1. Paschalis solemnitas hodierna festivitate concluditur: et ideo hodie neophytorum habitus commutatur; ita tamen, ut candor, qui de habitu deponitur, semper in corde teneatur. In qua primum quidem in nobis agendum est, ut quia Paschales dies sunt, id est, indulgentiae ac remissionis, ita a nobis sanctorum dierum festivitas agatur, ut relaxatione corporum puritas mentis non obfuscetur; sed potius abstinentes ab omni luxu, ebrietate, lascivia, demus operam sobriae remissioni ac sanctae sinceritati: ut quidquid modo corporali abstinentia non acquirimus, mentium puritate quaeramus. Ad omnes quidem pertinet sermo, quos cura nostra complectitur: verumtamen hodie terminata sacramentorum solemnitate vos alloquimur, novella germina, sanctitas regenerata ex aqua et Spiritu, germen pium, examen novellum, flos nostri honoris et fructus laboris; gaudium et corona mea, omnes qui statis in Domino (Philipp. IV, 1). Apostolicis verbis vos alloquor, Ecce nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis: sicut in die, honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 12-14).

2. Habemus, inquit, certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Pet. I, 19). Sint ergo lumbi accincti, et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Ecce dies adveniunt, in quibus Dominus dicit, Pusillum (Joan. XVI, 16), inquit, etc........ Tanto magis autem spirituali opere funditur, quanto magis animus, qui eam fundit, a carnali voluptate suspenditur. Quadraginta diebus jejunavit Moyses Legis administrator, quadraginta Elias Prophetarum excellentissimus, quadraginta ipse Dominus testimonium habens a Lege et Prophetis, per quem baptismus illis praeponitur. Joannes enim baptizavit Christum, cum se Christo profiteretur minorem. Christus autem baptizat christianum, qui se ostendit et Joanne majorem: sicut circumcisionem carnis, quamvis eam et Christus accepit, sed nemo christianus jam accipit. Melius namque multo est sacramentum resurrectionis Christi, etc........ Unde adveniente jam mortis suae tempore Petro dixit, Postulavit satanas vexare vos sicut triticum; sed ego oravi pro te, Petre, ne deficiat fides tua: unde et tu conforta fratres tuos (Luc. XXII, 31 et 32). Et plane confortavit nos per Apostolum: vel quando ei cum his duobus jejunii hujus celebratoribus, Moyse videlicet et Elia, in monte se ostendit. Nos autem quia tam longum jejunium perpetuare non possumus, ut per tot dies et noctes nihil alimentorum, sicut illi, accipiamus; saltem, quantum possumus, faciamus, et exceptis diebus, per quos certis de causis mos Ecclesiae prohibet jejunare, Domino Deo nostro vel quotidiana a nobis crebro jejunia exigamus. Sed licet sicut a cibo et potu abstinentia per tot dies non possit esse continua; tamen propter hominum errores, qui per vaniloquia, et seductiones, et pravas consuetudines nobis molestam pro vobis curam inferre non cessant, tempus humiliandae animae quantum potui, commendavi. Sunt enim quidam observatores Quadragesimae deliciosi potius, quam religiosi, etc........ Considerate, [PL39.2076] fratres, utrum christianus sit dicendus, qui his diebus inimicitias non vult finire, quas nunquam debuit exercere.

SERMO CLXXIII. De Letania, I

1. Dies medicinales. Qualiter cum diabolo certandum. Ecce, fratres dilectissimi, dies sancti et spirituales adveniunt, et animabus nostris medicinales: et ideo quicumque voluerit peccatorum suorum sanare vulnera, non despiciat medicamenta salubria. Ipse enim non requirit in diebus talibus medicum, qui se non sentit aegrotum. Et quis est, fratres dilectissimi, qui sic se in arena mundi istius gaudeat repugnare, ut nullum possit a diabolo vulnus excipere? Quis enim contra millia daemonum die noctuque ita stare potuit semper armatus, ut nunquam fuerit diaboli calliditate percussus? Quis enim vel cogitare, non dicam enumerare, praevaleat dolos et insidias hostis antiqui, de quo scriptum est, »Cui nomina mille, et mille nocendi artes?« Et ideo, fratres charissimi, quomodo ipse ex omni parte nos semper vulnerare conatur; ita unusquisque nostrum cum Dei adjutorio contra illius insidias totis viribus praeparetur: et quia nos non solum per dura, sed etiam per blanda contendit elidere, et vulnera ab ipso inflicta non solum amara, sed, etiam, quod pejus est, male dulcia frequenter excipimus; medicamenta spiritualia, id est, omnia bona opera, quantum Domino largiente possumus, parata semper habere debemus. Audiamus ergo consilium beati Apostoli, et contra diaboli insidias armis nos semper spiritualibus muniamus. Sumite, inquit, scutum fidei, loricam justitiae, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 16 et 17). Quid enim mali a diabolo sustinere poterit, qui se talibus armis instruxerit? Consurgit ille cum infidelitate; tu resiste illi cum fide. Ille pugnat cum superbia; tu, cum humilitate: ille exhibet luxuriam; tu retine castitatem. Apprehendit ille nequitiam; tu justitiam tene: ille suggerit iracundiam; tu sectare patientiam. Ille immittit avaritiam; tu exerce misericordiam: ille gulam, tu abstinentiam. Similiter et in caeteris rebus semper contraria adversus nequitias diaboli studeamus arma proponere; et nunquam nos poterunt illius machinamenta decipere. Ut ergo haec possimus, Deo auxiliante, complere, et hostem callidissimum, opitulante divina gratia, revincere; jejuniorum, vigiliarum atque orationum armis, nobis debemus jugiter providere.

2. Tres Letaniarum dies universa celebrat Ecclesia. Castri coelestis desertor est ab ecclesia se subducens. Quae licet nobis omni tempore necessaria esse probentur; praecipue in istis tribus diebus, quos regulariter in toto mundo celebrat Ecclesia, nullus se a sancto conventu subducat: nullus ecclesiam quasi coelestis medici scholam, occupatus terrenis actibus derelinquat, nullus castra spiritualia deserat. Scientes enim, fratres charissimi, quia qui terreno regi militat, si se de acie pugnaturus timore compellente subtraxerit, non solum gloriam vel praemia parata non accipiet, sed etiam praesentis vitae periculum non evadet: qualis ergo est ille qui terreni regis exercitum deserit, sine dubio talis judicandus est et ille qui in istis tribus diebus Christi ecclesiam derelinquit. Quicumque ergo sine aliqua infirmitate, aut certa occupatione, in istis diebus Dei populum deseruerit, in illo coelesti regno non praemium sed opprobrium, non gloriam sed ignominiam recepturum se esse noverit: et quidem talis [PL39.2077] quasi fugitivus et desertor castrorum coelestium, aeternam confusionem et dignum meritis suis supplicium sustinebit. Sed absit, fratres charissimi, ut de vobis talia suspicemur. Unde timens hoc potius, quam de vobis sinistrum aliquid credens, praesumo suggerere: magis enim de vestra devotione confidens, credo vos velut apes prudentissimas ad alvearium Christi fideliter festinare; ut dulcedinem spiritualis mellis ex divinis lectionibus possitis accipere, et cum propheta dicere, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103).

3. Letaniarum dies qualiter celebrandi. Quis inde fructus. Peccatis cessantibus cessant et flagella. Et quia per totum annum, fratres charissimi, nobis peccatorum vulnera subrepunt, in istis tribus diebus fideliter ad ecclesiam curramus, et contrito corde vel humiliato corpore Dei misericordiam deprecemur: ut omnium peccatorum nostrorum vulnera, isto triduano compunctionis medicamento, ad sanitatem pristinam revocemus. Nemo ergo sibi ex industria aliquas occupationes studeat providere, nemo se otiosis fabulis occupare: ne inde sibi vulnera faciat, unde sibi parare medicamenta potuerat. Nemo in istis tribus diebus aut sanguinem tollat, aut potionem accipiat; nisi forte hoc infirmitas nimium periculosa compellat. Conviviola nobis etiam quadragesimali ordine praeparemus, et magis legendo, psallendo vel orando, animabus nostris spirituales epulas, quam corporales delicias requiramus: ut ad integrum Deo vacantes, et misericordiam illius suppliciter exorantes, et a cunctis infirmitatibus sanari, et a peccatis omnibus erui, et de tam frequenti inundatione aquarum mereamur per Dei misericordiam liberari. Pro certo enim credere debemus, fratres charissimi, quia si peccata nostra cessarent, statim flagella nobis debita divina misericordia removeret. Sic enim ipse per prophetam promittere dignatus est, dicens, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3); et iterum, Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Isai. XLV, 22). Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia, et pium ac misericordem Dominum, quem peccando irritavimus, bonis operibus ad misericordiam provocemus: ut ipse secundum suam consuetudinem, et adversa repellere, et prospera nobis dignetur pro sua pietate concedere.

4. Qualiter ecclesia cum fructu colatur. Iterum atque iterum rogo, ut qui ad ecclesiae alvearium, sicut jam dixi, quasi ad dulcissimum Christi favum, plena devotione concurrunt, velut apes prudentissimae de diversis divinarum Scripturarum floribus intra se cellulas praeparent, ubi sancta et coelestia mella suscipiant. Qui vero et tarde veniunt, et cito discedunt, nec contenti sunt exspectare, donec divina mysteria compleantur, non sunt inter Christi examina reputandi: quia non bonis moribus spiritualia mella conficiunt, sed per superbiam et contemptum et se impediunt, et alios exemplo malae conversationis evertunt. Et ideo, fratres charissimi, quicumque Dominum in veritate diligunt, et ad ecclesiam cito veniunt, et tarde discedunt, perseverent in opere bono, et otiosas vel saeculares fabulas, velut venenum mortiferum respuentes, magis psallere et orare conentur: et contemnentes amaritudinem mundi, in ecclesia requirant, unde accipiant dulcedinem Christi. Qui vero negligentes sunt, et ad ecclesiam non solum tarde veniunt, sed etiam priusquam mysteria compleantur, abscedunt; et in ipsa ecclesia otiosis fabulis vacantes, nec ipsi psallunt, nec alios psallere vel orare permittunt: qui tales sunt, cito se corrigant; ne sibi in eo loco praeparent mortem, ubi invenire poterant vitam. Ego quod meum est admoneo: qui despicit praeconem, timeat judicem. Dura quidem sunt medici vulnera; sed sanos faciunt: dulcia videntur mundi oblectamenta, sed male decipiunt. Audite ergo me, fratres, rogantem, audite paterna [PL39.2078] pietate admonentem: ut vobis Deus et in hoc saeculo sanitatem corporum, ubertatem fructuum, et peccatorum indulgentiam tribuat, et in futuro ad aeterna praemia feliciter pervenire concedat. Sic ergo divina pietas moderetur actus nostros, et animas nostras gubernare dignetur; ut cum tempus retributionis advenerit, et ego qui vos cum charitate admoneo, obtinere merear veniam, et Charitas vestra pro benigna obedientia perveniat ad coronam; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXXIV. De Letania, II

1. Tristitia brevi cavenda est aeterna. Scire debemus et intelligere, fratres charissimi, quia dies compunctionis et poenitentiae celebramus: et ideo non nos oportet nimio risu vel in aliquo minus cauto et congruo cachinno dissolvi; timentes illud quod Dominus in Evangelio dixit, Vae vobis qui ridetis, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25): et illud quod alibi scriptum est, Extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13). Nec aliquibus durum esse videatur, quod magis ad tristitiam vel planctum, quam ad laetitiam, vos provocare videmur. Si enim diligenter attenditis, fratres, in omnibus Scripturis hoc Dominus hortatur et admonet, ut sic in hoc saeculo debeamus esse solliciti, ut in futuro possimus esse securi, sicut ait Psalmista, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5); et in Evangelio, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5): quia arcta et angusta via est quae ducit ad vitam; lata et spatiosa quae trahit ad mortem (Id. VII, 13 et 14). Melius est nobis post paucas angustias ad aeternam beatitudinem pervenire, quam post brevem laetitiam ad inferni profunda descendere. Unde totis viribus elaborare debemus, ut poenam purpurati divitis possimus evadere, et ad beatitudinem pauperis Lazari pervenire (Luc. XVI). Quid enim illi profuit superbia diviti, quod hic parvo tempore luxuriosus pascebatur deliciis suis, et nunc sine ullo termino inferni flammam pascit medullis suis? Melius est ergo ut vos parvo tempore ad salubrem tristitiam provocemus, et postea vobiscum ad aeternam laetitiam pervenire mereamur; quam si vobis ad tempus falsam dulcedinem velimus ingerere, et postea vobiscum perpetuam amaritudinem sentire.

2. Dierum istorum exercitia et finis. Pax temporum pace cum proximis procuranda. Et licet omni tempore, fratres charissimi, vobis oporteat Dei misericordiam corpore contrito et corde compuncto requirere, et ab illo indulgentiam peccatorum fideliter postulare: nunc tamen propter imminentem peccatis nostris debitam et gravissimam severitatem, cum ingenti rugitu vel gemitu, assiduis orationibus et largioribus eleemosynis debemus Dei misericordiam implorare; ut ipse nobis misericordiam et benedictionem aquarum coelestium tribuat, pacem reddere dignetur, peccatorum indulgentiam dare, et prospera dignetur pro sua pietate concedere. In his diebus praecipue otiosis fabulis finem conemur imponere; et, quantum vires suppetunt, orare studeamus et psallere. Et si pacem temporum desideramus accipere, non dissimulemus pacem cum proximis custodire. Si enim in veritate vis ut vincatur diabolus inimicus tuus, cito tibi reconcilietur proximus tuus. Contra nullum hominem desaeviat ira tua; et cito a te indignatio [PL39.2079] divina cessabit, secundum illam promissionem Domini et Salvatoris: Si, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI, 14).

3. Ecclesia frequentanda. Nullus sibi de industria aliquas occupationes inquirat, per quas se de ecclesiae conventu subducat. Sine dubio peccatorum suorum vulnera diligit, qui in istis tribus diebus jejunando, orando et psallendo medicamenta sibi spiritualia non requirit. Abundant, et nimium abundant negligentiae, quas per totum anni spatium congregavimus: et ideo vel in istis tribus diebus, quod ad nitorem vel purgationem animae pertinet, agere studeamus. Nolite vos de ecclesiae conventu subtrahere; quia non tam longo spatio fatigamur, ut hoc sustinere non valeamus. Sicut qui in istis sex horis de conventu ecclesiae non subducit se, magnum remedium animae suae noscitur providere: ita e contrario qui aut per cupiditatem, aut pro alia qualibet minus necessaria occupatione adesse noluerint, inde sibi faciunt crudelia vulnera, unde habere poterant medicamenta salubria; et inde se gravant, unde sublevare potuerant. Sed credo de Dei misericordia quod ita vobis inspirare dignabitur, ut non negligentiam peccatorum acquirere, sed magis per compunctionem jejunando, orando, psallendo, et eleemosynas faciendo ad remedium possitis indulgentiae pervenire; praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXXV. De Letania, III

1. Jejunandum praesertim a vitiis. Quoniam jejuniorum tempus est, fratres charissimi, de jejunio cum Sanctitate vestra tractandum est; ut sciatis quemadmodum jejunetis. Jejunia enim Christianorum spiritualiter potius, quam carnaliter exercenda sunt. Unde a peccatis principaliter jejunemus; ne jejunia nostra, sicut Judaeorum jejunia, a Domino respuantur. Quale est enim ut a cibis quos Dominus creavit, nescio quis impostor abstineat; et peccatorum sagina pinguescat? Non tale jejunium ego elegi, dicit Dominus. Nam si flectas, inquit, ut circulum cervicem tuam, cilicium autem et cinerem substernas; nec sic vocabo, inquit, jejunium acceptum. Sed quid? Solve, inquit, omnem nodum iniquitatis, et obstinationem malorum. Dimitte afflictos in requiem, et omnem iniquam conventionem dissipa. Parum est enim jejunium abstinere tantummodo a peccatis, nisi addamus et bona. Frange, inquit, esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti eum (Isai. LVIII, 5-7). Porro autem jejuniis nostris etiam illud oportet accedere, quod Dominus in Evangelio praecepit: Cum jejunatis, inquit, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes; exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Vos autem cum jejunatis, ungite capita vestra, ne pareatis hominibus jejunantes: et Pater vester qui videt in occulto, reddet vobis in palam (Matth. VI, 16-18). Quare, fratres, pervidet Sanctitas vestra, aliter jejunia acceptari non posse, nisi contigerit legaliter jejunare.

2. Jejunium sine sanctitate Deo ingratum. Secundum Apostoli dictum, Fratres, me quidem haec eadem vobis dicere non piget, vobis autem tutissimum (Philipp. III, 1). Sed et Dominus in Evangelio, Omnis, inquit, scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera [PL39.2080] (Matth. XIII, 52). Ut ergo sciat Sanctitas vestra, fratres, non solum nova dicenda sunt, sed et vetera repetenda. Legimus Spiritum sanctum per Isaiam prophetam taliter imperfectos increpantem: Neomenias vestras et sabbatum et diem magnum non sustineo, dicit Dominus (Isai. I, 13). Jejunium est quod probat Altissimus, non solum intermissa corporis refectio, verum etiam a malis actibus facta discessio. Itaque cura ne mens tua gravetur oppressa peccatis, neque animus tuus vitiorum illecebris delectetur; et digna Deo exsolvisti jejunia. Caeterum si corpus tuum jejunia longa consumpserint, atque illi subtraxeris cibum; cum non detrahis vitia in malis perseverans, magis horres quam placeas Deo. Tunc erunt Deo accepta jejunia, si operibus sanctis fuerit expiata conscientia. Cur enim corpus fame discrucias, cui turpiter peccando blandiris? Principaliter ergo animus jejunet a malis; et sic corpus subeat exercenda jejunia. Nam cum sit jejunium animae humiliatio, quale est humiliari cibo, et augeri peccato? Qui igitur corpori suo jejunia devotus indicit, principaliter renuntiet vitiis, cupiditatum fomites comprimat, frangat impetus mentis, libidines vincat, faces avaritiae ardentis exstinguat, latiusque factis vim dilectionis extendat, atque in alimenta pauperum abrupti apparatus impendia largiatur.

3. Nec Deum movet ad vota impetranda. Quae autem facile impetrent. Omnia ergo corporis nefanda peccata animi virtute calcentur; ut et anima sanctitate corporis adjuvetur. Tunc enim et impetrari poterit quod optatur, si corpus castum animusque devotus ad officia sanctitatis implenda per curam observationis incedat. Haec sunt quae divinam commovent pietatem, quae ad impetrandam precibus sanctitatem semper aditum faciunt. Caeterum si caput substernas, atque cineres desuper spargas, si denique collum tuum velut circulum torqueas, atque ad exorandam clementiam Dei largos fletus effundas, nihil proficies. Commovere enim divinam non poteris pietatem, qui circa proximos tuos neglexisti debitam charitatem: scriptum est enim, Non tale jejunium ego elegi, dicit Dominus. Nam si flectas ut circulum cervicem tuam, cilicium autem et cinerem substernas; nec sic vocabo, inquit, jejunium acceptum. Sed solve omnem nodum iniquitatis et obstinationem malorum. Dimitte quassatos in requiem, et omnem iniquam conventionem dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum, et domesticos seminis tui ne despicias: tunc erumpet temporaneum lumen tuum et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia tua, et claritas Dei circumdabit te: tunc exclamabis, et Deus exaudiet te; dum adhuc loqueris, dicet, Ecce adsum (Id. LVIII, 5-9). Haec sunt enim quibus homo et refectus cibo frequenter impetrat quod exopat, et jejunans majora praemia consequitur sanctitatis.

4. Quae Deo accepta jejunia. Tale jejunium delectat Christum, tali denique delectatur omnipotens Deus, quem ad jejunandum non immanium delictorum frequens reatus impellit, non denique adipiscendae gloriae temporalis, vel cumulandi patrimonii cupiditas inanis incendit; sed urget semper religionis affectus et devota sinceritas: quam cum fuerint comitata plenae pietatis officia, quantum ille valebit, quantum ille proficiet? Taliter agendo merebitur statim praesentem Dominum propitiumque sentire. Imple ergo miserationis officia; et sanctificasti jejunia. Sagina pauperum viscera; et anima tua muneribus sanctitatis pinguescit. Vesti nudum; et tua peccata contecta sunt. Peregrinum hospitio tuo contende suscipere; ut et te Deus in coelorum regna suscipiat.

SERMO CLXXVI. In Ascensione Domini, I

1. Miracula Domini propter nos. Ascensio illius cautio nostrae. Christi duae naturae. Omnia, charissimi, quae Dominus Jesus Christus in hoc mundo sub fragilitate nostra miracula edidit, nobis proficiunt: qui dum humanam conditionem sideribus importavit, credentibus coelum patere posse monstravit; et dum victorem mortis in coelestia elevavit, victoribus quo sequantur ostendit. Ascensio ergo Domini catholicae fidei confirmatio fuit: ut securi in posterum crederemus miraculi illius donum, cujus jam in praesenti percepissemus effectum; et fidelis quisque cum jam tanta perceperit, per ea quae cognoscit praestita, discat sperare promissa, ac Dei sui praeteritam praesentemque bonitatem, quasi futurorum teneat cautionem. Super excelsa ergo coeli terrenum corpus imponitur, ossa intra sepulcri angustias paulo ante conclusa, Angelorum coetibus inferuntur, in gremium immortalitatis mortalis natura transfunditur: et ideo sacra apostolicae lectionis testatur historia, Cum haec dixisset, inquit, videntibus illis elevatus est (Act. I, 9). Dum audis elevatum, agnosce militiae coelestis obsequium. Unde hodierna festivitas hominis nobis et Dei sacramenta manifestat. Sub una eademque persona, in eo qui elevat, divinam potentiam; in eo autem qui elevatur, humanam cognosce substantiam.

2. Eutychetis error. Arii error unde profluxit. Ideoque omnibus modis detestanda sunt venena Orientalis erroris, qui impia novitate praesumit asserere, Filium Dei ac filium hominis unius esse naturae. In alterutra enim parte, vel qui solum hominem fuisse dixerit, negabit Conditoris gloriam: vel qui solum Deum, negabit misericordiam Redemptoris. Quo genere non facile Arianus evangelicam poterit habere veritatem, ubi Filium Dei nunc aequalem legimus, nunc minorem. Qui enim unius naturae Salvatorem nostrum mortifera persuasione crediderit, aut solum hominem de coelo missum, aut solum Deum cogitur dicere crucifixum. Sed non ita est. Mortem enim nec solus Deus sentire, nec solus homo superare potuisset. Nos ergo noverimus duplicem in Christo geminamque substantiam; de Patre coelestem, de matre terrenam. Quam utramque in uno eodemque Redemptore suis promptum est testimoniis explicare. Quasi homo dicebat, Quia Pater major me est (Joan. XIV, 28); sed idem quasi Deus pronuntiabat, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quasi homo dicebat, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); sed quasi Deus fiducialiter loquebatur, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Quasi homo in cruce pendebat; sed quasi Deus regnum coeleste donabat (Luc. XXIII, 43). Ariani autem confusa mente distinctas substantias penitus non videntes, quae erant hominis, ad Deum impie retulerunt, credentes quod minor loqueretur divinitas, ubi juncta Deo hominis demonstrabatur infirmitas. Nullam itaque facientes inter coelestia et terrena rationem, dum inter Deum et hominem distinguere nesciunt, Dei substantiam diviserunt: et dum ad sola hominis verba respiciunt, Deum sine intellectus lumine perdiderunt. Nos vero, ut praefati [PL39.2082] sumus, Dei et hominis duplicem substantiam, sed simplicem noverimus esse personam.

3. Valentini error refellitur. Ille etiam error valde refugiendus est, qui impie asserit quod beata Maria solum Deum pepererit, eo quod sibi Salvator noster coelestem nescio quam carnem intra viscera materna perfecerit, et ita transierit per Virginis uterum, quasi per corpus alienum. Sed cum dicat per prophetam sermo divinus, De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7): si non est corpus nostrum, quomodo est caput nostrum? Et cum alio loco propheta commemorat, Parvulus natus est nobis (Isai. IX, 6): non nobis natus est, si nihil sumpsit ex nobis; si nihil de nostro suscepit, nihil nobis praestitit. Proinde, charissimi, si non in nostra carne diabolum triumphavit, se exercuit, non nobis vicit: si non in nostro corpore resurrexit, conditioni nostrae resurgendo nihil contulit. Haec qui dicit, susceptae et assumptae carnis non intelligit rationem, confundit ordinem, evacuat utilitatem: si non in nostra carne peregit medicinam, solam ergo ex homine nascendi elegit injuriam. Recedat a sensibus nostris tam periculosa persuasio. De nostro est quod apprehendit; de suo est quod donavit. Meum testor esse quod cecidit, ut meum sit quod resurrexit. Meum testor esse quod jacuit intra tumulum, ut meum sit quod ascendit in coelum. In illo itaque nostri generis corpore nos Christi mors vivificavit, nos resurrectio erexit, nos ascensio consecravit. In illo nostrae originis corpore coelestibus regnis arrham nostrae conditionis imposuit.

4. Ascenditur post Christum, spe et cupiditatum restinctione. Elaboremus ergo, charissimi, ut quemadmodum Dominus in hac die nostro cum corpore ad superna conscendit; ita nos post illum, quomodo possumus, spe ascendamus, et corde sequamur. Ipso affectu pariter et profectu ascendamus post illum, etiam per vitia ac passiones nostras. Quomodo per passiones nostras? Si utique unusquisque nostrum subdere eas sibi studeat, ac super eas stare consuescat, ex ipsis sibi gradum construit, quo possit ad superiora conscendere. Elevabunt nos, si fuerint infra nos. De vitiis nostris scalam nobis facimus, si vitia ipsa calcamus. Nam cum bonitatis auctore non ascendit malitia, nec cum magistro humilitatis superbia, nec cum Filio Virginis libido atque luxuria. Non, inquam, ascendunt vitia post virtutum parentem, peccata post justum, nec infirmitates ac morbi possunt ire post medicum. Igitur si intrare ipsius medici regnum volumus, prius vulnera nostra curemus. Ordinemus et custodiamus in nobis statum utriusque substantiae: ne animam, nobiliorem utique hominis portionem, tartaro pars devolvat inferior; sed secum potius coelo sanctificatum corpus acquirat natura gloriosior: ipso adjuvante, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXXVII. In Ascensione Domini, II

1. Qualiter cum Christo ascendatur. Salvator noster, dilectissimi fratres, ascendit in coelum; non ergo turbemur in terra. Ibi sit mens, et hic erit requies. Ascendamus cum Christo interim corde: cum dies ejus promissus advenerit, sequemur et corpore. Scire tamen debemus, fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum Medico nostro. Et ideo [PL39.2083] si post Medicum desideramus ascendere, debemus vitia vel peccata deponere. Omnes enim quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum nos retibus ligare contendunt: et ideo cum Dei adjutorio, secundum quod ait Psalmista, Dirumpamus vincula eorum (Psal. II, 3); ut securi possimus dicere Domino, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16 et 17). Resurrectio Domini spes nostra est, ascensio Domini glorificatio nostra est.

2. Sursum cor dupliciter. Ascensionis hodie solemnia celebramus: si ergo recte, si fideliter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum corda habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum autem corda habere debemus ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. Videte, fratres, magnum miraculum. Altus est Deus: erigis te, et fugit a te; humilias te, et descendit ad te. Quare hoc? Quia excelsus, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Humilia de proximo respicit, ut attollat; alta, id est superba, de longe cognoscit, ut deprimat. Resurrexit enim Christus, ut spem nobis daret, quia surgit homo qui moritur: ne moriendo desperaremus, et vitam nostram in morte finitam putaremus, securos nos fecit. Solliciti enim eramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo de carnis resurrectione fiduciam dedit.

3. Fide cor mundatum Deum ad se allicit. Humilitate retinet. Christus via et patria nostra. Crede ergo, ut munderis. Prius te oportet credere: ut postea per fidem Deum merearis aspicere. Deum enim videre vis? Audi ipsum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Prius ergo cogita de corde mundando: quidquid ibi vides quod displicet Deo, tolle. Venire ad te vult Deus: audi ipsum dicentem, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Ecce quid promittit Deus. Si ego qualiscumque fragilis homo, venturum me ad domum tuam promitterem, sine dubio mundares eam, superflua projiceres, quae erant necessaria praeparares: Deus ad cor tuum venire vult, et piger es ei domum mundare? Omnia vitia inimica sunt Deo; et ideo ipso auxiliante projice illa, si vis excipere Deum. Non enim amat Deus habitare cum avaritia immunda, sordida et insatiabili, cui infideles homines servire volunt, et Deum videre cupiunt. Et tu ergo munda cor tuum. Si potes, id age, id operare, ut Christus mundet ubi maneat. Roga, supplica, humiliare: audi Scripturam dicentem, Deus superbis resistit (I Petr. V, 5). Esto humilis, ut in te requiescat Deus. Idem ipse Christus tibi est via et patria; secundum hominem via, secundum Deum patria. Si fideliter curris, per ipsum vadis, et ad ipsum pervenies. Etenim tibi aeterna via assumpsit quod non erat, non amisit quod erat. Ipsius ergo misericordiam deprecemur; ut nobis fidem rectam et intellectum sibi placitum ad exercenda opera bona concedat: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia.

SERMO CLXXVIII. In Christo divina et humana natura. In Ascensione Domini, III

1. Ascensionis Domini nostri Jesu Christi sanctus et solemnis dies hodie illuxit; exsultemus et jucundemur in eo. Christus descendit; inferiora patuerunt: Christus ascendit; superiora claruerunt. Christus in sepulcro; mentiantur custodes: Christus in inferno; visitentur quiescentes. Christus in coelo; credant omnes gentes. [PL39.2084] Ipse ergo debet esse auctor nostri sermonis, qui est largitor nostrae salutis. Nam de quo aliquid loquamur vobis, nisi de illo qui modo ex Evangelio loquebatur omnibus nobis? Ascensurus enim ad Patrem dicebat discipulis suis, Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commonebit vos omnia quaecumque dixi. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia dixi vobis, Vado ad Patrem meum; quia Pater major me est. Ascensurum enim se dixit ad Patrem, et contristati sunt discipuli, quod eos corporali forma desereret: et ait illis: Quia dixi vobis, Vado ad Patrem, tristitia implevit cor vestrum. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 25-28): hoc est, ac si diceret, Ideo subtraho vestris oculis istam servi formam, in qua Pater major me est, ut ab oculis carnis servi forma remota Dominum spiritualiter videre possitis.

2. Ergo et propter veram formam servi quam susceperat, verum dixit, Pater major me est; quia utique homine major est Deus: et propter veram formam Dei in qua permanet cum Patre, verum dixit, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Ascendit ergo ad Patrem per id quod homo erat: sed mansit in Patre per id quod Deus erat; quia in carne ad nos processit, et a Patre non recessit. Ascendit, inquam, ad Patrem Verbum quod caro factum est, ut inhabitaret in nobis (Id. I, 14); et suam praesentiam repromisit, dicens, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Secundum formam servi, dicit de illo Joannes apostolus, Ipse est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20): secundum Dei formam dicit de illo apostolus Paulus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6). Secundum formam Dei ipse de se loquitur, Ego et Pater unum sumus: secundum formam servi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Unde illa fiducia, unde ista formido? Illa utique vox ex proprietate substantiae; ista vero ex participatione infirmitatis assumptae. Haec ergo, charissimi, prudenter intelligentes de Scripturis sanctis, dum legimus discernamus: sed dum discernimus, ne fortasse erremus, intellectum ab ipso Domino postulemus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXXIX. In Ascensione Domini, IV

1. Apostolorum animus ad ascensum Christi. Ascensionis ergo Dominicae inclytum et regale mysterium, quod Christus terram levavit ad coelum, canit etiam totus mundus, et festis agit gaudiis triumphos Domini sui: quia erexit a terra inopem, et de stercore exaltavit pauperem (Psal. CXII, 7), eumque levavit ad Patrem. Quis igitur illuc potest ascendere, et aereos daemones transire, nisi ille solus qui peccatum non potuit habere? Crux ergo illa non obfuit, sed profuit; quia et nobis Christus vicit, et ille in ea superari non potuit. Non sepulcra, non inferi victricem domuere carnem: expendit Deus pro homine quod decreverat, et rapuit quem volebat. Vident hoc praesentes Apostoli, et paulatim semetipsum ad superna tollentem, pectore pavidi, mente confusi, oculis trepidi consequuntur, donec ultro solutam nubem serena dies exciperet, et fulgore corusco vallatum humanis conspectibus occultaret. Cum ergo eum discipuli tanto lumine perculsi non viderent, et curiosos oculos jubar rubidum coruscis ictibus evitaret, confestim ex victoribus angeli directi duo, metu et dolore [PL39.2085] prostratos Apostolos verbis talibus consolantur: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, ita veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Sic veniet, inquiunt, manifestus, quemadmodum nunc extollitur super astra praeclarus: et poli secreta suscipiunt quem refundant.

2. Aeris, coeli coelitumque affectio. Sanctificatur divino comitatu immensus aer, et omnis illa volitans turba per auras Christo ascendente transtringit, pavet omne coelum, mutantur astra, concurrit confestim fulmineus ille militiae coelestis exercitus. Vident regem suum vivae carnis manubias reportare, atque hoste debellato hominem in superna conscendere: agnoscunt in cicatricibus signa bellorum, adorant in carne vulnera jam sanata, ubi nihil peccati macula exstinxerat, nec quidpiam sua virulentia gravidus ille veneni draco vomuerat; serpens enim vestigium in petra non figebat. Plaudunt agmina, tubae sonant, laetis se miscentia blanda modulamina choris funduntur. Ecce confestim splendidus ille senatus coelestis ex regnis solvitur. Namque in imis poli laeta carminibus regia ampla Dei reseratur, undique siderei repagula coeli, atque astriferi orbis arcana soluta penitus compage patescunt. Recessit in geminam arcem divisus aer, et lati ardua coeli latera concisis marginibus dependerunt. Fit unus ibi sine coelo dies, et claris titubat fulgoribus, et tunc alternis inter se ita resonant obsequia laeta carminibus: Tollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Ascendebat enim cruoris rubore perfusus, a tropaeis victricibus laureatus.

3. Angelorum admiratio. Viderunt coelites cuncti speciosum vulneribus Christum, spolia castris tyrannicis reportata; et admirantes fulgentia divinae virtutis vexilla, talibus concrepant hymnis, deducuntque laetantes: Quis est, inquiunt, iste rex gloriae? Et aiunt, Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 7, 10). Hic est ille candidus et roseus, compunctus a multitudine: hic est ille qui non habuit speciem neque decorem (Isai. LIII, 2), infirmus in laqueo, fortis in spolio; vilis in corpusculo, armatus in praelio, foedus in morte, pulcher in resurrectione; candidus ex Virgine, rubicundus in cruce; fuscus in opprobrio, clarus in coelo. Quando id quispiam, fratres, nosset, ut Deus lateret in carne, majestas habitaret in corpore; et ita in mundo gereret praelium, ut ipsum corpus post sepulcra mox levaret ad coelum? Recepit igitur se intra velamina divina cum carne majestas, didicit coelum portare hominem, atque sub pedibus Christi famulantia aethera jacuerunt. Ecce jam porta patet, quam clauserat Adam; claustrum quod coelo iniquitas infixerat, reseratum est. Si quis se ad Christum tenuerit, et unius substantiae Patrem et Filium et Spiritum sanctum confessus fuerit, coeli januas per ipsum securus intrabit. Amen.

SERMO CLXXX. In Ascensione Domini, V

1. Coelorum gaudia in ascensione Domini. Quantis ornatibus gaudiorum refulsit hodie aula coelorum! Angeli enim vota sua sperata diutius receperunt, et hymnum dixerunt. In allevatione portarum lux in coelis, splendor in januis; quia Christus rursum ascendit procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6), ascensurus in throno suo. Unde sanctus David posuit organum suum in foribus coelorum, cantans canticum novum: quoniam qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 10). Laetioribus ergo plectris organum tangens resultat, et dicit protoferum aeterni consulis cernens non auro gemmisque decorum, [PL39.2086] sed nubium glacie candidatum: Qui ponit, inquit, nubem ascensum suum, qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3). Jam enim super aspidem et basiliscum ambulavit, et conculcavit leonem et draconem (Psal. XC, 13): pede mortis, plausu resurrectionis. Mirabilis in oculis nostris, clarificatus coruscat ascensionis virtutibus, sedens super nubem levem, compluens Apostolos pacis haereditate et testamentaria charitate: Pacem, inquit, meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27).

2. Apostolorum moerentium obsecratio. Ad hanc melodiam sonantium organorum, ante aulam regiam coelorum invitati sequuntur Apostoli, benedictionis gratiam petituri: gradiuntur cum Domino filii sponsi pignus accepturi Spiritus sancti. Levans autem manus suas benedixit eos (Luc. XXIV, 50), dedit eis arrham sponsalem muneris pretiosam, non ex auro gemmisque distinctam, sed charitatis ansulis contextam catenam, qua alligati sequantur eum ad sponsam Agni Jerusalem patriam sempiternam. Domine, inquiunt, quare nos derelinquis ascendens, qui nos elegisti in ripa praecedens? Domine, quando sumus verba tua super mel et favum eminus percepturi, et stillantis rorantisque gratiae balsamum de tuis labiis ac faucibus libaturi? Aut instrue quo ascendis, aut ne deseras cum ascendis: quasi scuto benignitatis tuae remansimus in aperto nudati, tanquam pulli matris amplectentis pennatae velamine destituti. Quando venies ad nos, qui redemisti nos? Mors tua fuit peccatum nostrum, sit ascensus tuus pignus nostrum: ne nimis absorpti moerore mergamur, quos elevasti de gemitibus inferorum.

3. Eorum consolatio. Ascendens ergo Dominus alumnorum suorum tristitiam excelsa de nube suspiciens, emittit consolatores moeroris, nuntios ascendentis, et indices revertentis. Viri, inquiunt, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Sic veniet: una erit evectio, una lectica nubifera, una species mansueta; sed justis clarifica, et peccatoribus metuenda. Non vos terrebit adventus, quos consolatur ejus ascensus. Sic veniet, clavorum vulnera illaesa demonstrans, et foraminum cruenta monilia. Vobis filiis sponsi cum coronam coelestis exhibebit imperii, crucis vulnera non mutabit; quia signum Filii hominis fulgebit. Accepto ergo Apostoli ascendentis mandato (Luc. XXIV, 49), desuper venturo sancti Spiritus pignore pretioso, in templo erant unanimes collaudantes Dominum (Act. I, 14), ut una eos inveniret corona ignea adventantium gratiarum. In templo ergo, fratres, semper unanimes demoremur, et in domo Domini ambulantes cum concordia pacis ejus speremus adventum, et in templo ejus omnes dicamus gloriam (Psal. XXVIII, 9); ut etiam ignis gratiae insidat super nos. Amen.

SERMO CLXXXI. In Ascensione Domini, VI

1. Apostolorum affectus inascensione Christi. Delectat aspicere Christum Dominum portatoriis nubibus ascendentem, cum resurgens a mortuis reverti coepit ad coelum, unde venerat salvare genus humanum. Qui sunt qui exspectant ascendent em? Qui viderunt resurgentem, fugerunt pendentem, et sequuntur oculis ascendentem. Timor in cruce, amor in nubes, visus delectabilis in aere. O dulcis descendentis affectus! o delectabilis evolantis aspectus! Facit vale, et benedicit in pace. Illi se commendant; et ille benedictionis gratiam relinquit. Benedicit eos extensis manibus, et praeparatis in occursum imponitur nubibus (Luc. [PL39.2087] XXIV, 50, 51). Finit eloquium, et jam repetit coelum. Candida enim subito apparuit nubis evectio, parata in coelo. Apparuit nubes, intravit in eam, qui educit nubes ab extremo terrae (Psal. CXXXIV, 7): ut oblectaret oculos eorum nubis amoenitas, et irroraret eos ascendentis de coelo suavitas, ne sola desiderantium inanis remaneret anxietas.

2. Angeli mysteriorum nuntu. Ecce in clypeo Actuum Apostolorum pendentium vivunt picta lumina piscatorum; adest consolator qui ascendit salvator. Mittit continue duos coelestes praetores, ut alumnos suos securos redderet metuentes, et in gaudium converteret lacrymantes. Oportebat enim coelestes mitti consolatores, ne remanerent trepidi piscatores. Nam et cum imperator de urbe transit ad urbem, et ejus nuntiatur adventus, non mittuntur nisi domestici, praetores ac palatini, ut nuntient provincialibus quod est regis adventus aut reditus: ita et Domino ascendente praetorum coelestium turba resplenduit decantantium, ut tanquam provincialium respirare facerent a timore corda pastorum. Quando etiam patitur ac resurgit, domestici Angeli destinantur, ut a nube ac praetorio monumenti resurrexisse nuntiarent Dominum coeli: et nunc cum ascendit, de choro praecedentium Potestatum et multitudine cantantium in aere castrorum, duo palatini coelestis imperii diriguntur; ut et flebilia requiescerent lumina piscatorum, hymnum coelestem recitant.

3. Qualis rediturus est Christus. Piscatores viri, inquiunt, Galilaei, quid aspicitis in Jesum euntem in coelum? Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Profectus estdesiderabilis, non veniet vobis terribilis: nubes in occursu, nubes in reditu. Vulnera portavit; ipsa iterum reportabit. Crucem retulit cum triumpho, signum Filii hominis vobis parebit in coelo. Sic veniet, in ipso corpore, in ipsa nube, in ipsa veritate; vobis in amore, impiis in tremore. Beati quibus vere dicitur, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Numquid sic veniet oculis peccatorum? Ipsa erit veritas; sed non erit ipsa securitas. Dies erit tremendi judicii, descensus Angelorum, resurrectio mortuorum. Ascendent Angeli, et quodam digito tubae sonantis tangent sepulcra terrae trementis; ut pignora restituant throno igneo judicantis. Ascendent Angeli ad sepulcra Prophetarum et ipsorum Apostolorum omniumque sanctorum, et dicent eis: Ecce est qui sic iterum redit quomodo ascendit. Nos diximus quia Sic veniet, quomodo eum vidistis euntem in coelum: qui deduxistis euntem, suscipite redeuntem. Ista allocutio non est linguarum septuaginta: sed patenter nubes dicuntur pluviales, ut occurrant in rore et refrigerosa amoenitate, qui conscientiae non continent quaestionem. Petamus ergo a Domino Deo nostro, ut sicut hodie Ascensionis celebramus tempus et diem, ita revertentis mereamur matutinam suscipere pietatem: ut dicamus ei, Mane adorabo, Domine; mane astabo tibi, et contemplabor te (Psal. V, 4 et 5).

SERMO CLXXXII. In Pentecoste, I

1. Spiritus sanctus Deus. Majestatis socius. Trinitatis expressio. Redemptoris vicarius. Post illam singularem insignemque victoriam, qua publicus propugnator mundo et militavit et vicit, postquam fragilitatem [PL39.2088] conditionis nostrae non solum de inferis eruit, sed etiam in regni sui excelsa subvexit, in hac die juxta verbum suum sanctum Spiritum donavit, de quo jam Apostolis suis dixerat, Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis (Joan. XIV, 16). Alium utique non minorem; alium Paracletum, id est, similis gloriae vel naturae, ejusdemque substantiae - ut discipulorum fides veridica sponsione ad exspectationem tanti muneris praeparata, illum quem sibi a Domino in locum Dei promissum esse meminisset, verum Deum esse cognosceret. Et alium, inquit, Paracletum: majestatis intellige socium, quem majestati perspicis comparatum. Et ego rogabo, inquit, Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Quam bene sub titulo promissionis, distinctionem applicuit Trinitatis! Pater est qui indicatur rogandus, Filius est qui intelligitur rogaturus, Spiritus sanctus qui promittitur a Patre mittendus. Quanta et quam ineffabilis pietas Redemptoris! Hominem portavit ad coelum, et Deum misit ad terras. Quanta est auctori cura pro instauratione facturae suae! Ecce iterum nova de supernis medicina mittitur: ecce iterum infirmos suos per se ipsam majestas visitare dignatur. Ecce iterum humanis divina miscentur, id est, vicarius Redemptoris; ut beneficia quae Salvator Dominus inchoavit, peculiari Spiritus sancti virtute consummet: et quod ille redemit, iste sanctificet; quod ille acquisivit, iste custodiat: ac sic unitas deitatis per unitatem gratiae ac muneris approbatur, ut Spiritus sanctus Deus in substantia unus, in persona alius, aequali miseratione unicus, aequali reverentia sit colendus.

2. Non jam visitator, sed habitator aeternus. Per substantiam, non per operationem solam. Apostoli solis radii et lampades veritatis. Ergo Spiritus sanctus in hac die ad praeparata sibi Apostolorum suorum templa, velut imber sanctificationis illapsus est, non jam visitator subitus, sed perpetuus consolator, et habitator aeternus. Nam sicut de semetipso Apostolis suis dixerat, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): ita etiam de Spiritu sancto, Paracletum, inquit, dabit vobis Pater, qui vobiscum sit in aeternum. Adfuit ergo in hac die fidelibus suis non jam per gratiam visitationis et operationis, sed per ipsam praesentiam majestatis: atque in vasa non jam odor balsami, sed ipsa substantia sacri defluxit unguenti, ex cujus fragrantia latitudo totius orbis impleretur, et appropinquantes ad eorum doctrinam, Dei fierent capaces atque participes. Sedit ergo super singulos quasi ignis, de quo Salvator noster testatur, Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49), de quo dictum est, Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24). Ipse itaque Apostolos suos vivae lucis fonte perfudit; ut ipsi postmodum universum mundum tanquam duodecim solis radii ac totidem lampades veritatis illuminent, et inebriati novo vino repleant atque irrigent sitientia corda populorum.

3. Apostolorum perfectioni quid adjecit adventus Spiritus sancti. Inquiramus hoc loco post resurrectionem vel ascensionem Domini, quid adhuc adjici possit Apostolorum perfectioni per participationem Spiritus sancti. Erat quidem in eis fides; sed fiduciae constantia deerat. Jam quidem Christum per universa poterant praedicare: sed adhuc pro Christo usque ad mortem certare non poterant; usque adeo ut nullum ex discipulis coronaverit palma martyrii ante adventum Spiritus sancti. Praeterea jam recesserat ex oculis eorum Dominus Jesus, qui eos praedicatione visibili os ad os loquens corroborabat, et virtutum miraculis instruebat: et dum cum eo erant, facile credebant quae videbant; fides adjuvabatur aspectibus, praesentibus confirmabatur operibus, signis ac virtutibus pascebatur. Postquam vero Dominus Jesus sublatus ex oculis eorum recessit in coelum, non sufficiebant attonitae ac trepidae eorum mentes, ut dignum erat, coelestia et aeterna cogitare: nec praevalebant adhuc [PL39.2089] portare angusta eorum pectora divinorum sensuum magnitudinem; ut possent intelligere Christum quomodo erat Verbum Deus apud Deum, sicut eis ipse Dominus adhuc in corpore constitutus evidenter insinuat, dicens, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis ea portare modo: cum autem venerit Spiritus veritatis, ipse vos docebit omnem veritatem (Joan. XVI, 12, 13). Vides quod post discessionem adorandae summaeque Virtutis discipulorum pectora dilatata sunt, ad sustinendam magnitudinem divini luminis et intelligentiam veritatis? Deus itaque est qui potest post munificentiam suam accumulare gratiam, augere sapientiam, confirmare constantiam.

4. Apostolorum status ante et post adventum Spiritus sancti. Ante error, post sapientia. Thomae infidelitas. Aliorum postmodum fides. Petri in persecutores judicium. Stephanus postea corrigit. Qui ante timidi, fiunt subinde ad omnia tormenta intrepidi. Videamus ergo ante visitationem coelestis consolatoris, quantum eis de magnanimitate, quantum de perfectione defuerit. Nam primum cum eum supra tumentia maris dorsa vidissent substratis fluctibus ambulantem, et cum aquarum iter instabile sub divinis solidaret unda famula vestigiis, turbati sunt dicentes, Phantasma est, et prae timore clamaverunt. Post infusionem vero Spiritus sancti jam non dicunt, quia phantasma est: sed, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et iterum, Erat, inquit, lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 1, 9); et Apostolus dicit, Quia ipse est ante omnes, et omnia per ipsum constant (Coloss. I, 17). Unus autem ex discipulis Thomas nondum hujus muneris benedictione ditatus, cum in corpore jam glorificato, in corpore jam coelesti per carnis vulnera Deum quaereret, et ad credendam incorruptibilem divinitatem fixuris clavorum et cicatricum testimoniis indigeret: Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX, 25). Alius vero jam sancti Spiritus eruditione repletus confidenter exclamat: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Joan. I, 1 et 2). Et iterum alio loco Paulus apostolus tantae majestatis locupletatus illapsu fiducialiter protestatur: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Beatus Petrus Domini passione jam proxima, nondum divina Paracleti inspiratione fundatus, nolens a se Christum corporaliter separari, in traditorem et gladiatores gladium stringit, et vim vi aestimat repellendam. Stephanus autem plenus Spiritu sancto jam non in terra Christum requirit, sed aperto coelo vidit gloriam Dei: neque jam de vindicta cogitat, sed pro persecutoribus suis exorat et supplicat: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Ante adventum vero Spiritus sancti sub ipso crucis dominicae tempore, alii ex discipulis effugantur, alii unius ancillae voce terrentur, et metu corda trepida penetrante, Dominum suum negare coguntur. Post illustrationem vero et confirmationem Spiritus sancti, custodiis excruciati, verberibus afflicti, ibant gaudentes, quia digni essent pro Christi nomine contumeliam pati: et qui ante negaverant cum juramento, Quia non novimus hominem istum; nunc propter eum in suppliciis gloriantur, et operante in se Spiritu sancto, parum putant esse quod pro Christi amore patiuntur. Et qui ante verbis deterrebantur, nunc poenis et cruciatibus roborantur, et Christum Dominum non jam vocibus, sed mortibus confitentur, ac dilectionis magnitudinem sanguinis effusione testantur: et inter haec calefacti et accensi mero dominicae charitatis exclamant, Non sunt condignae passiones hujus [PL39.2090] temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ergo beati Apostoli illo fidei igne ferventes, de quo ipse Dominus dicit, Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? ab impia multitudine putabantur ebrii et musto pleni: et dicebant ad invicem, Quia musto pleni sunt isti (Act. II, 13). At vero novo vino repleti erant; quia Spiritu sancto jam fuerant innovati, et apparebat in eis quod ipse Dominus dixerat, Novum vinum in utres novos mittendum est (Matth. IX, 17).

5. Non soli Apostoli Spiritus sancti musto inebriati; hoc fervent vitam perfectam sectantes; fervebant et martyres. Istud vero novum vinum non putemus solos tunc Apostolos suscepisse. Hoc musto inflammantur, et hoc praeclaro poculo quotidie inebriantur etiam corda fidelium, et animae convertentium. Quod frequenter fieri videmus, quando pro desiderio salutis suae parentes et patriam suam fugiunt; exeunt nullo compellente de terra et de cognatione sua, et mortui huic mundo, alios spiritualiter animarum inquirunt parentes, et liberi sub jugo veniunt, et paulo ante clari atque sublimes humilia affectant, superba fastidiunt, et cupiunt esse quod ante despexerant, et odisse incipiunt quod fuerant: praesentium hospites, futurorum appetitores, aeternam illam patriam contempta temporalium falsitate suspirant. Hoc itaque mustos spirituales animae inebriatae et penitus commutatae abstinentiam deliciis, vigilias dulcibus somnis, paupertatem divitiis anteponunt: arduum contra vitia laborem, jucundissimam computant voluptatem. Dulcescunt eis vilia; et quae prius fuerant pretiosa, vilescunt. Diligunt inimicos suos, et benefaciunt his qui se oderunt: non convincuntur indignantibus, non irritantur in opprobriis, non franguntur in injuriis; prorsus horum nihil sentiunt propter fervorem Spiritus sancti et propter aeternam retributionem. Hoc spirituali mero calebant martyres, quando abjicientes et post se jactantes omnia saeculi blandimenta, ibant ad passiones, obliviscentes facultates et affectiones, patrimonia ac matrimonia sua; et vincentes armatam contra se parvulorum pignorum fletibus pietatem, vociferantes quidem parentes, pulverem mittentes in capita sua, et matres facies suas avulsis crinibus dilacerantes. Sed illi haec omnia, tanquam ebrii, non videbant, nec cognoscebant suos: quia infuso praecordiis suis Spiritu sancto, ad dolores, ad supplicia, tanquam ad consolationes et ad praemia festinabant.

6. Quomodo quotidie invitandus apud nos Spiritus sanctus. Itaque anniversarium quidem diem celebramus de adventu Spiritus sancti: sed nos ita agamus, ut quotidie eum ad nos castis operibus et castis pectoribus invitemus. Ita enim puri atque purgati sensibus et cogitationibus esse debemus: ita nos oportet ori et cordi adhibere custodiam, ut nos dignos semper ejus visitatione et illuminatione faciamus et videamur liberi esse ab omni immunditia cogitationum; quia, ut dixi, Perversae cogitationes separant a Deo (Sap. I, 3). Studeamus liberi esse ab omni obtrectatione omnique malitia; quia in malevolam animam non ingreditur sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Id., 4). Per iram ac superbiam, animae negligentium Spiritus sancti custodia et protectione nudantur. Non ergo per hujusmodi passiones contristemus Spiritum sanctum; sed potius eum ad sedem cordis nostri per gratiam humilitatis et pacis mansuetudinem evocemus ac laetificemus eum operibus et profectibus nostris: quia ipse dicit, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Si ergo promereri cupimus tanti visitatoris ingressum, mundemus primum domum animae nostrae ab indignis carnalis concupiscentiae passionibus, a superbiae abominatione, a fetore jactantiae, a teporis horrore, de quo ipse Dominus dicit, Utinam, [PL39.2091] inquit, frigidus esses aut calidus; nunc vero quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15 et 16); id est, ex visceribus intimi cordis exspuere. Praeparemus itaque hanc domum quotidie ad sacri regis adventum, eamque diversis probabilium morum floribus adornemus. Repleamus eam jucundis pretiosisque odoribus castitatis, fidei et compunctionis incenso, balsamo benevolentiae, et thymiamate charitatis: ut amputatis vitiis, et virtutibus insertis, destructa in nobis habitatione diaboli, mutemur in templum Dei; ut tam beatus hospes nitido delectatus hospitio, stabilem ac perpetuam in nobis faciat mansionem. Propter hoc enim ad nos ille descendit, ut nos ad illum possemus ascendere: cui est gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXXXIII. In Pentecoste, II

1. Exordium. Fratres charissimi, hodierna die anniversaria solemnitas agitur, qua die Dominus noster Jesus Christus Spiritum sanctum misit, quem discipulis ante promiserat. Dixerat enim, Non potest ille venire, nisi ego abiero (Joan. XVI, 7). Quadragesimo itaque die post resurrectionem suam, cujus solemnitatem ante dies decem egimus, ascendit in coelum; nec immemor pollicitationis suae, hodie misit Spiritum sanctum, quo impleti sunt prius centum viginti, qui simul fuerant congregati, eamdemque Domini promissionem fideliter exspectabant. Scriptum est enim, Subito de coelo sonus factus est, quasi ferretur flatus vehemens: et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum; et coeperunt linguis omnibus loqui, quomodo Spiritus sanctus dabat eis pronuntiare (Act. II, 2-4). Flatus ille a carnali palea corda mundabat; ignis ille fenum veteris concupiscentiae consumebat. Ita quippe tunc Deo placuit sancti Spiritus sui significare praesentiam, ut qui eum accepissent, linguis omnibus loquerentur.

2. Cur Spiritus venire nequibat, nisi Christus abiret. Prius itaque breviter videamus, quare dixit quando eum promisit, Non potest ipse venire, nisi ego abiero. Neque enim separabilis est a Filio Dei Spiritus sanctus, aut impotens erat eo praesente venire, a quo non potest omnino discedere. Sed quoniam discipulis adhuc infirmis formam servi Dominus demonstrabat, in qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: carnem vero Domini etiam carnales poterant intueri; forma autem Dei, in qua non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, non potest a spiritualibus cogitari: propterea dixit, Non potest ille venire, nisi ego abiero; tanquam diceret, Quamdiu circa carnem meam occupatur vester carnalis affectus, tamdiu meam divinitatem non suscipit spiritualis vester obtutus. Dono enim Spiritus sancti promiserat eos introducendos in omnem veritatem, sicut scriptum est, Fide mundans corda eorum (Id. XV, 9). Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Abscessit itaque corporalis forma Domini a corporalibus oculis eorum; ut per Spiritum sanctum divinitas Domini insinuaretur cordibus eorum.

3. Linguarum munus, Spiritus sancti praesentiae signum. Charitas Ecclesiam congregavit. Quomodo jam fidelis quisque linguis loquatur. Nunc deinde videamus, quare tunc hoc erat signum praesentiae Spiritus sancti, ut qui eum accepissent, linguis omnibus loquerentur. Neque enim etiam nunc cum datur Spiritus sanctus, qui eum accipiunt, loquuntur linguis omnibus, quo evidenti miraculo se illo tempore demonstrabat. Hic intelligendum est, fratres charissimi, hunc esse Spiritum sanctum, quo charitas Dei diffunditur in cordibus nostris (Rom. V, 5). Et quoniam charitas Ecclesiam Dei congregatura fuerat toto orbe terrarum, quod tunc etiam unus homo poterat, ut Spiritum sanctum accipiens linguis omnibus loqueretur, tunc Spiritu [PL39.2092] sancto congregata ipsa unitas Ecclesiae linguis omnibus loquitur. Proinde si quisquam dixerit alicui nostrum, Accepisti Spiritum sanctum; quare non linguis omnibus loqueris? respondere debet, Loquor sane omnibus linguis; quia in eo Christi corpore, hoc est, in Ecclesia sum, quae loquitur omnibus linguis. Quid enim tunc aliud significavit Deus, nisi Spiritus sancti praesentia Ecclesiam suam linguis omnibus locuturam? Impletum est itaque quod promiserat Dominus, Nemo mittit vinum novum in utres veteres; sed vinum novum in utres novos mittit, ut utraque conserventur (Matth. IX, 17). Merito ergo cum audirentur linguis omnibus loqui, nonnulli dicebant, Hi musto pleni sunt (Act. II, 13). Nam facti fuerant utres novi, sanctitatis gratia renovati, ut vino novo, hoc est, gratia Spiritus sancti repleti, linguis omnibus loquendo ferverent, et Ecclesiam catholicam per omnium gentium linguas futuram evidentissimo illo miraculo praesignarent: ac per hoc recte creduntur haeretici Spiritum sanctum non habere, qui dividuntur a corpore, quod per omnes gentes linguis omnibus meruit personare.

4. Diem hanc qui spiritualiter celebrent. Hunc itaque diem, dilectissimi, sic celebrate tanquam membra unitatis corporis Christi. Non enim frustra celebratis, si hoc estis quod celebratis, illi Ecclesiae cohaerentes quam Dominus implens Spiritu sancto toto mundo crescentem cognoscit suam, et agnoscitur a sua tanquam sponsus a sponsa; non perdit propriam, quia nemo supponit alienam. Vobis enim in omnibus gentibus constitutis, hoc est Ecclesiae Christi, membris Christi, corpori Christi, sponsae Christi, Apostolus dicit, Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2 et 3). Videte quia ubi praecepit ut sustineamus invicem, ibi posuit dilectionem: ubi spiritum nominavit unitatis, ibi ostendit vinculum pacis. Haec est domus Dei de vivis lapidibus fabricata, in qua talem patremfamilias delectat habitare, cujus oculos ruina divisionis non debet offendere.

SERMO CLXXXIV. In Pentecoste, III

1. Spiritum sanctum Apostolis suis Dominus promittit. Discessurus e mundo isto, et ascensurus in coelum Dominus noster atque Salvator, fratres charissimi, promisit Apostolis suis quod Spiritum sanctum ad eos mitteret, quando ad Deum Patrem ipse remeasset. Sic enim, ut nunc audistis, ad discipulos suos locutus est, dicens: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV, 26). Impleta est, charissimi, promissio Salvatoris. Ascendit Dominus Jesus Christus; descendit Spiritus sanctus. Superest ut hoc utrumque impleatur in nobis, id est, ut habeamus Spiritum sanctum qui descendit, et per bonam vitam Christum sequamur qui ascendit. Misit ergo nobis Salvator Spiritum sanctum, sicut discipulis suis ipse promisit, dicens: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Id. XVI, 7). Quod dixit, Mittam eum; ne forte aliquis vestrum cogitet quod quasi de inferiore dixerit, Mittam: vel, sicut haeretici dicunt, quod Spiritus sanctus quasi subjectus ac serviens Deo, pareat imperanti. Absit a vobis ista suspicio. In Trinitate enim non minus aliquid, aut majus: quia si in Deo aliquid minus dicitur, imperfecta divinitas accusatur.

2. Credendus unus Deus in Trinitate. Unde obsecro vos, charissimi, ut fide integra unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate credatis; ne pedes vestrorum sensuum claudicent, aut oculi parum videant, aut manus aridae fiant. Omnis enim qui fidem catholicam [PL39.2093] non bene sequitur, pedes debiles habet; qui veritatis lucem non videt, oculorum caliginem patitur; qui misericordiae fructum non habet, manuum ariditate siccatur. Id ergo agite, id elaborate, ne aliqua membrorum vestrorum portio hac debilitate vitietur, ne aut gula in vobis horreat, aut avaritia displiceat, aut infidelitas langueat: ut emundati penitus ac purificati, habitaculum Dei efficiamini, et Spiritus sanctus qui descendisse hodie legitur, in vobis semper esse dignetur; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXXXV. In Pentecoste, IV

1. Quorumdam opinio de Ascensione Domini in die Pentecostes. Cur quadraginta diebus post resurrectionem hic remansit. Sanctitati vestrae, charissimi, votorum jam nota debet esse festivitas. Quid enim, qua ratione curemus, ex ipsa annua celebritate cognoscimus. Nam cum in vestigia sua iterum revolvitur transacta solemnitas, doctiores efficimur, dum eamdem saepius celebramus. Pentecostes ergo curatur hodie, hoc est, quinquagesima dies a resurrectione Dominica: non quod hac die, sicut plerique putant, ad coelos Salvator ascenderit. Nam post resurrectionem cum Apostolis conversatus, quadragesima die ad Dei Patris dexteram remeavit, sicut Lucas evangelista ait: Quibus etiam exhibuit se ipsum vivum post passionem suam, per dies quadraginta apparens eis (Act. I, 3). Quadraginta ergo dierum curriculo conversationem suam discipulis Salvator exhibuit; scilicet ut tanto numero resurrectionis ejus gratia laetaremur, quanto et passionis ejus injurias fleveramus; totidemque dierum spatio eo reficeremur praesente, quo jejunaveramus absente. Non igitur hodie Christus ascendit ad coelum; sed Christi Spiritus descendit de coelo, sicut ipse Dominus promittens ait: Cum autem ascendero ad Patrem, mittam vobis Paracletum, Spiritum veritatis; et ipse vos docebit omnia (Joan. XVI, 7). Magna plane gratia, duplex gaudium; quod et abeuntem Christum non amisimus, et venientem Spiritum possidemus. Nam illum retinemus fidei merito, hunc sanctificationis accessu.

2. Cum iero, inquit, ad Patrem, mittam vobis Paracletum. Credimus ergo ad Patrem pervenisse Filium, cum videmus ad Apostolos descendisse Paracletum. Credimus eum, inquam, regnare in coelis, quem cernimus munera donare in terris; sicut scriptum est per Prophetam: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Victor utique muneratur, victor dona largitur. Unde et Salvator victor, diabolicum post triumphum, quos de captivitate liberavit, etiam benedictione ditavit. Liberavit autem nos, cum ad resurgendum per se ipsum tartara nobis aperuit; ditavit, cum ad regnandum per Paracletum nobis coelestia reseravit. Quibusdam enim quasi profectuum gradibus tunc de morte ad vitam didicimus remeare: modo autem de terris ad coelos docemur ascendere, sicut scriptum est, Ipse vos docebit omnia. Quid docet Spiritus sanctus? Utique hoc novit docere quod sanctum est. Quid docet nos Paracletus? Illud utique quod dixit Salvator: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis [PL39.2094] portare modo: cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos docebit omnia (Joan. XVI, 12 et 13). Bonus igitur magister est Paracletus, quia docet quae Christus dicenda servavit. Hoc enim docet Spiritus sanctus, quod Dominus dicendum habere se dixit. Bonus plane magister est, qui praeceptorum executor est Salvatoris. Necesse est igitur ut unius sit cum Christo substantiae, quem videmus unius cum Christo esse doctrinae.

3. Adhortatio. Et ideo, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis; ut Spiritum sanctum promereri et accipere possimus. Si hunc mundum relinquimus, nos similem Paracletum, sicut Apostoli, id est, Spiritum veritatis quem mittet nobis Pater, accipiemus: quoniam non est personarum acceptio apud Deum Patrem; sed promissa Apostolorum nobis proficiunt, si opera et desideria et actus gerimus quos Apostoli fecerunt. Si vero legem Domini immaculatam et convertentem animas implendo mandata ejus perficiamus, nosmetipsos haeredes Domini et cohaeredes Christi ad haereditatem sempiternam, et ad commorationem Angelorum cum gratia Christi committimus: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXXXVI. In Pentecoste, V

1. Dies iste omni aevo solemnis. Prae caeteris eminet sacramentis. Perpetui muneris refulsit hodie ornamentum, quando congregatio sancta discipulorum accipere meruit Spiritum sanctum. Ante hos decem circiter dies celebravimus Domini Christi pium ascensum: Dominicae resurrectionis quinquagesimus hodie dies eluxit, in quo die Spiritus Dei flammata charitate radiavit. Patriarchae omnes et Prophetae solemnitatem istorum festorum dierum sancta veneratione deputabant: sed istum diem prae omnibus solemniter celebrabant. In isto numero quinquagenae supputationis multa sunt mysteria sanctitatis: qui annus vocatur Remissionis, propinans servis munera libertatis. Paulus beatus festinabat istum diem Jerosolymis celebrare, quem sciebat prae omnibus diebus sacramentis mirificis eminere. In isto die, tunc dictis jam temporibus in monte Sinai Moyses Legem accepit, et mandata Dei populo propalavit. Ibi Deus in montem descendit; hic Spiritus sanctus igneis linguis demonstratus advenit. Ibi tonitrua, et voces; hic flammati linguis variis emicant Piscatores. Sicut modo divina pagina loquebatur, Cum complerentur, inquit, dies Pentecocostes (Act. II, 1, sqq.), etc.

2. Apostoli bene dicuntur musto pleni. Quam pulchra est, fratres, charitatis conjunctio, quae paratum cor semper exhibet Deo! Invenit eos concordia charitatis; et collustravit eos inundans divinitas deitatis. Advenit ignis divinus, non comburens, sed illuminans; non consumens, sed lucens. Invenit cordium receptacula munda; et tribuit gratis charismatum dona. Vidit sanctorum vasorum purissimum sinum; et vinum mittere dignatus est novum. Coeperunt vasa eorum vinum bulliendo ructare, et linguis omnium gentium resonare. At quomodo non cunctarum nationum haberent notitiam linguarum, qui in sese susceperunt sancti Spiritus mysterium, et ignis gratiae sacramentum? Dum multi de tam magno arcano mirarentur, alii deridentes dicebant, Quia musto repleti sunt (Act. II, 13). Bene quidem nescientes dicebant: quia mustum ebulliendo omnes sordes projicit foris; ut et odorem custodiat, et suavitatem abscondat. Utres novi vinum novum susceperunt; ut et vinum illaesum reservarent, et ipsi in novitate sancti Spiritus ambularent. De isto Spiritu sancto propheta dicebat, Emitte Spiritum tuum, et creabuntur; et [PL39.2095] renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Renovata est vere terrae facies, innovata in meliori, quando lingua eucharis laudes decantavit potentiae coelestis, et melos insonuit deitatis. De isto Spiritu sancto idem propheta dixit, Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Ignivit coelos, qui fecerat coelos: misit flammam divinam, et praeparavit ad cantandum organa sua. Ergo, fratres, istum diem cum timore Dei celebremus, quando indulgentiam accipere Spiritus sancti meruimus.

SERMO CLXXXVII. In Pentecoste, VI

Lex scripta et lex gratiae. In superioribus coenaculi invenit Apostolos, et scripsit Legem in mentibus eorum, qui in alto monte Legem in tabulis scripserat: in tabulis lapideis propter duritiam cordis Judaeorum; at nunc in mentibus Apostolorum: quia ibi terror, et hic amor. Ibi scripsit Legem cum fulgore praemicante; hic instruxit [PL39.2096] apostolicas linguas in igne refrigerante. De monte illo fugiebant populi, ne vocem Dei terribiliter loquentis audirent; hic omnes de toto saeculo nationes non fugiunt, sed conveniunt audire loquentem in organis suis Spiritum sanctum. Audistis nominatos Parthos, Medos, Indos et Persas, Cretes et Arabes (Act. II, 9), ac caeteros quos lectio Actuum Apostolorum nominavit: totus mundus ibi erat, quadragesima dies ascensionis Domini eos congregaverat: quia decem praeceptorum numerus totam auctoritatem Scripturarum complectitur in orbe terrarum. Ideo quatuor deni faciunt quadraginta, superest alius denarius, qui est vitae aeternae denarius, ut mercedem de pignore sancti Spiritus acciperent Piscatores. Inventum est; impletum est quod promissum est. Data est denarii pretiosi decima sacramenti arrha; superest quinquaginta dierum gratia promissa, et perfecta laetitia. Conclusum est Pascha, tacet Alleluia, sed non cum moestitia; quia pignus sancti Spiritus accepimus pretiosum: ut quotidie habeamus ipso habitante solatium, ut cum Christo vivamus, et per ipsum ad Pascha venturi temporis incolumes iterum veniamus.

Appendicis CLASSIS III. SERMONES DE SANCTIS

SERMO CLXXXVIII. In festo S. Vincentii

1. Exordium. Cunctorum licet, dilectissimi, gloriosas martyrum passiones, quos distincta regionibus loca meruerunt, una fides faciat omnibus indiscreto honore venerabiles; propriam tamen sibi in hoc venerationis obsequio illi vindicant dignitatem, qui Ecclesiam Dei et documentis prae caeteris erexerunt, et patrociniis adjuverunt. Inter quos juste beatum levitam Vincentium, cujus confessione et morte Christum incredulis praedicatum incunctanter agnoscimus, catholicis studiis celebramus. Qui ut fidelium devotionem Deo studiosius commendaret, altiori charitatis flammescens affectu, morti sese tandem fideliter obtulit: quo videlicet robur fidei in solidissima petra Christo fundatum, sequacibus imitandum daretur; necnon et semen apostolicae praedicationis per eum pluribus disseminatum, ope suae intercessionis tutum ac perfectae consummationis fruge refertum, in coelestibus demum horreis conderetur. Hunc ergo amplius propria venerentur, quem etiam peregrina mirantur: quatenus eis se largiorem exhibeat in beneficiis, quibus se amabiliorem cognoscet in gaudiis; fiatque in ejus solemnitate uberior laetitiae ambitus, de quo fidei crevit effectus.

2. Levita sanguinis Dominici minister. Tormentis invictus. Hujus denique spiritus tanto virtutum munere claruit, ut sacri ministerii fultus officio, qui Filium Dei Dominum nostrum secuturus esset in passione, [PL39.2096] ejusdem Christi calicem credentibus prius ministraret in salutem. Cujus haustu feliciter mente ebriatus, rabidi hostis atque in Christum saevientis insaniam interritus adiit, modestus sustinuit, securus irrisit; sciens paratus esse ut resisteret, nesciens elatus esse quod vinceret: quia cujus amore spiritualibus armis praemunitus resistebat, ejus adjutorio quidquid poenarum in illum furentis ira excogitabat, insuperabilis fortiter patiendo vincebat. Ideo hunc non laminae ignitae sartaginis, non equulei, non ungulae ferreaeque manus, non vires pavendae caedentium, nec dolor scissorum membrorum, non foci fragor et strepentis in patentibus visceribus salis injectio, Daciani quiverunt aliquatenus subdere jussioni: sed dum in tantum ejus vecordiae tumor excresceret, ut tantis passionum subactum doloribus aut vicisse aut interemisse se laetabundus extolleret, suscepta spe frustratus, unde victor visus est apparere, inde victus compulsus est erubescere; quoniam quo Dei Martyr duriori urgebatur poena, eo ampliori confessionis exsultabat constantia.

3. Operatio diaboli in Daciano, Christi in Vincentio. Clam torquetur Vincentius. Unde ipsius passionis vel ultima pervidere seu memorari, fratres, evidentius placet; quatenus animadvertat Sanctitas vestra, quo diabolus suum perduxerit dolis ministrum, vel quomodo Christus suum in finem usque servaverit famulum. Ex quo illud sane erat mirabile, quia quantum iste extrinsecus multiplici poenarum genere contritus arctabatur, tantum intrinsecus exsultante interiori homine dilatabatur: quantumque ille exterius jactantia temporalis potentiae inflabatur, tantum interius despici se perpendens, interiori vexatus homine praefocabatur. Contemni igitur se videns saeviebat, nec in quem jam vindictam inferret inveniebat. Videbat namque desaevientium manus carnificum plus in eo invenire vulneris quam corporis: solumque vigentem spiritum eo stultitiam exprobrare suam, quo provocabat veritatis norma. Quapropter credens quod causam confusionis averteret, si personam quae se spreverat, absentaret, minusque Dacianus erubesceret, [PL39.2097] si Vincentium populus non videret, jussit eum a publico removeri. Sed ne sic quidem careret supplicio, contusa quo jacebat testa substernitur; ut vis acuminis concisam molem superjecti corporis plus discinderet, atque reddita tormentis membra quae secarent, obvia susciperent fragmina.

4. A Deo sanatur, et in molli lecto moritur. Fallitur tamen vincendi opinione caeca crudelitas. Nam divina bonitas dilectum suum amplius in confessione comitata infert novam tenebris lucem, et tabernaculum splendidum obscurum reddit ergastulum. Fovebat laceros artus medica Dei manus, et venustiori pristinae sanitatis augmento fossi lateris damna supplebat. Insolita igitur hujus luminis claritate perculsi obstupuere custodes: quin et vocem, Angelis hymnum Deo concinentibus, mens pallidi janitoris expavit. Currit exanimis minister ad praesidem, quem gravius relatio nuntii, quam ictus erat percussura gladii: et cum non posset ex magnitudine rei tacere quod viderat, tremor judicem occupat, dolor lacerat, furor inflammat. Et ne in poenis vincens Vincentius gloriam martyrii obtineret, Citius, inquit Dacianus, producatur e carcere; ne dum insistimus rebellem punire, videamur eum potius victoria coronare. Profertur itaque ex illo tetri carceris barathro, coelesti quidem gratia pulchrior, et si adhuc esset passurus, robustior. Sed ubi desiderium ad regni vocationem tendentis nullo poenarum vel mortis genere frangendum intelligit, jubet invida mens lenioris strati fulcra substitui, ac blandiori eum requie confoveri; scilicet ut si amoto paululum carnifice animam quietus exhalaret, diceretur non esse occisus, sed mortuus: quasi non eum poena peremerit, cum quo et poena simul perierit.

5. Feris objectum corpus ejus. Interea beatum Vincentium coelestis aula suscipit, ac beatae felicitatis munere donat. Ad cujus ingressum angelici laetantur spiritus, omnesque simul concives gratulantur sancti. Nosque tibi gratias agimus, Domine Jesu, quod anima tuo digna consortio, quae pertinax tulit supplicium, mendax fugit obsequium: et quae fuit contenta persecutor quod fureret, sit dedignata quod parceret. Cognito igitur sancto ejus abcessu judex insanus, et quia Christus vicisset in Vincentio nesciens Dacianus, illius sibi promittit cadaveris expositione vindictam, cujus gemit ex virtute victoriam. Feris namque et canibus coepta furoris superbia absumendum projici mandat lictoribus: ut tali pastu eorum impleret ventrem, quorum ipse gerebat mentem.

6. Corvus tuetur, lupus veneratur. Sed ut divinis excrescentibus beneficiis majoris victoriae Vincentio gratia conferatur, mittitur corvus, avis inimica cadaveribus, expositas corporis dapes servatura jejuna. Hinc, fratres dilectissimi, hinc advertite distincta meritorum obsequia. Elias quondam impias Achab vel Jezabelis manus caute declinans, in deserto corvis ministrantibus pascitur: assertor autem veritatis Vincentius Daciani rabie peremptus, feris exponitur consumendus, sed corvo famulante servatur illaesus. Obtinuit ergo Elias divino nutu, corvis praestantibus, quo aleretur (III Reg. XVII); praestitum est Vincentio, obsequente quoque corvo, ne comederetur. Qui ut coelitus se custodem designatum ostenderet, adventantes reliquas aves eminus non segni impetu perturbabat; inter quas immanem quoque lupum propius accedentem, veluti qui commissum thesaurum sacrilega audacia attaminare praesumeret, pennis et alis diverberans procul abegit. Sed ille quod non tam ad inferendam venisset injuriam, quam ad augendam miraculi pompam, quadam sui habitudine stupidus indicabat. O impudens furor, et stulta vesania! Corvus obsequitur, lupus veneratur; Dacianus persequitur, nec erubescit velle se adhuc ferox perdere, quem mansuefacta bestialis feritas satagebat protegere.

7. In mare demersum littori redditur. Unde ad occulendam Martyris laudem non jam secretum, sed profundum [PL39.2098] elegit; credens sibi ad delitescendam ejus gloriam non claustra fidem servatura, sed maria: quasi non idem elementi Dominus esset, per quem dudum ei carceris abdita coelesti fulgore radiata micuissent. Datur nautis mergendum corpus in fluctibus; ut ad auxilium saltem aequora proficerent, cui ad vincendum Christi militem terra defecisset. Enavigatis itaque magna ex parte freti gurgitibus, projectum inter sorbentes undas praepotens est Dei dextera consecuta; et quae spiritum intulerat in coelum, corpus mox retulit ad sepulcrum. Sic praedicator veritatis, charissimi, nec tormentorum vincitur poenis, nec tenebrosi carceris superatur angustiis. Non bestiis projectus dilaniatur, non profundo celatur; sed littori redditur, praeconio diffamatur: ut qui vere confessus fuerat nomen deitatis, in veritate sibi adesse experiretur divinae suffragia bonitatis. Cujus gloriosam virtutum vitam ita pretiosae mortis gratia decoravit, ut quod vivendo docuit, moriendo constanter astruxerit: eratque consequens quatenus ad ejus visionem per mortem attingeret, quem probabilis vitae conversatione semper attestatus fuisset, sciens quod de contemptu praesentis vitae gloria surgit beatitudinis aeternae; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXXXIX. In festo Conversionis S. Pauli

1. Prophetia Jacob de Benjamin in Paulo impletur. Hodie de Actibus Apostolorum lectio haec pronuntiata est, ubi Paulus apostolus ex persecutore Christianorum, annuntiator factus est Christi. Prostravit enim Christus persecutorem, ut faceret Ecclesiae doctorem: percutiens eum et sanans, occidens et vivificans. Occidit agnus lupum, faciens agnum de lupo. Ita enim erat in praeclara prophetia, cum Jacob patriarcha benediceret filiis suis, praesentia tangens, futura prospiciens. Praedictum erat quod in Paulo contigit. Erat autem Paulus, sicut ipse testatur, de tribu Benjamin (Philipp. III, 5). Cum autem Jacob benedicens filios suos, venisset ad benedicendum Benjamin, ait de illo: Benjamin lupus rapax. Quid ergo? lupus rapax semper? Absit: sed qui mane rapiet praedam, ad vesperam dividet escas (Gen. XLIX, 27). Hoc in apostolo Paulo impletum est; quia et de illo dictum erat. Jam, si placet, audiamus illum mane rapientem, ad vesperam escas dividentem.

2. Paulus, lupus mane rapiens. Mane et vespere posita sunt pro eo ac si diceretur, Prius et postea. Sic ergo accipiamus, Prius rapiet, postea dividet escas. Attendite raptorem: Saulus, inquit, acceptis epistolis a principibus sacerdotum ibat, ut ubicumque inveniret Christianos, ad sacerdotes attraheret et adduceret (Act. IX, 1, 2), utique puniendos. Ibat spirans et anhelans [PL39.2099] caedes; hic est mane rapiens. Nam et quando lapidatus est Stephanus primus martyr pro nomine Christi, evidentius aderat et Saulus: et sic aderat lapidantibus, ut non ei sufficeret si tantum suis manibus lapidaret. Ut enim esset in omnium lapidantium manibus, ipse omnium vestimenta servabat: magis saeviens omnes adjuvando, quam suis manibus lapidando (Act. VII, 57). Audivimus, mane rapiet; videamus ad vesperam qualiter dividat escas.

3. Ad vesperum dividit escas. Paulus forma credere incipientium. Voce Christi de coelo prostratus, et accipiens desuper interdictum jam saeviendi, cecidit in faciem suam; prius prosternendus, postea erigendus; prius percutiendus, postea sanandus: non enim in illo postea Christus viveret, nisi occideretur in eo quod male ante vixisset. Quid ergo prostratus audit? Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Et ille: Quis es, Domine? Et vox desuper: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris. Membris adhuc positis in terra caput clamabat in coelo, et non dicebat, Quid persequeris fideles meos; sed, Quid me persequeris? Et ille: Quid me jubes facere? Jam parat se ad obediendum, qui prius saeviebat ad persequendum. Jam formatur ex persecutore praedicator, ex lupo ovis, ex hoste miles; audit quid facere debeat. Caecus sane factus est, ut interiore luce fulgeret cor ejus. Exterior lux ad tempus subtracta est persecutori, ut redderetur praedicatori: et tamen eo tempore quo caetera non videbat, Jesum videbat. Ita et ex ipsa caecitate ejus informabatur mysterium credentium, quod qui in Christum credit ipsum intueri debet, caetera nec nata computare. Creatura vilescat, ut Creator in corde dulcescat. Videamus ergo.

4. Sauli immanis fama. Adductus est ad Ananiam, et Ananias interpretatur Ovis. Ecce lupus rapax adducitur ad ovem sequendam, non rapiendam. Sed ne rapientem ovis expavesceret lupum, ipse pastor de coelo qui omnia faciebat, nuntiavit lupum venturum ovi, sed non saeviturum. Et tamen tam immanis fama lupum illum praecesserat, ut non posset ovis audito ejus nomine non conturbari. Nam cum Dominus Jesus eidem Ananiae nuntiasset Saulum venisse, jam ut crederet, et ad eum Ananiam ire debere; ait Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quod multa mala sanctis tuis operatus est; et nunc litteras accepit a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit tui nominis sectatores, pertrahat. Dominus autem ad illum: Sine; ego illi ostendam quanta illum oporteat pati pro nomine meo (Act. IX, 4-16). Mira et magna res geritur: lupo saevitia interdicitur; lupus ad ovem captivus ducitur. Tanta autem praecesserat fama lupi raptoris, ut ejus nomine audito timeret ovis etiam sub manu pastoris. Confortatur; ne jam putet saevientem, ne timeat timentem. Ab Agno pro ovibus mortuo, fit ovis secura de lupo.

5. Ego, inquit, illi ostendam quanta illum oporteat pati pro nomine meo. Ubi terror, ibi salus. Qui faciebat contra nomen pastoris, patitur pro nomine pastoris. O saevitia! o misericordia! Vides illum praeparare ferrum: secaturus est, non perempturus; curaturus, non occisurus. Christus dicebat, Ego illi ostendam quanta illum oporteat pati pro nomine meo. Sed quo fine? Ipsum qui patiebatur audite: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18); ac si dicat, Saeviat mundus, fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis, quidquid potest faciat; quid faciet ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero: hoc sentio, illud credo; et tamen plus est quod credo, quam quod sentio. Quidquid est quod saevit pro nomine Christi si potest vivi, tolerabile [PL39.2100] est; si non potest vivi, migrare hinc facit: non exstinguit, sed accelerat ipsum praemium, ipsam dulcedinem; quae cum venerit, sine fine erit. Opus cum fine; merces sine fine. Nam et operarius deficeret in via, nisi attenderet quid accepturus esset. Cum enim attenderis quid sis accepturus, omnia tibi erunt vilia quae pateris, nec digna aestimabis pro quibus illud accipias. Miraberis tantum dari pro tantillo labore. Via nostra Christus est, Christum attendite. Pati venit, sed et glorificari; contemni, sed etiam exaltari; mori, sed etiam resurgere.

6. Pauli conversionis utilitas. Ista cogitantes, fratres charissimi, non desperemus; quia etsi peccatores sumus, magnum medicum habemus. Ipsum Medicum audite: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 13). Utilitas autem rei gestae hujus haec est: Apostolus ipse commemorat in Epistolis suis. Dicit enim ad hoc sibi veniam datam omnium peccatorum suorum, ut nemo de se desperet, qui fuerit magnis peccatis involutus, et in magnis sceleribus irretitus: quasi veniam non sit accepturus, si conversus fuerit ad eum qui pendens in cruce et pro persecutoribus oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Factus est ille ex persecutore praedicator et doctor Gentium. Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor et injuriosus (I Tim. I, 13). Vides meritum cui poena debebatur? Ergo poena non redditur, sed misericordiam pro poena consequitur. Gratia enim salvi efficimur de peccatis nostris; largiente ipso Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXC. In Cathedra S. Petri, I

1. Festivitatis ratio. Institutio solemnitatis hodiernae a senioribus nostris Cathedrae nomen accepit, ideo quod primus Apostolorum Petrus hodie episcopatus cathedram suscepisse referatur. Recte ergo Ecclesiae Natalem sedis illius colunt, quam Apostolus pro Ecclesiarum salute suscepit, dicente Domino: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Petrum itaque fundamentum Ecclesiae Dominus nominavit: et ideo digne fundamentum hoc Ecclesia colit, supra quod ecclesiastici aedificii altitudo consurgit. Unde convenienter Psalmus qui lectus est, dicit, Exaltent eum in Ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum (Psal. CVI, 32). Bene autem eum Deus in Ecclesia exaltari praecepit; quia dignum est ut fundamentum hoc in Ecclesia honoretur, per quod ad coelum conscenditur. Quod natalis ergo cathedrae hodie colitur, sacerdotale honoratur officium. Sibi hoc Ecclesiae praestant quibus necesse est ut tanto plus habeant dignitatis, quanto [PL39.2101] sacerdotale officium plus honoris.

2. Superstitio hac die inducta. Animae sanctae jam sunt cum Christo. Cum solemnitatem hanc Ecclesiis merito religiosa observatio introduxerit, miror cur apud quosdam infideles hodie tam perniciosus error increverit, ut super tumulos defunctorum cibos et vina conferant; quasi egressae de corporibus animae carnales cibos requirant. Epulas enim et refectiones caro tantum requirit; spiritus autem et anima his non indigent. Parare aliquis suis charis dicit, quod ipse devorat; quod praestat ventri, imputat pietati. Cessate ergo, fratres, ab hoc gentili infidelitatis errore. Animae enim sanctae, quae in hoc saeculo aut per vitae innocentiam purae sunt, aut poenitentiae satisfactione purgantur, a Salvatore nostro recipiuntur, et cum eo esse credendae sunt, secundum Apostoli dictum, Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Animae ergo fratrum parentumque nostrorum minime cibis carnalibus delectantur: offendi his magis possunt quam delectari, si cum illae in sacris sedibus maneant, vos eas in terra esse credatis. Cessate ergo ab his erroribus, et, sicut scriptum est, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 2): ut superstitiones fidei nostrae contrarias repudiantes, dum ea quae Deo placita sunt facitis, etiam vos cum Christo in aeternum esse possitis. Quod ipse praestare dignetur, etc.

SERMO CXCI. In Cathedra S. Petri, II

1. Concurrit festum hoc cum Quadragesima. Quamvis solemnitas festivitatis hodiernae a nobis merito honoretur; quia dum Natalem Cathedrae colimus, episcopatum Petri apostoli veneramur: tamen quandocumque intra Quadragesimae dies haec solemnitas venerit, facere eam nobis debet sanctorum dierum reverentia gratiorem. Bene enim Natalem Cathedrae inter ipsa jejuniorum initia nobis Deus praestitit: ut dies quae prius erat intemperantiae, nunc sit sobrietatis; quae erat gulae, sit abstinentiae; quae erat peccati, sit sanctitatis. Et quia increduli homines videntur ad superstitionem hanc specie esse pietatis attracti, ostendam eis qua ratione animas defunctorum suorum juvare utilius possint.

2. Quibus modis defunctis subveniatur. Orent quotidie pro charis suis, interpellent Dominum voce flebili, precentur eis errorum veniam, lapsuum remissionem; pascant esurientes, vestiant nudos: ut si quid defunctorum negligentia minus factum est, fide viventium impleatur. Adhibeat quoque unusquisque pro charis suis sanctorum preces, sacrificia offerat, et sacerdotali eos prosecutione Domino commendet. Quod quidem a nobis si forte requiratur unde dicatur: cum hoc non nostra doctrina sit, sed Ecclesiarum; et si Ecclesiarum, utique Dei, quia magister Ecclesiarum est omnium Deus: ita illius verbis respondebimus, Haec sunt quae charos vestros juvare possunt, haec sunt refrigeria quiescentium, haec remedia defunctorum.

[PL39.2102] 3. Dapes sepulcris appositae nihil eis prosunt. Cibi autem et pocula, quae sepulcris superponuntur, si qua superstitionis istius cura ad defunctos pertinet, laedi his magis quam delectari possunt. Huic si aliquis vinum offerat, quem sentit pro vini et gulae nimietate torqueri, contumelia hoc magis est quam humanitas, exprobratio criminis, non officium charitatis. Ita fit ut videantur defunctis peccatoribus a charis suis non tam amoris solatia tribui, quam conscientiae tormenta cumulari. Haec de peccatoribus diximus. Si autem sanctus est cui haec parantur, nihil quidem ad eum pertinent. Illud unusquisque vestrum agat quod superius diximus, ut per orationes, per eleemosynas, per sacrificia, per oblationes et defunctis suis prosit, et ipse sibi: id est, ut si peccator est pro quo haec agit, alleventur peccata ejus; si autem sanctus est pro quo sacrificia Deo offert, in aeternum cum Sanctis esse mereatur: praestante ipso Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXCII. In Cathedra S. Petri, III

1. Petrus suis erroribus profecit. Dignitas et ratio nominis Petri. Nostis, fratres charissimi, beatissimum Petrum in Salvatoris passione suis erroribus profecisse, et posteaquam negavit Dominum, fuisse apud Dominum meliorem. Fidelior enim factus est posteaquam fidem se perdidisse deflevit; atque ideo majorem gratiam reperit quam amisit. Tanquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit: ut qui sibi antea infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum; et qui interrogationis tentatione nutaverat, caeteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate devotionis Ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius operis christiani compagem molemque contineat. Petra ergo pro devotione Petrus dicitur; et petra pro virtute Dominus nuncupatur, sicut ait Apostolus: Bibebant autem de spirituali sequente eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Recte consortium meretur nominis, qui consortium meretur et operis. In eadem enim domo Petrus fundamentum ponit, Petrus plantat; Dominus incrementum dat, Dominus irriguum subministrat. Petrus ergo tentationibus suis proficit, fletibus suis gaudet, periculis suis crescit.

2. Petri gressus super aquas. Fide sustentatur. Mirabilior est quam transitus Israel per mare. Sic namque in mare dum super undas temerarius viator ingreditur, nutat incessu, sed convalescit affectu: periclitatur corpore, sed devotione non labitur; mergitur pedibus, sed Christi dextera sustentatur. Sustentabat enim fides, quem unda mergebat: et quem fluctuum procella turbabat, Salvatoris dilectio confirmabat. Ambulabat enim in mari Petrus magis dilectione, quam pedibus (Matth. XIV, 29). Non enim videbat ubi pedum vestigium figeret; videbat autem ubi figeret vestigium charitatis. In navi enim positus considerat Dominum; et amore ejus ductus descendit in mare. [PL39.2103] Non cogitat labentes aquas, non fluenta currentia: et dum Christum respicit, non respicit elementum; credit fidem etiam inter undas solidum invenire vestigium. Jactetur licet fluctibus mare, ventis pelagus conturbetur; non tamen Petri turbatur semita, quae ducit ad Dominum. Ambulat igitur super aquas Petrus, et sub pedibus ejus mollis unda non cedit. Legimus in Veteri Testamento, filios Israel per mare Rubrum siccis itineribus ambulasse, et ad securitatem gradientium, ne laberetur unda, in soliditatem quamdam fuisse mutatam (Exod. XIV, 29). Quanto hic melius, quando ambulante Petro nec mutatur unda, nec labitur; nec solidatur aqua, nec refugit? Melius, inquam, est, ubi eadem unda quae fluctuat, et sustentat; ubi idem gurges qui mergit, et famulatur. Illic ut portaretur per mare populus Israel, meatum suum natura perdiderat: hic portatur in aquis Petrus, et cursum suum fluenta non perdunt.

3. Deficiente fide deficit semita. Nonnisi per pericula venitur ad Christum. Temerarius ergo viator Apostolus novi itineris viam carpit, modo curvati gurgitis molem ascendit, modo subsidentis undae sinus descendit, et inter marinos fluctus ascensus illi itineris descensusque non deest. Sed ubi turbatus ventis, exagitatus procellis, incipit timere quod credidit: statim ei gurges subtrahitur, unda subducitur. Mox enim defatiscenti fide, defatiscit et semita. Tunc exclamans ad Dominum Jesum, salvum se fieri deprecatur. Quem apprehensum manu Salvator liberat, et subjungit dicens, Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 30, 32)? Hoc est, Cur tam parvae fidei es, ut qui credendo in mare ambulare coeperas, non id perseverando transires? scriptum est enim, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22). Sed dum cunctaris et dubitas, iter quod ingressus fueras perdidisti. Cur, inquam, tam modicae fidei es, ut non ea fide qua venire coeperas, pervenires? Intellige ergo quia in mari credulitas te portabat, perfidia submergebat. Igitur, fratres, sanctus Petrus dum fluctuat, dum mergitur, dum periclitatur, sic pervenit ad Dominum: ostendens nobis quod nonnisi per pericula properatur ad Christum. Multi enim diabolici fluctus sunt in hoc mundo, tentationum multa naufragia, a quibus ita liberari possumus, si clamantibus manum suam Salvator extenderit. Nos ergo clamare ad Dominum non cessemus, ille auxilium solitum non negabit Jesus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXCIII. De Annuntiatione Dominica, I

1. Diabolus ea arte qua hominem deluserat, a Christo delusus. Christus Deus et homo. Fratres dilectissimi, hodie dies illuxit, in quo Christus ex Virgine carnem suscepit. Humilitatis voluit induere formam, ut a peccatis liberaret animas nostras. Transgressio illius primi hominis totum deceperat mundum; ut nullum esset salutis remedium, nisi Christus adveniret e coelo. Gaudebat teterrimus draco, quia venenum praeparaverat homini novo: sed ad hoc descendit Christus in uterum Virginis, ut exinde humana susciperet membra, quae traderet cruci, et mortem induceret antiquo draconi. Usus enim fuerat diabolus consilio malo, ut per serpentem mulieri loqueretur, et diabolus non agnosceretur. Sed hinc ad nihilum redigit illum Deus Dei Filius, qui de coelo descendit, ut humanum susciperet [PL39.2104] corpus, tendens ei laqueum mortis, per visionem videlicet carnis; ut quasi ad hominem solum tentator accederet, et Dominum penitus ignoraret. Videbat carnem, sed ignorabat Domini majestatem; cernebat infirmitatem, et non videbat deitatem. Remansit confusus diabolus, dum in homine apparuit Dominus. Sic a Deo Patre descendit, unde nunquam discessit. In terris erat; et coelos non deserebat, sicut ipse Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). In terris ut homo loquebatur hominibus; et in coelo se esse fatebatur ut Deus. Deitas enim non minoratur, cum infirmitas assumitur; et illud quod non erat accepit, et Deus mansit quod ab initio fuit. Quod enim homo fuit, nobis profuit, sibi nihil minuit. Exinanivit plenitudinem deitatis, formam suscepit humilitatis; et Patri mansit aequalis.

2. Mariae meritum et praerogativae. Talis eligitur Virgo, de toto scilicet mundo, quae tantum haberet meritum, ut Dei Filium in semetipsa susciperet, et post partum omni modo virgo permaneret. Ave, inquit, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu inter mulieres: quia ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Luc. I, 28-32). Virginitatis jura servabis, filium habebis, et nomen virginis non amittes. Tanta est enim illa divina potentia, ut et matrem reddat fecundam, et virginem servet illaesam. Ideo benedicta tu inter mulieres, quia ex Spiritu sancto concipies, ubi non est carnalis maritus, sed divina dignoscitur virtus. Lactabis infantem proprium, Creatori succum porriges lactis, et cibis coelestibus satiaberis. Pannis involves puerum, qui tibi immortale condonabit indumentum. In praesepio pones infantilia membra, qui coelestem tibi praeparabit mensam. Omnia quae nutricis causa debentur circa puerum celebrabis, ut quod ipse promisit sanctis suis, et tu ipsa libentius consequaris. Quid multa? Exsulta, Virgo, de tanto promisso, nuntius discessit angelicus; et ventris hospitium ingreditur Deus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXCIV. De Annuntiatione Dominica, II

1. Evae damna, et Mariae beneficia. Adest nobis, dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper [PL39.2105] virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat terra nostra, tantae Virginis illustrata die solemni. Haec est enim flos campi, de qua ortum est pretiosum lilium convallium, per cujus partum mutatur natura, protoplastorumque deletur et culpa. Praecisum est in ea illud Evae infelicitatis elogium quo dicitur, In tristitia paries filios (Gen. III, 16): quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Virgo quippe genuit, quia virgo concepit; inviolata peperit, quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera. Descendit angelus de coelo missus a Patre Deo in nostrae redemptionis exordium, ad beatam salutandam Mariam: Ave, inquit angelus ad eam, gratia plena, Dominus tecum. Impleta est ergo Maria gratia, et Eva vacuata est a culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur Mariae: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Tecum Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio.

2. Maria omnem superat laudem. Gratulare, beata Virgo: Christus rex e coelo suo venit uterum tuum, ex sinu Patris in uterum dignatur descendere matris. Benedicta, inquit, tu, in mulieribus, quae vitam et viris et mulieribus peperisti. Mater generis nostri poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem attulit mundo. Auctrix peccati Eva; auctrix meriti Maria, Eva occidendo obfuit; Maria vivificando profuit. Illa percussit; ista sanavit. Pro inobedientia enim obedientia commutatur, fides pro perfidia compensatur. Laeta igitur Maria gestat infantem, exsultans amplexatur filium, portat a quo portabatur. Nec fortuitu, ut fingunt Sabelliani, reperit parvulum; sed decursis novem mensibus peperit Christum. Plaudat nunc organis Maria, et inter veloces articulos tympana puerperae concrepent. Concinant laetantes chori, et alternantibus modulis dulcisona carmina misceantur. Audite igitur quemadmodum tympanistria nostra cantaverit: ait enim, Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est. Causa igitur tantae invalescentis laetitiae erat miraculum novum. Novus Mariae partus partum Evae evicit, et Evae planctum Mariae cantus exclusit.

3. Mundi salus ex Mariae assensu pendet. Maria mater et virgo. Nupsit ipsi Deo. Jeremiae de Maria prophetia. Denique post illius benedictionis praesagium, dum tacita secum Virgo mentis altercatione confligeret, qualis esset ista salutatio; nuntius interim coelestis exsequitur: Ne timeas, Maria; invenisti gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. At illa: Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et angelus ad eam: Spiritus, ait, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi ob ambrabit tibi; ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Jam audisti quomodo fiet hoc, responde nunc verbum; utquid turbaris modo? Audisti quomodo fiet hoc, quia Spiritus sanctus superveniet in te, ut prolem gignas, et virginitatem non perdas; filium proferas, et post partum incorrupta permaneas. O beata Maria, saeculum omne captivum tuum deprecatur assensum: te, Domina, mundus suae fidei obsidem fecit. Noli morari, [PL39.2106] Virgo: nuntio festinanter responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et senti virtutem. Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I, 26-38, 46-49). Nec mora, revertitur nuntius, et virginalem thalamum ingreditur Christus. Efficitur subito praegnans beata Dei genitrix, et cuncta per saecula praedicatur hinc felix. Concepit mox ad credulitatem verbi, virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Exstat itaque virgo cum concipit, virgo gravida, virgo cum parit, et virgo post partum. Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas. Exsultat Maria, et matrem se laeta miratur, et de Spiritu sancto se peperisse gaudet: nec quia peperit innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione miratur. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in die tantae Virginis, quae dum desponsaretur fabro, coeli nupsit architecto. Promittitur enim ei Filius per visitationem sancti Spiritus. Haec illa audiens gaudet, cupitque effici mater. Quid igitur mirum, si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur: Non enim decebat ut ille qui nobis afferebat salutem, matri praeriperet integritatis dignitatem. Nam qui terra, mari coeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. Haec est illa novitas Jeremiae prophetae vaticinio praenuntiata: Faciet, inquit, Dominus novum super terram; femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). O femina super feminas benedicta, quae virum omnino non novit, et virum suo utero circumdedit! Circumdat virum Maria angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum serpenti consentiendo.

4. Angeli ad Mariam verba. Mariae obedientia commendatur. Salutat angelus puellam viri salutationis ignaram; terretur Virgo novitate verborum. Ad quam angelus, ut superius protulimus, dixit: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, inquit, a conspectu meo, mater Domini mei, terrearis: ego conceptionis tuae minister adveni, non ut virginitatem amitteres interveni; ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te. Concipies enim et paries filium; non cujuslibet meriti hominem, sed totius saeculi Salvatorem. Recole, Maria, in libro Isaiae, prophetae virginem quam parituram legisti (Isai. VII, 14); et gaude atque exsulta, quia tu esse meruisti. Tu ibi praefigurata es Virgo, tu ecce concipies in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto: et gravida eris, et incorrupta permanebis. Paries quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum. Efficieris gravida, et eris mater semper intacta. Senties pondera ventris, et pudorem non perdes castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manent genitalia tua. At illa dixit, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. O felix obedientia, o insignis gratia, quae dum fidem humiliter dedit, coeli in se opificem corporavit! Implevit in ea Dominus, quod dudum praedixerat: Obedientiam malo quam sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta (Osee VI, 6). Haec fuit vera obedientia omni sacrificio gratior, haec voluntas cunctis hostiis acceptior; hinc promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit: Ecce, ait, ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

5. Ad beatam Virginem precatio. O beata Maria, quis tibi digne valeat jura gratiarum ac laudum praeconia impendere, quae singulari tuo assensu mundo succurristi perdito? Quas tibi laudes fragilitas humani generis persolvat, quae solo tuo commercio recuperandi aditum invenit? Accipe itaque quascumque exiles, quascumque meritis tuis impares gratiarum actiones: et cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis, reporta nobis antidotum reconciliationis. Sit per te excusabile quod per te ingerimus; [PL39.2107] fiat impetrabile quod fida mente poscimus. Accipe quod offerimus, redona quod rogamus; excusa quod timemus. (Quia tu es spes unica peccatorum, per te speramus veniam delictorum; et in te, beatissima, nostrorum est exspectatio praemiorum.) Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu. Sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam commemorationem. Assiste parata votis poscentium, et repende omnibus optatum effectum. Sit tibi studium assidue orare pro populo Dei, quae meruisti benedicta pretium ferre mundi, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Ընթերցողների արձագանքները

Հղումներ

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2076-2107 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Հրապարակված է: Rodion Vlasov
Էջի ստեղծման ամսաթիվ: 2026-11-22, Թարմացում: 2026-11-22