1. Unda amplius ditata quam Maria. Intelligere possumus, fratres charissimi, quantam gratiam Christo Domino debeamus, qui vota votis accumulat, gaudia gaudiis multiplicat. Ecce enim adhuc exsultamus Christum Dominum natum; et jam eum laetamur pro salute humani generis baptizatum. Necdum ortus ejus est expleta festivitas; et jam baptismatis ejus est celebranda solemnitas. Vix natus est hominibus; et jam renascitur sacramentis. Hodie enim, licet post multa annorum curricula, consecratus est in Jordane. Ita ergo disposuit Dominus, ut votis vota subjungeret, hoc est, ut uno eodemque tempore et ederetur per Virginem, et per mysterium gigneretur; essetque continuata festivitas, carnis nativitatis atque baptismatis: [PL39.2012] ut quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum; ita et nunc suscipiamus illum pura unda submersum: et gloriemur in utroque facto, quia filium genuit mater, et casta est; et quia Christum unda lavit, et sancta est. Nam sicut post partum glorificata est Mariae castificatio; ita post baptismum aquae est purificatio comprobata: nisi quod pene majori munere, quam Maria, unda ditata est. Illa enim sibi tantum meruit castitatem; ista nobis contulit sanctificationem. Illa meruit ne peccaret; ista, ut peccata purgaret. Illa propria delicta a se repudiat, ista in se per Dei gratiam aliena condonat. Illi est collata virginitas; isti donata fecunditas. Illa unum procreavit, et virgo est; ista generat plures, et pura est. Illa praeter Christum nescit alium filium; ista cum Christo mater est populorum.

2. Nativitas Christi secunda. Natalis ergo hodie alter est quodam modo Salvatoris. Nam eisdem eum signis, eisdem miraculis cognoscimus genitum, sed nunc majore mysterio baptizatum. Denique Spiritus sanctus, qui tunc illi in utero adfuit (Luc. I, 35), modo eum in gurgite circumfulsit: qui tunc Mariam castigavit, nunc fluenta sanctificat. Pater qui tunc obumbravit in virtute, nunc clamat in voce: et quasi maturiore consilio, qui tunc umbram praestitit nativitati, modo testimonium perhibet veritati. Ait enim Deus: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Haec prima praeclarior. Praeclarior plane est secunda quam prima nativitas. Illa enim sine teste, silentio Christum genuit; ista cum divinitatis professione Dominum baptizavit. Ab illa se Joseph, qui pater putabatur, excusat; in hac se pater, qui non credebatur, insinuat. Ibi laborat suspicionibus mater, quia professioni deerat pater; hic honoratur genitrix, quia divinitas filium protestatur. Honoratior, inquam, secunda, quam prima nativitas: siquidem pater hic Deus majestatis inscribitur; illic Joseph artifex aestimatur. Et licet in utraque Dominus per Spiritum sanctum et natus sit, et baptizatus; tamen honoratior est qui de coelis clamat, quam qui in terris laborat.

3. Deus Pater, faber. Joseph ergo faber in terris pater putabatur esse Domini Salvatoris (Id. XIII, 55), nec ab hoc opere Deus qui vere est Pater Domini nostri Jesu Christi excluditur: nam est et ipse faber. Ipse enim est artifex, qui hujus mundi machinam non solum mirabili, sed etiam ineffabili potentia fabricatus est; tanquam sapiens architectus coelum subtilitate suspendit, terram mole fundavit, maria calculis alligavit. Ipse est artifex, qui ad mensuram quamdam superbiae deponit fastigia, humilitatis extrema sublimat. Ipse est artifex, qui in nostris moribus praecidit superflua opera, utilia quaeque conservat. Ipse est artifex, cujus securim ad radicem nostram positam Joannes Baptista comminatur: ut omnis arbor quae normam justae discretionis excesserit, excisa radicitus tradatur incendio (Id. III, 10); quae autem mensuram veritatis habuerit, coelesti fabricae deputetur.

4. Christus dum baptizatur, aquas mundat. Hodie ergo baptizatur Dominus in Jordane. Quale est hoc baptismum, ubi purior est fonte ille qui mergitur, ubi dum susceptum aqua diluit, non sordibus inficitur, sed benedictionibus honoratur? Quale, inquam, Salvatoris est baptismum, in quo purgantur potius fluenta quam purgant? Novo enim sanctificationis genere Christum non tam lavit unda, quam lota est. Nam ex quo Salvator in aqua se mersit, ex eo omnium gurgitum tractus cunctorumque fontium venas mysterio baptismatis consecravit: ut ubi quisque in nomine Domini baptizari voluerit, non tam illum mundi aqua diluat, quam Christi unda purificet. Salvator autem ideo baptizari voluit, non ut sibi munditiam acquireret, sed ut nobis fluenta mundaret.

5. Munera mystica. Interea Magorum beata legatio perducta ad sacra cunabula radium desuper currentem miratur. Judaeam praecedit Aethiopia, peccati exuenda nigredine, et fidei induenda candore. Quam [PL39.2013] stupenda dignatio! Inter amplexus genitricis includitur, qui coelum terramque complectitur: in sinu matris latet, qui regnum Patris excedit. Per simplex officium, spirituale revelatur arcanum: humanitas cernitur, et divinitas adoratur. Exhibent aurum, thus et myrrham, plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes. In auri munere regia dignitas, in thuris vapore divina majestas, in myrrhae specie sepelienda demonstratur humanitas: ac sic Trinitatem oblationum numerus loquitur, unitatem devotio una testatur. Per hoc ergo pervigili intentione cordis coelum semper studeamus aspicere, si ad Christum cupimus pervenire. Dirigat ergo nobis semitas vitae perfecta stella justitiae, qui dixit, Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exod. XXIII, 15). Offeramus ei aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta. Spiritualem quoque myrrham habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut illaesas a peccati corruptione custodiat: quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXXVI. In Epiphania Domini, VI

1. Quadruplex in hac die Christi manifestatio. In qualibet salutis nostrae mysteria continentur. Proxime, fratres charissimi, ejus modi redemptionis nostrae celebravimus sacramentum, quo Deus hominem cum infirmitatibus induit. Hodie vero illud colimus, quo se in homine Deus virtutibus declaravit, pro eo quod in hac die, sive quod in coelo stella ortus sui nuntium praebuit (Matth. II), sive quod in Cana Galilaeae in convivio nuptiali aquam in vinum convertit (Joan. II); sive quod in Jordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit (Matth. III, 13); sive quod de quinque panibus quinque millia hominum satiavit (Id. XIV, 19): in quolibet horum salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. Nobis enim ex Virgine natus est, quod stella monstravit: nobis ex baptismo lavacrum concessum est, quod in Jordanis alveo consecravit: nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstravit, quando aquas in vina convertit. Et ideo, fratres charissimi, in omni actu nostro stellam fidei praeparemus; et in custodia puritatis, Christi baptismum celebremus: quia haec Christi regeneratio, nostrae fidei confirmatio est. Insinuavit enim nobis muneris sui beneficium per secundae nativitatis exemplum, et quod facere voluit, prior ipse fecit. Legimus Judaeos diversa sub Lege habuisse baptismata; sed nullum ex his contra praevaricationis malum generalem potuit conferre medicinam. Et ideo pro absolutione totius mundi indigebant regenerationis aquae coelitus sanctificari. Et quia per universum mundum sacramentum Baptismi humano generi opus erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Jordanis alveum unica ac singulari pietate descendit. Tunc enim Christum Dominum non tam lavit unda, quam est lota. Tibi ergo nascendo Christus advenit, tibi [PL39.2014] vivendo militavit, tibi moriendo conflixit: quem vides pro te mortuum, pro te intellige baptizatum.

2. Aquae omnes in Christi baptismo benedictae. Talis omnino etiam ante baptismum fuit, et ideo praecursor ejus atque baptista ita eum cum ad se baptizandus veniret, alloquitur: Domine, ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! Quid evidentius de Christi nondum baptizati puritate, quid fortius? Ego a te debeo baptizari: id est, qui fons es innocentiae et plenitudo justitiae, qui nullo indigens dare scis, nescis accipere. Ego, inquit, a te debeo baptizari; quia tecum exhibes, et in te possides puritatis munera et baptismatis sacramenta; et quod ego dabo, te largiente, per gratiam, tu obtines per naturam (Ibid. 14). Attactu membra tinguntur, et fluenta ditantur: vitalem gratiam non corpus ex flumine, sed flumen mutuatur ex corpore. Descendere in se fontem suum felix unda miratur, sub uno momento remedia aeterna concipiens, et nova Deum regenerationis fecunditate parturiens; quod acceperat, hoc reddens; et quod non habebat, accipiens. Inter haec mirum esset, quod se Dominus servi subdidit benedictioni, nisi et cruci se subdidisset et morti.

3. Peccati gravitas ex remedio pendenda. Peccatum quanta cura cavendum. Et ille quidem pretiosum sibi esse hominem pretii ipsius dignitate perdocuit, ut hinc quoque intelligamus quam grandes apud se aestimet Deus noster humanorum criminum causas, propter quas non angelum, non archangelum, sed Deum misit ad terras; quam gravis sit peccati et quam dura conditio, prodit remedii magnitudo. Quanta malorum discussio erit qua damnabuntur impii, sollicitudo indicat qua redimuntur pii. Omni ergo diligentia atque vigilantia caveamus, ne vulneret diabolus quod sanavit Deus: ne per consensum cordis, per flagitium corporis, servitutem quam debemus Domino, magis exhibere probemur inimico. Et quidem si quis violentus ac praepotens aliquid de facultate nostra ac proprietate rapuisset, nonne dignum summo odio duceremus? nonne merito tanquam hostem detestaremur? Cur per peccatum diabolo consentiemus, qui nobis non substantiam vult auferre, sed vitam; non terram fraudare, sed coelum; non fines angustae possessionis, sed infinita spatia aeternitatis? Inter haec, o homo, si dignitatem facturae tuae, si pietatem circa te Domini tui volueris aestimare de pretio, non poteris dubitare de regno.

4. Fides Trinitatis et Incarnationis in Magorum muneribus. Magi quomodo imitandi. [Ipsi autem Magi, qui ad illa coelestis pueri veneranda cunabula stellae indicio pervenerunt, quid aliud expresserunt in illis muneribus, nisi fidem nostram? In eo enim quod tria offeruntur, Trinitas intelligitur: in eo vero quod tres sunt, et singuli singula offerunt, in Trinitate unitas declaratur. Per aurum rex ostenditur, Deus thure dignoscitur; per myrrham, quae condiendis est apta corporibus, sepultura crucifigendi hominis praedicatur. Secundum haec, charissimi, nos quoque personam Magorum spiritualibus imitemur obsequiis. In primis tamdiu quaeramus Christum, donec illum invenire mereamur. Ducatum nobis praebeat, velut stella coeli, lux fidei. Haec nobis illum ostendat, non jam in praesepi vagientem, sed in summa coeli arce dominantem; nec in matris gremio, sed in solio Patris adorandum; nec ulterius in humilitate judicandum, sed ad judicium cum majestate venturum. Sit quasi trium munerum oblatio, Trinitatis perfecta confessio. Credatur a nobis unitas sine confusione conjuncta, Trinitas sine separatione distincta: Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus credantur; tres personae, sed non tres substantiae ]. Quantum autem ad coelestis naturae ordinem pertinet, in Patre [PL39.2015] et Filio et Spiritu sancto ita confitenda est una divinitas, ut nec singularis putetur in Trinitate persona, nec triplex in unitate substantia: sed ita assignetur pluralitas unitati, ne Trinitati subtrahatur aequalitas. Et licet intromittatur in una deitate numerositas, non sit tamen recipienda diversitas. Ita ergo fidelium cordibus disponendus est Dei cultus, ut non admittatur vel in unitate separatio, vel in Trinitate permixtio.

5. In Christi baptismo baptizamur, aquae purgantur, effectus Baptismi declaratur. Proxima enim ab hac die, fratres charissimi, sacri Natalis die natus est Dominus, nunc baptizatus. Tunc nos genuit ad vitam; nunc regeneravit ad salutem: tunc Adam suscepit perditum; nunc abluit peccatorem. Venit ergo ad baptismum, sicut scriptum est. Sed quid ablueret qui mundus erat? Utique ut mundus ablueret immundos. Illum ergo currentes aquae tunc infundebant; sed peccata nostra secum portabant. De illo guttae baptismatis fluebant; sed nostra in guttis crimina defluebant. O misericordia simul et potentia Dei! Necdum eramus in mundo, et jam abluebamur in baptismo; mundati in illo sumus antequam nati. Nam ipsa fuit baptismatis ratio, ut aquae quae purgaturae nos erant, ab illo ante purgarentur. Et cum ascendisset, inquit Scriptura, de aqua, vidit apertos coelos (Matth. III, 16). Numquid tunc ei coelum apertum fuerat, cujus oculi coelorum interiora cernebant? Sed ideo coelum aperitur, ut mysterium Baptismatis in hoc declaretur: quia quando homo de Baptismo egreditur, tunc ei janua regni coelestis aperitur.

6. Unde Magorum tanta devotio. Mystica eorum munera. Placita Deo dona. Illud vero quale est quod Magi veniunt ad Deum natum, imo ducuntur: positum in praesepio vident; nec apud sensus eorum humilitas nativitatis reverentiam divinitatis imminuit: adorant corporibus, honorant muneribus, venerantur officiis? Oculis hominem vident; et Deum obsequiis confitentur. Videbant enim in eo qui natus fuerat, plus esse quod animi hominum, quam quod oculi providerent. Dominus qui tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant. Videbatur quidem in praesepio, sed dominabatur in coelo; intra corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. Natus quidem ex matre fuerat, sed matrem suam ipse creaverat. Et ideo se ei Magi humiliabant, quia famulari astra cernebant: Deum enim esse cognoscebant, cui coelestia serviebant. Et idcirco etiam ipsa eorum munera divino mysterio plena erant. Aurum namque, ut audistis, et thus, et myrrham obtulerunt (Id. II, 11). Triplicium ergo munerum numero triplex significatio continetur. In thure signant Dei honorem; in auro, regiam dignitatem; in myrrha, corporis sepulturam. Offeramus ergo et nos, dilectissimi fratres, sincera et sancta munera Deo nostro, castitatem, fidem, patientiam, charitatem, mentes humiles, probos mores, animas Deo inhabitatore condignas. Haec sunt enim placita Deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt. Nulla enim re ille, nullo munere eget: sed hoc illi munus optimum est, ut causas habeat munerandi. Nihil a nobis amplius exigit, nihil amplius petit nisi salutem nostram. Omnia enim sibi praestari a nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur; auxiliante ipso Domino nostro Jesu Christo, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXXVII. In Epiphania Domini, VII

1. Christus primum innotuit in baptismo suo. Dies Epiphaniorum graeco nomine sic vocatur. Quod enim [PL39.2016] nos apparitionem, vel ostensionem dicimus, id Graeci epiphaniam vocant. Hoc autem ideo dicimus, quia hodie Dominus noster et Salvator apparuit secundum carnem in terris. Licet enim olim natus esset ex Maria, et triginta jam annorum explesset aetatem; tamen ignorabatur a mundo. Eo tempore cognitus est, quo ad Joannem Baptistam, ut in Jordane baptizaretur, advenit: et vox de coelo Patris intonantis audita est, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Quem Pater de coelis voce monstraverat, hunc Spiritus sanctus verus, quasi in columba, et super caput illius sedens, tactu voluit demonstrare: ne quis alius Filius Dei putaretur ex populo. Quid hac humilitate sublimius, vilitate nobilius? Baptizatur a servo; et a Deo Filius appellatur. Inter publicanos, et meretrices, et peccatores ad lavacrum venit; et sanctior est baptizatore suo. Baptizatur a Joanne in carne; sed ipse Joannem in spiritu lavat. Aquae quae caetera mundare consueverant, Domino nostro lavante, mundatae sunt. Jordanis fluvius, qui eo tempore, quando populum Israel duxit Jesus Nave, et ad terram repromissionis induxit, fuerat exsiccatus: nunc totis, si potuisset, undis in unum locum voluit congregari, ut Domini corpus attingeret. Jordanis, inquit, reversus est retrorsum (Psal. CXIII, 3).

2. Psalmi vigesimi octavi brevis expositio. Ecclesiae antea desertae fecunditas. Videte, fratres, quomodo id quod in Evangelio lectum est, in vigesimo et octavo Psalmo fuerat ante praedictum: Vox Domini super aquas. Locutus est enim Dei Filius ad Joannem, Sine modo; sic enim oportet nos adimplere omnem justitiam. Sequitur, Dominus majestatis intonuit; quando Pater Filio testimonium reddidit, dicens: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. III, 15, 17). Vox Domini confringentis cedros. Baptizatus est enim Christus; et erecti prius atque sublimes daemones corruerunt. Succidit eos Dominus quasi cedros Libani, et comminuit eos tanquam vitulos; fragmenta arborum ventilans, et calcibus stirpes in diversa dispergens. E contrario de Salvatore quid dicitur? Et dilectus sicut filius unicornium. Dilectus Dominus atque Salvator est Filius Dei: unicornium, filius crucis, de quo dicitur in cantico Habacuic, Cornua in manibus ejus: ibi abscondit fortitudinem suam (Habac. III, 4). Postquam autem dilectus iste crucifixus est, impletum est illud quod sequitur in Psalmo. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Illo enim baptizato, et universo mundo, Christo lavante, mundato, gehennae ignis exstinctus est. Vox Domini concutientis desertum. Deserta fuit Ecclesia, quae prius filios non habebat. Ad praedicationem Christi deserta ista commota est; et parturivit, et peperit, et nata est in una die gens tota. Simul illa, quae antea dicebatur desertum Cades, hoc est desertum sanctitatis, siquidem non habuerat sanctitatem, coepit parere cervos et sanctorum suorum emittere greges, qui serpentes interficiunt, qui venena contemnunt: quibus discurrentibus, et in toto orbe Christi Evangelium praedicantibus, In templo ejus omnes dicent gloriam Deo. Sequitur, Dominus diluvium inhabitare facit. Consideremus totum orbem, respiciamus barbaras nationes, Romanum quoque mente lustremus imperium: ubique Christo credunt, ubique in nostrum Dominum baptizantur; et ita fit ut non una aqua, sed quodam modo sit diluvium baptismorum. Quapropter, fratres charissimi, quoniam consummatum est Tabernaculum (hoc enim Psalmi istius titulo praenotatur); et quoniam Ecclesia vivis lapidibus constructa est: afferamus Domino filios Dei, afferamus ei filios arietum, Apostolorum atque sanctorum; et imitemur Salvatorem nostrum, qui et ipse [PL39.2017] pastor et agnus appellatur, qui pro nobis immolatur in Aegypto, qui pro Isaac tenetur in sentibus; et dicamus, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit; super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 1, 2); cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXXXVIII. In Epiphania Domini, VIII

1. Homines Angelis compares. Aperiatur hodie omne os, dilectissimi, et collaudet omne verbum, Dei Verbum quod effulsit de coelo. Laetetur omnis anima, omnis concinat lingua, et terra Domini psallat universa. Hodie enim gratiam lucis, in die lucis, filius lucis irradiat. Consentiant terrena coelestibus, hymnum dicant cum summis Potestatibus cuncta quae videntur in mundo. Hodie enim effulsit veritas cum rege coelesti. Christi enim praesentia verae lucis adventus est, et totius mundi plena libertas. Adverte ergo, charissime, dignam Deo Ecclesiae disciplinam, adverte coelestis desiderii inexstinguibilem flammam, adverte corporis hanc naturam Angelorum ministeriis coaequari. Homines enim de terra, et habitantes in terra, quos etiam terra nutrit, supernis Potestatibus aemulantur. Negant enim propter charitatem Christi naturam corporis, et ministerium suscipiunt Angelorum. Quid enim aliud agunt Angeli in coelis, nisi quod divinis obtemperant nutibus? Quae sunt et opera in terra sanctorum, nisi angelicam vitam agere in terris, et dignis Deum laudibus praedicare? Quorum ergo idem est officium, ambiguum non est quod eadem possit esse et dignitas.

2. Joannes, lucerna. Hodie ergo, charissimi, Dominus noster Jesus Christus in Jordanis fluenta descendit: non ut ipse sanctificaretur, sed ut aquis futuris vitalibus sanctificationem ipse praeberet. Joannes ergo implebat habitum sacerdotis. Ad eum Redemptor orbis accessit, ut baptizaretur in aqua, qui baptizantem illuminabat in Spiritu. Venit ergo rex ad praecursorem suum, Deus ad prophetam. Joannes ergo, charissimi, non ignorabat dispensationis mysterium, per quod Dominus humano generi remedium praepararet: sed nec eum fefellit corporis habitus, nec caro quae videbatur elusit. Et ideo lucerna Christo meo dictus est per prophetam: quia Filium Dei, qui carnis obscuritate latebat, lumine sui cordis agnovit primus, et ignorantibus digito demonstravit. Hic est ergo lucerna illa mirabilis, de qua illud est, Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17). Hunc ergo Pater Filio praeparavit, non quod Verbum Dei, quod erat lumen verum et Sol justitiae, lucernae lumine indigeret; sed quia, ut superius diximus, primus agnovit humani generis Redemptorem.

3. Joanne Dominum baptizante, colligitur mysterium Trinitatis. Adverte autem, dilectissime, miraculum Dominicae majestatis. Quando ad carnem venire disposuit Dominus qui ad nos venit; pro amore hominis etiam homo fieri dignatus est: et erat novum miraculum, Deus inter homines, Dominus inter servos, Creator inter creaturas, inter sanctificandos sanctificans. Tunc Joannes Dominum Jesum et omnium Redemptorem, homo qui redemptus fuerat, baptizavit, non fiducia provocatus, sed praeceptione subjectus. Tunc geminae voces propheticae sonuerunt: Vox Domini in deserto, vox Domini super aquas (Psal. XXVIII, 3 et 8). Nuntius veritatis clamabat; et Deus gloriae intonabat: et erat ibi in unum totius gloria Trinitatis adorandae. Pater de supernis Filium praedicabat: Filius in terris ordinem sacratissimae dispositionis implebat: et Spiritus sanctus Trinitatis indissolubile mysterium colligabat. Haec est ergo, charissimi, Trinitas unitatis, quae est unitas Trinitatis: quae nos per innumeras solemnitates tueatur, [PL39.2018] atque hic et in aeternum custodiat per Dominum nostrum Jesum Christum.

SERMO CXXXIX. In Epiphania Domini, IX

1. De voce, Epiphania. Dies ista et festivitas, quam hodie, fratres, celebratis, ideo Epiphania, id est, apparitio sive manifestatio appellatur, quia in ea Christus, stella duce, Gentibus est manifestatus (Matth. II), et a Joanne hodie dicitur baptizatus (Id. III, 16), et aquam in vinum potestate divina eum convertisse narratur (Joan. II). Utinam sicut per stellam novam hodie Christus Redemptor noster ostensus est Gentibus; ita per coeleste desiderium vestris ipse semper manifestum se faciat cordibus: et qui a servo suo hodie baptizari voluit, donet vobis, ut quod in Baptismo promisistis, per humilitatis virtutem servare possitis; et qui aquas hodie convertit in vinum, quidquid in vobis insipidum est, in spiritualem commutet intellectum.

2. Magos qualiter imitemur. Erigite, fratres, ad Deum animas vestras, et videte corda et cogitationes vestras, ut et pro bonis actibus vestris Deo gratias agatis, et mala vestra longe a vobis projiciatis. Imitemini istos Magos, ut eo studio et ardore semper ad ecclesiam veniatis, quo illi desiderio de longinquis regionibus Christum adorare venerunt. Illi pretiosa munera obtulerunt, et vos offerte illi animas vestras; si fidem, spem, charitatem, poenitentiam, humilitatem, et castitatem diligitis: rationabilia dona illi offeratis, id est, vos ipsos; quia plus Deus vos ipsos, quam substantiam vestram diligit. Multi enim sunt qui faciunt eleemosynas, et tamen peccare non cessant. Isti quasi sua offerunt Deo, et se ipsos diabolo. Nullam habet Deus cum diabolo partem (II Cor. VI, 15): et ideo sive furtum, sive luxuriam, sive odium, sive superbiam, et quidquid mali est, a vobis cum Dei adjutorio repellite; ut totos vos vester Creator possideat. Attendite quia Herodes Christum quaesivit; sed ideo non invenit, quia male quaesivit: et vos male Christum quaeritis, si bona opera pro humana laude facitis. Cavete ne taliter quaerendo, et illum non inveniatis, et vos ipsos perdatis. Magi ad Herodem intrantes, stellam perdiderunt; et vos si ad diabolum accesseritis peccando, lucem spiritualem non habebitis, nisi forte per confessionem et poenitentiam denuo ab illo recesseritis. Moneo ne intretis ad Herodem; quia melius est peccatum cavere, quam emendare. Nam si diabolo suadente, peccaveritis, per poenitentiam autem, Deo adjuvante, ab illo recesseritis, gratiam perditam recipietis: sicut et Magi postquam ab Herode recesserunt, stellam quam perdiderant, videre meruerunt.

Magorum munera. Illi Magi tres reges esse dicuntur, et tria munera, hoc est, aurum, thus, et myrrham obtulerunt: quoniam verum Deum, et regem, et verum hominem in carne mortali apparuisse cognoverunt. Et vos, fratres, offerte illi aurum coelestis sapientiae, et thus mundae orationis, et myrrham perfectae mortificationis. Et sicut illi per aliam viam reversi sunt in regionem suam (Matth. II, 12); ita et vos, qui a paradiso recessistis superbiendo, inobediendo, et cibum prohibitum comedendo, curate illuc per humilitatem et obedientiam, atque abstinentiam redire. Vita ista praesens peregrinatio est, patria vero vestra paradisus est. Et quia nimis stulti sunt qui exsilium pro patria diligunt, vos despicite hanc miseram et incertam vitam, ut pervenire valeatis ad patriae coelestis felicitatem certissimam. Ad hoc namque Filius Dei de coelo venit ad terras, ut vos ejus exempla sequendo, possetis de terra in coelum ascendere. Quod ipse vobis concedat, cujus regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum.

SERMO CXL. In Quadragesima, I

1. Quadragesima corpori et animae salubris. Quibusnam noxia. Ecce, fratres charissimi, Deo propitio, tempus Quadragesimae venit: et ideo rogo, dilectissimi, ut dies istos corporibus salubres et animae medicinales ita cum Dei adjutorio sancte ac spiritualiter celebremus; ut observatio sanctae Quadragesimae non nobis judicium pariat, sed profectum. Si enim negligenter agimus, si nos nimiis occupationibus implicamus, si castitatem servare nolumus, si jejuniis et vigiliis et orationibus non insistimus, si Scripturas divinas aut ipsi non legimus, aut legentes alios non libenter audimus, ipsa nobis medicamenta convertuntur in vulnera; et inde habebimus judicium, unde potuimus habere remedium.

2. Pia Quadragesimae exercitia. Et ideo rogo vos, fratres charissimi, ad Vigilias maturius surgite, ad Tertiam, ad Sextam, ad Nonam ante omnia convenite. Nullus se a sancto opere subtrahat, nisi quem infirmitas, aut publica utilitas, aut forte certa et grandis necessitas tenuerit occupatum. Nec solum vobis sufficiat quod in Ecclesia divinas lectiones auditis: sed etiam in domibus vestris aut ipsi legite, aut alios legentes requirite, et libenter audite. Recolite, fratres, sententiam Domini nostri qua dicit, Si totum mundum lucretur homo, animae autem suae detrimentum patiatur; quam dabit commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 26)? Et illud ante omnia memoriter retinete, et jugiter expavescite quod scriptum est, Impedimenta mundi fecerunt eos miseros. Sic ergo te occupabis in domo tua, ut non negligas animam tuam. Ad extremum si non amplius, vel tantum labora pro anima tua, quantum pro carne tua laborare te consideras.

3. Opera bona sequitur dulcedo, mala amaritudo. Et ideo, fratres charissimi, nolite diligere mundum, neque ea quae in eo sunt; quia mundus transit et concupiscentia ejus (I Joan. II, 15, 17). Quid autem permanet in homine, nisi quod quisque aut legendo, aut orando, aut bona opera faciendo pro animae salute in thesauro conscientiae suae recondiderit? Infelix enim voluptas, infelicior cupiditas atque luxuria, per transitoriam dulcedinem praeparant sempiternam amaritudinem: abstinentia vero, vigiliae, orationes atque jejunium per brevissimas angustias perducunt ad paradisi delicias; quia non mentitur Veritas, quae in Evangelio dicit, Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 13, 14). Nec per latam viam diu gaudetur, nec per angustam et asperam longo tempore laboratur: quia et isti post brevem tristitiam accipiunt vitam aeternam, et illi post parvum gaudium patiuntur sine fine supplicium.

4. Quadragesima totius anni cibaria animae providenda. Damna reparanda. Et ideo, fratres charissimi, in istis quadraginta diebus, quasi totius anni cibaria animae nostrae jejunando, legendo, vel orando providere debemus. Nam licet per totum annum, Deo propitio, lectiones divinas frequenter et fideliter audiatis; in istis tamen diebus de pelago et fluctibus mundi hujus quasi ad portum Quadragesimae confugientes debemus requiescere, et lectiones divinas in exceptorio cordis nostri cum silentio et pace suscipere: ut Deo propitio pro amore vitae aeternae vacantes, quidquid in navicula animae nostrae per totum annum multis tempestatibus, id est, peccatorum fluctibus, aut fractum, aut dissolutum aliquid, aut corruptum, [PL39.2020] aut perditum est, omni sollicitudine in istis diebus reparare studeamus atque componere. Et quia nos necesse est, dum adhuc in isto corpusculo sumus, procellas et turbines saeculi istius sustinere, quotiescumque nos aut per tempestates durissimas avertere, aut per voluptates mollissimas decipere voluerit inimicus; semper nos, adjuvante Deo, contra se inveniat praeparatos.

5. Occupationes saeculi saltem temperandae. Mundus aut ridetur a nobis, aut ipse ridet nos. Unde iterum rogo, ut occupationes saeculi hujus in istis diebus sanctae Quadragesimae, si non potestis abscindere, studeatis vel ex parte aliqua temperare: ut praeciso damno et gloriosissimo fructu hoc saeculum fugientes, subtrahatis aliquas horas occupationi terrenae, in quibus Deo vacare possitis. Nam iste mundus, aut ridet nos, aut ridetur a nobis: aut acquiescimus et despicimur, aut contemnimus ut aeterna praemia consequamur. Ac sic aut contemnis et despicis mundum, aut acquiescis et premeris vel calcaris a mundo. Sed melius est ut calces mundum, et calcato eo gradum tibi facias, per quem in sublime conscendas. Haec enim, fratres charissimi, quae pro salute communi de vestra obedientia praesumentes suggerimus, si secundum vestram consuetudinem et libenter auditis, et fideliter implere contenditis; et Pascha cum gaudio celebrabitis, et ad vitam aeternam feliciter venietis. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXLI. In Quadragesima, II

1. Dies Quadragesimae vitam praesentem, dies Paschae futuram designant. Dominus et Salvator noster, qualiter ad eum post multas negligentias venire debeamus, fratres charissimi, per prophetam nos hortatur et admonet dicens, Venite, adoremus et procidamus ante Deum, et ploremus coram Domino qui fecit nos (Psal. XCIV, 6); et iterum, Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu et planctu (Joel II, 12). Dies enim sanctae Quadragesimae, fratres charissimi, si diligenter attendimus, vitam saeculi praesentis significant; sicut et dies Paschae aeternam beatitudinem praefigurant. Et quomodo in Quadragesima quasi tristitiam habemus, ut in Pascha ordine legitimo gaudeamus: sic et in hoc saeculo quamdiu vivimus, poenitentiam debemus agere, ut in futuro possimus peccatorum indulgentiam accipere, et ad aeternum gaudium pervenire. Sed ita debet unusquisque pro suis criminibus suspirare, lacrymas fundere, eleemosynas dare; ut Deo auxiliante, quamdiu vivit, semper crimina ipsa conetur effugere. Sicut enim sine minutis peccatis nullus unquam aut fuit aut esse poterit: ita sine capitalibus criminibus, donante et auxiliante Deo, omnimodis esse possumus et debemus.

2. Quadragesima, tempus messis ac vindemiae spiritualis. Quod carni cibus, id animae verbum Dei. Canava. Et ut haec obtinere possimus, si nos alio tempore impedimenta mundi detinent obligatos, vel in diebus sanctae Quadragesimae, in Domini lege, sicut scriptum est, die noctuque meditemur (Psal. I, 2): et ita cor nostrum divinae legis dulcedine repleamus, ut in nobis nullum locum virtutibus vacuum, quem obtinere possint vitia, relinquamus. Sicut enim tempore messium vel vindemiarum, unde caro nostra possit sustentari, colligitur; ita in diebus Quadragesimae, quasi in [PL39.2021] spirituali vindemiarum vel messium tempore, unde anima nostra in aeternum possit vivere, congregetur: quia sicut negligens quisque, si tempore vindemiarum vel messium nihil collegerit, per totum anni spatium fame torquebitur; ita qui in hoc tempore spirituale triticum et coeleste mustum jejunando, legendo, orando in horreis animae suae providere et congregare neglexerit, in aeternum durissimam sitim et crudelem inopiam sustinebit. Certissime scitote, fratres charissimi, quia qualis est caro quae post multos dies percipit cibum, talis est anima quae assidue non pascitur Dei verbo: et quomodo caro per famem et inopiam tenuis et sicca velut quoddam simulacrum efficitur; ita et anima, si verbi Dei cibo non pascitur, arida et inutilis et ad nullum opus bonum congrua invenitur. Considerate, fratres, si et horreum et canavam et cellarium annis singulis replemus, unde uno anno cibum habeat caro nostra; putas, quantum debemus recondere, unde in aeternum sustentetur anima nostra?

3. Occupationes commutentur. Tabulae ludus. Et ideo, fratres, vel istis paucis diebus recedant impedimenta mundi, quae secundum Scripturam multos negligentes miseros faciunt. Recedat carnalis laetitia, recedant venenis plena mundi istius blandimenta. Carnis gaudia minuantur, ut animae lucra spiritualia praeparentur; propter illud quod scriptum est, Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25); et illud, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Tempus quod nobis furiosus tabulae ludus solebat auferre, lectio divina incipiat occupare. Otiosis fabulis, et mordacibus jocis, et detractionibus venenatis colloquia de Scripturis sanctis succedant. Horarum spatiis, in quibus solebamus cum damno animae detineri, visitentur infirmi, requirantur in carcere constituti, peregrini suscipiantur, et discordes ad concordiam revocentur. Haec si facimus, fratres, inde nobis parare possumus medicamenta, unde nobis vulnera feceramus.

4. Prandia pauperibus eroganda. Coenae cibi nec suaves nec nimii. Caro ut ancilla, anima ut domina tractetur. Ante omnia in diebus jejuniorum quod solebamus prandere, pauperibus erogemus; ne forte aliquis sibi sumptuosas coenas, et exquisitis saporibus epulas studeat praeparare, et corpori suo magis commutasse, quam subtraxisse ciborum abundantiam videatur. Nihil prodest tota die longum duxisse jejunium, si postea ciborum suavitate vel nimietate anima obruatur. Illico mens repleta torpescit, et irrigata corporis nostri terra spinas libidinum germinabit. Sit ergo temperatus cibus, et nunquam nimium venter expletus; et plus semper de cibo cordis quam de cibo corporis cogitemus: quia intus in homine interiore facti sumus ad imaginem Dei; in carne autem de limo terrae formati sumus. Et videte, fratres, si justum est ut caro nostra de terra facta interdum bis in die capiat cibum; et anima in qua [PL39.2022] imago Dei est, vix post plures dies accipiat Dei verbum: cum tamen expediat nobis ut amplius Dei imaginem in nobis, quam nostram carnem honorare debeamus. Qui enim de sola carne cogitant, bestiis et pecoribus similes sunt: et qui ita agunt, jam in se Dei imaginem contriverunt. Caro ergo velut ancilla gubernetur; et anima tanquam domina legitima reficiatur. Nam et si aliter factum fuerit, si nos non agnoscimus ad imaginem Dei factos, et plus de carne quam de anima cogitemus, timeo ne nos Spiritus sanctus per prophetam arguat, dicens: Et homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13).

5. Lectiones divinae in ecclesia, domi, et refectionis tempore. Lectiones divinas et in ecclesia, sicut consuestis, libenter audite, et in domibus vestris relegite. Si aliquis ita fuerit occupatus, ut ante refectionem, Scripturae divinae non possit insistere, non eum pigeat in conviviolo suo aliquid de divinis Scripturis relegere: ut quomodo caro pascitur cibo, sic anima reficiatur Dei verbo; et totus homo, id est, et exterior et interior, de sancto et salubri convivio satiatus exsurgat. Nam si sola caro reficitur, et anima Dei verbo non pascitur; ancilla satiatur, et domina fame torquetur: et hoc quam sit injustum, Sanctitas vestra non potest ignorare. Et ideo, sicut jam dixi, lectiones divinas illo desiderio et legere et audire debetis, ut de ipsis in domibus vestris, et ubicumque fueritis, etiam loqui et alios docere possitis, et verbum Dei, velut munda animalia, cogitatione assidua ruminantes, utilem succum, id est, spiritualem sensum, et vobis sumere, et aliis, Deo auxiliante, propinare possitis: ut in vobis impleatur illud quod scriptum est, Et calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! implentes illud quod beatus Apostolus hortatur et admonet, dicens, Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia ad gloriam Dei facite (I Cor. X, 31). Si infirmitas non prohibet, quotidie jejunate, ad Vigilias alacri et ferventi devotione consurgite, propter illud quod scriptum est, De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus (Psal. LXII, 2); et iterum, Ad te orabo, Domine, mane, et exaudies vocem meam (Psal. V, 4); et iterum, Media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, Domine (Psal. CXVIII, 62). Ad quam rem etiam Dominus et Salvator noster in Evangelio hortatur et admonet, dicens: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41): quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto, etc.

SERMO CXLII. In Quadragesima, III

1. Jejunare non valens, largiores eleemosynas eroget. Rogo vos et admoneo, fratres charissimi, ut in isto legitimo ac sacratissimo Quadragesimae tempore, exceptis dominicis diebus, nullus prandere praesumat, nisi forte ille quem jejunare infirmitas non permittit: quia aliis diebus, jejunare, aut remedium, aut praemium est; in Quadragesima non jejunare peccatum est. Alio tempore qui jejunat, accipiet indulgentiam: in Quadragesima qui potest, et non jejunat, sentiet poenam. Et ipse tamen qui jejunare non praevalet, secretius sibi soli, aut si est alius infirmus, cum ipso sibi in domo sua praeparet [PL39.2023] quod accipiat; et illos qui sani sunt, et jejunare praevalent, ad prandium non invitet: quia si hoc fecerit, non solum Deus, sed etiam homines intelligere possunt illum non pro infirmitate non posse, sed pro gula jejunare non velle. Sufficiat illi quod ipse jejunare non praevalet: et magis cum gemitu et suspirio et animi dolore manducet, pro eo quod aliis jejunantibus, ille abstinere non potest. Quid opus est unicuique infirmo aliquem sanum rogare ad prandium, ut sibi etiam augeat de alterius gula peccatum? Pro eo tamen quod non potest jejunare, amplius debet erogare pauperibus: ut peccata quae non potest jejunando curare, possit eleemosynas dando redimere.

2. Eleemosyna jejunio melior. Bonum est jejunare, fratres; sed melius est eleemosynam dare. Si aliquis utrumque potest, duo sunt bona: si vero non potest, melius est eleemosynam dare. Si possibilitas non fuerit jejunandi, eleemosyna sufficit sibi sine jejunio; jejunium sine eleemosyna omnino non sufficit. Ergo si aliquis jejunare non potest, eleemosyna sine jejunio bonum est: si vero praevalet, jejunium cum eleemosyna duplex bonum est. Jejunium vero sine eleemosyna, nullum bonum est: nisi forte ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino quod tribuat. Illi ergo qui non habuerit unde tribuat, sufficit voluntas bona, secundum illud quod scriptum est, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).

3. Ab ea nemo facile excusatur. Sed quis erit qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus redditurum esse promiserit (Matth. X, 42)? Et quare frigidae dixit? Ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare; aut dicere, se vasculum ubi aquam calefaceret, non habere. Denique et per beatum prophetam, fratres charissimi, Dominus ita hortatur et admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit qui se valeat excusare. Sic enim ait: Hoc est jejunium quod elegi, dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum. Non dixit ut integrum daret; cum forte pauper ille alium non haberet: sed, Frange, inquit; hoc est dicere, Etiamsi tanta paupertas tibi est, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange, et pauperi tribue. Et egenum, inquit, ac sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 6, 7). Si aliquis ita pauper est, ut non habeat unde tribuat pauperi cibum, vel in uno angulo domus suae peregrino praeparet lectulum. Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres, vel quam excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes, vix aliquando dignamur excipere peregrinum; ignorantes, imo non credentes, quod in omnibus peregrinis Christus excipitur, sicut ipse dicit, Hospes fui, et suscepistis me; et, Quamdiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 40).

4. Christus in pauperibus recipiendus, ut nos ipse in patriam recipiat. Laboriosum et fastidiosum nobis est, in pauperibus recipere Christum in patria nostra: timeo ne nobis ille vicem reddat in coelo, et non nos recipiat in beatitudinem suam. Contemnimus illum in mundo: timeo ne nos ille iterum contemnat in coelo, secundum illud quod ipse dixit, Esurivi, et non dedistis mihi manducare; et, Hospes fui, et non suscepistis me; et, Quamdiu non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis. Et quid post haec sequitur, fratres? Avertat hoc Deus a nobis. Hoc enim postea addidit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid. 42-46). Haec ergo, fratres charissimi, non transitorie, nec solis corporis auribus audiamus; sed fideliter audientes, etiam ut alii teneant et impleant, verbo pariter et exemplo doceamus.

[PL39.2024] 5. Objurgantur qui divitias coacervant. Quid ergo post haec dixit Dominus per Prophetam? Si videris, inquit, nudum, operi eum. Ego in hac sententia neminem judico; unusquisque attendat conscientiam suam. Me tamen arguo et reprehendo, quod forte aliquoties evenit ut per negligentiam vestimenticula mea, quae debuerunt accipere pauperes, devorarentur a tineis: et timeo ne mihi ipsi panni in testimonium proferantur in die judicii; secundum illud quod Jacobus apostolus terribiliter increpat dicens, Agite nunc, inquit, divites, plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis super terram, et in deliciis enutristis corda vestra in die occisionis (Jacobi V, 1-5). Haec omnia, sicut dixi, fratres charissimi, quae per Apostolum comminatus est Christus, licet nos nimium terreant; non tamen de Dei misericordia desperandum est. Adhuc ego et mei similes negligentes cum Dei adjutorio possumus nos emandare, si volumus, si et eleemosynas, quas huc usque parcius fecimus, largius erogemus, et pro peccatis praeteritis cum dolore et gemitu, cum spe reparationis, Dei misericordiam deprecemur.

6. Jejunium non sit sine eleemosyna. Prandia pauperibus erogentur. Ergo, sicut supra suggessi, fratres charissimi, jejunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet; quia tale est jejunium sine eleemosyna, qualis sine oleo lucerna. Nam sicut lucerna, quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lucem habere non potest: ita jejunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitatis lumine animam non illustrat. Interim vel quod ad praesens agitur, fratres, sic jejunemus, ut prandia nostra pauperibus erogentur; ut quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in visceribus pauperum reponamus: quia manus pauperis gazophylacium est Christi, qui quod accipit, ne in terra pereat, in coelo reponit; quia quamvis cibus quem pauper accipit, consumatur, merces tamen boni operis in coelo reconditur. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus, et multiplicatis ferculis expendere studeamus ad coenam; si corpori nostro deliciae non subtrahuntur, sed etiam duplicantur: sicut modo corpori nihil minuitur, sic animae nihil augetur.

7. Castitas per totam Quadragesimam servanda. Haec, fratres, timens magis quam de vobis aliquid sinistrum credens, admoneo. Scio enim plures ex vobis, Deo propitio, et peregrinos assidue excipere, et pauperibus frequenter eleemosynam dare. Et ideo quod suggero, ad hoc proficiat, ut qui faciebat, amplius faciat; qui vero non faciebat, aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi et Deo placitam operationem in consuetudinem mittat. Et licet credam, quod, Deo inspirante, semper supervenientibus festivitatibus, castitatem ante plures dies, etiam cum propriis uxoribus custodiat Charitas vestra: tamen, licet ex superfluo, etiam quod vos facere credo, charitatis contemplatione commoneo, ut per totam Quadragesimam et usque ad finem Paschae castitatem, Deo auxiliante, servantes, in illa sacrosancta solemnitate Paschali, charitatis luce vestiti, eleemosynis splendidi, orationibus, vigiliis et jejuniis, velut quibusdam coelestibus et spiritualibus margaritis ornati, non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis pacifici, libera et secura conscientia, ad altare Domini accedentes, corpus et sanguinem ejus non ad judicium, sed ad remedium possitis accipere.

8. Bona voluntate implent pauperes praeceptum eleemosynae. [PL39.2025] Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas. Omnia enim complevit, qui quod potuit fecit: quia voluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Sed hoc ille implere poterit, qui omnem pauperem, quasi se ipsum considerare voluerit; ut sic pauperi tribuat, quomodo si ipse in tali necessitate esset, sibi fieri cuperet. Haec qui fecerit, et Novi et Veteris Testamenti praecepta complebit, implens illud evangelicum: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter; haec est enim Lex et Prophetae (Matth. VII, 12). Ad quam verae et perfectae charitatis legem pius vos Dominus sub sua protectione perducat; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXLIII. In Quadragesima, IV

1. Quadragesima sanctorum exemplis celebrata, Moysi, Eliae, et ipsius Christi. Omne vitae nostrae tempus, stadium quoddam debemus putare virtutum, et ad coeleste bravium tota virtute contendere. Sed hoc praecipue in Quadragesimae diebus implendum est, qui abstinentiae ac jejuniis dedicati, tantum nobis ad virtutem animi conferunt, quantum et de corpore voluptatem decerpunt. Est autem legitimus numerus iste jejunii, et qui his sanctis celebratur exemplis. Moyses Legem accepturus a Deo, quadraginta dies ac noctes absque cibo potuque transegit, et ad suscipiendam Domini voluntatem jejunus praeparatus est (Exod. XXXIV, 28). Elias post quadraginta dierum jejunia curru igneo de hoc mundo ad superna coelorum translatus est (III Reg. XIX, 8). Ipse quoque Dominus ac Salvator noster quadraginta diebus jejunans de diaboli tentationibus triumphavit, ut ad praedicationem Evangelii jam victor accederet (Matth. IV, 2). Merito ergo etiam nos hunc dierum numerum custodire debemus jejuniis, quem per talia exempla legimus consecratum.

2. Tunc virtus facilior. Celebremus ergo hos dies cum omni alacritate mentis et gaudio, et eos omnibus epulis, omnibus corporalibus deliciis praeferamus. In his enim praecipue diebus ad implendam Domini voluntatem animus accenditur, quando maxime per abstinentiam voluptas carnis exstinguitur. Tunc enim ad Dominum et ejus futura promissa tota mens purior facta festinat, cum nulla crapula, nulla cibi ac potus satietate crassatur. Unde et Salvator in Evangelio dixit: Attendite itaque vobis, ne graventur corda vestra in crapula et in ebrietate et in cogitationibus saecularibus; et superveniat in vos dies illa tanquam repentina: tanquam laqueus enim superveniet universo mundo, et nemo effugiet (Luc. XXI, 34 et 35). Sed et illa est in Quadragesimae diebus grandis utilitas, quod dum etiam a licitis abstinemus, magis ac magis admonemur illicita vitare. Qui enim abstinemus nos a carnibus, quibus aliis diebus uti licet; qui ergo ista vitamus, quae aliquando licent; imprimis peccata fugiamus, quae omnino nunquam licent.

3. Jejunium praecipuum, a vitiis. Itaque si volumus bene jejunare a cibis, ante omnia jejunemus et a vitiis. Quid enim prodest vacuare corpus ab escis, et animam replere peccatis? Quid enim prodest pallidum esse jejunio, si odio et invidia livescas? Quid enim prodest vinum non bibere, et iracundiae veneno inebriari? Quid prodest abstinere a carnibus ad edendum creatis, et malignis obtrectationibus fratrum membra lacerare? Quid prodest si abstineamus ab his quae aliquando licent, et faciamus illa quae nunquam licent? Deus enim illos honorat et diligit, qui illicita fugiunt. Sic ergo, ut dixi, jejunemus a cibis, ut multo magis jejunemus et a vitiis, ut sanctorum operum ubertate saturemur; ut et in futuro mereamur [PL39.2026] ipsorum operum retributione satiari, sicut in Evangelio legimus, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).

4. De parcimonia pauperes reficiantur. Illam enim compensationem magis eligere debemus, ut a cibis quibus nos abstinemus, eos pauperibus ac debilibus largiamur; secundum illud quod scriptum est, Beati qui contenti sunt esurire, ut alii reficiantur. Satis Deo acceptum est munus, quando indigens saturatur, quando nudus vestitur, quando ira non perficitur, et iracundiae tempus non reservatur, quando malum pro malo non redditur. Tunc grata sunt Deo nostra jejunia, si illi qui necessitate jejunant, reficiantur a nobis. Tunc illam Domini sententiam audire merebimur, Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Id. XXV, 40). O benignissimum Dominum ad edomandam hominum avaritiam, qui sibi dari dicit, quod vel minimo pauperi donatum fuerit! Vobis autem, fratres, praestet Domini misericordia, ut ei jejuniis et eleemosynis in bonis operibus serviatis, ut ad aeternam et veram vitam vos perducat ipse, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXLIV. In Quadragesima, V

1. Jejunii utilitas ostenditur exemplis Moysi et Adae. Adest nobis venerabile et medicinale Quadragesimae tempus, charissimi, per quod jejunantes peccatorum nostrorum vulnera curare debemus. Quantum sit ergo bonum jejunii, quantumque homini gratiae conferat, brevi sermone exemplis additis disseramus. Moyses primus quadraginta diebus ac noctibus cum jejunasset, Legem Domini accipere meruit, per quam populis imperaret. Impetraverunt unius hominis jejunia, quod totius populi saturitas desperaverat. Advertamus ergo quanta sit inter jejunium et saturitatem distantia, inter ventrem vacuum et pulmones epulis aestuantes. Moyses ergo quia jejunavit, Dominum vidit (Exod. XXIV, 18): populus, quia manducavit et bibit, idola fabricatus est. Sed quid de Moyse et Israelitica multitudine loquar? Princeps ille humani generis Adam, quamdiu jejunavit servans mandatum, in paradiso fuit: ubi vero comedit, ejectus est de paradiso (Gen. III). Et qui in paradiso Dei virgo fuerat, ejectus de paradiso cognovit uxorem. Semper enim juncta est saturitati lascivia. Vicina sibi sunt venter et genitalia, et pro membrorum ordine ordo vitiorum. Ejecit ergo nos de paradiso cibus; reducat esuries, reducat jejunium. Diximus ergo quid sanctus Moyses meruit jejunando: deinde et cunctos videamus.

2. Item Eliae. Sancto Eliae jejunanti etiam elementa famulata sunt. Hic denique tribus annis et sex mensibus coelum clausit (III Reg. XVII, 1; Jacobi V, 17): ad cujus vocem etiam supernum descendit incendium (IV Reg. I, 10). Et cum eum Jezabel regina vellet occidere, et fessus sub arbore frondosa jaceret in solitudine, angelus ad eum mittitur, et dicit ei: Sume paululum panis et aquae (III Reg. XIX, 5). Videte quanta sit Dei clementia erga jejunantes, charissimi. Non sufficiebat, quia angelum ad jejunantem Dominus miserat, qui eum, ut cibum sumeret, admoneret: sed etiam praecipit ut longius fugiat persequentem. Ait ergo, Sume paululum panis et aquae. Quadraginta enim dierum jejunio perrecturus erat per desertum usque ad montem Sina. Numquid ei Dominus qui coelum et terram fecerat, cujus omnis est creatura, non potuit [PL39.2027] in eremo per angelum prandium mittere, sicut Danieli in lacum leonum per Habacuc misit (Dan. XIV, 33)? Sed sciebat Deus prophetam suum tentantem diabolum aliter superare non posse, nisi jejuniis eruditus insidiantis inimici tentamenta repelleret.

3. Item Danielis, Joannis Baptistae, et ex ipso Evangelio. Distantia inter jejunum et saturum. Daniel quoque ille futurorum guarus, et adventus Domini conscius, et eversionis Jerusalem manifestissimus praedicator, ideo Vir desideriorum appellatus est, quia panem desiderii non comedit, et potum concupiscentiae non bibit, quia magis Christum quam epulas desiderabat. Joannes quoque praecursor Domini locustis in eremo et agresti melle nutritur, non animalium carnibus, non volucrum suavitatibus. Poterat utique juxta Jordanem positus piscium sibi exhibere delicias: sed poenitentiam praedicaturus, doctrinam rigoris et jejunii exemplo suo magis debuit docere quam voce. In Evangelio quoque cum quidam daemone plenus Domino fuisset oblatus, quem Apostoli curare nequiverant; interrogantes audiunt a Domino, istius modi genus non posse ejici nisi orationibus et jejuniis (Matth. XVII, 20). Videte ergo, charissimi, quanta sit jejuniorum virtus, ut id facere jejunia valeant, quod Apostoli nequiverant. Omitto caetera: sed unusquisque consideret quanta sit inter jejunium et saturitatem distantia, inter ventrem vacuum et refertum, inter rubentem faciem et ora pallentia, inter os jejunum et labia crapula dissoluta, inter oppressum epulis sensum, et inediae tenuitate vigilantem.

4. A quibus abstinendum et quare. Jejunia non sint sola. Non dico hebdomadas, non duplicata, non multiplicata jejunia; sed vel singulos dies absque ciborum luxuria transigamus. Cessent lavacra, vina vel carnes: non quod creaturam Dei judicemus esse damnandam; sed qui toto anno nobis viximus, saltem vel paucos dies vivamus et Domino. Sed jejunia nostra ut plena sint et sufferta, misericordiae pinguedine saginentur; demus esurientibus prandium nostrum. Nec putes, jejunia sola sufficere ad sananda vulnera peccatorum, nisi medicamento eleemosynae recreentur. Jejunium ergo tuum te castiget, sed laetificet alterum: et ita fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri latitudinem praestent Sic jejuna, ut in alio manducante prandisse te gaudeas. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nam manducante paupere de bonis tuis, prandet Christus qui se in paupere esurire testatur.

SERMO CXLV. In Quadragesima, VI

1. Quadragesimae diuturnitas non fastidienda. Hos sanctae Quadragesimae dies, fratres charissimi, debemus omni veneratione suscipere, nec longiorem numerum hujus temporis fastidire: quia quanto plures dies sunt jejunii, tanto major est causa remedii; quanto prolixior abstinentiae cursus, tanto redemptio copiosior est salutis; quanto austerior cura vulnerum, tanto medicina est salubrior peccatorum. Deus enim qui est nostrarum medicus animarum, congruum tempus instituit, quod et justis satis sit ad orandum, et peccatoribus sufficiat ad rogandum: illis requiem postulantibus, his veniam deprecantibus. Congruum enim tempus est Quadragesimae, nec breve est ad exorandum, nec longum est ad promerendum. Quadraginta enim dierum jejuniis quaevis iniquitas peccatoris exorari potest, et quantavis severitas judicis mitigari. Illi longum et fastidiosum forte sit tempus, qui nec orat de culpa, nec sperat de venia. Desperatio enim nec confiteri de scelere, nec indulgentiam novit sperare de judice. Sanctus igitur et salutaris Quadragesimae [PL39.2028] cursus est, quo judex adducitur ad misericordiam, peccator ad poenitentiam, justus ad requiem. His enim diebus solito amplius et divinitas miseretur, et delinquentia deprecatur, et justitia promeretur. Patent enim omnia, et coeli ad indulgendum, et peccator ad confitendum, et lingua ad postulandum.

2. Quadragenarius numerus mysticus. Diluvium effectus misericordiae. Salutaris, inquam, et mysticus est quadragenarius numerus. Nam primum cum mundi faciem iniquitas hominum possideret, tot dierum curriculo Deus effusis de coelo imbribus universam terram diluvio superfudit (Gen. VII, 4). Vides ergo jam illo tempore mysterium in figura dispositum. Nam sicut tunc quadraginta diebus pluit ad purgandum mundum; ita et nunc quadraginta diebus miseretur ad hominem purificandum. Quanquam et illius temporis diluvium misericordia dicenda est, quo iniquitas oppressa est, et justitia conservata. Pro misericordia enim factum est, ut et justi evaderent, et iniqui amplius non peccarent. Pro misericordia plane videmus illud fuisse diluvium, quo, veluti baptismo quodam, totius mundi facies est innovata: scilicet ut qui perditorum hominum scelere sordebat ad crimina, beati Noe habitatione floreret ad gratiam; et qui iniquitatis erat prostibulum tunc, modo fieret domicilium sanctitatis.

3. Diluvium nostri similitudo Baptismi, necnon Quadragesimalis jejunii. Diluvium, inquam, illud hujus nostri fuit similitudo Baptismatis. Hoc enim tunc gestum est, quod nunc agitur: hoc est, ut exuberantibus aquarum fontibus periclitarentur vitia, justitia sola regnaret, mergerentur in profundum peccata, sanctitas vicina coelo portaretur. Tunc enim, sicut dixi, hoc agebatur, quod nunc agitur in Ecclesia Christi. Nam sicut Noe arca submersis omnibus vitiis peccatorum adulta ferebatur; ita Baptismatis fonte coelo vicina portatur Ecclesia, et deletis omnium superstitionibus idolorum, fides regnat in terris, quae de Salvatoris arca procedit. Sanctum ergo et sacratum Quadragesimae tempus est, quod statim ab initio coepit inter justos injustosque discernere, bonos a malis quodam judicio separare. Quod quidem similiter fieri etiam in hac nostra Quadragesimae observatione perspicimus. Nam per hoc quadraginta dies separantur mali a bonis; hoc est, luxuriosus a casto, a jejuno intemperans, a christiano gentilis: separatur, inquam, malus a bono; hoc est, peccator a justo, diabolus a sancto, haereticus a fideli. Relictis enim his omnibus ad similitudinem diluvii tanquam in naufragio saeculi, sola ad instar arcae illius in altum cum suis virtutibus elevatur Ecclesia.

4. Ecclesia, arca tricamerata. Vox Noe praedicantis excidium mundi. Nam et nos, etsi peccatores, ad imitationem sancti Noe annuntiamus vobis mundi futurum esse excidium; et illos tantummodo dicimus periculum evasuros, quos triplex arca intra se gremio religionis incluserit. Triplex enim arca est Ecclesia; quia Trinitatis continet sacramentum. Nam cum dicit Scriptura bicameratam et tricameratam eam fuisse, utique demonstrat triplici divinitatis illam gratia esse distinctam (Id. VI, 16, sec. LXX). Annuntiamus igitur sicut Noe, mundi futurum esse naufragium, et ad hanc domum confugere omnes homines admonemus. Et sicut Noe filios suos in arca recepit; ita et nos filios nostros optamus in ista arca suscipere. Quisquis enim in hac domo vult habitare nobiscum, noster est filius. Sed dicit aliquis, sancti Noe praedicationis vocem in Scripturis minime esse descriptam. [PL39.2029] Audi igitur. Noe etsi tacebat voce, opere loquebatur; silebat lingua, fabricatione clamabat. Nam utique cum operaretur opus novum, et nulli aliquando compertum, admonebat cunctos, novis periculis nova tabernacula praeparari. Loquebatur ergo opere, et dicebat illud evangelicum Domini dictum, Si mihi non creditis, operibus credite (Joan. X, 38); et credendo, periculum evadere poteritis: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CXLVI. In Quadragesima, VI

1. Jejunium inutile ab iniquitate non recedentibus. Superiore Dominica diximus, hoc esse fidei nostrae opus primum, ut horum quadraginta dierum curriculo devotissime jejunemus, et istam esse causam salutis nostrae, si hoc tempore abstinentiae operam commodemus. Atque ideo, fratres dilectissimi, inspicere debemus quae sit hujus forma jejunii; ut respiciamus quanta sit ejus utilitas. Est enim interdum inutile et inane jejunium, quod licet ventrem et omnia viscera succo saturitatis exhauriat, non tamen acceptum est Deo; quia mentem et intimos sensus minime a vinculo iniquitatis evacuat. Quid enim prodest jejunare visceribus, et luxuriare venatibus; abstinere a cibis, et errare peccatis; castigare corpus inedia, mentem exercere nequitia; vinum forte non bibere, et ebrium cogitatione malignitatis incedere? Nisi quod facilior est causa saturi sive temulenti, quam iniqui pariter et jejuni. Ille enim peccare aliquando desinit, qui ebrius aliquando obdormit: hic autem errare non cessat, qui exercitatus malo, et jejuniis semper invigilat. Inutile et inane est tale jejunium, quod inedia membra debilitat, et animam a perditione non liberat. De quo jejunio dicit sanctus propheta ex persona Domini: Utquid mihi jejunatis? Non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LVIII, 5).

2. Piis etiam exercitiis non vacantibus, sed venationi. An putatis illum jejunare, fratres, qui primo diluculo ad ecclesiam non vigilat, non beatorum martyrum loca sancta perquirit; sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, saltus silvasque perlustrat: servulos, inquam, secum pertrahit, fortasse magis ad ecclesiam venire cupientes; et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de perditione servorum? Tota igitur die venatibus immoratur, nunc clamorem immoderatum efferens, nunc silentium latenter indicens; laetus si aliquid repererit, iratus si id quod non habebat, amiserit: et tanto studio gerit, quasi ideo indictum jejunium fuerit, ut venetur. In his ergo luxuriis, fratres, dicite quis cultus sit Dei, quae mentis possit esse devotio; qui propterea jejunat, non ut Deo aut orationibus vacet, sed ut tota die otiosus et liber proprias exerceat voluptates? Quamvis igitur qui hujusmodi es, frater, vespere ad domum redeas, quamvis declinante jam sole manduces; potes videri tardius refecisse, non tamen Domino jejunasse. Nec enim potes videri voluntatem tuam exercens, fecisse Domini voluntatem. Haec enim voluntas est Domini, ut jejunemus a cibis pariter et peccatis. Abstinentiam indicamus corpori, ut a vitiis magis [PL39.2030] animam abstinere possimus. Frenum enim quoddam est luxuriantis animae corpus exhaustum. Quisquis enim jejunat et peccat, lucrum escarum fecisse videtur, non salutis: et parcendo copiis replesse cellarium, non mentem saginasse virtutibus.

3. Dominorum in servos nequitia. Servus neri frater, canibus tamen posthabitus. Nonnulli autem divinorum immemores praeceptorum, ita circa servos suos et subditos sibi potestatem dominationis exercent, ut in his diebus non dubitent flagris eos caedere, poenis afficere, compedibus praepedire; et si forte cum ad reficiendum venitur, tardius minister adfuerit, statim eum verberibus laniare, et prius se satiare servuli sanguine, quam convivii voluptate. Horum tale jejunium est, quasi ideo jejunatum est, non ut divinitatis misericordiam provocaret, sed ut clamorem familiae ingemiscentis effunderet. Quisquis autem Dei misericordiam promereri cupit, ipse debet prior esse misericors. Scriptum est enim, Qua mensura mensi fueritis, eadem mensura remetietur vobis (Luc. VI, 38). Et quod magis dolendum est, christianus dominus christiano in his diebus servo non parcit, minime respiciens quod etsi servus est conditione, gratia tamen frater est. Etenim similiter Christum induit, iisdem participat sacramentis, eodem quo et tu, utitur Deo Patre; cur te non utatur ut fratre? Sunt enim plerique, qui de venationibus redeuntes, magis canum quam servorum gerunt curam, qui faciunt eos juxta se vel accumbere vel dormire, quotidianum illis cibum sua praesentia ministrantes, qui utrum servi eorum fame moriantur, ignorant: et, quod est gravius, si diligenter his praeparatum non fuerit, pro cane servus afficitur. Vides etiam in nonnullorum domibus nitidos et crassos canes discurrere; homines autem titubantes et pallentes incedere. Isti ergo miserebuntur pauperibus aliquando, qui minime servis suis miserentur?

4. Jejunium Deo acceptum. Scire igitur debemus, fratres, acceptum esse Deo jejunium, non solum ut abstinentia corpora castigemus, sed etiam humilitate animas induamus. Simus ad servulos mites, blandi ad extraneos, ad egenos misericordes, pacifici ad omnes. Surgentes primo diluculo ad ecclesiam festinemus, referamus Deo gratias, peccatis veniam postulemus, rogantes praeteritis delictis indulgentiam, futuris cautelam. Tota die sit nobis assidua vel oratio, vel lectio. Qui litteras nescit, sanctum magistrum perquirens, ejus confabulatione pascatur. Nulli actus saeculi, actus divinitatis impediant: non ludus tabulae mentem avocet, non voluptas canum sensus abducat, non negotii compendium animum aviditate pervertat. Quidquid enim aliud praeter mandatum Dei feceris, quamvis abstineas, non jejunas. Hoc est enim jejunium salutare, ut sicut abstinetur corpus ab epulis, ita et anima refrenetur a vitiis.

5. Prandia pauperibus eroganda. Jejunium sine eleemosyna, negotiationis genus. Illud etiam, fratres, ad perfectionem jejunii tacendum non est, ut qui abstinemus, et minime prandemus, hoc tempore prandia nostra pauperibus erogemus. Haec enim est vera justitia, si te esuriente, de tuo cibo alius saturetur: et tu pro delictis tuis Dominum roges, et ille pro te satiatus exoret. Utrumque tibi proficiet, et tua fames, et saturitas mendicorum. Caeterum qui sic abstinet, ut nihil pauperibus de suis epulis largiatur, videtur quaestum sibi fecisse suum jejunium, et negotiationem exercuisse parcendo. Ad hoc enim abstinuit, non ut placeret Deo, sed ne amplius erogaret; et ideo bona est eleemosyna cum jejunio. Quasi enim quoddam negotiationis genus est, ut tam parce vivat, ut abstinentia sua monachos clericosque praecedat. Nisi hoc interest, quod illi hoc quaestus causa faciunt, nos salutis: illi pecuniae compendio animas suas macerant; nos propter animarum lucrum nostra corpora castigamus.

SERMO CXLVII. In Quadragesima, VIII

1. Quadragesima a Christo consecrata, de necessitate servanda. Si bene retinet, fratres, vestra Dilectio, hoc superiore Dominica praedicavimus, quod sanctam Quadragesimam abstinendo ipse Dominus consecraverit, et tot dierum noctiumque curriculo cibum omnino non capiens, unum ac solidum jejunii corpus effecerit: quod in totum non observare, sacrilegium est; ex parte autem violare, peccatum est. Hoc enim fecit causa salutis nostrae, ut rem utilem non solum doceret verbis, sed etiam exemplis instrueret: ut iisdem vestigiis quibus ad fidem currimus, ad abstinentiam graderemur. Sed videamus quae causa exstiterit, ut jejunia sibi Salvator indiceret, et ipse primus bonus humani generis medicus jejunaret. Bonus enim medicus poculum quod aegro daturus est, ipse prius gustat, ut peritiam artis suae ante in se ipse demonstret: ut experimentum aeger accipiens, securus sit de poculo, securior de salute. Deinde quo loco hoc ipsum tempus jejunii procurarit. Dicit enim evangelista abstinuisse Dominum quadraginta diebus et noctibus in deserto (Matth. IV, 2).

2. Institutionis illius ratio. Castitatis prodiga saturitas. Adae primi et secundi comparatio. Arbitror itaque causam hanc esse jejunii, ut quia primus Adam in paradiso constitutus, per intemperantiam gulae, gloriam immortalitatis amiserat (Gen. III, 17), eamdem immortalitatem secundus Adam Christus per abstinentiam repararet. Et quia contra mandatum Dei gustans de interdicta arbore peccatum mortis inciderat; nunc secundum mandatum Domini jejunans vitae justitiam mereretur. Hoc enim agit Salvator, ut eisdem vestigiis, quibus admissa fuerant delicta, purgentur: hoc est, ut quia homo manducando deliquerat, corrigat abstinendo; vel, quia epulando mulierem cognoverat, nunc eamdem jejunando despiciat. Adam enim Evam nonnisi intemperantia provocante cognovit. Quamdiu autem mansit in illis intemerata parcitas, mansit et impolluta virginitas: et quamdiu jejunaverunt ab interdictis epulis, tamdiu et a pudendis jejunavere peccatis. Fames enim amica virginitatis est, inimica lasciviae: saturitas vero castitatem prodigit, nutrit illecebram. Igitur, sicut dixi, hoc agit Dominus, ut iis praejudiciis, quibus homo obnoxius peccatis fuerat, liberetur. Propterea namque per omnia secundum similitudinem Adae nasci voluit, ut secundum similitudinem Adae omnia hominis peccata dissolveret. Adam enim de terra virgine natus est; et Christus de Maria virgine procreatus. Illius maternum solum necdum rastris scissum fuerat; istius maternum secretum nunquam concupiscentia violatum. Adam Dei manibus plasmatur e limo; Christus Dei Spiritu formatur in utero. Uterque ergo oritur Deo Patre, uterque virgine utitur matre, uterque, sicut evangelista dicit, filius Dei est: sed Adam creatura est Dei, Christus vero substantia (Luc. III, 38, et I, 32).

3. Cur Christus in deserto jejunavit. Mulieris praesentia quam periculosa. Hoc ergo agit Dominus sicut Adam secundus: ut quod prior homo manducando perdiderat, hoc alter jejunando recipiat, ac legem in paradiso abstinentiae datam in deserto custodiat. Sciebat enim [PL39.2032] praeceptum Dei non unius loci legem esse, sed mundi. Non enim interest divinitatis mandatum utrum domi an in agro custodias; cum ubique sit qui praecepit. In deserto itaque Salvator implet mandatum Dei, ut ibi Adam servaret errantem, ubi fuerat de paradisi possessione projectus. Adam enim expulsus de paradiso, inculta mundi deserta sustinuit. In deserto ergo primum homini salus refunditur, ubi desunt epulae, ubi desunt deliciae, ubi, quod est omnium malorum causa, deest et mulier. Potuerat enim Adam inter illas paradisi delicias inconcussus stare, si Eva ibidem cum diabolicis insidiis non fuisset. Conveniens ergo est desertum saluti, ubi non est Eva quae persuadet, non est mulier quae blanditur. Videte rem miram: in paradiso cum Adam diabolus decertat, in deserto cum Christo diabolus dimicat; ubique insidiatur homini, ubique congreditur: sed ubi mulierem invenit, vincit; ubi mulierem non invenit, victus abscedit.

4. Desertum quoddam corpus jejunum et castum. Formam igitur dedit nobis Deus in hoc facto, ut jejuniorum tempore tanquam desertum habitantes, abstineamus epulis, voluptate, muliere; nec conjungatur nobis Eva, ne nos a casta observatione, illecebrosa persuasione subvertat. In deserto enim quodam modo videtur habitare, qui Quadragesimae tempore jejunus et castus est. Desertum plane quoddam ipsum corpus est christiani, cum non repletur cibis, non poculis irrigatur, sed arentis inediae squalore negligitur. Desertum, inquam, est corpus nostrum, cum abstinentia marcescit caro, siti pallor obducitur, et contemptu rerum totius hominis species inculta sordescit. Tunc Christus Dominus habitat desertum pectoris nostri, cum terram nostram fame squalidam ac siti aridam esse reperit; secundum quod ait propheta David: Sicut in terra deserta et invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi (Psal. LXII, 3). Aliter enim sicut in sancto ei apparere non possumus, nisi terra corporis nostri fuerit deserta mundanis deliciis, invia diabolicis concupiscentiis, et inaquosa libidinosis illecebris. Tunc habitans Salvator hoc desertum corporis nostri, omnes ibi diaboli factiones exsuperat, et secretum ac securum a cogitationibus saeculi esse suum fecit habitaculum: ut deinceps nos intra nosmetipsos velut in solitudine constituti, nonnisi coelum respiciamus et terram; hoc est, non cogitemus alium, nisi coelestis regni Dominum, et terrenae resurrectionis auctorem.

SERMO CXLVIII. In Quadragesima, IX

1. Renovationi suae jugiter incumbendum. Indivisa Dei et hominis operatio. Cur Deus dat praecepta. Apostolica, dilectissimi, doctrina nos admonet, ut deponentes veterem hominem cum actibus suis, de die in diem sancta conversatione renovemur (Ephes. IV, 22, 23). Si enim templum Dei sumus, et mentium nostrarum Spiritus sanctus habitator est, dicente Apostolo, Vos enim estis templum Dei vivi (I Cor. III, 16); multa nobis vigilantia laborandum est, ut cordis nostri receptaculum tanto hospite non sit indignum. Et sicut in domibus manufactis laudabili diligentia providendum est, ut si quid aut infusione imbrium, aut turbine procellarum, vel ipsa fuerit antiquitate corruptum, cita in integrum cura restituat: ita jugi oportet sollicitudine praecaveri, ne quid in nostris animis incompositum, ne quid inveniatur immundum. Quamvis enim aedificium nostrum sine ope sui non subsistat artificis, nec fabrica nostra possit esse incolumis, nisi ei protectio praefuerit conditoris: tamen quia rationabiles lapides sumus, et viva [PL39.2033] materies, sic nos auctoris nostri exstruit manus, ut cum opifice suo etiam is qui reparatur, operetur. Gratiae igitur Dei obedientia se humana non subtrahat, nec ab illo bono, sine quo non potest bona esse, deficiat; ac si quid sibi impossibile aut arduum in mandatorum effectibus experitur, non in se remaneat, sed ad adjuvantem recurrat: qui ideo praeceptum dat, ut excitet desiderium, et praestet auxilium, dicente propheta, Jacta cogitationem tuam in Domino, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). An forte quisquam tam insolenter superbit, et ita se illaesum, ita immaculatum esse praesumit, ut nullius jam renovationis indigeat? Fallitur prorsus ista persuasio, et nimia vanitate veterascit, qui inter tentationes istius vitae ab omni se vulnere credit immunem.

2. Vita haec plena periculis. Justorum pericula: obtrectantium linguae, scandalum ex iniquorum prosperitate. Stellarum potestas nulla. Plena sunt omnia periculis, plena omnia laqueis; incitant cupiditates, insidiantur illecebrae; blandiuntur lucra, damna deterrent: amarae sunt obloquentium linguae, nec semper veracia sunt ora laudantium. Inde saevit odium, hinc decipit mendax officium; ut facilius sit vitare discordem, quam declinare fallacem. In ipsis autem virtutibus obtinendis tam dubius modus et tam incerta discretio est, ut si quisquam inter bonorum malorumque confinia subtilissimi discriminis potuerit servare mensuras, difficile sit ut bene sibi consciam probitatem obtrectantium lingua non mordeat, et iniquorum evadat opprobria, cui est amica justitia. Jam cum ad ipsas rerum temporalium varietates cogitatio humana convertitur, quantae se opponunt caligines, quanti pravarum opinionum oboriuntur errores; ut de objectu contrariorum sumatur materia querelarum! Nam licet omnium fidelium corda non dubitent, nullis mundi hujus partibus nullisque temporibus providentiam abesse divinam, nec de stellarum potestate, quae nulla est, saecularium negotiorum pendere proventus, sed aequissimo et clementissimo summi regis arbitrio cuncta disponi; quoniam sicut scriptum est, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): tamen cum quaedam non secundum desideria nostra procedunt, et sub humani errore judicii superior est plerumque iniqui causa quam justi, vicinum nimis atque contiguum est ut etiam magnos animos ista concutiant, et in aliquod illicitae causationis murmur impellant: siquidem istis varietatibus etiam excellentissimus propheta David usque ad periculum se turbatum profitetur et dicit, Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 1, 2). Unde quia paucorum est tam solida fortitudo, ut nulla iniquitatum perturbatione quatiantur, et multos fidelium non adversa tantum, sed etiam secunda corrumpant; sanandis vulneribus, quibus humana infirmitas sauciatur, diligens est adhibenda curatio. Ideo enim de periculis quibus mundus hic plenus est, quaedam breviter percurri; ut dicente Scriptura, Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? omnes sibi intelligant delictorum indulgentiam et reparationis necessariam esse medicinam.

3. Poenitentia omnibus necessaria. Deus omniscius. Quando autem, dilectissimi, opportunius ad remedia divina decurrimus, quam cum ipsa nobis sacramenta redemptionis nostrae temporum lege referuntur? Quae ut dignius celebremus, saluberrime nos quadraginta dierum jejunio praeparemus. Non enim hi tantum qui per mortis Christi resurrectionisque mysterium in novam vitam Baptismo sunt regenerandi, sed etiam omnes populi renatorum utiliter sibi et necessarie praesidium hujus sanctificationis assumunt: illi, ut quae nondum habent accipiant; isti, ut accepta custodiant: dicente Apostolo, Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Nemo tanta est firmitate suffultus, ut de stabilitate sua debeat esse securus. Utamur igitur, dilectissimi, saluberrimi temporis venerabilibus institutis, et sollicitiore [PL39.2034] cura cordis nostri specula tergamus. Quantumlibet enim caste et sobrie mortalis haec vita ducatur, quodam tamen pulvere terrenae conversationis aspergitur: et nitor mentium ad Dei imaginem conditarum non ita a fumo totius vanitatis alienus est, ut nulla possit sorde fuscari, et non semper indigeat expoliri. Quod si etiam cautissimis animis necessarium est, quanto illis amplius est expetendum, qui tota forte anni spatia aut securius aut negligentius transegerunt? Quos charitate debita commonemus, ut non ideo sibimet blandiantur, quia nobis conscientiae singulorum patere non possunt: cum oculos Dei simul universa cernentis non abdita locorum, non parietum septa secludant; nec solum ei acta et cogitata, verum et agenda et cogitanda sint cognita. Ista ergo scientia summi judicis, iste est tremendus aspectus, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent; silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Nemo patientiam bonitatis Dei de peccatorum suorum impunitate contemnat: nec ideo illum aestimet non offensum, quia necdum est expertus iratum. Non sunt longae mortalis vitae induciae, nec diuturna est licentia insipientium voluptatum in aeternarum dolorem transitura poenarum, si dum justitiae sententia suspenditur, poenitentiae medicina non quaeritur.

4. Quam periculose orat cupidus ultionis. Praesto est misericordia misericordi. Confugiamus ergo ad praesentem ubique misericordiam Dei, et ut sanctum Pascha Domini digna observantia celebretur, cunctorum fidelium corda sanctificentur. Mitescat saevitia, mansuescat iracundia: remittant sibi omnes culpas invicem suas, nec exactor sit vindictae qui petitor est veniae. Dicentes enim, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); durissimis nos vinculis alligamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde, si orationis hujus sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est; nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo delictis, abolitionem suorum obtineat peccatorum. Dicente namque Domino, Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester qui in coelis est (Matth. VI, 14; Luc. VI, 37): non longe est ab unoquoque quod poscit; cum de benignitate supplicis sententia pendeat judicantis. Qui humanarum precum misericors et justus auditor, aequitati suae de nostra lenitate praescribit, ut non haberet in eos jus severitatis, quos non invenisset cupidos ultionis. Clementes autem et mites animos etiam largitas decet. Nihil enim dignius est, quam ut homo sui auctoris sit imitator, et secundum modum propriae facultatis divini sit operis exsecutor. Nam cum aluntur esurientes, vestiuntur nudi, foventur infirmi, nonne auxilium Domini manus explet ministri, et benignitas servi munus est Domini? Qui cum ad effectus misericordiae suae adjutore non egeat, ita suam omnipotentiam temperavit, ut laboribus hominum per homines subveniret, et merito Deo gratiae referrentur de pietatis officiis, cujus opera videntur in famulis. Propter quod ipse Dominus discipulis ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16), per Christum Dominum nostrum. Amen.

SERMO CXLIX. In Coena Domini. De eo quod scriptum est in Evangelio Joannis, cap. XIII, 4-8, Surgit a coena, et ponit vestimenta sua, etc

1. Lotio pedum peregrinis exemplo Domini exhibenda. [PL39.2035] Hodie, fratres charissimi, audituri sumus evangelistam dicentem, Quia cum surrexisset a coena Dominus, posuit vestimenta sua, et praecinxit se linteo, et coepit lavare pedes discipulorum suorum. Quid nos, dilectissimi, hoc loco dicturi sumus? Quam excusationem praetendere poterimus, qui dedignamur impendere peregrinis, quod ille dignatus est impendere servis suis? Sed sunt forte aliqui viri potentes et nobiles, sunt aliquae delicatae matronae, quae dedignantur se inclinare usque ad vestigia sanctorum in hoc mundo peregrinantium: hospitum pedes non solum ipsi non dignantur abluere, sed nec suorum quidem cuiquam, ut pro se faciant, imperare. Erubescunt forsitan nobiles delicatis manibus viri, vel mulieres christianae in hoc mundo sanctorum contrectare vestigia; quia hoc natalium praerogativa non patitur. Mala nobilitas, quae per superbiam apud Deum reddit ignobilem. Erubescunt ergo nobiles et potentes sanctis et peregrinis abluere pedes in hoc saeculo: sed si se non correxerint, plus habent erubescere et dolere, cum ab illorum consortio separati fuerint in futuro. Tunc sine ullo poenitentiae remedio affligentur, cum illos quos despexerant, propter humilitatem viderint accipere regnum, se propter superbiam meruisse supplicium. Timeamus ergo, fratres, illud quod beatus apostolus Petrus timuit, quando audivit Dominum dicentem, Si non lavero te, non habebis partem mecum: ne forte et nos, si sanctorum pedes dedignamur abluere, partem cum illis non mereamur habere. Inclinemus nos potius ad sanctorum vel peregrinorum vestigia: quia cum hoc sancta humilitate complemus, illorum quidem pedes manibus nostris tangimus, sed animarum nostrarum sordes et maculas per fidem et humilitatem abluimus, et non solum minuta, sed etiam capitalia peccata purgamus.

2. Mysteria in die Coenae instituta. Gaudete ergo, dilectissimi, et exsultate in Domino, qui nobis in hoc die salutiferae consolationis mysteria consecravit. Unde autem commendavit Dominus corpus et sanguinem suum? unde, nisi de humilitate sua? Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum. Ecce qualis est cibus sempiternus. Sed manducant Angeli, manducant supernae virtutes, manducant coelestes spiritus, manducant et saginantur; et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum ascendere? Quia ergo ad illum panem homo non poterat ascendere, dignatus est panis ipse descendere ad hominem: et hoc cum ineffabili pietate factum est; quia oportebat ut mensa illa Angelorum lactesceret, et ad parvulos perveniret. Sic ergo fecit Sapientia Dei, sic nos per carnis assumptionem pavit pane coelesti: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Vide ergo humilitatem, quia panem Angelorum manducavit homo: id est, Verbum illud, unde pascuntur Angeli, sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo.

3. Nihil nisi de adjutorio Dei praesumendum. Praesumptio Petri. Et ideo, fratres charissimi, quia nos Dominus noster patientiam docuit, poena liberavit, morte redemit, speremus semper in Domino, et nihil sine ejus voluntate et adjutorio praesumamus. Nostis enim quid temere beatus Petrus promiserit Christo: Et si omnes, inquit, scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Dominus qui noverat fragilitatem humanam, et sciebat non esse in promissione, sed in [PL39.2036] consummatione virtutem: Amen, inquit, dico tibi, quod in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Dicit ei beatus Petrus, Etiamsi me mori oportuerit tecum, non te negabo. Videte, fratres, responsionem discipuli, et intelligite dilectionis esse quod dixit. Sed quia per solum sui amoris studium, non addito etiam adjutorio Domini, voluit esse promissum, stare non potuit per hominem, quod sub divinitate pendebat. Fuit quidem in voluntate, sed non fuit in virtute: sicut ipse Dominus dicit, Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 33-35, 41); et iterum, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Usque ad mortem promisit, et in timore negavit. Habuerat confessionem mirabilem, si habuisset in consummatione virtutem.

4. Conscientia a peccatis expurganda. Unde, dilectissimi fratres, rogo et admoneo vos, ut unusquisque recurrat ad testem idoneum, id est, conscientiam suam: et si ibi aliqua vulnera invenerit peccatorum, confugiat ad remedium lacrymarum; poeniteat se fecisse quod fecit, incipiat vigilantissimo corde praeterita curare, praesentia vitare, futura prospicere, et Deo auxiliante, repellere: quia quamdiu quis in hoc saeculo vivere possit ignorat; nec licet evadere, nisi poenitentia praecurrente. Illud ante omnia, dilectissimi fratres, quod specialiter pertinet ad fideles, pia fide et tota animi devotione cogitate, accessuros vos ad altare Domini Dei nostri. Inspicite universa latibula cordis vestri; ne forte sint ibi aliqua peccata, quae necdum curata sint eleemosynis atque jejuniis: et timete illud Apostoli, Qui manducaverit corpus Domini et biberit sanguinem ejus indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo, et sic de corpore illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI, 27, 28). Nullus ex vobis contra ullum hominem odium reservet in corde suo; ut securi possitis dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Castitatem autem ante omnia custodite, gulam refrenate, ebrietatem fugite, pauperibus secundum quod vires suppetunt, eleemosynas date.

5. Perseverandum in piis operibus. Et hoc ante omnia rogo, fratres charissimi, ut gaudium quod nobis huc usque de vestra devotione fecistis, in die crastina, id est, in Passione Domini compleatis. Non enim qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 13). Et ideo sic agere debetis, ne per unius diei negligentiam perdatis quod per totam Quadragesimam acquisistis. Sic est enim tota Quadragesima abstinere, orare vel psallere, et in passione Domini, id est, in Parasceve de ecclesia se subtrahere; quomodo si quis cum grandi labore studeat terram colere, et messem non mereatur accipere. Et ideo rogo vos, ut nullus de ecclesia se subtrahat, nisi forte quem aut corporis infirmitas, aut grandis et publica necessitas tenuerit occupatum. Ipse enim in Paschali solemnitate legitimum gaudium poterit celebrare; qui in Passione Domini se noluerit de ecclesiae conventu subtrahere. Qui me in hac suggestione libenter audierit, confido quod illi Deus et in hoc saeculo et in futuro gloriosa praemia repensabit. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CL. De Passione Domini, I

1. Judas Jesum non videbat, etsi mutatus non erat. Omnes, inquit Dominus Jesus, scandalum patiemini in hac nocte. Discipuli terrentur tali auditu, et Judam non terret tanti sceleris cogitatus. Consulite, Apostoli, Dominum; interrogate, discipuli, Magistrum. Qui mecum, inquit, mittit manum in paropside, ipse traditurus est me. O induratam frontem! Talia de se audit, et adhuc delectatur accumbere; videt publicari [PL39.2037] suam conscientiam, et adhuc manum porrigit ad buccellam. Numquid ego sum, Rabbi? O Juda, cui dicis, Numquid ego sum, Rabbi? jam dic, Ego sum. Non est oblivio nescientis, sed pietas miserantis. Tu, Juda, quem possedit cupiditas, omnia in te novit divinitas: sed vae tibi in quo semel periit humanitas. Omnes, inquit, scandalum patiemini in hac nocte. Et Petrus: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego tamen non scandalizabor. Coeperunt altercari medicus et aegrotus: ille sine aegritudine se esse putabat, ille futuram accessionem videbat. Cui Dominus ait: Paululum sequestremur, donec rei exitum comprobemus. Et Judas: Quem osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Matth. XXVI, 31, 23, 25, 33, 48). O signum sacrilegum, o placitum fugiendum, ubi ab osculo incipitur bellum, et per pacis indicium pacis rumpitur sacramentum! Venerunt ad hortum, qui jam antea perdiderant paradisum, quaerentes Dominum Jesum Christum: egrediuntur quaerentes, qui ante praevenerant venientes. Stat Jesus, et dicunt, Jesum quaerimus. Aspicit eos ipse Salvator, quos praecedebat Judas tenebrosus ducator. Ducatum praebebat, et Magistrum non videbat, non quia Jesus mutabilis erat; erat quod erat. Lucem in tenebris quaerebant; sed lucem tenebrae non comprehenderunt. Sed audiamus vocem lucis, qui dicit tenebris venientibus cum laternis, Quem quaeritis? Illi dixerunt, Jesum. Respondit Jesus, Ego sum: audita voce abierunt prostrati in faciem caecitatis (Joan. XVIII, 4, 5, 7, 6). Sed quia lucet lux in tenebris (Id. I, 5), excitat elisos a mortuis. Iterum dicit eis, Quem quaeritis? Jesum, inquiunt. Et ait illis, Ego sum. O insensati Judaei! Interrogastis, et cecidistis; levati estis, et ingrati estis. Qua vos concutiemini comminatione vel terrore, qui ad solam cecidistis simplicem vocem? Dic Israel, Venisti tenere me; quia ego defendi te a persequentibus te? Utinam teneres me, et non perderes te. In aquis parietes construxi, faculam columnae micantis erexi, Aegyptios caecitate percussi, tota nocte pro te pugnavi: factum est mane, et transisti incolumis mare. Male me quaeritis; ideo cecidistis. Ecce qualiter cadunt, qui male Dominum quaerunt.

2. Petri lapsus. Ejusdem fletus. Tenetur interea Dominus ad sacerdotum principem perducendus: et cum discipuli laberentur, Petrus promissor egregius coepit ambulare longius, pervenit ad principis domum. Et quia Petrum frigus urgebat, calefaciendus sollicitus assistebat. Ecce ille qui nihil infirmitatis se putabat habere, paulatim coepit ad verba medici pervenire. Negat territus Christum, qui se promiserat animam pro eo positurum. Prostravit eum anicula decrepita, quasi gravis febricula. Pressit eum lethargicus somnus, et cepit eum praeco impiger matutinus. Audit gallum cantantem, et vidit se discipulus Dominum offendisse. Sub ancilla coepit pondere vergi atque demergi: non erat qui adjuvaret, nisi de interioribus praetorii Petrum Dominus respexisset. Cum nox media declinatum subito teneret incursum, gallus cantavit, et nocte naufragus respiravit. Contum invenit fidei liberalem, quousque impelleret navem, ut in medio scopulorum portum quaereret lacrymarum. Vidit navim cordis sui sine mercibus nudam: flere coepit amare; quia Dominum suum coepit amare. Jesus pelago navigatorem terrebat, Petrus de gubernatore securitatem sperabat. Domine, inquit Petrus, ubi me dimisisti? Lumen tuum video, te adhuc non video. Lavasti pedes meos, tersisti linteo tuo; lumine tuo aperi oculos meos: quando possum videre te, nisi respexeris me? Ita permansit in amaritudine lacrymarum, quousque Dominus de portis erumperet inferorum. Petrus lacrymas fudit confessionis, et Judas osculum porrigit falsitatis.

3. Orate, inquit discipulis, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Inquieta nox in fugam compulit piscatores. Pastor tenetur, et Petrus turbatur. Ipse pastor tristis erat, anima ejus turbatur, divinitas inconcussa laetatur. [PL39.2038] Orat semel, orat et iterum, tertioque precatur. Tanquam aquila tegebat nidum suum velamento pennarum; et sollicitus cum oraverat, ad pullos revertebatur, propter quos tristitiam patiebatur. Obtulerunt Judaei triginta argenteos. Ille tali pretio debet comparari, cui non potest aliquid aestimari. Bene, Synagoga, triginta stateres argenti pensasti, dum Dei Filium suspendisti. Abiit ergo Judas, et laqueo se suspendit. Vide, Juda, sententiam divinae majestatis, quae te puniri noluit manibus alienis. Pendes in laqueo, et argentum jacet in templo. Nullus gratulatur de tali commercio; quia sacrilegum pronuntiat pretium. Non licet mitti in corbonam, quoniam pretium sanguinis est. Ecce Judaeorum improbitas condemnat admissum, et non condemnat sacrilegium. Si tollere non licet pretium, cur implere festinas homicidium? Aut pretium innocentis sanguinis in corbonam non licebat mittere, ipsum innocentem licebat occidere? Emerunt, inquit, agrum in sepulturam peregrinorum. Invenit tandem mens caeca remedium. Ad requiem peregrinorum Salvatoris deputant pretium. Licet non agnoscant, impletur tamen mysterii sacramentum.

4. Apparent signa in morte Jesu. Interrogavit Pilatus Jesum. Tu es rex Judaeorum? Et Jesus, Tu dixisti. Qui ait vulgo, Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum? Vulgus clamat, Crucifigatur! O inordinata nequitia judicantis! Pronuntiat innocentem; et eligendi tribuit facultatem. Multa enim sum passa pro justo isto hac nocte, ejus mulier mandat. In nativitate mundi uxor ducit virum ad mortem; in passione Christi uxor provocat ad salutem: illic serpentis subtilitas praecipitat; hic terror angelicus revocat: ut inde inciperet venia, unde videntur prorupisse peccata. Aqua manus lavat, dicens, Innocens sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII). Illuminatur per aquae mysterium judicis sensus, et Christum pronuntiat justum, ut populum faceret reum. Magnum tibi delicti vindicas principatum. Ecce judex Salvatoris se amore excusat; et traditor se cum Judaeis propria voce condemnat. Omnia sunt elementa permota, coelum non est quietum, cum caput Dominicum colaphis verberatur. Non curia coelestis coelo contenta permansit, quia in commotione fuerunt. Coeli luminaria conturbantur, et de stationibus suis stellae sulphureae cadunt in lapsum. Ligni cuspide rumpitur Golgotha, resonant mallei securesque caedentes, scinduntur montis sacrati petrae: ille solus Petrus qui fuerat super petram, tanquam in mollem tenuemque arenam solvebatur ex petra. Latro veniam petiit, deitate largiente percepit. Ille sui meminisse rogavit; Salvator in paradiso secum venisse promisit.

SERMO CLI. De Passione Domini, II

1. Christus cur tristis. Suscepit Dominus tristitiam nostram, ut nobis largiretur laetitiam suam. Et vestigiis nostris descendit usque ad mortis aerumnam, ut nos suis vestigiis revocaret ad vitam. Percutiam, inquit, pastorem, et dispergentur oves gregis (Matth. XXVI, 31). Tristis erat, quia nos parvulos relinquebat. Anima tristis erat non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. Proditorem osculo libenter suscepit; non quia Deus Dei Filius mortem timebat, sed quia nec malos pro se perire volebat. Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 48)? Fungebaris disciplina virtutis, et discipulus factus es consilii iniquitatis? Officio sanguinem fundis? pro pignore amoris vulnus infligis? pacis argumento mortem immittis? servus Dominum tradis, discipulus magistrum prodis? [PL39.2039] Utiliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6). Signo dato, ab his qui cum fustibus venerant, detinetur. Injicit manus turba, nectuntur vincula, deridetur justitia, et traditur ab injustitia.

2. Petrus quare percutit aurem. Quare friget. Quem negat. Percussit ergo Petrus aurem pueri principis. Quare Petrus? Quia ipse accepit regni coelorum claves, et solvendi ligandique ipse adeptus est potestatem. Abscissa est pueri auricula male audientis, aure interiore Christum male intelligentis, qui non est passus Christum prophetam aestimari, sed Dei Filium docuit fideli confessione signari. Limus suum agnoscit operatorem, et caro suam sequitur operatricem. Jubere potuit: operari maluit, qui e limo terrae corporis membra formavit, qui hostes suos non passus est vulnerari. Illi justo mortem inferebant; persecutorum vulnera iste sanabat. Petrus sequebatur a longe: neque enim negare potuisset, si Christo Domino adhaesisset. Ter me, inquit, negabis. In domo principis sacerdotum ignis ardebat, ubi Petrus occultus sedebat. Frigus erat, ubi Christus non erat. Petrus ab ancilla proditus negat. Mallem Petrum Dominum negasse, quam Judam Dominum vendidisse. Interrogatus Petrus: Et tu, inquit, ex illis es qui cum Galilaeo erant. Non enim erat qui in principio erat. Hominem negavit, hominum consortium refutavit: non enim hominis erat apostolus, qui fuerat Christi discipulus.

3. Petri fletus. Ager figuli. Ergo flevit amare (Luc. XXII, 50, 54, 34, 56, 62): maluit ipse suum accusare peccatum, ut justificaretur fatendo, quam gravaretur negando. Lacrymas lego, satisfactionem non lego. Petrus negavit in nocte; sed confitetur in die. Habebat lacrymas Petrus, quas pio fundebat affectu: non habebat proditor fletus, quibus culpam ablueret; ut dum reus suo judicio damnatur, spontaneum facinus expietur. Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum. Et Judaei: Quid ad nos? tu videris (Matth. XXVII, 4). Pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem. Dum pretium sanguinis a Judaeorum gazophylacio separatur, et ager figuli Christi pecunia comparatur, locus humandis peregrinorum reliquiis: prophetiae testimonium adimpletur, et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur (Zach. XI, 12). Ergo pretio sanguinis emitur mundus: venit enim ut salvetur mundus. Non enim cognovit mundus eum, qui fuerat in mundo mundus.

4. Christus in cruce vermis et scarabaeus. Accusatur, et tacet. Bene tacet, qui defensione non eget: ambiant defendi, qui timent vinci. Non ut reus excusat se tacendo, sed despicit falsidicos non refellendo. Manus quidem Pilatus lavit, sed facta non lavit. Uxor verberatur in nocte, admonet virum in die. Veritas fatigatur, et a servo Dominus judicatur. Coronam de spinis annexam compungentes, caput ejus coronant, et illudentes adorant. Ut rex salutatur, ut victor coronatur: et quasi Deus et Dominus adoratur. Pulchre crucem ascendit, judicio victor assistit. Talis ergo ascendit, qui saeculum vincere parat. Posuerunt titulum scriptum, Hic est Jesus, rex Judaeorum. Vermis in cruce, scarabaeus in cruce. Bonus vermis, qui haesit in ligno; bonus scarabaeus, qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Ne statuas illis hoc peccatum. Illis [PL39.2040] utique petebat veniam, a quibus accipiebat injuriam Hodie, inquit, mecum eris in paradiso. Nec mirum, si converso culpam ignoscebat, qui insultantibus veniam relaxabat. Potaverunt eum aceto (Matth. XXVII, 48). Bene ad consummanda omnia corruptio sinceritatis hauritur. Itaque acetum bibitur, vinum cum felle non bibitur. Sinceritati non debuit amaritudo misceri; quia pro nobis Dominum sine peccato docuit crucifigi. Pater, inquit, in manus tuas commendo Spiritum meum (Luc. XXIII, 38, 34, 43, 46). Bene tradidit, qui non amisit. Spiritus Patri commendatur, ut peccatorum vincula resolvantur. Sol occidit sacrilegis, ut spectaculum obumbraret funestis: finduntur petrae, et Judaeorum corda durantur. Elementa fugiunt, terra concutitur; judex arguit, miles custodit, monumenta reserantur, et Judaeorum perfidia denudatur.

5. Cur Joseph occulte petit corpus Jesu. [Discipuli vigilant, et fletibus oculos moestos somnus invidus captat. Judaei, quid curiosi estis, ubi caro crucifixa remansit? In flammis cum tribus pueris apparuit, qui postea parvulus dignatus est nasci.] Stabant tamen mulieres haec videntes (Ibid., 49), stabat et mater Domini suo filio testimonium perhibente (Joan. XIX, 25). Joseph et Nicodemus Christum sepeliunt (Ibid., 39). Unus justus, alter in quo dolus non erat. Nam si Apostoli sepelirent, dicerent non sepultum, quem Judaei nuntiaverunt raptum. Nicodemus nocte venit propter metum Judaeorum. Simplicitas enim quaeritur, non ambitio desideratur. Quomodo justus latebras periculi timeret, qui corpus non timuit sepelire? Ideo occulte postulavit, ut corpus celaret, non ut periculum praecaveret. Mulieres longe stabant, quae diligenter locum servabant. Sexus nutat, devotio calet. Et cum discipuli fatigarentur, solae tamen ab angelo ne timeant admonentur. Noli me, inquit, tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Nondum tibi ascendi, quae viventem cum mortuis quaeris. Quare primum mulieri? Per mulierem mors antea est nuntiata, per mulierem vita hominibus reparatur. Mulier, quid ploras (Id. XX, 17, 15)? Mulier Christum videbat, sed hortulanum putabat. Deus est qui adoratur, homo est qui tenebatur. Non renuit tangi a femina; quia non omnes possunt Christum tangere resurgentem, quem tetigerant in corpore commorantem.

SERMO CLII. De Passione Domini III; et de Susanna

1. Cur Christus accusatus silet. Forsitan mirum videtur vobis, fratres, cur Dominus apud praesidem Pilatum a principibus sacerdotum accusetur, nec aliquem jam eorum responsione convincat; cum utique ingratam accusationem nonnisi repellere solet subsecuta defensio. Mirum, inquam, sit, fratres, quod arguatur Salvator, et taceat. Taciturnitas enim pro consensu habetur; videtur namque confirmare quod objicitur, cum non vult respondere quod quaeritur. Accusationem ergo suam Dominus tacendo non firmat, sed despicit non repellendo. Bene enim tacet, qui defensione non indiget. Ambiat defendi, qui metuit superari. Festinet loqui, qui timet vinci. Christus autem cum condemnatur, exsuperat; cum judicatur, vincit, sicut ait Propheta, Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Quid ergo [PL39.2041] opus erat ei loqui ante judicium, cui ipsum judicium erat plena victoria? Vincit ergo, cum judicatur Christus; quia sic innocens approbatur: unde ait Pilatus, Innocens ego sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII, 24). Melior est igitur causa quae non defenditur, et probatur: plenior justitia, quae non verbis astruitur, sed veritate fulcitur. Taceat lingua necesse est, ubi ipsa veritas sibi adest: taceat lingua in bono negotio, quae in malas causas obtinere consuevit. Nolo sic defendi justitiam, sicut solet iniquitas excusari. Quod vincit Christus, non orationis est, sed virtutis. Scivit enim Salvator, qui est sapientia, quomodo tacendo vinceret, quomodo non respondendo superaret: atque ideo causam suam maluit comprobare, quam dicere. Quae enim res illum compelleret ad loquendum, cum silentio satis sufficeret ad vincendum? Fortasse metus eum cogeret, ne salutem perderet, nisi quod ipsa erat tota causa victoriae. Suam enim salutem perdidit, ut salutem omnium lucraretur. In se vinci maluit, ut victor esset in cunctis.

2. Susanna castitate defensa. Judicem virginem meretur. Sed quid de Deo Christo loquar? Susanna mulier inimicos suos tacuit et vicit. Non enim apud Danielem judicem verborum se ratione defendit, non patrocinii sermone tutata est: sed in sancta femina tacente lingua, pro ea castitas loquebatur. Castitas enim Susannae adfuit in judicio, quae eam defendit in paradiso: ibi enim pudori ejus consuluit, hic saluti; ibi, ne macularetur pudicitia; hic, ne innocentia damnaretur. Castitas enim Susannae et presbyteros impudicos convicit in paradiso, et in judicio falsos accusatores obtinuit; bisque victrix reos facit testimonii, quos reos fecerat adulterii: atque tandem judicem meretur castitas Danielem puerum juniorem, necdum pubescentis aetatis. Multum igitur de Deo pudicitia consequitur, cum judicem virginem promeretur. Secura enim est de victoria castitas, cui est judicatura virginitas. Pudicitiae autem causas nisi vir pudicus audire non debuit. Talem enim arbitrum meretur castimonia, apud quem non periclitetur verecundia.

3. Danielis et Pilati idem judicium. Pilati iniquitas. Cognito igitur Daniel Susannae negotio, cum eam falsis accusationibus vellet plebs imperita damnare, ait idem: Mundus ego sum a sanguine hujus (Dan. XIII, 46). Quo dicto, peccantis populi revocavit errorem. Hac ergo voce circa Susannam Daniel utitur, qua circa Dominum usus est Pilatus. Ait enim Pilatus, Mundus ego sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII, 24). Eadem igitur sententia absolvitur pudicitia, qua est et absoluta justitia. Sed Daniel melius quam Pilatus: ille enim pudicum sanguinem nec condemnat, et liberat; hic autem justi sanguinem confitetur, et tradit. Quid enim profuit testimonium perhibuisse innocentiae, et velut reum addixisse nequitiae; nisi quod gravius peccatum est unum eumdemque et pronuntiare justum, et tradere criminosis? Ipse enim iniquitatis suae testis est, qui ore absolvit, et corde condemnat. Laverit licet manus suas Pilatus; tamen sua facta non diluit: quamvis abstergere se putaverit justi sanguinem de suis membris; eodem tamen sanguine mens ejus tenetur infecta. Ipse enim occidit Christum, qui eum tradidit occidendum. Judex enim bonus et constans, ne sanguinem innocentis addiceret, nec invidiae cedere debuit, nec timori. Daniel ergo melius quam Pilatus. Ille peccantis populi revocavit errorem; hic autem furentis Synagogae sacrilegium confirmavit.

SERMO CLIII. De Passione Domini, IV

1. Mundus totus redemptus. Admonet nos, fratres charissimi, ad solemnitatem Dominicae passionis ipse, in quo eam nec muta elementa tacuerunt. Celebret eam lux fidei linguis hominum, quam conclamaverunt etiam silentia tenebrarum. Hodie Dominus noster in statera crucis pretium nostrae salutis appendit, et una morte universum mundum, sicut omnium conditor, ita omnium reparator absolvit. Indubitanter enim credamus, quod totum mundum redemit, qui plus dedit quam totus mundus valeret. Meritum enim redemptae mercedis dignitas insignis pretii supergressa est. Inter redemptum et redimentem dispensatio fuit, compensatio non fuit. Qui ergo non habebat peccata propria, digne delevit aliena: solus hic pia victima pro omnibus cecidit, ut omnes levaret. Et quia debitum solus non habuit, recte fenus misericordiae pro debitoribus erogavit. Perpende inter haec qui talem pro nobis dedit pecuniam, qualem a nobis sit exacturus usuram. In hac itaque die fides propheticae annuntiationis impleta est, ita dicentis: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti a foeditate sputorum (Isai. L, 6). Suscepit mala nostra, ut tribueret bona sua.

2. Homo quam Deo charus, quantum valeat, quantum debeat. Mysterium chlamydis coccineae, coronae spineae, sitis in cruce, veli scissi, et monumentorum apertorum. Hinc intelligamus, quantum hominem diligere dignatus sit ante culpam, quem sic diligit post ruinam. Agnosce, homo, quantum valeas, et quantum debeas; et dum tantam redemptionis tuae perspicis dignitatem, ipse tibi indicito peccandi pudorem. Ecce pro impio pietas flagellatur, pro stulto sapientia illuditur, pro mendace veritas necatur, damnatur justitia pro iniquo, misericordia afficitur pro crudeli, pro misero repletur sinceritas aceto, inebriatur felle dulcedo, addicitur innocentia pro reo, moritur vita pro mortuo. Expavit scelus hominum natura rerum, et quem creatura rebellis non agnoscit, eum mundi Dominum tremens terra testatur, et coeli regem sol fugiens confitetur. Chlamyde coccinea induitur; quia sanguine martyrum suorum Ecclesiae corpus ornatur. Corona spinea capiti ejus imponitur; quia punctio peccatorum nostrorum, quorum remissione Redemptoris gloria struitur, aridis tribulis comparatur. Studeamus nunc e diverso, ut membrorum vita capitis sit corona. Quod vero sitire se in cruce positus dicit, fidem incredulae gentis concupiscit: sed e contra acetum malitiae porrigunt; quia vinum sapientiae, quod a Deo acceperant, peccando corruperant. Velum templi scinditur; quia Synagoga honore nudatur: observatio antiqua dissolvitur; Ecclesiae unitas praemonstratur. Monumenta aperiuntur, quia mortis jura jure superantur. Laxata sede tartarea a Domino rerum profundae noctis claustra reserantur, et quem homines non recipiunt, inferi Deum esse cognoscunt.

3. Mysterium Judae venditi Christi pretium refundentis. [PL39.2043] Quod autem triginta argenteos Judas venditor profanus refudit; indicabat nihil sibi Christi pretium profuturum, sed salutis beneficium scelere suo aliis conferendum. Videamus quid hoc refuso pretio emptum esse eloquia divina testantur. Emerunt, inquit, ex eo agrum figuli in sepulturam peregrinorum (Matth. XXVII, 7). Figulus Christus est: ager Christi Ecclesia, acquisitio peregrinorum populus Gentium. Superest, charissimi, ut agri hujus quotidiani atque perpetui studeamus esse cultores: seminemus in eo frugem bonae conscientiae, ut cum tempus messis, id est, consummationis, et dies reddendae rationis advenerit, cum securitate et exsultatione bonorum operum manipulos reportemus, et post contritionem jejuniorum praesentis Quadragesimae, laudabilium actuum candore vestiti, et indumento castitatis ornati, ad festa futura procedamus, et Pascha illud aeternum piorum inserti conciliis celebremus; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2012-2043 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22