CAPUT PRIMUM

1. Omnes volunt esse beati Pauper spiritu quis. Solemnitate sanctae virginis, quae testimonium dixit de Christo, et testimoniummeruit a Christo, palam occisae, occulte coronatae, admonemur Charitati vestrae de illa exhortatione loqui, quam modo Dominus ex Evangelio proferebat, dicens multas causas beatae vitae, quam nemo [PL38.365] est qui non velit. Nemo quippe inveniri potest, qui beatus esse nolit. Sed o si homines quomodo desiderant mercedem, sic opus mercedis non recusarent! Quis non alacriter currat, cum ei dicitur, Beatus eris? Libenter audiat et cum dicitur, Si hoc feceris. Non recusetur certamen, si diligitur praemium; et accendatur animus ad alacritatem operis commendatione mercedis. Quod volumus, quod desideramus, quod petimus, post erit: quod autem jubemur ut faciamus, propter illud quod post erit, modo sit. Ecce incipe divina dicta recolere, et ipsa evangelica praecepta vel munera. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Postea erit tuum regnum coelorum, modo esto pauper spiritu. Vis ut postea regnum coelorum tuum sit? Vide modo tu ipse cujus sis. Esto pauper spiritu. Quaeris a me fortasse quid sit esse pauperem spiritu. Omnis inflatus non est pauper spiritu: ergo humilis pauper est spiritu. Altum est regnum coelorum: sed, Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11).

CAPUT II

2. Mitis quis. Attende quod sequitur: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Jam vis possidere terram: vide ne possidearis a terra. Possidebis mitis, possideberis immitis. Nec cum audis praemium propositum, ut possideas terram, extendas avaritiae sinum, qua vis possidere modo terram, excluso etiam utcumque vicino tuo: non te ista fallat opinio. Tunc vere possidebis terram, quando inhaeseris ei qui fecit coelum et terram. Hoc enim est esse mitem, non resistere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi placeat, non tu tibi; in eo quod mala juste pateris, ipse tibi non displiceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placebis ei, displicens tibi; displicebis autem ei, placens tibi.

CAPUT III

3. Lugentes. Attende tertium: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. In luctu opus est, in consolatione merces est. Nam qui lugent carnaliter, quas consolationes habent? Molestas, metuendas. Ibi consolatur lugens, ubi timet rursus ne lugeat. Verbi gratia, contristat filius elatus, laetificat natus: illum extulit, hunc suscepit; in illo tristitia, in isto timor: in nullo ergo consolatio. Ergo illa erit vera consolatio, qua dabitur quod non amittatur; ut illi se postea gaudeant consolari, qui modo se lugent peregrinari.

CAPUT IV

4. Esurientes. Accedat quartum et opus et munus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Saturari vis. Unde? Si caro saturitatem concupiscit, digesta saturitate, famem iterum patieris. Et qui biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum (Joan. IV, 13). Medicamentum quod ad vulnus ponitur, si sanaverit, jam non dolet: quod autem ponitur contra famem, hoc est, esca, ita ponitur ut ad modicum relevet. Transacta enim saturitate, redit fames. Accedit quidem quotidie remedium saturitatis, sed non est sanatum vulnus infirmitatis. Esuriamus ergo sitiamusque justitiam, ut ipsa justitia [PL38.366] saturemur, quam nunc esurimus et sitimus. Inde enim saturabimur, quod esurimus et sitimus. Interior homo noster esuriat et sitiat: habet enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). Habes panem esurientis, desidera et potum sitientis: Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10).

CAPUT V

5. Misericordes. Attende quod sequitur: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus. Fac, et fiet: fac cum altero, ut fiat tecum. Quia abundas et eges: abundas temporalibus, eges aeternis. Mendicum hominem audis, mendicus ipse Dei es. Petitur a te, et petis. Quod egeris cum petitore tuo, hoc aget Deus cum suo. Et plenus et inanis es: imple inanem de plenitudine tua, ut de Dei plenitudine impleatur inanitas tua.

CAPUT VI

6. Mundicordes. Attende quod sequitur: Beati mundicordes, hoc est, qui mundi corde sunt; quoniam ipsi Deum videbunt. Hic est finis amoris nostri; finis quo perficiamur, non quo consumamur. Finitur cibus, finitur vestis: cibus, quia consumitur edendo; vestis, quia perficitur texendo. Et illud finitur, et illud: sed finis iste pertinet ad consumptionem, ille ad perfectionem. Quidquid agimus, quidquid bene agimus, quidquid nitimur quidquid laudabiliter aestuamus, quidquid inculpabiliter desideramus, ad Dei visionem cum venerit, plus non requiremus. Quid enim quaerat, cui adest Deus? aut quid sufficiat ei, cui non sufficit Deus? Videre Deum volumus, videre Deum quaerimus, videre Deum inardescimus. Quis non? Sed vide quid dictum est: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Hoc para, unde videas. Ut enim secundum carnem loquar, quid desideras ortum solis cum oculis lippis? Sani sint oculi, et erit lux illa gaudium: non sint oculi sani, erit lux illa tormentum. Non enim corde non mundo videre permitteris, quod non videtur nisi corde mundo. Repelleris, aufereris, non videbis. Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Quoties beatos jam numeravit? quas beatitudinis causas, quae opera, quae munera, quae merita, quae praemia? Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites: ipsi haereditate possidebunt terram. Beati lugentes: ipsi consolabuntur. Beati esurientes et sitientes justitiam: ipsi saturabuntur. Beati misericordes: ipsi misericordiam consequentur. Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Ventum est ad mundicordes, ibi visio Dei promissa est. Non sine causa, nisi quia ibi sunt oculi, unde videtur Deus. De his oculis Paulus apostolus loquens ait: Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18). Modo ergo oculi isti pro sua infirmitate illuminantur fide: postea pro sua firmitate illuminabuntur specie. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6 et 7). Quamdiu autem in hac fide sumus, quid de nobis dicitur? Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).

7. Dei facies et manus et pedes quid. Non hic corporea [PL38.367] facies cogitetur. Nam si accensus desiderio videndi Deum, faciem tuam praeparaveris corporalem ad videndum; talem faciem desiderabis et Dei. Si autem jam saltem spiritualiter de Deo sapis, ut Deum non cogites esse corporeum (unde diutius heri egimus, si tamen aliquid peregimus); si in corde vestro, tanquam in templo Dei, formae humanae fregimus simulacrum; si jam vobis bene venit in mentem, et viscera vestra interiora possedit, ubi detestatur Apostolus eos qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei et similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. I, 22, 23).

CAPUT VII

Si jam tale malum detestamini, si adversamini, si Creatori mundatis templum suum, si vultis ut veniat et mansionem apud vos faciat: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Videte cui dicatis, si tamen dicitis, si vere dicitis: Tibi dixit cor meum, Quaeram faciem tuam. Dicat et cor tuum, et adde, Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Bene enim requiris, quia corde requiris. Dicitur Dei vultus, dicitur Dei brachium, dicitur Dei manus, dicuntur Dei pedes, dicitur Dei sedes, dicitur scabellum pedum ejus: sed noli membra humana cogitare. Si vis esse templum veritatis, frange idolum falsitatis. Manus Dei, potentia Dei. Facies Dei, notitia Dei. Pedes Dei, praesentia Dei. Sedes Dei, si vis, tu es. An forte negare audebis Deum esse Christum? Non, inquis. Concedis et hoc, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24)? Concedo, inquis. Audi: Anima justi sedes est sapientiae (Sap. I). Ubi enim sedem habet Deus, nisi ubi habitat? Ubi autem habitat, nisi in templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Vide ergo quomodo excipias Deum. Spiritus est Deus; in spiritu et veritate oportet adorare Deum (Joan. IV, 24). Jam in cor tuum, si placet, intret arca testamenti, et ruat Dagon (I Reg. V, 3). Audi ergo nunc, et disce Deum desiderare, disce unde Deum videre possis praeparare. Beati, inquit, Mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt.

CAPUT VIII

Quid praeparas oculos corporis? Si sic videbitur, in loco erit quod videbitur. Non est in loco qui ubique totus est. Munda unde videatur.

8. Praemia operibus congrua in sententiis beatitudinum. Audi, et intellige, si ipso juvante potero explicare: adjuvet nos ad intelligendum omnia supradicta opera et munera, quemadmodum congruentibus apposita sint. Ubi enim dictum est de praemio, quod non congrueret operi, quod non consonaret? Quia humiles quasi a regno videntur alieni: Beati, inquit, pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum. Quia mites homines facile excluduntur de terra sua: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Jam caetera aperta sunt, clara, sua sponte cognoscuntur: disputatore non egent, commemoratore opus habent. Beati qui lugent. Quis lugens [PL38.368] non consolationem desiderat? Ipsi, inquit, consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quis esuriens et sitiens non satietatem requirit? Et ipsi, inquit, saturabuntur. Beati misericordes. Quis misericors, nisi qui optat ex ipso opere reddi sibi a Deo vicem, ut circa se fiat, quod circa pauperem facit? Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus Quomodo per ipsa singula singulis propria apposita sunt, et nihil adhibitum est in praemio, quod non congrueret praecepto? praeceptum est enim ut sis pauper spiritu: praemium est ut habeas regnum coelorum. Praeceptum est ut sis mitis: praemium est ut possideas terram. Praeceptum est ut sis lugens: praemium, ut consoleris. Praeceptum est ut esurias et sitias justitiam: praemium, ut satureris. Praeceptum est ut sis misericors: praemium, ut misericordiam consequaris. Sic praeceptum est ut mundes cor: praemium, ut videas Deum.

CAPUT IX

9. Visio Dei quomodo mundicordibus speciatim promissa. Non ergo ita sapias in his praeceptis et praemiis, ut cum audis, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt, putes pauperes spiritu non visuros, aut non visuros mites, non visuros lugentes, non visuros esurientes et sitientes justitiam, non visuros misericordes. Non arbitreris eos tantum quasi visuros qui mundo sunt corde, illis a visione separatis. Omnia enim haec iidem ipsi sunt. Ipsi videbunt, et non ideo videbunt, quia pauperes spiritu sunt, quia mites sunt, quia lugentes, quia esurientes sitientesque justitiam, quia misericordes: sed quia mundi sunt corde. Quemadmodum si corporalia opera membris corporalibus coaptarentur, ac diceret, verbi gratia, quisquam: Beati qui pedes habent, quia ipsi ambulabunt: beati qui manus habent, quia ipsi operabuntur: beati qui vocem habent, quoniam ipsi clamabunt: beati qui os et linguam habent, quoniam ipsi loquentur: beati qui oculos habent, ipsi enim videbunt. Sic tanquam spiritualia membra componens, docuit quid ad quid pertineat. Apta est humilitas ad habendum regnum coelorum; apta mansuetudo ad possidendam terram; aptus luctus ad consolationem; apta fames et sitis justitiae ad saturitatem; apta misericordia ad impetrandam misericordiam; aptum mundum cor ad videndum Deum.

CAPUT X

10. Fide cor mundatur ad videndum Deum. Si ergo desideramus videre Deum, oculus iste unde mundabitur? Quis enim non curet, quis non quaerat unde mundet, quo videre possit quem toto affectu desiderat? Expressit hoc divina testatio: Fide, inquit, mundans corda eorum (Act. XV, 9). Mundat cor fides Dei, mundum cor videt Deum. Sed quia ipsa fides aliquando ab hominibus, qui se ipsos fallunt, talis determinatur, quasi sufficiat tantummodo credere (promittunt enim sibi quidam etiam conspectum Dei regnumque coelorum credentes et male viventes); contra hos succensus et spirituali charitate quodammodo stomachans Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Tu credis quoniam unus est Deus. Plaudis tibi de fide: attendis enim multos impios [PL38.369] aestimare multos esse deos, et tu tibi gaudes credendo quia unus est Deus. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Numquid et ii Deum videbunt? Videbunt qui mundo sunt corde. Quis antem mundicordes dicat spiritus immundos? Et tamen credunt, et contremiscunt.

11. Fides Christianorum discernenda a fide daemonum. Fidei comites spes et charitas. Discernenda est fides nostra a fide daemonum. Fides enim nostra mundat cor: fides autem illorum reos facit. Male quippe operantur, et ideo Domino dicunt: Quid nobis et tibi est? Cum audis hoc daemones dicere, putas eos non agnoscere? Scimus, inquiunt, qui sis. Tu es Filius Dei (Luc. IV, 34). Dicit hoc Petrus, et laudatur (Matth. XVI, 16, 17): dicit hoc daemon, et damnatur. Unde hoc, nisi quia vox par, et cor impar? Discernamus ergo fidem nostram, nec credere sufficiat. Non est talis fides quae mundat cor. Fide, inquit, mundans corda eorum. Sed qua fide, quali fide, nisi quam definit Paulus apostolus, ubi ait: Fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6)? Ista fides discernit a fide daemonum, discernit ab hominum flagitiosis ac perditis moribus. Fides, inquit. Quae fides? Quae per dilectionem operatur, sperat quod Deus pollicetur. Nihil ista definitione perpensius, nihil perfectius. Ergo tria sunt illa. Necesse est ut in quo est fides, quae per dilectionem operatur, speret quod Deus pollicetur. Comes est ergo fidei spes. Necessaria quippe spes est, quamdiu non videmus quod credimus; ne forte non videndo et desperando deficiamus. Contristat nos, quia non videmus: sed consolatur nos, quia visuros nos speramus. Adest ergo spes, et est comes fidei. Deinde et charitas, qua desideramus, qua pertingere conamur, qua inardescimus, qua esurimus et sitimus. Adhibetur ergo et haec: et erit fides, spes et charitas. Quomodo enim non erit ibi charitas, cum nihil sit aliud charitas quam dilectio? Ipsa autem fides definita est, quae per dilectionem operatur. Tolle fidem, perit quod credis; tolle charitatem, perit quod agis. Fidei enim pertinet ut credas; charitati, ut agas. Si enim credis, et non amas, non te moves ad bonum opus: et si moves, ut servus moves, non ut filius: timendo poenam, non amando justitiam. Illa ergo, inquam, fides mundat cor, quae per dilectionem operatur.

CAPUT XI

12. Deus non cogitandus ut corpus. Et modo ipsa fides quid agit? Tantis testimoniis Scripturarum, tam multiplici lectione, tam varia copiosaque exhortatione quid agit, nisi ut videamus nunc per speculum in aenigmate, postea facie ad faciem? Sed non iterum tu redeas ad istam faciem tuam. Faciem cordis cogita. Coge cor tuum cogitare divina, compelle, urge. Quidquid simile corporis cogitanti occurrerit, abjice. Nondum potes dicere, Hoc est: saltem dic, Non est hoc. Quando enim dices, Hoc est Deus? Nec cum videbis: quia ineffabile est quod videbis. Raptum se dicit Apostolus in tertium [PL38.370] coelum, et audisse ineffabilia verba (II Cor. XII, 2 et 4). Si sunt ineffabilia verba, quid est cujus sunt verba? Cogitanti ergo tibi de Deo, occurrit aliqua fortasse in humana specie mira et amplissima magnitudo: constituisti eam in conspectu cogitationis tuae, tanquam magnum aliquid, amplissimum, grande, ingentissima mole diffusum. Finisti alicubi. Si finisti, Deus non est. Si non finisti, facies ubi est? Cogitas molem, et ut membra distinguas, definis molem. Aliter enim membra distinguere non potes, nisi moli dederis finem. Quid agis, stulta et carnalis cogitatio? Grandem molem fecisti, et tanto grandiorem, quanto te putasti Deum amplius honorare. Addit alius unum cubitum, et facit majorem.

CAPUT XII

13. Locus Isaiae in speciem contrarius. Sed legi, inquis. Quid legisti, qui nihil intellexisti? Et tamen dic, quid legisti? Non repellamus parvulum corde ludentem. Dic quid legisti? Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 6). Aio, Legi et ego: sed tu forte potiorem te putas, quia legisti et credidisti. Credo et ego quod dixisti. Simul credamus. Quid dico? Simul quaeramus. Ecce tene quod legisti, et credidisti: Coelum mihi thronus est, id est, sedes; thronus enim graece, latine sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Non legisti et illud: Quis palmo mensus est coelum (Isai. XL, 12)? Puto te legisse: cognoscis, et te credere confiteris. Ibi enim utrumque legimus, utrumque credimus. Modo jam cogita, et doce me: adhibeo te doctorem, et me parvulum facio. Doce me, obsecro te. Quis est qui sedet in palmo suo?

CAPUT XIII

14. Excutitur locus allatus. Coelum, sancti. Terra, terreni. Sursum cor. Ecce figuras et lineamenta membrorum Dei a corpore humano duxisti. Sed forte subrepsit tibi, ut secundum corpus putares nos factos ad imaginem Dei. Interim accipio considerandum, discutiendum, requirendum, disputando excutiendum. Si placet, audi me: quia in eo quod tibi placuit, audivi te. Sedet Deus in coelo, et palmo metitur coelum. Idem coelum fit latum, cum sedet; et angustum, cum metitur? An ipse Deus tantus est in sedendo, quantus in palmo? Si hoc ita est, non ad similitudinem suam nos fecit Deus: nos enim palmum angustiorem valde habemus, quam partem corporis qua sedemus. Ille autem si tam latus est in palmo suo, quam latus in sessione sua, disparia membra nobis fecit. Non est ista similitudo. Erubescat ergo tale idolum in corde christiano. Proinde coelum accipe pro omnibus sanctis. Quia et terra dicitur pro omnibus qui sunt in terra: Omnis terra adoret te (Psal. LXV, 4). Si bene dicimus secundum eos qui habitant in terra, Omnis terra adoret te: bene dicimus etiam secundum eos qui habitant in coelo, Omne coelum portet te. Nam et sancti ipsi qui in terra habitant, carne terram calcant, corde in coelo habitant. Non enim frustra admonentur sursum habere cor, et cum admoniti fuerint, ita esse respondent: aut frustra [PL38.371] sursum versus ad caput eminet: et ea significatur dicitur, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). In quantum ergo ibi conversantur, et ipsi Deum portant, et coelum sunt; quia Dei sedes sunt; et cum annuntiant verba Dei, Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2).

CAPUT XIV

15. Latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Redi ergo mecum ad faciem cordis: ipsam praepara. Intus est cui loquitur Deus. Aures, oculi, caetera membra visibilia, interioris cujusdam vel habitaculum vel organum sunt. Interior est homo ubi habitat Christus interim per fidem: ibi habitaturus praesentia divinitatis suae, cum cognoverimus quae sit latitudo, longitudo, altitudo, profundum; cognoverimus etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 17-19). Nunc ergo si tibi intellectus hic non displicet, advoca te comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem, profundum. Non discurras imaginatione cogitationis per spatia mundana, et per molis hujus tam magnae comprehensibilem granditatem. In te attende quod dico. Latitudo est in bonis operibus; longitudo est in longanimitate et perseverantia bonorum operum; altitudo est in supernorum exspectatione praemiorum; propter quam altitudinem tibi dicitur ut sursum cor habeas. Bene operare, et in bonis operibus persevera, propter beneficia Dei. Terrena pro nihilo aestimes, ne cum tibi aliquo sapientis illius flagello terra ista fuerit perturbata, dicas te sine causa Deum coluisse, sine causa bona opera fecisse, sine causa in bonis operibus perseverasse. Faciendo enim bona opera, quasi habuisti latitudinem: perseverando in eis, quasi habuisti longitudinem: sed terrena conquirendo, non habuisti altitudinem. Attende profundum: gratia Dei est in occulto voluntatis ejus. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Et, Judicia tua sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7).

CAPUT XV

16. Crucis quatuor dimensiones. Hanc conversationem bene operandi, in ea perseverandi, superna exspectandi, gratiam Dei occulte dandi, sapientia, non stultitia; nec reprehendendi quare alius sic, alius autem sic; non enim est iniquitas apud Deum (II Par. XIX, 7, et Rom. IX, 14): hanc ergo conversationem, si placet, coapta etiam cruci Domini tui. Non enim frustra talem mortem elegit, in cujus potestate erat vel mori vel non mori. Si in potestate erat mori et non mori, quare non in potestate sic vel sic mori? Non frustra ergo crucem elegit, ubi te huic mundo crucifigeret. Nam latitudo est in cruce transversum lignum, ubi figuntur manus: propter bonorum operum significationem. Longitudo est in ea parte ligni, quae ab ipso transverso ad terram tendit. Ibi enim corpus crucifigitur, et quodam modo stat: et ipsa statio perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est, quod ab eodem transverso [PL38.372] supernorum exspectatio. Ubi profundum, nisi in ea parte quae terrae defixa est? Occulta est enim gratia, et in abdito latet. Non videtur, sed inde eminet quod videtur. Post haec si comprehenderis haec omnia, non solum intelligendo, verum etiam agendo (intellectus enim bonus omnibus qui faciunt eum [Psal. CX, 10]); tunc jam extende te, si potes, ad agnoscendam agnitionem charitatis Christi supereminentem scientiae. Cum perveneris, impleberis in omnem plenitudinem Dei. Tunc erit illud facie ad faciem. Impleberis autem in omnem plenitudinem Dei, non ut tui plenus sit Deus, sed ut tu sis plenus Deo. Quaere ibi, si potes, faciem corporalem. Jam tollantur nugae a mentis aspectu. Abjiciat puer parvulus ludicra, discat tractare majora. Et nos in multis parvuli sumus: et cum plus quam sumus essemus, a majoribus tolerati sumus. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14). Hac enim et cor mundatur: quia ibi est fides quae per dilectionem operatur. Hinc, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt.

SERMO LIV. De eo quod scriptum est in Evangelio Matthaei, cap. V, 16. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est: et contra, cap. VI, 1, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram homibus, ut videamini ab eis

CAPUT PRIMUM

1. Praecepta in speciem contraria. Solet multos movere, charissimi, quod Dominus noster Jesus Christus in Sermone evangelico, eum prius dixisset, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est, postea dixit, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Turbatur enim mens parum intelligentis, et praecepto utique obaudire cupientis, et per diversa et adversa distenditur. Tam enim nemo potest quamvis uni domino obtemperare repugnantia jubenti, quam nemo potest etiam duobus dominis servire: quod eodem Sermone Salvator ipse testatus est (Matth. VI, 24). Quid ergo faciet animus nutans, cum se obtemperare non posse existimat, et non obtemperare formidat? Si enim bona opera sua in luce posuerit hominibus intuenda, ut faciat quod praeceptum est, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est; reum se teneri arbitrabitur, quia contra praeceptum fecit, ubi dicitur, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Rursusque si hoc timens et cavens, ea quae bene facit [PL38.373] absconderit, non se putabit servire imperanti et dicenti, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra.

CAPUT II

2. Utrumque praeceptum implet Apostolus. Qui recte autem intelligit, utrumque implet, et serviet universissimo Domino, qui servum pigrum non damnaret, si ea quae fieri nullo modo poterant, imperaret. Audite enim Paulum servum Christi Jesu, vocatum Apostolum, segregatum in Evangelium Dei, utrumque et facientem et docentem. Videte quemadmodum luceat lumen ejus coram hominibus, ut videant bona opera ejus. Commendamus, inquit, nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum in conspectu Dei (II Cor. IV, 2): et iterum, Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Id. VIII, 21): et iterum, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 33). Videte rursus quemadmodum attendat, ne faciat justitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis. Opus autem suum probet, inquit, unusquisque; et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4): et iterum, Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12): et illud quod nihil est manifestius, Si adhuc, inquit, hominibus placerem, Christi servus non essent (Galat. I, 10). Sed ne quisquam eorum qui de praeceptis quasi repugnantibus ipsius Domini moventur, multo magis Apostolo ejus ingerat quaestionem, et dicat, Quomodo tu dicis, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: et tu idem dicis, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem? Adsit ipse Dominus, qui etiam in servo suo et Apostolo loquebatur, et aperiat nobis voluntatem suam, et tribuat obediendi facultatem.

3. Conciliantur duo illa praecepta. Ipsa quippe verba evangelica secum portant expositiones suas; nec intercludunt ora esurientium, quia pascunt corda pulsantium. Intentio quippe cordis humani quo dirigatur, et quo spectet, intuendum est. Si enim qui vult videri ab hominibus bona opera sua, gloriam et utilitatem suam ponit ante homines, et hanc in conspectu hominum quaerit; nihil eorum, quae de hac re Dominus praecepit, implevit: quia et attendit facere justitiam suam coram hominibus, ut videretur ab eis; et non sic eluxit lumen ejus coram hominibus, ut ad hoc viderent bona opera ejus, ut glorificarent Patrem qui in coelis est. Se quippe voluit glorificari, non Deum; et suam quaesivit utilitatem, non dilexit Domini voluntatem. De qualibus dicit Apostolus: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Itaque non illic sententia terminata est, ubi ait, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed continuo subjunxit cur faciendum sit, ut glorificent, inquit, Patrem vestrum, qui in coelis est: ut homo cum bene faciens videtur ab hominibus, intentionem boni facti habeat in conscientia sua, intentionem vero innotescendi non [PL38.374] habeat nisi in laudibus Dei, propter eorum quibus innotescit utilitatem; quibus hoc prodest, ut Deus placeat, qui hoc praestitit homini; atque ita non desperent, etiam sibi si voluerint hoc posse praestari. Itaque aliam sententiam, ubi ait, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, non alibi terminavit, quam ubi dixit, ut videamini ab eis: nec addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est; sed potius addidit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Hinc enim ostendit eos qui tales sunt, quales fideles suos esse non vult, in eo ipso mercedem quaerere, quod videntur ab hominibus, ibi constituere bonum suum; ibi oblectare vanitatem cordis sui, ibi exinaniri et inflari, ibi tumescere et contabescere. Cur enim non sufficit, ut diceret, Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus; sed addidit, ut videamini ab eis: nisi quia sunt quidam, qui sic faciunt justitiam suam coram hominibus, non ut videantur ab eis, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur Pater qui est in coelis, qui ea justificatis impiis donare dignatus est?

CAPUT III

4. Quisnam vere praeceptum utrumque implevit. Qui tales sunt, nec suam justitiam deputant, sed ejus ex cujus fide vivunt. Unde et Apostolus dicit, Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo, justitia ex fide (Philipp. III, 8 et 9): et in alio loco, Ut nos simus justitia Dei in illo (II Cor. V, 21). Unde et Judaeos ita reprehendit: Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Quisquis ergo ita vult videri hominibus opera sua, ut ille glorificetur, a quo ea quae in illo videntur accepit, et sic ad imitandum bonum iidem ipsi qui vident pietate fidei provocentur, vere lumen ejus lucet coram hominibus: quia lux de illo charitatis radiatur, non superbiae fumus evomitur: et in eo ipso cavet, ne justitiam suam faciat coram hominibus, ut videatur ab eis; quia nec suam deputat illam justitiam, nec ideo facit ut ipse videatur; sed ut ille intelligatur, qui laudatur in homine justificato, ut faciat et in laudante quod laudatur in altero, id est, ut laudantem faciat esse laudabilem. Attendite et Apostolum, cum dixisset, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; quomodo non ibi remansit, quasi ibi constituerit finem intentionis suae, ut placeret hominibus; alioquin falsum dixisset, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem: sed statim subjunxit quare hominibus placeret. Non quaerens, inquit, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Ita et non placebat hominibus propter suam utilitatem, ne Christi servus non esset; et placebat hominibus propter illorum salutem, ut Christi esset dispensator idoneus: quia et illi coram Deo conscientia sufficiebat, et de illo coram hominibus quod imitarentur, elucebat.

SERMO LV *. De verbis Evangelii Matthaei, cap. V, 22, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis, etc.,

CAPUT PRIMUM

1. Timor utilis. Sancti Evangelii capitulum, quod modo cum legeretur audivimus, valde nos terruit, si fidem habemus: eos autem non terruit, qui fidem non habent. Et quia non terret eos, volunt esse perverse securi, nescientes distribuere et distinguere tempora timoris et securitatis. Timeat ergo qui ducit modo vitam cum fine, quo possit in illa vita habere securitatem sine fine. Ergo timuimus. Quis enim non timeat loquentem Veritatem et dicentem, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Linguam autem nullus hominum domare potest. Et homo domat feram, non domat linguam: domat leonem, et non refrenat sermonem: domat ipse, et non domat se ipsum: domat quod timebat; et ut se domet, non timet quod timere debebat. Sed quid fit? Sententia vera, et ista processit de oraculo veritatis: Linguam autem nullus hominum domare potest (Jacobi III, 7, 8).

CAPUT II

2. Divini auxilii necessitas ad domandam linguam. Quid ergo faciemus, fratres mei? Video me quidem ad multitudinem loqui: sed quia unum sumus omnes in Christo, tanquam in secreto consilium capiamus. Nullus nos audit extraneus, unum sumus, quia in unum sumus. Quid faciemus? Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis: Linguam autem nullus hominum domare potest. Ibunt ergo omnes in gehennam ignis? Absit. Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem (Psal. LXXXIX, 1). Ira tua justa est: neminem in gehennam mittis injuste. Quo ibo a spiritu tuo, et a te quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7), nisi ad te? Ergo intelligamus, charissimi, quia si linguam nullus hominum domare potest, ad Deum confugiendum est, qui domet linguam nostram. Si enim tu eam domare volueris, non potes, quia homo es? Linguam nullus hominum domare potest. Attendite similitudinem ab ipsis bestiis quas domamus. Equus non se domat; camelus non se domat; elephantus non se domat; aspis non se domat; leo non se domat: sic et homo non se domat. Sed ut dometur equus, bos, camelus, elephantus, leo, aspis, quaeritur homo. Ergo Deus quaeratur, ut dometur homo.

CAPUT III

3. Deus linguae domitor. Ergo, Domine, refugium factus es nobis. Conferimus nos ad te, et bene nobis erit de te. Malum est enim nobis de nobis. Quia dimisimus te, dimisisti nos nobis. Inveniamur ergo in te, quia perieramus in nobis. Domine, refugium factus es nobis. Quid ergo, fratres mei, dubitare debemus, quia mansuetos nos faciet Dominus, si nos domandos ei praebeamus? Domuisti leonem, [PL38.376] quem non fecisti; non domat te, qui fecit te? Unde enim bestias tam immanes domare potuisti? Numquid eis aequaris viribus corporis? Qua ergo virtute ingentes bestias domare potuisti? Ipsa jumenta quae dicuntur, bestiae sunt. Non enim indomita tolerantur. Sed quia non eas novit consuetudo, nisi in manibus hominum et sub frenis hominum et sub potestate hominum, putas eas mansuetas nasci potuisse? Certe feras immanes attende. Fremit leo, quis non timeat? Et tamen unde te intelligis fortiorem? Non corporis virtute, sed mentis ratione interiore. Fortior es leone, unde factus es ad imaginem Dei. Imago Dei domat feram; et non domat Deus imaginem suam?

CAPUT IV

4. Ferendum flagellum Dei domitoris. In illo spes est, ei nos subdamus, et misericordiam precemur. In illo spem nostram ponamus, et donec domemur et perdomemur, id est, perficiamur, domitorem feramus. Plerumque enim profert domitor noster etiam flagella. Si enim tu ad domanda jumenta tua profers virgam, profers flagellum; Deus non profert ad domanda jumenta sua, quod sumus nos, qui de jumentis suis faciet filios suos? Domas equum tuum: quid daturus es equo tuo, cum te coeperit portare mansuetus, ferre disciplinam tuam, obedire imperio tuo, esse jumentum, hoc est, adjumentum infirmitatis tuae? Quid ei retribuis, quem nec saltem sepelis cum mortuus fuerit, sed discerpendum volatilibus projicis? Domito tibi Deus haereditatem servat, quod est ipse Deus: et ad tempus mortuum, resuscitat te. Carnem tuam usque ad numerum capillorum reddet tibi: et constituet te cum Angelis in aeternum, ubi jam non indigeas domari, sed tantummodo a piissimo possideri. Erit enim tunc Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28): nec erit ulla infelicitas quae nos exerceat, sed felicitas sola quae pascat. Ipse autem pastor noster, Deus noster: ipse potus noster, Deus noster; honor noster, Deus noster; divitiae nostrae, Deus noster. Quaecumque hic varia qnaeris, ipse tibi unus omnia erit.

CAPUT V

5. Quam in spem hic domamur. Ad hanc spem homo domatur, et domitor intolerabilis habetur? Ad hanc spem homo domatur, et contra istum utilem domitorem, si forte flagellum proferat, murmuratur? Audistis exhortantem Apostolum: Si separetis vos a disciplina, ergo nothi, et non estis filii. Nothi sunt adulteri. Quis enim est filius, cui non det disciplinam pater ejus? Et carnis quidem nostrae, inquit, patres habebamus correptores, et reverebamur; non multo magis subjiciemur Patri spirituum, et vivemus (Hebr. XII, 7-9)? Quid enim tibi potuit praestare pater tuus, quia corripuit te, quia verberavit te, quia flagellum protulit et cecidit te? Numquid praestare potuit ut viveres in aeternum? Quod non potuit praestare sibi, quando praestaret tibi? Propter pecuniam suam quantulamcumque, quam de usuris et labore collegit, erudiebat te flagellis, ne tibi dimissus labor ejus te male vivente disperderetur. Et cecidit filium, timens perire labores suos: quoniam reliquit tibi, [PL38.377] quod nec tenere hic poterat, nec auferre. Non enim hic aliquid tibi dimisit quod ipsius esse possit: cessit, ut sic accederes. Deus autem tuus, redemptor tuus, domitor tuus, castigator tuus, pater tuus, erudit te. Quo? Ut accipias haereditatem, ubi non efferas patrem, sed haereditatem habeas ipsum patrem. Ad hanc spem erudiris, et murmuras? et si quid triste acciderit, fortasse blasphemas? Quo ibis a spiritu ejus? Ecce dimittit te, et non flagellat: deserit blasphemantem, non senties judicantem? Nonne melius est ut flagellet te, et recipiat te, quam parcat tibi, et deserat te?

CAPUT VI

6. Refugium nostrum Deus. Dicamus ergo Domino Deo nostro, Domine, refugium factus es nobis, in generatione et generatione. In prima generatione et altera generatione, refugium factus es nobis. Tu refugium ut nasceremur, qui non eramus: tu refugium ut renasceremur, qui mali eramus: tu refugium ut pasceres desertores tuos: tu refugium ut erigas et dirigas filios tuos: tu refugium factus es nobis. A te non recedemus, cum liberaveris nos ab omnibus malis nostris, et impleveris nos bonis tuis. Bona das, blandiris, ne fatigemur in via: corripis, caedis, percutis, dirigis, ne aberremus a via. Sive ergo blandiris, ne fatigemur in via; sive castigas, ne aberremus a via; Domine, refugium factus es nobis.

SERMO LVI. De Evangelio Matthaei, cap. VI, 7-13, de oratione Dominica, ad Competentes

CAPUT PRIMUM

1. Symbolum et Oratio christianis traditur. Beatus Apostolus tempora ista, quando futurum erat ut omnes gentes in Deum crederent, praenuntiata ostendens fuisse a Prophetis, hoc testimonium posuit quod scriptum est, Et erit: omnis homo qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32). Antea enim apud solos Israelitas invocabatur nomen Domini, qui fecit coelum et terram: caeterae gentes idola muta et surda invocabant, a quibus non audiebantur; aut daemones, a quibus malo suo audiebantur. At ubi venit plenitudo temporis, impletur quod praedictum est, Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Deinde quia invidebant ipsi Judaei Gentibus Evangelium, etiam illi qui crediderunt in Christum, et dicebant non debere annuntiari Evangelium Christi eis qui circumcisi non fuissent; quia contra istos posuit hoc testimonium apostolus Paulus, Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit: subjunxit statim ad illos convincendos, qui nolebant evangelizari Gentibus, et ait, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur (Rom. X, 13-15)? Quia ergo dixit, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt: ideo non accepistis prius Orationem, et postea symbolum; sed prius symbolum ubi sciretis quid crederetis, et postea Orationem, ubi nossetis quem invocaretis. [PL38.378] Symbolum ergo pertinet ad fidem, Oratio ad precem: quia qui credit, ipse exauditur invocans.

CAPUT II

2. Duo cavenda invocanti. Multi autem petunt quod petere non deberent, ignorantes quid eis expediat. Duas ergo res, qui invocat, cavere debet: ne petat quod non debet, et ne ab illo petat a quo non debet. A diabolo, ab idolis, a daemonibus non est petendum aliquid: a Domino Deo nostro Jesu Christo, Deo Patre Prophetarum, Apostolorum et martyrum, a Patre Domini nostri Jesu Christi, a Deo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, ab illo petendum est, si quid petendum est. Sed cavendum est, ne et ab illo petatur quod petere non debemus. Vitam humanam quia petere debemus, si petas ab idolis surdis et mutis, quid tibi prodest? Item a Deo Patre, qui est in coelis, si optas mortem inimicorum tuorum, quid tibi prodest? Non audisti vel legisti in Psalmo, in quo praedictus est damnabilis traditor Judas, quomodo prophetia dixit de illo, Oratio ejus fiat illi in peccatum (Psal. CVIII, 7)? Si ergo surgis et oras mala inimicis tuis, oratio tua fiet in peccatum.

CAPUT III

3. Non optanda mala malis, sed ut boni fiant orandum. In Psalmis sanctis legistis, veluti multa imprecari mala inimicis suis, eum qui loquitur in Psalmis. Et utique, ait aliquis, qui loquitur in Psalmis, justus est: quare tam mala optat inimicis suis? Non optat, sed praevidet: prophetia est praenuntiantis, non votum male dicentis. In spiritu enim illi noverant quibus habebat evenire male, quibus bene: et per prophetiam dicebant, tanquam optarent quod praevidebant. Tu autem unde scis, ne melior te futurus sit, cui hodie male petis? Sed scio illum malignum, dicis. Et te scis malignum. Quamvis forte audeas et de corde alterius judicare quod nescis: sed et te scis malignum. Non audis Apostolum dicentem, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13)? Quando Paulus apostolus persequebatur Christianos, ligans ubi inveniebat, audiendos ad sacerdotes et puniendos attrahebat; quid putatis, fratres, Ecclesia contra illum orabat, an pro illo? Utique Ecclesia Dei, quae didicerat a Domino suo, qui pendens in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34), talia precabatur pro Paulo, imo adhuc pro Saulo, ut hoc in illo fieret, quod et factum est. Nam quia dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat, et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22 24): quare magnificabant Deum, nisi quia antequam esset factum, rogabant Deum?

4. Multiloquium in oratione vitandum. Ad quid oratio nostra. Desideriorum forma in Dominica oratione. Dominus ergo noster primo amputavit multiloquium, [PL38.379] ne multa verba afferas ad Deum, quasi velis multis verbis docere Deum. Quando ergo rogas, pietate opus est, non verbositate. Scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Nolite ergo multum loqui: quia novit quid vobis necessarium sit. Sed ne forte hic aliquis dicat: Si novit quid nobis sit necessarium, utquid vel pauca verba dicimus? utquid oramus? Ipse scit: det quod scit nobis necessarium. Sed ideo voluit ut ores, ut desideranti det, ne vilescat quod dederit: quia et ipsum desiderium ipse insinuavit. Verba ergo quae Dominus noster Jesus Christus in Oratione docuit, forma est desideriorum. Non tibi licet petere aliud, quam quod ibi scriptum est.

CAPUT IV

5. Vos ergo, inquit, dicite: Pater noster, qui es in coelis. Ubi vos (videtis) Deum Patrem habere coepistis. Sed habebitis, cum nati fueritis. Quanquam et modo antequam nascamini, illius semine concepti estis, tanquam utero Ecclesiae in fonte pariendi. Pater noster, qui es in coelis. Mementote, vos Patrem habere in coelis. Mementote, vos de patre Adam natos in mortem, de Patre Deo regenerandos ad vitam. Quae et dicitis, in cordibus vestris dicite. Sit orantis affectus, et erit exaudientis effectus. Sanctificetur nomen tuum. Quid rogas ut sanctificetur nomen Dei? Sanctum est. Quid rogas, quod jam sanctum est? Deinde cum rogas ut sanctificetur nomen ipsius, nonne quasi pro illo illum rogas, et non pro te? Intellige, et pro te rogas. Hoc enim rogas, ut quod semper sanctum est in se, sanctificetur in te. Quid est, sanctificetur? Sanctum habeatur, non contemnatur. Ergo vides quia cum optas, tibi bonum optas. Tibi enim malum est si contempseris nomen Dei, non Deo.

6. Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Cui dicimus? Et si non petamus, non est venturum regnum Dei? De illo enim regno dicitur quod erit post finem saeculi. Nam regnum semper habet Deus; et nunquam est sine regno, cui servit universa creatura. Sed quod regnum optas? De quo scriptum est in Evangelio, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio saeculi. Ecce de quo dicimus, Veniat regnum tuum. Ut in nobis veniat, optamus; ut in illo inveniamur, optamus. Nam ecce veniet: sed quid tibi prodest, si ad sinistram te inveniet? Ergo et hic tibi bene optas, pro te oras. Hoc desideras, hoc cupis orando, ut sic vivas, quomodo ad regnum Dei, quod est omnibus sanctis dandum, pertineas. Ergo, ut bene vivas, tibi oras cum dicis, Veniat regnum tuum. Pertineamus ad regnum tuum: veniat et nobis quod venturum est sanctis et justis tuis.

CAPUT V

7. Fiat voluntas tua. Si non illud tu dicas, non faciet Deus voluntatem suam? Memento quod in symbolo reddidisti: Credo [PL38.380] in Deum Patrem omnipotentem. Si omnipotens est, cur oras ut fiat voluntas ejus? Quid est ergo, Fiat voluntas tua? Fiat in me, ut non resistam voluntati tuae. Ergo et hic pro te oras, et non pro Deo. Fiet enim voluntas Dei in te, etsi non fit a te. Nam et quibus dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, fiet in illis voluntas Dei, ut justi et sancti accipiant regnum: et quibus dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41); fiet in illis voluntas Dei, ut mali damnentur in ignem sempiternum. Aliud est, ut fiat a te. Ut ergo fiat in te, non sine causa oras, nisi ut bene sit tibi. Sive ergo bene sit tibi, sive male sit tibi, fiet in te: sed fiat et a te. Quare ergo dico, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: et non dico, Fiat voluntas tua a coelo et a terra? Quia quod fit a te, ipse facit in te. Nunquam fit a te, quod non ipse facit in te. Sed aliquando facit in te, quod non fit a te: nunquam autem aliquid fit a te, si non facit in te.

8. De eadem petitione. Quid est autem, in coelo et in terra, vel, sicut in coelo et in terra? Faciunt Angeli voluntatem tuam, faciamus et nos. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Mens coelum est, caro terra est. Quando dicis, si tamen dicis, quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25); fit voluntas Dei in coelo, sed nondum in terra. Cum vero caro menti consenserit, et absorpta fuerit mors in victoriam (I Cor. XV, 54), ut nulla desideria carnalia remaneant cum quibus mens confligat; cum transierit rixa in terra, cum transierit bellum cordis, cum transierit quod dictum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17): cum ergo hoc bellum transierit, omnisque concupiscentia in charitatem fuerit commutata, nihil in corpore remanebit quod spiritui resistat, nihil quod dometur, nihil quod frenetur, nihil quod calcetur; sed totum per concordiam perget ad justitiam; fiet voluntas Dei in coelo et in terra. Fiat voluntas tua in coelo et in terra. Perfectionem optamus, quando hoc oramus. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. In Ecclesia spirituales coelum sunt, carnales terra sunt. Fiat ergo voluntas tua, sicut in coelo et in terra: ut quomodo tibi serviunt spirituales, sic tibi mutati in melius serviant et carnales. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Est et alius sensus pius valde. Moniti enim sumus orare pro inimicis nostris. Ecclesia, coelum est: inimici Ecclesiae, terra sunt. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra? Credant inimici nostri, quomodo et nos in te credimus: fiant amici, finiant inimicitias. Terra sunt, ideo nobis adversantur: coelum fiant, et nobiscum erunt.

CAPUT VI

9. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et hic jam manifestum est quod pro nobis oramus. Quando dicis, Sanctificetur nomen tuum; exponendum est tibi quia pro te oras, non pro Deo. Quando dicis, [PL38.381] Fiat voluntas tua, et hoc exponendum tibi est, ne putes quod Deo bene optas, ut fiat voluntas ipsius, et non potius pro te oras. Quando dicis, Veniat regnum tuum; et hoc exponendum est, ne putes quia Deo bene optas, ut regnet. Ab isto autem loco et deinceps usque in finem Orationis, apparet quia pro nobis rogamus Deum. Quando dicis, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, profiteris te mendicum Dei. Sed noli erubescere: quantumlibet quis sit dives in terra, mendicus Dei est. Stat mendicus ante domum divitis: sed et ipse dives stat ante domum magni divitis. Petitur ab illo, et petit. Si non egeret, aures Dei oratione non pulsaret. Et quid eget dives? Audeo dicere, ipso pane quotidiano eget dives. Quare enim abundant illi omnia? unde, nisi quia Deus dedit? Quid habebit, si Deus subtrahat manum suam? Nonne multi dormierunt divites, et surrexerunt pauperes? Et quod illi non deest, misericordiae Dei est, non potentiae ipsius.

10. Panis quotidianus, sermo Dei. Eucharistia. Sed istum panem, charissimi, quo venter impletur, quo caro quotidie reficitur; istum ergo panem videtis Deum dare, non solum laudatoribus suis, sed etiam blasphematoribus: qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Laudas, pascit te: blasphemas, pascit te. Ut poenitentiam agas, exspectat te: sed si non te mutaveris, damnat te. Quia ergo panem istum accipiunt a Deo et boni et mali, putas non est aliquis panis quem petunt filii, de quo dicebat Dominus in Evangelio, Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV, 26)? Est plane. Quis est iste panis? et quare dicitur quotidianus? Et iste necessarius est: etenim sine illo vivere non possumus; sine pane non possumus. Impudentia est ut a Deo petas divitias: non est impudentia ut petas panem quotidianum. Aliud est unde superbias, aliud est unde vivas. Tamen quia iste panis visibilis et tractabilis datur et bonis et malis; est panis quotidianus quem petunt filii. Ipse est sermo Dei, qui nobis quotidie erogatur. Panis noster quotidianus est: inde vivunt non ventres, sed mentes. Necessarius est nobis etiam nunc operariis in vinea; cibus est, non merces. Operario enim duas res debet, qui illum conducit ad vineam, cibum, ne deficiat; et mercedem, unde gaudeat. Cibus noster quotidianus in hac terra, sermo Dei est, qui semper erogatur Ecclesiis: merces nostra post laborem vita aeterna nominatur. Iterum in isto pane nostro quotidiano si intelligas quod fideles accipiunt, quod accepturi estis baptizati; bene rogamus et dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: ut sic vivamus, ne ab illo altari separemur.

CAPUT VII

11. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ista petitio non est exponenda quia pro nobis petimus. Nobis enim debita demitti postulamus. Debitores enim sumus, non pecuniarum, sed peccatorum. Dicis modo forte: Et vos? Respondemus: [PL38.382] Et nos. Et vos, episcopi sancti, debitores estis? Et nos debitores sumus. Et vos? Absit, domine, noli tibi facere injuriam. Non injuriam mihi facio, sed verum dico: debitores sumus. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Et baptizati sumus, et debitores sumus. Non quia aliquid remansit quod nobis in Baptismo non dimissum fuerit: sed quia vivendo contrahimus quod quotidie dimittatur. Qui baptizantur et exeunt, sine debito ascendunt, sine debito pergunt. Qui autem baptizantur et tenentur in hac vita, de fragilitate mortali contrahunt aliquid, unde et si non naufragatur, tamen oportet ut sentinetur. Quia si non sentinatur, paulatim ingreditur unde tota navis mergatur. Et hoc orare, sentinare est. Non tantum autem debemus orare, sed et eleemosynam facere: quia quando sentinatur ne navis mergatur, et vocibus agitur et manibus. Vocibus agimus, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Manibus autem agimus, cum facimus, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 29). Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad Dominum (Eccli. XXIX, 15).

CAPUT VIII

12. Peccatorum quotidianorum mundatio. Minuta peccata non contemnenda, quia plura. Dimissis ergo peccatis omnibus per lavacrum regenerationis, in magnas angustias contrusi fuerimus, si non nobis daretur quotidiana mundatio sanctae orationis. Eleemosynae et orationes mundant peccata; tantum ne talia committantur, unde necesse sit separari nos a pane quotidiano; vitantes debita, quibus debetur certa et severa damnatio. Nolite vos justos dicere, quasi non habeatis unde dicatis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Abstinentes ab idololatria, a constellationibus mathematicorum, a remediis incantatorum; abstinentes a deceptionibus haereticorum, a conscissionibus schismaticorum; abstinentes ab homicidiis, ab adulteriis et fornicationibus, a furtis et rapinis, a falsis testimoniis; et si qua forte alia, non dico quae exiriales exitus habent, unde necesse sit praecidi ab altari, et ligari in terra ut ligetur in coelo, valde periculose et mortifere, nisi solvatur in terra quod solvatur in coelo: istis ergo exceptis, non deest unde homo peccet. Quod non oportet videndo libenter, peccat. Et quis teneat oculi velocitatem? Quandoquidem dicitur oculus inde accepisse nomen, a velocitate. Quis teneat aurem vel oculum? Oculi, cum volueris, claudi possunt, et cito clauduntur: aures cum conatu claudis, manum levas, pervenis ad illas: et si tibi aliquis manus teneat, patent; nec potes eas claudere adversus verba maledica, impura, blandientia et decipientia. Cum aliquid, quod non oportet, audieris, etsi non feceris, nonne aure peccas? Audis mali aliquid libenter. Lingua mortifera quanta peccata committit? Aliquando [PL38.383] talia, quibus homo ab altari separetur. Ad illam pertinet materies blasphemiarum: et multa etiam inania dicuntur, quae ad rem non pertinent. Nihil mali faciat manus; non currat pes ad aliquid mali; non dirigatur oculus in lasciviam; non auris libenter pateat turpitudini; non moveatur lingua ad id quod non decet: dic, cogitationes quis tenet?

CAPUT IX

Fratres mei, plerumque oramus, et aliunde cogitamus, quasi obliti ante quem stemus, aut ante quem proni jaceamus. Ista omnia si colligantur contra nos, num ideo non premunt, quia minuta sunt? Quid interest, utrum te plumbum premat, an arena? Plumbum una massa est, arena minuta grana sunt, sed copia te premunt. Minuta sunt peccata: non vides de guttis minutis flumina impleri, et fundos trahi? Minuta sunt, sed multa sunt.

13. Pactum donandi debita. Quotidie ergo dicamus; et corde vero dicamus, et quod dicimus faciamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsionem facimus cum Deo, pactum et placitum. Hoc tibi dicit Dominus Deus tuus: Dimitte, et dimitto. Non dimisisti: tu contra te tenes, non ego. Sane, charissimi filii mei, quoniam scio quid vobis expediat in oratione dominica, et maxime in tota oratione ista sententia, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: audite me. Baptizandi estis, omnia dimittite: quisque quod habet adversus aliquem in corde suo, dimittat ex corde. Sic intrate, et certi estote omnia prorsus vobis dimitti quae contraxistis, et ex parentibus nascendo secundum Adam cum originali peccato, propter quod peccatum cum parvulis curritis ad gratiam Salvatoris, et quidquid vivendo addidistis, dictis, factis, cogitationibus, omnia dimittuntur: et exibitis inde tanquam a conspectu Domini vestri, cum securitate omnium debitorum.

CAPUT X

14. Hortatur ad dilectionem inimicorum. Jam propter illa quotidiana peccata, de quibus locutus sum, quia necessarium est vobis dicere, velut quotidiana mundatione ista, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; quid facietis? Habetis inimicos: Quis enim vivat in hac terra non habens inimicum? Intendite vobis, diligire illos. Nullo modo tibi potest nocere saeviens inimicus, quantum tibi noces, si non diligis inimicum. Ille enim nocere potest aut villae tuae, aut pecori tuo, aut domui tuae, aut servo tuo, aut ancillae tuae, aut filio tuo, aut conjugi tuae; aut, ut multum, si illi data fuerit potestas, carni tuae? Numquid, quomodo tu, animae tuae? Extendite vos ad istam perfectionem, charissimi, exhortor vos. Sed numquid ego illud donavi vobis? Ille vobis donavit, cui dicitis, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Tamen non vobis videatur impossibile: ego scio, ego novi, ego probavi esse homines christianos, qui diligunt inimicos suos. Si vobis impossibile visum fuerit, non faciatis. Primo credite posse fieri: et orate, ut fiat in vobis voluntas Dei. Quid enim tibi prodest malum inimici tui? Si malum nullum haberet, nec inimicus tuus esset. Bonum [PL38.384] illi opta, finiat mala, et non erit tibi inimicus. Non enim inimica est tibi in illo natura humana, sed culpa. Numquid ideo tibi est inimicus, quod habet animam et carnem? Hoc est quod tu: animam habes, animam habet; carnem habes, carnem habet. Consubstantialis tuus est: simili de terra facti estis; a Domino animati estis. Hoc est ille quod tu: respice fratrem tuum. Primi duo parentes nostri erant, Adam et Eva; ille pater, illa mater: ergo nos fratres. Omittamus originem primam: Deus pater, Ecclesia mater: ergo nos fratres. Sed inimicus meus Paganus est, Judaeus est, haereticus est; et unde jamdudum dixi, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. O Ecclesia, inimicus tuus est Paganus, Judaeus, haereticus: terra est. Si coelum es, invoca Patrem qui est in coelis, et pro inimicis tuis ora: quia et Saulus inimicus erat Ecclesiae; sic oratum est pro illo, factus est amicus. Non solum destitit esse persecutor, sed laboravit ut esset adjutor. Et si verum quaeras, oratum est contra illum: sed contra ejus malitiam, non naturam. Ora et tu contra malitiam inimici tui: illa moriatur, et ille vivat. Si enim mortuus fuerit inimicus tuus, quasi inimico caruisti, sed nec amicum invenisti. Si autem mortua fuerit malitia ejus: et inimicum amisisti, et amicum invenisti.

CAPUT XI

15. Inimicos diligere paucorum est, sed tamen ab omnibus id praestandum. Adhuc dicitis: Quis potest? quis illud fecit? Deus illud faciat in cordibus vestris. Et ego scio, pauci illud faciunt, magni sunt qui faciunt, spirituales faciunt. Numquid tales sunt omnes in Ecclesia fideles ad altare accedentes, corpus et sanguinem Christi sumentes? numquid tales sunt omnes? Et tamen omnes dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si respondeat illis Deus: Quid a me petitis ut faciam quod promisi, quando vos non facitis quod praecepi? Quid promisi? Dimittere debita vestra. Quid praecepi? Ut et vos dimittatis debitoribus vestris. Quomodo potestis hoc facere, si non diligatis inimicos? Quid ergo facturi sumus, fratres? Ad tantam paucitatem redigitur grex Christi? Si soli illi debent dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui diligunt inimicos; nescio quid faciam, nescio quid dicam. Dicturus enim vobis sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolite orare? Non audeo: imo ut diligatis, orate. Sed numquid vobis dicturus sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolite in oratione dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Puta quia dico, Nolite dicere. Si non dixeritis, non dimittuntur: si dixeritis, et non feceritis, non dimittuntur. Ergo dicendum est et faciendum, ut dimittantur.

CAPUT XII

16. Inimico saltem petenti detur venia. Video aliquid unde possum, non paucitatem christianam, sed multitudinem consolari: et scio quia hoc desideratis audire. Dimittite, ut dimittatur vobis, Christus dixit (Luc. VI, 37). Et vos in oratione quid [PL38.385] dicitis? unde modo tractamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sic dimitte, Domine, quomodo dimittimus. Hoc dicis: Sic dimitte, Pater, qui es in coelis, debita nostra, quomodo et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc enim facere debetis: quod si non feceritis, peribitis. Quando inimicus veniam petit, continuo dimittatis. Et hoc multum ad vos? Multum ad te erat, inimicum diligere saevientem: multum est ad te, hominem diligere supplicantem? Quid dicis? Saeviebat, et oderas. Mallem nec tunc odisses: mallem tunc, cum saevientem patereris, Dominum recordareris dicentem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Hoc ergo magnopere vellem, ut etiam eo tempore, cum in te saeviebat inimicus, respiceres Dominum Deum tuum ista dicentem. Sed forte dicturus es: Fecit ille, sed ut Dominus, quia Christus, quia Dei Filius, quia Unigenitus, quia Verbum caro factum. Quid ego malus et invalidus homo? Si multum est ad te Dominus tuus, cogitetur a te conservus tuus. Stephanus sanctus lapidabatur: et inter lapides genu fixo pro inimicis orabat, et ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Illi lapides mittebant, non veniam postulabant: et ille pro eis orabat. Talem te esse volo: extende te. Quid trahis semper cor in terra? Audi, Sursum cor: extende, dilige inimicos. Si non potes diligere saevientem, dilige vel petentem. Dilige hominem qui tibi dicit: Frater, peccavi, ignosce mihi. Tunc si non ignoveris, non dico, deles orationem de corde tuo; sed deleberis de libro Dei.

CAPUT XIII

17. Disciplina sine odio. Inimico veniam negans nihil ipsi nocet, sed sibi. Si autem vel tunc ignoveris, vel tunc ex corde dimiseris odium: odium dico dimittas ex corde, non disciplinam. Quid si ille qui petit veniam, castigandus est a me? Fac quod vis: puto enim quod filium tuum diligis et quando caedis. Lacrymas vapulantis non curas; quia ei haereditatem servas. Ego hoc dico, ut de corde dimittas odium, quando a te veniam petit inimicus. Sed forte dicis: Mentitur, fingit. O judex cordis alieni, dic mihi cogitationes patris tui, dic mihi hesternas tuas. Rogat, veniam petit: dimitte, prorsus dimitte. Si non dimiseris, non illi noces, sed tibi. Nam ille scit quid est facturus. Non vis tu dimittere conservus conservo tuo: ibit ad Dominum vestrum, et dicet ei, Domine, rogavi conservum meum, ut dimitteret mihi, et noluit dimittere; tu mihi dimitte. Numquid non licet Domino debita relaxare servi sui? Ille accepta venia a Domino recedit absolutus, tu remanes obligatus. Quomodo obligatus? Venturum est tempus orationis, venturum est ut dicas, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: respondebit tibi Dominus, Serve nequam, cum tanta mihi deberes, rogasti me, et dimisi tibi; nonne oportebat et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum (Matth. XVIII, 32, 33). De Evangelio sunt verba ista, non de corde meo. Si autem rogatus dimiseris veniam [PL38.386] postulanti, jam potes dicere orationem istam. Et si nondum idoneus es diligere saevientem, tamen orationem istam potes dicere, Dimitte nobis debita nostri, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Transeamus ad reliqua.

18. Et ne nos inferas in tentationem. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, propter praeterita peccata dicimus, quae non possumus facere, ut facta non sint. Potes agere, ut non facias quod fecisti: quid agis, ut non sit factum quod fecisti? Propter illa quae jam facta sunt, ista tibi sententia orationis subvenit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Propter illa in quae potes incidere, quid facies? Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo; hoc est, ab ipsa tentatione.

CAPUT XIV

19. Petitiones tres aeternam vitam, et tres hujus vitae necessitates respiciunt. Et erunt petitiones illae tres, Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: tres istae petitiones sunt propter vitam humanam. Semper enim sanctificatum in nobis debet esse nomen Dei, semper in regno ejus esse debemus, semper voluntatem ejus facere debemus. Hoc in aeternum erit. Panis quotidianus modo est necessarius. Jam ab hoc articulo caetera quae oramus, ad praesentis vitae necessitatem pertinent. Panis quotidianus in hac vita necessarius est; dimitti debita nostra in hac vita necessarium est. Nam cum ad illam veniemus, debita finimus. In hac terra tentatio est, in hac terra periculose navigatur, in hac terra per rimas fragilitatum subintrat aliquid, quod debeat sentinari. Cum autem facti fuerimus aequales Angelis Dei, absit ut dicamus, absit ut rogemus Deum, ut dimittat debita nostra, quae nulla erunt. Hic ergo panis quotidianus, hic ut debita dimittantur, hic ut non intremus in tentationem; quia in illa vita tentatio non intrat: hic ut liberemur a malo; quia in illa vita malum nullum, sed bonum sempiternum permanebit.

SERMO LVII. Rursum in Matthaei caput VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes

CAPUT PRIMUM

1. Symbolum prius, tum Oratio tradenda. Ordo est aedificationis vestrae, ut discatis prius quid credatis, et postea quid petatis. Sic enim dicit Apostolus, Erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Hoc testimonium beatus Paulus posuit de propheta: quia praedicta sunt per prophetam ista tempora, quando omnes invocaturi erant Deum: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et adjunxit: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient, sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur (Joel. II, 32; [PL38.387] Rom. X, 13-15)? Missi sunt ergo praedicatores, praedicaverunt Christum. Illis praedicantibus populi audierunt, audiendo crediderunt, credendo invocaverunt. Quia ergo rectissime et verissime dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? ideo prius didicistis quod crederetis: hodie didicistis cum invocare, in quem credidistis.

CAPUT II

2. Filius Dei fratres suos nos esse voluit. Filius Dei Dominus noster Jesus Christus docuit nos orationem: et cum sit ipse Dominus, sicut in Symbolo accepistis et reddidistis, Filius Dei unicus, tamen noluit esse unus. Unicus est, et unus esse noluit: fratres habere dignatus est. Quibus enim dicit, Dicite, Pater noster, qui es in coelis? Quem voluit a nobis appellari Patrem nostrum, nisi Patrem suum? Numquid invidit nobis? Parentes aliquando cum genuerint unum filium, duos, tres; jam timent generare, ne faciant alios mendicare. Sed quia talis est haereditas quam nobis promittit, quam multi obtineant, et angustias nemo patiatur; ideo in suam fraternitatem vocavit populos gentium, et habet Unicus innumerabiles fratres qui dicant, Pater noster qui es in coelis. Dixerunt ista qui fuerunt ante nos: dicturi sunt qui erunt post nos. Videte quantos fratres habeat Unicus in sua gratia, communicans cum illis hereditatem, pro quibus pertulit mortem. Habebamus patrem et matrem in terra, ut nasceremur ad labores et mortem: invenimus alios parentes, Deum Patrem et matrem Ecclesiam, a quibus nascamur ad vitam aeternam. Cogitemus, charissimi, cujus filii esse coepimus: et sic vivamus, quomodo decet eos qui talem habent Patrem. Videte, quia Creator noster dignatus est esse Pater noster.

CAPUT III

3. Quid a Patre petendum. Audivimus quem invocare debeamus, qua spe haereditatis aeternae Patrem in coelis habere coepimus: audiamus quid ab illo petamus. A tali Patre quid petituri sumus? Numquid non ab illo et hodie et heri et nudiustertius pluviam petimus? Nihil magnum est quod a tali Patre quaesivimus: et tamen videtis cum quanto gemitu, cum quanto desiderio pluviam petamus, cum mors timetur, et hoc timetur quod evadere nullus potest. Omnis enim homo citius serius moriturus est: et gemimus, rogamus, parturimus, clamamus ad Deum, ut paulo serius moriamur. Quanto magis ad illum debemus clamare, ut veniamus ubi nunquam moriamur?

CAPUT IV

4. Prima petitio. Ideo, Sanctificetur nomen tuum, dictum est. Hoc etiam ab illo petimus, ut sanctificetur nomen ejus in nobis: nam semper est sanctum. Quomodo autem sanctificatur nomen ejus in nobis, nisi dum nos efficit sanctos? Nos enim fuimus non sancti, et per nomen ejus efficimur sancti: ipse autem semper sanctus, et nomen ipsius semper sanctum. Pro nobis rogamus, non pro Deo. Non enim bene optamus Deo, cui nihil mali potest aliquando evenire. Sed optamus nobis bonum, [PL38.388] ut sanctificetur sanctum nomen ejus: quod semper sanctum est, sanctificetur in nobis.

CAPUT V

5. Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Petamus, non petamus, venire habet. Habet quidem regnum Deus sempiternum. Quando enim non regnavit? Quando regnare coepit? Quando regnum ejus initium non habet, nec finem habebit. Sed ut sciatis quia et hoc pro nobis oramus, non pro Deo (non enim sic dicimus, Veniat regnum tuum, quasi optantes, ut regnet Deus); regnum ipsius nos erimus, si in illum credentes in eo profecerimus. Omnes fideles redempti sanguine Unici ipsius, erunt regnum ipsius. Venturum est autem ipsum regnum, cum facta fuerit resurrectio mortuorum: tunc enim veniet ipse. Et cum resurrexerint mortui, dividet eos, sicut ipse dicit, et ponet alios ad dexteram, alios ad sinistram. Dicet eis qui ad dexteram erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Hoc est quod optamus et rogamus, quando dicimus, Veniat regnum tuum, ut nobis veniat. Nam si nos reprobi fuerimus, illud regnum aliis venturum est, non nobis. Si autem in eo numero fuerimus, qui pertinent ad membra unigeniti Filii ejus, nobis veniet regnum ejus: et non tardabit. Numquid enim saecula tanta restant, quanta transierunt? Apostolus Joannes dixit: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Sed pro ipso die magno longa est hora: et ipsa hora novissima videte quot annos ducat. Tamen sic vobis sit quasi qui vigilet, dormiat, surgat et regnet. Modo vigilemus, morte dormiemus, in fine resurgemus, sine fine regnabimus.

CAPUT VI

6. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Tertio petimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Et hoc nobis bene optamus. Nam voluntas Dei necesse est ut fiat. Voluntas Dei est ut regnent boni, damnentur mali. Numquid potest ista voluntas non fieri? Sed quid nobis bene optamus, quando dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra? Audite. Multis enim modis haec petitio intelligi potest, et multa sunt cogitanda in ista petitione; quando rogamus Deum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Quomodo te non offendunt Angeli tui, sic te non offendamus et nos. Iterum quomodo intelligitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra? Sancti omnes Patriarchae, omnes Prophetae, omnes Apostoli, spirituales omnes tanquam coelum sunt Deo: nos autem in comparatione ipsorum terra sumus. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: sicut in illis, ita et in nobis. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ecclesia Dei coelum est, inimici ejus terra sunt. Bene optamus inimicis nostris, ut credant et ipsi, et fiant christiani: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Spiritus noster coelum est, caro terra, quomodo innovatur spiritus noster credendo, sic caro innovetur resurgendo: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, mens nostra qua videmus [PL38.389] veritatem, et condelectamur ipsi veritati, coelum est. Ecce coelum: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Quid est terra? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 22, 23). Quando ista pugna transierit, et concordia plena carnis et spiritus facta fuerit, fiet voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Quando petitionem istam dicimus, omnia ista cogitemus, et omnia ista a Patre petamus. Omnia autem ista, charissimi, tria quae diximus, tres petitiones istae ad vitam aeternam pertinent. Quod enim sanctificatur in nobis nomen Dei nostri, aeternum erit. Quod regnum ipsius veniet, ubi semper vivemus, aeternum erit. Quod voluntas ejus fit, sicut in coelo, ita et in terra, omnibus modis, quos exposui, aeternum erit.

CAPUT VII

7. Quarta petitio. Panis quotidianus duplex est, corporalis et spiritualis. Eucharistia. Sermones, lectiones et hymni sacri, quotidianus panis. Restant petitiones pro ista vita peregrinationis nostrae: ideo sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Da aeterna, da temporalia. Promisisti regnum, noli negare subsidium. Dabis apud te sempiternum ornamentum, da in terra temporale alimentum. Ideo quotidie, ideo hodie, id est, hoc tempore. Cum transierit vita ista, numquid petemus panem quotidianum? Tunc enim non vocabitur quotidie; sed hodie. Nunc vocatur quotidie, quando transit dies, et venit alius dies. Numquid vocabitur quotidie, quando erit aeternus unus dies? Sane duobus modis intelligenda est ista petitio de pane quotidiano: sive pro necessitate carnalis victus, sive etiam pro necessitate spiritualis alimoniae. Carnalis cibi necessitas, propter quotidianum victum, sine quo vivere non possumus. Victus est et tegumentum, sed a parte totum intelligitur. Quando panem petimus, ibi omnia accipimus. Norunt etiam spiritualem alimoniam fideles, quam et vos scituri estis, accepturi de altare Dei. Panis erit et ipse quotidianus, huic vitae necessarius. Numquid enim Eucharistiam accepturi sumus, cum ad ipsum Christum venerimus, et cum illo in aeternum regnare coeperimus? Ergo Eucharistia panis noster quotidianus est: sed sic accipiamus illum, ut non solum ventre, sed et mente reficiamur. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus ejus, effecti membra ejus, simus quod accipimus. Tunc erit vere panis noster quotidianus. Et quod vobis tracto, panis quotidianus est: et quod in Ecclesia lectiones quotidie auditis, panis quotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis quotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi [PL38.390] nostrae. Numquid illuc quando venerimus, codicem sumus audituri? Ipsum Verbum visuri, ipsum Verbum audituri, ipsum manducaturi, ipsum bibituri, quomodo Angeli modo. Numquid Angelis codices sunt necessarii, aut disputatores, aut lectores? Absit. Videndo legunt: vident enim ipsam Veritatem, et illo fonte satiantur, unde nos irroramur. Dictum est ergo de pane quotidiano; quia in ista vita nobis est necessaria haec petitio.

CAPUT VIII

8. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Numquid necessaria est nisi hic? Ibi enim debita non habebimus. Debita enim quid sunt, nisi peccata? Ecce baptizabimini, omnia ibi vestra peccata delebuntur: nullum omnino ibi remanebit. Si quid mali aliquando gessistis, fecistis, dixistis, concupistis, cogitastis, totum delebitur. Et tamen si in ista vita posteriori securitas esset, talem orationem non disceremus, ubi diceremus, Dimitte nobis debita nostra. Sed plane faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Maxime ergo vos qui intraturi estis ad accipiendam plenam indulgentiam debitorum vestrorum, videte ne aliquid in cordibus vestris adversus alterum teneatis, ut procedatis inde securi, quasi liberi et ab omnibus debitis absoluti; et incipiatis vos velle vindicare de inimicis vestris, qui vobis ante injurias fecerunt. Dimittite, quomodo vobis dimittitur. Deus nulli fecit injuriam, et tamen dimittit qui nihil debet. Quomodo debet dimittere cui dimittitur, quando ille omnia dimittit, qui non debet quod ei dimittatur?

CAPUT IX

9. Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Numquid et hoc necessarium erit in illa vita? Non dicitur, Ne nos inferas in tentationem, nisi ubi potest esse tentatio. In sancti Job libro legimus, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1)? Quid ergo rogamus? Quid, audite. Apostolus Jacobus dicit, Nemo cum tentatur dicat quod a Deo tentatur (Jacobi I, 13). Tentationem istam malam dixit, qua quisque decipitur, et diabolo subjugatur; ipsam dixit tentationem. Est enim alia tentatio, quae appellatur probatio: de ipsa tentatione scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat: nam ipse novit. In illa tentatione qua quisque decipitur et seducitur, neminem tentat Deus: sed plane judicio suo alto et occulto quosdam deserit. Cum ille deseruerit, invenit quid faciat tentator. Non enim invenit adversus se luctatorem, sed continuo illi se exhibet possessorem, si deserat Deus. Ne deserat ergo nos, ideo dicimus, Ne nos inferas in tentationem. Unusquisque enim tentatur, ait idem apostolus Jacobus, a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi, I, 14 et 15). Quid [PL38.391] nos docuit? Ut pugnemus contra concupiscentias nostras. Etenim in Baptismo sancto peccata dimissuri estis: concupiscentiae remanebunt, cum quibus regenerati pugnetis. Restat enim conflictus in vobis ipsis. Nullus hostis metuatur extrinsecus: te vince, et mundus est victus. Quid tibi facturus est tentator extraneus, sive diabolus, sive minister diaboli? Quicumque homo proponit lucrum, ut seducat, avaritiam in te non inveniat: quid facit propositor lucri? Si autem avaritia in te inventa fuerit, viso lucro inardescis, vitiosae escae caperis laqueo. Si autem non in te invenerit avaritiam, remansit frustra extenta muscipula. Proponit tibi tentator pulcherrimam feminam: adsit intus castitas, victa est foris iniquitas. Ut ergo non te capiat proposita pulchritudine mulieris alienae, cum tua libidine intus pugna. Non sentis hostem tuum, sed sentis concupiscentiam tuam. Diabolum non vides, sed quid te delectet, vides. Vince intus quod tu sentis. Pugna, pugna; quia qui te regeneravit, judex est: proposuit luctam, parat coronam. Sed quia sine dubio vinceris, si illum adjutorem non habueris, si te deseruerit; ideo proponis in Oratione, Ne nos inferas in tentationem. Ira judicis donavit quosdam concupiscentiis suis: et dicit illud Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis illorum (Rom. I, 24). Quomodo tradidit? Non cogendo, sed deserendo.

CAPUT X

10. Libera nos a malo: potest ad eamdem ipsam sententiam pertinere. Ideo sic est, ut intelligas unam sententiam, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ideo addidit sed: ut ostenderet hoc totum ad unam sententiam pertinere, ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Quomodo? Singula illa proponam: Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Liberando nos a malo, non nos infert in tentationem: non nos inferendo in tentationem, liberat nos a malo.

CAPUT XI

11. Magna tentatio, horrenda tentatio, velle vindicari. Magna vero tentatio est, charissimi, magna tentatio est in hac vita, quando illud nostrum tentatur, quo meremur veniam, sicubi tentati lapsi fuerimus. Horrenda tentatio est, quando nobis tollitur, unde ab aliarum tentationum vulneribus sanari possimus. Scio nondum vos intellexisse: adeste animo, ut intelligatis. Puta, tentat avaritia, victus est quisquam (quia et luctator aliquando et bonus praeliator vulneratur) in aliqua una tentatione: vicit hominem avaritia, etiam bonum luctatorem; et fecit nescio quid avarum. Transiit libido, non adduxit ad stuprum, non pervenit ad adulterium. Illud enim quando fuerit, et ab adulterio homo prohibendus est. Sed vidit mulierem ad concupiscendum, cogitavit aliquid delectabilius quam debuit; accepit pugnam, etiam optimus praeliator percussus est: sed non consensit, repercussit motum lascivum, doloris amaritudine castigavit, repercussit et vicit. Tamen [PL38.392] eo ipso quod lapsus erat, habet unde dicat, Dimitte nobis debita nostra. Sic de caeteris omnibus tentationibus, difficile est ut non sit unde dicamus, Dimitte nobis debita nostra. Quae est ergo illa, quam posui, horrenda tentatio, molesta, tremenda, omnibus viribus, omni virtute vitanda? quae est ista? Quando nobiscum agitur, ut vindicemus nos. Ira exasperatur; et frendet homo vindicari: horrenda tentatio. Unde accepturus enim veniam fueras pro caeteris delictis, hoc perdis. Si quid aliis sensibus, aliis cupiditatibus peccaveras, hinc erat sanandum, quia dicturus eras, Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui te instigat ut vindiceris, perdet tibi quod dicturus eras, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Illo perdito, cuncta tenebuntur: omnino nihil dimittitur.

CAPUT XII

12. Commendatio charitatis erga inimicos. Debita quotidiana. Hanc periculosam tentationem in ista vita sciens Dominus, Magister et Salvator noster cum doceret nos in hac Oratione sex vel septem petitiones, nullam sibi assumpsit unde tractaret, et quam nobis vehementius commendaret, nisi hanc unam. Numquid non diximus, Pater noster, qui es in coelis, et caetera subsequentia? Quare post finitam Orationem non aliquid nobis inde tractavit, vel quod a capite posuit, vel quod in fine conclusit, vel quod in medio collocavit? Si enim non in vobis sanctificatum fuerit nomen Dei, aut si non pertinueritis ad regnum Dei, aut si non in vobis facta fuerit voluntas Dei sicut in coelo, aut si non vos Deus custodierit ne intretis in tentationem: quare nihil horum? Sed quid? Amen dico vobis, quia si dimiseritis peccata hominibus (Matth. VI, 14): propter illud, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Praetermissis omnibus petitionibus quas nos docuit, illam maxime docuit. Non multum fuerant illa commendanda, in quibus si peccator est, unde curetur agnocat: commendandum, in quo si peccaveris, caetera non est unde sanari. Hoc enim debes dicere, Dimitte nobis debita nostra. Quae debita? Non deest: homines sumus. Paulo plus locutus sum quam debui, dixi aliquid quod non debui, risi plus quam debui, bibi amplius quam debui, comedi amplius quam debui, audivi libenter quod non debui, vidi libenter quod non debui, cogitavi libenter quod non debui: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Peristi, si hoc perdidisti.

CAPUT XIII

13. Hortatio. Videte, fratres mei; videte, filii mei; videte filii Dei; videte, quia dico vobis. Pugnate cum corde vestro, quantum potestis. Et si videritis iram vestram stare adversus vos, rogate contra illam Deum: faciat te Deus victorem tui; faciat te Deus victorem, non inimici forinsecus tui, sed intrinsecus animi tui. Aderit enim et faciet. Plus vult ut hoc ab illo petamus, quam pluviam. Videtis enim, charissimi, quot petitiones docuit [PL38.393] nos Dominus Christus, et vix illic invenitur una quae sonet de pane quotidiano: ut omnia quae cogitamus, propter vitam futuram cogitemus. Quid enim timemus ne non nobis exhibeat ille qui promisit, et dixit: Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis? Novit enim Pater vester, quia ista necessaria sunt vobis, priusquam petatis ab eo. Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33, 32, 8). Nam multi etiam fame tentati sunt, et aurum inventi, et a Deo non deserti. Perirent fame, si desereret cor eorum panis interior quotidianus. Ipsum maxime esuriamus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Id. V, 6). Potest autem infirmitatem nostram misericorditer intueri, et videre nos, quomodo dictum est: Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14). Qui de pulvere hominem fecit et animavit, pro isto figmento Unicum ad mortem dedit. Quantum nos amet, quis potest explicare, quis potest saltem digne cogitare?

SERMO LVIII. Item in Matthaei caput VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes

CAPUT PRIMUM

1. Symbolum et Dominica oratio. Symbolum reddidistis, quo breviter comprehensa continetur fides. Jam et antea dixi vobis, quod ait apostolus Paulus, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Quia ergo quomodo credatur in Deum, et accepistis, et tenuistis, et reddidistis: accipite hodie quomodo invocetur Deus. Ipse Filius sicut audistis, cum Evangilium legeretur, docuit discipulos suos et fideles suos hanc Orationem. Spem habemus obtinendae causae nostrae, quando talis jurisperitus nobis Preces dictavit. Assessor Patris, sicut confessi estis, qui sedet ad dexteram Patris: ipse est advocatus noster, qui futurus est judex noster. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos. Tenete ergo et hanc Orationem, quam reddituri estis ad octo dies. Quicumque autem vestrum non bene Symbolum reddiderunt, habent spatium, teneant: quia die sabbati audientibus omnibus qui aderunt reddituri estis, die sabbati novissimo, quo die baptizandi estis. Ad octo autem dies ab hodierno die reddituri estis hanc Orationem, quam hodie accepistis.

CAPUT II

2. Omnium unus pater. Cujus caput est, Pater noster, qui es in coelis. Invenimus Patrem in coelis: attendamus quemadmodum vivamus in terris. Sic enim debet vivere, qui invenit talem Patrem, ut dignus sit venire ad ejus haereditatem. Dicimus autem communiter, Pater noster. Quanta dignatio? Hoc dicit imperator, hoc dicit mendicus; hoc dicit servus, hoc dicit dominus ejus. Simul dicunt, Pater noster, qui es in coelis. Intelligunt ergo se esse fratres, quando unum habent Patrem. Sed non dedignetur fratrem habere servum suum dominus ejus, quem fratrem voluit habere Dominus Christus.

[PL38.394] 3. Prima et secunda petitio.---Sanctificetur nomen tuum, dicimus, Veniat regnum tuum. Sanctificatio nominis Dei est, qua efficimur nos sancti. Nam nomen ejus semper est sanctum. Optamus etiam venire regnum ejus: veniet, et si nolumus; sed optare et orare ut veniat regnum ejus, nihil est aliud quam optare ab illo, ut dignos nos faciat regno suo, ne forte, quod absit, veniat, et non nobis veniat. Multis enim non est venturum, quod tamen venturum est. Eis enim venturum est, quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis non veniet quibus dicetur. Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41). Cum ergo dicimus, Veniat regnum tuum, oramus ut nobis veniat. Quid est, ut nobis veniat? Ut bonos nos inveniat. Hoc ergo oramus, ut bonos nos faciat: tunc enim nobis veniet regnum ejus.

CAPUT III

4. Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio triplex. Addimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Serviunt tibi Angeli in coelo, nos serviamus tibi in terra. Non te offendunt Angeli in coelo, non te offendamus in terra. Quomodo illi faciunt voluntatem tuam, sic faciamus et nos. Et hic quid oramus, nisi ut boni simus? Quando enim facimus voluntatem Dei (nam ipse sine dubio facit suam), tunc fit voluntas ejus in nobis. Et aliter bene intelligimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Accipimus praeceptum Dei, et placet nobis, placet menti nostrae. Condelectamur enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII, 22). Tunc fit voluntas ejus in coelo. Coelo enim comparatur spiritus noster, terrae autem caro nostra. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ut quomodo menti nostrae placet tua jussio, sic ei consentiat caro nostra; et tollatur rixa illa de medio, quae describitur ab Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Galat. V, 17). Quando contra carnem concupiscit spiritus, jam facta est voluntas ejus in coelo: quando contra spiritum non concupiscit caro, jam facta est voluntas ejus in terra. Erit autem plena concordia, quando ipse voluerit: sit mundo pugna, ut possit esse victoria. Etiam sic bene intelligi potest, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: ut coelum ponamus Ecclesiam, quia portat Deum; terram autem infideles, quibus dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Quando ergo oramus pro inimicis nostris, inimicis Ecclesiae, inimicis nomini Christiano, hoc oramus, ut fiat voluntas ejus, sicut in coelo, ita et in terra, id est, sicut in tuis fidelibus, sic et in tuis blasphematoribus; ut omnes coelum fiant.

CAPUT IV

5. Quarta petitio. Quotidianus panis, [PL38.395] victus, Eucharistia. Verbum Dei. Sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Potest simpliciter accipi orationem istam nos fundere pro victu quotidiano, ut abundet nobis; et si non abundat, non desit nobis. Quotidianum autem dixit, quamdiu hodie vocatur (Hebr. III, 13). Quotidie vivimus, quotidie surgimus, quotidie saturamur, quotidie esurimus. Det nobis panem quotidianum. Quare non dixit et tegumentum? Victus enim noster in cibo est et potu, tegumentum in vestitu et tecto. Nihil homo plus desideret. Quandoquidem dicit Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus (I Tim. VI, 7 et 8). Pereat avaritia, et dives est natura. Ergo si ad quotidianum victum pertinet, quia et hoc bene intelligitur, quod dicimus, Panem notrum quotidianum da nobis hodie; non miremur, si nominato pane et caetera necessaria intelligantur. Quomodo quando Joseph invitavit fratres suos: Homines illi, inquit, hodie mecum manducabunt panem (Gen. XLIII, 16). Quare panem solum manducari erant? Sed a solo pane intellecta sunt caetera. Sic quando rogamus panem quotidianum, quidquid nobis propter carnem nostram in terra necessarium est, postulamus. Sed quid ait Dominus Jesus? Quaerite primum regnum Dei et justitiam, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33). Intelligitur etiam hoc valde bene, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Eucharistiam tuam, quotidianum cibum. Norunt enim fideles quid accipiant, et bonum est eis accipere panem quotidianum huic tempori necessarium. Pro se rogant, ut boni fiant, ut in bonitate et fide et vita bona perseverent. Hoc optant, hoc orant: quia si non perseveraverintin vita bona, separabuntur ab illo pane. Ergo, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quid est? Sic vivamus, ut ab altari tuo non separemur. Et verbum Dei quod quotidie vobis aperitur, et quodam modo frangitur, panis quotidianus est. Et quomodo illum panem ventres, sic istum esuriunt mentes. Et hunc ergo petimus simpliciter, et quidquid animae nostrae et carni nostrae in hac vita necessarium est, quotidiano pane concluditur.

CAPUT V

6. Dimitte nobis debita nostra, dicimus, et dicamus; quia verum dicimus. Quis enim hic vivit in carne, et non habet debita? Quis est homo sic vivens, ut ei non sit ista Oratio necessaria? Inflare se potest, justificare non potest. Bonum est illi ut imitetur Publicanum, nec tumescat sicut Pharisaeus, qui ascendit in templum, et jactavit merita sua, texit vulnera sua. Ille autem scivit quare ascenderit, qui dicebat, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 10-13). Hoc Dominus Jesus: considerate, fratres mei: hoc Dominus Jesus orare docuit discipulos suos, illos magnos primos Apostolos suos, arietes nostros. Si ergo pro peccatis suis dimittendis arietes orant, agni quid debent facere, de quibus dictum est, Afferte Domino filios arietum (Psal. [PL38.396] XXVIII, 1)? Hoc ergo scitis vos in Symbolo reddidisse, quia inter caetera nominastis remissionem peccatorum. Remissio peccatorum una est, quae semel datur; alia, quae quotidie datur. Remissio peccatorum una est, quae semel datur in sancto Baptismate; alia, quae quamdiu vivimus hic, datur in Dominica oratione. Propter quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra.

CAPUT VI

7. De eadem petitione. Et induxit nobiscum Deus pactum et placitum, firmumque chirographum, ut dicamus, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui vult dicere efficaciter, Dimitte nobis debita nostra; dicat veraciter, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si hoc quod est posterius, aut non dicit, aut fallaciter dicit; illud quod prius est, inaniter dicit. Maxime vobis dicimus, Dimittite omnia de cordibus vestris, qui ad sanctum Baptisma acceditis. Et vos, fideles, qui per hanc occasionem auditis hanc Orationem et nostram expositionem, dimittite totum quidquid adversus aliquem habetis de cordibus vestris: ibi dimittite, ubi Deus videt. Aliquando enim homo dimittit ore, et tenet corde: dimittit ore propter homines, et tenet corde, non timens oculos Dei. Prorsus dimittite; quidquid est quod usque ad istos dies tenuistis, saltem his diebus dimittite. Non debuit occidere sol super iracundiam vestram, et multi soles transierunt. Transeat aliquando et iracundia vestra, dies magni solis modo celebramus: illius solis de quo dicit Scriptura, Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2). Quid est, in pennis ejus? In protectione ejus. Unde in Psalmo dicitur, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Alii autem, qui in die judicii futuri sunt sero poenitentes, et infructuose dolentes, praedicti a Sapientia, quid tunc dicturi sunt poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes? Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra. Et inter caetera: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 3, 9). Ille sol justis oritur: istum autem solem visibilem facit Deus quotidie oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Ad illum videndum solem justi pertinent: modo in cordibus nostris habitat sol iste per fidem. Si ergo irasceris; ne occidat sol iste in corde tuo super iracundiam tuam: Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26); ne forte irascaris, et occidat tibi sol justitiae, et in tenebris remaneas.

CAPUT VII

8. Contra iram et odium. Ne putetis autem quia nihil sit iracundia. Turbatus est, inquit propheta, prae ira oculus meus. Utique cui turbatur oculus, solem videre non potest: et si conatus fuerit videre, poena illi est, non voluptas. Quid est ira? Libido vindictae. Libet hominem vindicari; et nondum est Christus vindicatus, nondum sunt sancti martyres vindicati! Adhuc exspectat patientia Dei. ut convertantur inimici Christi, convertantur martyrum inimici: [PL38.397] nos qui sumus, ut vindictam quaeramus? Si quaereret illam Deus de nobis, ubi remaneremus? Ille qui nihil nos laesit, non vult se vindicare de nobis: et nos quaerimus vindicari, qni pene quotidie Deum offendimus! Ergo dimittite: dimittite ex corde. Iratus es, noli peccare: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Irascimini quasi homines, si vincimini; et nolite peccare, ut iram in corde teneatis (quia si tenetis, contra vos tenetis), ne in illud lumen intretis. Ergo dimittite. Quid est ira? Libido vindictae. Quid est odium? Ira inveterata. Ira inveterata si facta est, jam odium dicitur. Quod videtur confiteri ille, qui cum dixisset, Turbatus est prae ira oculus meus; addidit, Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Quod erat ira, cum esset nova, odium factum est; quia in vetustatem conversum est. Ira festuca est, odium trabes est. Aliquando reprehendimus irascentem, et odium tenemus in corde; et dicit nobis Christus, Festucam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3). Unde crevit festuca, ut trabem faceret? Quia non statim evulsa est. Quia passus es exire et intrare solem toties super iracundiam tuam, fecisti illam veterem; attraxisti malas suspiciones, et rigasti festucam, rigando nutristi, nutriendo trabem fecisti. Expavesce vel quando dicitur, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Gladium non eduxisti, non vulnus in carne fecisti, non corpus plaga aliqua trucidasti: cogitatio sola odii in corde tuo est, et teneris homicida; reus es ante oculos Dei. Ille vivit, et tu occidisti. Quantum ad te pertinet, occidisti quem odisti. Emenda te, corrige te. Si in domibus vestris scorpiones essent aut aspides, quantum laboraretis, ut domus vestras purgaretis, et securi habitare possetis? Irascimini, et inveterantur irae in cordibus vestris, fiunt tot odia, tot trabes, tot scorpii, tot serpentes; et domum Dei, cor vestrum, purgare non vultis? Ergo facite quod dictum est, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et securi dicite, Dimitte nobis debita nostra. Quia sine debitis in hac terra vivere non potestis. Sed alia sunt illa magna crimina, quae vobis bonum est in Baptismo dimitti, et a quibus semper alieni esse debetis: alia quotidiana peccata, sine quibus hic homo vivere non potest, propter quae necessaria est quotidiana oratio, cum suo pacto, cum suo placito: ut quomodo hilariter dicitur, Dimitte nobis debita nostra; sic veraciter dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Deinde ista diximus de peccatis praeteritis, quid de caetero?

CAPUT VIII

9. Ne nos inferas in tentationem: dimitte quae fecimus, et da ut alia non committamus. Quicumque enim tentatione vincitur, peccatum ipse committit. Etenim, inquit apostolus Jacobus, Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Unusquisque autem [PL38.398] tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, 13-15). Ergo ne abstraharis a concupiscentia: noli consentire concupiscentiae tuae. Non est unde concipiat, nisi de te. Consensisti: quasi concubuisti in corde tuo. Surrexit concupiscentia: nega te illi, noli eam sequi. Illicita est, lasciva est, turpis est, alienat te a Deo. Noli dare consensionis amplexum, ne plangas partum: quia si consenseris, id est, cum amplexatus fueris, concipit. Cum concupiscentia conceperit, parit peccatum. Nondum times? Peccatum generat mortem: vel mortem time. Si peccatum non times, time quo perducit peccatum. Dulce est peccatum: sed amara est mors. Ipsa est infelicitas hominum: propter quod peccant, morientes hic dimittunt, et ipsa peccata secum portant. Peccas propter pecuniam, hic dimittenda est: peccas propter villam, hic dimittenda est: peccas propter mulierem, hic dimittenda est: et quidquid est propter quod peccas, quando oculos in mortem clauseris, hic dimittis, et ipsum peccatum quod committis tecum portas.

CAPUT IX

10. Peccata minuta non contemnenda. Alae duae orationis geminae eleemosynae. Dimittantur peccata: dimittantur praeterita, cessent futura. Sed non potes hic vivere sine ipsis: vel minora vel minuta sint, vel levia sint. Sed ipsa levia et minuta non contemnantur. De minutis guttis flumina implentur. Non contemnantur vel minora. Per angustas rimulas navis insudat aqua, impletur sentina, et si contemnatur sentina, mergitur navis. Sed non cessatur a nautis ambulant manus: ambulant, ut quotidie sentinae exhauriantur. Sic et tuae manus ambulent, ut quotidie sentines. Quid est, ambulent manus? Dent, fac opera bona, ambulent manus tuae. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti (Isai. LVIII, 7). Fac quantum potes, fac unde potes, fac hilariter, et securus mitte orationem. Habebit alas duas, geminas eleemosynas. Quid est, geminas eleemosynas? Dimittile, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Una eleemosyna est, quae fit de corde, quando fratri tuo dimittis peccatum. Altera eleemosyna est, quae fit de substantia, quando pauperi panem porrigis. Ambas fac, ne sine una ala remaneat oratio tua.

11. Liberatio a malo. Ergo cum dixerimus. Ne nos inferas in tentationem; sequitur, Sed libera nos a malo. Qui vult liberari a malo, testatur quia in malo est. Ideo dicit Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Sed quis est qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quando omnis homo in hac carne non habet nisi dies malos; quis non vult? Fac quod sequitur, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum; [PL38.399] quaere pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 13, 14, 15): et caruisti diebus malis, et impletur quod orasti, Libera nos a malo.

CAPUT X

12. Petitionum discrimen. Oratio Dominica quotidie dicitur ad altare. Tres ergo petitiones superiores Sanctificetur nomen tuum, Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra, aeternae sunt. Quatuor autem sequentes ad istam vitam pertinent. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: numquid quotidie petituri sumus panem quotidianum, quando ad illam satietatem venerimus? Dimitte nobis debita nostra: numquid in illo regno dicemus, quando debita non habebimus? Ne nos inferas in tentationem: numquid tunc dicere poterimus, quando nulla erit tentatio? Libera nos a malo: numquid dicemus, quando nullum erit unde liberemur? Quatuor ergo ista propter vitam nostram quotidianam nobis necessaria sunt, tria vero illa propter aeternam. Sed omnia petamus, ut ad illam perveniamus; et hic rogemus ne ab illa separemur. Oratio quotidie dicenda est vobis, cum baptizati fueritis. In ecclesia enim ad altare Dei quotidie dicitur ista Dominica oratio, et audiunt illam fideles. Non ergo timemus, ne minus diligenter eam teneatis: quia et si quis vestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit.

CAPUT XI

13. Symbolum memoria tenendum. Tanquam speculum quotidie inspiciatur. Ideo die sabbati, quando vigilaturi sumus in Dei misericordia, reddituri estis, non Orationem, sed Symbolum. Modo enim nisi teneatis Symbolum, in ecclesia, in populo Symbolum quotidie non auditis. Cum autem tenueritis, ut non obliviscamini, quotidie dicite; quando surgitis, quando vos ad somnum collocatis, reddite Symbolum vestrum, reddite Domino, commemorate vos ipsos, non pigeat repetere. Bona est enim repetitio, ne subrepat oblivio. Ne dicatis: Dixi heri, dixi hodie, quotidie dico, teneo illud bene. Commemora fidem tuam, inspice te: sit tanquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua. Sint divitiae tuae, sint quotidiana ista quodam modo indumenta mentis tuae. Numquid non quando surgis vestis te? Sic et commemorando Symbolum tuum vesti animam tuam, ne forte eam nudet oblivio, et remaneas nudus, et fiat quod ait Apostolus, quod absit a te: Si tamen exspoliati, non nudi inveniamur (II Cor. V, 3). Vestiti enim erimus fide nostra; et ipsa fides et tunica est et lorica: tunica, contra confusionem; lorica, contra adversitatem. Cum autem venerimus ad illum locum ubi regnabimus, non opus est ut dicamus Symbolum: Deum videbimus, ipse [PL38.400] Deus nobis visio erit; visio Dei fidei hujus merces erit.

SERMO LIX. Item in Matthaei cap. VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes

CAPUT PRIMUM

1. Symbolum regula fidei. Reddidistis quod creditis, audite quid oretis. Quoniam invocare non possetis, in quem non credidissetis, Apostolo dicente, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? ideo prius Symbolum didicistis, ubi est regula fidei vestrae brevis et grandis: brevis, numero verborum; grandis pondere sententiarum. Oratio autem quam hodie accipitis tenendam, et ad octo dies reddendam, sicut audistis cum Evangelium legeretur, ab ipso Domino dicta est discipulis ipsius, et ab ipsis pervenit ad nos; quoniam in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5).

2. Omnium unus pater. Ergo nolite inhaerere terrenis, qui Patrem invenistis in coelis. Dicturi enim estis, Pater noster, qui es in coelis. Ad magnum genus pertinere coepistis. Sub isto Patre fratres sunt dominus et servus: sub isto Patre fratres sunt imperator et miles: sub isto Patre fratres sunt dives et pauper. Omnes Christiani fideles diversos in terra habent patres, alii nobiles, alii ignobiles: unum vero Patrem invocant, qui est in coelis. Si ibi est Pater noster, ibi nobis praeparatur haereditas. Talis est autem iste Pater, cum quo possideamus quod donat. Dat enim haereditatem, sed non moriens illam nobis derelinquit. Non enim ipse discedit, sed ille permanet, ut nos accedamus. Quia ergo audivimus a quo petamus, sciamus et quid petamus, ne forte talem Patrem male petendo offendamus.

CAPUT II

3. Prima petitio. Quid ergo nos docuit Dominus Jesus Christus petere a Patre, qui est in coelis? Sanctificetur nomen tuum. Quale beneficium est, quod petimus a Deo, ut sanctificetur nomen ejus? Nomen Dei semper est sanctum: quare ergo petimus ut sanctificetur, nisi ut nos per ipsum sanctificemur? Quod ergo semper sanctum est, ut in nobis sanctificetur oramus. Sanctificetur in vobis nomen Dei, quando baptizamini. Utquid hoc orabitis, cum baptizati fueritis, nisi ut quod accipietis perseveret in vobis?

4. Secunda petitio. Sequitur alia petitio: Veniat regnum tuum. Sive petamus, sive non petamus, venturum est regnum Dei. Quare ergo petimus, nisi ut veniat et nobis, quod venturum est omnibus sanctis; ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat, quibus venturum est regnum ejus?

5. Tertia petitio. Dicimus tertia petitione, Fiat [PL38.401] voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Quid est hoc? Ut quomodo tibi serviunt Angeli in coelo, et nos tibi serviamus in terra. Angeli autem ipsius sancti obediunt illi, non illum offendunt; faciunt jussa amando eum. Hoc ergo oramus, ut et nos praecepta Dei charitate faciamus. Iterum verba ista aliter intelliguntur. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Coelum in nobis anima est, terra in nobis corpus est. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra? Sicut et nos audimus praecepta tua, sic nobis consentiat caro nostra; ne dum contendunt caro et spiritus, praecepta Dei minus implere possimus.

CAPUT III

6. Quarta petitio. Sequitur in Oratione: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sive exhibitionem corpori necessariam petamus a Patre, in pane significantes quidquid nobis est necessarium, sive quotidianum panem illum intelligamus, quem accepturi estis de altari, bene petimus ut det nobis eum. Quid est enim quod oramus, nisi ne mali aliquid admittamus, unde a tali pane separemur? Et verbum Dei quod quotidie praedicatur, panis est. Non enim quia non est panis ventris, ideo non est panis mentis. Cum autem vita ista transierit, nec panem illum quaeremus quem quaerit fames; nec Sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo, cujus corpus accipimus; nec verba nobis ista dici habent, quae dicimus vobis, nec codex legendus est, quando ipsum videbimus quod est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quo pascuntur Angeli, quo illuminantur Angeli, quo sapientes fiunt Angeli, non quaerentes verba locutionis anfractuosae; sed bibentes unicum Verbum, unde impleti ructuant laudes, et non deficiunt in laudibus. Beati enim, ait Paslmus, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII., 5).

CAPUT IV

7. Quinta petitio. Ergo in hac vita petimus quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In Baptismo omnia debita, id est, peccata prorsus dimittuntur nobis. Sed quia nemo hic potest vivere sine peccato, et si non magno crimine unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum Baptismum semel; in Oratione accipimus, unde quotidie lavemur, ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Itaque, fratres mei, moneo vos, in Dei gratia filios meos, et sub illo Patre fratres meos, moneo vos, ut quando aliquis offendit et peccat in vos, et venit et confitetur, et petit a vobis veniam, ignoscatis illi, et continuo ex corde dimittatis; ne vobis a Deo veniam venientem prohibeatis. Si enim non dimittitis vos, nec ille dimittet vobis. Ergo et hoc in ista vita petimus: quia et hic possunt dimitti, ubi possunt haberi peccata. In illa autem vita non dimittuntur, quia nec habentur.

CAPUT V

8. Sexta petitio. Deinde petimus [PL38.402] dicentes, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Et hoc in ista vita nobis necessarium est petere, ne inferamur in tentationem, quia hic sunt tentationes; et liberemur a malo, quia hic est malum. Ac per hoc omnes istae petitiones septem, tres ad vitam aeternam pertinent, quatuor ad vitam praesentem. Sanctificetur nomen tuum: semper erit. Veniat regnum tuum: hoc regnum semper erit. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra: semper erit. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: non semper erit. Dimitte nobis debita nostra: non semper erit. Ne nos inferas in tentationem: non semper erit. Sed libera nos a malo: non semper erit; sed ubi est tentatio, et ub est malum, ibi necessarium est ut petamus.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 365-402 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22