CAPUT PRIMUM

1. Locus Apostoli exponendus quam difficilis. Audivimus, concorditerque respondimus, et Deo nostro consona voce cantavimus: Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Silentium si praebeatis, audietis. Non invenit locum sapientia, ubi non est patientia. Nos loquimur, sed erudit Deus: nos loquimur, sed Deus docet. Non enim beatus dictus est quem docet homo, sed quem tu erudieris, Domine. Nos [PL38.826] plantare possumus et rigare: sed Dei est incrementum dare (I Cor. III, 7). Qui plantat et qui rigat, forinsecus operatur: qui dat incrementum, intrinsecus opitulatur. Quae nobis lectio de sancti Apostoli Epistola proposita sit ad loquendum, quam difficilis, quam latebrosa, quam (si non intelligatur aut male intelligatur) periculosa; puto, fratres, imo scio, quia nobiscum recitaretur, audistis; et fluctuastis, si advertistis; aut si aliqui et intellexistis, quam sit arduum sine dubitatione vidistis. Hanc itaque lectionem totumque ipsum molestum et obscurum, sed intelligentibus salubrem Epistolae Apostoli locum suscepimus, adjuvante misericordia Dei, exponere disserendo. Charitati vestrae debitores nos esse scio, exactores vos esse sentio. Quemadmodum nos, ut ista percipiatis, oramus: sic et vos orate, ut ea vobis explicare valeamus. Si enim oratio nostra concordet; et vos faciet Deus idoneos auditores, et nos debiti hujus fidelissimos redditores.

CAPUT II

2. Cum enim essemus in carne, ait Apostolus, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Hic videtur (quod non intelligentibus primum et grande periculum est) Apostolus reprehendere et culpare legem Dei. Dicit aliquis, Absit hoc ab animo qualiscumque christiani: quis hoc vel insanus audeat de Apostolo suspicari? Et tamen, fratres mei, verba ista male intellecta, fomitem insaniae furori Manichaeorum subministrarunt. Manichaei enim legem Dei per Moysen datam, dicunt non a Deo datam, et eam Evangelio contrariam esse contendunt. Et quando cum eis agitur, his testimoniis apostoli Pauli quae non intelligunt, conantur convincere, quid dicam, catholicos non intelligentes, et non potius negligentes? Non enim multum est, si quis velit esse diligens, post calumnias ab haeretico auditas, saltem considerare in codice circumstantiam lectionis. Quod si fecerit; ibi mox inveniet unde adversarium loquacem redarguat, unde hostes Legis rebellesque prosternat. Etsi enim tardus est ad intelligenda verba Apostoli, manifesta ibi laus est expressa legis Dei.

3. Manichaeorum calumnia refellenda ex consequentibus. Videte enim prius et advertite. Cum enim essemus in carne, ait, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur. Hic jam Manichaeus erigit cervicem, exaltat cornua, impetit te, facit impetum: Ecce, inquit, passiones peccatorum quae per Legem sunt. Quomodo bona est Lex, per quam in nobis sunt passiones peccatorum, et operantur in membris nostris, ut fructum ferant morti? Lege, aliquantum progredere, totum audi patienter, et si non intelligenter. Hoc enim quod ait, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, multum est ut intelligas: sed prius esto mecum Legis laudator, et tunc fieri mereberis intellector. Clausum cor habes, et clavem accusas? Ecce interim quod non intelligimus, paululum seponamus, ad laudem Legis quae aperta [PL38.827] est veniamus. Passiones, inquit, peccatorum, quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Adhuc videtur Legem arguere, culpare, improbare, detestari: sed non intelligentibus. Cum enim dicit, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, quasi utique videtur Legem accusare atque culpare. Vidit hoc et ipse, vidit, sensit se non intelligi, et contra obscuritatem verborum suorum cogitationes hominum commoveri: sensit quid possis dicere, sensit quid possis contradicere; et prior hoc voluit dicere, ut tu non invenias quod diceres.

CAPUT III

4. Quid ergo dicemus, inquit? Hoc sequitur. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Uno verbo Legem absolvit, Legis accusatorem damnavit. Auctoritatem Apostoli contra me proferebas, o Manichaee, et dicebas mihi, cum Legem reprehenderes, Ecce Audi Apostolum, lege Apostolum: Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Jactabas te, clamabas, dicebas, Audi, lege, vide: ista dixeras, et jam verso tergo ire cupiebas. Exspecta, audivi te, audi me: imo nec ego te, nec tu me; sed ambo simul audiamus Apostolum, qui solvit se, et alligat te. Quid ergo dicemus, inquit? Lex peccatum est? Hoc dicebas, Lex peccatum est, hoc nempe dicebas. Ecce audisti quod dicebas, audi quod dicas. Legem Dei peccatum esse dicebas, quando eam caecus et improvidus reprehendebas. Errasti: vidit Paulus errorem tuum. Quod dicebas, ipse dixit. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Quod dicebas, hoc dicimus? Lex peccatum est? Absit. Si Apostoli sequebaris auctoritatem, appende verbum, et cape inde consilium. Audi, Lex peccatum est? Absit. Audi, Absit. Si Apostolum sequeris, si ejus auctoritatem plurimi pendis, audi, Absit: et quod sentiebas, a te absit. Quid ergo dicemus? Quid dicemus? quia dixi, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; quia dixi, Evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur; quia dixi, Serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: Lex peccatum est? Absit. Quare ergo, Apostole, tanta illa dixisti?

CAPUT IV

5. Lex concupiscere malum prohibens, non est mala. Lex absit ut sit peccatum: Sed peccatum, inquit, non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Jam modo interrogo te, Manichaee, modo te interrogo, responde [PL38.828] mihi. Mala est Lex quae dicit, Non concupisces? Hoc nec luxuriosus mihi et nequam aliquis responderit. Etenim et ipsi homines flagitiosi quando reprehenduntur, erubescunt; et quando sunt inter castos, lascivire non audent. Si ergo malam dicis esse Legem quae dicit, Non concupisces; impune vis concupiscere; accusas Legem, quia percutit libidinem. Fratres mei, si non audiremus Apostolum dicentem, Lex peccatum est? Absit; sed tantummodo verba Legis commemorantem, ubi dictum est, Non concupisces: etiam Legem illo non laudante, nos tamen laudare deberemus: illam laudare, nos accusare. Ecce Lex, ecce desuper tuba divina clamat homini, Non concupisces. Non concupisces, reprehende si potes; fac, si reprehendere non potes. Audisti, Non concupisces, reprehendere non audes. Quia bonum est quod dixit, Non concupisces; malum est concupiscere. Malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo concupiscere malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo fac quod jubet Lex, noli facere quod vetat Lex, noli concupiscere.

CAPUT V

6. Concupiscentiae malum ante Legem ignotum. Sed quid ait Apostolus? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Ibam enim post concupiscentiam meam, et qua trahebat currebam, ejusque illecebras blandas, et ex carnali suavitate jucundas magnam felicitatem arbitrabar. Laudatur enim peccator, ait Lex, in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3). Invenis hominem concupiscentias suas carnales sectantem, totumque se illis servum donantem, aucupari undique voluptates, fornicari, inebriari; non dico amplius; fornicari, inquam, inebriari. Haec dixi quae licite committuntur, sed non Dei legibus. Quis enim aliquando ad judicem ductus est, quia meretricis lupanar intravit? Quis aliquando in publicis tribunalibus accusatus est, quia per suas lyristrias lascivus immundusque defluxit? Quis aliquando habens uxorem, quia ancillam suam vitiavit, crimen invenit? Sed in foro, non in coelo; in lege mundi, non in lege Creatoris mundi. Luxuriosus autem, immundus atque lascivus felix dicitur abundare voluptatibus, frui deliciis. Jamvero si se etiam vino ingurgitet, si bibat mensuras sine mensura; parum est quia non invenit crimen, etiam viri fortis accipit nomen: tanto nequior, quanto sub poculo invictior. Cum laudantur ista, et dicitur, Felix est, magnus est, bene est illi; et non solum hoc non putatur esse peccatum, sed etiam putatur vel Dei donum, vel certe suave, blandum et licitum bonum: procedit lex Dei, et dicit, Non concupisces. Ille homo qui putabat magnum bonum esse, magnamque felicitatem existimabat, ea quae posset, suae concupiscentiae non negare, sequi qua trahit; audit, Non concupisces; et cognoscit esse peccatum. Deus dixit, homo audivit, Deo credidit, peccatum suum vidit; quod bonum putabat, malum esse cognovit: voluit frenare concupiscentiam, non ire post eam, strinxit se, conatus est, victus est. Qui fuit antea nescius malorum suorum, factus est doctus, et pejus est victus: coepit esse non solum peccator, sed [PL38.829] etiam praevaricator. Peccator enim et antea erat: sed antequam Legem audiret, peccatorem se esse nesciebat. Legem audivit, peccatum vidit; conatus est vincere, superatus atque prostratus est; factus est et Legis praevaricator, qui fuit antea nescius peccator. Hoc dicit Apostolus: Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces.

7. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Minor erat concupiscentia, quando ante Legem securus peccabas, nunc autem oppositis tibi obicibus Legis, fluvius concupiscentiae quasi frenatus est paululum, non siccatus: sed increscente impetu qui te ducebat obicibus nullis, obruit te obicibus ruptis. Concupiscentia tua minor erat, quando tuam movebat libidinem, omnis est autem quando transcendit et Legem. Vis nosse quam magna sit? Vide quid ruperit: Non concupisces. Non homo dixit, Deus dixit, Creator dixit, Judex aeternus dixit, non quicumque dixit. Fac ergo quod dixit. Non facis? observa judicantem qui dixit. Sed quid facias, o homo? Ideo non vicisti, quia de te praesumpsisti.

CAPUT VI

8. Praesumens de se ipso vincitur. Attende ergo nunc verba superiora, quae videbantur obscura: Cum enim essemus in carne. Verba quae superiora diximus, unde coepit lectio quae obscura videbatur, attendite: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt. Unde per Legem sunt? Quia eramus in carne. Quid est, quia eramus in carne? Praesumebamus de carne. Num enim qui loquebatur Apostolus, jam exierat de ista carne, aut eis loquebatur qui jam exierant morte de ista carne? Non utique; sed secundum hujus vitae modum, et qui loquebatur, et quibus loquebatur, in carne erant. Quid ergo est, Cum essemus in carne; nisi, cum de carne praesumeremus, hoc est, de nobis consideremus? Homini enim dictum est, et de hominibus dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6). Quid est, Videbit omnis caro; nisi, videbit omnis homo? Et quid est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); nisi, Verbum homo factum est? Non enim Verbum et caro erat, et anima ibi non erat: sed carnis nomine homo significatus est, in eo quod legitur, Verbum caro factum est. Ergo Cum essemus in carne, id est, in concupiscentiis carnis versaremur, ibique totam spem nostram tanquam in nobis poneremus: passiones peccatorum, quae per legem sunt, auctae sunt per legem. Prohibendo enim fecerunt legis praevaricatorem; quia ille qui praevaricator est factus, Deum non habuit adjutorem. Operabantur ergo in membris nostris, ut fructum ferrent, cui, nisi morti? Si damnandus erat peccator quam spem habet praevaricator?

CAPUT VII

9. Confidendum non in se, sed in Deo. Ergo, o homo, vicit te concupiscentia tua; vicit, quia in malo loco te invenit: invenit te in carne, ideo te vicit. Migra inde: quid expavescis? Non tibi dixi ut moriaris. Noli expavescere, quia dixi, Migra de carne. Non tibi dixi ut moriaris, imo audeo dicere, dixi ut [PL38.830] moriaris. Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. In carne vivens, noli esse incarne. Omnis caro fenum, Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6). Dominus fiat refugium tuum. Instat concupiscentia, urget te, magnas vires accepit adversum te, prohibitione Legis grandior facta est, majorem hostem pateris: sit Dominus refugium tuum, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4). Noli ergo esse in carne, in spiritu esto. Quid est in spiritu esto? In Deo spem pone. Nam si posueris spem in ipso spiritu quo homines, iterum spiritus tuus in carnem relabitur, quia non dedisti eum illi a quo suspendatur. Non se continet, si non continetur. Noli remanere in te, transcende et te: in illo te pone qui fecit te. Nam si spem in te habueris, accepta Lege praevaricator eris. Invenit te hostis nudum refugio, invadit te: vide ne forte rapiat, velut leo, et non sit qui eruat (Psal. XLIX, 22). Attende verba Apostoli Legem laudantis, se accusantis, reum se sub Lege facientis, et personam forte tuam in se transfigurantis, et dicentis tibi: Peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est. Quid est, mortuum est? Latet, non apparet omnino, tanquam sepultum ignoratur. Adveniente autem mandato, peccatum revixit. Quid est, revixit? Apparere coepit, sentiri coepit, rebellare adversum me coepit.

CAPUT VIII

10. Ego autem mortuus sum. Quid est, mortuus sum? Praevaricator factus sum, Et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam. Videte quia Lex laudatur, mandatum quod erat in vitam. Qualis enim vita est, non concupiscere? O vita dulcis! Dulcis est quidem voluptas concupiscentiae: verum est, nec eam homines sequerentur, nisi dulcis esset. Theatrum, spectaculum, meretrix lasciva, turpissima cantilena, dulcia sunt ista concupiscentiae; dulcia plane, suavia, delectabilia: sed, Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Suavia sunt, dulcia sunt, delectabilia sunt: sed audi meliora, Narraverunt mihi injusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Felix anima quae hujusmodi delectationibus oblectatur, ubi turpitudine nulla inquinatur, et veritatis serenitate purgatur. Quem autem delectat lex Dei, et sic delectat, ut omnes delectationes lasciviae vincat, non sibi arroget istam delectationem: Dominus dabit suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). Quam dicam? Domine, da mihi illam suavitatem, vel illam? Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce me justitias tuas (Psal. CXVIII, 68). In tua suavitate doce me, et doces me. Tunc disco ut faciam, si in tua suavitate doceas me. Caeterum quamdiu blanditur iniquitas et dulcis est iniquitas, amara est [PL38.831] veritas. In tua suavitate doce me: ut suavis sit veritas, dulcedine tua contemnatur iniquitas. Multo melior est et suavior veritas, sed sanis suavis est panis. Quid melius et praeclarius pane coelesti? Sed si non obstupefacit dentes iniquitas. Scriptura enim dicit: Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis; sic iniquitas utentibus ea (Prov. X, 26). Quid prodest quia panem laudatis, si male vivitis? Quod laudatis non manducatis. Cum ergo audis verbum, cum audis verbum justitiae et veritatis, et laudas; multo laudabilius est, si facias. Fac ergo quod laudas. An dicturus es: Volo, sed non valeo? Quare non vales? Quia sanitas non est. Unde sanitatem perdidisti, nisi quia peccando Creatorem offendisti? Ergo ut ejus panem, quem laudas, cum suavitate, id est, cum sanitate manduces, dic illi: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Ergo, inquit, inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Erat enim sibi antea ignotus peccator, factus est manifestus praevaricator. Ecce inventum est illi in mortem, quod erat in vitam.

CAPUT IX

11. Occasione autem, inquit, accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Sic factum est primo in paradiso: Fefellit, inquit, me occasione accepta per mandatum. Vide serpentem mulieri illi susurrantem. Quaesivit ab ea quid dixerit Deus: respondit illa, Dixit nobis Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis. Ex eo si ederitis, morte moriemini. Hoc est Dei mandatum. Contra serpens: Non, inquit, morte moriemini. Sciebat enim Deus quia qua die ederitis, aperientur oculi vestri, et eritis tanquam dii (Gen. III, 2-5). Occasione ergo accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Gladio quem portabas, te inimicus occidit; armis tuis te vicit, armis tuis te interemit. Recipe mandatum: scito esse arma, non quibus occidat te, sed quibus a te occidatur inimicus. Sed noli praesumere de viribus tuis. Vide parvum David contra Goliath, vide parvum contra ingentem; sed in nomine Domini praesumentem. Tu venis ad me, inquit, cum clypeo et lancea; ego in nomine Domini omnipotentis (I Reg. XVII, 45). Sic, sic; aliter non: omnino aliter non prosternitur inimicus. Qui praesumit de viribus suis, antequam pugnet ipse prosternitur.

CAPUT X

12. Apostolus etiam atque etiam Legis apertissimus laudator. Videte tamen, charissimi, videte etiam atque etiam Paulum apostolum contra furorem Manichaeorum esse legis divinae apertissimum laudatorem, videte quid adjungat: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Numquid uberius laudari potest? Paulo ante verbo illo quod dixit, Absit, defenderat a crimine, non laudaverat. Aliud est a crimine objecto defendere, aliud debito praeconio praedicare. Crimen objectum fuit, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Defensio, Absit. Uno verbo defenditur veritas; quia magna est Apostoli defendentis auctoritas. Quid diu defendat? Sufficit. Absit. An vultis, inquit, experimentum accipere [PL38.832] ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Modo autem: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

13. Idem tractatur argumentum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Quia bonum non est mors. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Mors non est lex, sed peccatum est mors. Jamdudum autem dixerat. Sine lege peccatum mortuum est. Ubi vos admonueram, quia mortuum est, dixit, absconditum latet, non apparet. Modo videte quam vere ita dictum sit: Peccatum, inquit, ut appareat peccatum. Non dixit, Ut sit; quia erat et quando non apparebat. Peccatum ut appareat peccatum. Quid est, ut appareat peccatum? Quia concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Non ait, Concupiscentiam non habebam; sed, concupiscentiam nesciebam Sic etiam hic non ait, Ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quam mortem? Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Attende, supra modum peccator. Quare supra modum? Quia jam et praevaricatio. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15).

CAPUT XI

14. Peccatum ex primo homine tractum. Videte ergo, fratres, videte genus humanum a prima illius primi hominis morte fluxisse. Etenim peccatum a primo homine intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Id. V, 12). Pertransiit, verbum attendite, quod audistis: considerate, videte quid est, pertransiit. Pertransiit: inde est et parvulus reus; peccatum nondum fecit, sed traxit. Etenim illud peccatum non in fonte mansit, sed pertransiit: non in illum aut illum, sed in omnes homines pertransiit. Genuit peccatores morti obnoxios primus peccator, primus praevaricator. Venit ad sanandos de virgine Salvator. Quia ad te non qua venisti, venit: non enim ille de concupiscentia maris et feminae, non de illo vinculo concupiscentiae. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dictum est hoc virgini, dictum est fide ferventi, non concupiscentia carnis aestuanti: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quae tale obumbraculum haberet, quando ardore libidinis aestuaret? Quia ergo non qua venisti ad te venit, liberat te. Ubi te invenit? Venumdatum sub peccato, jacentem in morte primi hominis, trahentem peccatum primi hominis, habentem reatum antequam habere posses arbitrium. Ecce ubi te invenit, quando parvulum invenit. Sed parvuli aetatem excessisti: ecce crevisti, primo peccato multa addidisti; legem accepisti, praevaricator exstitisti. Sed noli esse sollicitus: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLIV. De verbis Apostoli, Rom. VII, Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, etc. Contra Pelagianos, qui dicunt hominem sine peccato esse posse in hac vita. Habitus ad mensam S. Martyris Cypriani

CAPUT PRIMUM

1. Lex ad quid data est. Hesternam lectionem de sancti apostoli Pauli Epistola, qui sermoni adfuistis, audistis: illam lectio sequitur quae hodie recitata est. Adhuc versatur ille difficilis et periculosus locus, quem vobis in adjutorio Domini nostri, quantum me religioso apud eum adjuvatis affectu, pro viribus quas dare dignatur, exponere et enodare suscepimus. Patientiam mihi praebeat Charitas vestra, ut si habeo propter obscuritatem rerum difficilem disputationem, saltem habeam facilem vocem. Si enim utrumque sit difficile, multum laboratur: et utinam non sine causa laboretur. Ut autem prosit labor noster, sit patiens auditus vester. Quia Legem non culpat Apostolus, hesterno die audientibus, quantum existimo, satisfecimus. Ibi quippe ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est. Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatam per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est; id est latet, non apparet. Ego autem vivebam aliquando sine lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam (quid enim tam pertinens ad vitam, quam, Non concupisces?), hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit: concupiscentiam terruit, non exstinxit; terruit, non oppressit; fecit timorem poenae, non amorem justitiae. Itaque, inquit, lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Non enim lex mors, sed peccatum mors. Quid ergo ex occasione mandati? Sed peccatum ut appareat peccatum - latebat enim quando mortuum dicebatur: per bonum mihi operatum est mortem; ut, addita praevaricatione, fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum; quia praevaricatio peccato non adderetur, si non esset mandatum. Alio enim loco dicit aperte idem apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Quid ergo? Quid dubitamus ad hoc datam esse Legem, ut inveniret se homo? Quando enim Deus non prohibebat a malo, latebat se homo: vires suas languidas non invenit, nisi quando legem prohibitionis accepit. Invenit ergo se, in malis invenit se. Quo fugit se? Quocumque enim fugerit se, sequitur se. Et quid ei prodest de se invento scientia, quam sauciat conscientia?

CAPUT II

2. De se ipso an hic loquatur Apostolus. Loquitur ergo et in ista lectione, quae hodie recitata est, ille qui invenit se. Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Quaeritur hoc loco [PL38.834] magna diligentia quis intelligatur, utrum ipse Apostolus qui loquebatur; an alium aliquem in se transfiguravit, quem tangeret in se, sicut dixit quodam loco: Haec autem omnia transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis (I Cor. IV, 6). Si ergo Apostolus loquitur (quod nemo dubitat), et cum dicit, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio, non de altero, sed de se ipso dicit: quid sumus intellecturi, fratres mei? Itane apostolus Paulus nolebat, verbi gratia, facere adulterium, et faciebat adulterium? nolebat esse avarus, et erat avarus? Quis autem nostrum audeat se induere tali blasphemia, ut de Apostolo hoc sentiat? Forte ergo alius est aliquis: forte tu es, aut tu es, aut ille est, aut ego sum. Si ergo aliquis nostrum est, ipsum quasi de ipso audiamus, et non irati nos corrigamus. Si autem ipse est, forte enim et ipse est; non sic intelligamus quod dixit, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio, tanquam vellet esse castus, et esse adulter; aut vellet esset misericors, et esset crudelis; aut vellet esse pius, et esset impius. Non ad hoc accipiamus, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio.

CAPUT III

3. Apostolus nec ipse sine concupiscentia. Sed ad quid? Volo non concupiscere, et concupisco. Lex quid dixit? Non concupisces. Homo Legem audivit, vitium agnovit: bellum indixit, captivitatem invenit. Sed forte aliquis homo, non Apostolus. Quid ergo dicimus, fratres mei? Non habebat ullam concupiscentiam Apostolus in carne sua, quam habere nollet; cui tamen existenti, titillanti, suggerenti, sollicitanti, aestuanti, tentanti non consentiret? Dico Charitati vestrae, si crediderimus Apostolum nullam prorsus habuisse infirmitatem concupiscentiae cui reluctaretur, multum credimus de illo: atque utinam ita sit. Non enim invidere nos oportet Apostolis, sed Apostolos imitari. Verumtamen, charissimi, audio ipsum Apostolum confitentem, nondum eum ad tantam perfectionem justitiae pervenisse, quantam in Angelis esse credimus: quorum Angelorum aequalitatem speramus, si ad hoc quod volumus perveniamus. Quid enim aliud nobis Dominus promittit in resurrectione, ubi ait: In resurrectione mortuorum neque nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30, et Luc. XX, 35, 36)?

4. Apostolum loqui de propria sua imperfectione. Dicit ergo aliquis: Et tu unde scis quia Paulus apostolus angeli justitiam et perfectionem nondum habebat? Non facio injuriam Apostolo, non credo nisi Apostolo, alium testem non quaero; suspicantem non audio, nimium laudantem non curo. Dic mihi, sancte Apostole, de te ipso, ubi nemo dubitat quia de te ipso loqueris. Nam ubi dixisti, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio; existunt qui dicant, quod alium in te nescio quem transfiguraveris laborantem, deficientem, victum, captivum. Tu mihi dic de te, ubi [PL38.835] nemo dubitat quia loqueris de te. Fratres, ait Apostolus, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Et quid facis? Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem, ait, non secundum perfectionem; secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Supra jam dixerat: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 12-14). Adhuc contradicitur et dicitur: Dicebat ista Apostolus, quia nondum pervenerat ad immortalitatem; non quia nondum pervenerat ad justitiae perfectionem. Jam ergo tam justus erat quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Sic, inquiunt, sic est prorsus. Modo dixisti: Tam erat justus quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Ergo perfectionem justitiae jam tenebat, sed sequendo palmam supernam, immortalitatem quaerebat.

CAPUT IV

5. Infirmitatem animi sui confitetur Apostolus. Dic nobis, sancte Apostole, alium aliquem manifestiorem locum, non ubi quaeris immortalitatem, sed ubi confiteris infirmitatem. Et hic jam susurratur, jam contradicitur. Videor mihi audire quorumdam cogitationes, et hic dicitur mihi: Verum est, novi quid dicturus es: confitetur infirmitatem, sed carnis, non mentis; confitetur infirmitatem, sed corporis, non animi: in animo autem est perfecta justitia, non in corpore. Nam quis ignorat utique Apostolum in corpore fuisse fragilem, corpore fuisse mortalem, sicut dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7)? Quid tibi ergo cum vase fictili? De thesauro aliquid loquere. Si aliquid minus habuit, si erat quod ei ad aurum justitiae posset addi, inveniamus. Ipsum audiamus, ne injuriosi existimemur. Et ne magnitudine revelationum mearum, Apostolus dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Nempe hic agnoscitis Apostolum habentem magnitudinem revelationum, et timentem elationis praecipitium. Ut ergo noveris quia et ipse Apostolus, qui volebat alios salvos facere, adhuc curabatur: ut noveris quia et ipse adhuc curabatur; si magnipendis ipsius honorem, audi quid medicus ei apposuerit ad tumorem: audi non me, ipsum audi. Audi confitentem, ut sentias docentem. Audi: Et ne magnitudine revelationum mearum extollar. Ecce jam possum dicere apostolo Paulo: Ne extollaris, sancte Apostole? Tu ne extollaris, adhuc cavendum est? Tu ne extollaris, adhuc timendum est? Tu ne extollaris, adhuc huic infirmitati medicina quaerenda est?

CAPUT V

6. Tumoris epithema Apostolo datum. Quid mihi, inquit, dicis tu? Et tu audi quid sim; et noli altum sapere, sed time. Audi quomodo brevis agnus ingrediatur, ubi aries sic periclitatur. Ne magnitudine, inquit, revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Qualem tumorem timuit, qui mordacissimum epithema accepit? Jam ergo modo dic quia tanta in illo erat justitia, quanta est in Angelis sanctis. An forte et angelus sanctus in coelo, ne extollatur, accipit stimulum angelum satanae, a quo colaphizetur? [PL38.836] Absit hoc de sanctis Angelis suspicari. Homines sumus, Apostolos sanctos homines agnoscamus; vasa electa, sed adhuc fragilia; adhuc in hac carne peregrinantes, nondum in coelesti patria triumphantes. Ergo quoniam Dominum ter rogavit, ut ab illo iste stimulus auferretur; nec auditus est ad voluntatem, quia exauditus est ad sanitatem (II Cor. XII, 7-9); forte non indecenter ipse loquitur, ubi dicit, Scimus autem quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum.

7. Sanctus quisque in hac vita carnalis et spiritualis. Ergo carnalis Apostolus, qui aliis dicebat, Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis? alios tanquam spirituales alloquitur, et ipse carnalis est? Sed quid dixit et ipsis spiritualibus, quia nondum erant in perfectione coelesti et angelica, nondum erant in illius patriae securitate, sed in hujus peregrinationis sollicitudine versabantur? quid eis dixit? Certe spirituales eos vocavit: Vos, inquit, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Ecce, quem spiritualem jam appellavit, timuit illi tentationis fragilitatem, unde posset tentari spiritualis, etsi non ex mente, utique ex carne. Spiritualis enim, quia secundum spiritum vivit; adhuc autem ex parte mortali carnalis: idem spiritualis, idemque carnalis. Ecce spiritualis: Mente servio legi Dei. Ecce carnalis: carne autem legi peccati. Idem ergo ipse et spiritualis et carnalis? Idem plane, quamdiu hic vivit, sic est.

CAPUT VI

8. Quis totus carnalis, quis ex parte vel totus spiritualis. Noli mirari, quisquis es, quicumque carnalibus concupiscentiis cedis atque consentis, qui eas vel bonas putas ad explendam libidinis saturitatem, vel certe sic jam vides malas, ut eis tamen cedendo consentias, et quo ducunt sequaris, et ea quae mala suggerunt perpetres; totus carnalis es. Tu, tu quisquis talis es, totus carnalis es. Si autem concupiscis quidem, quod Lex vetat, cum dicit, Non concupisces (Exod. XX, 17); servas tamen aliud quod item Lex jubet, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30): mente spiritualis es, carne carnalis. Aliud est enim, non concupiscere; aliud, post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est, laborantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria? Quando erit victoria? Quando absorbebitur mors in victoriam. Tunc enim vox erit triumphantis, non sudor pugnantis. Quae futura est vox illa triumphantis, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem? Vides victorem, audi exsultantem, exspecta triumphantem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55)? Ubi est? Ecce erat, et non est. Ubi est, mors, contentio tua? Ecce mortis contentio: Non quod volo ago. Ecce mortis contentio: Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Si ergo Apostolus de se ipso dicit; si dico, non confirmo: si Apostolus dicit, Scimus quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum: [PL38.837] mente enim spiritualis, corpore carnalis: quando totus spiritualis? Cum, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Modo ergo quando fervet mortis contentio, non quod volo ago: ex parte spiritualis, ex parte carnalis; ex parte meliore spiritualis, ex parte inferiore carnalis. Adhuc confligo, nondum vici: magnum mihi est non vinci. Non quod volo, hoc ago; quod odi, illud facio. Quid facis? Concupisco. Etsi concupiscentiae non consentio, etsi post concupiscentias meas non eo; tamen adhuc concupisco: et utique etiam in ipsa parte ego sum.

CAPUT VII

9. Idem carnalis simul et spiritualis. Non enim ego in mente, et alius in carne. Sed quid? Igitur ipse ego: quia ego in mente, ego in carne. Non enim duae naturae contrariae, sed ex utraque unus homo: quia unus Deus, a quo factus est homo. Igitur ipse ego, ego ipse, mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente non consentio legi peccati: sed tamen nollem esset in membris meis lex ulla peccati. Quia ergo nollem, et tamen est; non quod volo ago: quia concupisco, et nolo, non quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Quid odi? Concupiscere. Odi concupiscere, et tamen ago illud carne, non mente: Quod odi, illud facio.

10. Si autem quod nolo, illud facio; consentio legi, quoniam bona est. Quid est hoc, Si quod nolo, illud facio; consentio Legi, quoniam bona est? Consentires legi, si quod vellet faceres: facis quod lex odit, quomodo consentis legi? Prorsus, Si quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Quomodo? Quia jubet lex, Non concupisces, Quid volo ego? non concupiscere? Volendo quod vult lex, consentio legi, quoniam bona est. Si diceret lex, Non concupisces, et ego vellem concupiscere; non consentirem legi, et omnino ab illa voluntatis perversitate diversus existerem. Dicente enim lege, Non concupisces, et ego vellem concupiscere; non consentio legi Dei. Quid modo? quid dicis, o lex? Non concupisces. Et ego nolo concupiscere, et ego nolo; quod non vis, nolo: ideo consentio, quia quod non vis, nolo. Non implet legem infirmitas mea: sed Legem laudat voluntas mea. Ergo si quod nolo, hoc ago; ideo consentio legi, quia nolo quod non vult, non quia ago quod nolo. Ipsum enim agere concupiscere est, non concupiscentiae consentire: ne aliquis jam in Apostolo peccandi sibi quaerat exemplum, et det malum exemplum. Non quod volo ago. Quid enim lex dicit? Non concupisces. Et ego nolo concupiscere, et tamen concupisco; quamvis concupiscentiae meae assensum non praebeam, quamvis post eam non eam. Resisto enim, averto mentem, nego arma, teneo membra; et tamen fit in me quod nolo. Quod non vult lex, nolo cum lege; quod non vult, nolo: ergo consentio legi.

CAPUT VIII

11. Ignorare peccatum. Sed quia ego sum in carne, ego sum in mente; sed magis ego sum in mente, quam in carne. Quia enim ego sum in mente, ego sum in regente: mens enim regit, caro regitur: et magis sum ego in eo quo rego, quam in eo in quo regor. Quia ergo magis ego in mente: Nunc autem jam non ego operor illud. Nunc autem, quid est? [PL38.838] Nunc autem, jam redemptus, qui fui antea sub peccato venumdatus, jam accepta gratia Salvatoris, ut mente condelecter legi Dei, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me. Iterum ergo in me: audi quod sequitur, hoc est in carne mea bonum. Velle enim mihi adjacet. Scio. Quid scis? Quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Jamdudum dixeras, Quod operor, ignoro. Si ignoras, quomodo scis? Modo dicis, Ignoro; modo dicis, Scio: ego quomodo intelligam, nescio. An hoc est quod intelligo? Ubi enim ait, Quod operor, ignoro; dixit ignoro, non approbo, non accepto, non mihi placet, non consentio, non laudo. Non enim et Christus eos ignorabit, quibus dicturus est, Non novi vos (Matth. VII, 23). Prorsus etiam hoc intelligo, Quod enim operor, ignoro: quia quod non facio, ignoro. Non enim ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Ideo ignoro: quia non ego facio, sicut dictum est de Domino, Eum qui non noverat peccatum (II Cor. V, 21). Quid est, non noverat? Ergo non noverat quod arguebat? non noverat quod puniebat? Si ergo non noverat quod puniebat, injuste puniebat. Quia vero juste puniebat, noverat quod puniebat. Et tamen peccatum non noverat, quia peccatum non fecerat. Quod enim operor, ignoro: non enim quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem, accepta jam gratia, non ego operor illud: libera est mens, caro captiva. Non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.

CAPUT IX

12. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non adjacet. Adjacet velle, perficere non adjacet. Non dixit, facere; sed, perficere. Non enim nihil facis. Rebellat concupiscentia, et non consentis; delectat uxor aliena, et non annuis, mentem avertis, in secretarium mentis intras. Vides foris strepentem concupiscentiam, profers adversus eam sententiam, mundans conscientiam. Nolo, inquis, non facio. Puta quia delectat, non facio, habeo cui condelecter. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quid tu de carne tua tumultuaris? Quid delectationes stultas, temporales fluxas, vanas, noxias, tumultuose suggeris, et eas quasi garrula mihi narras? Narraverunt mihi injusti delectationes. Inde est et ista concupiscentia. Narrat mihi delectationes, sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Condelector enim legi Dei: non de me, sed de gratia Dei. Tu concupiscentia in carne tumultuaris, mentem tibi non subdis. In Deo sperabo; non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5). Me, me, hoc est, mente non consentiente, tumultuatur caro. In Deo, inquit, sperabo; non timebo quid faciat mihi caro. Sicut nec aliena, ita nec mea. Qui ergo in se haec agit, nihil facit? Multum facit: magnum est quod facit, sed tamen non perficit. Quid est enim perficere? Ubi est, mors, contentio tua? Ergo, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non.

13. Non enim quod [PL38.839] volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Et repetit, Si autem quod nolo ego, hoc facio, id est, concupisco; jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum. Bonum invenio legem; bonum est lex, bonum aliquid est lex. Unde probo? Quia implere volo. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum; quoniam mihi malum adjacet. Et hoc mihi. Non enim caro non mea, aut de alia substantia caro, aut de alio principio caro, aut anima ex Deo, et caro de gente tenebrarum. Absit. Languor repugnat sanitati. Semivivus jacet in via (Luc. X, 30), curatur adhuc, sanantur omnes languores ejus (Psal. CII, 3). Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo ego, illud facio; invenio ergo legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Quod malum?

CAPUT X

14. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis: captivum, sed ex carne; captivum, sed ex parte. Nam mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic enim intelligere debemus, si de se ipso Apostolus loquitur. Jam ergo si mens non consentit peccato titillanti, suggerenti, blandienti; si mens non consentit, quoniam habet alias interius delectationes suas, delectationibus carnis ex nulla parte conferendas: si ergo non consentit, et est in me quiddam mortuum, et quiddam vivum, mors adhuc contendit, sed mens viva non consentit. Numquid ipsa mors non est in te? Numquid illud quod mortuum est, non pertinet ad te? Adhuc tibi est contentio. Quid etiam inde sperandum est?

15. Miser ego homo: etsi non in mente, tamen in carne miser homo. Non enim in mente homo, et in carne non homo. Quis enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29)? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quid est hoc, fratres? Quasi carere vult corpore. Quid festinas? Si tantum ibi est intentio tua, ut corpore careas; mors quandoque ventura est, et te ab isto corpore mortis dies adveniens ultimus procul dubio liberabit. Quid est quod pro magno gemis? Quid est quod dicis, Quis me liberabit? Mortalis loqueris, moriturus loqueris. Separatio mentis a carne quandoque ventura est: propter brevitatem vitae nunquam longe est; propter quotidianos casus quando sit, nescis. Ergo sive festines, sive tardes, omnis vita humana brevis est: quid pro magno gemis, et dicis, Quis me liberabit de corpore mortis hujus?

CAPUT XI

16. In resurrectione soli justi liberantur de corpore mortis. Et adjungit: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Pagani enim qui non habent gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non morientur? non quandoque die ultimo a carne solventur? non illo die a corpore mortis hujus liberabuntur? Tu quid est quod pro magno [PL38.840] gratiae Dei per Jesum Christum Dominum nostrum vis tribuere, quia de corpore mortis hujus liberaberis? Respondet tibi Apostolus, si sensum ejus cepimus, imo quia Domino adjuvante, sine dubio cepimus; respondet tibi Apostolus, et dicit: Scio quid loquar. Paganos dicis liberari a corpore mortis hujus, quia veniet dies ultimus vitae hujus, et solventur ad tempus a corpore mortis hujus. Veniet et dies, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: ecce liberati a corpore mortis hujus. Qui mala fecerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29): ecce redierunt ad corpus mortis hujus. Corpus mortis hujus redit ad impium, nec inde aliquando solvetur. Tunc non erit vita aeterna, sed mors aeterna, quia poena aeterna.

CAPUT XII

17. Corpus sanctorum post resurrectionem immortale. Tu autem, o Christiane, roga quantum potes, exclama et dic: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Respondetur tibi: securus efficeris, non de te, sed de Domino tuo; securus efficeris de pignore tuo. Spera cum Christo regnum Christi, jam pignus tenes sanguinem Christi. Dic, dic, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut respondeatur tibi, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non enim sic liberaberis de corpore mortis hujus, ut hoc corpus non habeas. Habebis, sed jam non mortis hujus. Ipsum erit, sed non ipsum erit. Ipsum erit, quia ipsa caro erit: non ipsum erit, quia mortale non erit. Sic, sic liberaberis a corpore mortis hujus, ut mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem. A quo? per quem? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Quia per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur: inde est quod gemis. In Adam omnes moriuntur: inde est quod gemis, inde est quod cum morte confligis, inde est corpus mortis hujus. Sed sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Vivificatus accepto corpore immortali, ubi dicas, Ubi est, mors, contentio tua? liberatus eris a corpore mortis hujus: non tamen virtute tua, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLV. De verbis Apostoli, Rom. VIII, 1-11, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu, etc., Contra Pelagianos. Habitus in basilica SS. Martyrum Scillitanorum

CAPUT PRIMUM

1. Concupiscentia cur vocetur [PL38.841] peccatum. Peccatum quomodo regnum amittit. Hesterna lectio sancti Apostoli eo usque terminata est, ubi dictum est: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. In qua conclusione demonstravit Apostolus, ad hoc se dixisse quae supra dixerat, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. VII, 25, 20); quia non mente operabatur consentiendo, sed carne concupiscendo. Hoc enim peccati nomine appellat, unde oriuntur cuncta peccata, id est, ex carnali concupiscentia. Quidquid enim est peccatorum in dictis, in factis, in cogitationibus, non exoriuntur nisi ex mala cupiditate, non exoriuntur nisi ex illicita delectatione. Huic ergo illicitae delectationi si resistamus, si non consentiamus, si membra velut arma non ministremus; non regnat peccatum in nostro mortali corpore. Peccatum enim ante regnum perdit, et sic perit. In hac ergo vita, quantum ad sanctos attinet, regnum perdit, in alia perit. Hic enim regnum perdit, quando post concupiscentias nostras non imus: ibi autem perit, quando dicetur, Ubi est, mors, contentio tua?

CAPUT II

2. Quomodo in sanctis nulla hic damnatio. Ergo cum dixisset Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; non dando membra committendis iniquitatibus, sed tantum concupiscendo, nec tamen illicitae concupiscentiae manus dando: ergo cum dixisset, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; subjecit et ait, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII, 1). His qui sunt in carne condemnatio est: his qui sunt in Christo Jesu nulla condemnatio est. Ne putares hoc postea futurum, ideo addidit, nunc. Postea illud exspecta, ut nec concupiscentia sit in te, contra quam contendas, cum qua confligas, cui non consentias, quam frenes et domes: post exspecta, quia nec ipsa erit. Si enim quod nobiscum contendit ex mortali corpore etiam postea erit; Ubi est, mors, contentio tua? falsum erit. Quid ergo postea futurum sit, sciamus. Tunc enim fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum; virtus autem peccati, lex (I Cor. XV, 54-56). Quia ex prohibibitione auctum est desiderium, non exstinctum. Lex peccato dedit virtutem, tantummodo per litteram jubendo, non per spiritum subveniendo. Ergo tunc non erit hoc, sed quid nunc? Quid sit nunc, quaeris? Quod et paulo ante dixit: Nunc autem jam non ego operor illud: et ibi nunc. Quid est, non ego operor illud? Non consentio, non annuo, non decerno, semper mihi displicet: membra mea teneo. Et magnum est hoc: cum sit ex carne concupiscentia, et ad carnem pertineant corporis membra, quando non regnat peccatum, id est, carnis concupiscentia; plus habet juris mens ad tenenda membra carnis, ne dentur in arma iniquitatis, quam ipsa concupiscentia carnis ad movenda membra carnis. Itaque concupiscentia est carnis, et membra carnis: mens tamen quia dominatum habet: si tamen desuper adjuvetur, ne cum ei multum [PL38.842] contar Dei gratiam damus, non regem, sed tyrannum faciamus: tantum ergo valet mens, sic regit cum regitur, ut de membris ipsius carnis, contra concupiscentiam carnis ipsius, possit agere quod ait Apostolus, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13).

CAPUT III

3. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Non sint solliciti, si concupiscentiis illicitis titillantur: non sint solliciti, quod videtur adhuc esse lex in membris repugnans legi mentis. Nulla enim condemnatio est. Sed quibus? etiam nunc quibus? Qui sunt in Christo Jesu. Et ubi est illa sententia, de qua dicebat paulo ante. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis (Id. VII, 23)? Sed me dicebat ex carne, non ex mente. Ubi ergo illa lex, si nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu? Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu. Lex enim, non illa in monte Sina per litteram: Lex enim, non illa in vetustate litterae; sed Lex spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit te a lege peccati et mortis. Ut enim condelecteris legi Dei secundum interiorem hominem, unde haberes, nisi lex spiritus vitae in Christo Jesu liberaret te a lege peccati et mortis? Ideo, mens humana, ne tibi tribuas, ne multum superbias; imo ne omnino superbias, o mens humana, quod non consentis desideriis carnis, quod lex peccati non te de arce deponit: Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Non te illa lex liberavit, de qua supra dictum est, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae (Ibid. 6). Quare illa non liberavit? Nonne et ipsa digito Dei scripta est? Nonne digitus Dei Spiritus sanctus intelligitur? Lege Evangelium, et vide quia ubi dicit unus evangelista, Domino dicente, Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28); alius dicit, Si ego in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Si ergo et lex illa digito Dei scripta est, hoc est, Spiritu Dei; quo Spiritu victi magi Pharaonis dixerunt, Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 19): si ergo et ipsa, imo cum et ipsa Spiritu Dei, hoc est, digito Dei conscripta sit, quare non de illa dicitur, Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu?

CAPUT IV

4. Lex peccati et mortis quaenam. Lex Moysi cur data. Lex enim mortis non ipsa dicitur, lex peccati et mortis non illa lex dicitur quae data est in monte Sina. Lex peccati et mortis illa dicitur de qua gemens ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Sed illa lex, ipsa est quae dicta est, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Et subjecit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Quid est, supra modum? Ut addatur praevaricatio. Data est ergo lex illa, ut inveniretur infirmitas. Parum est hoc, non solum ut inveniretur, sed etiam ut augeretur, et vel sic medicus quaereretur. [PL38.843] Si enim levis morbus esset, contemneretur: si morbus contemneretur, medicus non quaereretur: si medicus non quaereretur, morbus non finiretur. Ideo ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20): quae delevit cuncta peccata quae invenit, et ad non peccandum voluntati nostrae conanti adjutorium subministravit; ut ipsa voluntas nostra non in se ipsa, sed in Deo laudaretur. In Deo enim laudabimur tota die (Psal. XLIII, 9): et, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Audiant mites: nam superbi et litigiosi non audiunt. Ergo quare non ipsa est Lex digito Dei scripta, quae dat adjutorium hoc gratiae, de qua loquimur? Quare? Quia in tabulis lapideis scripta est, non in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3).

CAPUT V

5. Veteris ac novae Legis concordia. Denique, fratres mei, in magno mysterio videte concordiam, videte distantiam; concordiam Legis, distantiam plebis. Celebratur Pascha in veteri populo, sicut nostis occisione agni cum azymis: ubi occisio ovis Christum significat, azyma autem novam vitam, hoc est, sine vetustate fermenti. Unde nobis Apostolus dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi: Pascha enim nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Celebratum est ergo Pascha in illo veteri populo, nondum in luce fulgente, sed in umbra significante celebratum est: et post quinquaginta dies a celebratione Paschae, sicut computans inveniet qui voluerit, datur Lex in monte Sina, scripta digito Dei. Venit verum Pascha, immolatur Christus: transitum facit a morte ad vitam. Transitus enim interpretatur hebraice Pascha: quod expressit evangelista dicens, Cum autem veniret hora ut transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Celebratur ergo Pascha, resurgit Dominus, facit transitum a morte ad vitam, quod est Pascha; et numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, digitus Dei.

CAPUT VI

6. Legum earumdem differentia. Sed videte ibi quomodo, et hic quomodo. Ibi plebs longe stabat, timor erat, amor non erat. Nam usque adeo timuerunt, ut dicerent ad Moysen: Loquere tu ad nos, et non nobis loquatur Dominus, ne moriamur. Descendit ergo, sicut scriptum est, Deus in Sina in igne; sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide (Exod. XIX, XX, et XXXI, 18), non in corde. Huc autem quando venit Spiritus sanctus, congregati erant fideles in unum: nec in monte terruit, sed intravit in domum. De coelo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens: sonuit, sed nullus expavit. Audisti sonum, vide et ignem; quia et in monte utrumque erat, et ignis et sonitus; sed illic etiam fumus, hic vero ignis serenus. Visae sunt enim illis, inquit Scriptura, linguae divisae, velut ignis. Numquid de longinquo territans? Absit. Nam insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare (Act. II, 1-4). Audi linguam loquentem, et intellige Spiritum, non in lapide, sed in corde scribentem. [PL38.844] Lex ergo spiritus vitae, scripta in corde, non in lapide; in Christo Jesu, in quo celebratum est verissimum Pascha; liberavit te a lege peccati et mortis. Nam ut noveris ipsam esse distantiam evidentissimam veteris et novi Testamenti; unde et dicit Apostolus. Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Dominus apud prophetam dicit, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, et duxi eos de terra Aegypti. Deinde ipsam differentiam evidenter ostendens: Dans, inquit, leges meas in cordibus eorum; in cordibus, inquit, eorum superscribam eas. (Jerem. XXXI, 31-33). Si ergo scribatur lex Dei in corde tuo, non foris terreat, sed intus mulceat; tunc Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis.

CAPUT VII

7. Quod enim impossibile erat Legis. Hoc enim sequitur in lectione Apostoli, Quod impossibile erat Legis. Et ne ipsa culparetur, quid subjunxit? In quo infirmabatur per carnem. Lex enim jubebat, et non implebat; quia caro, ubi non erat gratia, invictissime resistebat. Et lex infirmabatur per carnem: quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Quomodo ergo lex mihi opitularetur jubens per litteram, et non dans gratiam? Infirmabatur per carnem. Quid fecit Deus, cum hoc impossibile esset legis, et infirmaretur per carnem? Deus Filium suum misit. Per quid infirmabatur lex, et propter quid erat hoc impossibile legis? Infirmabatur per carnem. Quid ergo Deus? Contra carnem misit carnem: imo etiam pro carne misit carnem. Peccatum enim carnis occidit, carnis substantiam liberavit. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. In carne quidem vera, sed non in carne peccati. Quid autem, in similitudinem carnis peccati? Id est, ut esset caro, vera caro. Et unde similitudo carnis peccati? Quia de peccato mors: mors est utique in omni carne peccati; de qua dicit Apostolus, Ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6). Quia ergo mors est in omni carne peccati: sed utrumque ibi est, et mors et peccatum in carne caetera. In carne peccati et mors est, et peccatum: in similitudine carnis peccati mors erat, et peccatum non erat. Si enim caro peccati esset, et merito peccati poenam mortis lueret, non diceret ipse Dominus, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Quare ergo me occidit? Quia quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Prorsus quod fecit de tributo, hoc fecit de morte. Exigebatur tributum, didrachma: Quare, inquit, tu et discipuli tui non redditis tributum? Vocavit ad se Petrum, et ait ei: Reges mundi a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responsum est: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Tamen ne scandalizemus eos, vade ad mare, mitte hamum, et qui primus surrexerit, id est, primogenitus a mortuis; [PL38.845] aperi, inquit, os ejus, et invenies ibi staterem, id est, duas didrachmas, quatuor drachmas: quia didrachma, id est, duae drachmae, in caput exigebatur. Invenies ibi staterem, hoc est, quatuor drachmas, da eis pro me et te (Matth. XVII, 23-25). Quid est, Pro me et te? Ipse Christus, Petrus, Ecclesia Christi, Ecclesiae quatuor Evangelia. Mysterium latebat: Christus tamen tributum non debitum persolvebat. Sic persolvit et mortem: non debebat, et persolvebat. Ille nisi indebitum solveret, nunquam nos a debito liberaret.

CAPUT VIII

8. Quod ergo impossibile erat Legis, quae faciebat praevaricatorem, quia nondum mens convicta quaesierat Salvatorem; in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Quomodo ergo non habebat peccatum, si de peccato damnavit peccatum? Jam aliquando exposuimus vobis hoc: sed qui meminerunt, recognoscant; qui non audierunt, audiant; qui obliti sunt, recolant. Peccatum vocabatur in Lege sacrificium pro peccato. Assidue Lex hoc commemorat: non semel, non iterum, sed saepissime peccata dicebantur sacrificia pro peccatis. Tale peccatum erat Christus. Quid enim dicamus? Peccatum habebat? Absit. Peccatum non habebat, et peccatum erat. Peccatum erat, dixi, secundum illam intelligentiam, quia sacrificium pro peccato. Audi quia hoc modo peccatum erat, ipsum Apostolum audi. De illo loquens ait: Eum qui non noverat peccatum. Ipsam sententiam vobis exponebam, quando ista dicebam: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, id est, Dominum nostrum Jesum Christum, Deus Pater eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21): eum ipsum Christum qui non noverat peccatum, Deus pater pro nobis peccatum fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso. Videte duo, justitia Dei non nostra; in ipso, non in nobis. Inde illi magni sancti, de quibus dicit Psalmus, Justitia tua sicut montes Dei. Et quasi diceretur in ipso Psalmo, ubi dictum est, Justitia tua: non enim justitia eorum, sed, Justitia tua velut montes Dei: Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; sed non a montibus: Auxilium enim meum a Domino; qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2): ergo cum dixisset, Justitia tua sicut montes Dei; quasi quaereretur, Utquid ergo alii nascuntur qui non pertinent ad justitiam Dei? subjecit, Judicia tua sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7). Quid est, sicut multa abyssus? Altum est, impenetrabile est, inaccessum est humanae intentioni. Divitiae enim Dei inscrutabiles: inscrutabilia judicia ejus, investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). Ergo et hic, Misit Deus Filium suum, propter praescitos, et praedestinatos, vocandos, justificandos, glorificandos: ut montes [PL38.846] Dei dicant, Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 29-31)? Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur in nobis. Non implebatur per se, impleta est per Christum. Non enim venit legem solvere, sed implere (Matth. V, 17).

CAPUT IX

9. Ambulare secundum carnem et secundum Spiritum. Justitia legis quomodo nunc impletur. Sed quomodo justitia legis impleretur in nobis, vel quomodo impletur nobis, vel quibus nobis? Vis audire in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Quid est, secundum carnem ambulare? Carnalibus concupiscentiis consentire. Quid est, secundum spiritum ambulare? Adjuvari spiritu in mente, et concupiscentiis carnis non obedire. Sic ergo impletur in nobis lex, impletur in nobis justitia Dei. Modo interim impletur, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Post concupiscentias tuas, cum audis, illicitas accipe. Post concupiscentias tuas non eas, debet impleri ex voluntate nostra adjuta gratia Dei; debet impleri, Post concupiscentias tuas non eas. Quidquid enim illa concupiscentia carnis egit in nobis praeteritorum peccatorum, sive in factis, sive in dictis, sive in cogitationibus; totum deletum est sacro Baptismate: omnia debita delevit una indulgentia. Restat ergo cum carne conflictus: quia deleta est iniquitas, sed manet infirmitas. Inest, titillat delectatio illicitae concupiscentiae: pugna, resiste, noli consentire; et impletur hic, Post concupiscentias tuas non eas: quia et si quando subrepunt, et usurpant sibi oculum, aurum, linguam, volaticam cogitationem, nec sic desperemus de salute nostra. Ideo quotidie dicimus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Justitia, inquit, legis impleretur in nobis.

CAPUT X

10. Prudentia carnis et spiritus. Sed in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Prudentia enim carnis inimica in Deum. Legi enim Dei non est subjecta: neque enim potest. Quid est, neque enim potest? Non homo non potest, non anima non potest, non denique ipsa caro, quia Dei creatura, non potest: sed prudentia carnis non potest, vitium non potest, non natura. Quomodo si diceres, Claudicatio rectae ambulationi non est subjecta: neque enim potest. Pes potest, sed claudicatio non potest. Tolle claudicationem, et videbis rectam ambulationem. Sed quamdiu claudicatio est, non potest: sic quamdiu prudentia carnis est, non potest. Non sit prudentia carnis, et homo potest. Prudentia spiritus vita et pax. Quod ergo ait, Prudentia carnis inimica in Deum, noli sic accipere, quasi inimica ista possit laedere Deum. Resistendo inimica est, non occidendo. Illi autem nocet, in quo est prudentia carnis: quia vitium naturae nocet, in qua natura inest. Medicina autem ideo inventa est, ut pellatur vitium, et sanetur [PL38.847] natura. Venit ergo Salvator ad genus humanum, nullum sanum invenit, ideo magnus medicus venit.

11. Manichaeorum error. Hoc propterea dixit, quia Manichaei volentes aliam contra Deum inducere naturam mali, aliquantum de hoc Apostoli testimonio errorem suum existimant adjuvari, et putant quasi naturaliter dictum, quia dictum est, non potest, inimica est in Deum: Legi enim Dei non est subjecta, neque enim potest: et non attenderunt non de carne dictum esse, non potest: non de homine dictum esse, non potest; non de anima dictum esse, non potest; sed de prudentia carnis. Prudentia ista vitium est.

CAPUT XI

Vis nosse quid est, sapere secundum carnem? Mors est. Sed ille ipse unus homo, eademque natura a Domino Deo vero et bono condita, heri sapiebat secundum carnem, hodie sapit secundum spiritum: expulsum est vitium, sanata est natura. Nam quamdiu esset prudentia illa carnis, omnino legi Dei subjecta esse non posset. Quamdiu enim inest per vitium claudicatio, nullo modo potest esse recta ambulatio. Sanato aurem vitio, reparata est natura. Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).

12. In carne non esse. Videte ergo quid sequitur: Qui autem in carne sunt; id est, qui in carne confidunt, qui concupiscentias suas sequuntur, qui in his habitant, qui earum voluptatibus oblectantur, qui in earum delectationibus beatam felicemque vitam constituunt, ipsi sunt in carne; Deo placere non possunt. Non enim sic dictum est, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; quasi dictum esset, In hac vita cum sunt homines, Deo placere non possunt. Ergo non placuerunt sancti Patriarchae? Ergo non placuerunt sancti Prophetae? Ergo non placuerunt sancti Apostoli? Non placuerunt sancti martyres, qui antequam corpus deponerent patiendo, Christum confitendo, non solum voluptatem contemnebant, sed dolores quoque patientissime perferebant? Placuerunt, sed in carne non fuerunt. Portabant carnem, non portabantur a carne. Jam enim paralytico dictum erat, Tolle grabatum tuum (Marc. II, 11). Qui ergo in carne sunt, quemadmodum dixi, quemadmodum jam exposui, non in hoc saeculo vivendo, sed carnis concupiscentiis consentiendo, Deo placere non possunt.

CAPUT XII

13. Non in carne, sed in spiritu esse. Denique audite ipsum, quaestionem sine ulla dubitatione solventem. Vivens utique in hoc corpore loquebatur: et tamen adjunxit, Vos autem non estis in carne. Putas, est aliquis hic in nobis, cui dictum est? Ecce populo Dei dixit, Ecclesiae dixit: Romanis quidem scribebat; sed universae Christi Ecclesiae dixit; sed tritico dixit, non paleae; massae dixit latenti, non stipulae apparenti. Unusquisque in corde suo agnoscat. Nos auribus loquimur, conscientias non videmus: tamen secundum ea quae superius locuti sumus, existimo in nomine Christi esse in plebe [PL38.848] Christi quibus dictum est, Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Non estis in carne, quia non facitis opera carnis consentiendo concupiscentiis carnis; sed estis in Spiritu, quia secundum interiorem hominem condelectamini legi Dei: et hoc est, Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Nam si de spiritu vestro praesumitis, adhuc in carne estis. Si ergo non estis in carne, ut in Spiritu Dei sitis; tunc enim in carne non estis. Nam si recedat Spiritus Dei, pondere suo spiritus hominis revolvitur in carnem, redit ad facta carnalia, redit ad concupiscentias saeculares: et erunt illius hominis pejora novissima quam erant prima (Luc. XI, 26). Sic ergo habete liberum arbitrium, ut imploretis auxilium. Non estis in carne, et hoc ex viribus vestris? Absit. Unde ergo?

CAPUT XIII

Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Non ergo se extendat, non se jactet, non sibi arroget virtutem propriam, egena et vitiata natura. O humana natura! o Adam, quando sanus eras, non stetisti, et tuis viribus surrexisti? Si quis Spiritum Christi non habet: ipse enim Spiritus Dei, qui Spiritus Christi; et Patris est enim et Filii: Si quis Spiritum Christi non habet, non se fallat, hic non est ejus.

14. De carne quid sperandum. Ecce, adjuvante ipsius misericordia, Spiritum Christi habemus: ex ipsa dilectione justitiae, integra fide, catholica fide, Spiritum Dei nobis inesse cognoscimus. Sed quid de carne illa mortali? Quid de lege in membris nostris repugnante legi mentis? Quid de illo gemitu, Miser ego homo? Audi, Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Ergo de corpore mortuo propter peccatum, jam desperandum est? Nulla spes est? Sic dormit, ut non adjiciat ut resurgat (Psal. XL, 9). Absit. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Remansit tristitia de nostro corpore. Nemo autem carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Videmus quam sollicite curetur sepultura mortuorum. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Jam dicebas ad consolationem, Vellem quidem et corpus meum esset in vita: sed quia non potest, sit vel spiritus meus, sit vel anima mea. Exspecta, noli esse sollicitus.

CAPUT XIV

15. Si enim Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, Quid timetis? Quid etiam pro ipsa carne solliciti estis? Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Adam peccando damnavit in mortem corpora vestra; sed Jesus, si est Spiritus ejus in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra; quia suum sanguinem dedit pro salute vestra. Promissum reddi dubitas, [PL38.849] qui tale pignus tenes? sic ergo, homo, non erit mortis illa contentio, sic implebitur quod dictum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Quia Christus Jesus, si Spiritus ejus habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Sic liberaberis de corpore mortis hujus, non corpus non habendo, vel alterum habendo; sed non ulterius moriendo. Si enim non adderet, mortis hujus, et diceret, Quis me liberabit de corpore? forte suggereretur error cogitationi humanae, et diceretur: Vides quia non vult Deus nos esse cum corpore? De corpore, inquit, mortis hujus. Mortem tolle, et bonum est corpus. Detrahatur mors novissima inimica, et erit mihi in aeternum caro mea amica. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Etsi spiritus concupiscit contra carnem, et caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); etsi modo rixa est in ista domo, maritus litigans, non perniciem, sed concordiam quaerit uxoris. Absit, fratres mei, absit ut spiritus concupiscendo contra carnem oderit carnem. Vitia carnis odit, prudentiam carnis odit, contentionem mortis odit. Corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem; seminetur corpus animale, resurgat corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 44); et videbis plenam perfectamque concordiam, videbis creaturam laudare Creatorem. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus qui habitat in vobis: non propter merita vestra, sed propter munera sua. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLVI. De verbis Apostoli, Rom. VIII, 12-17, Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, etc. Contra Pelagianos. Habitus in basilica Gratiani, die natali martyrum Bolitanorum

CAPUT PRIMUM

1. In Scripturis quaedam clausa, quaedam aperta. Verbi Dei altitudo exercet studium, non denegat intellectum. Si enim omnia clausa essent, nihil esset unde revelarentur obscura. Rursus si omnia tecta essent, non esset unde alimentum perciperet anima, et haberet vires quibus posset ad clausa pulsare. In lectionibus apostolicis superioribus, quas Charitati vestrae, quantum Dominus adjuvare dignatus est, exposuimus, multum laborem et sollicitudinem [PL38.850] passi sumus. Compatiebamur vobis, et solliciti eramus et pro nobis et pro vobis. Quantum autem existimo, adjuvit Dominus et nos et vos; et ea quae prorsus difficillima videbantur, sic per nos enodare dignatus est, ut nulla quaestio remaneret, quae conturbet mentem piam. Impia enim mens odit etiam ipsum intellectum; et homo aliquando nimium mente perversa timet intelligere, ne cogatur quod intellexerit facere. De talibus ait Psalmus: Noluerunt intelligere, ut bene agerent (Psal. XXXV, 4). Vos autem, charissimi, quia bonum est bene sentire de vobis, exigitis intellectum, exigit Deus fructum. Intellectus enim, sicut scriptum est, bonus omnibus facientibus eum (Psal. CX, 10). Hoc tamen quod restat et hodie recitatum est, quamvis non habeat tantam difficultatem, quantam habuerunt superiora, quae jam, ut potuimus, adjuvante Domino, transvecti sumus, desiderat tamen intentionem vestram: velut enim conclusio fit, propter illa quae dicta sunt in superioribus lectionibus, ubi laborabatur, ne forte reus constitueretur Apostolus omnium quodam modo peccatorum dicendo, Non enim quod volo ago (Rom. VII, 15). Deinde ne lex videretur aut sufficere posse homini habenti liberum arbitrium, etiamsi nullum ultra auxilium divinum porrigeretur, aut certe frustra data fuisse crederetur, dicta est et causa quare sit lex data, quia et ipsa in adjutorium data est, sed non sicut gratia.

CAPUT II

2. Lex cur data. Gratiae medicinalis necessitas. Data est enim, sicut jam exposuimus, et tenere debetis, et vobis vehementius et diligentius nos commendare debemus; data est ut inveniret se homo, non ut morbus sanaretur, sed ut praevaricatione morbo crescente medicus quaereretur (Supra, in Serm. 155, n. 4). Et quis est iste medicus, nisi qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Qui ergo non confitetur Creatorem, negat superbus auctorem. Qui autem negat aegritudinem suam, superfluum judicat Salvatorem. Ergo et in natura nostra Creatorem laudemus; et propter vitium quod nobis infliximus, Salvatorem quaeramus. Et quomodo quaerimus Salvatorem? Ut det legem? Parum est: Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino esset ex lege justitia. Si ergo non est data lex, quae posset vivificare, quare data est? Sequitur, et ostendit quare sit data: quia etiam sic in adjutorium data est, ne te sanum putares. Si ergo data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Et quasi quaereremus, Quare ergo data est? Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Quando audis promissorem, exspecta factorem. Idonea fuit humana natura per liberum arbitrium vulnerare se: sed jam vulnerata et saucia, non est idonea per liberum arbitrium sanare se. Si enim volueris intemperanter vivere ut aegrotes, ad hoc medicum non requiris: ad labem sufficis tibi. Cum autem intemperanter agens coeperis esse aegrotus, non sic potes ab aegritudine liberare te, quomodo potuisti per intemperantiam te in aegritudinem praecipitare. [PL38.851] Et tamen medicus etiam sano praecipit temperantiam. Bonus medicus hoc facit, non vult esse necessarius aegrotanti. Sic etiam Dominus Deus creato homini sine vitio temperantiam praecipere dignatus est: quam si ille servasset, medicum postea morbo suo non desideraret. Sed quia non servavit, languidus factus est, cecidit; infirmus creavit infirmos, id est, infirmus genuit infirmos. Et tamen in omnibus qui nascuntur infirmis Deus quod bonum est operatur, formando corpus, vivificando corpus, alimenta praebendo, pluviam suam et solem suum super bonos et malos dando: non est unde accusent bonum, nec mali. Insuper etiam genus humanum justo suo judicio condemnatum noluit in interitum sempiternum relinquere: sed misit et medicum, misit Salvatorem, misit eum qui gratis sanaret; parum est qui gratis sanaret, qui sanatis etiam mercedem daret. Nihil addi ad istam benevolentiam potest. Quis est qui dicat: Sanem te, et do tibi mercedem? Optime fecit. Sciebat enim se divitem venisse ad pauperem: et sanat aegrotos, et sanatis donat, et non aliud quam se ipsum donat. Salvator est adjutorium languidi, ipse Salvator est praemium sanati.

CAPUT III

3. Ergo, fratres, quod hodie admoniti estis, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Ad hoc enim adjuti sumus, ad hoc Spiritum Dei accepimus, ad hoc etiam in laboribus nostris quotidianum adjutorium postulamus. Lex cui minatur non implendo quod jubet, eum facit esse sub se: hi sunt sub lege, non sub gratia. Bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Quid est ergo legitime uti lege? Per legem agnoscere morbum suum, et quaerere ad sanitatem divinum adjutorium. Quia, sicut dixi, et saepe dicendum est, Si lex posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: nec quaereretur salvator, nec veniret Christus, nec sanguine suo ovem perditam quaereret. Sic enim dicit alio loco idem apostolus: Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Quae igitur utilitas legis, et quod adjutorium? Quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, paedagogus noster erat in Christo Jesu (Id. III, 24). Ex ista similitudine rem de qua loquor, attendite. Paedagogus puerum non ducit ad se ipsum, sed ad magistrum: sed cum puer bene institutus jam creverit, sub paedagogo non erit.

CAPUT IV

4. Legis utilitas. Tractans de his Apostolus etiam alio loco: valde enim assidue hoc commendat; sed utinam non surdis. Commendat autem hoc assidue, commendans fidem Gentibus; quia fide impetrant adjutorium, ut impleant legem, non per legem, sed vires implendi impetrantes per fidem: ad hoc assidue dicit et commendat ista Apostolus, propter Judaeos, qui de lege gloriabantur, et libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur: ac per hoc quia libero suo arbitrio legem sufficere arbitrabantur, Ignorantes Dei justitiam, id est, ex fide justitiam datam a Deo, et suam volentes statuere, quasi suis viribus [PL38.852] impletam, non clamante fide impetratam, justitiae Dei, sicut dicit, non sunt subjecti. Finis enim legis Christus, ait, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 3, 4). Ergo cum de his tractat, opposuit sibi, Quid ergo lex? Quasi, Quae utilitas legis? Respondit: Praevaricationis gratia posita est. Hoc est quod dicit alibi, Lex subintravit, ut abundaret delictum. Et ibi quid addidit? Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id. V, 20). Quia in leviore aegritudine contemnebatur adjutorium medicinae: crevit morbus, et quaesitus est medicus. Quid ergo lex? Praevaricationis gratia posita est: unde humiliaretur cervix superborum multum sibi tribuentium, et voluntati suae tantum arrogantium, ut sibi liberum arbitrium posse putarent ad justitiam sufficere: quae tunc quando erat integra libertate, id est, in paradiso, ostendit vires suas, ostendit quantum possent, sed ad ruendum, non ad surgendum. Lex ergo praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris.

CAPUT V

5. Mediator autem unius non est: Deus autem unus est (Galat. III, 19, 20). Quid est, Mediator unius non est? Quia inter duos utique mediator est. Si unus est Deus, et mediator non est unius; inter quid et Deum quaerimus mediatorem? quia mediator unius non est, Deus autem unus est. Inter quid et quid sit mediator, invenimus ipso Apostolo dicente; Unius enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Si non jaceres, mediatorem necessarium non haberes: quia vero jaces, et surgere non potes, mediatorem quodam modo Deus tibi porrexit brachium suum. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Nemo ergo dicat: Quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia; ergo peccemus, ergo quod volumus faciamus. Qui hoc dicit, aegritudinem amat, non sanitatem. Gratia medicina est. Qui vult semper aegrotare, ingratus est medicinae. Ergo, fratres, accepto adjutorio, porrecto nobis desuper divino auxilio, brachio Domini, et ipso brachio Domini porrecto nobis auxilio Spiritu sancto, debitores sumus non carni, ut secundum carnem ambulemus. Quia fides bene operari non potest, nisi per dilectionem. Ipsa est enim fidelium fides, ne sit daemonum fides: quia et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Illa est ergo laudabilis fides, ipsa est vera gratiae fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Ut autem habeamus dilectionem, et ex ea possimus habere bonam operationem, numquid eam nobis dare non possumus, cum scriptum sit, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Charitas usque adeo est donum Dei, ut Deus vocetur, apostolo Joanne dicente, Deus charitas est, et qui manet [PL38.853] in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV, 16).

CAPUT VI

6. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non quia caro malum est: nam et ipsa Dei creatura est, et ab eo condita a quo et anima; nec illa, nec illa pars Dei, sed et illa et illa creatura Dei. Ergo caro non est malum: sed secundum carnem vivere malum est. Deus summe bonus est, quia summe est qui ait, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Deus ergo summe bonus est: anima magnum bonum, sed non summum bonum. Cum autem audis, Deus summe bonus est, noli putare de Deo tantum Patre dictum, sed de Patre et Filio et Spiritu sancto. Haec enim Trinitas unum sunt, et unus est Deus, et summe bonus est. Ita plane unus est Deus, ut quando de ipsa Trinitate interrogaris, hoc respondeas: ne forte cum audieris, Unus est Deus, putes ipsum esse Patrem, ipsum esse Filium, ipsum esse Spiritum sanctum. Non ita est: sed qui Pater est in illa Trinitate, non est Filius: qui Filius est in in illa Trinitate, non est Pater: qui Spiritus sanctus est in illa Trinitate: nec Filius est, nec Pater; sed Spiritus Patris, idemque Spiritus Filii. Ipse est enim unus Spiritus sanctus et Patris et Filii, coaeternus Patri et Filio, consubstantialis, aequalis. Haec tota Trinitas, unus Deus summe bonus. Anima vero, ut dixi, creata a summo bono, non tamen summum bonum, sed magnum bonum. Item caro nec summum bonum, nec magnum bonum; sed tamen parvum bonum. Anima ergo magnum bonum, sed non summum bonum: vivens inter summum bonum et parvum bonum, id est, inter Deum et carnem, inferior Deo, carne superior; quare non vivit secundum summum bonum, sed vivit secundum parvum bonum? Hoc planius dicitur: Quare non vivit secundum Deum, sed vivit secundum carnem? Debitrix enim est non carni, ut secundum carnem vivat. Caro debet secundum ipsam vivere, non ipsa secundum carnem. Ipsa vivat secundum ipsam, quae vivit de ipsa. Certe unaquaeque secundum hoc vivat, unde vivit. Unde vivit caro tua? De anima tua. Unde vivit anima tua? De Deo tuo. Unaquaeque harum secundum vitam suam vivat. Caro enim sibi non est vita; sed anima carnis est vita. Anima sibi non est vita: sed Deus est animae vita. Anima ergo quae debet secundum Deum vivere; non enim debitrix est carni, ut secundum carnem vivat: ergo quae secundum Deum debet vivere, si secundum se ipsam vivat, deficit; secundum carnem vivit et proficit? Tunc autem recte vivit caro secundum animam, si anima vivat secundum Deum. Nam si anima, non dico secundum carnem, sed secundum se ipsam, ut dixi, voluerit vivere; dicturus vobis sum quid sit secundum se ipsam vivere: bonum est enim, ut hoc noveritis, et valde salubre.

CAPUT VII

7. Epicurei secundum carnem viventes, et Stoici secundum animam. Fuerunt philosophi [PL38.854] saeculi hujus, alii putaverunt non esse beatitudinem, nisi secundum carnem vivere, et bonum hominis in voluptate corporis posuerunt. Isti philosophi Epicurei dicti sunt, ab Epicuro quodam auctore, magistro suo, et qui alii similes eorum. Exstiterunt autem alii superbi, quasi a carne se removentes, et totam spem beatitudinis suae in anima sua constituentes, posuerunt summum bonum in virtute sua. Vocem Psalmi in vobis affectus pietatis agnovit: scitis, nostis, agnovistis quomodo irrisi sunt in sancto Psalmo, qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7). Tales fuerunt philosophi, qui Stoici nuncupati sunt. Illi secundum carnem viventes, isti secundum animam viventes, nec illi nec isti secundum Deum viventes. Ideo cum ad urbem Atheniensium, ubi istae philosophorum disciplinae studio et contentione fervebant, venisset apostolus Paulus, sicut in Actibus Apostolorum legitur; ubi vos gaudeo nostrum agnoscendo et recolendo praevenire sermonem, sicut ibi scriptum est, Contulerunt cum illo quidam philosophorum Epicureorum et Stoicorum (Act. XVII, 18): contulerunt cum illo secundum carnem viventes, contulerunt cum illo secundum animam viventes, contulit cum illis secundum Deum vivens. Dicebat Epicureus: Mihi frui carne, bonum est. Dicebat Stoicus: Mihi frui mea mente, bonum est. Dicebat Apostolus: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Dicebat Epicureus: Beatus cujus est in fructu voluptas carnis ejus. Dicebat Stoicus: Imo beatus cujus est in fructu virtus animae ejus. Dicebat Apostolus: Beatus cujus est nomen Domini spes ejus. Errat Epicureus: falsum est enim, esse hominem beatum, cujus est in fructu voluptas carnis ejus. Fallitur et Stoicus: falsum est enim, et omnino mendosissimum, beatum esse hominem, cujus est in fructu virtus animae ejus. Beatus ergo cujus est nomen Domini spes ejus. Et quia illi vani sunt et mentiuntur: Et non respexit, inquit, in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5).

CAPUT VIII

8. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, sicut Epicurei. Sed etiam si secundum se ipsam vivere voluerit anima, carnalis erit; carnem sapit, de carne non surgit. Non est enim quemadmodum inde surgat, qui brachium porrectum jacenti non tenet. Si enim secundum carnem vixeritis. Ubi enim dictum est, Quid faciat mihi homo? ibi dictum est, Quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5, 11). Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non ista morte, cum de corpore exitur; ista enim moriemini, etsi secundum spiritum vixeritis: sed illa morte, de qua Dominus in Evangelio terribiliter dicit, Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Si ergo secundum carnem vixeritis, moriemini.

CAPUT IX

9. Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis. Hoc est opus nostrum in hac vita, actiones [PL38.855] carnis spiritu mortificare; quotidie affligere, minuere, frenare, interimere. Quam multa enim proficientes non jam delectant, quae antea delectabant? Quando ergo delectabat, et non ei consentiebatur, mortificabatur: quia jam non delectat, mortificatum est. Calca mortuum, transi ad vivum: calca jacentem, conflige cum resistente. Mortua est enim delectatio una, sed vivit altera: et illam, dum non consentis, mortificas; cum coeperit omnino non delectare, mortificasti. Haec est actio nostra, haec est militia nostra. In hoc agone cum confligimus, Deum habemus spectatorem: in hoc agone cum laboramus, Deum poscimus adjutorem. Si enim nos ipse non adjuvat, non dico vincere, sed nec pugnare poterimus.

10. Praesumptio de se cavenda in carnis mortificatione. Cum ergo dixisset Apostolus, Si autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; id est, illas concupiscentias carnis, quibus non consentire magna laus est, quas non habere perfectio est: si has actiones carnis morbidas, et de morte habentes contentionem, spiritu mortificaveritis, vivetis. Hic jam metuendum est, ne quisquam rursus ad mortificandas actiones carnis de spiritu suo praesumat. Non solum enim Deus spiritus est: sed et anima tua spiritus est, et mens tua spiritus est. Et cum dicis, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25): quia spiritus concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum (Galat. V, 17). Ergo ne ad carnis actiones mortificandas de spiritu tuo praesumas, et superbia pereas, et tibi superbo resistatur, non humili gratia concedatur: Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6).

CAPUT X

Ne forte ergo suboriretur tibi ista superbia, vide quid sequatur. Cum enim dixisset, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis; ne hic se extolleret humanus spiritus, et ad hoc opus se idoneum firmumque jactaret, subjecit, et ait, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Quid te ergo jam volebas extollere, ubi audisti, Si spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis? Dicturus enim eras: Hoc potest voluntas mea, hoc potest liberum arbitrium meum. Quae voluntas? quod liberum arbitrium? Nisi ille regat, cadis: nisi ille erigat, jaces. Quomodo ergo spiritu tuo, cum audias Apostolum dicentem, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei? Tu te vis agere, a te ipso vis agi ad actiones carnis mortificandas? Quid tibi prodest quia non eris Epicureus, et eris Stoicus? Sive Epicureus eris, sive Stoicus eris, inter filios Dei non eris. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non qui secundum carnem suam vivunt, non qui secundum spiritum suum vivunt; non qui carnis voluptate ducuntur, non qui spiritu suo aguntur: sed, quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.

CAPUT XI

11. Ad bonum et agimur et agimus. Dicit mihi aliquis: Ergo agimur, non agimus. Respondeo: Imo et agis, et ageris; et tunc bene agis, si a bono agaris. Spiritus enim Dei qui te [PL38.856] agit, agenti adjutor est tibi. Ipsum nomen adjutoris praescribit tibi, quia et tu ipse aliquid agis. Agnosce quid poscas; agnosce quid confitearis, quando dicis: Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Adjutorem utique invocas Deum. Nemo adjuvatur, si ab illo nihil agatur. Quotquot enim, inquit, Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: non littera, sed Spiritu: non Lege praecipiente, minante, promittente; sed Spiritu exhortante, illuminante, adjuvante. Scimus, inquit idem apostolus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Si non esses operator, ille non esset cooperator.

12. Nihil boni sine adjutorio Dei. Libertas sine gratia qualis. Sed hic fortiter vigilate, ne forte dicat spiritus vester: Si subtraxerit se cooperatio Dei et adjutorium Dei, spiritus meus facit hoc: etsi cum labore, etsi cum aliqua difficultate potest, tamen implere potest. Quomodo si aliquis dicat: Remis quidem pervenimus, sed cum aliquo labore, o si ventum habeamus, facilius pervenimus. Non sic est adjutorium Dei, non sic est adjutorium Christi, non sic est adjutorium Spiritus sancti. Prorsus si defuerit, nihil boni agere poteris. Agis quidem illo non adjuvante libera voluntate, sed male. Ad hoc idonea est voluntas tua, quae vocatur libera, et male agendo fit damnabilis ancilla. Cum dico tibi, Sine adjutorio Dei nihil agis, nihil boni dico. Nam ad male agendum habes sine adjutorio Dei liberam voluntatem: quanquam non est illa libera. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19); et, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36).

CAPUT XII

13. Gratia non tantum ut facilius, sed omnino ut facere possis necessaria. Prorsus hoc credite, sic vos agere bona voluntate. Quia vivitis, utique agitis. Non enim adjutor est ille, si nihil agatis: non enim cooperator est ille, si nihil operamini. Sic vos tamen scitote agere bona, ut sit rector Spiritus adjutor: qui si defuerit, nihil boni omnino agere valeatis. Non sicut quidam dicere coeperunt, qui coarctati sunt aliquando gratiam confiteri: et benedicimus Deum, quia vel hoc aliquando dixerunt; accedendo enim proficere poterunt, et ad id quod vere rectum est pervenire. Jam ergo dicunt adjutricem esse gratiam Dei, ad facilius facienda. Ista sunt enim verba eorum: Ad hoc dedit, inquiunt, Deus gratiam suam hominibus, ut quod facere jubentur per liberum arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Velo facilius, remo difficilius: tamen et remo itur. Jumento facilius, pedibus difficilius: sed tamen et pedibus pervenitur. Non est sic. Magister enim verus qui neminem palpat, neminem fallit, verax doctor idemque Salvator, ad quem nos duxit molestissimus paedagogus; cum de bonis [PL38.857] operibus, id est, de sarmentorum et palmitum fructibus loqueretur, non ait, Sine me quidem potestis facere aliquid, sed facilius per me: non ait, Fructum vestrum sine me potestis facere, sed uberiorem per me. Non hoc dixit. Legite quid dixerit: Evangelium sanctum est, omnium superba colla subduntur. Non haec dicit Augustinus, haec dicit Dominus. Quid dicit Dominus? Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Jam nunc cum auditis, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, nolite vos demittere. Neque enim templum suum sic de vobis aedificat Deus, quasi de lapidibus qui non habent motum suum: levantur, ab structore ponuntur. Non sic sunt lapides vivi: Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei (Ephes. II, 22, et I Petr. II, 5). Ducimini, sed currite et vos: ducimini, sed sequimini: quia cum secuti fueritis, verum erit illud, quia sine illo nihil facere potestis. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16).

CAPUT XIII

14. Lex vetus et nova. Spiritus servitutis et libertatis. Forte dicturi eratis: Et Lex sufficit nobis. Lex timorem dedit: et videte quid hinc subjunxit Apostolus, cum diceret, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: quia cum Spiritu Dei aguntur, charitate aguntur: Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5): secutus adjunxit, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Quid est, iterum? Quomodo terrente molestissimo paedagogo. Quid est, iterum? Sicut in monte Sina accepistis spiritum servitutis. Dicit aliquis: Alius est spiritus servitutis, alius spiritus libertatis. Si alius esset, non diceret Apostolus, iterum. Idem ergo spiritus, sed in tabulis lapideis in timore, in tabulis cordis in dilectione. Jam nudiustertius qui adfuistis audistis, quomodo longe positam plebem, voces, ignis, fumus in monte terrebat (Exod. XIX, XX, et XXXI, 18); quomodo autem veniens Spiritus sanctus, idem ipse digitus Dei, quinquagesimo die post umbram Paschae quomodo venerit, et igneis linguis super unumquemque eorum insederit (Act. II, 1-4). Jam ergo non in timore, sed in dilectione; ut non servi, sed filii simus. Qui enim adhuc ideo bene agit, quia poenam timet, Deum non amat, nondum est inter filios: utinam tamen vel poenam timeat. Timor servus est, charitas libera est; et ut sic dicamus, timor est servus charitatis. Ne possideat diabolus cor tuum, praecedat servus in corde tuo, et servet dominae venturae locum. Fac, fac vel timore poenae, si nondum potes amore justitiae. Veniet domina, et servus abscedet: quia consummata charitas foras mittit timorem (I Joan. V, 18), Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Novum Testamentum est, non vetus. Vetera transierunt, et ecce nova facta sunt omnia: omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17, 18).

CAPUT XIV

15. Abba et Pater, quia duo populi in Christo. Denique quid sequitur? Quid ergo accepimus, quasi diceres: Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Dominus timetur, pater amatur. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Clamor iste cordis est, non faucium, non labiorum: intus sonat, auribus Dei sonat. Clauso ore, labiisque immotis, Susanna ista voce clamabat (Dan. XIII). Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Cor clamet, Pater noster qui es in caelis (Matth. VI, 9), Ergo quare non tantum Pater? Quid sibi vult, Abba, Pater? Si enim quaeras quid sit Abba, respondetur tibi, Pater. Abba enim hebraice pater dicitur. Quare voluit utrumque Apostolus ponere? Quia videbat lapidem angularem, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), non sine causa angularem dictum, nisi quia in osculum recipit utrumque parietem de diverso venientem. Hinc circumcisio, inde praeputium, tantum a se et inter se longe, quantum ab angulo longe: quantum autem ad angulum prope, et inter se utique prope; in angulo autem inter se juncti. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22). Ergo inde circumcisio, inde praeputium, parietum concordia, anguli gloria. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater.

CAPUT XV

16. Spiritus arrha potius quam pignus. Qualis res est, si pignus tale est? Nec pignus, sed arrha dicenda est. Pignus enim quando ponitur, cum fuerit res ipsa reddita pignus aufertur. Arrha autem de ipsa re datur, quae danda promittitur; ut res quando redditur, impleatur quod datum est, non mutetur. Unusquisque ergo attendat cor suum, utrum ex intimis cordis medullis et sincera charitate dicat, Pater. Non modo quaeritur quanta sit ipsa charitas, utrum magna, an parva, an mediocris: utrum vel sit, quaero. Si nata est, latendo crescit, crescendo perficietur, perfecta permanebit. Non enim perfecta vergit in senium, et a senectute veniet ad mortem: ad hoc perficietur, ut aeterna permaneat. Vide enim quid sequitur. Clamamus, Abba, Pater. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei. Non spiritus noster reddit testimonium spiritui nostro, quia sumus filii Dei: sed Spiritus Dei, arrha reddit testimonium pro ea re quae nobis promissa est. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei.

17. Si autem filii, et haeredes. Non enim inaniter filii. Haec est merces: Et haeredes. Hoc est quod paulo ante dicebam, quia medicus noster et sanitatem nobis donat, et mercedem insuper largiri dignatur. Quae est illa merces? Haereditas. Sed non quomodo est hominis patris haereditas. Relinquit enim filiis suis, non possidet cum filiis suis: et tamen magnum se facit, et gratias sibi agi desiderat, quia voluit dare quod non possit auferre. Moriens [PL38.859] enim tolleret secum? Puto quia si posset, nihil hic filiis suis dimisisset. Haeredes Dei sic sunt, ut ipse Deus sit haereditas nostra, cui dicit Psalmus: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Haeredes quidem Dei: si parum vobis est, audite, quo amplius gaudeatis: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLVII. De verbis Apostoli, Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Rom. cap. VIII, V\ V\. 24, 25

CAPUT PRIMUM

1. Spes Christianorum de aeternis. Mundo fallaci creditur, non Deo. Sicut Apostolum dixisse meminit Sanctitas vestra, fratres charissimi, Spe salvi facti sumus: Spes autem, inquit, quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Hinc vobis exhortatorium et consolatorium praebere sermonem admonet nos ipse Dominus Deus noster, cui dicitur in Psalmo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ipse, inquam, qui spes nostra est in terra viventium, jubet ut vos alloquamur in hac terra morientium; ut non respiciatis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) Quia ergo quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus; merito nobis in Psalmo dicitur, Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Mundi enim promissa semper fallunt; Dei autem promissa nunquam fallunt. Sed quia mundus quod pollicetur, hic videtur daturus, id est, in hac terra morientium, in qua nunc sumus; Deus autem quod pollicetur, in terra viventium nobis daturus est: multi fatigantur exspectare veracem, et non erubescunt amare fallacem. De talibus dicit Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pravas (Eccli. II, 16). Cum etiam viriliter agentibus et corde confortato Deum sustinentibus, filii sempiternae mortis insultare non cessant jactantes suas delicias temporales, quae ad tempus obdulcant fauces eorum, postea vero amariores felle invenient eas. Dicunt enim nobis: Ubi est quod vobis promittitur post hanc vitam? Quis huc inde reversus est, et indicavit vera esse quae creditis? Ecce nos in nostrarum voluptatum satietate laetamur, quia quod videmus, speramus: vos autem in laboribus continentiae cruciamini, credendo quod non videtis. Deinde subjungunt quod commemoravit Apostolus: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Sed videte quid ipse cavendum monuerit: Corrumpunt, inquit, mores bonos colloquia mala. Sobrii estote juste, et nolite peccare (I Cor. XV, 32-34).

CAPUT II

2. Patientia et mansuetudo necessaria. Cavete ergo, fratres, ne talibus colloquiis mores vestri corrumpantur, evertatur spes, enervetur patientia, et divertatis in vias pravas. Imo vero mites atque mansueti tenete vias rectas, quas vos docet Dominus: de quibus Psalmus dicit, Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). Patientiam quippe in laboribus hujus vitae, sine qua non potest custodiri spes futurae vitae, nemo potest perpetuo retinere, nisi mitis atque mansuetus; qui non resistit voluntati Dei, cujus jugum lene est et sarcina levis, sed credentibus Deo, et sperantibus in eum, et diligentibus eum. Ita quippe mites atque mansueti non solum consolationes ejus amabitis, sed etiam flagella ejus tanquam boni filii tolerabitis; ut quoniam quod non videtis speratis, per patientiam exspectetis. Sic agite, sic ambulate. In Christo enim ambulatis, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Quomodo in illo ambulandum sit, discite, non solum ejus verbo, sed etiam ejus exemplo. Huic enim proprio Filio non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32): non utique nolentem, neque recusantem, sed pariter volentem; quia una est voluntas Patris et Filii secundum aequalitatem formae Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo: et singulariter obedientem, secundum quod semetipsum evacuavit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Nam ipse dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Sic ergo Pater proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut et ipse Filius traderet semetipsum pro nobis.

CAPUT III

3. Videmus in capite nostro quod speramus. Traditus ergo ille excelsus, per quem facta sunt omnia, traditus propter formam servi in opprobrium hominum et abjectionem plebis, in contumeliam, in flagella, in mortem crucis docuit nos exemplo passionis, cum quanta patientia in illo ambulemus: et firmavit nos exemplo suae resurrectionis, quid ab illo patienter sperare debeamus. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quod non videmus quidem, speramus: sed corpus sumus illius capitis, in quo jam perfectum est quod speramus. De illo enim dictum est quod ipse sit caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens (Coloss. I, 18). Et de nobis scriptum est: Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus, securi; quoniam qui resurrexit caput nostrum est, servat spem nostram. Et quia priusquam resurgeret, flagellatum est caput nostrum, firmavit patientiam nostram. Scriptum est enim: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Non itaque in flagello deficiamus, ut in resurrectione gaudeamus. Ita enim verum est quod flagellat omnem filium quem recipit, ut nec Unico suo pepercerit, sed pro nobis omnibus tradiderit eum. Intuentes ergo eum, qui sine peccati merito flagellatus est, qui mortuus est propter delicta nostra. [PL38.861] et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25), non timeamus ne abjiciamur flagellati; sed potius confidamus quia recipiemur justificati.

CAPUT IV

4. Nec modo sine gaudio sumus. Fluxae peccatorum deliciae. Quamvis enim nondum venerit nostri gaudii plenitudo: nec modo tamen sine gaudio relicti sumus; quia spe salvi facti sumus. Ideo et ipse Apostolus, qui ait, Si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; dicit alio loco, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Habentes ergo talem spem, multa fiducia utamur (II Cor. III, 12): et sermo noster in gratia conditus sit sale, ut sciamus quemadmodum oporteat unicuique respondere (Coloss. IV, 6). Dicendum est enim eis qui cum perdidissent, vel nunquam suscepissent sustinentiam, nobis sustinentibus Dominum (quia quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus) etiam insultare audent, cum imitari deberent: Ubi sunt deliciae vestrae, propter quas ambulatis per vias pravas? Non dicimus, ubi erunt, cum haec vita transierit; sed modo ubi sunt? Cum hesternum diem hodiernus abstulerit, et hodiernum crastinus ablaturus sit, quid eorum quae diligitis, non transcurrit et transvolat? Quid non fugit pene antequam capitur, cum ex ipso hodierno die nulla possit vel hora retineri? Ita enim secunda excluditur a tertia, sicut prima exclusa est a secunda. Ipsius horae unius, quae praesens videtur, nihil est praesens: omnes enim partes ejus, et omnia momenta fugitiva sunt.

CAPUT V

5. Vanitas temporalium. Propter quid peccat homo, si non excaecatus est cum peccat, vel cum peccaret attendat. Poterat videre quia voluptas transitura sine prudentia desideratur; vel cum transierit, cum poenitentia cogitatur. Nos irridetis, quia speramus aeterna, quae non videmus; cum vos eis quae videntur temporalibus subditi, nesciatis qualis vobis dies crastinus illucescat: quem saepe bonum sperantes, malum invenitis; nec, si bonus fuerit, eum ne fugiat tenere poteritis. Nos irridetis, quia speramus aeterna: quae cum venerint, non transibunt; quia nec ipsa veniunt, sed semper manent: nos autem ad illa veniemus, cum per viam dominicam ista quae transeunt transierimus. A vobis vero temporalia nec sperari aliquando desinunt, et tamen crebro sperata vos fallunt: nec cessant vos inflammare ventura, corrumpere venientia, torquere transeuntia. Nonne ipsa sunt quae concupita inardescunt, adepta vilescunt, amissa vanescunt? Utimur eis et nos secundum peregrinationis nostrae necessitatem: sed non in eis gaudia nostra figimus, ne illis labentibus subruamur. Utimur enim hoc mundo tanquam non utentes (I Cor. VII, 31), ut veniamus ad eum qui fecit hunc mundum, et in eo maneamus, ejus aeternitate perfruentes.

CAPUT VI

6. Spei nostrae certitudo. Quid est autem quod dicitis, Quis huc inde venit, et quid apud inferos geratur, quis hominibus indicavit? Et hinc [PL38.862] vobis os clausit, qui mortuum quarta die resuscitavit (Joan. XI, 39-44), et ultra non moriturus die tertio resurrexit, et antequam moreretur, qualis vita morientes excipiat, tanquam ille quem nihil lateret, et in paupere quiescente et in divite ardente narravit (Luc. XVI, 19-31). Sed illi ista non credunt, qui dicunt, Quis huc inde reversus est? Credituros se volunt videri, si quis parentum suorum revivisceret. Sed maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Ideo ergo Deus homo factus, mori et resurgere voluit; ut et quod futurum esset homini, in hominis carne ostenderetur, et Deo tamen, non homini crederetur. Et certe Ecclesia fidelium toto orbe diffusa, jam ante oculos eorum est. Legant eam ante tot saecula uni homini promissam, qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium (Rom. IV, 18). Quod ergo uni Abrahae credenti promissum est, jam videmus impletum; et quod universo orbi promittitur credenti, desperamus esse venturum? Eant nunc et dicant: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Illi se adhuc cras dicunt morituros, veritas autem illos jam cum ista dicunt, invenit mortuos. Vos autem, fratres, filii resurrectionis, cives sanctorum Angelorum, Dei haeredes, et Christi cohaeredes, cavete imitari eos, qui cras exspirando moriuntur, et hodie bibendo sepeliuntur. Sed sicut dicit idem apostolus, ne corrumpant vestros mores bonos colloquia mala; sobrii estote juste, et nolite peccare (I Cor. XV, 32-34): ambulantes angustam, sed certam viam ducentem ad latitudinem Jerusalem coelestis, quae mater nostra aeterna est; firmissime sperate quod non videtis, patienter exspectate quod nondum habetis; quia veracem promissorem Christum fidelissime retinetis.

תגובות הקוראים

הפניות

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 826-862 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
פורסם על ידי: Rodion Vlasov
תאריך יצירת הדף: 2026-11-22, עדכון: 2026-11-22