibile, non est culpa eorum qui obedire non possunt, sed ejus qui impossibilia praecepit, etc. Neque ego hominem Deo comparo, sed aliis hominibus, quorum collatione, qui studium dederit, potest esse perfectus. Ac per hoc, quando dicitur, Homo potest esse sine peccato, si voluerit; juxta mensuram hominis, non juxta Dei dicitur majestatem, cujus comparatione nulla creatura potest esse perfecta.

ATT. Et ego hoc sentio, nullam creaturam, secundum veram consummatamque justitiam, posse esse perfectam. Caeterum alium differre alio, et diversas esse in hominibus justitias, nihil dubium est, etc.

CRIT. Et quomodo, Attice, ad perfectionem divinus sermo provocat?

ATT. Hac ratione qua dixi, ut secundum vires nostras unusquisque quantum valuerit extendatur; si quo modo possit pervenire et comprehendere bravium supernae vocationis, etc. Quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et fragili carne circumdamur, imo mortali et corruptibili, beatos esse nos credimus, si in singulis virtutibus partibusque virtutum Deo subjecti sumus. Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, etc., tunc Deus erit omnia in omnibus; ut non sit tantum in Salomone sapientia, in David animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides, in Petro cui dictum est, Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15)? perfecta dilectio, in electionis Vase studium praedicandi, et in caeteris vel bina, vel terna; sed ut totus in cunctis sit, et omni virtutum choro sanctorum numerus glorietur, et sit Deus omnia in omnibus.

CRIT. Nullus ergo sanctorum, quamdiu in isto corpusculo est, cunctas potest habere virtutes? etc. Et quomodo legimus, Qui unam habuerit, omnes habere virtutes?

ATT. Participatione, non proprietate. Necesse est enim ut singuli excellant in quibusdam. Et tamen hoc quod legisse te dicis, ubi scriptum sit nescio.

CRIT. Ignoras hanc philosophorum esse sententiam?

[PL45.1703] ATT. Sed non Apostolorum. Neque enim curae mihi est quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat.

CRIT. Obsecro te, nonne Jacobus apostolus scribit, Qui in uno offenderit, esse omnium reum (Jacobi II, 10)? etc. Esto, ut nullus sanctorum omnes virtutes habeat: hoc certe dabis, in eo quod potest facere, si fecerit, esse perfectum.

ATT. Non tenes quid supra dixerim?

CRIT. Quidnam illud est?

ATT. Perfectum esse in eo quod fecit, et imperfectum in eo quod facere non potuit.

CRIT. Sed sicut perfectus est in eo quod fecit, quia facere voluit: ita et in eo per quod imperfectus est, quia non fecit, perfectum esse potuisse, si facere voluisset, etc. Nimius es in una atque eadem quaestione, ut persuadere coneris, hominem universa simul habere non posse, quasi aut inviderit, aut non potuerit Deus praestare imagini et similitudini suae, ut in omnibus suo respondeat Creatori, etc.

ATT. Nisi fallor, de possibilibus mandatis dilata responsio est. Pone igitur ut volueris.

CRIT. Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia. Si possibilia, in nostra est potestate ea facere si volumus: si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus quod implere non possumus. Ac per hoc, sive possibilia dedit Deus mandata, sive impossibilia, potest homo sine peccato esse, si velit, etc. Si non potest homo esse sine peccato, quomodo Judas scribit apostolus, Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos (Judae 24)? etc. Non dico, hominem esse sine peccato, quod tibi forsitan impossibile videatur; sed posse esse, si velit. Aliud est enim esse, aliud posse. Esse quaerit exemplum, posse ostendit imperii veritatem, etc.

ATT. Libet sententias tuas parumper discutere, ut intelligant sectatores tui, quam divinum in te mirentur ingenium. Dicis, »Sine peccato esse non posse, nisi qui scientiam legis habuerit:« per quod magnam partem Christianorum excludis a justitia; et qui praedicator es impeccantiae, omnes prope peccatores esse pronuntias, etc. Verum tu tantae es liberalitatis, ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut in alio loco scripseris, »Scientiam legis etiam feminas habere debere:« cum Apostolus dicat, tacendum esse mulieribus in ecclesia (I Tim. II, 12), etc. Nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi earum voce et canticis delecteris, Jungis enim et ponis in titulo, »Quod et feminae Deo psallere debeant.« Quis enim ignorat, psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? etc. Addis praeterea, »Servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper quod dulce et suave est debere proferre.« Et quasi alius sit servus Dei, alius doctor et sacerdos Ecclesiae, oblitus prioris sententiae ponis in alio titulo, »Sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes; ne pro iisdem rationem reddat, et eorum sanguis de suis manibus requiratur.« Nec semel dixisse contentus, idipsum replicas et inculcas: »Sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et eos qui eum audiunt perdat,« etc. Illud vero quod in alio ponis loco, »Omnes voluntate propria regi;« quis Christianorum possit audire? etc. Qua sententia temeritate aufers Dei omne praesidium: et quod in alio loco frustra conaris adjungere, »non absque Dei gratia,« quomodo sentire velis, ex hoc loco intelligitur, dum gratiam ejus non ad singula refers opera, sed ad conditionis ac [PL45.1704] legis et liberi arbitrii potestatem. Illud vero quod in consequenti ponis capitulo, »In die judicii iniquis et peccatoribus non parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos,« ferre quis possit, et interdicere te misericordiam Dei, et ante diem judicii de sententia judicis judicare, ut si voluerit iniquis et peccatoribus parcere, te praescribente non possit? Dicis enim: »Scriptum est in centesimo tertio Psalmo, Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint (Psal. CIII, 35). Et in Isaia, Comburentur iniqui et peccatores simul, et qui reliquerunt Dominum consummabuntur« (Isai. I, 28). Et non intelligis, comminationem Dei interdum sonare clementiam? Non enim dicit eos aeternis ignibus exurendos, sed a terra deficere et iniquos esse cessare, etc. Si autem Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit poenitentiam; quid ad nos, qui et diabolum et satellites ejus omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo; et Christianos, si in peccato praeventi fuerint salvandos esse post poenas? Jungis praeterea duo capitula inter se discrepantia, quae si vera sunt, os aperire non poteris, »Sapientiam et intellectum Scripturarum, nisi qui didicerit, scire non posse:« Et iterum, »Scientiam legis non usurpare debere indoctum,« etc. Nec hoc sufficit: sed repente mutaris in Stoicum, et de Zenonis nobis tonas supercilio, »Christianum illius debere esse patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat,« etc. Adjungis, »Gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrariam.« Quae sunt, rogo, inimicitiae contra Deum, si tunicam habuero mundiorem? si episcopus, presbyter, diaconus, et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste processerint? etc. Audiamus et caetera. »Inimicos ut proximos diligendos:« statimque oppressus gravissimo lethargo ponis ac dicis, »Inimico nunquam esse credendum;« quod sibi esse contrarium, etiam me silente, perspicuum est: etc. Addis praeterea, »Regnum coelorum etiam in Testamento Veteri repromitti;« ponisque testimonia de apocryphis: cum perspicuum sit regnum coelorum primum in Evangelio praedicari per Joannem Baptistam, et Dominum Salvatorem, et Apostolos, etc. Tu autem nos Manichaeos vocas, quia legi Evangelium praeferentes, in illa umbram, in hoc veritatem esse dicamus, etc. Centesimus titulus est, »Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit« (de quo abunde dictum est): cumque se imitatorem, imo expletorem operis beati martyris Cypriani scribentis ad Quirinum esse fateatur, non intelligit in eo opere ei dixisse contraria. Ille enim in quinquagesimo quarto titulo tertii libri ponit, »Neminem sine sorde et sine peccato esse,« etc. Tu e diverso asseris, »Posse hominem sine peccato esse,« etc. Atque ut hoc augeas, et magnitudinem tuae virtutis ostendas, quo scilicet de bono conscientiae thesauro eructuare credaris, ponis in titulo, »Ne leviter quidem esse peccandum.« Et quid sic hoc »leviter,« ne forte in opere te aliquis dixisse aestimaret, annectis, »Malum nec cogitandum.« Neque illius sententiae recordaris, Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14.) Cum Ecclesia etiam ea quae per ignorantiam delinquimus, et sola cogitatione peccamus, [PL45.1705] delicta esse fateatur, in tantum ut hostias pro errore jubeat offerri, etc.

CRIT. Obsecro te, nonne legisti, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28)? Non ergo solus aspectus et incentiva vitiorum reputantur in peccatum; sed et quibus tribuimus assensum. Aut enim vitare possumus malam cogitationem, et consequenter possumus carere peccato: aut si vitare non possumus, non reputatur in peccatum quod caveri non potest.

Ex dialogo Hieronymi contra Pelagianos secundo

CRITOBOLUS. Multa quidem de Scripturis sanctis memoriter copioseque dixisti, etc. Sed quid ad rem? His enim cunctis testimoniis videris hominum accusare naturam, ac per hoc invidiam referre ad Deum, si tales homines condidit, ut oblivione et ignorantia et peccato carere non possint. Ex quo perspicuum est, hominem posse, si voluerit, non peccare. Id enim fecit, quod vitare non potuit. Ubi autem aufertur possibilitas, aufertur et vitium. Nemo enim in eo condemnatur, quod facere non potuit, etc. Da testimonium novi Instrumenti ubi error et ignorantia et impossibilitas mandati teneatur in crimine.

CRIT. Protulisti testimonium quod pro me facit. Liberati ergo de corpore hujus mortis per gratiam Domini nostri Jesu Christi, nequaquam ultra peccare debemus.

ATT. Liberati quidem sumus Baptismo Salvatoris: sed mihi edissere quare dixerit, Video aliam legem in membris meis, etc. Audi eumdem apostolum apertissime praedicantem: Quod enim operor non cognosco: non enim quod volo, hoc operor; sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 22-25, 15), etc.

CRIT. Miror te hominem prudentem sic intelligere Apostolum, ut eum ex persona sua, et non ex aliorum haec dicere sentias, etc. Ergo non ex sua persona haec dicit, sed ex persona generis humani, quae vitiis subjacet ob carnis fragilitatem, etc., ex persona peccatoris.

ATT. Et quis tibi hoc concedet, ut ex persona peccatoris haec loquatur Apostolus? etc.

CRIT. Saltem hoc mihi concedes, justos in Scripturis plurimos appellari.

ATT. Non solum plurimos, sed et innumerabiles.

CRIT. Si innumerabiles justi sunt, et hoc negari non potest; quid mali locutus sum, posse hominem sine peccato esse si velit? etc.

ATT. Justos esse concedo; sine omni autem omnino peccato, non assentior. Etenim absque vitio, quod graece dicitur κακία, hominem posse esse aio: ἀναμάρτητον, id est, sine peccato esse nego. Id enim soli Deo competit, omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia Dei, Scriptura dicente, Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII, 5), etc. Ridiculam illam expositionem Demosthenis vestri, »non dixisse Job, Quis erit mundus a peccato? sed, Quis mundus a sorde« (Job XIV, 4, sec. LXX)? praetereo: qua probare conatur, »sordes pannorum significari in infantia, non vitia peccatorum.« Aut certe si non sic intelligit, dicite vos quid sentiat. Tam enim involutus dictor est, et nimio verborum squalore coopertus, ut suspicionem magis quam intelligentiam lectori praebeat, etc. Responde, quaeso, ubi sunt facilia mandata? Nolite, inquit, esse solliciti [PL45.1706] de crastino, etc. (Matth. VI, 34). Vos de crastino non cogitatis, et instar avium praesentibus contenti estis? quorum epistolae biblinae volitant trans flumina Aethiopiae, ut inter simias et pavos nova de Ophir Salomoni dona mittantur, etc. Jesus filius Josedech, quod interpretatur Justus Domini, sacerdos magnus, indutus describitur vestibus sordidis, etc.; diciturque ad eum post pugnam atque victoriam, Auferte vestimenta sordida ab eo; et, Ecce abstuli a te iniquitatem tuam (Zach. III, 3, 4). Et haeres Joviniani loquitur: »Sine omni omnino peccato sum, sordida vestimenta non habeo, proprio regor arbitrio, major Apostolo sum. Ille facit quod non vult, et quod vult non facit: ego facio quod volo, et quod nolo non facio. Praeparata sunt mihi regna coelorum: imo ipse ea mihi meis virtutibus praeparavi. In quo Adam tenetur obnoxius, et alii qui reos se putant in similitudinem praevaricationis Adae, ego solus cum mea caterva non teneor. Alii clausis cellulis et feminas non videntes, quia miseri sunt et verba mea non audiunt, torquentur desideriis: ego etiamsi mulierum valler agminibus, nullam habeo concupiscentiam. De me enim dictum est, Lapides sancti volvuntur super terram (Id. IX, 16, sec. LXX). Et idcirco non sentio, quia liberi arbitrii potestate Christi tropaea circumfero,« etc. Illud autem quod Daniel in oratione sua loquitur, Peccavimus, inique egimus, injuste gessimus, et recessimus a mandatis et justitiis tuis, et caetera istiusmodi, soletis dicere, »quod et Daniel et omnes prophetae, non pro se qui sancti erant, sed ex persona populi sint locuti.« Adversus quam opinionem ipse respondebit et dicet, Cum adhuc orarem, et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel (Dan. IX, 5, 20), etc. Quaeris »ubi Abel, ubi Enoch, ubi Jesus filius Nave, ubi Elisaeus caeterique sanctorum peccaverint.« Non necesse est nodum in scirpo quaerere: utinam possem et manifesta reticere peccata, etc.

Ex dialogo ejusdem tertio

CRITOBOLUS. Certe hoc fateberis, eos qui Christi Baptisma consecuti sunt, non habere peccatum: et si absque peccato sunt, justos esse: cumque semel justi fuerint, si egerint sollicite, posse in sempiternum justitiam custodire, ac per hoc omne vitare peccatum.

ATTICUS. Non erubescis, explosam atque damnatam Joviniani sententiam loqui? Et ille enim bis testimoniis tuisque nititur argumentis: imo tu illius inventa sectaris, in Oriente docere desiderans, quae olim Romae, et dudum in Africa condemnata sunt, etc.

CRIT. Frustra ergo dantur praecepta, si ea implere non possumus, etc. Argumentare ut libet, nunquam mihi liberum extorquebis arbitrium, quod semel concessit Deus; nec valebis auferre, quod mihi tribuit posse si voluero, etc. Omnis disputatio tua illuc delabitur, ut naturam accuses, et culpam referas ad Deum, qui talem condidit, etc. Hoc doleo, cur viri ecclesiastici, et qui magistrorum sibi usurpant vocabulum, tollant liberum arbitrium, quo sublato Manichaei secta construitur, etc.

ATT. Hoc longa disputatione conclusum est, ut gratia sua Dominus, qua nobis liberum concessit arbitrium, in singulis operibus juvet atque sustentet, etc.

CRIT. Ergo si non fecimus quod praecepit, aut voluit nos adjuvare Deus, aut noluit. Si voluit et adjuvit, et tamen fecimus quod noluimus, non nos, sed ille superatus est. Sin autem noluit adjuvare, non est culpa ejus qui voluit facere, sed illius qui adjuvare potuit, et noluit facere.

ATT. Non intelligis dilemma tuum in grande blasphemiarum decidere barathrum, ut ex utraque parte aut invalidus sit Deus aut invidus, et non tantum ei laudis sit quod bonorum auctor est et adjutor, quantum vituperationis quod mala non coercuit? etc.

CRIT. Tota argumentatio tua huc tendit, ut quod [PL45.1707] Graeci dicunt αὐτεξούσιον, et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo tribuas, re auferas. Tu enim auctorem peccatorum facis Deum, dum asseris nihil hominem per se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur omne quod facimus, etc.

ATT. Hoc modo etiamsi ipse non adjuvat, tamen juxta te auctor erit malorum; quia potuit prohibere, et non prohibuit, etc.

CRIT. Apparet disputationem tuam non ex fontibus veritatis et christiana simplicitate, sed ex philosophorum minutiis et arte descendere.

ATT. Vis igitur me Scripturarum uti rursum testimoniis? Et quomodo jactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae posse et problematibus respondere? etc.

CRIT. Esto, ut nullus potuerit omne vitare peccatum in pueritia, adolescentia, juventute: numquid negare potes plurimos justos et sanctos viros post vitia omni se ad virtutes animo contulisse, et per has caruisse peccato? etc. Et quare in Scripturis sanctis ad perfectam justitiam provocamur? etc.

ATT. Si immaculatus est ille atque perfectus qui adhuc ambulat in via et graditur in lege, quid plus habebit ille qui ad terminum viae legisque pervenerit? etc. Audire meremini cum Corinthiis: Jam perfecti estis, jam divites facti estis, etc. De hoc superbiae tumore et illa orandi prorumpit audacia, qua scribens ad viduam quomodo sancti debeant orare pronuntias. »Ille enim,« inquis, »ad Deum merito extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere, Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude et injuria et rapina, quas ad te expando manus; quam justa, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo.« Christiani haec est, an Pharisaei superbientis oratio? etc. Eidem adulans viduae non erubescis dicere, pietatem quae nusquam reperiatur in terra, et veritatem quae ubique peregrina sit, in illa potissimum commorari, etc. Laudasque eam Dei vocibus, et dicis: »O te felicem nimium, o beatam, si justitia quae esse jam nonnisi in coelo creditur apud te solam inveniatur in terris!« Docere est hoc, an occidere? etc. Quae duo capitula orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis, non esse tua: cum perspicue in eis stili tui splendor eluceat, et tanta sit venustas eloquii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri. O te felicem, cujus praeter discipulos nemo describit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed alienum esse contendas! Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem sermonis tui possit imitari? etc.

CRIT. Oro te, quid infantuli peccaverunt? Nec conscientia eis delicti imputari potest, nec ignorantia; qui juxta Jonam prophetam, manum dexteram nesciunt et sinistram (Jonae IV, 11). Peccare non possunt, et possunt perire? Genua labant, vagitus verba non explicant, balbutiens lingua videtur, et aeterni cruciatus miseris praeparantur!

ATT. Nimium disertus esse coepisti, ut non dicam eloquens, postquam discipuli tui versi sunt in magistros, etc. Noli igitur mihi oratorum et non tuis floribus ludere, etc.

CRIT. Concede mihi, saltem eos esse absque peccato, qui peccare non possunt.

ATT. Concedam, si in Christo fuerint baptizati, etc.

CRIT. Cogis me ut ad invidiosum illud veniam, et dicam tibi, Quid enim peccaverunt? ut statim in me populorum lapides conjicias, et quem viribus non potes, voluntate interficias, etc. Si nos scitis haereticos, cur non accusatis?

ATT. Quia Apostolus me docet, haereticum post unam et secundam correptionem devitare (Tit. III, 10), non accusare, etc.

CRIT. Dic, quaeso, et me omni libera quaestione, quare infantuli baptizentur.

ATT. Ut eis peccata in Baptismate dimittantur, etc. Scripsit dudum vir sanctus et eloquens episcopus [PL45.1708] Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis Heraclianae ab haereticis innocens caesus est, duos libros de infantibus baptizandis contra haeresem vestram, per quam vultis asserere, »Baptizari infantes, non in remissionem peccatorum, sed in regna coelorum; juxta illud quod scriptum est in Evangelio, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest intrare in regna coelorum.« Tertium quoque ad eumdem Marcellinum, contra eos qui dicunt (id est vos), »Posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia.« Et quartum nuper ad Hilarium contra doctrinam tuam multa perversa fingentem. Alios quoque specialiter tuo nomine cudere dicitur, qui nondum in nostras venere manus. Unde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi illud Horatii, »In silvam ne ligna feras« (Satirarum libro 1, sat. 10, vers. 34). Aut enim eadem diceremus ex superfluo: aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora.

DE PALAESTINA SYNODO APUD DIOSPOLIM IN CAUSA PELAGII CELEBRATA MENSE DECEMBRI, ANNO CHRISTI 415

Augustinus, in libro 2 Retractationum, cap. 47

In Oriente, hoc est in Syria Palaestina, Pelagius a quibusdam catholicis fratribus ad episcopalia Gesta perductus, eisque absentibus qui de illo libellum dederant, quoniam ad diem synodi non potuerunt occurrere, ab episcopis quatuordecim auditus est, ubi eum dogmata ipsa damnantem, quae inimica gratiae Dei adversus eum de libello legebantur, catholicum pronuntiarunt.

Idem, in libro de Gestis Pelagii, nn. 2, 5

Denique in his quae de libello quem dederant sancti fratres Heros et Lazarus, qui propter gravem (sicut postea probabilius comperimus) unius eorum aegritudinem, praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt objecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam scribit, »Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit.« Quo recitato Synodus dixit: »Tu hoc edidisti, Pelagi?« At ille respondit: »Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt: non dixi, non posse peccare qui scientiam legis habuerit; sed adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est, Legem in adjutorium dedit illis« (Isai. VIII, 20, sec. LXX). Hoc audito Synodus dixit: »Non sunt aliena ab Ecclesia quae dicta sunt a Pelagio.« Legatur aliud capitulum. Et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium, »Omnes voluntate propria regi, etc.

Idem, in libro contra Julianum primo, n. 19

Habemus alios orientales episcopos quatuordecim, Eulogium, Joannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium, Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium, Chromatium, Jovinum, Eleutherium, Clematium, quos in uno loco simul inventos in istum concessum introducere valeamus; illos ipsos qui Pelagio [PL45.1709] judices praesederunt, eumque ut homines, nullo ex altera parte urgente adversario putantes catholicum, tanquam catholicum pronuntiarunt. Nisi enim in eorum conspectu audituque damnasset eos qui dicunt, »quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante peccatum; et infantes etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam;« nullo modo inde nisi damnatus exisset.

SCRIPTIO CONTRA PELAGII ERRORES, EX AUGUSTINI EPISTOLA 186, NN. 31-33, AD PAULINUM, DECERPTA

Necnon a Nicolao Carbachio ex Moguntiensi Ms. anno 1523, postque a Jacobo Sirmondo vulgata ex Corbeiensi codice, ubi exstat sub hocce titulo CAPITULA EXCERPTA EX GESTIS HABITIS CONTRA PELAGIUM HAERETICUM, et alia de libellis ejus, quae in PALAESTINA SYNODO sibi objecta ipse damnare compulsus est.

Quod ad Jerusalem nolentem colligi filios suos Dominus clamabat, hoc nos clamamus adversus eos qui filios Ecclesiae colligi nolunt; nec saltem post judicium quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est, corriguntur; de quo damnatus exisset, nisi objecta sibi contra gratiam Dei dicta, quae obscurare non potuit, ipse damnasset.

Praeter illa enim quae quomodo potuit, ausus est qualicumque ratione defendere, objecta sunt quaedam, quae nisi remota omni tergi versatione anathematizasset, ipse anathema factus esset. Objectum est enim eum dicere: »1 Adam mortalem factum, qui sive peccasset, sive non peccasset, moriturus esset. 2 Et quod peccatum ejus ipsum solum laeserit, et non genus humanum. 3 Et quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. 4 Et quod neque per mortem vel per praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. 5 Et infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam. 6 Et divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, nec eos habere posse regnum Dei. 7 Et gratiam Dei atque adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina. 8 Et Dei gratiam secundum merita nostra dari. 9 Et filios Dei non posse vocari, nisi omni modo absque peccato fuerint effecti. 10 Et non esse liberum arbitrium, si Dei indiget auxilio; quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid aut non facere. 11 Et victoriam nostram non ex Dei adjutorio esse, sed ex libero arbitrio. 12 Et quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per poenitentiam fuerint digni misericordia.«

Haec omnia Pelagius sic anathematizavit, quod satis Gesta ipsa testantur, ut nihil ad ea quoquo modo defendenda disputationis attulerit; unde fit consequens, ut quisquis sequitur illius episcopalis auctoritatem judicii et ipsius Pelagii confessionem, haec tenere debeat, quae semper tenuit catholica Ecclesia: 1 Quod Adam, nisi peccasset, non fuisset moriturus. 2 Quod peccatum ejus non ipsum solum laeserit, sed et genus humanum 3 Quod infantes nuper nati non sint in illo statu, in quo Adam fuit ante praevaricationem. 4 Ut ad ipsos pertineat etiam quod beatus ait Apostolus: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificantur (I Cor. XV, 21, 22. 5 Unde fit ut infantes non baptizati, non solum regnum coelorum, verum etiam vitam aeternam habere non possint. 6 Ut confiteatur etiam divites baptizatos, etiamsi divitiis suis non careant, et sint tales quales ad Timotheum describit Apostolus dicens, Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, [PL45.1710] thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19): non eos regno Dei posse privari. 7 Ut fateatur gratiam Dei et adjutorium etiam ad singulos actus dari. 8 Eamque non dari secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est, gratis data, per ejus misericordiam qui dixit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero (Rom. IX, 15). 9 Ut fateatur filios Dei vocari posse illos qui quotidie dicunt, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): quod utique non veraciter dicerent, si essent omnino absque peccato. 10 Ut fateatur esse liberum arbitrium, etiamsi divino indiget auxilio. 11 Ut fateatur, quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamvis et illic habeamus propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex adjutorio Dei nostram provenire victoriam. Non enim aliter verum erit quod Apostolus ait: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). 12 Ut fateatur secundum gratiam et misericordiam Dei veniam poenitentibus dari, non secundum merita eorum; quandoquidem etiam ipsam poenitentiam donum Dei dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam, Ne forte det illis Deus paenitentiam (II Tim. II, 25). Haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus, si quis in auctoritatem catholicam et in ipsius Pelagii expressa ecclesiasticis gestis verba consentit. Neque enim illa, quae his sunt contraria, veraciter anathematizata esse credendum est, nisi haec quibus sunt contraria, fide et corde teneantur, et aperta confessione promantur.

DE CATHOLICORUM QUI SUB CURA HIERONYMI VIVEBANT VEXATIONE INCREDIBILI, A PELAGII FAUTORIBUS, POST ILLIUS IN JUDICIO PALAESTINO DAMNATIONEM FACTA

Augustinus, in fine libri de Gestis Pelagii, n. 66

De his autem quae post hoc judicium ibi a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversum perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi et ancillae ad curam sancti Hieronymi presbyteri pertinentes, sceleratissima caede afficerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum incenderentur, vix ispum ab hoc impetu atque incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur; tacendum nobis potius video, et exspectandum quid illic fratres nostri episcopi de his tantis malis agendum existiment, a quibus eos dissimulare posse, quis credat? Impia quippe dogmata hujuscemodi hominum a quibuslibet Catholicis, etiam qui ab illis terris longe absunt, redarguenda sunt; ne ubicumque nocere possint, quo pervenire potuerint: impia vero facta, quorum coercitio ad episcopalem pertinet disciplinam, ubi committuntur, ibi potissimum a praesentibus vel in proximo constitutis, diligentia pastorali et pia severitate plectenda sunt.

DE EADEM, UT CREDITUR, VEXATIONE CATHOLICORUM A PELAGIANIS

Innocentius papa, Joanni episcopo Jerosolymitano

Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae dementiae, generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis Ecclesiae tuae perpetrasse diabolum: nomen enim hominis, causamque reticuerunt. Quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodire Germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid hujusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tua lacessit negligentia admittere in gregem Domini, et tales agnas incendio, armis et persecutionibus nudas, debiles, post suorum caedes et mortes vix vivere audivimus. Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa: [PL45.1711] in te, inquam; prorsus enim sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in Ecclesia fuisse completum. Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia vel consolationes? Cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas. Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. Vide, frater, antiqui hostis insidias; et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur; ne jus ecclesiasticum de labefactatis causis eum qui non defenderit, praestare compellat.

Idem, Hieronymo presbytero

Nunquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus: et ideo haereticorum correptiones primum fieri jubet (Tit. III, 9, 10), magisque diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur, quod cavendum est; sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita quatit viscera nostra, ut ratio non tractandi consulendique sit; primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate quisque injuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, qui exspectat beatitudinem, multis saepe narrastis, et tuae verbis praedicationis bene memorem commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem Sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinavimus: sed in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut judices competentes tribuam; aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime: tamen episcopo fratri meo Joanni scripsi, ut circumspectius agat, ne quid circa Ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale praevidere et propellere ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi fit et postea molestissimum.

SYNODI CARTHAGINENSIS, CONTRA PELAGII AC COELESTII ERRORES AB EPISCOPIS PLUS SEXAGINTA NOVEM, AURELIO, NUMIDIO, ETC., CELEBRATAE, EPISTOLA AD INNOCENTIUM SCRIPTA ANNO 416

1. Cum ex more ad Carthaginensem Ecclesiam solemniter venissemus, atque ex diversis causis congregata ex nobis synodus haberetur, compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit, Herotis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam. His ergo lectis Pelagium et Coelestium auctores argui nefarii prorsus et ab omnibus nobis anathemandi erroris advertimus. Unde factum est, ut recensendum peteremus, quid ante ferme quinquennium super Coelestii nomine hic apud Carthaginem fuerit agitatum. Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit Sanctitas tua, quamvis et judicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur: nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur, nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere; ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui [PL45.1712] ab eis decepti sunt, vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur.

2. Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae Charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae Sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate etiam corrigenda. Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in superbiam sacrilegam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua Christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, etc. Crebrius eos patimur in nos, et audacius insurgentes.

3. Si ergo Pelagius episcopalibus gestis, quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae Venerationi juste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae jam multos assertores habet, per diversa dispersos, etiam auctoritate apostolicae Sedis anathemanda est, etc.

4. Parvulos etiam, propter salutem quae per salvatorem Christum datur, baptizandos negant, ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, etc. Quanquam per Baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem, libello suo Coelestius in Carthaginensi Ecclesia jam confessus est: sed multi qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala, quibus fundamenta christianae fidei evertere conantur, quacumque possunt, affirmare non cessant.

5. Unde etiamsi Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel se ista nunquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen quicumque dogmatizat et affirmat, humanam sibi ad vitanda peccata et Dei mandata facienda sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur; et quicumque negat parvulos per Baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit.

SYNODI MILEVITANAE, CONTRA EAMDEM PELAGII ET COELESTII HAERESIM EODEM ANNO 416 HABITAE, A SEXAGINTA ET UNO EPISCOPIS, SILVANO, VALENTINO, ETC., EPISTOLA AD INNOCENTIUM PAPAM

1. Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in Sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam Venerationem, quae pro Ecclesia suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere; magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris.

2. Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, etc.

3. Hujus autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Coelestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. Quorum unus, id est Coelestius, etiam ad presbyterium in Asia dicitur pervenisse, etc. Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Jerosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur: verumtamen multo plures qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi et catholicae fidei veritate confligunt; sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus.

4. Haec ad Sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensis Ecclesiae et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros, quos ad Sedem apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus, etc.

QUINQUE EPISCOPORUM AURELII, ALYPII, AUGUSTINI, EVODII ET POSSIDII, EPISTOLA AD EUMDEM INNOCENTIUM, SCRIPTA EODEM TEMPORE

1. De conciliis duobus, provinciae Carthaginensis atque Numidiae, ad tuam Sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua, et Creatori nostro quodammodo dicunt, Tu nos fecisti homines, justos autem ipsi nos fecimus, etc. Familia ergo Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 10): et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3); suspenso corde, cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae Venerationis exspectat.

2. Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant; quidam scilicet quia eis talia persuasisse perhibetur; plures vero qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse jactantur, quibus putatur esse purgatus: ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, etc.

3. Non agitur de uno Pelagio, qui jam forte correctus est, quod utinam ita sit; sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas aque ineruditas animas velut vinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. Aut ergo a tua Veneratione acciendus est Romam, et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari; aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum: et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, tunc est revera de ejus purgatione gaudendum, etc.

4. Misimus Reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes, servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur: qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione, spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt. Factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio: agentes gratias rescripserunt. Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi objecta quaestione, quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in qua nos condidit Deus, etc.

5. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tanquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae Beatitudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes, ut eam ei mittere ipse digneris: sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens.

6. Illud vero quod dicunt, posse hominum esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, etc., quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat conandum atque poscendum est, tolerabiliter in eo quisque fallitur, nec diabolica impietas, sed error humanus est, elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere: id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle, etc.

INNOCENTII EPISTOLA AURELIO ET CAETERIS EPISCOPIS CARTHAGINENSIS CONCILII RESCRIPTA DIE 27 JAN. AN. 417

1. In requirendo de his rebus, quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maximeque a vero justoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse judicium, scientes quid apostolicae Sedis. cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit, etc.

2. Gratulor igitur, fratres charissimi, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Julium litteras ad nos destinastis, etc.

3. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei et Dei beneficiis profitetur ingratum. Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt, etc. Qui avellendi sunt longius, et ab Ecclesiae procul removendi visceribus, ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat, etc. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, etc.

Bene valete, fratres

Data sexto kalendas februarias, post consulatum Theodosii Augusti septies, et Junii Quarti viri clarissimi.

EJUSDEM EPISTOLA RESCRIPTA SILVANO SENI, VALENTINO, ET CAETERIS EPISCOPIS SYNODI MILEVITANAE

1. Inter caeteras Romanae Ecclesiae curas et apostolicae Sedis occupationes, quibus diversorum consulta fideli ac medica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster Julius Dilectionis vestrae litteras, quas ex Milevitano concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit; Carthaginensis etiam synodi querelae parilis scripta subjungens, etc.

2. Novae haereseos nimirum fugiantur auctores. Quid enim acerbius in Deum fingere potuerunt, quam cum adjutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus est Deo? etc.

3. Illud vero quod eos vestra Fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. VI, 54). Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos creditur nonnisi Baptismate conferendum, etc.

4. Quare Pelagium Coelestiumque, id est, inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones (II Tim. II, 23), ecclesiastica communione privari, apostolici vigoris auctoritate censemus, etc. Simul autem praecipimus, ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat, etc. Haec igitur, fratres charissimi, in supra dictos maneat fixa sententia, etc.

5. Bene valete, fratres. Datum sexto kalendas februaria Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus.

EJUSDEM EPISTOLA RESCRIPTA QUINQUE EPISCOPIS, AURELIO, ALYPIO, AUGUSTINO, EVODIO ET POSSIDIO

1. Fraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque [PL45.1715] religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Julium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit; ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possint praebere doctorem, etc.

Nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit: seu hac illi in urbe sint (quos nescientes nec manifestare possumus, nec negare; cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, nec in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci), sive in quovis terrarum loco degant; Dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur, audita ejus damnatione qui fuerit pertinax et resistens hujus dogmatis auctor inventus, etc.

2. Nobis tamen nec persuaderi potest, eum esse purgatum; quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint Gesta perlata, quibus ille et auditum se crederet et absolutum: quae utrum vera sint dubitamus, etc. Verum cum sint aliqua in ipsis posita Gestis, quae objecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsis argumentis quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo, etc. Unde non possumus illorum, nec culpare, nec approbare judicium, cum nesciamus utrum vera sint Gesta, aut si vera sunt, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse, etc.

3. Librum sane, qui ejus esse diceretur, nobis a vestra Charitate transmissum, evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, et nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum: cujus similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet, atque sentiret, etc. Anathematizet ergo ista quae sensit, etc.

4. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Data sexto kalendas februarias, post consulatum gloriosissimi Theodosii Augusti septies, et Junii Quarti Palladii viri clarissimi.

DE PELAGIANIS AB APOSTOLICA SEDE DAMNATIS

Gennadius, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis

Innocentius urbis Romae episcopus scripsit decretum Occidentalium et Orientalium Ecclesiis adversus Pelagium datum. Post quem successor ejus papa Zosimus latius promulgavit.

Prosper, in Chronico, ad annum 416

Romanae Ecclesiae episcopatum trigesimus nonus suscipit Zosimus, anno uno, mensibus novem, diebus novem. Quo tempore Pelagianis jam a papa Innocentio praedamnatis, Afrorum vigore et maxime Augustini episcopi scientia resistebatur.

DE PELAGII LITTERIS CUM LIBELLO FIDEI AD INNOCENTIUM PAPAM AB IPSO MISSIS, SED ZOSIMO REDDITIS

Augustinus, in libro de Gratia Christi, nn. 32, 35, 36

Pelagius et litteras nuper et libellum Romam fidei suae misit, scribens ad beatae memoriae papam Innocentium, quem defunctum esse nesciebat. In his ergo litteris dicit, »Esse de quibus eum homines infamare [PL45.1716] conantur: unum, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat; aliud. quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium; et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium,« etc. Sed ab his litteris Pelagius ad fidei suae librum vult transire lectorem... in quo ea de quibus non interrogabatur, multa disseruit.... Cum enim ab unitate Trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo nemo quaerebat, disputationem quantam voluit terminasset: »Et Baptisma,« inquit, »unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus dicimus esse celebrandum,« etc. Sed de adjutorio gratiae potius, etiam in libello fidei suae, quem Romam misit, quid Pelagius senserit attendamus. »Liberum,« inquit, »sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos indigere Dei semper auxilio.«

Idem, in libro de Peccato Originali, nn. 19, 24

Quomodo autem Pelagius tentaverit obrepere ad fallendum etiam apostolicae Sedis episcopale judicium in hac ipsa quaestione de Baptismate parvulorum, diligenter attendite. In litteris enim, quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam in corpore eum non invenerunt, et sancto papae Zosimo datae sunt, atque ad nos inde directae, dicit »se ab hominibus infamari, quod neget parvulis Baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat,« etc. Jam vero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo evidentius se ipsum tegendo nudavit, dicens: »Baptisma unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus dicimus esse celebrandum,« etc.; tanquam infantibus remissio peccatorum verborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. Visus est tamen ad tempus, aliquid dicere quod fidei catholicae conveniret: sed illam sedem usque in finem fallere non praevaluit.

LIBELLUS FIDEI PELAGII, AD INNOCENTIUM AB IPSO MISSUS, ZOSIMO REDDITUS

1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, cunctorum visibilium et invisibilium conditorem.

2. Credimus et in Dominum nostrum Jesum Christum, per quem creata sunt omnia, verum Deum, unigenitum, et verum Dei Filium, non factum, non adoptivum; sed genitum, et unius cum Patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμούσιον, atque ita per omnia aequalem Deo Patri, ut nec tempore, nec gradu, nec potestate possit esse inferior: tantumque confitemur esse illum qui est genitus, quantus est ille qui genuit. Non autem quia dicimus genitum a Patre Filium divina et ineffabili generatione, aliquod ei tempus adscribimus; sed nec Patrem aliquando coepisse, nec Filium. Nec enim aliter confiteri possumus aeternum Patrem, nisi confiteamur etiam coaeternum Filium: ex Filio enim Pater dicitur, et qui semper pater fuit, semper Filium habuit.

3. Credimus et in Spiritum sanctum, verum Deum ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio voluntate, potestate, aeternitate, substantia. Nec est prorsus aliquis in Trinitate gradus, nihil quod inferius superiusve dici possit, sed tota Deitas sui perfectione aequalis est; ut exceptis vocabulis quae proprietatem personarum indicant, quidquid de una persona dicitur, de tribus dignissime possit intelligi. [PL45.1717] Atque ut confutantes Arium unam eamdemque dicimus Trinitatis esse substantiam, et unum in tribus personis confitemur Deum; ita impietatem Sabelli declinantes, tres personas expressa sui proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes; sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse personam: non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est, personas, vel, ut Graeci exprimunt, ὑποστάσεις, hoc est, subsistentias, confitemur. Nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam aliquando excludit; nec rursus Filius aut Spiritus sanctus Patris nomen personamque suscipit: sed Pater semper Pater est, Filius semper Filius est, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus est. Itaque substantia unum sunt, personis ae nominibus distinguuntur.

4. Ipsum autem Dei Filium, qui absque initio aeternitatem cum Patre et Spiritu sancto possedit, dicimus in fine saeculorum perfectum nostrae naturae hominem suscepisse ex Maria semper virgine; et Verbum carnem esse factum, assumendo hominem, non permutando Deitatem; nec ut quidam sceleratissime opinantur, Spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute Creatoris operatum. Sic autem confitemur in Christo unam Filii esse personam, ut dicamus duas esse perfectas atque integras substantias, id est, Deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore. Atque ut condemnamus Photinum, qui solum et nudum in Christo hominem confitetur; ita anathematizamus Apollinarem et ejus similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid de humana suscepisse natura, et vel in carne, vel in anima, vel in sensu assumptum hominem his, propter quos assumptus est, fuisse dissimilem, quem absque sola peccati macula, quae naturalis non est, nobis confitemur esse conformem. Illorum quoque similiter exsecramur blasphemiam, qui novo sensu asserere conantur, a tempore suceptae carnis, omnia quae erant Deitatis in hominem demigrasse; et rursum quae erant humanitatis in Deum esse transfusa: ut (quod nulla unquam haeresis dicere ausa est) videatur hac confusione utraque exinanita substantia, Deitatis scilicet et humanitatis, et a proprio statu in aliud esse mutata: qui tam Deum imperfectum in Filio, quam hominem confitentur; ut nec Deum verum, nec hominem tenere credantur.

5. Nos autem dicimus susceptum ita a Deo Filio passibile nostrum, ut Deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Dei Filius non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, id est, esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi. Secundum illud passus est, quod pati poterat, id est, non secundum illam substantiam quam assumpsit, sed secundum illam quae assumpta est. Ipse enim Dei Filius secundum Divinitatem impassibilis est ut Pater, incomprehensibilis ut Pater, invisibilis ut Pater, inconvertibilis ut Pater. Et quamvis propria persona Filii, id est, Dei Verbum suscepit passibilem hominem; ita tamen ejus habitatione secundum suam substantiam Deitas Verbi nihil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem confiteri necesse est. Mortuus est ergo Dei Filius secundum Scripturas, secundum id quod mori poterat. Resurrexit tertia die. Ascendit in coelum. Sedet ad dexteram Dei Patris, manente eadem natura carnis, in qua natus et passus est, in qua etiam resurrexit: non enim exinanita est humanitatis substantia, sed glorificata, et in aeternum cum Deitate mansura. Accepta ergo a Patre omnium potestate quae in coelo sunt et in terra, venturus est ad judicium vivorum ac mortuorum, ut et justos remuneret, et puniat peccatores.

6. Resurrectionem etiam carnis confitemur et credimus, ut dicamus, nos in eadem in qua nunc sumus veritate membrorum esse reparandos; qualesque semel post resurrectionem fuerimus affecti, in perpetuum permansuros. Unam esse vitam sanctorum omnium, [PL45.1718] sed praemia pro labore diversa; e contrario pro modo delictorum, peccatorum quoque esse supplicia.

7. Baptisma unum tenemus, quod iisdem sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, asserimus esse celebrandum. Hominem, si post Baptismum lapsus fuerit, per poenitentiam credimus posse salvari.

8. Novum et Vetus Testamentum recipimus in eo librorum numero, quem sanctae catholicae Ecclesiae tradit auctoritas.

9. Animas a Deo dari credimus, quas ab ipso factas dicimus; anathematizantes eos qui animas quasi partem divinae dicunt esse substantiae. Eorum quoque condemnamus errorem, qui eas ante peccasse vel in coelis conversatas fuisse dicunt, quam in corpora mitterentur.

10. Exsecramus etiam eorum blasphemiam, qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari: vel qui primas nuptias cum Manichaeo, vel secundas cum Cataphrygis damnant.

11. Anathematizamus etiam illos qui Dei Filium necessitate carnis mentitum esse dicunt, et eum propter assumptum hominem non omnia facere potuisse quae voluit.

12. Joviniani quoque damnamus haeresim, qui dicit nullam in futuro meritorum esse distantiam, nosque eas ibi habituros esse virtutes, quas hic habere neglexerimus.

13. Liberum sic confitemur arbitrium, ut dicamus nos semper Dei indigere auxilio; et tam illos errare qui cum Manichaeis dicunt hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Joviniano asserunt hominem non posse peccare; uterque enim tollit libertatem arbitrii. Nos vero dicimus, hominem semper et peccare, et non peccare posse; ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii.

14. Haec est fides, papa beatissime, quam in Ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus et tenemus. In qua si minus perite, aut parum caute aliquid forte positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes. Sin autem haec nostra confessio Apostolatus tui judicio comprobatur; quicumque me maculare voluerit, se imperitum, vel malevolum, vel etiam non catholicum, non me haereticum comprobabit.

DE COELESTII LIBELLO, QUEM ROMAE ZOSIMO DEDIT,

Augustinus, in libro de Peccato Originali, n. 26, et nn. 5, 7

1. In libello quem Romae dedit, cum fidem suam a Trinitate unius Deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogaverat, et unde illi nulla quaestio movebatur, quantum dicere libuit, explicasset; ubi ad id quod agebatur ejus sermo pervenit: Si quae vero, inquit, praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio; non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita haec auctoritate statui, sed ea quae de Prophetarum et Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus offerimus probanda esse judicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur. Nempe perspicitis id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem, videretur errasse.

2. In libello autem quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est... verba ejus ista sunt: Infantes autem, inquit, debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiae, et secundum Evangelii sententiam confitemur: quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri; [PL45.1719] quod quia vires naturae non habent, conferri necesse est per gratiae largitatem.

3. Coelestius adjungit et dicit: In remissionem autem peccatorum baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur: quod longe a catholico sensu alienum est. Quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine: quia non naturae delictum, sed voluntatis esse monstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne diversa Baptismatis genera facere videamur; et hoc praemunire, necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad Creatoris injuriam malum, antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini per naturam, etc. Sed multum misericors memoratae (Romanae) Sedis antistes, ubi eum vidit ferri tanta praesumptione praecipitem, tanquam furentem, donec si fieri posset, resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare, quam districta feriendo sententia in illud abruptum, quo jam propendere videbatur, impellere. Ideo autem non dixi aperte, ceciderat; sed, propendere videbatur; quia superius in eodem libello suo de hujusmodi quaestionibus locuturus ante praedixerat: Si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, vestra sententia corrigatur.

ZOSIMI PAPAE EPISTOLA AD AFRICANOS EPISCOPOS DE CAUSA COELESTII

ZOSIMUS, AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

1. Magnum pondus examinis magna desiderant, ut non sit rebus ipsis quae geruntur, inferior libra judicii. His accedit apostolicae Sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri Patrum decreta peculiarem quamdam sanxere reverentiam. Orandum igitur, et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adjutorio Dei, ex hoc fonte in totum orbem pax fidei et catholicae societatis nullis nubibus interfuscata mittatur: charitas enim, quae, sicut scriptum est, Deus est (I Joan. IV, 8), perfecta plenitudinis abundantia gratulatur, cum, si quid suspicionis habuerit, vel fidei intentione sollicita, vel in longum producta contentione, aut emendatione corrigitur.

2. Coelestius presbyter nostro se ingessit examini, expetens ea quae de se apostolicae Sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari. Et licet multae occupationes majoribus vinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent: tamen ne Fraternitatis vestrae de adventu ac discussione praedicti diutius penderet exspectatio, posthabitis omnibus, die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica (quippe qui imbutus beati Petri apostoli disciplinis tali magisterio veteres emendasset errores, tantosque profectus habuisset, ut fidem, quam didicerat et docuerat, etiam martyrio consecraret), scilicet ut ad salutiferam castigationem, tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo.

3. Omnia igitur, quae prius fuerant acta discussimus, sicut Gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis. Intromisso Coelestio, libellum ejus, quem dederat, fecimus recitari: nec hoc contenti, utrum haec quae scripsisset, corde loqueretur, an labiis, saepenumero exploravimus; cum de occultis animorum solius Dei nostri possit esse judicium, cui non tantum cogitata, sed cogitanda jam praesto sunt. Quid voces ejus contineant, compendiosius duximus a Sanctitate vestra legendo cognosci. Unum sane movet nos, ut cum in praesenti ibi Coelestium habueritis, nihil liquido judicatum sit. Ad litteras Herotis et Lazari priori relatione destinatas, equidem ob fervorem [PL45.1720] fidei praefestinatum esse, promptissimum est. Sed cum de his interrogaretur, asseruit nullum sibi de talibus contentionibus unquam cum ante dictis fuisse sermonem; nec ante sibi, quam de se scriberent, visu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum; Herotem vero, etiam satisfactione interposita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse. Tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae, procul dubio e re fuit, ut de persona talium, quae tam ventosa et levis exstiterat, quaereretur, si saltem illis loci sui ratio vitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum esset, ut auctoritatem testimonii mererentur. Patuit hos inobservatis ordinationibus, plebe cleroque contradicente, ignotos, alienigenas, intra Gallias sacerdotia vindicasse, quibus se ipsi propria abdicavere sententia; nosque, licet et alia, tamen eorum de se poenitudinem secuti sacerdotali eos loco et omni communione submovimus. Satis urget causam a talibus processisse per litteras, in absentis ejus accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui provocat accusantem.

4. Nunquam piguit in melius retorsisse judicium. Adolescens et sancti Spiritus exsecutor, Susannam seniorum falsitate damnatam invenit innocentem: reducitur a suppliciis casta per puerum, quae per grandaevos fingitur impudica (Dan. XIII, 46). Non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum (I Joan. IV, 1): sed diu appensius examinandum est, praesertim de fide hominis, ubi status ejus et vita perpetua est. Nec Salomonem fefellit in puerperii rixamentis indago: non enim duabus feminis inter se jurgantibus, unum pignus induxit; sed ibi arbiter fide cunctabundus invenit, ubi verae pietatis affectum intellexit (III Reg. III, 16-28). Per quam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad veri cubile perveniat. Optimae mentis indicium est, prava difficilius credere: nam plerique quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur; et irremediabile vulnus efficitur, quod desperatur sanari.

5. Unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus, sed innotescere Sanctitati vestrae, super absoluta Coelestii fide, nostrum examen: cui etiam prior libellus ab eo intra Africam testimonio apud vos esse debuisset, ne inexploratis famaque jactantibus tam facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut veniant, qui praesentem redarguant aliter sentire, quam libellis et confessione contexuit; aut nihil, post haec tam aperta et manifesta quae protulit, dubii Sanctitas vestra resedisse cognoscat. Ipsum sane Coelestium, et quoscumque qui eo tempore ex diversis regionibus aderant sacerdotes, admonui, has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia, seu scriptura abutitur, cum in hoc etiam magnorum virorum nonnunquam, cum ipsis auctoribus, scripta periclitentur post permultam temporum seriem interpretantis arbitrio, ut divine praedictum sit, Ex multiloquio non vitari peccatum (Prov. X, 19): et sanctus David postularet circumstantiam labiis suis, orique custodiam (Psal. CXL, 3).

6. Charitatem vestram tam apostolicae Sedis auctoritate, quam mutua amoris affectione commoneo, ut jam ingenia vestra se sanctarum omnium Scripturarum quae secundum traditionem Patrum atque majorum praescriptae sunt, praeceptis observationibusque subjiciant. Quid illic non abundans? quid non Dei spiritu et vocibus plenum sit? nisi libet unumquemque plus sibi credere, suoque de se uti judicio. Data...... [PL45.1721] Honorio Augusto undecies et Flavio Constant. consulibus.

ZOSIMI PAPAE EPISTOLA AD AFRICANOS EPISCOPOS DE CAUSA PELAGII

ZOSIMUS epscopus, AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

1. Postquam a nobis Coelestius presbyter auditus est, et quid de fide sentiret evidenter expressit, eademque, quae in libello contulerat repetitis crebro professionibus roboravit, de ejus nomine plenius ad Dilectionem vestram scripta direximus. Ecce epistolam Jerosolymitani episcopi Praylii, qui in locum quondam sancti Joannis episcopus est ordinatus, accepimus, qui causae Pelagii enixius astipulator intervenit. Litteras quoque suas idem Pelagius purgationem continentes abundantissime misit, quibus et professionis suae fidem quid sequeretur, quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulavit. Harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria, et eodem sensu sententiisque formata, quae Coelestius ante protulerat, continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset. Quod sanctorum virorum qui aderant gaudium fuit? quae admiratio singulorum? Vix fletu quidam se et lacrymis temperabant, tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. Estne ullus locus, in quo Dei gratia vel adjutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeterea dicere, vel mente concipere; nec illi supernae sententiae subjectus, quae de sancto Spiritu lata est, quod neque hic, neque in futuro venia vel remissione donetur (Matth. XII, 32).

2. Video etiam hunc Pelagium, Herote et Lazaro scribentibus, infamari. Itane, fratres dilectissimi, ad aures vestras, qui sint isti turbines Ecclesiae vel procellae, nec opinione pervenit? Itane vos latuit vita horum atque damnatio? Sed quanquam specialis illos apostolicae Sedis auctoritas omni communione submoverit, discite et in hac epistola, licet strictim, hominum mores. Vetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi. Per multa concilia in sanctum Britium coepiscopum nostrum Turonicae civitatis diabolicus accusator inventus est. A Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit. Ab eodem Proculo fit post multos annos sacerdos tyrannici judicii defensor civitatis Aquensium, cum contrairet afflicto, in ipsum penetrale et sacerdotale solium sanguine innocentis pene respersum irrupit: stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii donec in tyranno imago staret imperii: quo loco post internecionem patroni sponte se exuit et propria cessione damnavit. De Herote vero omnia similia, idem tyrannus patronus, caedes turbae, presbyterorum contradicentium vincula et custodiae, et totius civitatis afflictio, similis poenitentia de abdicatione sacerdotii.

2. Mirum est, si isti laicum virum ad bonam frugem longa erga Deum servitute nitentem falsis litteris percellere noluerunt, qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates Ecclesiae reddiderunt. Non decet episcopalem auctoritatem et praecipue prudentiam vestram ad levium susurronum scripta pendere. Ecce Pelagius Coelestiusque apostolicae [PL45.1722] Sedi in litteris suis et confessionibus suis praesto sunt. Ubi Heros? ubi Lazarus? erubescenda factis et damnationibus nomina. Ubi illi adolescentes, Timasius et Jacobus, qui scripta quaedam, ut asserebatur, protulerunt? Vos conjicite, si qui talia in Sede apostolica confitentur, illa quae de iisdem a pravis ac levibus auctoribus, ac dubio rumore jactata sunt, oporteat credi. Amate pacem, diligite charitatem, studete concordiae. Nam scriptum est: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XIX, 19). Qui magis alter alteri proximi sumus quam omnes qui in Christo unum esse debemus? Non omnis qui aures vestras ventus ingreditur, nuntius est veri. Ideoque animo praesule et in excubiis constituto semper opus est, ne totum famae, totum testibus liceat. Recensete sacras Litteras et divina tabularia; maximam partem falsi testes occupavere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus: maximam dico, imo totam, cum in ipsum Dominum nostrum Salvatorem, totius mundi hostiam et pontificem salutarem, falsi testes insurrexerint, qui se ejus blasphemiam audisse confingerent. Aestimate quid jam possit praeterire fallacia, quae in Deum fidei, imo in ipsam fidem ac veritatem perjuriis impetum fecit.

3. Haec ideo scripsimus, ut de caetero, si qui absentes minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes vestri adversus arietem fraudulentiae. Unde et lucernam pedibus suis ac lumen semitis suis vir sanctus exorat (Psal. CXVIII, 105): scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda vestigia. Et in Evangelio: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi ab ipso audierit prius et cogitaverit (Joan. VII, 51)? Etiam in Veteri Testamento: Non credas auditui vano, et non consenseris cum iniquo fieri testis injustus. Et ne forte multitudini detrahentium ante examinationem judicii crederetur, addit dicens: Non eris cum pluribus in malitia, et non accipies per eos peccatum (Exod. XXIII, 1, 2, sec. LXX). Et iterum alibi: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli, XI, 7). Et iterum: Quae viderint oculi tui loquere (Prov. XXV, 8, sec. LXX). Et in Actibus Apostolorum adversus principes sacerdotum et seniores Judaeorum postulantes absentis Pauli apostoli damnationem, justissimam sententiam gentilis Festus tribunus protulit, quam convenit etiam nos in faciem credentium objicere ad verecundiam, dicens: Non est consuetudo Romanis, damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (Act. XXV, 16). Si hanc igitur moderationem extra septum fidei nostrae positus tenuit; contra socerdotalem pudorem, indigna omnino credulitas est absentibus in absentes. Quotusquisque immunis invenietur a vulnere, si ad omnem ferientis ictum credulum pectus aperitur? Doceat nos terrena moderatio, quae saecularibus arbitriis et causis primum de ipsis judicibus eligendis repudiandisque sit et quanta cunctatio. Quot interpositae dilationes? quoties adhibita comperendinatio, etiam sub ipso fine certaminis ampliare judicia concessit innocenti reo? Confugitur ad mare et extramarina documenta, ut fides quae in praesenti plerumque arctioribus strangulatur angustiis, saltem eminus veniat. Haec omnia mentior, nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sint. Tolerabilius est enim innocentem quemlibet tardius inveniriquam cito pro nocente damnari.

4. Grave fuit Lazaro et Heroti, litterarum suarum pedissequos esse. An nesciebant Dilectionem vestram ad Sedem apostolicam relaturam? Huc certo calumniae compendio navigassent. Ubi de episcopatu abdicando agitur, maria terraque lustrantur, nec ulla suffragia praetermittunt. Ubi vero innocentium fama percellitur. otiosi et delicati, sive accusatores, sive testes (in utroque enim fallentibus nomen infame est) in cubilibus [PL45.1723] et lectulis suis litteris abutuntur; et totam Africam, universumque tranquillum catholicae serenitatis innubilant ad libidines suas duae pestes. Ante tribunal Christi omnes stabimus: nemo illic abesse poterit, nec Domini, cujus immensitas omnibus locis ac rebus intervenit, declinare judicium.

5. Si Deo nostro cordi fuit, propter oves perditas, Verbum carnem fieri, et ex Domino formam servientis induere, ut diu interceptam redderet libertatem: sit vobis gaudium, eos quos falsi judices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica veritate nunquam fuisse divulsos. Certe hoc quod nostra exspectatio desiderabat eluxit, ut damnanda damnarent et sequenda sequerentur. Si paterfamilias reditu filii gratulabatur, qui mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est; et jubebat in usum ejus stolam mundam, hoc est, insigne candidae mentis afferri et vitulum saginatum (Luc. XV, 22-24): quantum haec uberior exsultatio est fidei, non mortuos esse, nec periisse, de quibus falsa vulgata sunt? Misimus igitur ad Dilectionem vestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit: quarum lectionem non ambigimus parituram esse vobis in Domino de absoluta ejus fide laetitiam. Data undecimo kalendas octobris.

DE ERRORE PALAESTINORUM EPISCOPORUM ET IPSIUS ZOSIMI PAPAE IN JUDICIO PELAGII SIVE COELESTII

Facundus episcopus Hermianensis, lib. 7, cap. 3

Invenient etiam Pelagium haeresiarcham, a quo Pelagiani dicuntur, in judicio Palaestinorum episcoporum, quae contra Christi gratiam sentiebat operientem, pravasque sententias suas versutia interpretantem, per eamdem ignorantiam absolutum. Invenient postremo beatum quoque Zosimum apostolicae Sedis antistitem, contra sancti Innocentii decessoris sui sententiam, qui primus Pelagianam haeresim condemnavit, fidem ipsius Pelagii, ejusque complicis Coelestii, quem in Ecclesia Carthaginensi convictum, atque appellantem apostolicam Sedem, et ipse gestis discusserat, tanquam veram et catholicam laudantem, insuper etiam Africanos culpantem episcopos, quod ab illis haeretici crederentur: cum, necdum ipsis Africanis episcopis dolos eorum multo manifestius detegentibus, memoratos Pelagium et Coelestium putaret orthodoxos. Et tamen.... nec illos Palaestinos episcopos et Zosimum haereticos credit Ecclesia, quia de haereticis bene senserunt; sed potius pro merito suae fidei catholicos judicat et honorat: quoniam non debet crimini deputari simplicium non intellecta versutia malignorum.

DE AFRICANO CONCILIO DUCENTORUM QUATUORDECIM EPISCOPORUM CONTRA HAERESIM PELAGII ET COELESTII, HABITO, UT CREDITUR, SUB FINEM AUTUMNI ANNI 417

Prosper, in libro Responsionum ad Objecta Gallorum, ad object. 8

Et cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem contra inimicos gratiae Dei totus mundus amplexus est, veraci professione, quemadmodum ipsorum habet sermo, dicamus, gratiam Dei per Jesum Christum Dominum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam, nos per actus singulos adjuvare; ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus.

Idem, in libro contra Collatorem, n. 15

Erraverunt (secundum te) ducenti quatuordecim sacerdotes, qui in epistola quam suis constitutionibus praetulerunt, ita apostolicae Sedis antistitem beatum Zosimum sunt allocuti: »Constituimus in Pelagium atque Coelestium per venerabilem episcopum Innocentium [PL45.1724] de beatissimi apostoli Petri Sede prolatam manere sententiam, donec apertissima confessione fateantur, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam, nos per actus singulos adjuvari; ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus.«

Prosper, in Chronico, ad annum 418

Hoc tempore Constantius servus Christi ex vicario Romae habitans, et pro gratia Dei devotissime Pelagianis resistens, factione eorumdem multa pertulit, quae illum sanctis confessoribus sociaverunt. Concilio apud Carthaginem habito ducentorum quatuordecim episcoporum ad papam Zosimum synodalia decreta perlata: quibus probatis per totum mundum haeresis Pelagiana damnata est.

PAULINI DIACONI LIBELLUS ZOSIMO PAPAE OBLATUS CONTRA COELESTIUM

1. Beatitudinis tuae justitiam obsecro, domine Zosime, papa venerabilis. Nunquam fides vera turbatur, et maxime in Ecclesia apostolica, in qua pravae fidei doctores, ut deprehenduntur facile, ita veraciter puniuntur, ut moriantur in illis, nisi correxerint, quod deterius perpetrarant; ut in illis vera sit fides, quam Apostoli docuerunt et Romana cum omnibus catholicae fidei doctoribus tenet Ecclesia. Quod si, ut caeteri auctores haereseos, qui, jamdudum ab apostolica Sede vel a Patribus judicati, et extra sinum matris catholicae Ecclesiae effecti, perpetua morte pereunt; etiam hi qui nunc deprehensi sunt vel deprehendentur, in perfidia sua permanent; spirituali gladio, quo interimantur, tradantur: ut nunc Pelagius Coelestiusque, qui a beatae memoriae praecessore tuae Beatitudinis papa Innocentio (si rectam respuant fidem, et in sua perversa doctrina perdurent) damnati sunt.

2. Cujus sententiam secuta Beatitudo tua, Coelestio, cum a Sede apostolica audiretur, inter caetera praecepit his verbis: »Damnas ergo illa omnia quae in libello Paulini continentur, hoc est, de quaestionibus?« Et in alio loco: »Cognovisti quales litteteras dederit Sedes Apostolica ad fratres et coepiscopos Africanae provinciae?« Et adjectum: »Damnas illa omnia quae damnavimus, et tenes quae tenemus?« Et iterum: »Illa omnia damnas, quae jactata sunt de nomine tuo?« Et iterum: »Vel ea quae in libello suo exposuit Paulinus?« Et cum me, diceret, posse ex his quae illi objecta sunt, haereticum approbari: sancto repletus Spiritu, apostolica auctoritate respuisti insanientis et calumniantis verba, hujusmodi proferendo sententiam, qua ipse catholicus approbarer, illum si sanari vellet, curares; quae hujusmodi est: »Nolo nos circuitu ducas: damnas ea omnia quae tibi objecta a Paulino, sive per famam jactata sunt?« Cui non sufficit ita sententia? Quis hanc tam salubrem, tam amplectibilem, tam piam respueret alius, nisi qui a fide devius est? Et ille qui superius professus fuerat, se quaecumque illi objecta fuerant, si contra fidem vindicares, esse damnaturum; audit, Damna: et non solum non damnat, sed ad injuriam tantam Sedis contendit. Unde non ignorat jam Ecclesia Romana reum suum, qui tam audaci spiritu ausus est contradicere, et non damnare quae Beatitudo tua damnari decrevit.

3. Ego tamen Deo et Christo Domino gratias ago, quod Ecclesiae suae causam ita agi voluit, ut Sedes apostolica, a qua oportuit ore duorum Pontificum haeresim condemnari, ea damnanda praecepit, quae a me Coelestio fuerant objecta: cujus ego non damnationem, sed correctionem semper optavi et opto: cui [PL45.1725] nunc jam non mecum, sed cum universa Dei Ecclesia causa est, sicut data ad Beatitudinem tuam scripta testantur; cum contra apostolicam sententiam venire nititur, negando originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit, et usque ad finem mundi tenet haereditatem Adae illius, qui primus peccavit: quod in infantibus nisi per sacramentum Baptismi dimittitur, vitam aeternam et regnum coelorum habere non possunt. Contra quae etiam magister suus litigat Pelagius, qui illa ipsa damnavit in judicio Orientali, quae iste in Sedis apostolicae coetu conatur astruere. Habet adversum se etiam veteres Ecclesiarum doctores catholicos plurimos, orientales et occidentales, meridianae partis et septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peccato (si sanari desiderat) possunt docere. Habet beatum Cyprianum martyrem, beatum Ambrosium confessorem, Gregorium Nazianzenum, beatum papam Innocentium. Habet etiam nunc, qui in corpore sibi colluctentur, si ille tamen hos tanto certamini habiles judicat, aut certe qui vos sequi debeat, si vult magis recta discere, quam prava docere, habet (quod primum est) Beatitudinem tuam, cujus illum oportuerat obedire sententiae, cum audiret, Damna. Habet postremo ipsos lactentes, quibus misereri debeat, si sibi non vult; quibus, ut verbis martyris utar, non propria, sed aliena dimittuntur peccata (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum).

4. Unde oro beatum Apostolatum tuum, ut hunc meum libellum suscipi jubeas, quo gratias referam tantae Sedi, et sententiis justissimis pro parte mea latis: quem idcirco direxi, quia me licet sermone Basiliscus subdiaconus a tua Beatitudine cum Gestis Sedis apostolicae directis, Carthagine convenit quarto nonas novembris die, ut adessem ad apostolicam Sedem, et tuae judicio Sanctitatis: ad quam me fugisse, suggestum est; nec defuturum fore, promittere, si adversum me et non pro me fuisset lata sententia. Ubi tunc igitur nihil agere potui, quia is qui ad Sedem apostolicam provocaverat, defuit, quem oportuerat utique merita suae appellationis astruere: maxime cum nihil agente appellatore, secundum etiam humanas leges, superior est semper ille qui vicit. Quid enim jam mea intererat, ut etiam apud vestram Reverentiam pravae ejus doctrinae astipulator existeret, de quo congaudere possem, si damnatis his quae illi a me objecta fuerant, sic ea per apostolicae Sedis judicium roborari, meruisset absolvi, nec prius se ordinari quam purgari pateretur? Sed vulpecula fraudibus fuit semper studens, ingenium suum mutare nescit. Non se credidit posse deprehendi; quoniam confidentiam semper in foveis habuit, in quibus demersum caput conscientiae suae nititur occultare. Quod jam diutius latere non potuit; sed manifestius publicatum, spirituali per tuam Beatitudinem gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex Domini secetur in partes, quem pastor bonus sollicita et pervigili cautela custodis. Hunc autem libellum direxi Beatitudini tuae per Marcellinum subdiaconum Ecclesiae Carthaginensis. Dat. sexto idus novembris.

ZOSIMI PAPAE EPISTOLA AD AFRICANOS EPISCOPOS DE CAUSA COELESTII

ZOSIMUS, AURELIO ac caeteris qui in concilio Carthaginensi adfuerunt, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

1. Quamvis Patrum traditio apostolicae Sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: tantam enim huic apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret; [PL45.1726] par potestatis data conditio in eos qui Sedis haereditatem, ipso annuente, meruissent. Habet enim ipse, cum omnium Ecclesiarum, tum hujus maxime ubi sederat, curam, nec patitur aliquid privilegii aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine suo periculo temere nullus incesset. Cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, e. sequentia omnium majorum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cujus locum nos regere et potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres charissimi, et quemadmodum sacerdotes, scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus; dantes haec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret; sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo qui apud vos (sicut ipsi per litteras dicitis) fuerit accusatus, et ad nostram qui se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina, venerit Sedem; accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans. Omnem ejus petitionem prioribus litteris, quas vobis misimus, putavimus ac novimus explicatam; satisque illis scriptis, quae ad illas rescripseratis, credimus esse responsum.

2. Sed post missae per Marcellinum subdiaconum vestrum epistolae omne volumen volvimus: quo aliquando perlecto, ita totum litterarum comprehendistis textum, quasi nos Coelestio commodaverimus in omnibus fidem, verbisque ejus non discussis, ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus assensum. Nunquam temere, quae sunt diu tractanda, sinuntur; nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari judicio. Idcirco noverit vestra Fraternitas, nihil nos post illas quas superius vel litteras vestras accepimus immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris litteris vestrae indicavimus Sanctitati, ut illa quae a vobis ad nos missa erat obtestatio, remaneret. Subscripsi. Bene valete. Data duodecimo kalendas apriles, Honorio Augusto duodecies consule. Accepta tertio kalendas maias.

SACRUM RESCRIPTUM CONTRA PELAGIUM ET COELESTIUM

Imperatores HONORIUS et THEODOSIUS Augusti, PALLADIO praefecto praetorio.

1. Ad conturbandam catholicae simplicitatis lucem puro semper splendore radiantem, dolosae artis ingenio novam subito emersisse versutiam pervulgata opinione cognovimus: quae fallacis scientiae obumbrata mendaciis et furioso tantum debacchata est luctamine, ut stabilem quietem coelestis attrectaret fidei, dum novi criminis commenta invenit, insignem notam plebeiae aestimans vilitatis sentire cum cunctis, ac prudentiae singularis palmam fore communiter approbata destruere. Cujus impiae commentationis auctores Pelagium Coelestiumque percrebuit [PL45.1727] exstitisse. Hi parenti cunctarum rerum Deo praecipuaeque semper majestati, intermine potenti, et ultra omne principium transeunti, tam trucem inclementiam scaevae voluntatis assignant, ut cum formandi mundi opificem curam sumeret, qualitatemque hominis struendi profunda spiritus conceptione libraret, fundati muneris foedum anteferret exordium et mortem promitteret nascituro. Non hanc insidiis vetiti fluxisse peccati, sed egisse penitus legem immutabilis constituti: ad declinandum lethi exitialis incursum nihil prodesse abstinentiam delinquendi, cujus vis ita putaretur adscripta, ut non possit aboleri deinceps. Primitivi hominis errorem, in quem captae mentis inops rationis caecitas irruisset, delapsum ad posteros non fuisse: tantumque apud eum, quem malesuadae gratiae infelix rapuisset illecebra, transgressionem interdicti exstitisse discriminis: cum evidens catholicae legis omnifaria testetur auctoritas, illum interitus omnium fuisse vestibulum, quem divinae praeceptionis sedulum liquet corrupisse mandatum; aliaque quam plurima, quae sermo respuit, lex refutat, quae pertaesum sit recordari, etiam sub dispositione plectendi. Quae maturato remedio et celeritate festina oportet intercipi; ne corroborato usu nequitiae adolescentes vix valeant coerceri. Siquidem aures mansuetudinis nostrae recens fama perstrinxerit, intra sanctissimam urbem nostram, aliaque loca, ita pestiferum virus quorumdam inolevisse pectoribus, ut interrupto directae credulitatis tramite scissis in partes studiis asserendi, materia impacatae dissensionis inducta sit; novoque scandali fomite concitato, beatissimae Ecclesiae nutet attentata tranquillitas, aliis id, aliis aliud ancipiti interpretatione sectantibus: et absoluta sanctorum apicum claritas, ac dilucide quid sequi universitas debeat explanans, pro captu versipellis ingenii conturbat, quibusdam novorum auctorum profanam moventibus quaestionem: Palladi parens charissime atque amantissime.

2. Ob quam rem illustris auctoritas tua, victura in omne aevum lege nos statuisse cognoscat, ut pulsis ex urbe primitus capitibus dogmatis exsecrandi, Coelestio atque Pelagio, si qui hujusce de caetero sacrilegii sectatores quibuscumque locis potuerint reperiri, aut de pravitate damnata aliquem proferre sermonem; a quocumque correpti ad competentem judicem protrahantur. Quos, sive clericus, sive laicus fuerit, deferendi habeat potestatem, et sine proscriptione aliqua perurgendi, quos relicta communis scientiae luce novae disputationis tenebras introferre deprehenderit contra apostolicam scilicet disciplinam evangelicamque claram et sine errore sententiam, vafra rudis sectae calliditate pugnantes, involventesque splendentem fidem veri ambagibus disserendo. Hos ergo repertos ubicumque de hoc tam nefando scelere conferente, a quibuscumque jubemus corripi, deductosque ad audientiam publicam promiscue ab omnibus accusari; ita ut probationem convicti criminis stilus publicus insequatur, ipsis inexorati exsilii deportatione damnatis. Decet enim originem vitii a conventu publico sequestrari, nec in communi eos celebritate consistere, qui non solum facto nefario detestandi, verum etiam exemplo venenati spiritus sunt cavendi. Juvat autem per omne imperium nostrum, qua mundus extenditur, hujusmodi promulgata diffundi: ne scientiae fortasse dissimulatio pastum praestet errori atque impune se quisquam putet audere, quod condemnatum vigore publico se finxerit ignorare. Datum pridie kalendas maias, Ravennae D. D. N. N. Honorio duodecies, et Theodosio octies, Augustis consulibus.

EXEMPLAR EDICTI JUNII QUARTI PALLADII

Junius Quartus Palladius, Monaxius, et Agricola [PL45.1728] iterum praefecti praetorio edixerunt. In Pelagium atque Coelestium catholici dogmatis fidem scaevis tractatibus destruentes sententia principalis incaluit, ut venerabili urbe submoti bonorum concilio mulctarentur. Hoc igitur omnes admoneri oportet edicto, ne quis sinistrae persuasionis erroribus credulum praestet assensum. Et si sit ille plebeius ac clericus qui in caliginis hujus obscena reciderit, a quocumque tractus ad judicem sine accusatricis discretione personae, facultatum publicatione nudatus, irrevocabile patietur exsilium. Nam superna majestas, ut colligit ex secreti ignoratione reverentiam, ita ex ineptae disputationis praesumptione injuriam.

Reazioni dei lettori

Note

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1693-1728 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Pubblicato da: Rodion Vlasov
Data di creazione della pagina: 2026-11-22, Aggiornamento: 2026-11-22