1. Paterna ipsius sollicitudo erga debiles. Arguit feminas in terra velut in lectis jacentes. Ante aliquot dies propter eos qui aut pedes dolent, aut aliqua corporis inaequalitate laborant, paterna pietate sollicitus consilium dedi et quodam modo supplicavi, ut quando aut Passiones prolixae aut certe aliquae lectiones longiores leguntur, qui stare non possunt, humiliter et cum silentio sedentes, attentis auribus audiant quae leguntur. Nunc vero aliquae de filiabus nostris putant quod hoc aut omnes, aut certe plures quae sanae sunt corpore, frequenter debeant facere. Nam ubi verbum Dei coeperit recitari, quasi in lectulis suis ita jacere volunt: atque utinam vel jacerent tantummodo, et tacentes verbum Dei sitienti corde susciperent; non etiam se ita otiosis fabulis occuparent, ut quod praedicatur nec ipsae audiant, nec alios audire permittant. Unde rogo vos, venerabiles filiae, et sollicitudine paterna commoneo, ut quando aut lectiones leguntur, aut verbum Dei praedicatur, nulla se in terram projiciat: nisi forte quam nimium gravis infirmitas cogit, sic tamen ut non jaceat, sed magis sedeat, et attentis auribus quae praedicantur avido corde suscipiat.

2. Verbum Dei nil minus quam corpus Christi. Nec indignius percipiendum. Interrogo vos, fratres vel sorores, dicite mihi. Quid vobis plus esse videtur, verbum Dei, an corpus Christi? Si verum vultis respondere, hoc utique dicere debetis, quod non sit minus verbum Dei quam corpus Christi. Et ideo quanta sollicitudine observamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nihil ex ipso de nostris manibus in terram cadat; tanta sollicitudine observemus, ne verbum Dei quod nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus aut loquimur, de corde nostro depereat: quia non minus reus erit qui verbum Dei negligenter audierit, quam ille qui corpus Christi in terram cadere negligentia sua permiserit.

3. Praedicator gemmarum spiritualium erogator. Velim tamen scire, si ab illa hora qua verbum Dei praedicari coeperit, semper pretiosissimas gemmas et inaures vel annulos aureos erogare velimus, utrum stare aut accipere vellent filiae nostrae. Sine ulla dubitatione, cum grandi ambitione quae illis offeruntur [PL39.2320] acciperent. Nos vero quia ornamenta corporalia offerre nec possumus nec debemus, ideo non libenter audimur. Sed non est justum ut spiritualia ministrantes superflui judicemur. Qui enim verbum Dei libenter audit, inaures animae de patria paradisi transmissas se suscepisse non dubitet. Qui admonetur ut pauperi tribuat aliquid, dum manus ad eleemosynas expandit, dextralia a Christo transmissa percipiet. Quomodo enim terrenis ornamentis caro luxuriosa parvo tempore ornatur, ut carnalibus oculis aut ad suam aut ad aliorum male concupiscentium ruinam placere possit; sic anima sancta divinis sermonibus tanquam spiritualibus et aeternis bonorum operum margaritis componitur, ut ad illius coelestis sponsi consortium et nuptiale convivium feliciter ornata perveniat: ut non ei dicatur illud quod scriptum est in Evangelio, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12)? ne bonorum ornamentis exspoliatus ac nudus audire mereatur, Ligate illi manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium (Ibid., 13); sed magis pro ornamentis bonorum operum, illa vox ad eum desiderabilis dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Id. XXV, 21).

4. Et veluti mater ornandae filiae studiosa. Quam mercedem de suo labore exigat. Rogo vos, filiae, diligenter ea quae a nobis dicuntur audite. Si aliqua mater propriis manibus ornare velit filiam suam, et illa despiciens ornamenta quae accipit, frequentius se inclinet ad terram, et huc atque illuc ita per inquietudinem moveatur, ut illam mater sua secundum suam voluntatem ornare non possit; numquid non juste aut objurgatur, aut caeditur? Et me ergo putate matrem esse animarum vestrarum, et ita vos velle componere, ut in vobis nec macula nec ruga possit ante tribunal aeterni Judicis apparere. Animabus enim vestris non solum ornamenta, sed etiam medicamenta desiderans providere, studeo dissuta consuere, conscissa sarcire, vulnerata curare, abluere sordida, reparare perdita, et ea quae sunt integra, spiritualibus margaritis ornare. Si me non piget; quare aliquis fastidiose velit accipere? Cum enim terrena et temporalia ornamenta corporis, si non invenitur qui donare velit, carissimo pretio comparentur: quanto magis aeterna animarum ornamenta, quae absque ullo pretio a nobis non cum parvo labore quaesita, vestris spiritualibus offeruntur, justum est ut a vobis cum perfecta charitate suscipiantur? Nos enim margaritas vobis de paradisi patria providentes, nullam aliam in hoc saeculo mercedem optamus accipere, nisi ut vos patienter et libenter, quae vobis insinuantur, videamus audire, et cum Dei adjutorio secundum vires vestras operibus adimplere.

5. Conclusio. Fratres charissimi, et venerabiles filiae, non ideo dicimus quod vos agnoverimus verbum Dei non libenter accipere; propitio enim Deo, plus quam cogitari vel dici potest, de vestra obedientia gaudet et exsultat anima nostra: sed dum vos volumus ad meliora semper ascendere, etiam ea quae vos perfecte cognoscimus agere, paterna sollicitudine praesumimus admonere. Et quia non toti viri vel mulieres voluerunt hodie ad vigilias convenire; rogo vos, filii et filiae, ut ea quae vobis dicta sunt, illis qui absentes fuerunt fidelissime referatis: ut non solum de vestra, sed et de aliorum correctione mercedem habere possitis.

SERMO CCCII. De studio sapientiae, lectione et meditatione legis Dei

1. Cognitione Dei nihil melius. Scientia vera. Sapientia perfecta. Vita beata. Oportet, fratres charissimi, ut mundo corde et casto corpore sapientiam divinam discere diligatis, et intelligere appetatis; quia ipsa cognitio Dei fideliter se quaerentibus et instanter meditantibus tribuit. Cognitione autem Dei nihil melius est; quia nihil beatius est, et ipsa vera beatitudo est. Unde et Salvator ad Patrem ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Hujus ergo sapientiae notitia qualiter adipiscatur, audite. Primo omnium quaerendum est homini quae sit vera scientia, veraque sapientia: quia sapientia hujus saeculi, stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Scientia vera est, a diaboli servitio, quod sunt peccata, recedere; et sapientia perfecta est, Deum colere secundum mandatorum illius veritatem: quia in his duobus vita beata acquiritur, sicut Psalmista ait, Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Nec etiam sufficit cuiquam mala non facere, nisi etiam et bona faciat; nec bona facere, nisi etiam mala omittat. Omnis ergo qui sic sapiens est, [PL39.2324] procul dubio beatus erit in aeternum. Beata siquidem vita est cognitio divinitatis; cognitio divinitatis, virtus boni operis est; virtus boni operis, fructus est aeternae beatitudinis.

2. Quanta conferat bona lectio Scripturarum. Hujus et orationis discrimen. Adhuc ergo bonum habemus solatium, divinarum lectionem Scripturarum: quia sacrarum lectio Scripturarum, divinae est praecognitio non parva beatitudinis. In his enim quasi in quodam speculo homo se ipsum considerare potest, qualis sit, vel quo tendat. Lectio assidua purificat omnia, timorem incutit gehennae, ad gaudia superna cor instigat legentis. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Geminum confert donum lectio sanctarum Scripturarum; sive quia intellectum mentis erudit, seu quia a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Labor honestus est lectionis, et multum ad emundationem animae proficit. Sicut enim ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis interior homo nutritur et pascitur, sicut Psalmista ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103). Sed ille beatissimus est, qui divinas Scripturas vertit in opera. Omnes plane Scripturae sanctae ad nostram salutem scriptae sunt, ut proficiamus in eis in veritatis agnitione. Saepius caecus offendit quam videns: sic ignorans legem Dei saepius ignoranter peccat, quam ille qui scit. Sicut caecus sine ductore, sic homo sine doctore rectam viam vix graditur.

3. Quid post lectiones sacras praestandum. Et ideo, fratres charissimi, quicumque ex vobis lectiones sacras legere et intelligere possunt, in his studium impendant, ut earum frequenter meditatione utantur: qui vero sensum locutionis sacrae ex lectione non possunt percipere, attentius audiant interpretantem, ut recipiant saltem inde aedificationem. Cum vero magisterio coelesti instructi, quid faciendum quidve vitandum sit, dilectissimi, accipiatis; non sit mora in faciendo, quod intus sapiatis intelligendo: quia, ut beatus Paulus apostolus ait, Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis (Rom. II, 13). Et ipsa Veritas ait, Servus qui scit voluntatem domini sui et non facit, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Item alibi scriptum est, Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi (Jacobi IV, 17). Itaque omni diligentia studete ut cognoscatis voluntatem Dei: postquam autem cognoveritis voluntatem ejus, summo nisu contendite, ut hanc faciatis implentes mandata illius, et instanter deposcite, ut in hoc perseverantes perveniatis ad promissa illius. Ad quod nos adjuvare dignetur ipse qui per suam bonitatem nos vocaverat, et per suam gratiam liberaverat, quique bene certantibus coelestia regna promiserat, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCIV. De Misericordia, et Indulgentia

1. Misericordia homini pernecessaria. Hanc aliis exhibendo promeretur. In judice misericordia et disciplina ne dissocientur. Misericordia primo in se servanda. Inter omnia quibus humana indiget fragilitas, maxime necessaria est misericordia; quia quanto fragilior est corrupta natura, tanto majore indiget providentia beneficii. Et ideo, fratres, quia sine hac vita nostra subsistere non potest, discamus quomodo in nos primum divinam provocemus clementiam, ut secundum multitudinem miserationum suarum nostrae miseriae subvenire dignetur; quatenus in praesentis vitae cursu vitemus nostrae salutis damnum, et in futuro interitum possimus evadere perpetuum. Ad hoc enim impetrandum, dilectissimi, sicut nobis Scriptura sacra ostendit, praecipuum est misericordiae bonum; de qua ipse Salvator ait, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Non potest peccator misericordiam a Deo sperare, qui misericordiam non facit peccantibus in se. Ergo dimittat homo temporale debitum, ut mereatur recipere aeternale bonum. Si animas nostras cupimus peccatorum sordibus emundari, misericordiam in nos peccantibus non negemus; ut in die retributionis ad promerendam Dei misericordiam, misericordiae operibus adjuvemur. Quomodo misericordiam a Deo exspectat vel sperat, qui crudelis est in conservos suos? Si quis cupiat Deum sibi misereri, ita et misereatur debitoribus suis. Certissime indulgentiam exspectare [PL39.2329] poterit, qui aliis indulgere novit. Ad misericordiae opus optime nos in Evangelio Dominus exemplo roboravit, ubi ait: Estote ergo misericordes, sicut Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI, 36); qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Omnis misericordia facit locum unicuique secundum meritum operum suorum. Qui facit misericordiam, Deo offert sacrificium satis placabile. In judice misericordia et disciplina debet esse; quia una sine altera bene esse non poterit. Misericordia sola si fuerit, securitatem faciet peccandi subjectis: iterum, si disciplina sola semper aderit, vertitur animus delinquentis in desperationem, et judex non merebitur a Deo misericordiam. Sed hanc misericordiam a se ipso debet homo incipere. Quomodo in aliis est misericors, qui in se ipso crudelis est? In se ipso crudelis est, qui sibi perpetuas peccatis suis praeparat flammas. Bene misericors est, qui a se ipso incipit, et se diligenter custodit, ne puniatur cum diabolo; et sic aliis praestet, quod sibi bonum esse prospicit.

2. Aliis indulgendo conciliatur. Per indulgentiam autem docuit nos Dominus, quomodo possimus impetrare misericordiam ab illo, cum in Evangelio ait, Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37): item, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater coelestis peccata vestra; si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14 et 15). Haec quoque vera scientia magnam per nos misericordiam sonat his qui eam recte intelligere possunt. Igitur ex nostro judicio judicat nos Deus, et quodam modo in potestate nostra est quomodo judicemur a judice Deo. Si misericorditer judicemus in nos delinquentibus, misericorditer judicat Deus de nobis in se peccantibus. Intendamus ergo in exemplum illius, sicut Doctor Gentium nos admonens ait, Donate vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut Deus in Christo donavit vobis, ita et vos facite (Coloss. III, 13): hoc est, quomodo Deus in Christo nobis peccata donavit, sic etiam nos qui in nos peccant dimittamus. Item alibi idem apostolus ait, Nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17): et alio loco, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Ibid., 21). Sciendum est certissime quod unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo. Tunc oratio nostra pro peccatis nostris ad aures omnipotentis Dei cito perveniet, si delinquentium preces in nostris auribus acceptabiles erunt. Qui clementer peccantibus ignoscere novit, clementiam divinae pietatis certissime accipiet. Unde et scriptum est, Qui pronus est ad misericordiam, benedictus a Domino (Prov. XXII, 9). Sic enim remittitur nobis, ut nos remiserimus eis qui nobis quacumque malignitatenocuerunt.

3. Miserationum multa genera. Multa itaque genera sunt miserationum, quae cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata. Sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus quod quisque peccavit. Non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinantibus hospitium, et caetera hujusmodi, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus qui ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur; non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat; quia misericordiam praestat. Proinde, fratres, obsecro ut ante omnia misericordiae operam detis, et in quibuscumque possitis proximos vestros adjuvetis. Ad indulgendum quoque proximis vestris, delicta eorum prompti sitis; ut peccatorum vestrorum veniam pro hoc ab omnipotente Judice [PL39.2330] adipisci valeatis, et vitam aeternam cum sanctis omnibus in coelesti regno perpetualiter habere mereamini: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCV. De Misericordia divina et humana. Quod ideo Deus pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut divites haberent quomodo peccata sua redimerent

1. Misericordia terrena ad coelestem venitur. Misericordia divina et humana. Modo, fratres, cum Evangelium legeretur, audivimus dicentem Dominum Salvatorem nostrum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). Dulce est nomen misericordiae, fratres charissimi; et si nomen, quanto magis res ipsa? Et cum eam omnes homines habere velint, quod pejus est, non toti sic agunt; et cum omnes misericordiam velint accipere, pauci sunt qui velint misericordiam dare. O homo, qua fronte vis petere quod dissimulas dare? Debet ergo in hoc mundo misericordiam dare, qui illam optat in coelo recipere. Et ideo, fratres charissimi, quia omnes misericordiam volumus, faciamus nobis illam patronam in hoc saeculo, ut nos ipsa liberet in futuro. Est enim in coelo misericordia, ad quam per terrenas misericordias pervenitur. Sic enim Scriptura dicit: Domine, in coelo misericordia tua (Psal. XXXV, 6). Est ergo et terrena et coelestis misericordia, humana scilicet et divina. Qualis est misericordia humana? Ipsa utique, ut respicias miserias pauperum. Qualis vero est misericordia divina? Illa sine dubio quae tibi tribuit indulgentiam peccatorum. Quidquid enim misericordia humana largitur in via, misericordia divina reddit in patria. Deus enim in hoc mundo in omnibus pauperibus et alitur et esurit, sicut ipse dixit, Quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Deus ergo qui de coelo dignatur dare, vult in terra recipere. Quales sumus nos, qui quando donat Deus volumus accipere, quando petit nolumus dare? Quando enim pauper esurit, Christus indiget, sicut ipse dixit, Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Ibid., 42). Noli ergo despicere miseriam pauperum, si vis securus sperare indulgentiam peccatorum. Esurit modo Christus, fratres, in omnibus pauperibus ipse esurire et sitire dignatur; et quod in terra accipit, in coelo reddit. Rogo vos, fratres, quid vultis aut quid quaeritis, quando ad ecclesiam venitis? Quid utique nisi misericordiam? Date ergo terrenam, et accipietis coelestem. Petit a te pauper, et tu petis a Deo; ille buccellam, tu vitam aeternam: da mendico, quod accipere merearis a Christo; audi ipsum dicentem, Date, et dabitur vobis (Luc. VI, 38). Nescio qua fronte velis accipere quod non vis dare. Et ideo quando ad ecclesiam venitis, secundum vires vestras, qualescumque eleemosynas pauperibus exhibete. Qui potest, afferat argentum; qui non potest, exhibeat vinum. Si nec hoc habuerit, exhibeat esurienti buccellam; si non habet integram, vel qualemcumque particulam: ut impleat illud quod Dominus admonuit per prophetam, Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII, 7). Non dixit, Da totum: ne forte pauper sis, et amplius habere non possis.

2. Eleemosyna nobis proficit. Cur pauperes permisit Deus. Et si diligenter attendimus, fratres, hoc ipsum quod Christus in pauperibus esurit, nobis proficit. Ideo enim in hoc mundo Deus pauperes esse permisit, ut omnis homo haberet quomodo peccata sua redimeret. Si enim pauper nullus esset; eleemosynam nemo daret, indulgentiam nemo reciperet. Potuit enim Deus omnes homines divites facere; sed nobis per pauperum miseriam voluit subvenire: ut et pauper [PL39.2331] per patientiam, et dives per eleemosynam possint Dei gratiam promereri. Nobis enim militat inopia pauperum, Denique si sapienter intelligis, et statera cordis tui diligenter appendis; incomparabiliter plus est quod pro paupere recipis, quam id quod pauperi largiris. Attende et vide nummum, et regnum. Quid simile, frater, das pauperi? Das nummum, et a Christo recipis regnum: das buccellam, et à Christo recipis vitam aeternam; das vestimentum, et a Christo recipis remissionem peccatorum. Non ergo despiciamus pauperes, fratres: sed magis eos desideremus, et ultro nos eis ingerere festinemus; quia miseria pauperum medicamentum est divitum, sicut et ipse Dominus dixit: Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41); et iterum, Vendite quae possidetis, et date eleemosynam (Id. XII, 33). Et per prophetam clamat Spiritus sanctus, Sicut aqua exstinguit ignem; sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33): et iterum, Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec liberabit te ab omni malo (Id. XXIX, 15). Faciamus ergo misericordiam, fratres, et Christo adjuvante cautionis suae vinculum teneamus. Illam utique quam supra memoravi, ubi ait, Date, et dabitur vobis; et iterum, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Unusquisque secundum vires studeat ne ad ecclesiam vacuus veniat: debet enim aliquid exhibere, qui optat accipere. Qui potest, novo vestimento tegat pauperem: qui non potest, vel vetus porrigat. Qui vero ad ista se non sentit idoneum, porrigat buccellam, suscipiat peregrinum, lectulum faciat, pedes abluat: ut audire mereatur a Christo, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 34, 35). Nemo se, fratres charissimi, de dandis eleemosynis excusare poterit; quando pro calice aquae frigidae mercedem se Christus redditurum esse promisit (Id. X, 42).

3. Eleemosynarum duo genera. Et quia, sicut frequenter admonui, duo sunt eleemosynarum genera, unum bonum, aliud melius; unum ut pauperibus buccellam porrigas, alterum ut peccanti in te fratri cito indulgeas: ambo eleemosynarum genera implere auxiliante Domino festinemus; ut ad aeternam indulgentiam, et ad Christi veram misericordiam pervenire possimus. Sic enim ipse dixit: Si dimiseritis, dimittet et vobis Pater vester peccata vestra; si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Id. VI, 14 et 15). Et alibi clamat Spiritus sanctus, Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam? in hominem similem sibi non habet misericordiam, et misericordiam petit a Deo (Eccli. XXVIII, 3, 4)? Dicit enim beatus Joannes, Qui fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III, 15); et iterum, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (Id. II, 11). Et ideo, fratres charissimi, ut aeterna mala possimus evadere, et ad bona perpetua pervenire, duo quae supra dixi eleemosynarum genera, quantum possumus et quamdiu vivimus, et ipsi habere et aliis impendere festinemus; ut securi possimus in die judicii dicere, Da, Domine, quia dedimus: nos fecimus quod jussisti; tu imple quod promisisti. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCVI. De Eleemosyna

1. Qui a stipe largienda dispensentur. Faciendis [PL39.2332] eleemosynis, fratres charissimi, Charitatem vestram admonui, et consilium dare praesumpsi. Et licet apud plures, Deo inspirante, profecerit admonitio nostra, timeo tamen ne sint aliqui qui aut minus faciant quam possint, aut nec forte faciant. Sed dicit aliquis: Pauper sum; ideo eleemosynam dare non possum. Ut nullus se pauper excusare posset, Dominus et Salvator noster pro calice aquae frigidae mercedem se redditurum esse promisit (Matth. X, 42). Dicis ergo, Pauper sum. Si nihil amplius habes in substantia tua, quam tibi aut in victu aut vestitu rationabili aut mediocri sufficiat, sola tibi potest bona voluntas sufficere. Sed rogo te, diligenter conscientiam tuam interroga, ne forte aliquoties per ebrietatem perdas quod per eleemosynam dare potueras; ne forte per gulam studeas in terra consumere, quod per eleemosynam debueras in coelum recondere; ne forte delicias praeparando, ornamenta ad luxuriam comparando, non habeas quod pro remedio animae tuae possis pauperibus erogare; et cum pretiosae vestes nostrae a tineis soleant devorari, pauperes nec vilia vestimenta mereantur accipere. Si ergo ista omnia impedimenta non aggravant animam nostram, et hoc solum habemus quod nobis vel nostris sufficere possit; non apparebimus rei, si eleemosynam pauperibus non erogamus. Si vero, ut jam dictum est, frequenter luxuria devorat quod misericordia in coelo thesaurizare potuerat; corrigamur dum tempus est, et quod huc usque aut non fecimus, aut forte minus quam oportuit fecimus, implere totis viribus studeamus.

2. Eleemosynae necessitas et efficacia. Et ideo, o anima christiana, quae mecum audis et legis, adjuva te consilio sanctissimi Danielis: sic enim ait, Consilium meum accipe, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Quod consilium si non libenter audieris, ad coelum sine causa pulsabis. O anima, quae intra carneos et fragiles parietes habitas, vigila, ora, pete, quaere, pulsa. Vigila, inquam, petendo, ora quaerendo, pulsa operando. Vigilanti tibi et petenti respondet Dominus, Ecce adsum. Si transieris per ignem, tecum est Dominus tuus, et flamma non ardebit in te: quia sicut aqua exstinguit ignem, sic exstinguit eleemosyna peccatum (Eccli. III, 33). Si ergo aperueris pauperibus manus tuas, Christus tibi aperiet januas suas, ut paradisi possessor introeas. Si forte putas quod finis mundi tardius veniat, vel tuum considera finem. Ecce paulatim deficit mundus, subtrahuntur omnia bona quae fuerant, et accedunt mala quae non erant. Quotidie quod praedixit Dei sermo, completur; et nec sic homo mutatur. Accipe ergo consilium, dum in manibus tuis habes pretium tuum. Dona tibi de tuo dum tuum est: quia fragile est quod tenes, et caeterorum est quod attendis. Considera quale pro te pretium dederit Dominus tuus: sanguinem fudit. Charum te habuit, quem tam caro pretio comparavit.

3. Divitis et Lazari pauperis mutatae vices. Divitis purpurati fuge, frater, exemplum, cujus canes pauper Lazarus suis vulneribus pavit, et micas cadentes de mensa divitis non accepit. Sed post non longum temporis intervallum mutatae sunt vices. Pauper beatitudinem emit mendicitate, et dives supplicium facultate. Ille in Abrahae gremio ab Angelis elevatur, dives vero ad inferni profunda perducitur; de quo loco vidit dives pauperem, imo jam pauper divitem. Desiderat guttam, qui negaverat micam. Haec ergo cogitent divites, qui facultatibus suis se redimere nolunt; ne similia patiantur. Dives fuit ille, de quo nunc loquimur: sunt et hic divites, ad quos nunc loquimur. [PL39.2333] Unius sunt nominis; caveant ne sint unius conditionis. Ergo inter divitem purpuratum et Lazarum ulcerosum mutatae sunt vices. Dives perdidit quod habebat; pauper coepit esse quod non erat. Dives ille in saeculo apothecas plenas reliquerat; et in inferno guttam ardens petebat, et impetrare non poterat.

4. Dives in lingua magis cruciatur. Pro se apud Deum dicit. Ob duritiae culpam causa cadit. Attendite, fratres. Totum divitis corpus flammis gehennae consumitur, et sola lingua amplius cruciatur. Ideo sine dubio in lingua majorem sentit ardorem, quia per eam superbe loquendo contempserat pauperem. Ipsa enim lingua quae noluerat dicere ut eleemosyna pauperi donaretur, gravius gehennae flammis exuritur. Clamavit enim et dixit: Pater Abraham, mitte Lazarum ut intingat digitum suum, et refrigeret linguam meam (Luc. XVI, 24). O dives, qua fronte quaeris guttam, qui noluisti porrigere micam? Juste nunc exigeres, si dedisses. O mundi bona, apud inferos mala! Accesserunt ad servitium divitis ignes, et ad obsequium saevi tortores. Patitur duros tartarorum ministros. Torquetur, et clamat: O juste et integer judex, vel secundum peccata mea compensentur supplicia ista, vel contra spatia annorum meorum, quibus habui bona, mala recipiam, aut certe in duplum vel quadruplum! Cur per tot millia annorum me teneri jubes in flamma? Peccatorum meorum sum nexibus alligatus, ne fugiam. Per momenta compungor, ut doleam. Saevit in me ignis, et non parcit; cruciat, et reservat: nec totum est quod punit, cui saevum est quod ignoscit. Post illas lamentabiles voces, potuit ei sine dubio responderi: Quid faciam tibi? Eleemosynas non fecisti, quae peccatorum tuorum poenas exstinguerent. Clamavit tibi Scriptura, et non audisti; propheta non tacuit, apostolus praedicavit, Evangelium tonuit; annuntiatum est supplicium impiorum, justorum praemium est repromissum: tu umbras et nebulas saeculi hujus tenere te credens, divina praecepta velut inanes fabulas respuisti. Interveniant pro te pauperes, et quidquid petieris, dono. Sed justo judicio vicem tibi reddo: Quia judicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam (Jacobi. II, 13). Non tibi poterit praestare justitia mea, nisi quod merentur opera tua. Sine causa mortuus in potestate aliena positus clamas, qui in eo tempore quo potuisti, cum me videres in paupere, caecus eras.

5. Eleemosynae merces proponitur. Fratres mei, manu Dei formati, magno mecum pretio comparati, audite consilium Domini Dei nostri, implete desiderium pontificis vestri, ut cum ipso accipiatis haereditatem in regno Patris vestri. Ex servo factus es amicus: contemne quod natus es, fac tibi vicem cum Christo. Quare non accipiat partem de substantia tua, qui tibi praemia praeparavit aeterna? Quare non accipiat vel decimum, qui contulit totum? Contra terrenum patrimonium Deus offert coelum: sic enim ait, Venite, benedicti, percipite regnum; quia esurivi, et dedistis mihi manducare (Ibid., 34, 35). Tunc vos, si modo eleemosynas largiter fideliterque facitis, feliciter dicere poteritis: Domine, quando te vidimus esurientem, et ministravimus tibi (Matth. XXV, 37)? Quid est hoc, fratres? Convenit fidelis debitor, et creditores excusant? Tunc vobis respondebit Pater, Dominus et amicus cum quo fecistis coeleste commercium: Quamdiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Ibid., 40). Nonne ego quae accepi, terrena accepi? Coelestia reddam, dabo aeternum praemium, et ad partem dexteram regnum: non quia non peccastis, sed quia peccata vestra eleemosynis redemistis. Rogo vos, fratres, ut ista recipiantur in animis vestris, et ita proficiant peregrinis; ut ante tribunal aeterni Judicis, et mihi pro benigna admonitione venia, et vobis pro eleemosynarum largitate aeterna gloria tribuatur: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCVII. De similitudine ulmi et vitis, seu, quid sibi invicem conferans divers et pauper

1. Ulmus divites exhibet; vitis, pauperes Dei servos. Quid sibi invicem conferant. Legimus in quodam libro, fratres charissimi, de ulmo et vite propositam nobis similitudinem; quam qui diligenter attenderit, non parvam animae suae aedificationem inveniet. Nam arbor ulmea et vitis satis sibi convenientes esse videntur. Arbor enim ulmea, licet sit amoena et in sublime porrecta, nullum tamen fructum habere probatur. Vitis vero, quamvis sit parva et humilis, fructibus plena esse cognoscitur: qui fructus, nisi qualicumque ligno leventur in altum, in terra putrescunt atque depereunt. Si vero ulmus extendat ramos suos et erigat vitem, et se ornat, et illam de putredine liberat. Quare ista similitudo sit posita, diligenter attendamus. Arbor ulmea significat hominem divitem in hoc mundo. Sicut enim arbor illa sublimis est et amoena et humida, et tamen fructibus vacua: ita et quicumque dives saeculi hujus, quamvis sublimetur honoribus, in multis facultatibus amoenus et jucundus esse videatur; tamen si ad vitem, id est, ad pauperem Christi eleemosynarum suarum brachia quasi ramos piissimos humiliter non expandit, a fructibus aeternae vitae vacuus remanebit. Vitis autem significat servos Dei, abbates, monachos vel clericos spirituales, Deo vacantes, et doctrinae jugiter insistentes, et si qui sunt alii similes horum, qui contempto mundo, Deo die noctuque deserviunt; quo servitio in aeterna beatitudine uberes fructus habere creduntur. Ac sic divites mundi hujus abundant in hoc saeculo, et pauperes Christi in coelo. Quid ergo futurum est, ut nec arbor ulmea sine fructu remaneat, nec vitis in terra putrescat? Hoc enim expedit fieri, ut quomodo arbor ulmea extendit ramos suos, et erigit vel sustinet vitem; sic dives saeculi hujus porrigat ramos suos, id est, manus plenas fructibus agri sui, et sustentet pauperes Christi. Quod si fecerit in hoc mundo, sine dubio ab ipsis pauperibus Christi multipliciter illi repensabitur in futuro.

2. Quae divitis parci poenae. Qua eum gratia privet tenacitas. Nec dedignetur dives, aut injuriam sibi aestimet factam, quod arbori comparatus est, si audiat Dominum dicentem, Arbor bona bonos fructus facit; mala autem arbor malos fructus facit: sed magis timeat illud quod sequitur, Omnis inquit, arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. VII, 18, 19). Extendat ergo manus suas ad eleemosynas, ut possit evadere aeternas flammas. Omnes ergo divites timeant exemplum illius arboris infructuosae et sterilis, id est, illius qui purpura et bysso induebatur. Arbor enim amoena et sublimis erat in mundo: sed quia ramos misericordiae non expandit ad Lazarum, flammas recipere meruit in inferno, et ab illo petebat guttam, cui negaverat micam (Luc. XVI, 24). Haec ergo cogitent divites qui se de rebus suis, dum suae sunt, redimere nolunt; ut non faciant talia, ne talia patiantur. Dives fuit de quo loquimur; sunt et aliqui divites ad quos nunc loquimur. Unius sunt nominis; caveant ne sint unius conditionis. Cum haec ita sint, si illi qui divites sunt, aridas et contractas manus habuerint ad eleemosynas faciendas, et quibuscumque servis Dei, vigiliis, lectionibus vel orationibus insistentibus quae sunt corpori necessaria dare noluerint; efficiuntur velut ulmus sterilis, quae vitem sustinere dissimulat. Et cum dives pauperibus Christi nihil dederit, necessitate in opere terreno plus quam solebant exerceantur. Et dum mundanis [PL39.2335] actibus occupantur, orationi, lectioni, jejuniis et vigiliis minus insistunt; necesse est ut fructus illorum, quomodo vitis, in terra jaceant, et ex parte aliqua minuantur; ac sibi tantum sufficiant, et nihil divitibus largiantur. Beatus enim apostolus Paulus, dum divites mundi hujus pro sustentandis Christi pauperibus admoneret, quasi de vite loquebatur ad arborem, id est, pro Christi paupere loquebatur ad divitem: Vestra, inquit, abundantia illorum inopiam suppleat; ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 14). Quam rem ut omnes intelligant, apertius insinuare debemus.

3. Commercium divites inter et pauperes. Domestici fidei. Divites mundi abundant in hoc saeculo pecunia; pauperes Christi in coelo, vita aeterna: erogent ergo divites in mundo pecuniam, ut recipiant in coelo vitam aeternam. Divites mundi frumentum, vinum et oleum in horreo vel in cellario copiose reponunt; pauperes Christi orando, vigilando, jejunando spirituales thesauros in coelo recondunt: faciant ergo sibi quoscumque servos Dei divites hujus mundi de terrena facultate participes; ut illi eos sibi in coelesti thesauro faciant cohaeredes. Divites mundi hujus, dum aliquoties nimium se terrenis actibus obligant, quantum illos oportet vigilare, legere, et orare vel jejunare non possunt (unde timendum est ne forte aut pro peccatis minus offerant, aut non tantum quantum expedit, in thesauro coelesti reponant); pauperes Christi his fructibus Deo jugiter vacando exuberant: non ergo sint pigri divites ad eroganda terrena, si cupiunt habere coelestia. Christus enim qui omnibus hominibus munera sua largitur, in suis pauperibus egere et esurire et algere dignatur. Nemo ergo dubitet dare pauperibus; quia manus pauperis gazophylacium est Christi: quod in terra accipit, in coelo reponit. Sic et ipse Dominus dixit: Quando fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Audiamus Apostolum dicentem, Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6): et post pauca, Operamini quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10). Qui sunt domestici fidei, fratres, nisi clerici, boni monachi, et quicumque alii servi Dei impedimenta hujus mundi fugientes, Deo vacantes, lectionibus et orationibus insistentes? Omnibus quidem petentibus, secundum quod possumus, dandum est: servis autem Dei, qui petere a nobis erubescunt, etiamsi non petierint ingerendum est. Ita ergo agere studeamus, fratres charissimi; ut ab auditu malo securi esse possimus. Qui erit auditus malus? Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus; quia esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 41, 42). Rogo vos, fratres, nolite hoc otiose et negligenter audire: sed totis viribus Deo auxiliante contendite, ut nec aliena rapiatis, et de propriis Christi pauperibus abundantius erogetis; corde compuncto jugiter cogitantes, et vobismetipsis invicem colloquentes, Si in ignem mittitur qui non dedit sua; putas ubi mittendus est qui tulit aliena? Non ergo ad nos propter avaritiam illa vox tremenda et terribilis dirigatur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum: sed magis propter eleemosynam, illam desiderabilem vocem audire mereamur, Venite, benedicti, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: quia esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Ibid., 34 et 35): necnon et illa magis mittentis Domini vox ad nos feliciter dirigatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Ibid., 23), praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCX. De Eleemosynis

1. Eleemosynae efficacia. Si tamen de alieno non fiat. Hanc de rapinis largientes ad judicium sistuntur. Remedia peccatorum, fratres, medicina est eleemosynarum. Eleemosyna enim a morte liberat, et non patitur hominem ire in tenebras (Tobiae IV, 11). Patrocinatur in die judicii homini, ut flammas aeternas non timeat, sicut Jacobus in Epistola sua dicit, Superexaltat misericordia judicium; et Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Sed talis debet esse ipsa misericordia, fratres, quae suscipiatur, non quae repellatur; quae peccata purget, non quae animam gravet; de bono, de justo labore, de propria facultate, et non de pauperis egestate. Fratres, non [PL39.2341] vult Deus hominem a misericordia cessare, nec libenter aspicit Deus quemquam de fraudibus dantem: sicut Salomon propheta dicit, Honora Dominum Deum tuum de justis laboribus tuis (Prov. III, 9). De justis laboribus jussit dari; de injustis vero rapinis prohibuit dari. Sed cum judicare coeperit Deus, dicturi sunt hi qui de fraudibus vivunt, et de spoliis miserorum eleemosynas faciunt: Domine praecepta tua servavimus, et in nomine tuo misericordias fecimus; pauperes pavimus, nudos operuimus, et peregrinos hospitio recepimus. Quibus dicturus est Deus: Quod dedistis dicitis; quod rapuistis quare non dicitis? Quos pavistis memoramini; quare non recordamini quos necastis? Quos operuistis, gaudent; et quos exspoliastis, plangunt. Quos hospitio recepistis, retinetis; et obliti estis quantos de suis habitaculis exclusistis? Ego, ego misericordiam fieri jussi; fraudes et rapinas exerceri non mandavi. Unus repletur panibus, quem de rapinis satiasti, et benedicit Deum; non te, sed Deum. Quem necasti, ille miser necatus ingemuit, et exaudivit gemitum ejus qui vidit quod feceris ei. De malo acquiris, et gaudes; rapis et laetaris: pauper rogat, et contristaris; prandium paras, et tales ad tuum prandium vocas, qui tibi vicem rependant. Ornas convivium, ne quid desit, et cum amicis tuis epularis; et ante januam tuam rogantem pauperem non audis. Tu diversis bonis repleris; et egenti non misereris. Multis epulis distentus, et multo vino sopitus, pauperem rogantem contemnis. Oblitus es dictum prophetae dicentis, Qui, inquit, averterit aurem suam ab egeno, et ipse invocabit Dominum: et non exaudiet eum (Prov. XXI, 13)? Inclina aurem tuam, audi egentis vocem et fame pereuntis; ut et tuam vocem Deus exaudiat tribulantis. Da de quo tibi donare dignatus est Christus. Ipse te divitem fecit; ideo redde illi quod suum est. Ipse se dicit accipere quod pauperibus datur, sibi collatum clamat quod in corde pauperis fuerit seminatum; sicut in Evangelio dicit, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Ecce habes, christiane, aeternum tabernaculum, si dederis pauperibus victum. Si quid das, illuc transmittis, tibi in futuro reponis: non unde carnaliter satureris, sed unde spiritualiter glorieris; non unde ventrem repleas, sed unde flammas exstinguas: quia scriptum est, Eleemosyna a morte liberat, et non patitur hominem ire in tenebras.

2. Iram Dei avertit misericordia. Omnia sunt Dei dona. Cur aliis plus, aliis minus dedit. Misericordia est enim, fratres, quae iram Dei avertit, a peccatis redimit, ignes futuros exstinguit; sicut Salomon propheta dicit, Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33). Da ergo egenti, confer non habenti, succurre fame pereunti. Crudele est ut de quo habes, non des ei quem scis non habere. Grave est ut de tua abundantia non sustentes egentis inopiam. Unde semper flagellamur in fructibus: quia bene egentibus non facimus. Revera si consideres, homo; unde damna, unde calumniae, nisi hinc de sterilitate vestra? Tu non das indigenti quod potes, quod te non gravat; venit una calumnia, perdis et quod non habes. Ventre pleno ambulas; et vacuum pauperis ventrem non consideras. Bene est tibi de bonis Dei, nihil indiges, honestis vestibus uteris; et nudum et trementem frigore non vestis. Si tibi dicat Deus: Te ipsum ego feci, quod vivis meum est, quod habes ego dedi; et ingratus es. Aufero quae dedi, nego quod donavi, dimitto te quem feci; et sine me vive, si potes. Plus tibi dedi, ut haberes unde pauperi dares; pauperi non dedi ob hoc, ut te probarem: non quia ambobus non habui unde darem, sed per pauperem te volui probare. Ego sum qui divitem et pauperem feci, praerogatorem te constitui in bonis meis. Fac misericordiam; quia nihil perdes, et me qui tibi dedi, non offendes. Da, quid dubitas? quia si dederis, ego plura dabo. Quid tibi soli vindicas, quod ambobus [PL39.2342] dedi? quare tu solus comedis, quod ambobus creavi? Quasi tuo labori hoc assignas, aut tuum esse putas? Aufero auxilium meum, habe laborem tuum; aufero misericordiam meam, et tunc apparebit miseria tua.

3. Inanis est avarorum providentia. Nulli deest divina. Nostra non sunt quae habemus. Ad haec quid dicturus es, miser? Miser es, qui miserum non vides, uteris solus bestiis, pecoribus, animalibus, avibus, serpentibus. Communis est cibus; et tu homini denegas victum? Sed, credo, ideo non das, ne dando finias, ne praerogando deficias. Qui haec consideras, finem vitae tuae non consideras? Etsi pecunia non finitur, vita tamen finitur: et quando non speras, ad te venitur. Sic non consideravit ille dives, qui in abundantia torquebatur, et quasi de inopia quaerebatur. Quid faciam, inquit, quomodo habebo ubi fructus meos congregem? Et audivit vocem Domini dicentis, Stulte, anima tua hac nocte auferetur a te; quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 17, 20)? O vanitas hujus divitis! Nescit si vivat, et de fructibus cogitat; nocte moriturus, fabricare disponit. Ecce audisti et tu, christiane, quid timeas. Fac misericordiam. Quid dubitas? Non te deserit, qui te praerogatorem constituit. Ipsius est enim vox in Evangelio arguentis incredulos et dicentis, Considerate volatilia coeli, quoniam non seminant neque metunt, quibus non sunt cellaria; et Pater vester coelestis pascit illa (Matth. VI, 26). Si quaecumque habes, tua esse dicis; si potes, constitue propter fures in domo tua vigiles, fode foveas, absconde divitias, fac tibi loculos et arcas ubi reponas, contra Dei voluntatem tene, habe, vive, si potes. Ergo, fratres, faciamus misericordiam, pascamus esurientes, nudos operiamus, et peregrinos hospitio recipiamus. Bene ergo facientes non deficiamus, et tempore suo metemus vitam aeternam in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CCCXI. De Eleemosyna

1. In judicio nullam incurret perniciem, qui comparaverit eleemosynis pietatem. Felix operarius cultor eleemosynarum, eo quod ex horreo suo comparaverit coelum, et panem esurientibus dans, delictorum suorum presserit incendium: cui propheta tale exhibet testimonium, et patronum habet Spiritum sanctum in causa. Talis operarius felix vivit, et securus jam moritur, cum quo ambulat patrimonium immortale. Horreum, in quo debitorem fecerit Dominum, dum pascit alterum, dando accipit ipse. Modico panis comparavit vitam coelestem, se faciens haeredem. In die judicii nullam poterit incurrere perniciem, qui comparaverit eleemosynis pietatem. Cui propheta tale exhibet testimonium, Salva eum et vivifica eum, Domine (Psal. XL, 3). O duplex prophetae beneficium! Salvat pariter, et commendat ut salvetur, quia et ipse salvavit; ut vivificetur, quia et ipse vitam poscenti donavit in terra. Beatus est iste, dum usque sic currit in coelum. Sed ne aliquando vacet in illo vitae beneficium, festinet ad praemium magnum, dimittat et in saeculo testimonium, quo dicit, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Ibid., 2). Et iterum Isaias dicit, et sic testatur: Solve, inquit, omnem nodum injustitiae. Solve suffocationes impotentium commerciorum, dimitte quassatos in requiem, et omnem consummationem injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui ne despicias. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia, [PL39.2343] et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Dominus exaudiet te; dum adhuc loqueris, dicet, Ecce adsum (Isai. LVIII, 6-9).

2. Misericordia perfecta est, non exspectare rogantem. Sic erga nos agit Deus. Sic egit et Christus. Perfecta ergo est misericordia, fratres charissimi, ut ante occurratur esurientibus, quam roget aliquando mendicus. Non est enim perfecta pietas quae precibus extorquetur. Sed si taceat mendicus, loquitur pallor in facie, pene lassus, fessus et elisus, nusquam suspectus. Festina pietate succurrere, ne audias rogantem, ne quod debetur Domino vindices tibi. Imitare Deum tuum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45): et ecce veniet tibi pluvia antequam roges, descendet ubertas nocte, dum stertis; dum adhuc in lecto es, ex praecepto vigilat dies, excubant elementa, fructus te nesciente effunduntur. Jactat coelum, et parturit terra: tot cellaria messium, dum nescimus, sic accipimus, et tantas opes comedimus, antequam rogemus. Et tibi, homo, modicus est ipse panis; et precibus vendis? Non rogaverunt quatuor millia Jesum in deserto septem panes et paucos pisces, ut infinita agmina pranderent, quo prandio vicisset saltem usuram mensura. Qui cum erogarentur, Colligite, inquit, fragmenta, ne quid depereat (Joan. VI, 12): quia sanctum fuerat totum quod ipse confecerat. Replentur septem sportae buccellarum, saturata sunt tanta millia; et nihil minoratum est, et crevit eis cibus, dum impenditur victus: sic et eleemosyna, si indigentibus erogetur.

3. Eleemosyna id agit quod Deus. Est secundum baptismum. A gehenna liberat. Hic et jam eroganda. Magnum opus est eleemosyna, fratres charissimi, ut faciat homo quod fecit Deus: quia hos paucos esurientes in terra dimisit, qui uno vasculo orbem coeli pascit, per quem et nobis liceat erogare. Sed si ubique fuisset abundans, perierat misericordia: dedit nobis Deus secundum baptismum. Quis enim sine peccato? Nam sicut aqua exstinguit ignem, sic et eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). In horreis nostris habemus abundantiam, quae flammas nostras oblatione unius panis exstinguat: et ante fores gehennae stat misericordia, et neminem permittit in carcerem mitti. Et quicumque misertus fuerit, miserebitur ei: et si quis non fuerit misertus, non miserebitur ei. Da panem, cum potes: quia nemo esuriet in inferno quem possis pascere. Nec habebis post mortem frumentum, nec invenies illic aliquando mendicum; quia non erit tempus miserendi. Bonorum enim malorumque discretio in suis actibus permanebit, ipso Christo Domino nostro rege ac judice secernente agnos ab haedis, et per dexteram ac sinistram sequestrante: qui esurisse et sitisse se dicit, et caetera in suis minimis perpessum fuisse se asserit. Date ergo omnibus, dilectissimi fratres, date praecipue domesticis fidei. Date omnibus, ne cui non dederitis, ipse sit Christus; cuive dederitis, ipse sit Christus.

SERMO CCCXII. De Eleemosyna

1. Eleemosyna suadetur intuitu divini judicii. Ex ipsius mercede. Quod opes sint pauperibus delegatae. Si homo priscam sui originem noscat, aut dignitatem in se cumulatam intelligat, aut judicium destinatum sollicito timore perpendat; inveniet quid primo protoplastus amiserit, quid postmodum Christi misericordia contulerit, quid futuro judicio destinarit: ut haec primo sollicita cura pertractans primordia recenseat, praesentia teneat, futura sollicito timore pertimescat. Claude, inquit Sapientia, eleemosynam in sinu pauperis, [PL39.2344] et ipsa pro te orabit (Eccli. XXIX, 15). Facile enim curatur vulneribus peccatorum, qui necessitatem curaverit pauperum; et misericordiam accipiet, qui proximo pietatis non denegat officia. Denique cui dare praecipitur, gaudeat quod non ea sorte natus sit, ut indigeat. Sufficit ad gloriam dantis, quod alterius miseria in paupere locuples donando existat, quod misericordia feneret Deum, quod pascat in paupere Christum, quod per alterius inopiam peccatorum accipiat indulgentiam. Objurgantis Domini vox est, Si in alieno mammona fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Talem enim se exhibere quis pauperi debet, qualem sibi alium exhibere vellet, si pauper ipse fuisset. Caeterum dispendium magnum est, si Deum de Dei dono promereri nolueris, aut cum tibi Dominus ad hoc dederit ut dispenses, ejus delegata non serves. Semper enim sua Dominus tibi dispensanda interim commendavit, de re sua pauperibus te dare praecepit. Cur dantis jussa contemnis? cur pactum destituis? cur Dominum jubentem dare non audis? Facile enim poterit pecuniam acceptam amittere, qui quod accepit in lucrum noluerit erogare.

2. Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misertus est vestri (Matth. XVIII, 33). Similitudinem patris, actus indicent sobolis. Similitudo operis, similitudinem indicet generis. Actus nomen confirmet, ut nomen genus demonstret. Quod contulit pater, filius servet; ut et filio pater promissa praemia repraesentet. Patrimonium quod habes, si operaris, tuum est; si cessas, alienum est. Pecunia quae servatur, casibus servit: quae in misericordia reservatur, praemium futurum acquirit. Quid vereris Christo committere, quod a latronibus vix poteris reservare? Qui dat, inquit, pauperi, non egebit (Prov. XXVIII, 2). Davidis patrimonium tuum haeredi; et Christus est indignus de tuo aliquid tecum tollere, aliqua tecum in futura saecula deportare? Quid haeredi servas, quo si utatur ignoras? Quid substantiam cumulas, quam fortassis ingrato relinquis? Forsitan illi praestabis, quidquid misericordiae causa de ejus portione detraxeris. Quare fac primo quod jubetur, ut possis accipere quod promittitur. Non potest usuras accipere, qui Dominum noluerit fenerare. Qui dat, inquit, pauperibus, Deum feneral (Id. XIX, 17). Nec enim potest divina promissa percipere, qui praecepta coelestia noluerit observare.

SERMO CCCXIV. De erepto energumeno

1. Unde nec daemoniacus timeatur nec daemon. Christum quisque pascit aut diabolum. Actibus proditur quis sit conviva. Quot quis vitia, tot habet daemones. Superiori Dominica, fratres charissimi, dum Missae celebrarentur, non parvum metum omni populo insaniens ille energumenus generavit. Certum est, fratres charissimi, quia vix invenietur homo, qui cum infelicem personam taliter vexari a diabolo viderit, non expavescat et metuat. Et tamen, fratres charissimi, si vultis, Deo auxiliante, possumus vobis ostendere, unde possitis energumenum non timere. Nunquam timebis daemonem qui est in carne aliena, si eum non habueris in anima tua. Denique sancti et perfecti viri non solum daemoniacos non timent, sed etiam a daemoniacis, imo ab ipsis daemonibus, cum grandi tremore timentur. Sed si in alieno corpore daemonem sic timemus, quantum timere debemus, ne per malos actus eum in nostris cordibus nutriamus? Omnis homo, charissimi fratres, in convivio cordis sui aut Christum aut diabolum pascit. Si justitiam, si pacem, si castitatem, si misericordiam et charitatem sectari voluerit; Christum in se sine dubio pascit et reficit, secundum illud quod scriptum est, Ecce sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et caenabo cum illo (Apoc. III, 20). Ecce probatum vobis est quomodo aut quali cibo anima sancta Christum pascit et reficit. E contrario autem qui superbiam, malitiam, invidiam, luxuriam et caetera his similia amare voluerit; diabolum se reficere, et desiderabiles illi talibus malis delicias non dubitet praeparare. De suis actibus potest unusquisque cognoscere, qualem convivam mereatur in suo corde recipere. Certum est quod quale convivium paraveris, tales et convivas habere mereberis. Multi enim daemonem in corpore alieno formidant, in corde suo timere dissimulant. Omnis enim qui superbiam diligit, diabolo plenus est. Et si cum superbia etiam invidiam habere voluerit, duobus daemonibus subditus erit. Et si cum invidia etiam adulterium fecerit, a tribus daemonibus possidetur. Et si cum his malis mendacium amare voluerit, ab integra quadriga daemonum subjugatur et premitur. Nam quot vitia habuerit homo, tot habet daemones. Denique et in Evangelio ille a quo immundus spiritus exierat, cum per gratiam Dei ab uno idololatriae daemone meruit liberari, pro eo quod in loco vitiorum virtutes noluit intromittere, reversus ille immundus spiritus adduxit secum septem alios spiritus nequiores se (Luc. XI, 24); et impletum est in eo illud quod scriptum est, A quo enim quis superatur, ejus [PL39.2348] et servus est (II Petr. II, 19); et iterum, Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34).

2. Superbus non est sine daemone, nec invidus, nec adulter, nec mendax. Sed forsitan dicit aliquis: Quomodo potest fieri ut qui per luxuriam peccaverit in carne sua, diabolum habeat in anima sua? Nos, fratres dilectissimi, quod diximus, sanctarum Scripturarum testimoniis approbamus. Nam quod qui superbus est, daemone plenus est, audi Scripturam dicentem, Immundus est ante Deum omnis qui exaltat cor suum; et iterum. Initium, apostatare a Deo omnis superbia (Eccli. X, 14). Quid est, apostatare, nisi a Deo discedere? Et utique qui a Deo disjungitur, diabolo sociatur. Quod autem qui invidus est, sine daemone esse non possit; Scriptura dicit, Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24 et 25). Nam quod et ille qui fornicatur, a diabolo possidetur, canonica nihilominus Scriptura testatur; sic enim dicit propheta: Spiritu fornicationis decepti estis (Osee IV, 12). Quod vero et omnis mendax sine maligno spiritu esse non possit, Scriptura testis est: Perdes, inquit, omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et iterum, Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Et in libro Regum legimus spiritum malignum dixisse Domino: Ego, inquit, decipiam Achab. Cui dixit Dominus, In quo decipies? Et ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore prophetarum ejus. Dixit autem Dominus, Decipies et praevalebis (III Reg. XXII, 21, 22). Similiter et de caeteris capitalibus peccatis atque criminibus credere nos oportet; quia nemo illa nisi diabolo instigante committit.

3. Ut peccatis cito medicina curetur. Quid ergo, fratres? Cum nos multis peccatis et criminibus sentiamus obnoxios, numquid desperandum est? Absit hoc a populo christiano. Non quidem desperandum est, sed nec in ipsis peccatis inimica securitate perseverandum. Qui enim dixit, Cum conversus ingemueris, salvus eris (Ezech. XXXIII, 12); ipse dixit, Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8). Optime enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus adhibetur; et cito vulnus sanatur, quod diu putrescere non sinitur. Et ideo ubi aliquis ex nobis cujuslibet peccati vulnus acceperit, antequam longa consuetudine putrescat et feteat, omni celeritate ad poenitentiae medicamenta confugiat. Peccatum si diu dominari permittitur, omnibus sanctis et Deum timentibus putorem teterrimum exhalare cognoscitur. Et ideo cum Dei adjutorio laborandum est ut, expurgatis vel mortificatis omnibus peccatis, in possessionem vitiorum virtutes introeant: locumque quem tenebat superbia, humilitas occupet; quem vastaba avaritia, obtineat eleemosyna; quem luxuria sordidabat, castitas mundet atque recipiat; quem tenebat invidia, possideat benevolentia; ubi mendacium esse videbatur, veritas dominetur. Haec enim, fratres, si Christo auxiliante agere studeamus, non solum in aliorum corporibus daemones non timemus, sed etiam de nostris cordibus per Dei gratiam effugamus: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2320-2348 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22