CAPUT PRIMUM

1. Animadvertimus, cum Apostoli Epistola legeretur, laudabilem motum fidei charitatisque vestrae, quemadmodum exhorrueritis homiues, qui putantes hanc solam esse vitam, quam cum pecoribus habemus communem, post mortem autem finiri totum quod est hominis, nec esse spem ullam vitae alterius melioris, pruritum malarum aurium corrumpentes, dicunt: Manducemus et bibamus; cras enim morimur (I Cor. XV, 32). Hinc ergo sumatur nostrae disputationis exordium, et hic sit nostri velut cardo sermonis, quo caetera, quae Dominus suggerere dignatus fuerit, referantur.

CAPUT II

2. Spes fidesque nostra, resurrectio mortuorum. Charitas nostra. Duae quaestiones de futura resurrectione. Spes enim nostra est resurrectio mortuorum: fides nostra, est resurrectio mortuorum. Charitas etiam nostra est, quam praedicatio rerum quae nondum videntur inflammat, et accendit desiderio, cujus magnitudine fiant corda nostra capacia beatitudinis quae ventura promittitur, quamdiu creditur quod nondum videtur: charitas ergo etiam ipsa nostra, nec circa temporalia haec et visibilia debet occupari, ut tale aliquid nos habituros in resurrectione speremus, quale modo, si contemnimus, melius vivimus melioresque sumus, carnales videlicet voluptates atque delicias. Sublata itaque fide resurrectionis mortuorum, omnis intercidit doctrina christiana. Fundata vero fide resurrectionis mortuorum, non continuo securitas est de animo christiano, nisi distinguatur vita illa quae futura est, ab ista quae transit. Itaque sic proponendum est: Si non resurgent mortui, nulla spes nobis est futurae vitae: si autem resurgent mortui, erit quidem vita futura; sed secunda quaestio est, qualis erit. Prima itaque disputatio est, utrum futura sit resurrectio mortuorum: secunda vero disputatio est, qualis futura est in resurrectione vita sanctorum.

CAPUT III

3. In altera infidelis errat, in altera christianus carnalis. Christianus auctoritatis pondere ducendus. Qui ergo dicunt mortuos non resurgere, christiani non sunt: qui vero putant mortuos cum resurrexerint, carnaliter esse victuros, carnales christiani sunt. Quidquid ergo disputationis est adversus opinionem eorum qui resurrectionem mortuorum negant, adversus eos est qui foris sunt, ex quorum numero non hic arbitror adesse aliquem. Unde superflua videri potest nostra dissertio, si fuerit immorata, ut docere conemur resurgere mortuos. Auctoritatis enim pondere christianus ducendus est, qui jam Christo credidit, qui nullo modo putat mentiri Apostolum. Sufficit ergo ut iste audiat, Si mortui non resurgunt, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. Si mortui, inquit, non resurgunt, neque Christus resurrexit (Ibid. 14, 13). Si autem Christus resurrexit, in quo salus est Christianorum, non utique impossibile est resurgere mortuos: quoniam ille qui suscitavit Filium suum, et ille qui suscitavit carnem suam, caetero corpori, quod est Ecclesia, in capite demonstravit exemplum. Poterat ergo esse superflua disputatio de resurrectione mortuorum, ut jam susciperemus eam quam inter se Christiani solent habere, cum resurrexerimus quales erimus, quemadmodum vivemus, quae erunt negotia nostra, eruntne aliqua, aut nulla: si nulla erunt, desidiose victuri sumus nihil agendo; aut si aliquid agemus, quid agemus: deinde, manducaturi et bibituri sumus, conjunctiones marium feminarumque futurae sunt, an aliqua simplex et incorrupta vita communis; et si ita est, qualis erit ipsa vita, qualis motus, qualis figura ipsorum corporum. Istae disputationes Christianorum sunt, salva fide resurrectionis.

CAPUT IV

4. Resurrectionem futuram probare suscipit. Ad hanc ergo disputationem, quantum vel suscipi vel promi per homines hominibus potest, quales vel nos sumus, vel vos estis, jam jamque transirem, nisi me in illa quaestione, ubi quaeritur, utrum omnino resurgant mortui, aliquantulum immorari cogeret sollicitudo quaedam de nimis carnalibus fratribus nostris et prope paganis. Nam neminem hic paganum nunc esse arbitror, sed omnes christianos. Pagani vero et irrisores resurrectionis quotidie in auribus Christianorum immurmurare non cessant: Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Et quod dixit Apostolus, subinferens sollicitudinem suam et subjungens huic sententiae, Corrumpunt mores bonos colloquia mala: metuentes ista mala et sollicitudinem gerentes pro infirmis, non solum paterna, sed etiam materna quadam charitate, etiam hinc dicemus aliquid, quantum forte sufficiat Christianis, quia hodierno die hos omnes qui convenerunt devotio circa Scripturas major adduxit. Neque enim diei alicujus festi solemnitas ad ecclesiam Dei etiam turbas theatricas convocavit. Solent enim quidam non de pietate, sed de solemnitate concurrere. Haec consideratio fecit ut primo dicamus de resurrectione mortuorum; et deinde, si copiam Dominus dederit, qualis sit postea vita futura justorum.

CAPUT V

5. Timeo, inquit Apostolus, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3). Horum autem mentes corrumpunt illa colloquia. Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Qui haec amant, qui haec sectantur, qui solam esse vitam istam arbitrantur, qui nihil de caetero sperant, qui Deum aut non rogant, aut propter hoc rogant, quibus onerosus est sermo diligentiae, audiant nos cum magna tristitia ista dicentes. Manducare volunt et bibere; cras enim moriuntur. Utinam vere cogitarent se cras esse morituros. Quis enim tam demens atque perversus est, quis tam hostis animae suae, qui crastino die moriturus non cogitet finita esse omnia propter quae laborat? Sic enim scriptum est, In illo die perient omnes cogitationes ejus (Psal. CXLV, 4). Etsi homines propter eos quos hic relinquunt, testamenti curam gerunt imminente die mortis suae; quanto magis debent de anima sua aliquid cogitare? Cogitat homo quos relinquat, et se qui haec omnia relinquit non cogitat? Ecce habebunt filii tui quod dimittis, tu nihil habebis, et tota cogitatio tua in eo consumitur qua peregrini post te transeant, non quo transeuntes perveniant. Utinam ergo esset cogitatio de morte. Sed cum efferuntur mortui, cogitatur mors, et dicitur: Vae misero! talis fuit, heri ambulabat; aut, ante septem dies illum vidi, illud atque illud mecum locutus est; nihil est homo. Murmurant ista. Sed forte cum mortuus plangitur, cum funus curatur, cum exsequiae praeparantur, cum effertur, cum itur, cum sepelitur, viget iste sermo: sepulto autem mortuo, etiam talis cogitatio sepelitur. Redeunt illae curae mortiferae, obliviscitur quem deduxerit, de successione cogitat decessurus; reditur ad fraudes, ad rapinas, ad perjuria, ad vinolentiam, ad infinitas corporis voluptates, non dico, cum exhaustae fuerint, perituras, sed cum hauriuntur pereuntes; et, quod est perniciosius, de sepulto mortuo argumentum sepeliendi cordis assumitur, et dicitur, Manducemus et bibamus; cras enim morimur.

CAPUT VI

6. Resurrectionis fides irridetur ab incredulis. Parentalia. In eos qui objiciunt nullum a mortuis rediisse. Irrident etiam fidem asserentium resurrecturos esse mortuos, dicentes sibi: Ecce iste positus est in sepulcro, audiatur vox illius. Sed hujus non potest: patris mei vocem audiam, avi mei, proavi mei. Quis inde surrexit? Quis indicavit quid agatur apud inferos? Bene nobis faciamus, cum vivimus: cum autem mortui fuerimus, etiamsi parentes nostri, aut chari, aut propinqui afferant ad sepulcra nostra, sibi afferent qui vivunt, non nobis mortuis. Et haec quidem irrisit etiam Scriptura, dicens de quibusdam bona praesentia non sentientibus, Tanquam si epulas, inquit, mortuo circumponas (Eccli. XXX, 18): et manifestum est hoc ad mortuos non pertinere, et consuetudinem hanc esse Paganorum, non venire de propagine illa et vena justitiae patrum nostrorum Patriarcharum, quibus exsequias celebratas esse legimus, [PL39.1602] parentatum esse non legimus. Hoc etiam in moribus Judaeorum animadverti potest: non enim tenuerunt inde virtutis frugem, sed tamen tenuerunt in quibusdam solemnitatibus consuetudinis vetustatem. Et quod objiciunt quidam de Scripturis, Frange panem tuum, et effunde vinum tuum super sepulcra justorum, et ne tradas eum injustis (Tob. IV, 18); non est quidem de hoc disserendum, sed tamen posse dico intelligere fideles quod dictum est. Nam quemadmodum ista fideles faciant religiose erga memorias suorum notum est fidelibus; et quia non sunt ista exhibenda injustis, id est, infidelibus, quia, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17), etiam hoc fidelibus notum est. Nemo ergo quaerat de medicina vulnus, et de Scripturis conetur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciat animae suae. Manifestum est quemadmodum illud intelligatur, et aperta atque salubris est haec celebratio Christianorum.

CAPUT VII

7. Fides nostra in corde, quasi Christus in navi dormiens, excitanda, ut tempestas sedetur. Illud ergo, ut coeperam dicere, videamus, propter homines immurmurantes in aures infirmorum, Manducemus et bibamus; cras enim morimur: quia dicunt, Nullus inde resurrexit, non audivi vocem cujusquam, ex quo ibi positus est avus meus, ex quo atavus, ex quo pater; nullius audivi vocem. Respondete, Christiani, si christiani estis: ne forte cum vultis in populis inebriari, pigeat vos corruptoribus respondere. Habetis quid respondeatis: sed fluctuatis concupiscentia voluptatum, et vultis ingurgitari et vivi sepeliri. Surgit cupiditas ebrietatis, et quasi fluctus quidam irruit in animam, attractus flatu male suadentis. Tempestatem ergo magnam pateris, non vis respondere corruptori, cum faves propinatori; sed fluctus concupiscentiae nimis erigitur, et obruere vult tanquam navem cor tuum. Christiane, dormit in navi tua Christus: excita illum; jubebit tempestatibus ut omnia tranquillentur (Matth. VIII, 24-26). Illo enim tempore, quando discipuli in navi fluctuabant Christo dormiente, significaverunt fluctuare Christianos christiana fide dormiente. Vides enim quid dicit Apostolus: Habitare, inquit, Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Secundum enim praesentiam pulchritudinis et divinitatis suae semper cum Patre est; secundum praesentiam corporalem jam supra coelos ad dexteram Patris est: secundum praesentiam vero fidei in omnibus Christianis est. Et ideo ergo fluctuas, quia Christus dormit: hoc est, ideo concupiscentias illas, quae excitantur flatibus male suadentium, non superas, quia fides dormit. Quid est, fides dormit? Sopita est. Quid est, sopita est? Oblitus es eam. Quid ergo est excitare Christum? Excitare fidem, reminisci quod credidisti. Ergo recordare fidem tuam, excita Christum: ipsa fides tua jubebit fluctibus, quibus turbaris, et ventis perversa suadentium: statim discedent, statim omnia conquiescent; quia etsi non desistit malus suasor loqui, jam non commovet navem, non fluctum excitat, non mergit vehiculum quo portaris.

[PL39.1603] 8. Resurrectionis futurae fides resurgente Christo satis comprobata. Totus orbis attestatur fidei nostrae. Omnia testimonium per hibent resurrectioni. Quid ergo facis excitans Christum? Quid tibi dixerat malus ille sermocinator? Quid dixerat ille corruptor, corrumpens bonos mores per colloquia mala? quid dixerat? Certe hoc dixerat: Nemo inde reversus est, non audivi patrem meum, non avum meum; redeat inde aliquis, dicat quid illic agitur.

CAPUT VIII

Tu jam excitato Christo in navi tua, recolens fidem tuam, responde illi, et dic: Stulte, si pater tuus resurgeret, crederes; Dominus omnium resurrexit, et non credis? Unde enim ita voluit mori et resurgere, nisi ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur? Et quid faceret pater tuus, si resurgeret et loqueretur, iterum moriturus? Attende cum quanta ille potestate resurrexerit, qui jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Ostendit se ipsum discipulis et fidelibus suis: contrectata est soliditas corporis, cum parum esset quibusdam videre quod meminerant, nisi etiam tangerent quod videbant. Confirmata fides est, non solum in cordibus, sed etiam in oculis hominum. Ascendit ille, qui haec demonstravit, in coelum, misit Spiritum sanctum discipulis suis, praedicatum est Evangelium. Si mentimur haec, interroga orbem terrarum. Multa quae promissa sunt, facta sunt: multa quae sperabantur, impleta sunt: in fide christiana totus orbis viget. Non audent Christi resurrectioni detrahere, nec illi qui nondum Christo crediderunt. Testimonium in coelo, testimonium in terra: testimonium ab Angelis, testimonium ab inferis. Quid remansit, quod non clamet? Et tu dicis, Manducemus et bibamus; cras enim morimur!

9. Exemplum resurrectionis in semine. Sed tristis factus es de sepulto charissimo tuo, quia non statim audisti vocem ejus. Vivebat, mortuus est: manducabat, jam non manducat: sentiebat, jam non sentit: non interest gaudiis et laetitiae vivorum.

CAPUT IX

Numquid plangeres semen, quando arares? Si ergo esset quisquam ita rerum imperitus, qui quando effertur semen in agrum, et in terram mittitur, et fracta gleba sepelitur; si ergo esset quisquam ignarus rerum etiam prope futurarum, qui plangeret triticum, quia meminisset aestatis, et cogitaret apud se dicens, Hoc frumentum, quod modo sepultum est, quanto labore messum, apportatum, trituratum, purgatum, servabatur in horreo, videbamus ejus decorem, et gratulabamur; modo ablatum est ab oculis nostris; terram exaratam video, frumentum vero nec in horreo, nec hic cerno: frumentum quasi mortuum atque sepultum lugubriter plangeret, fleret ubertim, attendens glebas et terram, messem autem non videns: quomodo irrideretur a quibuslibet indoctis, sed in illa re non indoctis; imperitis quidem aliarum rerum, peritis autem illius rei quam plangeret ille deformiter imperitus? Et quid ei dicerent illi qui scirent, si forte propterea ipse plangebat, quia nihil horum sciebat? Noli esse tristis; hoc quod [PL39.1604] sepelivimus certe jam non est in horreo, non est in manibus nostris: veniemus ad agrum hunc, et delectabit te videre speciem segetis, ubi nunc plangis nuditatem arationis. Ille qui noverat quid esset de frumento venturum, et in ipsa aratione gauderet: ille vero incredulus vel potius insipiens, et, ut verius dicam, inexpertus plangeret quidem forsitan primo, sed experto credens consolatus abscederet, et futuram messem cum experto speraret.

CAPUT X

10. Resurrectionis nostrae exemplum in Christo. Omnis creatura loquitur resurrectionem. Evigilatio animalium. Novilunia. Frondes arborum. Sed solent videri per annos singulos messes: generis autem humani una ultima in fine saeculi messis assurget. Ostendi nunc oculis non potest: sed de uno principali grano datum est experimentum. Dicit ipse Dominus, Si granum sic manserit, et non mortificatum fuerit, solum manebit (Joan. XII, 24), dicens de sua mortificatione, quia multiplex futura est in illum credentium resurrectio. Exemplum datum est de uno grano, sed tale exemplum cui crederent omnes qui grana esse vellent. Quanquam et omnis creatura loquitur resurrectionem, si surdi non sumus: unde conjicere debemus quid in fine semel de genere humano facturus est Deus, cum tot similia quotidie videamus. Resurrectio Christianorum semel erit, somnus animalium et evigilatio quotidiana est. Dormire, morti simile est: evigilare, resurrectioni simile est. Ex hoc quod quotidie fit, crede quod semel futurum est. Luna per omnes menses nascitur, crescit, perficitur, minuitur, consumitur, innovatur. Quod in luna per menses, hoc in resurrectione semel in toto tempore. Quomodo id quod de dormientibus quotidie, hoc de luna per singulos menses. Unde abeunt, unde redeunt frondes arboribus? in quae secreta discedunt, de quibus secretis adveniunt? Hiems est, certe nunc arbores arentibus similes verno tempore virescunt. Nunc primum factum est, an et praeterito anno ita fuit? Imo et praeterito sic fuit. Interceptum est ab autumno in hieme, redit per vernum in aestate. Ergo annus redit in tempore, et homines, facti ad imaginem Dei, cum mortui fuerint interibunt?

CAPUT XI

11. Quomodo de terra quaedam instaurantur. Sed potest mihi aliquis dicere minus diligenter inspiciens mutationes instaurationesque rerum: Illa folia putruerunt, nova nascuntur. Bene autem considerans videt quod et illa quae putrescunt, in vires terrae cedunt. Unde enim terra pinguificatur, nisi de putredine terrenorum? Attendunt haec qui agrum colunt; et qui non colunt, quia in urbe semper vivunt, de hortis certe vicinis urbi cognoscant contemptibilia quaeque purgamenta civitatis quibus studiis serventur, a quibus etiam pretio comparentur, quo portentur. Certe jam contemptibilia, exinanita omni utilitate, ab inexpertis possent putari. Et quis dignatur stercus intueri? Quod intueri homo [PL39.1605] horret, servare curat. Illud ergo quod consumptum jam et abjectum videbatur, redit in pinguedinem terrae, pinguedo in succum, succus in radicem; et quod de terra in radicem transit, invisibilibus accessibus migrat in robur, distribuitur per ramos, a ramis in germina, a germine in fructus et folia. Ecce quod horrebas in putredine stercoris, in arboris fecunditate et viriditate miraris.

CAPUT XII

12. Objectio, quod corpus abeat in cinerem. Mos Aegyptiorum. Gabbarae. Nolo mihi jam opponas quod soles opponere: Non manet integrum corpus sepulti mortui; nam si maneret, resurgere crederem. Aegyptii ergo soli credunt resurrectionem, quia diligenter curant cadavera mortuorum. Morem enim habent siccare corpora, et quasi aenea reddere: Gabbaras ea vocant. Ergo secundum istos, qui secretos naturae sinus ignorant, ubi omnia salva sunt Conditori, etiam cum mortalibus sensibus subtrahuntur, soli Aegyptii bene credunt resurrectionem mortuorum suorum, aliorum vero Christianorum spes in angusto est? Saepe enim vel vetustate vel aliqua non sacrilega necessitate apertis vel nudatis sepulcris, inventa sunt corpora putruisse, et suspirantes gemuerunt homines, qui solent corporali specie delectari, et dixerunt in cordibus suis: Itane iste cinis aliquando habebit illam speciem pulchritudinis, reddetur vitae, reddetur luci? Quando istud erit? Quando ego aliquid vivum de hoc cinere sperem? Qui hoc dicis, vides in sepulcro vel cinerem: replica aetatem tuam, si es, verbi gratia, triginta, quinquaginta vel amplius annorum: in sepulcro vel cinis est mortui, tu ante quinquaginta annos quid eras? ubi eras? Corpora omnium nostrum, qui nunc loquimur, vel audimus, post paucos annos cinis erunt, ante paucos annos nec cinis erant. Qui ergo potuit parare quod non erat, deficiet reparare quod erat?

CAPUT XIII

13. Contra mala colloquia fides a Christo firmata. Desinant ergo murmura male loquentium, et corrumpentium mores bonos colloquiis malis. Figite pedes in via, figite: ut non relinquatis viam, non ut remaneatis in via, sed quemadmodum dictum est, Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Semper vigeat Christus in corde, qui voluit in capite ostendere quod membra caetera sperent. In terra quidem laboramus, caput nostrum in coelo jam nec moritur, nec deficit, nec aliquid patitur: passum est tamen pro nobis. Quia traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Hoc nos per fidem novimus: quibus autem se ostendit, per oculos didicerunt. Non tamen nos reprobati sumus, quia resurrexit, et eum videre oculis carnalibus non potuimus. Habemus pro nobis ipsius Domini testimonium, quod dixit dubitanti discipulo et tactu quaerenti quod crederet. Nam cum exclamasset cicatricum contrectatione convictus, et dixisset, Dominus meus, et Deus meus: ille contra, Quia vidisti me, inquit, et credidisti; beati qui non vident et [PL39.1606] credunt (Joan. XX, 24-29). Expergiscimini ergo ad beatitudinem vestram, nullus male suadens excutiat de cordibus vestris quod Christus infixit.

14. In eos qui resurgere Christo tantum licuisse dicunt. Membrorum conjunctio cum Christo capite. Apta similitudo. Neque mihi illud dicatur. Hoc enim dicitur ab omnibus, qui jam etiam inviti auctoritati Christi cesserunt. Omnes enim pene Pagani, etiam qui nolunt aut differunt Christum devotione apprehendere, non audent reprehendere: quamvis audeant Christianos, Christum non audent; cedunt capiti, et adhuc corpori insultant. Sed corpus audiens insultationes eorum, qui jam cedunt capiti, non se praecisum putet a capite, sed subnixum. Nam si praecisi essemus, debuimus timere voces insultantium: non autem nos esse praecisos ille ipse testatur, qui Paulo, adhuc Saulo Ecclesiam persequenti, ait, Saule, Saule, quid me persequeris? Jam transierat per manus impietatis Judaeorum, jam inferna penetraverat, jam de sepulcro resurrexerat, jam in coelum ascenderat, jam dono Spiritus sancti credentium corda ditaverat atque firmaverat, ad dexteram Patris sedens interpellans pro nobis: non se iterum morti traditurus, sed nos de morte liberaturus, quid poterat perpeti a Saulo saeviente? Unde illum manus illa tangebat, quamvis esset ille, sicut scriptum est, Spirans caedem (Act. IX, 4, 1)? In Christianos humi laborantes impetum facere poterat: in Christum autem quando et quomodo? Clamat tamen pro caeteris membris, et non dicit, Quid persequeris meos? si enim diceret, Quid persequeris meos? crederemus servos. Sed non tantum cohaerent servi domino, quantum Christiani Christo. Alia est ista compago: alius ordo membrorum, alia unitas charitatis. Caput pro membris loquitur, neque hoc saltem dicit, Quid persequeris membra mea? sed dicit, Quid me persequeris? Non tangebat caput, sed tangebat quod capiti junctum est.

CAPUT XIV

Jam saepe diximus, sed quia similitudo apta est, et rem bene insinuat, repetenda est. Qui te in turba calcat, pedem tuum premit, linguae autem nihil facit. Quid sibi ergo vult, quod lingua clamat, Calcas me? Pressura pedis est, nulla linguae laesio, sed una compago. Et si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 26). Si ergo lingua tua pro pede tuo loquitur, Christus in coelo pro Christianis non loquitur? Non sic ergo loquitur lingua tua pro pede, ut dicat, Calcas pedem meum; sed, Calcas me, cum ipsa non tacta sit. Cognosce illum caput tuum, cum pro te de coelo loquitur, et dicit, Saule, Saule, quid me persequeris? Ergo, fratres cur hoc diximus? Ne forte ita vobis subrepant illi de quibus dicit Apostolus, Corrumpunt mores bonos colloquia mala; quia dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim morimur (Id. XV, 33, 32): ut dicant vobis (non audent enim Christum reprehendere, contremiscunt majestatis auctoritatem toto orbe fundatam; sed quomodo scriptum est, Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet (Psal. [PL39.1607] CXI, 10): frendere potest, et tabescere potest; blasphemare autem Christum non audet); ne forte ergo ita loquantur et dicant, Christo tantum licuit. Aliquando enim et ex animo dicunt, aliquando autem timore dicunt: tu tamen et quid audeant dicere attende, et quid non audeant.

CAPUT XV

15. Christus dolose ab infidelibus laudatur, ne similem resurrectionem speremus. Dicturi ergo sunt: Dicis mihi quod resurrexerit Christus, et inde speras resurrectionem mortuorum; sed Christo licuit resurgere a mortuis. Et incipit jam laudare Christum, non ut illi det honorem, sed ut tibi faciat desperationem. Serpentis astuta pernicies, ut laude Christi te avertat a Christo, dolose praedicat quem vituperare non audet. Exaggerat majestatem illius, ut singularem faciat, ne tu speres tale aliquid, quale in illo resurgente monstratum est. Et quasi religiosior apparet erga Christum, cum dicit: Ecce qui se audet comparare Christo, ut quia resurrexit Christus, et se resurrecturum putet. Noli perturbari perversa laude Imperatoris tui; hostiles insidiae te perturbant, sed Christi humilitas et humanitas te consolatur. Ille praedicat quantum erectus sit Christus a te: Christus autem dicit quantum descendit ad te. Responde ergo huic: excita illam fidem; tempestas est, fluctus sunt, laborat navis, dormit Christus; excita illam fidem, noli oblivisci quod credidisti (Matth. VIII, 24-26). Statim respondebis, cum in te fides evangelica vigilare coeperit. Non eris inops in respondendo: non enim tu eris qui loqueris; manens in te Christus arripiet instrumentum suum linguam tuam, velut gladium suum, utens corde tuo et voce tua tanquam possessor inhabitans, resistet adversario, securum te faciet: tu tantum excita dormientem, id est, recordare oblitam fidem.

CAPUT XVI

16. Christi resurrectione spem nobis resurrectionis merito allatam esse. Mortalitas Christi unde. Christus quomodo factus mediator. Peccata quomodo in Christo. Mortalitas poena peccati. Modo enim quid dicturus sum, unde talibus responsurus sis? Non novum aliquid dicam, sed id quod credidisti. Excita ergo fidem, et responde dicenti, Christus solus potuit, nos non possumus: responde et dic, Ideo Christus potuit, quia Deus; ille utique, quia Deus. Si quia Deus, quia omnipotens; si quia omnipotens, cur desperabo quod poterit et in me, quod demonstravit in se propter me? Deinde quaero unde resurrexit Christus. Respondebit, A mortuis. Quaero quare mortuus sit. Numquid enim Deus mori potest? Illa etiam divinitas Verbum aequale Patri, ars omnipotentis artificis, per quem facta sunt omnia, incommutabilis sapientia, in se ipsa manens, innovans omnia (Sap. VII, 27), attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter (Id. VIII, 1), mori potuit? Non, inquit. Et tamen Christus mortuus est. Unde mortuus est? Videlicet quod non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ante autem quid ait? Qui cum in forma Dei esset (Philipp. II, 6 et 7). Formam Dei acceperat, [PL39.1608] an in ea naturaliter erat? Distinguit Apostolus. Cum formam Dei diceret, esset dixit: cum formam servi nominaret, accipiens dixit. Christus ergo erat aliquid, accepit aliquid, ut cum illo unum esset quod acceperat. In forma Dei erat aequalis Deo, sicut evangelista ille piscator loquitur, Verbum erat in principio, et Verbum apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): hoc est, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quod enim non naturaliter inest, sed usurpatur illicite, rapina est. Aequalitatem Dei usurpavit angelus, et cecidit, et factus est diabolus: aequalitatem Dei usurpavit homo, et cecidit, et factus est mortalis. Hic autem, qui natus est aequalis, quia non natus ex tempore, sed sempiterno Patri sempiternus Filius, semper natus, per quem facta sunt omnia, in forma Dei erat. Ut autem mediator esset inter Deum et homines, inter justum et injustos, inter immortalem et mortales, assumpsit aliquid ab injustis et mortalibus, servans aliquid cum justo et immortali. Cum justo enim et immortali servans justitiam, ab injustis et mortalibus assumens mortalitatem, factus in medio reconciliator, dejiciens murum peccatorum nostrorum; unde illi canitur a populo suo, Et in Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII, 30): reddens Deo quod peccata abalienaverant, redimens suo sanguine quod diabolus possidebat; mortuus est pro nobis, et resurrexit pro nobis. Portavit peccata nostra, non illis inhaerens, sed ea sustinens: sicut Jacob portavit pelles haedorum, ut pilosus patri benedicenti videretur (Gen. XXVII, 16). Esaü malus pilos proprios habebat, Jacob autem bonus alienos portabat. Mortalibus quippe hominibus peccata inhaerent. Non autem inhaerebant illi qui dixerat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18).

CAPUT XVII

Mors ergo in Domino nostro signum fuit alienorum peccatorum, non poena propriorum. In omnibus autem hominibus mortalitas poena peccati est: trahitur enim ab origine peccati, unde omnes venimus; de illius hominis lapsu, non de hujus descensu. Aliud enim est cadere, aliud descendere. Cecidit unus nequiter, descendit alius misericorditer. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Portans ergo aliena peccata, Quae non rapui, inquit, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5): id est, peccatum non habens moriebar. Ecce, inquit, veniet princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet. Quid est, nihil in me inveniet? Non in me inveniet meritum mortis. Meritum enim mortis peccatum est. Quare ergo morieris? Sequitur, et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Et surgit pergens ad passionem. Quare? Quia voluntatem Patris sui faciebat, non quia principi peccatorum aliquid debebat, in quo peccatum nullum erat. Ergo Dominus noster Jesus Christus divinitatem [PL39.1609] secum attulit, mortalitatem autem a nobis assumpsit. Hanc accepit in utero virginis Mariae, conjungens se ipsum Verbum Dei humanae naturae, tanquam sponsus sponsae in thalamo virginali, ut ipse tanquam sponsus procederet de thalamo suo (Psal. XVIII, 6).

17. Mortalitas in Christo vera, non ex merito, sed ex misericordia. Christi resurrectio secundum carnem antea mortalem. Si justum eum fatentur, non fefellit promittens resurrectionem. Redi ergo ad id quod dicebam. Mortalitas de peccato venit in omnes homines: in Domino autem de misericordia erat, et tamen vera erat; quia talis caro vera erat, et vere mortalis erat, similitudinem habens carnis peccati (Rom. VIII, 3); non similitudinem carnis, sed similitudinem carnis peccati: vera enim caro, sed non peccati caro. Non enim mortalitatem illam, ut dixi, merito peccati acceperat, qui semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et factus obediens usque ad mortem. Quid ergo erat, et quid habebat? Divinitas erat, habens mortalitatem. Unde autem mortuus est, inde resurrexit.

CAPUT XVIII

Ad eos jam respicite qui dicunt: Christus solus potuit resurgere, non autem tu. Sed responde et dic: Christus in eo quod ex nobis acceperat, resurrexit. Tolle formam servi, non esset in qua resurgeret; quia non esset in qua moreretur. Quid ergo mihi de laude Domini mei fidem vis destruere, quam in me aedificavit Dominus meus? Ex illo enim quod formam servi accepit, mortuus est. Secundum hoc autem resurrexit, secundum quod mortuus est. Nullo modo ergo servi resurrectionem desperaverim, cum in forma servi Dominus resurrexerit. Aut si potentiae hominis tribuunt quod Christus resurrexit a mortuis; nam et hoc solent dicere, quia homo erat tam justus, ut posset etiam resurgere a mortuis: ut interim secundum ipsos loquar, et de Domini nostri divinitate non dicam; ille tam justus, ut a mortuis etiam resurgere mereretur, nullo pacto nos fallere potuit, cum etiam nobis resurrectionem promisit.

CAPUT XIX

18. Unde probata superius resurrectio futura. Omnia ergo quae dicta sunt, fratres, ad id valent, ut sitis instructi, si qui dicunt non resurgere mortuos. Dicta sunt autem, si meministis, quantum Deus suggerere dignatus est necessaria, et de rerum natura quotidianisque exemplis dicta sunt testimonia; et de ipsa omnipotentia Dei cui nihil difficile est, qui si potuit facere quod non erat, multo magis potest reparare quod erat; et de ipso Domino et Salvatore Jesu Christo, quem constat resurrexisse, neque ejus resurrectionem factam nisi in forma servi, quia neque mors fieri potuit, unde opus esset resurgere, nisi per formam servi. Unde quoniam servi sumus, id in forma nostra sperare debemus, quod ille in forma servi praemonstrare dignatus est. Obticescant ergo linguae dicentium, Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Prorsus et vos respondete, [PL39.1610] et dicite: Jejunemus et oremus; cras enim moriemur.

CAPUT XX

19. Ultimum judicium exspectare exemplo Noe admonemur. Restat ut dicamus qualis erit in resurrectione vita justorum. Sed quia jam hodie moderatum tempus videtis assumptum, id quod reddidimus ruminate: hoc autem quod debemus, orate ut aliquando reddamus. Illud maxime tenete quare locuti sumus, praesertim propter dies festos istos, fratres mei, quos Pagani celebrant. Attendite vobis: transit hic mundus, recordamini Evangelium ubi praedicit Dominus sic futurum novissimum diem, quomodo in diebus Noe. Manducabant et bibebant, emebant et vendebant, uxores ducebant, nubebant, donec intravit Noe in arcam; venit diluvium, et perdidit omnes (Luc. XVII, 27). Habetis apertissime Dominum praemonentem, et alio loco dicentem, Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Id. XXI, 34). Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes; et similes estote pueris exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (Id. XII, 35, 36). Exspectemus eum venturum, non nos torpentes inveniat. Turpe est mulieri conjugatae non desiderare virum suum: quanto turpius Ecclesiae non desiderare Christum? Venit vir ad carnales amplexus, et magnis votis castae uxoris accipitur: venturus est sponsus Ecclesiae ad tradendos aeternos amplexus, ad faciendos nos sibi sempiternos cohaeredes, et nos ita vivimus, ut ejus adventum non solum non desideremus, sed etiam timeamus! Quam verum est quod sic venturus est dies ille, quomodo in diebus Noe? Quam multos sic inventurus est, et eos qui christiani appellantur? Ideo per tot annos aedificatur arca, ut evigilent qui non credunt (Gen. VI). Per centum annos illa aedificata est, et non evigilaverunt ut dicerent, Non sine causa homo Dei arcam aedificat, nisi quia imminet exitium generi humano; et placarent iram Dei, conversi ad mores qui placent Deo, quomodo fecerunt Ninivitae.

CAPUT XXI

Fecerunt enim fructum poenitentiae, et propitiaverunt iram Dei.

20. Ninive juxta prophetiam eversa, sed per poenitentiam. Annuntiavit Jonas, non misericordiam, sed iram futuram: non enim dixit, Triduo, et Ninive evertetur; si autem poenitentiam in isto triduo egeritis, parcet vobis Deus: non dixit hoc. Eversionem solam minatus est, et praenuntiavit: et tamen illi de Dei misericordia non desperantes, converterunt se ad poenitendum; et pepercit Deus (Jonae III). Sed quid dicemus? quia Propheta mentitus est? Si carnaliter intelligas, falsum videtur dixisse: si spiritualiter intelligas, factum est quod dixit Propheta. Eversa est enim Ninive. Attende quid erat Ninive, et vide quia eversa est. Quid erat Ninive? Manducabant et bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant, [PL39.1611] perjuriis vacabant, mendaciis, ebrietatibus, facinoribus, corruptionibus: haec erat Ninive. Attende modo Ninive: plangunt, dolent, contristantur, in cilicio et cinere, in jejuniis et orationibus. Ubi est illa Ninive? Nempe eversa est, quia non in illis superioribus actibus constituta est.

CAPUT XXII

21. Reprehensione digniores qui nunc Christo aedificante Ecclesiam non convertuntur, quam qui olim Noe aedificante arcam. Ergo, fratres, et modo aedificatur arca, et illi centum anni tempora ista sunt: totus iste tractus temporis illo annorum numero significatus est. Si ergo digne perierunt, qui Noe aedificante arcam dissimulaverunt; quid digni sunt, qui Christo aedificante Ecclesiam a salute dissimulant? Tantum interest inter Noe et Christum, quantum inter servum et Dominum; imo vero, quantum inter Deum et hominem. Nam servus et dominus possunt et duo homines dici. Et tamen quia homine aedificante arcam non crediderunt homines, datum est de illis cavendum exemplum posteris. Christus Deus propter nos homo aedificat Ecclesiam; illi arcae fundamentum se ipsum posuit: quotidie ligna imputribilia, fideles homines renuntiantes huic saeculo, intrant in arcae compaginem; et adhuc dicitur, Manducemus et bibamus; cras enim morimur? Vos ergo, ut dixi, fratres, contra illos dicite, Jejunemus et oremus; cras enim morimur. Illi enim dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim morimur, qui resurrectionem non sperant: nos autem qui jam resurrectionem et loquentibus Prophetis, et praedicante Christo et Apostolis credimus et annuntiamus, qui speramus nos post istam mortem victuros, non deficiamus, nec corda nostra oneremus crapula et ebrietatibus; sed solliciti exspectantes, accincti lumbis et lucernis ardentibus, adventum Domini nostri, jejunemus et oremus, non ideo quia cras moriemur, sed ut securi moriamur. Quod restat ergo, fratres, in nomine Domini alio tempore a nobis exigite. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCCLXII. De Resurrectione mortuorum, II

CAPUT PRIMUM

1. Dicendum qualis futura sit justorum resurrectio. In memoria retinentes pollicitationem nostram, congruas etiam ex Evangelio et Apostolo fecimus recitari lectiones. Quicumque enim vestrum praeterito sermoni adfuerunt, recordantur nobiscum propositam de resurrectione quaestionem in geminam disputationem a nobis distributam: ut primo dissereremus, propter eos qui dubitant, vel etiam qui negant, utrum futura sit resurrectio mortuorum; postea vero, quantum possumus, secundum Scripturas quaereremus, qualis in resurrectione futura sit vita justorum. In prima ergo parte ubi tractavimus quod resurgant mortui, tam diu sumus immorati, sicut meminisse dignamini, ut secundae quaestioni tractandae [PL39.1612] tempus deficeret, atque ita eam in hunc diem differre cogeremur. Hoc ergo a nobis debitum vestra poscit intentio, et nos reddendi tempus agnoscimus.

CAPUT II

Pariter ergo pia cordis intentione Dominum deprecemur, ut et nos opportune solvamus debitum, et vos salubriter recipiatis. Est enim haec, quod fatendum est, major quaestio: sed omnibus quaestionibus difficilibus fortior est charitas, cui omnes servire debemus, ut Deus qui hoc praecepit, omnes nostras difficultates in facilitatem gaudiumque convertat.

2. Idem tractatur argumentum. Meministis esse a nobis illo die responsum quibusdam dicentibus, sicut Apostolus eos arguit, Manducemus et bibamus; cras enim morimur: subjungens et dicens, Corrumpunt bonos mores colloquia mala; atque ita concludens, Sobrii estote, justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor (I Cor. XV, 32-34). Haec verba apostolica omnes audierimus, et cordi mandaverimus: et quisquis audierit, et cordi mandaverit, opera indicent. Qui audit enim, tanquam ager est semen excipiens seminantis: qui autem cordi mandat, similis est glebam frangenti, et quod seminatum est operienti: qui autem secundum id quod audivit et cordi mandavit operatur, ipse est qui surgit in messem, et fructum affert cum tolerantia, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum (Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15). Huic non ignis velut paleae, sed horrea sicut frumento praeparantur.

CAPUT III

In ipsis ergo abditis horreis, in resurrectione mortuorum beatitudo est illa perpetua etiam ipsa secreta justorum, quo eos recipiendos Scriptura commendat.

3. Vasculorum nomine beatorum secretae sedes significatae. Absconditum vultus Dei. Vasorum etiam nomine alio loco commemoravit, quando ait Dominus Jesus Christus, simile esse regnum coelorum sagenae, id est, retibus; retia enim quaedam sagena appellantur. Simile ergo est, inquit, regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti: quae cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt (Matth. XIII, 47 et 48). Significare voluit Dominus noster modo sic mitti verbum Dei super populos et super gentes, quomodo sagena in mare jacitur. Colligit autem modo sacramentis christianis et bonos et malos: sed non omnes quos sagena tollit, etiam vasculis reconduntur. Vascula enim sunt sanctorum sedes, et beatae vitae magna secreta, quo non poterunt omnes pervenire quicumque christiani appellantur, sed qui sic appellantur, ut sint. Sane autem boni et mali pisces intra sagenam natant, et boni tolerant malos, donec in fine separentur. Dictum est etiam quodam loco, Abscondes eos in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21): loquebatur enim de sanctis. Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui: id est, quo non possunt sequi oculi hominum, neque cogitationes mortalium; secreta quaedam significans nimis abscondita nimis occulta, in abscondito vultus Dei [PL39.1613] dixit. Numquid carnaliter cogitandum est habere Deum quamdam faciem grandem, et in facie ejus esse aliquod receptaculum corporale, ubi sancti abscondendi sunt? Haec videtis, fratres, quemadmodum carnalia sint, et ab omnium fidelium corde respuenda. Absconditum ergo vultus Dei quid oportet intelligi, nisi quod tantummodo vultui Dei cognitum est? Cum ergo dicuntur horrea, ut significentur secreta, et alio loco dicuntur vascula; neque horrea sunt quae novimus, neque vascula. Nam si aliquid unum tale esset, alterum aliquid non diceretur. Sed quia per similitudines hominibus notas, ut possunt, insinuantur incognita, ad hoc utrumque nominatum accipite, ut secretum intelligatis, et horrei nomine et vasculorum. Sed si quaeritis quale secretum, audite Prophetam dicentem, Abscondes eos in abscondito vultus tui.

CAPUT IV

4. Ad patriam fide suspiramus. Quae cum ita sint, fratres, in hac adhuc vita peregrinamur, adhuc in illam nescio quam patriam fide suspiramus. Et quare nescio quam, unde cives sumus, nisi quia in longinqua peregrinando obliti eam sumus, ut patriam nostram possimus dicere nescio quam? Hanc oblivionem expellit de corde Dominus Christus, rex ipsius patriae, veniens ad peregrinos; et susceptione carnis divinitas ejus fit nobis via, ut per hominem Christum pergamus, et in Deo Christo maneamus. Quid ergo, fratres? secretum illud, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), quo eloquio vobis explicaturi sumus, aut quo oculo nos visuri? Possumus aliquid aliquando nosse, quod eloqui tamen non possumus: quod autem non novimus, aliquando eloqui non valemus. Cum ergo fieri possit ut si ego illa nossem, eloqui ea vobis non possem; quanto difficilius eloquium meum erit, quando et ego, fratres, vobiscum per fidem ambulo, nondum per speciem? Sed hoc ego, an et ipse Apostolus? Nam consolatur ignorantiam nostram, et aedificat fidem, dicens: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 13 et 14): unde se demonstrat in via esse. Et alio loco: Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6 et 7). Et iterum: Spe enim, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25).

CAPUT V

5. Ecclesia docet quod credidit, non quod novit. Sic ergo, fratres, audite a me vocem quae est in Psalmis, piam, humilem, mansuetam, non elatam, non turbulentam, non praecipitem, non temerariam. Ait enim quodam in loco Psalmus: Credidi, propter quod locutus sum. Et interposuit hoc testimonium Apostolus, atque subjecit: Et nos credimus, propter quod et loquimur (Psal. CXV, 10, et II Cor. IV, 13). Vultis ergo ea me dicere quae novi? Non vos fallo, audite [PL39.1614] quod credidi. Non vobis vilescat, quia quod credidi auditis: auditis enim veracem confessionem. Si autem dicerem, Audite quod novi; audiretis temerariam praesumptionem. Si ergo, fratres, omnes nos, et, ut credimus sanctorum litteris, omnes etiam qui ante nos in carne vixerunt, et per quos loquens Spiritus Dei distribuit hominibus tantum quantum satis esset significari peregrinantibus, omnes quod credimus loquimur: Dominus autem ipse, quae noverat. Quid igitur, si solus Dominus de vita in aeternum futura nosse poterat quod dicebat; alii vero sequentes Dominum, ideo quia crediderunt? Invenimus ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, scientem quid loqueretur, non dicentem tamen. Ait enim quodam in loco discipulis suis: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). Ille propter illorum infirmitatem, non propter suam difficultatem, quod noverat dicere differebat. Nos autem propter communem omnium nostrum infirmitatem, non quod novimus satis digne eloqui conamur, sed quae digne credimus, ut possumus, explicamus; et vos capite ut potestis. Et si amplius forte capere aliquis vestrum potest, quam ego dicere; non attendat ad exiguum rivum, sed currat ad uberrimum fontem: quoniam apud eum est fons vitae, in cujus lumine videbimus lumen (Psal. XXXV, 10).

CAPUT VI

6. Christiano de resurrectione dubitare non licet. Quia ergo est resurrectio disputavimus, sic credimus, sic credere debemus, sic loquimur, quia sic credidimus, si christiani sumus, intuentes potentiam brachii Domini sternentis usquequaque superbiam gentium, et aedificantis hanc fidem tam late per orbem terrarum, quam promissum est multo antequam fieret: haec intuentes, aedificamur ad credendum ea quae nondum videmus, ut ipsam visionem mercedem fidei recipiamus. Cum ergo manifestum sit fidei nostrae futuram resurrectionem mortuorum, et ita manifestum, ut hinc quisquis dubitaverit, impudentissime se dicat christianum; quaeritur qualia corpora habebunt sancti, et quae vita eorum futura sit. Multis enim visum est resurrectionem quidem fieri, sed per solas animas.

CAPUT VII

7. Quaestio, qualia futura sint corpora. Regula fidei, symbolum. Apta similitudo. Quia vero resurgunt et corpora, non opus est diu disserere post sermonem praeteritum. Sed objicitur hujusmodi quaestio: Si corpora futura sunt, qualia futura sunt? Talia qualia nunc sunt, an alterius modi? Si alterius modi, quis ille modus? Si talia, ergo ad eadem opera? Quia ergo non ad eadem praescribit Dominus, quia non ad talia docet Apostolus. Nam non ad eamdem vitam, non ad eadem facta mortalia et corruptibilia et peritura atque transeuntia, non ad carnalia gaudia, non ad carnales consolationes. Si ergo non ad eadem, nec talia. Si non talia, quomodo ergo caro resurget? Carnis autem resurrectionem habemus in regula fidei, et eam confitentes baptizamur. Et quidquid ibi confitemur, ex veritate et in veritate confitemur, in qua vivimus et movemur et sumus. Temporalibus enim [PL39.1615] gestis et transeuntibus quibusdam ac praetereuntibus factis instruimur ad vitam aeternam. Omnia quae gesta sunt, ut salubre aliquid audiremus, ut miracula fierent, ut Dominus noster nasceretur, esuriret et sitiret, comprehenderetur, contumeliis afficeretur, vapularet, crucifigeretur, moreretur, sepeliretur, resurgeret, in coelum ascenderet, omnia transierunt; et cum praedicantur, fidei nostrae actiones quaedam temporales et transitoriae praedicantur. Numquid quia ipsae transeunt, quod per eas aedificatur similiter transit? Intendat enim Sanctitas vestra, ut videatis hoc per similitudinem. Architectus aedificat per machinas transituras domum mansuram. Nam in isto tam magno et amplo, quod videmus, aedificio, cum instrueretur, machinae fuerunt, quae hic modo non sunt; quia quod per eas aedificabatur, jam perfectum stat. Sic ergo, fratres, aedificabatur aliquid in fide christiana, et perfecta sunt quaedam machinamenta temporalia. Dominus enim noster Jesus Christus quod resurrexit, transactum est; neque enim adhuc resurgit: et quod ascendit in coelum, transactum est; neque enim adhuc ascendit. Quod autem in illa vita est, ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); quod vivit in aeternum etiam ipsa in illo natura humana, quam suscipere, et in qua nasci, et in qua mori et sepeliri dignatus est, hoc aedificatum est, hoc semper manet. Machinae autem per quas aedificatum est, transierunt. Non enim semper in utero virginali concipitur, aut semper de Maria virgine nascitur Christus, aut semper comprehenditur, aut semper judicatur, flagellatur, crucifigitur, sepelitur. Omnia haec machinae deputantur, ut aedificaretur per has machinas illud quod manet in aeternum. Haec autem resurrectio Domini nostri Jesu Christi in coelo posita est.

CAPUT VIII

8. Aedificium coelestis Jerusalem habet fundamentum sursum. Christus et fundamentum nostrum, et caput. Attendat Charitas vestra aedificium mirabile. Aedificia quippe ista terrena pondere suo terram premunt, totusque nutus ponderum in ista structura magnitudine ad terram nititur, et nisi contineatur, ad inferiora contendit, quo pondus adducit. Quia ergo in terra aedificatur, in terra fundamentum praemittitur; ut supra fundamentum securus instruat qui aedificat. Ergo ponit in imo firmissimas moles, ut idonee possint portare desuper quod imponitur, et pro magnitudine aedificii magnitudo fundamenti praeparatur: in terra tamen, ut dixi, quia et illud quod aedificatur supra, utique in terra collocatur. Jerusalem illa nostra peregrina in coelo aedificatur. Ideo praecessit fundamentum Christus in coelum. Ibi enim fundamentum nostrum est et caput Ecclesiae: nam et fundamentum dicitur et caput, et revera ita est. Quia et caput aedificii fundamentum est: non enim caput est quod finitur, sed unde incipit sursum versus. Terrenorum aedificiorum culmina subriguntur, caput tamen in terrae soliditate constituunt. Sic et caput Ecclesiae praecessit in coelum, et sedet ad dexteram Patris. Quomodo operantur homines, ut ad [PL39.1616] constituendum fundamentum aliquid trahant quod in imo stabiliant, propter securitatem superventurae molis in constructionibus fabricae futurae: sic per omnia illa quae contigerunt in Christo, nasci, crescere, comprehendi, contumeliam pati, flagellari, crucifigi, occidi, mori, sepeliri, velut attracta est moles ad fundamentum coeleste.

9. Agendum ut in Christo aedificemur. Christus fundamentum est, si primum in corde locum obtineat. Ignis gehennae quam timendus. Posito ergo in summis fundamento nostro, aedificemur in eo. Audi Apostolum: Fundamentum, inquit, aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.

CAPUT IX

Sed quid sequitur? Unusquisque autem videat quid superaedificet super fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam. In coelo quidem Christus est, sed etiam in corde credentium. Si primum locum habet Christus, recte positum est fundamentum. Ergo qui aedificat, securus aedificet, si pro dignitate fundamenti aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos. Si autem non pro dignitate fundamenti aedificat, lignum, fenum, stipulam; saltem teneat fundamentum, et propter illa quae exstruxit arida et fragilia, ad ignem se praeparet. Sed si fundamentum est, id est, si primum locum in corde Christus obtinuit, saecularia vero sic amantur, ut non Christo praeponantur, sed eis Dominus Christus, ut sit in aedificio cordis tenens fundamentum, id est, primum locum: detrimentum, inquit, patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 10-15). Non est nunc tempus hortari vos, ut potius aurum, argentum, lapides pretiosos aedificetis, quam lignum, fenum, stipulam, super tam magnum et validum fundamentum: sed tamen breviter dictum sic accipite, quasi diu et multis verbis dictum. Novimus enim, fratres, quia quisquis vestrum propter illa quae modo diligit, per comminationes alicujus judicis in carcerem mitteretur, ut solum fumum pateretur, illa omnia mallet amittere, quam locum illum pati. Nescio quo autem modo cum ignis nominatur in die judicii futurus, omnes contemnunt, et flammas foci timentes, flammam gehennae pro nihilo ducunt. Quae est ista duritia? quae tanta perversitas cordis? Si vel sic timerent homines quod ait Apostolus, per ignem, quomodo timet quisque ne vivus ardeat, quod illi uno momento contingit, donec sensus membra deserens omnes illas flammas superfluas facit; timeret tamen, et non faceret aliquid quod jure prohibetur, ne ad illum cruciatum momenti unius perveniret.

CAPUT X

10. Resurrectio talis speranda qualis in Christo praecessit. Angeli apud Abraham vere manducarunt. Sed, ut dixi, fratres, nunc de hac re spatium non est disserendi: illud dico, hoc nos sperare debere in resurrectione mortuorum, quod expressum est in capite nostro, quod expressum est in corpore Domini nostri Jesu Christi. Quisquis aliud sperat, jam non aedificat super fundamentum, non solum aurum, argentum et lapides pretiosos, sed nec ipsam [PL39.1617] stipulam. Extra enim ponit totum, quia non in Christo ponit. Resurrexit ergo Dominus noster in eo corpore, in quo sepultus est. Resurrectio promittitur Christianis. Talem resurrectionem speremus, qualis in Domino nostro praecessit omnium nostrum fidem. Ad hoc enim praevenit, ut fides nostra superaedificetur. Quid igitur? Quomodo non tales, quales nunc sumus? Caro enim Domini nostri Jesu Christi resurrexit, sed ascendit in coelum. In terra officia humana servavit, ut persuaderet hoc resurrexisse quod sepultum erat. Numquid autem et in coelo talis cibus est? Nam et Angelos officia humana in terra legimus exsecutos. Venerunt ad Abraham, et manducaverunt; et cum Tobia angelus fuit, et manducavit. Quid dicimus, quia phantasma erat illa manducatio, et non erat vera? Nonne manifestum est, quod vitulum occidit Abraham, panes fecit, et ad mensam posuit; ministravit angelis, et manducaverunt (Gen. XVIII, 1-9)? Omnia ista manifestissime facta et manifestissime expressa sunt.

CAPUT XI

11. Homo ex necessitate manducat, angelus ex potestate. Quid ergo dicit in libro Tobiae angelus? Vidistis me manducare, sed visu vestro videbatis (Tob. XII, 19). Numquid quia non manducabat, sed manducare videbatur? Imo vero manducabat. Quid est ergo, visu vestro videbatis? Intendat Sanctitas vestra quod dico: intendat in orationem plus quam in me; ut intelligatis quod dicimus, ut et nos ita dicamus quemadmodum vos oportet audire et intelligere quod auditis. Corpus nostrum quamdiu corruptibile est et moriturum, indigentiam patitur refectionis, inde et fames existit: propterea esurimus et sitimus; et si esuriem sitimque nostram distulerimus diutius quam potest corpus sustinere, perducitur ad tabificam maciem, et ad quamdam morbidam exilitatem, discedentibus viribus et non succedentibus: et si amplius fiat, mors etiam consequetur. Nam semper de corpore nostro discedit aliquid quasi quodam fluvio discessionis, sed inde non sentimus vires discedentes, quia per refectionem assumimus succedentes. Quod enim copiose accedit, paulatim discedit: propterea parvo tempore reficimus, productiore autem tempore deserunt nos vires, quae acceptae sunt cum reficeremus. Sicut oleum in lucerna, quod parvo tempore mittitur, diutius paulatimque consumitur. dum autem prope consumptum fuerit, jam languor dammulae illius quasi fames lucernae, admonet nos, et continuo subvenimus, ut instauretur illa species, et maneat lux in lucerna, cibo suo refecta cum adjicimus oleum. Sic vires nostrae, quas accipimus manducando, eunt et deserunt nos perpetua discessione, sed paulatim. Nam et idipsum nunc agitur in nobis, et in omnibus actionibus nostris, in omni etiam quiete nostra non cessat ire quod acceptum est: et si fuerit omnino consumptum, ita homo et moritur quomodo lucerna exstinguitur. Ut autem non moriatur, id est, ut non exstinguatur, non quia moritur animo, sed ut corporalis haec vita nostra non exstinguatur, et quaedam quasi vigilatio in isto corpore succedat, currimus [PL39.1618] et subjicimus quod recessit, et reficere dicimur. Qui dicit refici, quid reficit, si nihil deficit? Per indigentiam ergo hanc et corruptionem etiam morituri sumus omnes, quia tale est hoc corpus, ut ei mors debita reservetur. Hanc enim mortalitatem significant pelles, quibus induti sunt Adam et Eva, et dimissi de paradiso (Gen. III, 21-24). Pelles enim mortem indicant, quae a mortuis pecudibus detrahi solent. Cum ergo portamus istam defectibilem infirmitatem, cui etsi cibus nunquam desit, sed subinde reparet vires, non tamen efficit ut mors non sit futura (totus enim ille status corporis per succedentes aetates, etiamsi diutius hic vivatur, veniet aliquando ad terminum senectutis, et ultra quo porrigatur non inveniet nisi mortem. Nam et lucerna ipsa, etiamsi subinde semper mittas oleum, non valet semper ardere; quia, ut aliis casibus non exstinguatur, ipsa stupa deficit, et quadam quasi senectute consumitur): quamdiu ergo talia corpora gerimus, ex defectu indigemus, ex indigentia esurimus, ex esurie manducamus. Angelus vero non ex indigentia manducat. Aliud est enim ex potestate aliquid facere, aliud ex necessitate. Manducat homo, ne moriatur: manducat angelus, ut mortalibus congruat. Si enim mortem non timet angelus, non ex defectu reficitur: si non ex defectu reficitur, non ex indigentia manducat. Qui autem videbant angelum manducare, tanquam esurientem putabant. Hoc est quod ait, Visu vestro videbatis. Non enim dixit, Videbatis me manducare, sed non manducavi: Videbatis, inquit, me manducare, sed visu vestro videbatis; id est, ego manducabam ut vobis congruerem, non quia famem ullam aut indigentiam patiebar, qua cogente vos manducare consuevistis, et ideo quos manducare videritis, ex indigentia id fieri suspicamini, qui ex vestra consuetudine metimini quod videtis: hoc est, visu vestro videbatis.

CAPUT XII

12. Manducandi potestas post resurrectionem erit, sicut in Christo, non necessitas. Quid ergo, fratres mei? Scimus, sicut dicit Apostolus, quia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 9 et 10). Si ergo ille jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; sic nos resurrecturos speremus, ut in eo statu semper simus, in quem resurgendo mutabimur. Manducandi autem et bibendi etiamsi potestas erit, necessitas non erit. Erat autem tunc cur hoc faceret Dominus, quia erant adhuc in carne quibus vellet congruere, quibus etiam cicatrices ostendere voluit. Non enim qui fecit oculos caeci, quos in matris utero non acceperat, sine cicatricibus resurgere non valebat. Qui si vellet ipsius carnis suae mortalem indigentiam ante mortem ita commutare, ut non haberet aliquam necessitatis inopiam, posset utique: in manu enim habebat, quia Deus erat in carne, et omnipotens Filius, sicut omnipotens Pater. Nam et ipsam carnem suam ante mortem mutavit in quod voluit. In monte quippe cum discipulis cum esset, sicut sol splenduit vultus ejus (Matth. XVII, 2). Hoc autem potestate fecit, ostendere volens quia et [PL39.1619] ipsam carnem suam posset ab omni indigentia commutare, ut non moreretur si nollet. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me (Joan. X, 18). Potestas haec magna, qua posset et non mori: sed major misericordia, qua voluit mori. Ad hoc enim fecit per misericordiam, quod posset et non facere per potestatem, ut nobis constitueret fundamentum resurrectionis: ut illud quod propter nos mortale portabat, et moreretur, quia morituri sumus; et ad immortalitatem resurgeret, ut immortalitatem speremus. Ideoque ante mortem non solum scriptum est quia manducavit et bibit, sed etiam quia esurivit et sitivit (Matth. IV, 22, et Joan. XIX, 28): post resurrectionem tantum quia et manducavit et bibit, non autem quia esurivit et sitivit; quia in corpore non amplius morituro non erat illa indigentia corruptionis, ut esset necessitas refectionis, sed erat potestas edendi. Factum est causa congruendi, non ut subveniretur inopiae carnis, sed ut suaderetur veritas corporis.

CAPUT XIII

13. Quaestio, quomodo caro et sanguis non possidebit regnum Dei. Adversus hanc tantam evidentiam, nonnulli nobis ex Apostolo faciunt quaestionem: contra istam quippe disputationem, vide quid objiciunt. Non, inquiunt, resurget caro: si enim resurget, possidebit regnum Dei; aperte autem dicit Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Audistis, cum Apostolus legeretur. Dicimus carnem resurgere, et clamat Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Ergo contra Apostolum praedicamus, aut ipse contra Evangelium praedicavit? Evangelium divina voce testatur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Si caro factum est, vera caro factum est. Nam si non vera caro, nec caro. Sicut vera caro Mariae, vera caro Christi, quae inde suscepta est. Haec vera caro comprehensa, flagellata, colaphizata, suspensa; haec vera caro mortua, haec vera caro sepulta est; haec vera caro a morte etiam resurrexit. Reddunt testimonia cicatrices: vident oculi discipulorum, et adhuc fluctuat admiratio; compalpat manus, ne dubitet animus. Contra tantam evidentiam, fratres, quam hoc modo poluit Dominus noster Jesus Christus persuadere discipulis eam per orbem terrarum praedicaturis; contra hanc evidentiam pugnare videtur Apostolus, dicens: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit?

14. Solvitur quaestio. Prima expositio Apostoli. Possemus hanc quaestionem ita solvere, et resistere vanis calumniatoribus: verumtamen et sic solvetur, quomodo potest cito responderi, et diligentius, quod ait Apostolus, considerabimus unde sit dictum. Dico ergo quomodo possimus facillime respondere. Quid habet Evangelium? Quod resurrexit Christus in eo corpore, quo sepultus est: quia visus, quia contrectatus est, quia discipulis ait putantibus quod spiritus esset, Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Quid contra Apostolus? Caro et sanguis, inquit, [PL39.1620] regnum Dei non possidebunt. Amplector utrumque, nec dico ista pugnantia, ne ego ipse contra stimulum pugnem. Quomodo ergo amplector utrumque? Cito, ut dixi, possem sic respondere: Apostolus ait, Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Recte dixit; non est enim carnis possidere, sed possideri. Non enim corpus tuum aliquid possidet, sed anima tua per corpus possidet, quae ipsum etiam corpus possidet. Si ergo sic resurgit caro, ut habeatur, non habeat; ut possideatur, non possideat: quid mirum si caro et sanguis regnum Dei non possidebit, quia utique possidebitur? Nam eos possidet caro, qui non sunt regnum Dei, sed regnum diaboli, et ideo subditi sunt voluptatibus carnis. Unde et ille paralyticus grabato portabatur: sed sanato Dominus ait, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Marc. II, 11). Sic ergo paralysi sanata tenet carnem suam, et ducit quo vult: non quo non vult a carne ipse trahitur, et portat potius corpus, quam portatur a corpore. Manifestum est quod in illa resurrectione non habebit caro illecebrarum tractum, ut ducat animam per quasdam titillationes atque blanditias, quo anima non vult, et plerumque superatur, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Adhuc portatur grabato paralyticus, nondum portat: exclamet ergo, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Respondeatur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Cum ergo resurrexerimus, non nos caro portabit, sed nos eam portabimus: si nos portabimus, nos eam possidebimus: si nos eam possidebimus, non ab ea possidebimur; quia liberati a diabolo regnum Dei sumus: atque ita caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Ergo calumniatores illi conticescant, qui vere sunt caro et sanguis, et nihil possunt nisi carnaliter cogitare. Quia etiam de illis in eadem prudentia carnis perseverantibus, unde caro et sanguis merito appellantur, recte dici potuit, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt.

CAPUT XIV

Etiam hoc modo solvatur haec quaestio: quia tales homines, qui caro et sanguis appellantur (de talibus enim etiam Apostolus dicit, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem [Ephes. VI, 12]), si non se ad spiritualem vitam converterint, et spiritu facta carnis mortificaverint, regnum Dei possidere non poterunt.

15. Verior Apostoli sensus. Verumtamen quid ait Apostolus, dixerit aliquis? Ille enim verior sensus est, qui circumstantia lectionis aperitur. Itaque ipsum potius audiamus, et ex tota quae circa est contextione Scripturae, quid in eo loco intelligi voluerit, videamus. Sic enim ait: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebit; neque corruptio incorruptionem (I Cor. XV, 47-50). Singula ergo videamus. [PL39.1621] Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo, de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni, id est, omnes morituri: et qualis coelestis, tales et coelestes, id est, omnes resurrecturi. Jam enim coelestis homo resurrexit, et ascendit in coelum: cui per fidem nunc incorporamur, ut sit ipse caput nostrum; membra autem ordine suo sequantur caput suum, et quod praemonstratum est in capite, tempore suo demonstretur in membris: modo autem hoc fide portemus, ut ad ipsam rem et speciem suo tempore veniamus. Sic enim alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Sicut ergo cum in nobismetipsis nondum surreximus, sicut Christus in corpore, per fidem tamen cum Christo resurrexisse nos dicimur: ita imaginem coelestis hominis, id est, qui jam in coelis est, fide interim portare nos jubet.

16. Christus quomodo homo de coelo coelestis. Si quis autem quaerit cur hominem secundum non in coelo dixerit, sed de coelo, cum et ipse Dominus de terra corpus acceperit, quia utique Maria ex Adam et Eva erat progenita; intelligat terrenum hominem secundum terrenam concupiscentiam dictum: et quoniam affectus ille terrenus est, quo per concubitum maris et feminae nascuntur homines, trahentes etiam ex parentibus originale peccatum; corpus autem Domini nullo tali affectu ex utero virginali creatum est, quamvis de terra Christus assumpserit carnem, quod intelligitur Spiritus sanctus significare, dicens, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12); non tamen terrenus, sed coelestis homo, et de coelo dicitur. Si enim suis hoc fidelibus per gratiam praestitit, ut recte dicat Apostolus, Nostra enim conversatio in coelis est (Philipp. III, 20): quanto magis ipse coelestis homo, et de coelo dicendus est, in quo nullum unquam peccatum fuit? Propter peccatum enim dictum est homini, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). De coelo ergo coelestis homo ille rectissime dicitur, cujus conversatio de coelo nunquam recessit: quamvis Dei Filius etiam hominis filius factus de terra corpus assumpserit, id est, formam servi. Non enim ascendit, nisi qui descendit. Quia etsi caeteri, quibuscumque donaverit ascendunt, vel potius ejus gratia levantur in coelum, etiam sic ipse ascendit, quia corpus ejus fiunt; et secundum hoc unus ascendit: quoniam sacramentum magnum in Christo et Ecclesia exponit Apostolus, quo scriptum est, Et erunt duo in carnem unam (Ephes. V, 31). Unde etiam dicitur, Igitur non jam duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Quapropter nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Propter hoc enim addidit, qui est in coelo, ne quisquam ejus conversationem de coelo recessisse arbitraretur, cum per terrenum corpus in terra hominibus appareret. Ergo sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est, interim fide, per quam etiam cum illo resurreximus: ut et sursum cor habeamus, ubi Christus [PL39.1622] est in dextera Dei sedens; et ideo quae sursum sunt quaeramus, atque sapiamus, non quae super terram.

CAPUT XV

17. Hoc nobis resurrectione praestandum, quod in Christo praecessit. Caro sanguis pro corruptione. Sed quia de resurrectione corporis agebat; nam ita proposuerat: Sed dicit aliquis, Quomodo resurgunt mortui (I Cor. XV, 35)? quo autem corpore veniunt? et propterea dixerat, Primus homo de terra terrenus, secundus homo, de coelo. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes: ut hoc speremus in nostro corpore futurum, quod in Christi corpore praecessit; atque hoc quanquam nondum reipsa percepimus, interim fide teneamus. Ideo subjunxerat, Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Ne ad talia nos resurrecturos crederemus, qualia secundum primum hominem corruptibiliter agebamus, subjecit statim: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Atque ostendere volens quid dixerit carnem et sanguinem, quia non ipsam speciem corporis, sed corruptionem significat nomine carnis et sanguinis, quae corruptio tunc non erit. Corpus enim sine corruptione, non proprie dicitur caro et sanguis, sed corpus. Si enim caro est, corruptibilis atque mortalis est: si autem jam non moritur, jam non corruptibilis; et ideo sine corruptione manente specie, non jam caro, sed corpus dicitur: et si dicitur caro, non jam proprie dicitur, sed propter quamdam speciei similitudinem. Sicut possumus forte propter eamdem similitudinem, etiam Angelorum carnem dicere, cum sicut homines apparuerunt hominibus; cum essent corpus, non caro: quia corruptionis indigentia non inerat. Quia ergo possumus secundum similitudinem carnem appellare etiam corpus quod jam non corrumpitur, secutus sollicitus Apostolus exponere voluit quid dixerit carnem et sanguinem; quia secundum corruptionem hoc dixit, non secundum speciem: et subjecit statim, Neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit: tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit; hoc dixi, quoniam corruptio incorruptionem non possidebit.

18. Quomodo in coelo erit corpus nostrum, si non erit ibi corruptio. Carnis non erunt eadem opera post resurrectionem. Judaeorum et Sadducaeorum error de resurrectione. Resurrectio ad vitam Angelorum. Et ne quisquam diceret, Si ergo incorruptio a corruptione non potest possideri, quomodo ibi erit corpus nostrum? audite quod sequitur. Quasi enim diceretur Apostolo, Quid est ergo quod dicis? frustrane credidimus carnis resurrectionem? Si caro et sanguis regnum Dei non possidebit, frustra credidimus resurrexisse Dominum nostrum a mortuis in corpore in quo natus et crucifixus est, in eo ascendisse in coelum coram oculis discipulorum suorum, de quo coelo ad te clamavit, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Occurrit hoc Paulo sancto et beato apostolo, et pia charitate parturienti filios suos in Christo [PL39.1623] per Evangelium genitos (I Cor. IV, 15), quos adhuc parturiebat donec Christus in eis reformaretur (Galat. IV, 19), id est, donec portarent per fidem imaginem ejus qui de coelo est. Nolebat enim eos in ea ruina remanere, ut arbitrarentur se talia facturos in regno Dei, in illa aeterna vita, qualia faciebant in hac vita, in voluptatibus manducandi et bibendi, nubendi, uxores ducendi, et eos carnaliter generandi: haec enim opera corruptio carnis habet, non ipsa species carnis. Jam ergo quia non ad talia resurrecturi sumus, praescripsit, ut jam dudum dixeram, Dominus in evangelica lectione quae modo recitata est. Judaei enim resurrectionem quidem credebant carnis, sed talem futuram putabant, ut ea vita esset in resurrectione, qualem in hoc saeculo gerebant; atque ita carnaliter cogitantes, Sadducaeis respondere non poterant proponentibus de resurrectione quaestionem, cujus erit uxor mulier, quam septem fratres sibi succedentes habuerunt, cum vellet unusquisque fratri suo mortuo ex ejus uxore semen excitare. Sadducaei enim secta erat quaedam Judaeorum, quae non credebat resurrectionem. Judaei ergo Sadducaeis istam quaestionem proponentibus fluctuantes et haesitantes respondere non poterant, quia regnum Dei a carne et sanguine, id est, incorruptionem a corruptione possideri posse arbitrabantur. Venit Veritas, interrogatur a deceptis et deceptoribus Sadducaeis, proponitur illa quaestio Domino. Et Dominus qui sciret quid diceret, et quod nesciebamus credere nos vellet, respondet auctoritate majestatis suae quod credamus. Apostolus autem exposuit quantum ei datum est: quod, quantum possumus, intelligamus. Quid ergo Dominus Sadducaeis? Erratis, inquit, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt; neque enim incipiunt mori, sed erunt aequales Angelis Dei. Magna virtus Dei. Quare non nubunt, neque uxores ducunt? Quia non incipient mori. Ibi enim successor, ubi decessor. Nulla ergo ibi talis corruptio. Et ille Dominus per aetates ab infantia usque ad juventutem cucurrit, quia carnis adhuc mortalis gerebat substantiam: posteaquam resurrexit in aetate in qua sepulpultus est, numquid credimus eum in coelo senescere? Ergo erunt, inquit, aequales Angelis Dei. Abstulit de medio suspicionem Judaeorum, refellit calumnias Sadducaeorum: quia Judaei credebant quidem resurrecturos mortuos, sed ad quae opera resurgerent, carnaliter sentiebant. Erunt aequales, inquit, Angelis Dei. Audisti de virtute Dei, audi etiam de Scripturis. De resurrectione, inquit, non legistis, quomodo locutus sit Dominus ad Moysen de rubo, dicens: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 23-32, et Luc. XX, 27-38).

CAPUT XVI

19. Resurrectio ad vitam sine corruptione. Mutatio carnis in melius bonorum propria. Quod ergo resurgamus, dictum est: et quoniam ad [PL39.1624] vitam Angelorum resurgimus, a Domino audivimus: in qua vero specie resurgamus, ipse ostendit in resurrectione sua. Quia vero ipsa species corruptionem non habebit, Apostolus dicit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit: ut ostenderet nomine carnis et sanguinis corruptionem mortalis animalisque corporis se intelligere voluisse. Deinde solvit jam ipse quaestionem, quam possent ab eo solliciti auditores exquirere: quia sollicitior ipse de intellectu filiorum, quam filii sunt de verbis parentum. Subjungit ergo, et dicit: Ecce mysterium vobis dico. Quiescat cogitatio tua, o homo, quisquis es. Coeperas enim cogitare de verbis Apostoli, quod caro humana non resurgat, cum audires, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit: sed praebe aurem consequentibus verbis, et corrige praesumptionem cogitationis. Ecce, inquit, mysterium dico vobis: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quid est hoc? Mutatio quippe aut in pejus est, aut in melius. Si ergo posita est mutatio, ut nondum videamus qualis erit, utrum in aliquid melius, an in aliquid deterius: ergo sequatur, et ipse exponat; quid nobis est suspicari? Et fortasse humana suspicione labi in errorem te non permittit in conjecturas tuas apostolica auctoritas, et hoc liquide exponit, cujusmodi mutationem velit intelligi. Quid ergo? Cum dixisset, Omnes resurgemus, non tamen omnes immutabimur: video omnes resurrecturos et bonos et malos; sed qui immutabuntur, videamus; et hinc intelligamus mutationem, utrum in melius an in deterius sit futura. Si enim malorum est ista mutatio, in pejus; si autem bonorum, in melius erit. In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Jam ergo in melius erit ista mutatio, cum dicit, Et nos immutabimur: sed nondum expressum est quantum exprimi oportuit, quousque corpus nostrum commutatur in melius. Quid est ipsum melius, nondum dictum est. Nam et ab infantia in adolescentiam cum mutatur, potest dici in melius commutari, ubi etsi minus infirmum, adhuc tamen infirmum et mortale est.

CAPUT XVII

20. Celeritas resurrectionis. Atomus, quid. Atomus in corpore. Atomus in tempore. Ictus oculi. Ergo singula diligentius retractemus. In atomo, inquit. Difficile videtur hominibus resurgere mortuos: sed mirum est quemadmodum abstulerit Apostolus omnes ancipites difficultates de cordibus fidelium. Dicis tu, Non resurgunt mortui: ego non solum resurgere mortuum dico, sed tanta celeritate, quanta non conceptus et natus es. Quanta enim mora est ut formetur homo in utero, ut perficiatur, ut nascatur, ut aetatum successione roboretur? Numquid forte sic resurrecturus est? Non: sed in atomo, inquit. Multi nesciunt quid sit atomus. Atomus dictus est a τομή, quod est sectio: ἄτομος graece quod secari non potest. Sed dicitur atomus in corpore, dicitur in tempore. In corpore dicitur, si quid inveniri potest quod quidem [PL39.1625] dividi non posse perhibetur, corpusculum aliquod tam minutum, ut jam non habeat ubi secari possit. Atomus autem in tempore momentum est breve, quod jam non habet ubi dividatur. Verbi gratia, ut possint etiam corda tardiora capere quod dico: lapis est; divide eum in partes, et partes ipsas divide in lapillos, lapillos quidem in grana, veluti sunt arenae, rursusque ipsa arenae grana divide in minutissimum pulverem, donec si possit pervenias ad aliquam minutiam, qualis jam dividi non potest. Haec est atomus in corporibus. In tempore vero sic intelligitur. Annus, verbi gratia, dividitur in menses, menses dividuntur in dies, dies adhuc in horas dividi possunt, horae adhuc in partes horarum quasdam productiores, quae admittunt divisiones, quousque venias ad tantum temporis punctum, et quamdam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit, et ideo jam dividi non possit: haec est atomus temporis. Dicebas ergo non resurgere mortuos: non solum resurgunt, sed tanta celeritate resurgunt, ut in atomo temporis futura sit omnium resurrectio mortuorum.

CAPUT XVIII

Et exponens tibi atomi celeritatem, cum dixisset, in atomo, adjunxit continuo, quantum fieri possit actionis ac motus in atomo temporis, In ictu oculi ait. Scivit enim obscure dixisse, in atomo, et planius dicere voluit quod facilius intelligeretur. Quid est ictus oculi? Non quo palpebris claudimus oculum vel aperimus: sed ictum dicit oculi emissionem radiorum ad aliquid cernendum. Mox enim ut conjeceris aspectum, emissus radius in coelum pervenit, ubi solem et lunam et stellas et sidera contuemur, tam immenso intervallo a terra separata. Tubam vero novissimam, signum novissimum dicit. Canet enim, inquit, tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Nos utique fideles dixit, et priores resurgentes ad vitam aeternam. Ergo illa mutatio, quia piorum atque sanctorum est, in melius erit, non in deterius.

21. Immutatio sanctorum in resurrectione qualis erit. Caro et sanguis proprie corruptionis et mortalitatis nomina. Sed quae est ista mutatio? quid est illud quod ait, Immutabimur? Species amittitur quae nunc est, an sola corruptio, propter id quod dictum est, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit? Quod ne auditorem moveret ad desperandam carnis resurrectionem, subjecit, Ecce mysterium vobis dico: omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et ne putaremus immutationem in pejus futuram: et nos, inquit, immutabimur. Restat ergo ut dicat qualis immutatio futura sit. Oportet enim hoc corruptibile, inquit, induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Si corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; jam non erit corruptibilis caro. Si ergo non erit corruptibilis caro, cessabit nomen corruptionis in carne et sanguine, cessabit etiam nomen proprium carnis et sanguinis; quia mortalitatis sunt ista nomina. Et si ita est, et [PL39.1626] caro resurget, et quia immutatur et fit incorrupta, caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Quod si illam immutationem in eis aliquis intelligere voluerit, quos tunc adhuc vivos ille dies inventurus est; ut qui jam mortui erant, resurgant, qui autem adhuc vivunt, immutentur; ut eorum personam suscepisse credatur Apostolus, cum ait, Et nos immutabimur: eadem tamen ratio consequetur, quia illa incorruptio ad omnes utique pertinebit, cum corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Corpus autem quod jam mortale non est, non proprie dicitur caro et sanguis, quae terrena sunt corpora: sed corpus dicitur, quod jam coeleste dici potest. Sicut idem apostolus cum diceret de carnium differentia: Non omnis, inquit, caro eadem caro. Alia quidem est hominum, alia pecorum, alia piscium, alia volucrum, alia serpentium. Et corpora, inquit, coelestia, et corpora terrestria (I Cor. XV, 39 et 55). Nullo modo autem diceret carnes coelestes; quamvis carnes possint dici corpora, sed terrestria. Omnis enim caro corpus est: non autem omne corpus caro: non solum quia coeleste corpus non dicitur caro, sed etiam quaedam ipsa terrestria, sicut ligna et lapides, et si quid ejusmodi est. Etiam sic ergo caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: quia resurgens caro in tale corpus commutabitur, in quo jam non erit mortalis corruptio, et propterea nec carnis et sanguinis nomen.

CAPUT XIX

22. Error quorumdam circa veritatem resurrectionis. Sed intendite, fratres, rogamus vos; non est res parvi pendenda, de fide nostra agitur: cui non tam a Paganis cavendum est, quam a quibusdam perversis, qui se Christianos dici et videri volunt. Non enim deerant etiam sub Apostolis, qui dicerent resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam perverterent, de quibus Apostolus, Qui circa veritatem, inquit, erraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse; et fidem quorumdam subverterunt (II Tim. II, 18). Non autem vacat quod non ait, A veritate aberraverunt; sed, circa veritatem, non tamen veritatem tenuerunt. Mors ergo tollitur, et non erit quodam modo: sicut Apostolus ait, Absorbebitur mortale a vita (II Cor. V, 4). Sic enim dictum est et de Domino, quia deglutivit mortem (I Petr. III, 22). Non enim quasi recedit mors habens aliquam substantiam suam: sed in ipso corpore ubi erat, esse desinet, ut speciem videas, speciem teneas, quaeras corruptionem et mortalitatem, et non invenias. Discessit ergo aliquo corruptio? Non: sed ibi interempta est, ibi absorpta est. Propterea cum dixisset, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem induere: tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et non ait, Discessit mors in victoriam; sed, Absorpta est mors in victoriam. Quomodo ergo illi circa veritatem aberraverunt? Quia veram dixerunt [PL39.1627] resurrectionem unam, sed aliam negaverunt.

CAPUT XX

23. Resurrectio duplex, in spiritu et in corpore. Corpora impiorum qualia resurgent. Est enim resurrectio secundum fidem, in qua omnis qui credit, resurgit in spiritu. Etenim ille bene resurget in corpore, qui primo resurrexit in spiritu. Nam qui antea in spiritu per fidem non resurrexerint, non ad illam commutationem resurgent in corpore, ubi assumetur et absorbebitur omnis corruptio, sed ad illam poenalem integritatem. Nam integra erunt et corpora impiorum, nihil ex eis imminutum apparebit; sed ad poenam erit integritas corporis, et quaedam, ut ita dicam, quaedam firmitas corporis, corruptibilis firmitas: quia ubi dolor esse poterit, non potest dici non esse corruptio; quamvis non deficiat illa infirmitas in doloribus, ne dolor ipse moriatur. Nam ipsam corruptionem nomine vermis prophetice significatam non incongrue creditur, et ipsum dolorem nomine ignis. Sed quia firmitas tanta erit, ut nec doloribus cedat in mortem, nec ad incorruptionem, in qua nullus dolor est, commutetur; propterea sic scriptum est, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24; Marc. IX, 43, 45). Commutatio vero quae corruptionem non habebit, sanctorum erit. Illorum ergo erit, qui modo habent resurrectionem spiritus per fidem: de qua resurrectione dicit Apostolus, Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quomodo morimur secundum spiritum, et resurgimus secundum spiritum: sic postea morimur secundum carnem, et resurgimus secundum carnem. Secundum spiritum mors est, non credere vana quae credebat, non facere mala quae faciebat. Secundum spiritum resurrectio est credere salubria quae non credebat, et facere bona quae non faciebat. Qui terrena idola et figmenta deos putabat, unum Deum cognovit, in eum credidit, mortuus est in idololatria, resurrexit in fide christiana. Ebriosus erat, sobrius est; mortuus est ab ebrietate, resurrexit in sobrietate. Sic ab omnibus malis operibus cum receditur, mors quaedam fit in anima, et in ejus bonis operibus resurgit. Mortificate, inquit Apostolus, membra vestra quae sunt super terram, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, inquit, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 1-5). Mortificatis ergo istis membris, resurgimus in bonis quae sunt istis contraria; in sanctitate, in tranquillitate, in charitate, in eleemosynis. Quomodo autem praecedit mors secundum spiritum, resurrectionem quae est secundum spiritum: sic praecessura est mors secundum carnem, resurrectionem quae futura est secundum carnem.

CAPUT XXI

24. Testimonia de duplici resurrectione ex Apostolo. Utramque ergo noverimus, et spiritualem et corporalem. Ad spiritualem pertinet quod dictum est, Surge, qui dormis; et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14): et illud, Qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2): et illud quod paulo ante [PL39.1628] commemoravi, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Ad corporalem autem resurrectionem pertinet quod nunc dicit Apostolus, qui talem sibi quaestionem proposuerat: Sed dicit aliquis, quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore venient? Agebat ergo de resurrectione corporis, in qua praecessit Dominus Ecclesiam suam: de hac ergo ait, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Propter illud quod dixerat, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Habemus autem alio loco apertissime ipsius apostoli Pauli testimonium de resurrectione secundum spiritum, et de resurrectione secundum carnem. Corpus enim mortale, quod animatum est vel animatum fuit, caro dicitur. Sic ergo Apostolus loquitur: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Ecce jam resurrectio spiritus per justitiam facta intelligitur: vide utrum speranda sit etiam corporis resurrectio. Mortale enim corpus noluit appellare mortale, sed mortuum; et tamen hoc se significasse in consequentibus aperit. Sequitur itaque, et dicit: Si ergo spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Dominum nostrum Jesum, vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Quapropter illi circa veritatem aberraverunt, unam negaverunt resurrectionem. Si enim omni modo eam negarent, a veritate aberrarent, non circa veritatem. Quia vero circa veritatem aberraverunt, confessi sunt unam, quae secundum spiritum fit; negaverunt autem alteram, quae per carnis resurrectionem speratur, dicentes resurrectionem jam factam esse: quod nisi ita dicerent, ut illam quae in corpore futura est credi et sperari prohiberent, non de his diceretur, Fidem quorumdam subvertunt.

CAPUT XXII

25. Ambae resurrectiones in Evangelio. Resurrectio secundum spiritum, quae nunc fit per fidem. Sed audite jam manifestissimum testimonium ipsius Domini in Evangelio secundum Joannem, uno loco ambas resurrectiones, et quae secundum spiritum modo fit, et quae secundum carnem postea futura est, ita declarantem, ut omnino dubitare non possit, qui quoquo modo christianum se dicit, et evangelicae auctoritati subjectus est; ut nullus aditus calumniatoribus restet, et quasi per fidem christianam volentibus evertere Christianos, inserendo venena sua, ut occidant animas infirmorum. Sed ex ipso codice audite. Propterea enim non tantum disputatoris, sed etiam lectoris fungor officio, ut sermo iste noster sanctarum Scripturarum auctoritate fulciatur, non humanis suspicionibus super arenam aedificetur, si forte aliquid non memoriter occurrerit. Audite ergo Evangelium secundum Joannem. Dominus loquitur: Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, [PL39.1629] vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumento sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 24-29). Arbitror quidem multos intelligere ab ipso Domino in hoc loco utramque resurrectionem, et secundum spiritum per fidem, et secundum carnem, per illam notissimam tubam distincte aperteque declaratam. Tamen haec eadem verba diligenter consideremus, ut omnibus audientibus manifestum sit. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam; et in judicium non venit, sed transitum fecit a morte in vitam. Secundum spiritum resurrectio est, quae fit modo per fidem. Sed ne ita proposita videretur, quasi adhuc longe futura sit; quanquam non dixerit, Transiturus est a morte in vitam; sed, transitum fecit a morte in vitam: tamen ne verbo praeteriti temporis figurate usus videretur, sicut est, Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI, 17), quod adhuc futurum praenuntiabatur; sequitur, et hoc ipsum planius explicat: Amen, amen dico vobis, inquit, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quod supra dixit, Transiit a morte in vitam; hoc nunc dicit, vivent. Sed ne illud quod ait, Venit hora, in finem saeculi speraretur, quando etiam corporum resurrectio futura est; addidit, et nunc est. Non enim ait tantum, Venit hora; sed, Venit hora, et nunc est. Qui autem audierint hanc vocem, vivent; scilicet vita quam superius significavit, dicens, Transiit a morte ad vitam. Hic ergo eos significavit qui ad poenam judicii non pertinent; quia praeveniunt judicium fide sua, et transitum faciunt a morte ad vitam.

CAPUT XXIII

26. Resurrectio secundum carnem futura. Restat ergo ut judicium futurum ostendat inter bonos et malos: quia hic bonos tantum commemoravit ad praesentem resurrectionem, quae secundum spiritum est, pertinere. Sequitur itaque, et dicit, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Insinuavit secundum quid acceperit potestatem judicii: quia filius, inquit, hominis est. Nam secundum id quod Filius Dei est, sempiternam cum Patre habet potestatem. Jam quomodo sit futurum judicium, consequenter exponit: Nolite, inquit, mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius cum dixisset, Venit hora; adjecit, et nunc est: ne illa hora praenuntiata putaretur, qua in fine saeculi futura est corporum resurrectio. Hic ergo quia ipsam volebat intelligi, cum dixisset, Venit hora; non adjecit, et nunc est. Item superius mortuos dixit audire vocem Filii Dei, monumentorum autem nullam commemorationem fecit: ut distingueremus mortuos per mentis errorem qui resurgunt modo per fidem, ab eis mortuis [PL39.1630] quorum cadavera in monumentis sunt resurrectura in ultimo saeculi. Hic ergo ut illa in fine speraretur corporum resurrectio, Omnes, ait, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Item superius, Audient, inquit, vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quid opus erat addere, Qui audierint; cum posset ita dici, Audient vocem Filii Dei, et vivent: nisi quia de his dicebat qui secundum mentis errorem mortui sunt, quorum multi audiunt et non audiunt, id est, non obtemperant, non credunt? Qui vero sic audiunt, quomodo volebat audiri, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8); ipsi vivent. Audient ergo multi, sed qui audierint, vivent, id est, qui crediderint. Nam qui sic audient, ut non credant, non vivent: unde apparet de qua morte, et de qua vita eo loco dixerit: de morte scilicet quae ad solos malos pertinet, eo ipso quo mali sunt; et de vita quae ad solos bonos pertinet, eo ipso quo boni fiunt.

CAPUT XXIV

Hic autem, ubi secundum corpora resurrecturos pronuntiat, non ait, Audient vocem ejus, et qui audierint, procedent. Omnes enim novissimam tubam audient, et procedent, quia omnes resurgemus. Sed quia non omnes immutabimur, sequitur et dicit, Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius itaque ubi per fidem secundum spiritum reviviscitur, ad eamdem sortem omnes reviviscunt; ut vita eorum non distribuatur in beatitudinem et miseriam, sed ad bonam partem omnes pertineant. Et ideo cum dixisset, Qui audierint, vivent; non adjecit, Qui bona egerunt, in vitam aeternam; qui vero mala egerunt, in poenam aeternam. Hoc enim ipsum quod dictum est, vivent, in bono tantummodo accipi voluit: sicut etiam superius, Transitum, inquit, fecit a morte ad vitam; nec dixit ad quam vitam; quia per fidem a morte reviviscere, non potest esse mala vita. Hic autem primo non, Audient vocem ejus et vivent; ipsum enim, vivent, per totam istam lectionem in bono intelligi voluit: sed dixit, audient, et procedent, quo verbo significavit corporalem motum corporum de locis sepulturarum suarum. Sed quia procedere de monumentis non omnibus ad bonum erit: Qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitae; etiam hic vitam in bono tantum intelligi voluit: qui vero mala egerunt, inquit, in resurrectionem judicii, judicium scilicet pro poena posuit.

CAPUT XXV

27. Quale corpus, et qualis sanctorum vita post resurrectionem. Jam ergo, fratres, nemo quaerat perversa subtilitate cujusmodi figura erit corporum in resurrectione mortuorum, quanta statura, qualis motus, qualis incessus. Sufficit tibi quod resurgit caro tua in ea specie, in qua Dominus apparuit, in hominis utique specie. Sed noli propter speciem timere corruptionem: si enim non timueris corruptionem, non timebis et illam sententiam, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit: nec incides in laqueum Sadducaeorum, quem propterea non possis evitare, quia putas ad hoc resurgere homines, ut ducant uxores, et generent filios, et agant opera vitae [PL39.1631] mortalis. Si quaeris qualis erit vita, quis hominum hoc poterit explicare? Vita erit Angelorum. Quicumque tibi potuerit ostendere vitam Angelorum, ostendet vitam eorum; quia aequales futuri erunt Angelis. Si autem Angelorum vita occulta est, nemo quaerat amplius; ne per errorem non perveniat ad id quod quaerit, sed ad quod sibi ipse confinxerit. Praepropere enim quaerit, et festinans quaerit. Tu in via ambula; venies ad patriam, si non deseras viam. Tenere ergo Christum, fratres, tenete fidem, tenete viam: ipsa vos perducet ad id quod videre modo non potestis. In illo enim capite apparuit quod speretur in membris; in illo fundamento demonstratum est quod in nostra aedificetur fide, ut postea perficiatur in specie: ne forte cum putatis vos cernere, appareat vobis aliquid per imaginem falsam quasi esse quod non est, et dimissa via in errorem devietis, et ad patriam quo ducit via, id est, ad speciem quo ducit fides, non perveniatis.

CAPUT XXVI

28. Vita similis Angelorum erit, carens operibus corruptionis et indigentiae. Sabbatum perpetuum. Misericordiae opera cur ibi nulla erunt. Dices, Quomodo vivunt Angeli? Sufficit tibi scire hoc, quod non corruptibiliter vivunt. Facilius enim tibi potest dici quid ibi non erit, quam quid ibi erit. Possum enim et ego, fratres mei, breviter vobis percurrere quaedam quae ibi non erunt: et hoc propterea possum, quia ista experti sumus, et novimus ea quae ibi non erunt. Quid autem ibi erit nondum sumus experti. Per fidem enim ambulamus, nondum per speciem: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6 et 7). Quid ergo ibi non erit? Ducere uxorem, ut filii propagentur; quia non est ibi mors: non ibi erit crescere, quia nec senescere: non erit refectio, quia nec defectio: non ibi erunt negotia, quia nec indigentia; nec ipsa laudabilia opera hominum innocentium, quae cogit operari egestas et necessitas hujus vitae. Non enim dico tantummodo non ibi futura opera latronum aut feneratorum, sed ipsa quae innocentes homines operantur propter indigentiam sublevandarum humanarum necessitatum, non ibi erunt.

CAPUT XXVII

Sabbatum erit perpetuum, quod a Judaeis celebratur temporaliter, a nobis autem in aeternum intelligitur. Quies erit ineffabilis, quae explicari non potest; sed, ut dixi, utcumque explicatur, cum dicuntur quae ibi non erunt. Ad illam quietem tendimus, ad illam spiritualiter regeneramur. Sicut enim ad labores carnaliter nascimur, ita ad quierem spiritualiter renascimur: clamante illo, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Hic pascit, ibi perficit: hic promittit, ibi reddit: hic significat, ibi exprimit. Cum autem in illa beatitudine et spiritu et corpore perfecti salvique fuerimus, ista negotia non erunt; nec illa ibi erunt, quae hic laudantur in bonis operibus Christianorum. Quis enim non laudatur christianus porrigendo panem esurienti porumque sitienti, vestiendo nudum, suscipiendo peregrinum, pacando litigiosum, visitando aegrotum, sepeliendo mortuum, [PL39.1632] consolando lugentem? Magna opera, plena misericordiae, plena laudis et gratiae. Sed nec ipsa ibi erunt: quia opera misericordiae necessitas miseriae comparavit. Quem pascis, ubi nemo esurit? Cui potum das, ubi nemo sitit? An vestiturus es nudum, ubi omnes ipsa immortalitate vestiti sunt? Audisti paulo ante tunicas sanctorum, loquente Apostolo, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Ubi induere sonat, indumentum indicat. Hoc indumentum Adam perdidit, ut pelles acciperet. An peregrinum suscepturus es, ubi omnes in patria sua vivunt? Aegrotos visitabis, ubi omnes eadem incorruptionis firmitate vigebunt? Mortuum sepulturus, ubi semper vivunt? Litigantes concordaturus, ubi omnia in pace sunt? Tristes consolaturus, ubi omnes in aeternum gaudebunt? Quia ergo cessabunt simul miseriae, cessabunt haec opera misericordiae.

CAPUT XXVIII

29. Quae erit beatorum actio post resurrectionem. Amen et Alleluia erit tota actio nostra sine taedio. Quid ergo ibi agetur? Nonne jam dixi, facilius me dicere quid ibi non erit, quam quid ibi erit? Illud scio, fratres, quod non sumus dormitaturi vacando, quia et ipse somnus subsidium defectionis datus est animae. Quippe intentionem perpetuam mortales sensus agitantem non ferret fragile corpus, nisi sensibus consopitis ad eamdem agitationem ferendam repararetur ipsa fragilitas; et quemadmodum ex morte innovatio futura est, sic nunc ex somno vigilatio fieret. Ibi ergo non erit. Ubi enim non est mors, nec imago mortis erit. Nec tamen cuiquam subrepat timor taediorum, cum ei dicitur quod semper vigilabit, et non aget aliquid. Possum dicere, et quomodo quidem futurum sit, non possum dicere, quia nec videre adhuc possum: tamen aliquid non impudenter dico, quia de Scripturis dico, quae ibi erit actio nostra. Tota actio nostra, Amen et Alleluia erit. Quid dicitis, fratres? Video quod auditis et gavisi estis. Sed nolite iterum carnali cogitatione contristari, quia si forte aliquis vestrum steterit et dixerit quotidie, Amen et Alleluia, taedio marcescet, et in ipsis vocibus dormitabit, et tacere jam volet: et propterea putet sibi esse aspernabilem vitam, et non desiderabilem, dicentes vobismetipsis: Amen et Alleluia semper dicturi sumus, quis durabit? Dicam ergo, si potero, quantum potero. Non sonis transeuntibus dicemus Amen et Alleluia, sed affectu animi. Quid est enim Amen? quid Alleluia? Amen, est verum: Alleluia, laudate Deum. Quia ergo Deus veritas est incommutabilis, sine defectu, sine provectu, sine detrimento, sine augmento, sine alicujus falsitatis inclinatione, perpetua, et stabilis, et semper incorruptibilis manens; haec autem quae agimus in creatura et in ista vita, velut figurae sunt rerum per significationes corporum, et quaedam in quibus ambulamus per fidem: cum viderimus facie ad faciem quod nunc videmus per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12), tunc longe alio et ineffabiliter alio affectu dicemus, Verum [PL39.1633] est; et cum hoc dicemus, Amen utique dicemus, sed insatiabili satietate. Quia enim non deerit aliquid, ideo satietas: quia vero illud quod non deerit semper delectabit, ideo quaedam, si dici potest, insatiabilis satietas erit. Quam ergo insatiabiliter satiaberis veritate, tam insatiabili veritate dices, Amen. Jam quale est quis potest dicere, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Quia itaque sine aliquo fastidio et cum perpetua delectatione videbimus verum, et certissima evidentia contuebimur, amore ipsius veritatis accensi et inhaerentes ei dulci et casto amplexu eodemque incorporeo, tali etiam voce laudabimus eum, et dicemus, Alleluia. Exsultantes enim se ad parilem laudem flagrantissima charitate invicem et in Deum, omnes cives illius civitatis dicent, Alleluia; quia dicent, Amen.

CAPUT XXIX

30. Requies et recubitus beatorum in contemplatione ac laude veritatis. Haec igitur vita sanctorum etiam corpora eorum commutata in coelestem et angelicum statum sic implebit, atque immortaliter vegetabit, ut ab illa beatissima contemplatione et laude veritatis, nulla corruptio necessitatis avertat aut avocet. Ita illis cibus erit ipsa veritas: ipsa autem requies tanquam recubitus. Quod enim dictum est, quia recumbentes epulabuntur, sicut dicit Dominus, Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno Patris mei (Matth. VIII, 11): hoc significatum est, quoniam magna requie pascentur cibo veritatis. Talis enim cibus reficit, et non deficit; implet et integer est: tu consummaris, ipse non consumitur. Talis est ille cibus, non qualis iste, qui deficit ut reficiat, et ne vitam finiat qui eum accipit, ipse finitur. Recubitus ergo ille, sempiterna requies erit: epulae illae, veritas incommutabilis erit: epulatio illa, vita aeterna erit, id est, ipsa cognitio. Quia haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).

CAPUT XXX

31. Vita delectabiliter summeque vacantium in visione Dei. Precatio post concionem. Nam quia illa vita in contemplatione veritatis non solum ineffabiliter, sed quia et delectabiliter permanebit, multis locis Scriptura testatur, quae omnia commemorare non possumus. Inde est illud: Qui diligit me, mandata mea custodit; et ego diligam eum; et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Tanquam enim fructus et merces ab eo quaereretur, quia mandata ejus custodiuntur: Ostendam, inquit, me ipsum illi; perfectam beatitudinem ponens, ut cognoscatur sicuti est. Inde est et illud: Dilectissimi, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei crimus; quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ideo et Apostolus Paulus, Tunc, inquit, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): quia etiam dixit alio loco, In eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). Et in Psalmis dicit, Vacate, et videte quia ego sum Dominus (Psal. XLV, 11). Tunc ergo optime videbitur, quando summe [PL39.1634] vacabitur. Quando autem summe vacabitur, nisi cum transierint tempora laboriosa, tempora necessitatum, quibus modo obstricti sumus, quamdiu terra parit homini peccatori spinas et tribulos, ut in sudore vultus sui manducet panem suum? Temporibus ergo terreni hominis omni ex parte transactis, et die coelestis hominis omni ex parte perfecto, summe videbimus; quia summe vacabimus. Finita enim corruptione et indigentia in resurrectione fidelium, non erit propter quod laboretur. Quasi enim diceretur, Recumbite et manducate; ita dictum est, Vacate et videte. Vacabimus ergo et videbimus Deum sicuti est; et videntes laudabimus Deum. Et haec erit vita sanctorum, haec actio quietorum, quia sine defectu laudabimus. Non uno die laudabimus: sed sicut dies ille non habet terminum temporis, ita laus nostra non habebit terminum cessationis; et ideo in saecula saeculorum laudabimus. Audi etiam hoc Scripturam dicentem Deo, quod nos desideramus: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae: quam custodire protegereque dignetur; per Jesum Christum filium ejus Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 1602-1634 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22