1. Petrus Apostolorum primus, Paulus novissimus. Praedicandis praedicatoribus, et tantis praedicatoribus, de quibus audivimus et cantavimus, quod in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5), procul dubio nulla nostra verba sufficiunt. Devotionem debemus, vestram exspectationem non implemus. Exspectatis enim a nobis hodie [PL38.1368] praedicari apostolos Petrum et Paulum, quorum solemnis hic dies est. Agnosco quid exspectetis; et ubi agnosco, succumbo. Video enim exspectari quid, a quo. Sed quia Deus eorum laudari dignatur ab omnibus nobis, non dedignentur servi ejus utcumque praedicari ab eis qui serviunt vobis.

2. Idem tractatur argumentum. Sicut nostis, omnes qui Scripturas sanctas nostis, apostolus Petrus inter discipulos, quos Dominus praesens in carne elegit, primus electus est: Paulus autem non inter illos, non cum illis; sed longe postea, non dispar illis. Petrus ergo primus Apostolorum, Paulus novissimus: Deus autem, cujus hi servi, cujus hi praecones, cujus hi praedicatores, primus et novissimus. Petrus in Apostolis primus, Paulus in Apostolis novissimus: Deus et primus et novissimus, ante quem nihil et post quem nihil. Deus ergo qui se primum et novissimum aeternitate commendavit, ipse Apostolos primum et novissimum passione conjunxit. Utriusque passio concordat solemnitate, utriusque vita consonat charitate. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum sonuerunt. Ubi electi sunt, ubi praedicaverunt, ubi etiam passi sunt, omnes novimus. Illos autem ipsos unde nos novimus, nisi quia in omnem terram exiit sonus eorum?

3. Apostoli verba de passione sua imminente. Ex Dei gratia et debitores efficimur, et redditores. Martyrum virtus a Deo. Revelatione Paulus confirmatus de sua futura passione et victoria. De passione sua jam imminente et propinquante praenuntiantem audivimus Paulum, cum ejus Epistola legeretur: »Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem, inquit, mihi, sed omnibus qui diligunt manifestationem ejus. (II Tim. IV, 6-8). Hinc dicamus aliquid: adjuvant enim nos, quae in fines orbis terrae exierunt, verba eorum. Primo sanctam devotionem videte. Immolari se dixit, non mori: non quia non moritur, qui immolatur; sed non omnis qui moritur, immolatur. Ergo immolari est Deo mori. Ductum est enim Verbum a sacrificio. Omne quod sacrificatur, Deo occiditur. Intellexit enim Apostolus cui ejus sanguis in passione deberetur: factus est enim debitor sanguinis sui, pro quo fusus est sanguis Domini sui. Unus ille sanguinem fudit, et omnes oppigneravit. Quotquot illam fidem recipimus, debemus quod accipimus: et hoc quia dignatus est facere et debitores et redditores. Quis enim nostrum in tanta inopia et paupertate infimitatis idoneus est reddere tanto creditori? Sed quomodo scriptum est, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12): verbum, quo diffamentur; virtutem, qua patiantur. Ipse ergo sibi victimas fecit, ipse sibi sacrificia dicavit, ipse implevit Spiritu martyres, ipse virtute instruxit confessores. Eis quippe dixit, Non enim vos estis qui loquimini (Matth. X, 20). Quamvis ergo passurus, quamvis pro fide Christi sanguinem [PL38.1369] fusurus; recte tamen dicit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et quid occurrit? Calicem salutaris accipiam, et nomem Domini invocabo (Psal. CXV, 12 et 13). De retributione cogitabas, quid retribueres inquirebas; et occurrit tibi quasi retributuro, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Certe redditurus eras? Ecce accipis. Quod accipis ergo, quia accepisti quod deberes, accipis unde reddas; debitor cum acceperis, debitor cum reddideris. Quid enim retribuam, inquit? Calicem salutaris accipiam. Ergo et hoc accipis, calicem passionis, calicem de quo Dominus ait: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Sed ecce jam calix in manu tua est, jam imminet passio: quid facis ne trepides? quid facis ne titubes? quid facis ne quod jam portas, bibere non possis? Quid faciam, inquit? Et ibi accipiam: debitor ero; quia nomen Domini invocabo. Ego, inquit, jam immolor. Confirmatum illi erat revelatione: non enim hoc sibi humana infirmitas promittere auderet. Fiducia ejus non a se, sed ab eo qui totum dedit, quem intellexit cum diceret superius: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ego ergo, inquit, jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi. Interroga conscientiam: non cunctatur, quia in Domino gloriatur. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Merito cursum consummasti, quia fidem servasti. De caetero, inquit, superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex.

4. Corona justitiae non martyribus tantum, sed omnibus fidem servantibus promissa. Desiderium adventus Christi judicis futuri. Et ne ipse quasi unus supra modum gloriari videretur, et sibi proprie Dominum vindicare, Non solum autem, inquit, mihi, sed omnibus qui diligunt manifestationem ejus. Non potuit melius et brevius insinuare quid debeant homines facere, ut mereantur illam justitiae coronam. Non enim omnes infundendum sanguinem exspectare debemus: pauci martyres, sed multi fideles. Immolari sicut Paulus non potes? Fidem servare potes: fidem servando diligis manifestationem ejus. Si enim times ne veniat Dominus, non diligis manifestationem ejus. Dominus Christus modo in occulto est; manifestabitur tempore suo, judex futurus juste, qui fuit reus sub judice injuste. Venturus est: et quomodo venturus? Judicaturus. Neque enim iterum judicandus, sed utique [PL38.1370] jam judicaturus, sicut novimus, sicut credimus, de vivis et mortuis. Interrogo quemlibet hominem intentum in me, ut audiat me; interrogo; respondeat non mihi, sed sibi: Vis ut veniat judex iste? Volo, inquit. Vide quid dicis: si verum dicis, si vis ut veniat, vide quomodo te inveniat. Judex enim venturus est: jam tibi praerogata est humilitas, ventura est potestas. Non enim sic venturus est, ut corpore induatur, de matre nascatur, sugat ubera, cunis involvatur, in praesepe ponatur; postremo jam juvenis ab homine illudatur, teneatur, flagelletur, suspendatur, taceat cum judicatur. Ne forte ideo venturum exspectes, quia humilem venturum adhuc putas. Tacuit judicandus; non tacebit judicaturus. Occultus hic fuit, ut non agnosceretur: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Cum ergo hic jam fuerit occultus in potestate sua, tacitus sub aliena; contrarium erit occultationi et huic taciturnitati quod venturum exspectamus. Deus enim manifestus veniet. Qui prius venit occultus, veniet manifestus. Ecce habes contrarium, illi occultationi: vide contrarium illi taciturnitati. Deus noster veniet, et non silebit. Siluit occultus; quia sicut ovis ad immolandum ductus est, Siluit occultus; quia sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Siluit occultus; quia in humilitate judicium ejus sublevatum est (Isai. LIII, 7, 8). Siluit occultus; quia homo tantum putatus est: sed Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit. Quid ergo tu qui dicebas, Volo veniat: Volo, inquit, veniat, veniat: nondum times? Ignis ante ipsum praeibit (Psal. XLIX, 3). Si non times judicem, non ignem?

5. Corona debita servantibus fidem. Sed si servas fidem, diligis vere ejus manifestationem, securus coronam debes exspectare justitiae: non enim donatur talibus, sed debetur. Nam et ipse apostolus Paulus tanquam debitum flagitat: Quam reddet, inquit, mihi Dominus in illo die justus judex. Reddet, quia justus est: fecit se mihi promissione debitorem. Praecepit, audivi: praedicavit, credidi. Bonum certamen certavi, cursum consummavi.................. His donis suis debet pro............... moralis, quod bonum................ servas, ab illo habes. Qu.............. accepisti? Sed his, inquam.............. sua. Antequam talia don.......,....... beret?

6. Salvator Christus Jesus. Paulus primus peccator, quia caeteris persecutoribus crudelitate superior. Pro supplicio debito salus ipsi reddita. Medicus Christus artis suae vim in Pauli curatione commendavit. Vide ipsum Apostol.................... et omni acceptione dign................ in mundum peccatores............... [PL38.1371] quorum primus ego sum. Christus, inquit, Jesus, id est Christus Salvator. Hoc est enim latine Jesus. Nec quaerant grammatici quam sit latinum, sed Christiani quam verum. Salus enim latinum nomen est. Salvare et salvator non fuerunt haec latina antequam veniret Salvator: quando ad latinos venit, et haec latina fecit. Ergo Christus Jesus, Christus Salvator, venit in mundum. Et quasi quaereremus, Quare? Ait, Peccatores salvos facere. Ideo Jesus venit. Nam sic ipsum nomen etiam interpretatum et expositum quodam modo in Evangelio legimus: Vocabunt nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Sermo igitur omni acceptione dignus, credulitate dignus: id est, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Non quia prior peccavit, sed quia caeteris plus peccavit. Quomodo dicimus in artibus medicum primum, multis aetate inferiorem, sed arte superiorem; fabrum primum, architectum primum: solemus ita loqui. Sic se Apostolus appellavit peccatorem primum. Nemo enim est gravius Ecclesiam persecutus. Ergo peccatoribus, ad quos venit Jesus, si quaeras quid debebatur, non invenis quid peccatoribus deberetur, nisi supplicium. Si quid deberetur quaeris, supplicium est: si quid redditum sit quaeris, salus est: pro supplicio salus. Debebatur supplicium, reddita est salus: debebatur poena, reddita est corona. Nihil debebatur Paulo prius Saulo, primo peccatori, crudelitate caeteros superanti, nihil ei debebatur, nisi supplicium, magnumque supplicium; et vocatur de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Coercetur, ut parcat, ut ei parci possit. Mutatur lupus in ovem: parum est, in ovem; imo in pastorem. Superna voce occiditur et vivificatur, percutitur et sanatur. Prosternitur persecutor, erigitur praedicator. Quae ista gratia, nisi gratia? Quid enim boni meriti praecessit? Gratia vocatur, quia gratis datur. Venit, inquit, Jesus in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum. Numquid posset tunc dicere, Reddet mihi Dominus in illa die justus judex? Si primo peccatori reddet Dominus in illa die justus judex, quid reddet, nisi quod primo peccatori [PL38.1372] debetur, magnum supplicium, poena aeterna? Hoc prius debebatur, nec redditum est. Ideo, inquit, misericordiam consecutus sum. Non debitum accepi: sed misericordiam consecutus sum primus peccator, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15, 16). Quid est, ad informationem? Ut quilibet sceleratus, quilibet facinoribus involutus, non desperet veniam, quam accepit Saulus. Medicus magnus, hoc est Jesus, medicus magnus, ad regionem veniens languidorum, unde medicina ejus diffamaretur, talem sibi curandum elegit, de quo multum desperabatur. Talis ergo modo, qui prius talis, dicit: Jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Tu eras ille qui currebas per praeceps, qui Christianos trahebas ad mortem, qui cum lapidaretur Stephanus, ut in omnium manibus lapidares, omnium vestimenta servabas? tu eras ille? Ego, inquit, eram, sed non sum. Quare eras, et non es? Quia misericordiam consecutus sum. Accepisti ergo, Paule, quod non tibi debebatur. Dic jam securus quid tibi debeatur, dic jam. De caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Quam fidenter exigit debitum, cui donatum est non debere supplicium. Dic jam Domino tuo, dic securus, dic certus, dic fiducia plenissimus: Ego eram antea in malitia mea, usus sum indebita misericordia tua; corona ex debito munera tua. Satis hoc sit. Veniamus ad Petrum; et illi non facultatem dignam, sed solemnem devotionem reddamus: a novissimo ad primum; quia et nos a novissimis conamur ad prima.

7. Petro jam sano praedicitur sua passio, cui infirmo fuerat praedicta negatio. Petro sancto primo apostolo Dominus ipse Jesus in Evangelio, quod modo cum legeretur, audivimus, passionem suam praenuntiavit dicens: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo velles; cum autem senex fueris factus, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu non vis. Et ipse Evangelista consequenter exposuit nobis quid dictum fuerit: Hoc autem, inquit, dicebat Dominus, significans qua morte clarificaturus erat Deum (Joan. XXI, 18, 19). Passionem ejus, crucem ejus praenuntiavit ei ipse Dominus Christus, sed jam amanti, non neganti. Utrumque enim tempus servavit in eo medicus: negavit infirmus, amavit sanus. Ostendit ei Dominus, eidem Petro ostendit Petrum, quando temeraria quadam fiducia promiserat pro Christo se esse moriturum, cum venisset Christus pro Petro moriturus. Animam, inquit, tuam pro me ponis? Amen dico tibi; antequam gallus cantet, ter me negabis (Id. XIII, 38). Sanabo te: sed prius est ut aeger agnoscas te. Ergo in illa negatione praedicta ostendit Dominus Petro Petrum: in illo autem amore ostendit Dominus Petro Christum. Amas me, inquit? Amo. Pasce oves meas (Id. XXI, 15-17). Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio. Ter amor confessus est, ter timor damnatus est. Et quia amabat, indicatur ei passio ejus. Hoc enim [PL38.1373] erat amare, usque ad passionem per Christi amorem pervenire.

8. Petrus quomodo nolens passurus. Mors poena peccati. Sed quid est illud, fratres, quem non moveat? Alter, inquit, te cinget, et feret quo tu non vis. Non ergo volens Petrus ad tantam gratiam passionis advenit? Ecce Paulus, Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat; videtur in his verbis exsultando quasi festinare ad passionem: huic autem, Alter te cinget, et feret quo tu non vis. Volens Paulus et nolens Petrus? Imo si intelligamus, volens Paulus et volens Petrus, et nolens Paulus et nolens Petrus. Hoc dum explicem ut possum, intentione vestra mihi opus est. Amari mors non potest, tolerari potest. Nam si amatur, nihil magnum fecerunt qui eam pro fide susceperunt. Numquid si eos laetari videremus in conviviis, diceremus magnos viros, diceremus fortes viros? Si voluptatibus circumfluere cerneremus, fortitudinem in eis aut patientiam laudaremus? Quare? Num quia rem facerent contrariam doloribus, contrariam molestiis, essent in gaudiis, in voluptatibus, in deliciis; num quia tales, ut magni, ut fortes, ut patientissimi laudarentur? Martyres autem non sic laudamus. Magni viri, fortes viri, patientes viri. Vis nosse quia tolerandum est, non amandum? Nomen interroga: passio vocatur. Natura ergo, non tantum homines, sed et omnes omnino animantes recusant mortem et formidant. Ideo magni martyres, quia quod valde durum est, pro regno coelorum fortiter susceperunt, et cogitantes promissa tolerarunt molestias. Videte Dominum dicentem, Majorem hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Si hoc durum non est, quid magnum charitas facit, quia pro me amat delicias? Non. Sed quia tolerat mortem. Propter verba labiorum tuorum; martyrum vox est; Propter verba labiorum tuorum, hoc est, propter monita et promissa tua, ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Ergo quantum ad naturae modum et vim consuetudinis recusatur mors: sed dum amatur quod erit post mortem, suscipitur quod nolumus, ut perveniatur quo volumus. Ecce unde venit, Feret quo tu non vis. Naturam expressit, non devotionem. Hanc nostrae infirmitatis naturam in se ipse Dominus transfiguravit, cum passurus ait Patri: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Ego enim jam immolor, patientis verba sunt, non deliciantis. Mors ergo nostra de poena est, propinata nobis. A radice hanc accepimus, diffusio ramorum generis humani. Adam primus hanc peccando meruit. A muliere initium factum est peccati, sicut Scriptura loquitur, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Et, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ergo in nostra natura et culpa et poena. Deus naturam sine culpa fecit, et si sine culpa persisteret, nec poena utique sequebatur. Inde venimus, inde utrumque [PL38.1374] traximus, et hinc multa contraximus. In nostra igitur natura et culpa et poena: in Jesu carne et poena sine culpa, ut et culpa sanaretur et poena. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis. Poena est haec: sed per poenam tenditur ad coronam. Contemnebat poenam Paulus: ergo attendens coronam, contemnebat poenam, et dicebat, Jam immolor, debetur mihi corona justitiae. Durum est qua transitur, sed magnum est quo transitur. Et Petrus noverat quo tendebat: ideo et ipse passionem plena devotione suscepit; sed toleravit, non amavit passionem. Toleravit passionem, quod sequebatur amavit, et quoniam quo ibat amavit, qua ibat toleravit.

9. Paulum quoque mori noluisse ostenditur. Diximus ambos noluisse et ambos voluisse; ambos, si fieri posset, noluisse poenam, ambos tamen pariter coronam adamasse. Sed ostendamus et Paulum poenam noluisse. Petro enim testis factus est ipse Dominus: quia et te transfiguravit in se, quando dixit, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Petro ergo attestatus est Dominus: Paulus autem ipse sibi. Ait enim quodam loco de mortali isto corpore, Ingemiscimus gravati: secundum illud Scripturae alio loco, Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ergo ait, ingemiscimus gravati: sub sarcina scilicet corruptibilis corporis. Ingemiscimus gravati. Si ingemiscis, libenter pone sarcinam istam. Certe ingemiscere se dixit sub hoc onere, gravari sub sarcina hac corruptibilis corporis: vide utrum velit hoc onere spoliari, sub quo gravatur, sub quo ingemiscit. Non hoc sequitur: sed quid ait? In quo nolumus exspoliari. O vocem naturae, confessionem poenae! Grave corpus est, onerosum corpus est, corruptibile corpus est: gemitur sub illo, et non libenter deseritur, et non libenter deponitur. Nolumus, inquit, spoliari. Sic remansurus es gemens? Et si ingemiscis gravatus, quare spoliari non vis? Non, inquit. Vide quid sequitur: Nolumus spoliari, sed supervestiri. Sub terrena tunica gemo, ad coelestem festino: illam volo accipere, istam nolo ponere. In quo nolumus spoliari, sed supervestiri. Ergo, Paule, intelligam te, quid dicis? Fiet injuria tanto illi coelesti vestimento, ut veniat tibi super hos pannos mortalitatis et corruptionis, ut hoc sit inferius, illud superius; hoc interius, illud exterius? Absit, inquit: non sic dico. Nolo spoliari, sed supervestiri. Non tamen ut sub incorruptione lateat corruptio, sed ut absorbeatur mortale a vita. Bene exclamasti, qui Scripturas nosti. Sed ne aliquis ignarus Scripturarum verba mea putet subsecuta, Pauli sunt verba, omnia ista apostolica verba sunt: Ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4). Bene tenes, quod alibi dicis de resurrectione corporis loquens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Quod illo loco ait, ut absorbeatur mortale a [PL38.1375] vita; hoc isto loco, Absorpta est mors in victoriam. Nusquam mors: non infra, non supra; non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? dicetur morti in futura corporis resurrectione, et tali commutatione, ut absorbeatur mors in victoria. Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, dicetur morti, Ubi est, mors, contentio tua? Ipsa contentio facit ut feraris quo non vis. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum (I Cor. XV, 53-56).

10. Mortem a peccato esse contra Pelagianos probatur. Certe non est mors a peccato? De qua enim morte alia loquebatur, cum de resurrectione corporis loqueretur. Induetur incorruptibilitate hoc corruptibile: absorbebitur mors in victoria. Haec corporis resurrectio. Ibi dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? Cui, nisi corporis morti? Quia sermo est de corporis resurrectione. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum. Peccatum aculeus mortis, quo aculeo facta est mors, non quem aculeum fecit mors: quomodo venenum poculum mortis, quia facit mortem, non quia fit a morte. Dominus ergo in resurrectione finit hanc poenam: mortem autem etiam et fidelibus et sanctis relinquit ad luctam. Ad agonem tibi mors dimissa est. Nam poterat Deus justificato tibi auferre mortem, sed dimisit ad certamen, ut esset quod pro fide contemneres. Nam de quibus voluit, fecit. Enoch translatus est, et Elias translatus est, et vivunt. Justitia ipsorum meruit hoc? an Dei gratia et Dei beneficium et speciale concessum? Ut Creator ostendat in omnibus potestatem, commendavit nobis quid possit.

11. Pelagianorum errori, mortem naturae esse, non peccati, Enoch et Eliae exemplum nihil suffragatur. Frustra ergo isti, qui dicunt non de peccato nos mori, quantum pertinet ad corporis mortem, sed naturae esse quod morimur, et moriturum fuisse Adam etiamsi non peccasset, frustra nobis istos opponunt, Enoch et Eliam. Valde inconsiderate loquuntur; et si attendant, contra se loquuntur. Quid enim dicunt? Si peccati est mors, quare non mortui sunt Enoch et Elias? Non vides, qui hoc loqueris, quia naturae dicis esse mortem, qui negas esse peccati. Tu dicis, naturae; ego dico, peccati: est naturae quidem, sed jam vitiosae, jam isto supplicio condemnatae. [PL38.1376] Proinde tu naturae dicis, ego peccati dico esse mortem corporis. Et interrogas me: Si peccati est quare Enoch et Elias non sunt mortui? Et ego respondeo: Imo si naturae est, quare Enoch et Elias non sunt mortui? Vivunt Enoch et Elias; translati sunt, ubicumque sint, vivunt. Et si non fallitur quaedam ex Scriptura Dei conjectura fidei, morituri sunt. Commemorat enim Apocalypsis quosdam duos mirabiles prophetas, eosdemque morituros, et in conspectu hominum resurrecturos, et ascensuros ad Dominum (Apoc. XI, 3-12): et intelliguntur ipsi Enoch et Elias; quamvis illic nomina eorum taceantur. Et si forte tu, qui ista sapis, hanc Scripturam non accepisti; aut si accipis, contemnis et dicis, Non sunt nominatim expressi: vivant, ut putas, nunquam morituri. Adhuc dic mihi: Si peccati est mors, quare non sunt mortui? Repono tibi: Si naturae est mors, quare non sunt mortui? Ego dico, ut vivant, finitam esse culpam: tu dic, si potes, finitam esse naturam.

12. Crebrescentes Pelagianos caveri jubet. Aliud quidem ex alio et per occasionem diximus: sed quod tamen sic pertinet ad fidei nostrae stabilitatem, contra quosdam disputatores male crebrescentes. Sed non vincant patientiam nostram: nec tamen evertant fidem nostram. Cauti et circumspecti simus adversus novitates disputationum, humanarum utique, non divinarum. Apostolorum solemnitatem hodie celebramus, Apostolum monentem audiamus: Profanas vocum novitates evita; multum enim proficiunt ad impietatem (I Tim. VI, 20, et II Tim. II, 16). Volumus autem vos sapientes quidem esse in bono, integros autem a malo (Rom. XVI, 19). Mortuus est Adam, sed serpens ille nondum est mortuus. Susurrat, et insibilare non cessat. Extremum illi supplicium reservatur: sed comites suae damnationis inquirit. Audiamus amicum sponsi, zelantem sponso non sibi: Zelo enim vos zelo Dei; aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. (II Cor. XI, 2, 3). Verba apostolica omnes audivimus, omnes observemus, omnes serpentis venena caveamus. Non enim possumus dicere, Non audivimus, non novimus, quando modo cantavimus, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Currentia verba in fines terrae venerunt ad nos: excepimus, conscripsimus, lectores instituimus. Non tacet lector, parturit disputator: quare non cessat insidiator?

SERMO CCC. In solemnitate martyrum Machabaeorum, I

CAPUT PRIMUM

1. Christiani ante Christum nonnulli exstitere. Istum diem nobis solemnem [PL38.1377] gloria Machabaeorum fecit: quorum mirabiles passiones, cum legerentur, non solum audivimus, sed etiam vidimus et spectavimus. Olim ista gesta sunt, ante incarnationem, ante passionem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi. In primo populo illo exstiterunt, in quo Prophetae exstiterunt, qui haec praesentia praedixerunt. Nec quisquam arbitretur, antequam esset populus Christianus, nullum fuisse populum Deo. Imo vero, ut sic loquar, quemadmodum se veritas habet, non nominum consuetudo, christianus etiam ille tunc populus fuit. Neque enim post passionem suam coepit habere populum Christus: sed illius populus erat ex Abraham genitus, cui perhibens testimonium ipse Dominus ait, Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Ergo ex Abraham natus est ille populus, qui servivit in Aegypto, et qui manu potenti per Moysen famulum Dei de domo servitutis liberatus, per mare Rubrum fluctibus descendentibus ductus, in eremo exercitatus, legi subditus, in regno collocatur. Unde, sicut dixi, exstiterunt Prophetae, inde isti martyres floruerunt. Nondum quidem erat mortuus Christus: sed martyres eos fecit moriturus Christus.

CAPUT II

2. Machabaei martyres, non appellatione, sed reipsa christiani. Hoc ergo in primis commendandum est charitati vestrae, ne, cum illos martyres admiramini, putetis non fuisse christianos. Christiani fuerunt: sed nomen Christianorum postea divulgatum factis antecesserunt. Sed videlicet quasi non eis erat confessio Christi, a rege impio et persecutore non cogebantur negare Christum, quod postea martyres, cum cogerentur, ne facerent, similem gloriam consecuti sunt. Posteriores enim persecutores populi christiani, ad negandum nomen Christi compellebant eos quos persequebantur: illi in Christi nomine perseverantissime consistentes, patiebantur talia, qualia illos perpessos esse, cum legerentur, audivimus. Istis ergo martyribus recentioribus, quorum millibus terra purpurata est, imperabatur et dicebatur a persecutoribus, Negate Christum. Quod non facientes, patiebantur talia, qualia et isti perpessi sunt. Istis vero dicebatur, Negate legem Moysi. Non faciebant: patiebantur pro lege Moysi. Isti pro nomine Christi, illi pro lege Moysi.

CAPUT III

3. Machabaeorum passio merito celebratur in Ecclesia. Christi mysterium in vetere Testamento velatum. Clavis Testamenti veteris, crux. Existit aliquis Judaeus, et dicit nobis: Quomodo istos nostros, vestros martyres computatis? Qua imprudentia eorum memoriam celebratis? Legite confessiones eorum: attendite si confessi sunt Christum. Cui respondemus: Vere quia unus es ex eis qui in Christum non crediderunt, et fracti de oliva, oleastro succedente, foris aridi remanserunt (Rom. XI, 17); quid dicturus es unus ex perfidis? Non confitebantur illi aperte Christum, quia adhuc velabatur Christi mysterium. Testamentum enim vetus velatio est novi Testamenti, et Testamentum novum revelatio est veteris Testamenti. Vide ergo de infidelibus Judaeis [PL38.1378] patribus tuis, sed in malo fratribus tuis, vide quid de talibus dicat apostolus Paulus. Usque nunc quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est. Idipsum autem velamen in lectione veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur. Cum transieris, inquit, ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 14, etc.). Velamen, inquit, in lectione veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur: non lectio veteris Testamenti, sed velamen quod ibi positum est. Lectio denique veteris Testamenti non evacuatur, sed impletur ab illo qui dixit, Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17) Velamen ergo evacuatur, ut quod obscurum erat intelligatur. Hoc utique clausum erat, quia nondum clavis crucis accesserat.

CAPUT IV

4. Passione Christi impletae prophetiae et omnia crucis in mysterio revelata. Intuere denique Domini passionem, pone tibi ante oculos in ligno pendentem, et tanquam leonem, cum voluit, recumbentem, atque ut occideret mortem, non necessitate, sed potestate morientem. Idipsum attende: vide quemadmodum in cruce dixit, Sitio. Et cum Judaei nescientes quid per eos ageretur, quid de nescientium manibus impleretur, spongiam cum aceto ligarent cum arundine, et ei sorbendam darent; ille hausto aceto respondit, Perfectum est. Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 28-30). Quis ita proficiscitur, ut ille defunctus est? Quanta veritate, quanta potestate, quam ille qui dixerat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me; sed ipse eam pono a me, et iterum sumo eam (Id. X, 17, 18). Agnoscit regnum viventis, qui digne cogitaverit potestatem morientis. Hoc autem dixerat per prophetam ipsis Judaeis, Ego dormivi (Psal. III, 6). Tanquam diceret: Quid vos de mea morte jactatis? quid, quasi me viceritis, inaniter gloriamini? Ego dormivi. Ego dormivi, quia volui; non quia saevistis. Ego implevi quod volui: vos in scelere remansistis. Accepto ergo aceto et hausto, dixit, Perfectum est. Quid perfectum est? Quod de me scriptum est. Quid de illo scriptum est? Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Circumspiciens ergo cuncta quae gesta fuerant in passione ejus; jam illi ante crucem caput agitaverant, jam fel dederant, jam ossa pendentis et extenti numeraverant, jam vestimenta divisa erant, jam super tunicam indivisibilem sortem miserant: circumspectis et quodam modo computatis omnibus quae de ipsius passione Prophetae praedixerant, restabat nescio quid, quod minus erat: Et in siti mea potaverunt me aceto. Ut hoc quod modicum remanserat adderetur, dixit, Sitio. Accepto quod minus erat, respondit, Perfectum est. Quo dicto, inclinato capite tradidit spiritum. Tunc terrae fundamenta concussa sunt, tunc disruptis petris inferorum secreta patuerunt, tunc sepulcra mortuos reddiderunt; et ut dicam propter quod totum diximus, quia jam tempus erat ut in mysterio crucis omnia quae in veteri Testamento velabantur, revelarentur, velum templi conscissum est.

CAPUT V

5. Christum alii martyres in Evangelio revelatum, Machabaei in Lege velatum confessi sunt. Coepit ergo ex illo Christus post resurrectionem apertissime praedicari. Coeperunt in eo quae praedicta erant prophetica manifestissime impleri; coeperunt eum martyres constantissime confiteri. Ipsum martyres in manifesto confessi sunt, quem tunc Machabaei in occulto confessi sunt: mortui sunt isti pro Christo in Evangelio revelato; mortui sunt illi pro Christi nomine in lege velato. Christus habet utrosque, Christus pugnantes adjuvit utrosque, Christus coronavit utrosque. Christus habet in ministerio suo utrosque, tanquam quidam potentissimus incedens cum agmine obsequentium, aliis praecedentibus, aliis sequentibus. Ipsum ergo potius intuere in carnis vehiculo praesidentem: et qui praecedunt, illi obsequuntur; et qui sequuntur, illi devoti sunt. Nam ut noveris, aperteque noveris quia pro lege Moysi morientes, pro Christo sunt mortui; audi ipsum Christum, o Judaee, audi; et aperiatur tandem cor tuum, velum tollatur ab oculis tuis. Si crederetis Moysi, crederetis et mihi. Hoc audi, hoc accipe, si potes. Si a me velamen ablatum est, vide. Si crederetis, inquit, Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Si de Christo Moyses scripsit; qui pro lege Moysi veraciter mortuus est, pro Christo animam posuit. De me, inquit, ille scripsit. Cui servierunt linguae confitentium, ei servivit calamus vera scribentium. Vos calamum Moysi quomodo intelligere poteritis, qui in calamo acetum ligastis? Utinam aliquando vinum ejus bibatis, cui adhuc blasphemando acetum propinatis.

CAPUT VI

6. Machabaeis merito instituta solemnitas. Basilica in eorum memoriam erecta Antiochiae. Filios diligere matres discant a Machabaeorum matre. Machabaei ergo martyres Christi sunt. Ideo non incongrue, neque importune, imo convenientissime dies eorum et solemnitas eorum a Christianis potius celebratur. Quid tale Judaei celebrare noverunt? Sanctorum Machabaeorum basilica esse in Antiochia praedicatur: in illa scilicet civitate, quae regis ipsius persecutoris nomine vocatur. Antiochum quippe regem persecutorem impium pertulerunt, et memoria martyrii eorum in Antiochia celebratur; ut simul sonet et nomen persecutoris, et memoria coronatoris. Haec basilica a Christianis tenetur, a Christianis aedificata est. Eorum ergo memoriam celebrandam nos habemus, nos tenemus: apud nos passiones eorum millia per orbem terrarum sanctorum martyrum imitata sunt. Nemo ergo dubitet, fratres mei, imitari Machabaeos; ne cum imitatur Machabaeos, putet se non imitari christianos. Prorsus imitationis affectus ferveat in cordibus nostris. Discant viri mori pro veritate. Discant feminae, de matris illius tanta patientia, ineffabili virtute; quae noverat servare filios suos. Habere noverat, quae perdere non timebat. Isti in se singuli sentiendo, illa videndo in omnibus passa est. Facta mater septem Martyrum, septies martyr: a filiis non separata spectando, et filiis addita moriendo. Videbat [PL38.1380] omnes, amabat omnes. Ferebat in oculis, quod in carne omnes; nec solum non terrebatur, sed etiam exhortabatur.

CAPUT VII

7. Filium qui reliquus erat, cohortatur ad martyrium. Hanc Antiochus persecutor velut matrem de caeteris matribus computavit. Persuade, inquit, filio tuo, ne pereat. Et illa: Plane filio meo vitam persuadebo, ad mortem cohortando: tu mortem vis persuadere, parcendo. Qualis autem allocutio, quam pia, quam materna, quam inter spirituales et carnales in ambiguo suspensa! »Fili, miserere mei. Fili,« inquit, »miserere mei, quae te novem mensibus in utero portavi, cui lac triennio dedi, arque ad hanc aetatem perduxi: miserere mei« (II Machab. VII, 27). Omnes exspectabant verba consequentia: Consenti Antiocho, noli deserere matrem tuam. Illa e contra: Consenti Deo, noli deserere fratres tuos. Si me quasi deseris, tunc me non deseris. Ibi te habebo, ubi ne perdam ulterius non timebo. Ibi te mihi servabit Christus, unde non tollet Antiochus. Deum timuit, matrem audivit, regi respondit, fratribus adhaesit, matrem traxit.

SERMO CCCI. In solemnitate SS. Machabaeorum, II

CAPUT PRIMUM

1. Mater Machabaeorum in filiorum passione quam fortis. Magnum spectaculum positum est ante oculos fidei nostrae. Aure audivimus, corde divimus optantem matrem ante se finire istam vitam filios suos: longe contrariis votis consuetudini humanae. Omnes enim homines filios suos ex hac vita migrando praecedere volunt, non sequi: illa autem optavit posterior mori. Non enim amittebat filios, sed praemittebat: nec intuebatur quam vitam finirent, sed quam inchoarent. Desinebant enim vivere, ubi quandoque fuerant morituri; et incipiebant vivere, sine fine victuri. Parum est fuisse spectatricem, mirati sumus potius hortatricem. Fecundior virtutibus, quam fetibus: videns certantes, in quibus omnibus ipsa certabat; et in omnibus vincentibus ipsa vincebat. Una mulier, una mater, quomodo nobis ante oculos posuit unam matrem sanctam Ecclesiam, ubique exhortantem filios suos pro illius nomine mori, de quo eos concepit et peperit? Sic sanguine martyrum impletus orbis praejactatis seminibus seges Ecclesiae pullulavit. Unde hoc homini, nisi quia salus justorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis (Psal. XXXVI, 39)?

2. Deus non tantum tribus pueris, sed etiam Machabaeis adfuit. Cur tres pueri ab ignibus liberantur, Machabaei consumuntur. Vidimus, novimus protectorer fuisse Dominum in tempore tribulationis trium virorum illorum, qui ambulabant inter ignes innoxios, et Dominum sine ulla laesione laudabant. Ubi homo saeviebat, flamma parcebat.

CAPUT II

Vidimus, novimus quemadmodum salus eorum justorum a Domino fuit, ut in ignem mitterentur, [PL38.1381] et illum asperum regem, quem loquendo irritaverant, vivendo converterent. Credidit quippe in eorum Deum, et proposuit edictum, ut quicumque blasphemaret Deum Sidrach, Misach et Abdenago, in interitum iret, et domus ejus in direptionem (Dan. III, 96). Quam dissimilis jussio primae jussioni! Qualis prima jussio? Pereat qui statuam auream non adoraverit. Qualis secunda? Pereat qui Deum verum blasphemaverit. Fideles homines non mutati, infidelem hominem mutaverunt. Illum in perfidia stare non permiserunt, quia ipsi in fide steterunt. Salus ergo illorum manifeste a Domino fuit. Quando illi non ardebant et laudabant, aderat Dominus. Quando isti ardebant, confitebantur, tamen moriebantur, ubi erat Dominus? An forte illi justi erant, isti peccatores? Audivimus enim istos paulo ante, cum passio eorum legeretur, confiteri peccata sua, et dicere quoniam omnia illa irascente Domino sibi, sed et paterno merito paterentur (II Machab. VII). Quid illi? Legite, et videbitis etiam ipsos peccata propria confiteri, et dicere se merito perpeti. Aequaliter justi, confessores aequaliter peccatorum; et ideo justi, quia confessores aequaliter peccatorum. Ideo irreprehensibiles, quia non mendaces. Si enim dixerimus, ait, Joannes, quia peccatum non habemus; nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem peccata nostra confessi fuerimus; fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8 et 9). Ad justos ergo pertinet confessio peccatorum: ad superbos pertinet defensio meritorum. Pariter ergo justi peccata confitentes, pariter Deo gloriam dantes, pariter pro ejus legibus mori parati.

CAPUT III

Quare illi ab ignibus liberantur, isti ab ignibus consumuntur? Ergo illis Deus aderat, hos deseruerat? Absit: imo utrisque adfuit; illis in aperto, istis in occulto. Illos visibiliter liberabat: istos invisibiliter coronabat. Illi quidem de morte liberati sunt; sed in hujus vitae tentatione manserunt: ab igne liberati, ad pericula reservati; uno tyranno victo, adhuc certaturi cum diabolo. Fratres mei, sicut christiani intelligite. Machabaei melius et tutius liberati sunt. Ab illis tribus viris, caeteris remanentibus, illa una tentatio superata est: ab istis ista vita finita, quae tota tentatio est. Deinde divino judicio, occulto procul dubio, sed tamen justo, Nabuchodonosor meruit converti, Antiochus meruit obdurari. Ille invenit misericordiam, iste auxit superbiam.

CAPUT IV

3. In eos qui felicitatem in hac vita esse censent, ac de altera vita dubitant. Sed quantum et quo usque auxit superbiam? Vidi impium exaltari super cedros Libani. Quo usque? quamdiu? Transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 35, 36). Bene: quaesisti, et non invenisti; quia transisti. Vis videre impium non esse? vis quaerere eum, et locum ejus non invenire? Transi. Quid dico, Transi? Noli expavescere: non dixi, Morere. Putasti enim me dixisse, Transi de hac vita: et ideo expavisti, quia non transisti. Quid est, non transisti? Non transisti erectione cordis, temporalis [PL38.1382] felicitatis illecebras; non transisti blandimenta carnis, non transisti suggestiones saeculi cor titillantes et immittentes timorem miseriarum humanarum. Ideo in hoc mundo putas esse felicitatem, in hoc mundo non putas esse calamitatem. Felicitas regni coelorum non tetigit cor tuum, non inde aspersa est aestibus tuis aura refrigerii. Quando tibi dicitur, Falsa est felicitas mundi; etsi non audeas ita dicere, video tamen in corde tuo, forte os torques, subsannas, irrides, et dicis tibi: O si hic mihi bene sit! postea quid futurum sit nescio. Et non est parum quia vel nescio dicis: ne forte etiam hoc dicas, Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est reversio in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis (Sap. II, 1). Vel nescio dic. Confessio ignorantiae, gradus est scientiae. Sic ergo te alloquar, tanquam mihi dicas, Nescio quid post mortem futurum sit: prorsus ignoro an beati futuri sint justi, et miseri peccatores; an utrique pariter non sint futuri. Illud tamen quamvis nescias, non audebis dicere post mortem beatos futuros peccatores, miseros justos. Non potes dicere, illos etsi suspicaris pariter non futuros, in meliori tamen statu futuros impios, et justos in malis post mortem futuros. Nec ignorantia tua tibi potest suggerere hoc. Ergo potes dicere: Utrum bene sit post mortem justis, et male post mortem impiis, an utrique pariter sine sensu futuri sint, nescio. O si hic mihi bene sit, cum vivo, cum sentio! Vides quia nondum transisti. Istas, inquam, istas cogitationes terrenas, pulvereas, fumeas, vaporeas, carnales, mortales nondum transisti. Ideo tibi videtur impius exaltari super cedros Libani: ideo quaeris locum ejus, et invenis, quia non transisti.

CAPUT V

4. Mali hic suo loco in usus bonos positi. Locum ejus quaeris, et invenis; sed hic. Habet locum suum in hoc saeculo. Non enim frustra a Deo praescio crearetur, aut frustra nutriretur, aut frustra super eum sol oriretur, et pluvia funderetur, frustra ei maligno et male viventi tanta Dei patientia parceretur. Non est hoc frustra: habet hic locum suum. Et si non omnia possumus nos invenire: sed Deo nota sunt omnia, qui novit cuncta disponere. Ecce, ut de aliis taceamus, qualem locum hic habuit iste miser Antiochus? Per eum populus Dei flagellatus est et probatus: per eum isti sancti juvenes coronati. Ergo habuit hic locum suum. Malus erat; sed bene illo usus est, qui malus esse non potest. Sicut enim mali homines male utuntur creaturis bonis: sic Creator bonus bene utitur hominibus malis. Novit quid inde agat, qui totum creavit humanum genus. Aurifex portat, aurifex appendit, aurifex librat. Pictor novit ubi ponat nigrum colorem, ut sit decora pictura; et Deus nescit ubi ponat peccatorem, ut sit ordinata creatura?

CAPUT VI

Nisi Deus anterioribus saeculis servaret sua patientia peccatores, unde nascerentur hodie [PL38.1383] tot fideles? Alii mali servantur, ut boni inde nascantur. Boni gratia Dei: nam tota damnata est massa peccati. Quid diabolo nequius? et de illius nequitia quanta bona fecit Deus? Non funderetur pro salute nostra sanguis Redemptoris, nisi per nequitiam desertoris. Lege Evangelium, et vide quid ibi scriptum est: Immisit diabolus in cor Judae, ut traderet Christum (Joan. XIII, 2). Malus diabolus, malus Judas: qualis organarius, tale organum. Usus est ergo male diabolus suo vase: usus est ambobus Dominus bene. Conati sunt ergo ad nostram perniciem: Deus hoc vertere dignatus est ad nostram salutem.

5. Traditio Christi et a Juda et a Deo. Tradidit Judas Christum, et damnatus est. Judas tradidit, et damnatur: tradidit Filium Pater, et glorificatur. Tradidit, inquam, Judas magistrum, et damnatur: tradidit se ipse Filius, et laudatur. Quomodo Judas tradidit Christum, omnes novimus: exspectatis fortassis audire quomodo Pater tradidit Filium. Et hoc nostis: sed commemorabo, ut recordemini. Audi Apostolum dicentem de Deo Patre: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Audi et de Filio: Qui me, inquit, dilexit, et tradidit semetipsum pro me (Galat. II, 20). Duos jam vide traditores: Patrem Filii traditorem, Filium sui ipsius traditorem, sed utrumque salvatorem, quia utrumque creatorem. Judas ergo quid fecit? Quid enim boni fecit? Bonum de illo factum est, non ipse bonum fecit. Neque enim ait Judas: Tradam Christum, ut liberetur genus humanum. In Juda tradidit avaritia; in Deo, misericordia. Non redditum est Judae nisi quod fecit, non quod de illo Deus fecit.

CAPUT VII

6. Impio locus hic inter justos, non in altera vita. Quare ista diximus? Quia est in hoc saeculo impio locus: et prorsus novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); et novit quid pro ipsis faciat, de illis qui non sunt ejus. Sed tu si transieris, si terrena calcaveris, si non frustra sursum cor te habere responderis; transeundo quaeres locum impii, et non invenies. In illa enim vita futura quis locus impii? Numquid adhuc opus habemus exerceri malis? Numquid necesse habet aurum adhuc purgari per paleam? Totus enim mundus fornax aurificis. Ibi justi tanquam aurum: ibi impii tanquam palea. Ibi tribulatio sicut ignis: ibi Deus sicut aurifex. Pius Deum laudat, aurum rutilat: impius Deum blasphemat, palea fumat. Ad unam tribulationem, tanquam ad unum ignem, ille purgatur, ille vastatur: sed Deus aurifex in utroque laudatur.

CAPUT VIII

7. De saeculari felicitate impiorum ne perturbentur pii. Dicam, charissimi, exhortans vos et me ipsum. Cogitationes carnales in adjutorio Domini transeamus, sursum cor habeamus, de vita futura cogitemus: ubi cum fuerit cor tuum, transisti. Ubi est impius? Non ibi erit. Hic necessarius erat: ibi quaeres eum, et non invenies locum ejus. Quando ergo videtis, fratres, qui ex fide vivitis, quorum cor rectum est, qui futuram eamdemque veram et sempiternam felicitatem speratis; quando videtis gaudentes [PL38.1384] et laetantes homines in ista falsa et deceptoria felicitate, si pii estis, dolete; si sani estis, flete. Sic enim et ille cui commoti sunt pedes, reprehendit se, quia Deum coeperat accusare, et ibi jam erat; sed pene fuit, paulo minus fuit. Non negavit Deo scientiam: sed tanquam motis pedibus nutavit. Quid est nutare? Dubitare. Quando autem se reprehendit, quod correctum non habuit, quid dixit? Quare mihi turbati sunt pedes? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 3-17). Quia vidi divites iniquos, zelavi; et dixi quia perdidi justitiam, et sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Et cum dubito, sic coepi cognoscere. Sic coepi, inquit, cognoscere: hoc labor est ante me. Magnus labor, istam solvere quaestionem. Vere labor est. Bene est illi, et malus est; male est illi, et bonus est: et super ambos Deus judex est. Justus ergo judex dat bona malis, et mala bonis. Labor est ante me. Sed quousque labor est? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Ergo si intellexeris in novissima, erit requies inventionis, peribit labor quaestionis.

CAPUT IX

8. Coelestis felicitas piis qualis parata. Mundi felicitas piis, non honos, sed onus. Intellige in novissimma, ubi nemo erit felix malus, nemo infelix bonus. Quid enim ait? Quid enim mihi est in coelo? Postea cognovi quid mihi est in coelo, cum intrarem in sanctuarium Dei, et intelligerem in novissima. Quid enim mihi est in coelo? Incorruptio, aeternitas, immortalitas, nullus dolor, nullus timor, nullus beatitudinis finis. Quid ergo mihi est in coelo? quid mihi servatur in coelo? Et a te quid volui super terram (Psal. LXXII)? Quid enim mihi est in coelo? Quid? dicam quid? Quando explicabo quid? Ideo hoc admirans dixit, non explicans, Quid enim mihi est? inquit. Quare non dicis quid? Quomodo dico quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Calcate deorsum quid; quia nihil est: sperate sursum quid; quia explicari non potest. Et hanc fidem habentes, nolite zelare in peccatoribus, quando videtis eos quasi felices, falso felices, revera infelices. Et vos laetamini in Domino (Psal. XXXI, 11). Et si habetis forte secundum tempus divitias, honores, potestates, nolite inde vos putare felices.

CAPUT X

Scienti laetari in Domino, et intelligenti in novissima, felicitas mundi non est honor, sed onus. Felix homo secundum saeculum periclitatur, ne ipsa felicitate, non in corpore, sed in anima corrumpatur. Nam ista felicitas falsa est. Tales, et si videntur aliquid esse in hoc saeculo, non laetantur, in praeceptis Domini delectantur. Tunc quod jubet Deus, praeponitur mundo, et blandienti et minanti: calcatur omne visibile, transitur; cogitando, non ambulando, transitur. Non dixi, omne visibile; facile est enim transire quod calcas: sed transitur, dixi, omne mutabile. Quoniam quidquid visibile, mutabile: non autem quidquid mutabile, visibile; quia et animus mutabilis est, et tamen invisibilis. Transi omne quod videtur; transi et quod non videtur, et [PL38.1385] tamen mutatur: ut venias ad eum, qui nec videtur, nec mutatur. Cum veneris ad eum, venies ad Deum.

CAPUT XI

9. Breve tempus vitae. Sed modo ambula ex fide, mores compone. Longe in alto est ille: nutri pennas. Crede quod nondum potes videre, ut merearis videre quod credis. Tanquam peregrini vivamus, transire nos cogitemus; et minus peccabimus. Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia hujus vitae ultimum diem et brevem esse voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem breve spatium est. Qui tamdiu vixerat, quid ei profuisset si Adam hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat: hodiernus a crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo spatio bene vivamus, et illo eamus, unde non transeamus. Et modo cum loquimur utique transimus. Verba currunt, ex ore volant: sic actus nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas nostra. Totum transit: sed non expavescamus; Verbum Domini manet in aeternum (Isai. XL, 8).

SERMO CCCII. In solemnitate martyris Laurentii, I

CAPUT PRIMUM

1. Temporalia beneficia per martyrum orationes cur Deus impertit. Apta similitudo. Beati martyris Laurentii dies solemnis hodiernus est. Huic solemnitati sanctae lectiones congruae sonuerunt. Audivimus, et cantavimus, et evangelicam lectionem intentissime accepimus. Martyrum ergo vestigia imitando sectemur, ne solemnitates eorum inaniter celebremus. Cujus autem meriti sit memoratus Martyr, quis ignorat? Quis ibi oravit, et non impetravit? Quam multis infirmis meritum ejus etiam temporalia beneficia praestitit, quae ille contempsit. Concessa sunt enim, non ut precantium permaneret infirmitas; sed ut deterioribus concessis, amor fieret ad appetenda meliora. Quaedam enim plerumque parva et ludicra concedit pater parvulis filiis, quae maxime, nisi acceperint, plorant. Benigna et paterna indulgentia haec impertit, haec donat, quae non vult permanere in filiis suis jam grandiusculis, jam proficientibus. Donat ergo pueris nuces, quibus servat haereditatem. Ludentibus et de quibusdam ludicris se oblectantibus cedit paterna pietas, ne deficiat aetatis infirmitas. Blandientis est hoc, non aedificantis. Quod aedificaverunt martyres, quod capere potuerunt, quod grandi corde ceperunt, propter quod sanguinem fuderunt, audistis in Evangelio: Merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 12).

CAPUT II

2. Duae vitae. Praesens vita quam aerumnosa, et tamen vehementer amata. Aeterna vita sic diligatur quomodo ista temporalis. Verumtamen, charissimi, cum duae vitae sint, una ante mortem, alia post [PL38.1386] mortem; ambae istae habuerunt et habent amatores suos. Qualis sit brevis haec vita, quid describere opus est? Experimur quam aerumnosa, quam querelosa: circumdata tentationibus, plena timoribus; ardens cupiditatibus, subdita casibus; in adversis dolens, in prosperis tumens; lucris exsultans, damnis excrucians. Et in ipsis lucris exsultatione trepidat, ne quod acquisivit, amittat; ne propter hoc quaeratur, qui antequam haberet non quaerebatur. Vera infelicitas, mendosa felicitas. Humilis cupit ascendere, sublimatus timet descendere. Qui non habet, invidet habenti; qui habet, contemnit non habentem. Et quis explicet verbis, hujus vitae tantam et tam conspicuam foeditatem? Et tamen ista foeditas habet amatores suos tales, ut optemus invenire paucissimos, qui sic diligant aeternam vitam, quam finire non possunt, quomodo ista diligitur, quae et cito finitur, et si protendatur, quotidie timetur, ne per horas singulas finiatur. Quid faciamus? quid agamus? quid dicamus? Quos comminationis aculeos, quos exhortationis ignes admoveamus cordibus pigris et ducis, et terreni stuporis glacie congelatis, ut torporem mundi aliquando decutiant, et in aeterna inardescant? Quid, inquam, faciamus? quid dicamus? Adjacet mihi, et interim occurrit, quia res ipsae quotidianae admonent nos, et suggerunt quid dicamus.

CAPUT III

Ab amore hujus temporalis vitae, accede, si fieri potest, ad amandam aeternam vitam, quam martyres amaverunt, qui haec temporalia contempserunt. Rogo, obsecro, exhortor, non solum vos, sed vobiscum et nos, diligamus aeternam vitam. Nolo amplius, cum sit amplior; sic eam diligamus, quomodo diligitur temporalis ab amatoribus suis: non quomodo temporalis vita dilecta est a sanctis martyribus. Istam enim aut nihil, aut minimum dilexerunt, et ei facile sempiternam praeposuerunt. Non ergo martyres attendi, quando dixi, Diligamus aeternam, quomodo diligitur temporalis: sed quomodo diligitur temporalis ab amatoribus suis, sic diligamus aeternam, cujus amorem christianus profitetur.

3. Christiani sumus, non propter temporalem, sed propter aeternam vitam. Crux Christi in fronte quid nos admoneat. Ideo enim Christiani facti sumus, non propter hanc temporalem vitam. Quam multi enim Christiani immaturi rapiuntur, et sacrilegi homines usque ad decrepitam aetatem in hac vita perdurant? Sed rursus et apud eos multi moriuntur immaturi. Multa damna Christianorum, et lucra impiorum: et rursus multa damna impiorum, et lucra Christianorum. Et multi honores impiorum et abjectiones Christianorum: et rursus multi honores Christianorum, et abjectiones impiorum.

CAPUT IV

Cum sint ergo ista bona et mala utrisque communia, numquid, fratres, quando Christiani facti sumus, propter mala ista devitanda, vel bona adipiscenda, nomen Christo dedimus, et frontem tanto signo subjecimus? Christianus es, in fronte portas crucem Christi. Character tuus docet quid profitearis. Quando ille in cruce pendebat, quam crucem portas in fronte (non signum ligni te delectat, sed [PL38.1387] signum pendentis): quando ergo ille pendebat in cruce; saevientes circumspiciebat, insultantes ferebat, pro inimicis orabat. Medicus etiam cum occideretur, suo sanguine aegrotos sanabat. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Nec ista vox vacua vel inanis fuit. Et ex ipsis postea millia crediderunt in eum quem occiderant, ut discerent pati pro ipso, qui pro ipsis et ab ipsis passus est.

CAPUT V

Hinc ergo intelligitur, fratres, ab isto signo, ab isto charactere, quem accipit Christianus, etiam cum fit catechumenus; hinc intelligitur quare sumus Christiani, quia non propter temporalia et transeuntia, vel bona, vel mala, sed propter vitanda mala quae non transibunt, et propter adipiscenda bona quae terminum non habebunt.

CAPUT VI

4. Vita temporalis multum diligitur; non sic vita aeterna. Verumtamen, ut dicere coeperam, fratres, quod admonueram, quod proposueram, obsecro vos, attendamus, quomodo diligatur vita ista temporalis ab amatoribus suis; in quam magno timore sunt homines, ne moriantur morituri. Videas hominem tremere, fugere, latebras quaerere, defensiones aucupari, rogare, provolvi; si fieri potest, quidquid habet, dare, ut vita donetur, ut uno die plus vivatur, ut aetas incerta semper aliquanto diutius protendatur. Tanta faciunt homines: quis tale aliquid pro vita aeterna? Alloquamur amatorem praesentis vitae: Quid agis? quid festinas? quid trepidas? quid fugis? quid latebras quaeris? Ut vivam, inquit. Certe ut vivas? Ut vivas semper victurus? Non. Non ergo mortem satagis auferre, sed differre. Qui tanta agis, ut paulo serius moriaris, age aliquid, ut nunquam moriaris.

5. Necessaria dat homo, ut hic diutius vel misere vivat; non dat superflua, ut in aeternum cum Christo regnet. Quam multos invenimus qui dicant, Tollat fiscus res meas, ut serius moriar: quam raro invenimus qui dicat, Tollat Christus res meas, ut nunquam moriar. Et tamen, o amator temporalis vitae, si tollat fiscus, te spoliat in hoc saeculo; si tollat Christus, tibi servat in coelo. Propter hanc vitam volunt habere homines unde vivant, et propter hanc volunt dare unde vivant. Quod tibi servas unde vivas, hoc das ut vivas, forte fame defecturus. Et tamen dicis: Tollat, quid ad me? Mendicare volo. Das unde vivis, mendicare paratus ut vivas. Paratus es, datis etiam necessariis, mendicare in hoc mundo; et non es paratus, erogatis superfluis, regnare cum Christo?

CAPUT VII

Rogo, appende. Si aliqua statera aequitatis invenitur in arca cordis tui, profer illam, et haec duo impone in illa, et appende: Mendicare in hoc mundo, et regnare cum Christo. Non est quod appendere. Non enim in illius rei comparatione habet hoc aliquod pondus. Si dicerem regnare in hoc mundo, et regnare cum Christo; non esset quod appendere. Poenitet me dixisse, Appende: prorsus non est quod appendere. Quid prodest homini, si totum mundum [PL38.1388] lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Qui autem non passus fuerit detrimentum animae suae, ipse regnabit pro Christo. Quis autem in hoc mundo regnat securus? Fac quia regnat securus; numquid regnat aeternus?

6. Immerito vitam istam sic amari. Illud advertite, quod proponebam, quales amatores habeat praesens vita, temporalis vita, brevis vita, foeda vita, quales habeat amatores. Fit plerumque homo propter hanc vitam nudus, mendicus. Quaeris ab eo quare? Sic respondet: Ut viverem. Quid amasti, et quid amans quo pervenisti? quid dicturus es, male amatae perverse amator? quid dicturus es huic amatae vitae tuae? Dic, alloquere, blandire, si potes. Quid dicturus es? Ad istam nuditatem me perduxit pulchritudo tua. Clamat tibi, Foeda sum, et tu amas? Clamat, Dura sum, et tu amplecteris? Clamat, Volatica sum, et tu sequi conaris? Ecce respondet tibi amata tua, Non tecum stabo: etsi tecum aliquantum ero, non tecum permanebo. Nudare te potui, beare non potui.

CAPUT VIII

7. Vita aeterna Deus est; vita praesens, vapor. Ergo quoniam Christiani sumus, implorato adjutorio Domini Dei nostri adversus blanditias male amatae, amemus illius pulchritudinem vitae, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hanc enim praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9); et ipsa vita ipse Deus est. Acclamastis, suspirastis. Amemus hanc fortiter. Donet Dominus ut amemus. Illi lacrymas pro hac non solum adipiscenda, sed etiam diligenda fundamus. Quid monituri sumus, quid demonstraturi? Numquid libros recitamus, ut ostendamus quam sit ista incerta, quam transitoria, quam pene nulla, quam verum sit quod scriptum est, Quae enim est vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur (Jacobi IV, 15). Vivebat heri, non est hodie: paulo ante videbatur, modo non est qui videbatur. Deducitur homo ad sepulcrum: redeunt tristes, cito obliviscentes. Dicitur quam nihil est homo: et hoc dicit ipse homo; et non corrigit se homo, ut non nihil, sed aliquid sit homo. Hujus ergo amatores martyres fuerunt, et hujus vitae acquisitores sunt. Habent quod amaverunt, uberius habebunt in resurrectione mortuorum. Hoc ergo iter nobis magnis suis passionibus constraverunt.

CAPUT IX

8. Laurentius opes Ecclesiae quaerenti eas persecutori quales profert. Sanctus Laurentius archidiaconus fuit. Opes Ecclesiae ab illo a persecutore quaerebantur, sicut traditur; unde tam multa passus est, quae horrent audiri. Impositus craticulae, omnibus membris adustus est, poenis atrocissimis flammarum excruciatus est: vincens tamen omnes corporis molestias magno robore charitatis, adjuvante illo qui talem fecerat. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10). Ut autem accenderet in iram persecutorem hoc fecit, non illum volens irasci, sed suam fidem cupiens posteris commendare, et quam securus moreretur ostendere: »Pergant,« [PL38.1389] inquit, »mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiae.« Missa sunt vehicula, oneravit ea pauperibus, et redire jussit, dicens: »Hae sunt opes Ecclesiae.« Et verum est, fratres: magnae opes sunt Christianorum, necessitates egentium; si intelligamus ubi debeamus servare quod habemus. Ante nos sunt egentes: ibi si servaverimus, non perdemus. Non timemus ne aliquis tollat: ille enim qui dedit servat. Nec meliorem possumus invenire custodem, nec fideliorem promissorem.

CAPUT X

9. Martyres imitandi. Hoc ergo cogitantes impigre martyres imitemur, si volumus nobis prodesse solemnitates, quas celebramus. Semper haec admonuimus, fratres, nunquam cessavimus, nunquam tacuimus. Vita aeterna diligenda est, praesens contemnenda est, bene vivendum est, bonum sperandum est. Mutandus est, qui malus erat; mutatus instruendus est; instructus perseverare debet. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22; et XXIV, 13).

CAPUT XI

10. Saevire in malos non licet. Sed dicunt multi mali multa mala. Et quid velles tu? An a malis bona? Noli quaerere uvam in spinis: prohibitus es, Ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI, 45). Si aliquid potes, si tu jam non es malus, opta malo ut sit bonus. Quid saevis in malos? Quia mali sunt, inquis. Addis te illis, saeviendo in illos. Consilium do: displicet tibi malus, non sint duo. Reprehendis, et adjungeris? auges ejus numerum, quem condemnas? De malo vis vincere malum? de malitia vincere malitiam? Erunt duae malitiae, ambae vincendae. Non audis consilium Domini tui per Apostolum: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 21)? Forte ille pejor est: cum et tu sis malus, duo tamen mali. Ego vellem ut vel unus esset bonus. Postremo saevit usque ad mortem. Quid et post mortem, ubi ad illum malum jam non pervenit poena, et alterius mali tota exercetur malitia? Hoc insanire est, non vindicare.

CAPUT XII

11. Prohibere suos quisque subditos debet, ne malis noceant. Quid vobis dicam, fratres mei? quid vobis dicam, Non vobis placeant tales? Itane vero de vobis sensurus sum, quia placent vobis tales? Absit a nobis ut sentiamus ista de vobis. Sed parum est ut tales displiceant vobis, parum est: est aliquid quod de vobis exigendum est. Ne quis dicat, Deus novit quia nolui fieri. Ecce duas res dixisti: et non feci, et nolui fieri. Adhuc parum est. Parum est prorsus si noluisti, si non etiam prohibuisti. Habent mali judices suos, habent potestates suas: de quibus Apostolus ait, Non enim sine causa gladium portat. Vindex est enim in iram, sed ei qui male agit. In iram vindex ei qui male agit. Quod si malum, inquit, feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII).

CAPUT XIII

12. Qui bonum facit, quomodo ex [PL38.1390] potestate laudem meretur. Quid ergo, ait aliquis, sanctus Laurentius malum fecerat, ut a potestate occideretur? Quomodo in illo impletum est, Bonum fac, et habebis laudem ex illa, quando propter bonum tantos cruciatus meruit ex illa? Si non haberet laudem ex illa, hodie non honoraretur, non a nobis praedicaretur, non tanto praeconio laudaretur. Habet ergo laudem ex illa, etiam nolente illa. Non enim ait Apostolus, Bonum fac, et laudabit te potestas ipsa. Bonum enim fecerunt Apostoli omnes et martyres; et non eos laudaverunt, sed interfecerunt potius potestates. Ergo si diceret, Bonum fac, et laudabit te potestas, deciperet te. Modo autem temperavit verba, circumspexit, appendit, moderatus est, circumcidit. Discite quod audistis: Bonum fac, et habebis laudem ex illa; etiam ipsa laudante, si bona est. Si autem iniqua est, mortuus pro fide, pro justitia, pro veritate, habebis laudem ex illa; etiam saeviente illa. Ex illa enim habebis, non ipsa laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. Ergo bonum fac, et habebis, et securus eris.

CAPUT XIV

13. Malos interficere non cuilibet licet. Sed malus ille tanta fecit, tantos oppressit, tantos ad mendicitatem egestatemque perduxit. Habet judices suos, habet potestates suas. Ordinata est respublica. Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII, 1-4). Tu quare saevis? Quam potestatem accepisti, nisi quia non sunt ista publica supplicia, sed aperta latrocinia? Quid enim? Considerate in ipsis ordinibus potestatum, destinatum supplicio et damnatum, cui gladius imminet, non licere feriri, nisi ab illo qui ad hoc militat. Militat quaestionarius: ab illo percutitur damnatus. Si damnatum, jam supplicio destinatum, percutiat exceptor, nonne et damnatum occidit, et tanquam homicida damnatur? Certe quem occidit, jam damnatus est, jam supplicio destinatus: sed inordinate ferire, homicidium est. Si homicidium est, inordinate ferire damnatum; quid est, rogo vos, velle ferire inauditum, velle ferire non judicatum, velle ferire nulla accepta potestate hominem malum? Non enim malos defendimus, aut dicimus malos non esse malos. Reddent inde rationem qui judicant. Quare de morte aliena tu vis reddere difficultatem rationis, qui non portas sarcinam potestatis? Liberavit te Deus, ut non sis judex: quid tibi usurpas alienum? De te redde rationem.

CAPUT XV

14. Sententia Domini in homines immisericordes. O Domine, quomodo pupugisti corda saevientium, quando dixisti, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mutat. Verbo gravi et acuto compunctis cordibus conscientias suas agnoverunt, et justitiae praesenti erubuerunt; et unus post unum abscedentes, solam mulierem miseram reliquerunt. Sed non fuit sola rea: quia cum illa erat judex, nondum judicans, sed misericordiam praerogans. Dimissae sunt enim, discedentibus saevientibus, misera et misericordia. Et ait illi Dominus: Nemo te condemnavit? [PL38.1391] Respondit: Nemo, Domine. Nec ego, inquit, te damnabo: vade, et deinceps jam noli peccare (Joan. VIII, 3-11).

CAPUT XVI

15. Milites non militia, sed malitia bonos esse non sinit. Teloneariis quid praeceptum, quid universis. Sed tanta mihi fecit miles iste. Vellem nosse, si militares, utrum similia non faceres. Nec volumus talia fieri a militibus, quibus pauperes opprimuntur: volumus et ipsos audire Evangelium. Non enim benefacere prohibet militia, sed malitia. Venientes autem milites ad baptismum Joannis, dixerunt: Et quid nos faciemus? Ait illis Joannes: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum. Et vere, fratres, si tales essent milites, felix esset ipsa respublica.

CAPUT XVII

Sed non solum miles talis esset, sed et telonearius talis esset, qualis ibi describitur. Nam dixerunt ei publicani, id est, telonearii: Et nos quid faciemus? Responsum est: Nihil amplius exigatis, quam constitutum est vobis. Correptus est miles, correptus est telonearius: corrigatur et provincialis. Habes universalem directam correctionem. Quid faciemus omnes? Qui habet duas tunicas, communicet cum non habente; et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 11-14). Volumus ut audiant milites quod praecepit Christus: audiamus et nos. Non enim Christus illis est, et nobis non est. Omnes audiamus, et concorditer in pace vivamus.

CAPUT XVIII

16. Negotiator fraudi et perjurio obnoxius. In malos non saeviunt nisi mali. Oppressit me, cum essem negotiator. Tu ipsum negotium bene egisti? In ipso negotio fraudem non fecisti? In ipso negotio falsum non jurasti? Non dixisti, Per illum qui me trajecit, per ipsum mare, quia tanti emi, quod non tanti emisti? Fratres, dico vobis expresse, et quantum Dominus donat, libere: Non saeviunt in malos, nisi mali. Alia est potestatis necessitas. Nam judex plerumque cogitur eximere gladium, et ferire nolens. Quantum enim ad ipsum pertinet, volebat servare sententiam incruentam: sed perire noluit forte publicam disciplinam. Pertinuit ad ejus professionem, ad ejus potestatem, ad ejus necessitatem. Ad te quid pertinet, nisi rogare Deum, Libera nos a malo (Matth. VI, 13)? O qui dixisti, Libera nos a malo: liberet te Deus a te ipso.

CAPUT XIX

17. Episcopus pius rem habere cogitur, cum saecularibus potestatibus. Ad summam, fratres, quid vitemus? Omnes christiani sumus: nos etiam majoris periculi sarcinam sustinemus. Saepe de nobis dicitur, Ivit ad illam potestatem: et quid quaerit episcopus cum illa potestate? Et tamen omnes nostis quia vestrae necessitates nos cogunt venire quo nolumus: observare, ante ostium stare, intrantibus dignis et indignis exspectare, nuntiari, vix aliquando admitti: ferre humilitates, rogare, aliquando [PL38.1392] impetrare, aliquando tristes abscedere. Quis vellet haec pati nisi cogeremur? Dimittamur, non illa patiamur, nemo nos cogat: ecce concedatur nobis, date nobis ferias hujus rei. Rogamus vos, obsecramus vos, nemo nos cogat: nolumus habere rationem cum potestatibus; novit ille quia cogimur. Et ipsas potestates sic habemus, quomodo Christianos habere debemus, si Christianos in eadem potestate invenimus; et Paganos, quomodo Paganos habere debemus; omnibus bona volentes. Sed moneam, inquit, potestates, ut bona faciant. Vobis praesentibus monituri sumus? Scitis, si monuimus? Nescitis, sive fecerimus, sive non fecerimus. Hoc novi, quia nescitis, et temere judicatis. Tamen, fratres mei, obsecro vos, de potestatibus potest mihi dici: Moneret illum, et bona faceret. Et respondeo ego: Monui, sed non me audivit. Et ibi monui, ubi tu non audisti. Populum quis monet in parte? Vel potuimus unum hominem in parte admonere, et dicere: Sic age, vel sic age, ubi alius nullus esset. Quis ducat populum in partem, et nullo sciente moneat populum?

18. Malus mortuus, bis dolendus. Ista necessitas nos coegit talia vobis loqui, ne malam rationem reddamus Deo de vobis; ne dicatur nobis, Tu moneres, tu dares, ego exigerem (Luc. XIX, 23).

CAPUT XX

Avertite ergo vos, ergo omnino avertite vos ab istis cruentis factis. Non ad vos pertineat, cum talia videtis et auditis, nisi misereri. Sed malus mortuus est. Bis dolendus est; quia et mortuus, et malus. Bis dolendus; quia bis mortuus, et temporaliter, et in aeternum. Nam si bonus mortuus esset, affectu humano doleremus; quia deseruit nos, quia volebamus eum nobiscum vivere. Mali plus dolendi sunt; quia post hanc vitam a poenis aeternis excipiuntur. Dolere ergo ad vos pertineat, fratres mei; dolere ad vos pertineat, non saevire.

CAPUT XXI

19. Civiles tumultus prohibere quisque pro viribus debet. Sed parum est, ut dixi, parum est ut non faciatis, parum est ut doleatis, nisi etiam ea quae ad populi pertinent potestatem pro viribus vestris prohibeatis. Non dico, fratres, quia potest aliquis vestrum exire et populum prohibere: hoc nec nos possumus: sed unusquisque in domo sua filium suum, servum suum, amicum suum, vicinum suum, clientem suum, minorem suum. Agite cum illis, ut ista non faciant. Quibus potestis, suadete; et in quos potestatem habetis, severitatem adhibete. Unum scio, quod omnes mecum sciunt, in hac civitate multas inveniri domos, in quibus non sit vel unus paganus; nullam domum inveniri, ubi non sint Christiani. Et si discutiatur diligenter, nulla domus invenitur, ubi non plures Christiani sint quam pagani. Verum est, consentitis. Videtis ergo quia mala non fierent, si Christiani nollent. Non est quid respondeatur. Occulta mala possent fieri, publica non possent, prohibentibus Christianis; quia unusquisque teneret servum suum, unusquisque teneret filium suum: adolescentem domaret [PL38.1393] severitas patris, severitas patrui, severitas magistri, severitas boni vicini, severitas correctionis majoris ipsius. Haec si sic agerentur, non multum nos mala contristarent.

CAPUT XXII

20. Ira Dei ex populi peccatis. Fratres mei, iram Dei timeo. Deus non timet turbas. Quam cito dicitur, Quod populus fecit, fecerit: quis est qui vindicet populum? Itane, quis est? nec Deus? Timuit enim Deus universum mundum, quando fecit diluvium? Timuit tot civitates Sodomae et Gomorrhae, quando coelesti delevit igne? Nolo jam dicere de praesentibus malis, quanta et ubi facta sunt, et quae secuta sunt; nolo commemorare, ne videar insultare. Numquid in ira sua sejunxit Deus eos qui faciebant, ab eis qui non faciebant? Sed junxit eos qui faciebant, cum eis qui non prohibebant.

CAPUT XXIII

21. Populus ne sibi sumat quod ad potestates pertinet, neve inordinate saeviat in malos. Explicemus ergo aliquando sermonem, fratres mei. Hortamur vos, obsecramus vos per Dominum et ejus mansuetudinem, ut mansuete vivatis, pacifice vivatis; potestates facere quod ad illas pertinet, unde Deo et majoribus suis redditurae sunt rationem, pacifice permittatis: quotiescumque petendum est, honorifice et pacifice petatis. Cum his qui mala faciunt, et infeliciter atque inordinate saeviunt, non vos misceatis; non talibus factis vel spectandis interesse cupiatis. Sed quantum potestis, quisque in domo sua et in vicinia sua, cum eo cum quo habet alicujus necessitudinis et charitatis vinculum, moneatis, suadeatis, doceatis, corripiatis; comminationibus etiam quibuslibet a tantis malis coerceatis: ut aliquando Deus misereatur, et finem det humanis malis, et non secundum peccata nostra faciat nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuat nobis, sed quantum distat ortus ab occidente, longe faciat a nobis peccata nostra (Psal. CII, 10 et 12); et propter honorem nominis sui liberet nos, et propitius sit peccatis nostris, ne forte dicant gentes, Ubi est Deus eorum (Psal. LXXVIII, 9 et 10)?

SERMO CCCIII. In Natali martyris Laurentii, II

1. Laurentius archidiaconus opes Ecclesiae proferre jussus. Beati Laurentii illustre martyrium est, sed Romae, non hic: tantam enim video vestram paucitatem. Quam non potest abscondi Roma, tam non potest abscondi Laurentii corona. Sed quare adhuc istam civitatem lateret, scire non possum. Ergo pauci audite pauca: quia et nos in hac lassitudine corporis et aestibus non possumus multa. Diaconus erat, secutus Apostolos: tempore post Apostolos fuit. Cum ergo persecutio, quam modo ex Evangelio audistis praedictam fuisse Christianis, Romae, sicut in caeteris locis, vehementer arderet, et tanquam ab archidiacono postulatae [PL38.1394] essent res Ecclesiae; ille respondisse fertur, Mittantur mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiae. Aperuit fauces avaritia: sed sciebat quid faceret sapientia. Continuo jussum est: quot vehicula poposcit, tot ierunt. Poposcit autem multa: et quanto plura erant vehicula, tanto erat major spes praedae corde conceptae. Implevit vehicula pauperibus, et reversus est cum eis: et dictum est ei, Quid est hoc? Respondit, Hae sunt divitiae Ecclesiae. Illusus persecutor flammas poposcit; sed non erat ille frigidus, ut flammas timeret: ardebat pene furore, sed plus anima charitate. Quid pluribus? Craticula admota est, et tostus est. Et cum ex uno latere arsisset, dicitur tanta tranquillitate illa tormenta tolerasse, ut impleretur in eo quod modo in Evangelio audivimus, In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Denique flamma ustus, sed patientia tranquillus: Jam, inquit, coctum est; quod superest, versate me, et manducate. Tale duxit martyrium: ista gloria coronatus est. Beneficia ejus Romae tam clara sunt, ut numerari omnino non possint. Iste est de quo dixit Christus: Qui perdiderit animam suam propter me, salvabit eam (Id. IX, 24). Salvavit eam per fidem, salvavit per contemptum mundi, salvavit per martyrium. Quanta est gloria ejus apud Deum, dum tanta est laus ejus apud homines?

2. Martyrum merces Christum sequentibus parata. Sequamur vestigia ejus fide, sequamur et contemptu mundi. Non solum martyribus praemia promittuntur coelestia, sed etiam integra fide et perfecta charitate Christum sequentibus. Nam inter martyres honoratus est, ipsa veritate pollicente, ac dicente: Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem futuro vitam aeternam habebit (Matth. XIX, 29). Quid est gloriosius homini, quam sua vendere, et Christum emere, offerre Deo acceptissimum munus, incorruptam virtutem mentis, incolumem laudem devotionis; Christum comitari, cum venire coeperit vindictam de inimicis recepturus; lateri ejus assistere, cum sederit judicaturus; cohaeredem Christi fieri, Angelis adaequari, cum Patriarchis, cum Apostolis, cum Prophetis, coelestis regni possessione laetari? Has cogitationes quae persecutio potest vincere, quae possunt tormenta superare? Dura, fortis, et stabilis religiosis meditationibus fundata mens, et adversus omnes zabuli terrores et minas mundi animus immobilis perstat, quem [PL38.1395] futurorum fides certa et solida corroborat. Clauduntur oculi in persecutionibus; sed patet coelum. Minatur Antichristus; sed tuetur Christus. Mors infertur; sed immortalitas sequitur. Occiso mundus eripitur; sed restituto paradisus exhibetur. Vita temporalis exstinguitur; sed aeterna reparatur. Quanta est dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum; claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus; aperire eos statim, ut Deus videatur, etiam feliciter migrando! Quanta velocitas! Terris repente retraheris, ut regnis coelestibus reponaris. Haec oportet mente et cogitatione complecti, haec die ac nocte meditari. Si talem persecutio invenerit Dei militem, vinci non poterit virtus ad praelium prompta. Vel si accersitio ante pervenerit; fidei, quae erat ad martyrium praeparata, sine damno temporis, merces Deo judice redditur. In persecutione militia, in pace constantia coronatur.

SERMO CCCIV In solemnitate Laurentii martyris, III

CAPUT PRIMUM

1. Diaconi officium, ministrare sanguinem Christi. Coenae Dominicae mysterium, ut cujus sanguinem sumimus, pro ipso animam ponamus. Beati Laurentii triumphalem diem, quo calcavit mundum frementem, sprevit blandientem, et in utroque vicit diabolum persequentem, hodiernum nobis Ecclesia Romana commendat. Quam gloriosa enim, et quanta virtutum multitudine, quasi florum varietate, distincta Laurentii martyris sit corona, universa testis est Roma. In ipsa enim Ecclesia, sicut soletis audire, diaconi gerebat officium. Ibi sacrum Christi sanguinem ministravit: ibi pro Christi nomine suum sanguinem fudit. Ad mensam potentis prudenter accesserat. Ad illam mensam, de qua nobis modo Salomonis proverbia loquebantur, ubi scriptum est: Si sederis coenare ad mensam potentis, cognoscens intellige quae apponuntur tibi; et sic extende manum tuam, sciens quoniam similia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1, 2). Hujus coenae mysterium beatus apostolus Joannes evidenter exposuit, dicens: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Intellexit hoc, fratres, sanctus Laurentius; intellexit, ac fecit: et prorsus qualia sumpsit in illa mensa, talia praeparavit. Amavit Christum in vita sua, imitatus est eum in morte sua.

CAPUT II

2. Christum sequi omnes debemus. Et nos ergo, fratres, si veraciter amamus, imitemur. Non enim meliorem reddere poterimus dilectionis [PL38.1396] fructum, quam imitationis exemplum; Christus enim pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). In hac sententia vidisse videtur apostolus Petrus, quod pro his tantum passus est Christus, qui sequuntur vestigia ejus, neque prosit quidquam Christi passio, nisi illis qui sequuntur vestigia ejus. Secuti sunt eum martyres sancti, usque ad effusionem cruoris, usque ad similitudinem passionis: secuti sunt martyres, sed non soli. Non enim postquam illi transierunt, pons incisus est; aut postquam ipsi biberunt, fons ipse siccatus est. Quae est enim spes fidelium bonorum, qui vel sub foedere conjugali jugum matrimonii caste et concorditer ducunt, vel sub continentia viduali domant carnis illecebras, vel etiam sanctitatis apicem celsius erigentes et in nova virginitate florentes sequuntur agnum quocumque ierit? Quae istis, inquam, quae nobis omnibus spes est, si non sequuntur Christum, nisi qui pro ipso sanguinem fundunt? Perditura est ergo filios suos, quos tanto fecundius, quanto securius tempore pacis enixa est mater Ecclesia? Quos ne perdat, oranda est persecutio, oranda tentatio? Absit, fratres. Quomodo enim potest orare persecutionem, qui quotidie clamat, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13)?

CAPUT III

Habet, habet, fratres, habet hortus ille dominicus, non solum rosas martyrum, sed et lilia virginum, et conjugatorum hederas, violasque viduarum. Prorsus, dilectissimi, nullum genus hominum de sua vocatione desperet: pro omnibus passus est Christus. Veraciter de illo scriptum est, Qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4).

3. In quibus licet Christum sequi, praeter martyrium. Humilitas ipsius sectanda. Vindicta exemplo Christi, non expetenda. Praesentia contemnenda. Intelligamus ergo praeter effusionem cruoris, praeter periculum passionis, quomodo Christum debeat sequi Christianus. Apostolus dicit, loquens de Domino Christo: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quanta majestas! Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Quanta humilitas! Humiliavit se Christus: habes, christiane, quod teneas. Christus factus est obediens: quid superbis? Quousque factus est obediens Christus? Usque ad incarnationem Verbi, usque ad participationem mortalitatis humanae, usque ad trinam diaboli tentationem, usque ad irrisionem populi Judaeorum, usque ad sputa et vincula, usque ad alapas et flagella; si parum est, usque ad mortem; et si adhuc aliquid etiam de genere mortis addendum, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Habemus tale humilitatis exemplum, superbiae medicamentum.

CAPUT IV

Quid ergo intumescis, o homo? O pellis morticina, quid tenderis? O sanies fetida, quid inflaris? Anhelas, doles, aestuas, quia nescio quis tibi fecit injuriam. Unde tu flagitas ultionem, sitis arenti fauce vindictam; nec prius ab intentione [PL38.1397] desistis, donec de illo qui te laeserit, vindiceris? Si Christianus es, exspecta regem tuum: prius se vindicet Christus. Nondum enim vindicatus est, qui pro te tanta perpessus est. Et utique illa majestas posset vel nihil perpeti, vel continuo vindicari. Sed cum esset in illo tanta potentia, ideo fuit etiam tanta patientia: quia pro nobis est passus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Videtis certe, dilectissimi, quia praeter effusionem cruoris, praeter vincula et carceres, praeter flagella et ungulas, sunt multa in quibus sequi possumus Christum. Deinde hac humilitate decursa, et morte prostrata, ascendit Christus in coelum: sequamur eum. Audiamus Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt, sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Quidquid delectabile de temporalibus rebus mundus ingesserit, respuatur: quidquid infremuerit asperum atque terribile, contemnatur. Et qui sic agit, non dubitet Christi se cohaerere vestigiis, ut merito dicere audeat cum apostolo Paulo, Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20).

CAPUT V

4. Vera et invicta virtus charitas. Sed tunc potest in istis esse virtus invicta, si non sit charitas ficta. Ille ergo dat nobis veram virtutem, qui diffundit in nostris cordibus charitatem (Rom. V, 5). Quando autem beatus Laurentius appositos extrinsecus ignes non timeret, nisi intus flamma charitatis arderet? Ideo, fratres mei, gloriosus Martyr atroces incendiorum flammas non pertimescebat in corpore, quia ardentissimo coelestium gaudiorum desiderio flagrabat in mente. In comparatione fervoris, quo pectus ejus ardebat, exterior persecutorum flamma frigebat. Quando enim ferret tantorum aculeos dolorum, nisi aeternorum diligeret gaudia praemiorum? Postremo quando contemneret istam vitam, nisi amando meliorem vitam? Et quis nocere vobis potest, ait apostolus Petrus; quis, inquit, nocere vobis potest, si boni amatores fueritis (I Petr. III, 13)? Faciat in te licet persecutor malum: tu ne deficias amando bonum. Si enim vere quod bonum est, toto corde dilexeris, omne malum patienter et aequanimiter sustinebis. Quid enim beato Laurentio illa, quae a persecutoribus illata sunt, tormenta nocuerunt; nisi quod eum clariorem ipsis suppliciis reddiderunt, et hunc nobis festivissimum diem de pretiosa ejus morte fecerunt?

SERMO CCCV. In solemnitate martyris Laurentii, IV. Habitus ad Mensam S. Cypriani

1. Granum morte multiplicatum. Agnoscit fides vestra granum, quod in terram cecidit, et mortuum multiplicatum est. Agnoscit, inquam, hoc granum fides vestra, quia ipsum habitat in mente vestra. Hoc enim quod de se ipso dixerit Christus, nullus ambigit Christianus. Sed plane illo mortuo grano et multiplicato, [PL38.1398] multa grana sunt sparsa in terram: ex quibus est et beatus Laurentius, cujus seminationem hodie celebramus. De illis autem granis sparsis toto orbe terrarum, quanta pullulaverit seges videmus, gaudemus, sumus: si tamen et nos per illius gratiam ad horreum pertinemus. Neque enim ad horreum pertinet quidquid in segete est. Eadem quippe pluvia utilis et nutritoria, et triticum pascit et paleam. Absit ut simul utrumque in horreo recondatur; quamvis simul utrumque in agro nutriatur, et simul utrumque in area trituretur. Nunc tempus eligendi est. Antequam veniat ventilatio, fiat morum separatio: sicut in area, granum adhuc mundatione discernitur, nondum ventilabro ultimo separatur.

2. Anima hic non amanda. Christus propinquante morte turbatur, quia nos in se transfigurat. Audite me, grana sancta, quae hic esse non dubito; nam si dubito, nec ipse granum ero: audite, inquam, me; imo audite primum granum per me. Non ametis in hoc saeculo animas vestras: nolite amare, si amatis; ut non amando servetis: quia non amando plus amatis. Qui amat in hoc saeculo animam suam, perdet eam (Joan. XII, 24, 25). Granum loquitur, granum quod in terram cecidit, et mortificatum est ut multiplicaretur, loquitur: audiatur, quia non mentitur. Quod admonuit, ipse fecit: instruxit praecepto, praecessit exemplo. Non amavit Christus in hoc saeculo animam suam; ideo venit, ut hic perderet eam, pro nobis poneret eam, et cum vellet resumeret eam. Sed quia ipse sic erat homo, ut et Deus esset: Christus enim est Verbum, anima, et caro, Deus verus et verus homo; sed homo sine peccato, qui auferret mundi peccatum: majoris erat utique potestatis, ut posset veraciter dicere, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ipse pono eam a me, et iterum sumo eam (Id. X, 17, 18). Cum esset ergo tantae potestatis, quare dixit, Nunc anima mea turbata est (Id. XII, 27)? Homo Deus tantae potestatis quare turbatur, nisi quia in illo imago est nostrae infirmitatis? Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quando hoc audis a Christo, ipse est in se; quando hoc, inquam, audis a Christo, ipse est in se: quando anima ejus morte propinquante, turbatur, ipse est in te. Etenim corpus ejus Ecclesia non esset, nisi et in nobis ipse esset.

3. Christus potestate mortuus est, potestate resurrexit. Attende ergo Christum: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me. Ego dormivi: hoc enim dicit in Psalmo, Ego dormivi. Tanquam diceret: Quid fremunt? quid exsultant? quid ventilantur laetitia Judaei, quasi ipsi aliquid fecerint? Ego dormivi. Ego, inquit, ego qui potestatem habeo ponendi animam meam, ponendo eam dormivi, et somnum cepi. Et quoniam potestatem habebat iterum sumendi eam, [PL38.1399] adjunxit, Et exsurrexi. Sed dans gloriam Patri: Quoniam Dominus, inquit, suscepit me (Psal. III, 6). Haec verba ubi ait, Quoniam Dominus suscepit me, non sic occurrant mentibus vestris, quasi corpus suum non suscitaverit ipse Christus. Suscitavit eum Pater, suscitavit et ipse se ipsum. Unde docebimus quia suscitavit et se ipsum? Recole quid dixit Judaeis: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Sic ergo Christum intellige potestate natum ex virgine, non conditione, sed potestate: potestate mortuum, potestate sic mortuum. Ad bonum suum utebatur nescientibus malis, et frementem populum insanum in usum suae virtutis ad nostram beatitudinem transferebat, et in his a quibus moriebatur, suos victuros secum videbat: et videns eos in insano populo adhuc insanos, Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Ego, inquit, ego medicus tango venam, de ligno aegrotos inspicio; pendeo, et tango; morior, et vivifico; sanguinem fundo, et inde inimicis meis medicamentum salutis conficio. Saeviunt et fundunt: credent et bibent.

4. Morte imminente turbatur, ne nos desperemus. Ipse ergo Christus Dominus et salvator noster, caput Ecclesiae, natus ex Patre sine matre; ipse, inquam, Dominus et salvator noster Jesus Christus, quantum ad ipsum pertinet, potestate posuit animam suam, potestate resumpsit eam. Ad hanc potestatem non pertinet proprie, Anima mea turbata est. Nos in se transfiguravit; nos vidit, nos inspexit, nos fatigatos suscepit et fovit; ne forte quando veniret alicui membro ejus ultimus dies, quo ista esset vita finienda, turbaretur per infirmitatem, et desperaret salutem, et diceret se ad Christum non pertinere, quoniam non sic praeparatus esset ad mortem, ut nulla in illo perturbatio exoriretur, nulla tristitia mentem devotissimam nubilaret. Quoniam ergo periclitarentur membra ejus desperatione, quando propinquante morte aliquis turbaretur, nolens finire miseram vitam, piger inchoare nunquam finiendam: ne ergo desperatione frangerentur, ipsos infirmos suos intendit, ipsa membra sua ultima non valde fortia collegit in sinum suum, ipsa non valde fortia tanquam gallina texit pullos suos; et tanquam alloquitur eos, Nunc anima mea turbata est. Agnoscite vos in me, ut quando forte turbati fueritis, non desperetis, sed ad caput vestrum revocetis aspectum, et dicatis vobis, Quando Dominus dicebat, Anima mea turbata est, nos in illo eramus, nos significabamur. Turbamur, sed non perimus. Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Non vis finiri miseram vitam? Tanto est misericr, quanto et misera amata est, et non vis finiri: minus esset misera, si non amaretur. Qualis est beata vita, quando sic amatur misera vita, tantum quia vocatur vita? Quare ergo tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Habes quid agas. Defecisti in te? Spera in Domino (Psal. XLII, 5). Turbaris in te? Spera in Domino, qui te elegit ante mundi constitutionem, qui te praedestinavit, qui te vocavit, qui te impium justificavit, qui tibi glorificationem sempiternam [PL38.1400] promisit, qui pro te mortem non debitam sustulit, qui pro te sanguinem fudit, qui te in se transfiguravit, quando dixit, Anima mea turbata est. Ad illum pertines, et times? Et aliquid tibi nociturus est mundus, pro quo mortuus est, per quem factus est mundus? Ad illum pertines, et times? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31 et 32)? Resiste perturbationibus, ne consentias amori saeculi. Titillat, blanditur, insidiatur: non ei credatur, Christus teneatur.

SERMO CCCVI. In Natali martyrum Massae Candidae

CAPUT PRIMUM

1. Martyrum gloria insipientibus abscondita. Malitia pro poena. Sicut audivimus, et cantando respondimus: Pretiosa est mors sanctorum Domini, sed in conspectu ejus (Psal. CXV, 15), non in conspectu insipientium. Visi sunt enim oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus illorum. Malitia in latino sermone non eam significationem habere solet, quam habet in ea lingua qua Scriptura locuta est. Malitia enim in latina lingua dici solet, qua mali sunt homines: illa autem lingua malitia dicitur etiam malum, quod patiuntur homines. Malitia ergo isto loco poena intelligitur. Hoc itaque dixit: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est poena exitus illorum: illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, haec est malitia: spes eorum, inquit, immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur (Sap. III, 2-5). Non enim condignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Sed donec reveletur abscondita est. Et quoniam abscondita est, ideo visi sunt oculis insipientium mori. Sed numquid quia abscondita est, etiam Deo abscondita est, apud quem pretiosa est? Ideo pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Huic igitur abscondito sacramento oculos fidei debemus, ut quod non videmus, credamus, et mala injuste perpessi fortiter toleremus.

CAPUT II

2. Poena non nocet, si bona est causa. Massa Candida. Sit nobis electa causa, ne nobis noceat poena. Nam mala causa nullum habet praemium, sed justum tormentum. Non est igitur in hominis potestate quo exitu hanc vitam finiat: sed est in hominis potestate quomodo vivat, ut vitam securus finiat. Neque hoc in potestate esset, nisi dedisset Dominus potestatem filios Dei fieri. Sed quibus? Credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12). Haec est prima Martyrum [PL38.1401] causa, haec est Candida Martyrum Massa. Si causa candida, et Massa candida. Massa enim dicta est, de numeri multitudine; Candida, de causae fulgore. Tam multi comites non timuerunt latrones. Sed etiamsi singuli ambularent, muniti essent adversus latrocinium; quia ipsa via fuerat munimentum. Juxta semitam, inquit, scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Ideo qui non declinat a via, non cadit in scandalum. Habemus autem et summam et fidelem pollicitationem Domini nostri Jesu Christi dicentis, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6).

3. Beatam vitam omnes, in diverso licet vitae genere, pariter volunt. Omnis autem homo, qualiscumque sit, beatus vult esse. Hoc nemo est qui non velit, atque ita velit, ut prae caeteris velit; imo quicumque vult caetera, propter hoc unum velit.

CAPUT III

Diversis cupiditatibus homines rapiuntur, et alius cupit hoc, alius illud: diversa genera sunt vivendi, in genere humano; et in multitudine generum vivendi alius aliud elegit et capessit: nemo est tamen quocumque genere vitae electo, qui non beatam vitam cupiat. Beata ergo vita, omnium est communis possessio: sed qua veniatur ad eam, qua tendatur, quo itinere tento perveniatur, inde controversia est. Ac per hoc si quaeramus beatam vitam in terris, nescio utrum invenire possimus: non quia malum est quod quaerimus, sed quia non in loco suo quaerimus. Alius dicit: Beati qui militant. Negat alius, et dicit: Beati, sed qui agrum colunt. Et hoc negat alius, et dicit: Beati qui in foro populari claritate versantur, causasque defendunt, vitam mortemque hominum lingua moderantur. Et hoc alius negat, et dicit: Beati, sed qui judicant, qui potestatem habent audiendi et discernendi. Negat hoc alius, et dicit: Beati qui navigant, multas regiones discunt, multa colligunt lucra. Videtis, charissimi, in omni ista multitudine generum vivendi non placere unum omnibus: et tamen beata vita placet omnibus. Quid est hoc, ut cum omnibus non placeat quaecumque vita, omnibus placeat beata vita?

CAPUT IV

4. Beata vita quid sit. Omnes vivere volunt, et sani esse. Ergo definiamus, si possumus, beatam vitam, de qua omnes respondeant, Hoc volo. Quia ergo nemo est, qui interrogatus utrum beatam vitam velit, dicat, Nolo, quaerimus autem quae sit ipsa vita beata; tale aliquid definire debemus, cui sensus omnis consentiat, et quod nullus dicat, Nolo. Quid ergo, fratres mei, quid est beata vita, quam volunt omnes, et non habent omnes? Quaeramus ergo. Si cui dicatur, Vis vivere? numquid sic audit, quomodo si diceretur, Vis militare? In illa enim interrogatione, quod est, Vis militare? aliqui mihi dicerent, Volo: et forte plures, Nolo. Si autem dicam, Vis vivere? puto nemo est qui dicat, Nolo. Omnes enim natura habent insitum, vivere velle, mori nolle. Item si dicam. [PL38.1402] Vis sanus esse? puto nemo est qui dicat, Nolo: nemo enim vult dolere. Sanitas etiam in divite pretiosa, certe in paupere est sola. Sed quid prodest opulentia diviti, si sanitas non sit ibi, quae patrimonium est pauperi? Valde vellet dives lectum argenteum cum pauperis mutare cilicio, si posset aegritudo migrare cum lecto. Ecce ad duo ista consensit mihi omnium sensus, vitam et sanitatem. Numquid omnium sensus consensit ad militiam? numquid omnium ad agriculturam? numquid omnium ad navigationem? Omnium ad vitam et sanitatem.

CAPUT V

Cum ergo est homo vivus et sanus, nihilne plus quaerit? Si sapiat, forte nihil plus debet quaerere. Ubi enim est perfecta vita et perfecta sanitas, si quaeritur amplius, quid erit nisi vitiosa cupiditas?

5. Vita in doloribus non proprie vita. Vita non censenda, nisi quae beata. Habebunt vitam in cruciationibus impii. Veniet enim hora, sicut Evangelium loquitur, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus: et procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29). Ergo illi ad praemium, illi ad tormentum; et utrique vivunt, nec aliquis eorum mori potest. Illi qui vivunt in praemio, amplectuntur dulcissimam vitam: qui autem vivunt in tormento, cupiunt, si fieri possit, finire talem vitam; et nemo eis dat interitum, ut nemo auferat cruciatum. Sed vide Scripturam loquentem et discernentem: non est dignata talem vitam vocare vitam. In cruciatibus, in tormentis, in ignibus sempiternis noluit appellare vitam: ut ipsum nomen vitae laudis sit, non moeroris; ut ubicumque audis vitam, tormenta non cogites. Nam in tormentis esse semper, aeterna mors est, non aliqua vita. Ipsam vocant Scripturae mortem secundam (Apoc. II, 11, et XX, 6, 14), post hanc primam, quam omnes humanae conditioni debemus. Et mors secunda, et mors vocatur, et nemo ibi moritur. Satius et melius dixerim, nemo ibi vivit. In doloribus enim vivere, non est vivere. Et unde probamus sic locutam Scripturam? Ecce unde; ex hoc testimonio, quod modo commemoravi: Audient enim vocem ejus, inquit, et procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitae. Non dixit, Beatae vitae; sed, in resurrectionem vitae.

CAPUT VI

Solum vitae nomen trahit beatitudinem. Nisi enim consequentem haberet beatitudinem nomen vitae, non diceretur Deo, Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Non enim et ibi dictum est, Quoniam apud te est fons beatae vitae. Non addidit, beatae; tantummodo dixit, vitae, ut tu intelligas beatae. Quare? Quia si miserae, jam nec vitae.

6. Idem ostenditur ex alio Scripturae loco. Vita beata non est, nisi aeterna sit. Ecce aliud testimonium. Jam duo diximus. Dictum est enim, Qui bene egerunt, in resurrectionem vitae: item dictum est, Apud te est fons vitae. Nusquam additum est, beatae: sed sola intelligitur vita quae beata; quae autem non beata, nec vita. Accipe aliud rursus ex Evangelio. Dives ille qui nolebat dimittere quod habebat, et de rerum suarum [PL38.1403] amissione indignabatur, quas moriendo dimittere cogebatur: credo in illa rerum magnarum, sed tamen terrenarum profluentissima copia cum gauderet, interpellabatur timore mortis, et quasi dicebat ei cor suum, Ecce gaudes in bonis, et nescis quando veniat una febris. Colligis, acquiris, comparas, et servas, et gaudes: anima tua repetitur a te; haec quae parasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)? Hac cogitatione, quantum intelligitur, cum velut quibusdam timoris stimulis saepe compungeretur, accessit ad Dominum, et ait illi: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar (Matth. XIX, 16)? Timebat mori, et cogebatur mori. Non erat qua iret, ne periret. Constipatus necessitate moriendi, et cupiditate vivendi, accessit ad Dominum et ait: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar?

CAPUT VII

Audivit inter caetera, ut potius dicamus quod ad rem praesentem pertinet: Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 17). Hoc est quod me dixeram probaturum. Nec ille qui interrogavit, dixit, Quid faciam, ut vitam consequar beatam; sed tantummodo vitam dixit aeternam. Nolendo mori, quaesivit vitam quae non habet finem. Et numquid non, sicut dixi, etiam in tormentis impiorum vita non habet finem? Sed hanc ille non vocabat vitam. Quae esset in doloribus et cruciatibus, vitam non esse sciebat: mortem potius appellandam esse noverat. Ideo vitam aeternam quaerebat: ut ubi vita auditur, de beatitudine non dubitetur. Et Dominus ad illum non dixit, Si vis venire ad vitam beatam, serva mandata: sed etiam ipse solam vitam nominavit, et ait, Si vis venire ad vitam, serva mandata. Ergo illa vita in tormentis non est vita; et illa vita sola est, quae beata: nec beata esse potest, nisi fuerit aeterna. Propterea dives ille sciens se interpellari quotidie timore mortis, vitam aeternam quaerebat. Nam vitam beatam, sicut ei videbatur, jam habebat. Erat enim dives et sanus, et credo quia dicebat sibi: Nihil volo amplius, si possit esse perpetuum. Habebat enim quasi amabiles voluptates, quia satiabat stultas cupiditates. Proinde Dominus uno eum nomine vitae, si ille intellexit, correxit. Non ait, Si vis venire ad vitam aeternam, quam ille quaerebat, quasi jam habens beatam: nec ait, Si vis venire ad vitam beatam; sciens quia si misera est, nec vita dicenda est: sed ait, Si vis venire ad vitam; ibi est aeterna, ibi beata; Si vis venire ad vitam, serva mandata. Ergo vita, quae aeterna et beata: quia si non aeterna, nec beata; si autem aeterna in poenis, nec vita.

CAPUT VIII

7. Vita vera est, quae aeterna et beata. Ad beatam vitam, necessaria certitudo aeternitatis. Quid est, fratres? Cum quaererem utrum velletis vivere, omnes respondebatis velle vos; utrum velletis sani esse, omnes respondebatis velle vos. Sed sanitas et vita si timetur ne finiatur, jam non est vita. Non est enim semper vivere, sed semper timere. Si semper timere, semper cruciari. Si cruciatus sempiternus, ubi vita aeterna? Tenemus certe non esse beatam, nisi vitam aeternam; imo non esse beatam, nisi vitam: [PL38.1404] quia si non aeterna, et si non cum satietate perpetua, procul dubio nec beata, nec vita. Invenimus, omnes consentiunt. Invenimus plane in cogitatione, nondum in possessione. Haec est possessio quam omnes quaerunt: nemo est qui non quaerat. Malus sit, bonus sit, ipsam quaerit: sed bonus fidenter, malus impudenter. Quid quaeris bonum, male? Nonne tibi respondet ipsa postulatio tua, quam sis improbus, cum quaeris bonum malus? Nonne rem quaeris alienam? Si ergo summum bonum quaeris, hoc est, vitam; bonus esto, ut ad bonum pervenias. Si vis venire ad vitam, serva mandata. Cum autem pervenerimus ad vitam, quid addam aeternam? quid addam beatam? semel vitam, quia ipsa est vita, quae et aeterna et beata: cum pervenerimus ad vitam, certum nobis erit in ea nos semper futuros. Nam si erimus ibi, et utrum ibi semper futuri simus, incerti erimus; etiam ibi erit timor. Et si erit timor, cruciatus erit, non carnis, sed, quod pejus est, cordis. Ubi autem cruciatus, quae beatitudo? Erit ergo nobis certum quia in illa vita semper erimus, et eam finire non poterimus: quia in illius regno erimus, de quo dictum est, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33).

CAPUT IX

Et gloriam sanctorum Dei, quorum mors est pretiosa in conspectu ejus, cum Sapientia demonstraret, ait, sicut in fine lectionis audisti, Et regnabit eorum Dominus in perpetuum (Sap. III, 8). Erimus ergo in regno magno et sempiterno; et ideo magno et sempiterno, quia justo.

8. A felicitate regni Dei procul suspiciones falsae, quae hic sunt origo malorum. Nemo fallit ibi, nemo fallitur: non est illic ut male suspiceris de fratre tuo. Pleraque enim mala generis humani non aliunde oriuntur, nisi de suspicionibus falsis. Credis de homine quod oderit te, qui forte amat te; et per pravam suspicionem fis inimicissimus amicissimo. Quid faciat, cui non credis, et cor suum tibi demonstrare non valet? Loquitur tibi dicens, Amo te. Sed quia posset tibi hoc dicere et mentiens (ea sunt enim verba mentientis, quae vera dicentis), non credendo adhuc odisti. Ideo securum te facere voluit ab eo peccato, qui tibi dixit, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). Christiane, dilige et inimicos tuos, ne incautus oderis et amicos. Corda ergo nostra in hac vita videre non possumus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).

CAPUT X

9. Vitae, ut sit beata, adesse debet veritas et amicorum cognitio sine metu deceptionis. Ergo si quis nobis modo diceret, cui procul dubio crederemus, si Propheta diceret, si Deus quomodo vellet, et per quem vellet, diceret: Vivite securi, omnia vobis abundabunt, nemo vestrum morietur, nemo aegrotabit, nemo dolebit; abstuli mortem de genere humano, nolo quisquam moriatur, si diceret; quasi securi facti exsultaremus, et nihil amplius requireremus. Sic nobis videtur omnino. Si hoc audiremus, continuo vellemus et hoc nobis addi, ut corda invicem videremus, nec invideremus; ut non humana [PL38.1405] suspicione, sed divina veritate videremus: ne essem sollicitus de amico meo, de vicino meo, ne me odisset, ne mihi malum vellet, et ipsa sollicitudine prius malum facerem, quam paterer. Quaereremus hoc sine dubio, quaereremus certam vitam, et invicem cognitionem cordium nostrorum. Jam enim intelligitis quam dicam vitam; ne saepius commendando obtundam potius quam instruam. Ergo vitae vellemus addi veritatem, ut corda nostra invicem nosceremus, ne nostris suspicionibus falleremur: ut de ipsa vita perpetua, quod ab ea non caderemus certi essemus. Adde vitae veritatem, et invenis vitam beatam. Nemo enim vult falli, quomodo non vult mori. Da mihi hominem qui falli velit. Qui fallere velint, quam multi inveniuntur: qui falli velit, nemo. Compone tecum. Non vis falli, noli fallere: quod pati non vis, noli facere. Vis venire ad vitam ubi non fallaris, age modo vitam ubi non fallas. Vis venire ad vitam, ubi non fallaris? quis nolit? Delectat merces; non dedigneris opus, cujus merces est. Age modo vitam, ubi non fallas; et venies ad vitam, ubi non fallaris. Veraci merces reddetur veritas, et temporaliter bene viventi merces reddetur aeternitas.

10. Via ad vitam et veritatem Christus. Viam duram post Christum tenuerunt martyres, et nobis linierunt. Ergo omnes hoc volumus, fratres, vitam et veritatem. Sed qua venimus, qua imus? Nam quo veniamus, etsi nondum possessione tenemus, jam tamen cogitatione et ratione credimus et videmus: ad vitam tendimus et veritatem. Ipse Christus est. Qua ire quaeris? Ego sum, inquit, via. Quo ire quaeris? Et veritas et vita (Joan. XIV, 6).

CAPUT XI

Ecce quod martyres amaverunt, ideo praesentia et transitoria contempserunt. Nolite mirari fortitudinem, amor vicit dolorem. Massae ergo Candidae solemnitatem candida conscientia celebremus; et vestigia martyrum sectantes caputque martyrum et nostrum intuentes, si ad tam magnum bonum venire concupiscimus, iter durum non timeamus. Qui promisit verax est, qui promisit fidelis est, qui promisit fallere non potest. Dicamus ergo ei candida conscientia, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Quid times vias duras passionum et tribulationum? Transiit ipse. Respondes forte: Sed ipse. Transierunt Apostoli. Adhuc respondes: Sed Apostoli. Accipio. Responde: transierunt postea et multi viri. Erubesce: transierunt et feminae. Senex venisti ad passionem? noli timere mortem, vel quia vicinus es morti. Juvenis es? transierunt et juvenes, qui adhuc vitam sibi sperabant: transierunt et pueri, transierunt et puellae. Quomodo adhuc via aspera est, quam multi ambulando linierunt? Haec ergo est solemnis et assidua commonitio nostra ad vos, fratres, ut solemnitates martyrum, non vana solemnitate celebremus; sed quos in suis solemnitatibus amamus, etiam fide simili imitari non formidemus.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1368-1405 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22