CAPUT PRIMUM

1. Sanitas membrorum in unitate et charitate. Non ignorat fides vestra, charissimi, et ita vos didicisse novimus, docente Magistro de coelo, in quo spem vestram posuistis, quia Dominus noster Jesus Christus, qui jam pro nobis passus est et resurrexit, caput est Ecclesiae, et est corpus ejus Ecclesia, et in ejus corpore unitas membrorum et compago charitatis, tanquam sanitas exsistit. Quicumque autem in charitate friguerit, infirmatur in corpore Christi. Sed potens est ille, qui jam exaltavit caput nostrum, etiam infirma membra sanare: dum tamen non nimia impietate praecidantur, sed haereant corpori donec sanentur. Quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis est: quod autem praecisum fuerit, nec curari, nec sanari potest. Cum ergo sit ille caput Ecclesiae, et sit corpus ejus Ecclesia, totus Christus et caput et corpus est. Resurrexit jam ille. Caput ergo habemus in coelo. Caput nostrum interpellat pro nobis. Caput nostum sine peccato et sine morte, jam propitiat Deum pro peccatis nostris: ut et nos in fine resurgentes, et immutati in gloriam coelestem, sequamur caput nostrum. Quo enim caput, et caetera membra. Sed dum hic sumus, membra sumus; ne desperemus, quia secuturi sumus caput nostrum.

CAPUT II

2. Unitas Christi et membrorum. Videte enim, fratres, dilectionem ipsius capitis nostri. Jam in coelo est, et hic laborat, quamdiu hic laborat Ecclesia. Hic Christus esurit, hic sitit, nudus est, hospes est, infirmatur, in carcere est. Quidquid enim hic patitur corpus ejus, se dixit pati: et in fine segregans ipsum corpus suum ad dexteram, et reliquos a quibus modo conculcatur segregans ad sinistram, dicturus est his qui sunt ad dexteram: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quibus meritis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et caetera sic exsequitur, tanquam ipse accepisset: usque adeo ut illi non intelligentes respondeant et dicant, Domine, quando te vidimus esurientem, hospitem, et in carcere? Et dicit eis: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic etiam in nostro corpore caput sursum est, pedes in terra sunt: tamen in aliqua constipatione et coarctatione hominum, quando tibi aliquis pedem calcat, nonne dicit caput, Calcas me? Nec caput tuum, nec linguam tuam quisquam calcavit: sursum est, in tuto est, nihil ei mali contigit; et tamen quia per connexionem charitatis unitas est a capite usque ad pedes, non se inde lingua separavit, sed dixit, Calcas me: cum eam nemo contigerit. Quomodo ergo lingua, quam nemo contigit, dicit, Calcas me: sic Christus caput, quod nemo calcat, dixit, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et illis qui hoc non fecerunt, dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et quomodo conclusit? Sic: Ibunt illi in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46).

CAPUT III

3. Janua Christus. Petrus infirmus sibi ipsi ignotus. Cum ergo Dominus nunc loqueretur, dixit se esse pastorem, dixit se esse et januam. Utrumque ibi habes: et, Ego sum janua; et, Ego sum pastor. Janua est in capite, pastor in corpore. Dicit enim Petro, in quo uno format Ecclesiam: Petre, amas me? Respondit: Domine, amo. Pasce oves meas. Et tertio: Petre, amas me? Contristatus est Petrus, quod eum tertio interrogavit (Joan. XXI, 15-17): quasi ille qui vidit conscientiam negatoris, non videret fidem confitentis. Noverat illum semper, noverat illum et quando se Petrus ipse non noverat. Tunc enim se non noverat, quando dixit, Tecum ero usque ad mortem: et quam esset infirmus, nesciebat. Quomodo plerumque revera et infirmis contingit, ut aegrotus nesciat quid in illo agatur, medicus autem sciat: cum ille aegritudinem ipsam patiatur, medicus non patiatur. Magis dicit medicus quid agatur in altero, quam ille qui aegrotat quid agatur in se ipso. Petrus ergo tunc infirmus, Dominus autem medicus. Iste dicebat se habere vires, qui non habebat: ille autem tangens venam cordis ejus, dicebat quod ter eum esset negaturus. Et ita factum est quomodo praedixit medicus, non quomodo praesumpsit aegrotus (Luc. XXII, 33, 34, 55-61). Ergo post resurrectionem suam Dominus interrogavit eum, non nesciens quo ille animo confiteretur amorem Christi, [PL38.756] sed ut trina confessione amoris, deleret trinam negationem timoris.

CAPUT IV

4. Quid a Petro exigitur. Intrare per januam in ovile. Ergo hoc Dominus exigit a Petro, Petre, amas me? quasi, Quid mihi dabis, quid mihi praestabis, quia amas me? Quid erat praestaturus Petrus resurgenti Domino, et eunti in coelum, atque sedenti ad dexteram Patris? Quasi diceret, Hoc mihi dabis, hoc mihi praestabis, si amas me, ut pascas oves meas: per januam intres, non per aliam partem ascendas. Audistis, cum Evangelium legeretur, Qui intrat per januam, pastor est: qui autem ex alia parte ascendit, fur est et latro; et dissipare quaerit, et spargere, et tollere. Quis est qui intrat per januam? Qui intrat per Christum. Quis est iste? Qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi: ut cum Deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo non esse Deum, sed hominem. Qui enim vult Deus videri, cum sit homo, non imitatur illum, qui cum Deus esset, homo factus est. Tibi autem non dicitur, Esto aliquid minus quam es: sed, Cognosce quod es. Cognosce te infirmum, cognosce te hominem, cognosce te peccatorem; cognosce quia ille justificat, cognosce quia maculosus es. Appareat in confessione tua macula cordis tui, et pertinebis ad gregem Christi. Quia confessio peccatorum invitat medicum sanaturum: quomodo in aegritudine qui dicit, Sanus sum, non quaerit medicum. Numquid non ad templum ascenderat Pharisaeus ille et Publicanus? Ille de sua sanitate gloriabatur, iste vulnera sua medico ostendebat. Dicebat enim ille: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut Publicanus iste. Gloriabatur super alterum. Ergo si Publicanus ille sanus esset, invideret illi Pharisaeus; quia non haberet super quem extolleretur. Quomodo ergo venerat, qui sic invidebat? Non erat utique sanus: et cum se sanum diceret, non descendit curatus. Ille autem ad terram oculos dejiciens, et non audens in coelum tollere, percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Et quid dicit Dominus? Amen dico vobis, quia descendit justificatus de templo Publicanus, magis quam Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 10-14). Qui ergo se exaltant, per alteram partem volunt ascendere ad ovile: qui autem se humiliant, per januam intrant ad ovile. Ideo de illo dixit, intrat: de illo, ascendit. Qui ascendit, videtis, qui alta petit, non intrat, sed cadit. Ille autem qui se submittit, ut per januam intret, non cadit, sed pastor est.

CAPUT V

5. Tres personae ad ovile venientes: pastor, fur, mercenarius. Diligendus est pastor, mercenarius tolerandus, cavendus latro. Sed tres personas dixit Dominus, et debemus illas investigare in Evangelio; pastoris, mercenarii et furis. Cum legeretur, puto quod animadvertistis, designavit pastorem, designavit mercenarium, designavit furem. Pastorem dixit animam suam ponere pro ovibus et intrare per januam. Furem dixit et latronem ascendere per aliam [PL38.757] partem. Mercenarium dixit, lupum vel etiam furem si videat, fugere; quia non est illi cura de ovibus: mercenarius est enim, non pastor. Ille intrat per januam, quia pastor est; ille ascendit per aliam partem, quia fur est: ille videns eos qui volunt tollere oves, timet et fugit, quia mercenarius est, quia non est illi cura de ovibus; mercenarius est enim. Si invenerimus tres istas personas, invenit Sanctitas vestra et quos diligatis, et quos toleretis, et quos caveatis. Diligendus est pastor, tolerandus est mercenarius, cavendus est latro. Sunt homines in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus, qui ex occasione evangelizant, quaerentes ab hominibus commoda sua (Philipp. I, 21), sive pecuniaria, sive honorum vel laudis humanae. Quomodolibet volentes accipere munera evangelizant, et non tam salutem ejus quaerunt cui annuntiant, quam commodum suum. Ille autem qui audit salutem ab eo qui non habet salutem si ei crediderit quem ille annuntiat, neque in illo spem posuerit, per quem illi annuntiatur salus: qui annuntiat, habebit detrimentum; cui annuntiatur, habebit lucrum.

CAPUT VI

6. Dictum Christi in Pharisaeos, spectare et ad malos de Ecclesia pastores. Ecclesia una ex Judaeis et Gentibus. Habes Dominum dicentem de Pharisaeis, Cathedram Moysi sedent (Matth. XXIII, 2). Non eos solos significabat Dominus: quasi vero eos qui crederent in Christum, ad Judaeorum scholam mitteret, ut ibi discerent quemadmodum iter sit ad regnum coelorum. Nonne ideo Dominus venit, ut institueret Ecclesiam, ipsosque Judaeos bene credentes et bene sperantes et bene diligentes segregaret tanquam frumenta a paleis, et faceret unum parietem circumcisionis, cui conjungeretur alius paries ex praeputio Gentium, quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis? Nonne ergo idem Dominus de duabus istis plebibus in uno futuris dixit: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili? Loquebatur autem Judaeis: Oportet me, inquit, et eas adducere, ut sit unus grex, et unus pastor. Ideo duae naves erant, unde vocaverat discipulos. Duas ipsas plebes significabant, quando miserunt retia, et levaverunt tantam vim et tantum numerum piscium, ita ut pene retia rumperentur: Et oneraverunt, inquit, duas naves (Luc. V, 2-7). Duae naves significabant unam Ecclesiam, sed de duabus plebibus factam, conjunctam in Christo, quamvis de diverso venientem. Hoc significant etiam duae uxores, habentes unum virum Jacob, Lia et Rachel (Gen. XXIX). Has duas significant etiam duo caeci, qui sedebant juxta viam, quos Dominus illuminavit (Matth. XX, 30-34). Et si advertatis Scripturas, in multis locis invenietis significari duas Ecclesias, quae non sunt duae, sed una. Ad hoc enim valet lapis angularis, ut ex duabus faciat unam. Ad hoc valet ille pastor, ut de duobus gregibus faciat unum. Ergo Dominus docturus Ecclesiam, et habiturus scholam [PL38.758] suam praeter Judaeos, sicut modo videmus, numquid credentes in se, ad Judaeos missurus erat, ut discerent? Sed nomine Pharisaeorum et Scribarum significavit quosdam in Ecclesia sua futuros, qui dicerent. et non facerent: se autem figuraverat in persona Moysi. Etenim personam ejus gerebat Moyses, et velum ante se ideo ponebat, quando loquebatur populo; quia quamdiu illi in Lege carnalibus gaudiis et voluptatibus dediti erant, et regnum terrenum quaerebant, velamen positum erat contra faciem eorum, ne viderent Christum in Scripturis. Ablato enim velamine, posteaquam passus est Dominus, visa sunt secreta templi. Ideo cum in cruce penderet, scissum est velum templi a summo usque deorsum (Matth. XXVII, 51): et aperte dicit apostolus Paulus, Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen. Qui autem non transierit ad Christum, quamvis legat Moysen, velamen positum est super cor ejus, sicut dicit Apostolus (II Cor. III, 16, 15). Cum ergo praefiguraret quosdam tales futuros Dominus in Ecclesia sua, quid ait? Scribae et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite.

CAPUT VII

7. Clerici mali pervertere nitentes Evangelium, dum exemplo suo laicos ad peccatum trahunt. Quando illud audiunt clerici mali quod in ipsos dicitur, volunt pervertere. Nam audivi quosdam pervertere velle istam sententiam. Numquid non, si illis liceret, non delerent illam de Evangelio? Quia vero delere illam non possunt, pervertere illam quaerunt. Sed adest Domini gratia et misericordia, nec sinit eos facere; quia circumsepsit veritate sua omnes sententias suas, et libravit; ut quisquis inde aliquid praecidere voluerit, aut inducere male legendo vel interpretando, ille qui cor habet, quod praecisum est de Scriptura jungat Scripturae, et legat superiora vel inferiora, et inveniet sensum quem volebat ille male interpretari. Quid ergo putatis dicere istos de quibus dicitur, Quae dicunt, facite? Quia revera laicis dicitur. Laicus enim qui vult bene vivere, cum attenderit clericum malum, quid sibi dicit? Dominus dixit, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite. Ambulem viam Domini, non sequar istius mores. Audiam ab illo, non verba ipsius, sed Dei. Sequar Deum, sequatur ille cupiditatem suam. Quia si voluero apud Deum sic me defendere, ut dicam, Domine, vidi male viventem illum clericum tuum, et ideo male vixi: nonne mihi dicturus est, Serve nequam, non a me audieras, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite? Malus autem laicus, infidelis, non pertinens ad gregem Christi, non pertinens ad frumentum Christi, qui tanquam palea in area toleratur, quid sibi dicit, quando coeperit illum arguere verbum Dei? Exi: quid mihi loqueris? Ipsi episcopi, ipsi clerici non illud faciunt, et me cogis ut faciam? Quaerit sibi non patronum ad causam malam, sed comitem ad poenam. Nam nunquam eum ille defensurus est in die judicii, quemeumque malum voluerit imitari. Quomodo enim diabolus [PL38.759] omnes quos seducit, non seducit cum quibus regnet, sed cum quibus damnetur: sic omnes qui sequuntur malos, comites sibi ad gehennam quaerunt, non patrocinia ad regnum coelorum.

CAPUT VIII

8. Perversa interpretatio Evangelii. Quomodo ergo pervertunt isti hanc sententiam, quando illis dicitur male viventibus, Merito dictum est a Domino, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite? Recte dictum est, inquiunt. Dictum est enim vobis, ut quae dicimus, faciatis; quae autem nos facimus, vos non faciatis. Nos enim offerimus sacrificium, vobis non licet. Videte versutias hominum: quid dicam? mercenariorum. Nam si pastores essent, ista non dicerent. Ideo Dominus ut os illis clauderet, secutus est, et dixit, Cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Quid est ergo, fratres? Si diceret de sacrificio offerendo; diceret, Dicunt enim, et non faciunt? Faciunt enim sacrificium, Deo offerunt. Quid est quod dicunt, et non faciunt? Audi quid sequatur: Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt ea super cervices hominum, quae ipsi uno digito nolunt tangere (Matth. XXIII, 2-4). Aperte exprobravit, descripsit et ostendit. Sed illi quando sic volunt pervertere sententiam, ostendunt quia nihil quaerunt in Ecclesia, nisi commoda sua; nec Evangelium legerunt: si enim nossent ipsam paginam, et totum legissent, nunquam hoc dicere auderent.

9. Malos pastores esse in Ecclesia similes Pharisaeorum. Pastor quis mercenarius, quis castus. Uxor casta. Sed apertius attendite, quia habet tales Ecclesia. Ne quis dicat nobis: Prorsus de Pharisaeis dixit, de Scribis dixit, de Judaeis dixit: nam tales non habet Ecclesia. Qui sunt ergo illi, de quibus omnibus Dominus dicit: Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum? Et addidit: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus, et in nomine tuo manducavimus et bibimus? Numquid in nomine Christi, Judaei faciunt ista? Certe manifestum est quia de his dicit qui nomen Christi habent. Sed quid sequitur? Tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi. Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Id. VII, 21-23). Audi Apostolum gementem de talibus. Dicit alios annuntiare Evangelium per charitatem, alios per occasionem: de quibus dicit, Annuntiant Evangelium non recte (Philipp. I, 17). Rem rectam, sed ipsi non recti. Quod annuntiant, rectum est; sed qui annuntiant, non sunt recti. Quare non est rectus? Quia aliud quaerit in Ecclesia, non Deum quaerit. Si Deum quaereret, castus esset; quia legitimum maritum anima Deum habet. Quisquis a Deo praeter Deum aliquid quaerit, non caste Deum quaerit. Videte, fratres: si uxor amet maritum quia dives est; non est casta. Non enim maritum amat, sed aurum mariti. Si autem maritum amat, et nudum amat, et pauperem amat. Si enim propterea amat, quia dives est; quid, si (quomodo sunt casus humani) proscribatur et subito egens remaneat? [PL38.760] Renuntiat illi forte; quia quod amabat, non maritus erat, sed res ejus. Si autem vere maritum amat, etiam pauperem plus amat; quia cum misericordia amat.

CAPUT IX

10. Deus caste quaerendus. Et tamen, fratres, Deus noster nunquam pauper esse potest. Dives est, ipse fecit omnia, coelum et terram, mare et Angelos. Quidquid videmus, quidquid non videmus in coelo, ipse fecit. Sed tamen non divitias amare debemus, sed eum qui fecit illas. Non enim tibi promisit nisi se. Inveni aliquid pretiosius, et hoc tibi dabit. Pulchra est terra, coelum et Angeli: sed pulchrior est qui fecit haec. Qui ergo annuntiant Deum, amantes Deum; qui annuntiant Deum, propter Deum, pascunt oves, et non sunt mercenarii. Ipsam castitatem exigebat ab anima Dominus noster Jesus Christus, quando dicebat Petro, Petre, amas me? Quid est, Amas me? Castus es? Non est cor tuum adulterum? Non tua quaeris in Ecclesia, sed mea? Si ergo talis es, et amas me, pasce oves meas (Joan. XXI, 15). Non enim eris mercenarius, sed eris pastor.

11. Mercenarii quomodo utiles. Pastores pauci, mercenarii multi. Illi autem non caste annuntiabant, de quibus gemit Apostolus. Sed quid dicit? Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 18). Permisit ergo esse mercenarios. Pastor veritate Christum annuntiat, mercenarius occasione Christum annuntiat, aliud quaerens. Tamen et ille Christum annuntiat, et ille Christum. Audi vocem pastoris Pauli: Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Ipse pastor voluit habere mercenarium. Faciunt enim ubi possunt, utiles sunt quantum possunt. Quando autem ad alios usus quaerebat Apostolus, cujus vias imitarentur infirmi: Misi vobis, inquit, Timotheum, qui vos commonefaciat vias meas (I Cor. IV, 17). Et quid ait? Misi pastorem qui vos commoneret vias meas: id est, qui quomodo ego ambulo, et ipse ambulat. Et mittens pastorem, quid ait? Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Nonne cum illo erant multi? Sed quid sequitur? Omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Jesu Christi (Philipp. II, 20, 21): id est, Ego vobis pastorem mittere volui; nam multi mercenarii sunt: sed non oportuerat ut mercenarius mitteretur. Ad alias res et negotia peragenda mittitur mercenarius: ad illas autem quas tunc volebat Paulus, pastor erat necessarius. Et vix invenit unum pastorem inter multos mercenarios: quia pauci pastores, multi mercenarii. Sed quid dicitur de mercenariis? Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). De pastore autem quid ait Apostolus? Quisquis autem mundaverit se ab hujusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum semper (II Tim. II, 21). Non ad quasdam res paratum, et ad quasdam non paratum; sed ad omne bonum opus paratum. Haec de pastoribus dixi.

CAPUT X

12. Mercenarius fugiens, Donatistae, lupi et latrones. De mercenariis autem jam dicemus. Mercenarius quando videt lupum insidiantem ovibus, fugit. Hoc Dominus dixit. Quare? Quia non est ei [PL38.761] cura de ovibus. Tamdiu ergo est utilis mercenarius, quamdiu non videt lupum, quamdiu non videt furem et latronem: cum autem viderit, fugit. Et quis est de mercenariis, qui non fugit de Ecclesia, quando videt lupum et latronem? Abundant lupi, abundant latrones. Ipsi sunt qui ascendunt per alteram partem. Qui sunt isti qui ascendunt? Qui de parte Donati volunt depraedari oves Christi, ipsi per alteram partem ascendunt. Non per Christum intrant: quia non sunt humiles. Quia superbi sunt, ascendunt. Quid est, ascendunt? Extolluntur. Unde ascendunt? Per alteram partem: unde de parte dici volunt. Qui in unitate non sunt, de altera parte sunt, et de ipsa parte ascendunt, id est, extolluntur, et volunt tollere oves. Quomodo ascendunt, videte. Nos, inquiunt, sanctificamus, nos justificamus, nos facimus justos. Ecce quo ascenderunt. Sed qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11). Potens est Dominus Deus noster humiliare eos. Lupus autem diabolus est: insidiatur ut decipiat, et qui illum sequuntur; nam dictum est, quod induti quidem pellibus ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Si viderit mercenarius aliquem loqui prava, aut sentire secundum perniciem animae suae, aut aliquid facere sceleratum et obscoenum, et tamen quia videtur habere alicujus momenti personam in Ecclesia, unde si sperat commoda, mercenarius est.: et cum videt hominem perire in peccato, videt illum sequi lupum, videt illius guttur morsu trahi ad supplicium; non illi dicit, Peccas; non illum objurgat, ne perdat commoda sua. Hoc est ergo, Cum viderit lupum, fugit: non illi dicit, Scelerate facis. Non corporis, sed animae haec fuga est. Quem vides corpore stare, fugit animo, cum videt peccatorem, et non illi dicit, Peccas; cum etiam consilium cum illo habet.

CAPUT XI

13. Uva de spinis quomodo legatur. Fratres mei, numquid non ascendit aliquando aut presbyter aut episcopus, et non dicit aliud de superiore loco, nisi ne rapiantur res alienae, ne fraudes fiant, ne scelera admittantur? Non possunt dicere aliud, qui cathedram Moysi sedent, et ipsa de illis loquitur, non ipsi. Quid est ergo, Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? et, Omnis arbor ex fructu cognoscitur (Ibid. 16)? Pharisaeus potest bona loqui? Pharisaeus spina est: quomodo de spina lego uvam? Quia tu, Domine, dixisti, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. De spinis me jubes uvam decerpere, cum dixeris, Numquid colligunt de spinis uvam? Respondet tibi Dominus: Non jussi te de spinis uvam legere; sed vide, attende bene, ne forte, ut fieri solet, vitis cum circumerrat per terram, involuta sit in spinis. Nam aliquando invenimus illud, fratres mei, vitem positam super caricem, quia ibi habet sepem spinosam, extendit palmites suos, et inserit in sepem spinosam, et pendet [PL38.762] inter spinas botrus; et qui videt botrum carpit, non tamen de spinis, sed de vite, quae circumplexa est spinis. Sic ergo illi spinosi sunt: sed sedendo in cathedra Moysi, involvit eos vitis, et pendent ad eos botri, id est, verba bona, praecepta bona. Tu lege uvam, non te pungit spina, quando legis, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Pungit autem te spina, si quod faciunt facis. Ut ergo legas uvam, et non inhaereas spinis, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite. Facta ipsorum spinae sunt, verba ipsorum uva est, sed de vite, id est, de cathedra Moysi.

14. Mercenarii fugientes, dum iniquis favent. Augustinus non mercenarius. Fugiunt ergo isti, quando vident lupum, quando vident latronem. Hoc autem dicere coeperam, quia de loco superiore non possunt dicere isti, nisi, Bene facite, nolite perjurare, nolite fraudare, nolite aliquem circumvenire. Aliquando autem sic vivunt, ut de tollenda aliena villa, cum episcopo consilium habeatur, et petatur ab ipso tale consilium. Aliquando nobis contigit, experti dicimus: nam non crederemus. Multi a nobis consilia mala petunt, consilia mentiendi, circumveniendi; putantes quia placent nobis. Sed in nomine Christi, si Domino placet quod dicimus, nullus talis nos tentavit, et invenit quod volebat in nobis. Quia si vult ipse qui nos vocavit, pastores sumus, non mercenarii. Sed quid ait Apostolus? Mihi minimum est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque ego meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum; sed non in hoc justificatus sum. Qui autem judicat me, Dominus est (I Cor. IV, 3, 4). Non ideo bona est conscientia mea, quia vos illam laudatis. Quid enim laudatis, quod non videtis? ille laudet, qui videt: ille etiam corrigat, si quid ibi videt quod ejus oculos offendit. Quia et nos non dicimus perfecte nos sanos: sed tundimus pectus nostrum, et dicimus Deo, Propitius esto, ne peccem. Tamen puto, coram illo enim loquor, nihil aliud a vobis quaerens nisi salutem vestram; et gemimus plerumque in peccatis fratrum nostrorum, et vim patimur, et torquemur animo, et aliquando corripimus illos: imo nunquam non corripimus. Testes sunt omnes qui recordantur quod dico, quoties sunt a nobis correpti fratres peccantes, et vehementer correpti.

CAPUT XII

15. De ovibus quae ratio reddenda a pastore. Modo consilium nostrum tracto cum Sanctitate vestra. In nomine Christi plebs Dei estis, plebs catholica estis, membra Christi estis: Non estis divisi ab unitate. Communicatis membris Apostolorum, communicatis memoriis sanctorum martyrum, diffusorum per orbem terrarum, et pertinetis ad curam nostram, ut rationem de vobis bonam reddamus. Tota autem ratio nostra quae est, scitis. Domine, scis quia dixi, scis quia non tacui, scis quo animo dixi, scis quia flevi tibi, cum dicerem, et non audirer. [PL38.763] Ipsa puto quod integra ratio nostra est. Securos enim nos fecit Spiritus sanctus per Ezechielem prophetam. Nostis ipsam lectionem de speculatore: Fili, ait, hominis, speculatorem posui te domui Israel: si me dicente ad impium, Impie, morte morieris, non dixeris: hoc est, ergo enim tibi dico, ut dicas; si non annuntiaveris: veneritque gladius, et tulerit eum, id est, quod minatus sum peccatori; ille quidem impius in impietate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. Quare? Quia non dixit. Si autem speculator viderit gladium venientem, et cecinerit tuba, ut fugiat; et non se observaverit; id est, non se correxerit, ut non eum inveniat in supplicio, quod minatur Deus; veneritque gladius, et tulerit aliquem; ille quidem impius in iniquitate sua mortuus est: tu autem, inquit, animam tuam liberasti (Ezech. XXXIII, 7-9). Et in illo loco Evangelii quid aliud dicit servo? cum diceret, Domine, sciebam te molestum sive durum hominem, quia metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti; et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. Et ille: Serve, inquit, nequam et piger, magis quia me sciebas molestum et durum esse, metere ubi non seminavi, et colligere ubi non sparsi, ipsa avaritia mea debuit te docere quia lucrum quaero de pecunia mea. Oportuit te ergo ut dares pecuniam meam nummulariis et ego veniens cum usuris exegissem quod meum est (Luc. XIX, 20-23). Numquid dixit, Dares et exigeres? Nos ergo, fratres, damus; veniet ille qui exigat. Orate, ut paratos nos inveniat.

SERMO CXXXVIII. De verbis Evangelii Joannis, Ego sum pastor bonus. etc., contra Donatistas. Cap. X, V\. 11-16

CAPUT PRIMUM

1. Bonus pastor cur commendatus in singulari. Audivimus Dominum Jesum commendantem nobis boni pastoris officium. In qua commendatione admonuit nos utique, ut intelligi datur, bonos esse pastores. Et tamen ne intelligeretur perverso modo multitudo pastorum: Ego sum, inquit, pastor bonus. Et unde sit pastor bonus, consequenter ostendit: Pastor, inquit, bonus animam suam ponit pro ovibus. Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit: quoniam non est ei cura de ovibus; mercenarius est enim. Pastor ergo bonus Christus. Quid Petrus? Nonne bonus pastor? nonne et ipse animam pro ovibus posuit? Quid Paulus? Quid caeteri Apostoli? Quid eorum tempora consequentes beuti episcopi martyres? Quid etiam sanctus iste Cyprianus? Nonne omnes pastores boni; non mercenarii, de quibus dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Omnes ergo isti pastores boni, non solum quia sanguinem fuderunt, [PL38.764] sed quia pro ovibus fuderunt. Non enim fuderunt elatione, sed charitate.

CAPUT II

2. Martyrium sine charitate nihil prodest. Nam et apud haereticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerint, nomine martyrii se jactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Si autem scire vultis in quo numero habendi sunt, pastorem bonum Paulum apostolum audite: quoniam non omnes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, aestimandi sunt sanginem fudisse pro ovibus, sed potius contra oves. Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero omnia sacramenta, et habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Magna ergo res est postremo fides montes transferens. Illa quidem magna sunt: sed si ego haec sine charitate habeam, inquit, non illa, sed ego nihil sum. Sed adhuc istos non tetigit, qui falso martyrii nomine in passionibus gloriantur. Audite ut eos tangat, imo potius ut transfodiat. Si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam. Jam ipsi sunt. Sed vide quid sequitur: Charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Ecce venitur ad passionem, ecce venitur et ad sanguinis fusionem, venitur et ad corporis incensionem: et tamen nihil prodest, quia charitas deest. Adde charitatem, prosunt omnia: detrahe charitatem, nihil prosunt caetera.

CAPUT III

3. Charitas quantum bonum. Quale bonum est charitas ista, fratres? Quid pretiosius? quid luminosius? quid firmius? quid utilius? quid securius? Multa sunt Dei dona, quae tamen habent et mali, qui dicturi sunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus. Nec respondebit ille, Non fecistis. Non enim in conspectu tanti judicis mentiri audebunt, aut jactare quae non fecerunt. Sed quia charitatem non habuerunt, respondebit omnibus illis: Non novi vos (Matth. VII, 22, 23). Quomodo autem habet vel exiguam charitatem, qui etiam convictus non amat unitatem? Hanc Dominus unitatem commendans pastoribus bonis, noluit multos appellare pastores. Neque enim, ut dixi jam, non erat pastor bonus Petrus, Paulus, Apostoli caeteri, et posteriores sancti episcopi, beatusque Cyprianus. Omnes hi pastores boni: et tamen ille pastoribus bonis non commendavit pastores bonos, sed pastorem bonum. Ego sum, inquit, pastor bonus.

CAPUT IV

4. Petrum aliosque existere pastores bonos. Interrogemus Dominum qualicumque sensu, et humillima disceptatione cum tanto patrefamilias colloquamur. Quid dicis, Domine, bone pastor? [PL38.765] Tu enim bonus pastor, qui bonus agnus; idem pastor et pascua, idem agnus et leo. Quid dicis? Audiamus, et adjuva ut intelligamus. Ego sum, inquit, pastor bonus. Quid Petrus? Aut non pastor, aut malus? Videamus si non pastor. Amas me? Tu ei dixisti, Domine, Amas me? et respondit, Amo. Et tu ei, Pasce oves meas. Tu, tu Domine, interrogatione tua, firmamento oris tui, amatorem fecisti pastorem. Pastor est ergo, cui pascendas oves credidisti. Ipse commendasti, pastor est. Videamus jam utrum non bonus. Ipsa id interrogatione et responsione ejus invenimus. Quaesisti, utrum amet te: respondit, Amo. Vidisti cor, quia verum respondit. Non est ergo bonus, qui amat tantum bonum? Unde illa responsio ex intimis prolata visceribus? Unde ille Petrus testes oculos tuos habens in corde suo, contristatus quod eum non solum semel, sed iterum et tertio interrogasti, ut trina confessione amoris, deleret trinum peccatum negationis; unde ergo contristatus, quod saepe interrogatus esset ab eo qui sciret quod interrogabat, et donaverat quod audiebat; unde contristatus, talia verba retulit: Domine, tu scis omnia, ipse nosti quoniam te amo (Joan. XXI, 15-17)? Itane ille talia confitens, imo profitens mentiretur? Veraciter ergo respondit amorem tuum, et de intimo corde protulit amantis vocem. Tu autem dixisti: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. XII, 35). Ergo et pastor, et bonus pastor: nihil quidem ad potestatem ac bonitatem pastoris pastorum; sed tamen etiam ipse et pastor, et bonus: et caeteri tales pastores boni.

CAPUT V

5. Unus tamen bonus pastor Christus. Quid est ergo, quod pastoribus bonis commendas unum pastorem, nisi quia in uno pastore doces unitatem? Ex exponit apertius ipse Dominus per ministerium nostrum, ex ipso Evangelio commemorans Charitatem vestram, et dicens, Audite quid commendavi, Ego sum pastor bonus, dixi: quia omnes caeteri, omnes pastores boni membra mea sunt. Unum caput, unum corpus, unus Christus. Ergo et pastor pastorum, et pastores pastoris, et oves cum pastoribus sub pastore. Quid sunt haec, nisi quod dicit Apostolus: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus (I Cor. XII, 12)? Ergo si sic et Christus, merito Christus in se habens omnes pastores bonos, unum commendat dicens, Ego sum pastor bonus. Ego sum, unus sum, mecum omnes in unitate unum sunt. Qui extra me pascit, contra me pascit. Qui mecum non colligit, spargit. Ergo audite ipsam unitatem vehementius commendatam: Habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili. Loquebatur enim primo ovili de genere carnis Israel. Erant autem alii de genere fidei ipsius Israel, et extra erant adhuc, in Gentibus erant, praedestinati, nondum congregati. Hos noverat qui praedestinaverat: [PL38.766] noverat qui redimere sanguine suo fuso venerat. Videbat eos, nondum videntes eum: noverat eos, nondum credentes in eum. Habeo, inquit, alius oves, quae non sunt de hoc ovili: quia non sunt de genere carnis Israel. Sed tamen non erunt extra hoc ovile, quia oportet me eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor.

CAPUT VI

6. Sponsae ad Christum affectus. Merito huic pastori pastorum, amata ejus, sponsa ejus, pulchra ejus, sed ab ipso pulchra facta, prius peccatis foeda, post indulgentia et gratia formosa, loquitur amans et ardens in eum, et dicit ei, Ubi pascis? Et videte quemadmodum, quo affectu hic erigatur amor spiritualis. Melius multo isto affectu delectantur, qui aliquid ex hujus amoris dulceduine gustaverunt. Illi hoc bene audiunt, qui amant Christum. In ipsis enim hoc, et de ipsis cantat Ecclesia in Canticis canticorum: qui amant Christum, quasi foedum, et solum formosum. Vidimus enim eum, inquit, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). Talis in cruce apparuit, talem se spinis coronatus exhibuit, foedum et sine decore, quasi amissa potentia; quasi non Filium Dei. Talis visus est caecis. Ex persona quippe Judaeorum hoc dixit Isaias, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quando dicebatur, Si Filius Dei est, descendat de cruce. Alios salvos fecit, se ipsum non potest. Et percutientes de calamo in caput, Prophetiza nobis, Christe, quis te percussit (Matth. XXVII, 40, 41; XXVI, 68)? Quia non habebat speciem neque decorem. Talem, Judaei, videbatis. Quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25), donec aliae oves venirent. Quia ergo caecitas facta est, ideo decorum sine decore vidistis. Si enim cognovissetis, nunquam Dominum gloriae crucifixissetis (I Cor. II, 8). Fecistis autem, quia non cognovistis. Et tamen ille qui vos quasi foedos toleravit; pro vobis formosus oravit: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Si enim sine decore, quid est quod amat ista, quae dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea? Quid est quod amat? quid est quod ardet, quid est quod tantum ne ab illo aberret, timet? quid est quod tantum delectatur in ipso, cui sola poena est esse sine ipso? Quid esset unde amaretur, nisi formosus esset? Verum quomodo illa sic amaret, si ille illi sic appareret, quomodo caecis persequentibus, et quid faciant nescientibus? Qualem ergo illa amavit? Speciosum forma prae filiis hominum. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Ergo de ipsis labiis tuis annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Annuntia, inquit, mihi, o quem dilexit, non caro mea, sed anima mea. Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie: ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum.

CAPUT VII

7. Sponsae verba ut intelligenda. Sodales, quasi simul edales. Obscurum videtur, obscurum est: quia thalami sacri mysterium est. Ipsa enim [PL38.767] dicit, Introduxit me rex in cubiculum suum. Talis cubiculi hoc secretum est. Sed vos qui ab isto cubiculo profani non estis, audite quod estis, et dicite cum illa, si amatis cum illa: amatis autem cum illa, si estis in illa. Dicite omnes, et tamen una dicat, quia unitas dicit: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Erat enim illis in Deum una anima et cor unum (Act. IV, 32). Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Quid significat meridies? Magnum fervorem magnumque splendorem. Ergo notum fac mihi qui sint sapientes tui, spiritu ferventes, et doctrina fulgentes. Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal. LXXXIX, 12). Ipsis inhaeream in corpore tuo, ipsis socier, cum ipsis te fruar. Dic mihi ergo, annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne incurram in eos qui alia de te dicunt, alia de te sentiunt; alia de te credunt, alia de te praedicant: et greges suos habent, et sodales tui sunt; quia de mensa tua vivunt, et mensae tuae Sacramenta pertractant. Sodales enim dicti sunt, quod simul edant, quasi simul edales. Tales exprobrantur in Psalmo: Si enim inimicus meus super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset absconderem me utique ab eo. Tu vero, unanimis meus, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu (Psal. LIV, 13-15). Quare contra domum Domini modo cum dissensu, nisi quia ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. XII, 19)? Ideo, o tu, quem dilexit anima mea, ne in tales incidam, sodales tuos, sed quales fuerunt sodales Samson, non servantes amico fidem, sed volentes ejus corrumpere uxorem (Jud. XIV). Ergo ne in tales incurram, ne fiam super eos, id est, incidam in eos, velut operta, velut latens et obscura, non velut in monte constituta. Annuntia ergo mihi, o quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; qui sunt sapientes et fideles, in quibus maxime requiescis: ne forte sicut latens incurram in greges, non tuos, sed sodalium tuorum. Nam tu Petro non dixisti, Pasce oves tuas; sed, Pasce oves meas (Joan. XXI, 15).

CAPUT VIII

8. Sponsi responsum. Respondeat ergo amatae huic pastor bonus, et speciosus forma prae filiis hominum: respondeat ei quam formosam fecit ex filiis hominum. Audite quid respondeat, intelligite; cavete quod terret, amate quod monet. Quid ergo respondet? Quam non blande, sed blanditiis severitatem reddit. Corripit, ut constringat, ut servet. Nisi cognoveris temetipsam, inquit, o pulchra inter mulieres: quamtumlibet enim sint aliae pulchrae donis viri tui, haereses sunt; ornatu non visceribus pulchrae sunt, foris et extrinsecus nitent, nomine justitiae se dealbant: Omnis autem pulchritudo filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV, 14). Nisi ergo cognoveris temetipsam, quia una es, quia per omnes gentes es, quia casta es, quia colloquio perverso malorum sodalium corrumpi non debes. Nisi cognoveris temetipsam, quia recte te mihi desponsavit ille virginem [PL38.768] castam exhibere Christo; recteque mihi te ipsam exhibeas, ne malis colloquiis, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et tui sensus corrumpantur a castitate mea (II Cor. XI, 2, 3). Nisi ergo talem cognoveris temetipsam, exi tu; exi. Aliis enim dicturus sum, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21, 23). Tibi non dicam, Intra: sed, Exi; ut sis inter eos qui ex nobis exierunt. Exi tu. Sed nisi cognoveris temetipsam, tunc exi. Si autem cognoveris temetipsam, intra. Si autem non cognoveris, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I, 6, 7). Exi in vestigiis, non gregis, sed gregum: et pasce, non sicut Petrus oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis, non pastoris, sed pastorum; non unitatis, sed dissensionis; non ibi posita, ubi est unus grex et unus pastor. Confirmata est, aedificata est, amata fortior facta est, parata mori pro viro, et vivere cum viro.

CAPUT IX

9. Sponsae verba prave usurpata a Donatistis. Haec verba quae commemoravimus de sanctis Canticis canticorum, de sponsi et sponsae epithalamio quodam: spirituales enim nuptiae sunt, in quibus nobis magna castitate vivendum est; quia Ecclesiae concessit Christus in spiritu, quod mater ejus habuit in corpore, ut et mater et virgo sit: haec ergo verba Donatistae accipiunt ad sensum suum perversum multo aliter. Et quemadmodum non tacebo, et quid eis respondeatis, adjuvante Domino, quantum potero, breviter admonebo. Cum eos urgere coeperimus luce unitatis Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum, et poposcerimus ut ostendant ipsi de Scripturis aliquod testimonium, ubi Deus praedixit in Africa futuram Ecclesiam, quasi perditis caeteris gentibus; hoc solent testimonium in ore habere, et dicere: Africa in meridie est; interrogans ergo, inquiunt, Ecclesia Dominum ubi pascat, ubi cubet; respondet ille, In meridie: ut quasi vox interrogantis sit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et vox quasi respondentis, In meridie, hoc est, in Africa. Si ergo quae interrogat, Ecclesia est, et Dominus ubi pascit respondet, in Africa, quia in Africa erat Ecclesia: quae interrogat, non erat in Africa. Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et respondet ille cuidam Ecclesiae praeter Africam, In meridie, in Africa cubo, in Africa pasco, quasi in te non pasco. Porro si quae interrogat, Ecclesia est, quod nullus ambigit, quod nec ipsi contradicunt; et audiunt nescio quid de Africa: haec ergo quae interrogat praeter Africam est; et quia Ecclesia est, est praeter Africam Ecclesia.

CAPUT X

10. Refelluntur Donatistae. Ecce accipio in meridie esse Africam: quanquam magis in meridie sub sole medii diei Aegyptus quam Africa. Illic autem in Aegypto, quomodo pastor est iste, qui norunt agnoscunt: qui non norunt, requirant quam magnam illic gregem colligat, quantam numerositatem [PL38.769] sanctorum atque sanctarum habeat contemnentium penitus mundum. Grex ille tantum crevit, ut etiam inde superstitiones expulerit. Ut ergo omittam, quomodo inde omnem idolorum superstitionem, quae illic valida fuerat, crescendo fugaverit: accipio quod dicitis, o sodales mali; accipio prorsus, assentio Africam in meridie esse, et Africam significatam in eo quod dictum est, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Sed et vos aeque attendite adhuc ista verba sponsae esse, nondum sponsi. Adhuc sponsa dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta. Surde, caece, si in meridie vides Africam, quare in operta non intelligis feminam? Annuntia mihi, dicit, quem dilexit anima mea. Utique virum alloquitur, cum dicit, quem dilexit. Quomodo si diceret, Annuntia mihi, quam dilexit anima mea; intelligeremus sponsum haec loqui ad sponsam: sic cum audis, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas; illuc adde, ad hujus verba pertinent et quae sequuntur, in meridie. Quaero ubi pascas in meridie, ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Audio prorsus, accipio de Africa quod intelligis; in meridie, ipsa significata est. Sed Ecclesia Christi, sicut intelligis, transmarina alloquitur sponsum suum, timens errorem incidere Africanum. O quem dilexit anima mea, annuntia mihi, doce me. Audio enim in meridie, id est, in Africa, duas esse partes, imo multas concisiones. Annuntia ergo mihi ubi pascis, quae oves ad te pertinent, quod ovile illic me jubes amare, cui me debeo sociare. Ne forte fiam velut operta. Illudunt enim quasi latenti, insultant quasi perditae, quasi nusquam alibi existenti. Ne ergo quasi operta, quasi latens fiam super greges, id est, super congregationes haereticorum, sodalium tuorum, Donatistarum, Maximianistarum, Rogatistarum, caeterarumque pestium extra colligentium; et ideo spargentium; rogo te, annuntia mihi, si illic pastorem meum requiram, ut non in gurgitem rebaptizationis incurram. Hortor vos, obsecro vos per sanctitatem talium nuptiarum, amate hanc Ecclesiam, estote in tali Ecclesia, estote talis Ecclesia: amate pastorem bonum, virum tam pulchrum, neminem fallentem, neminem perire cupientem. Orate et pro dispersis ovibus: veniant et ipsi, agnoscant et ipsi, ament et ipsi; ut sit unus grex et unus pastor. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CXXXIX. De verbis Evangelii Joannis, Ego et Pater unum sumus. Cap. X, V\. 30

CAPUT PRIMUM

1. Christus quomodo Dei Patris Unicus. Dominus Deus, Jesus Christus, Filius De. unicus, natus de Deo Patre sine aliqua matre, et natus de virgine matre sine homine patre, [PL38.770] audistis quid dixerit: Ego et Pater unum sumus. Sic accipite hoc, sic credite, ut mereamini intelligere. Fides enim debet praecedere intellectum, ut sit intellectus fidei praemium. Propheta enim apertissime dixit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Quod ergo simpliciter praedicatur, credendum est: quod subtiliter disputatur, intelligendum est. Primitus ergo ad imbuendas vestras mentes per fidem praedicamus vobis Christum Dei Patris unicum. Quare additur, Unicum? Quia cujus est Unicus multos filios habet gratia. Caeteri ergo omnes sancti filii Dei sunt gratia, solus ille natura. Qui gratia filii sunt, non sunt quod Pater. Denique nullus sanctorum ausus est dicere, quod ille Unicus ait, Ego et Pater unum sumus. Numquid non Pater est et noster? Si non est Pater noster, quomodo dicimus orantes, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9)? Sed nos filii sumus, quos voluntate sua filios fecit, non ex natura sua filios genuit. Genuit quidem et nos, sed quomodo dicitur, adoptatos, adoptantis generatos beneficio, non natura. Denique et hoc dicti sumus, quia vocavit nos Deus in adoptionem filiorum (Ephes. I, 5): homines adoptati sumus. Ille dicitur Unicus, Unigenitus; quia hoc est quod Pater: nos autem homines sumus, Deus est Pater. Quia ergo ille hoc est quod Pater, dixit, et verum dixit, Ego et Pater unum sumus? Quid est, unum sumus? Unius naturae sumus. Quid est, unum sumus? Unius substantiae sumus.

CAPUT II

2. Filius Dei et Pater sunt unius substantiae. Forte minus intelligitis quid est unius substantiae. Laboremus, ut intelligatis adjuvet Deus et me loquentem, et vos audientes: me, ut ea dicam quae vera sunt et apta sunt vobis; vos autem, ante omnia et praecipue ut credatis; deinde ut quomodo potestis intelligatis. Quid est ergo, unius substantiae? Similitudines vobis adhibeam, ut quod minus intelligitur, exemplo clarescat. Utputa, aurum est Deus, aurum est et Filius ejus. De terrenis si ad coelestia non sunt dandae similitudines, quomodo scriptum est, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4)? Ergo quidquid est Pater, hoc est et Filius: sicut dixi, verbi gratia, Aurum est Pater, aurum est Filius. Nam qui dicit, Non est ipsius substantiae Filius cujus est Pater: quid aliud dicit nisi, Aurum est Pater, argentum est Filius? Si aurum est Pater, argentum est Filius; degeneravit a Patre unicus Filius. Homo hominem generat: cujus substantiae est pater qui generat, ipsius substantiae? est filius qui generatur. Quid est, ipsius substantiae, Homo est ille, homo et ille: animam habet ille, animam et ille: carnem habet ille, carnem et ille: quod est ille, hoc et ille.

3. Arianorum objectio. Sed respondet mihi et dicit haeresis Ariana. Quid mihi dicit? Attende quod dixisti. Quid dixi? Quia filius hominis comparandus est Filio Dei. Plane comparandus: sed non, ut putas, ad proprietatem; sed ad similitudinem. Tu autem quidvis hinc facere, dic. Non vides, dicit, quia major est pater qui genuit, et minor est filius qui generatus est? Quomodo ergo vos dicitis, dicite mihi: quomodo [PL38.771] ergo vos dicitis quia aequales sunt Pater et Filius, Deus et Christus; cum videatis quia homo quando generat filium, minor est filius, et major est pater? Homo sapiens, in aeternitate tempora inquiris; ubi non sunt tempora, quaeris aetates, Quando major est pater, minor est filius, ambo temporales sunt: ille crescit, quia ille senescit. Nam per naturam homo pater, per naturam, ut dixi, non genuit minorem; sed per aetatem. Vis nosse quia per naturam non genuit minorem? Exspecta, crescat, et patri erit aequalis. Puer enim parvulus vel crescendo pervenit ad magnitudinem patris sui. Tu autem sic dicis minorem Dei Filium natum, ut nunquam crescat et ad sui Patris magnitudinem vel crescendo perveniat. Jam ergo filius hominis natus ex homine, meliore conditione natus est quam Filius Dei. Quomodo? Quia ipse crescit, et pervenit ad magnitudinem patris sui. Christus autem, sicut dicitis, ideo minor natus est, ut remaneat minor, et non sit exspectandus saltem aetatis accessus. Sic ergo dicis, quia est in natura diversitas. Sed quare hoc dicis, nisi quia non vis ejusdem substantiae credere Filium, cujus substantiae est Pater? Postremo prius confitere ipsius esse substantiae, et dic minorem. Attende hominem, homo est. Quae est substantia ejus? Homo est. Quid ille quem generat? Minor est, sed homo est. Aetas dispar est, aequalis natura est. Dic et tu: Quod est Pater, hoc est Filius, sed minor est Filius. Dic, fac gradum, dic ejusdem substantiae, sed minorem, et pervenis ad aequalem. Non enim parum accedis, non parum propinquas veritati, qua confitearis aequalem, si ejusdem substantiae confessus fueris et minorem. Sed non est ejusdem substantiae, hoc dicis. Ergo quia hoc dicis, Aurum est et argentum: tale est quod dicis, quale si homo generaret equum. Alterius enim substantiae est homo, alterius equus. Si ergo Filius alterius substantiae est quam Pater, monstrum generavit Pater. Quando enim creatura, id est, mulier parit quod non est homo, monstrum dicitur. Ut autem non sit monstrum, hoc est qui natus est, quod est ille qui genuit; id est, homo et homo, equus et equus, columba et columba, passer et passer.

CAPUT III

4. Quanta blasphemia dicere Filium Dei alterius substantiae. Creaturis suis dedit, ut quod sunt, hoc generent. Creaturis suis dedit Deus, creaturis mortalibus, terrenis dedit, donavit, ut hoc quod sunt generent; et putas quia hoc sibi non potuit ipse servare, qui est ante saecula? Qui non habet initium temporis, generaret filium non hoc quod ipse est, generaret degenerem? Audite quanta blasphemia sit dicere, unicum Dei Filium alterius esse substantiae. Prorsus si ita est, degener est. Si dicas alicui filio hominis, Degener es; quanta injuria est? Et quomodo dicitur filius hominis degener? Utputa, pater ipsius fortis est, ille timidus et ignavus. Quicumque illum viderit, et vult corripere, attendens patrem ipsius virum fortem, quid ei dicit? Porro vade, degener. [PL38.772] Quid est, degener? Fortis vir fuit pater tuus, et tu timore contremiscis. Ille cui hoc dicitur, vitio degener est, natura par est. Quid est, natura par est? Homo est, quod est et pater ipsius. Sed ille fortis, ille ignavus; ille audax, ille timidus: tamen homo et homo. Vitio ergo degener est, non natura. Tu quando dicis unicum Filium, unum Patris Filium degenerem esse, non aliud dicis, nisi quia non hoc est quod Pater: et non jam natus, degener factus est dicis; sed generatus est. Istam blasphemiam quis ferat? Qualibuscumque oculis si istam blasphemiam videre possent, fugerent eam, et catholici fierent.

CAPUT IV

5. Ariani per Filii injuriam Patrem falso honorant. Sed quid dicam, fratres? Non eis irascamur: sed pro eis oremus ut det eis Dominus intellectum; quia forte hoc nati sunt. Quid est, hoc nati sunt? Hoc acceperunt a parentibus suis, quod tenent. Praeponunt genus veritati. Fiant quod non sunt, ut possint servare quod sunt: hoc est fiant catholici, ut possint servare quod homines sunt: ut non in illis pereat Dei creatura, accedat Dei gratia. Putant enim quia Patrem honorent per contumeliam Filii. Quando illi dixeris, Blasphemas: respondet, Quare blasphemo? Quia dicis Filium non hoc esse, quod Pater est. Et ille mihi: Imo tu blasphemas. Quare? Quia aequare vis Patri Filium. Aequare volo Patri Filium, numquid extraneum? Gaudet Pater, quando illi aequo Filium unicum: gaudet, quia non invidet. Et Deus quia Filio unico non invidet, ideo hoc quod ipse est generavit. Tu et Filio facis injuriam, et ipsi Patri, in cujus honorem vis contumeliam facere Filio. Certe enim ideo dicis non esse ejusdem substantiae Filium, ne injuriam facias Patri ipsius. Ego tibi cito ostendo quia injuriam facis ambobus. Quomodo, inquit? Si dicam filio alicujus, Degener, non est similis patri tuo: degener, non hoc es quod pater. Audit illud filius, et irascitur, et dicit: Ergo degener natus sum? Audit illud pater, et plus irascitur. Iratus autem quid dicit? Ergo ego filium degenerem generavi? Ergo si aliud sum, aliud generavi, monstrum generavi. Quid est, quia cum vis uni deferre per alterius injuriam, ambobus facis injuriam? Filium offendis, sed Patrem non propitiabis. Cum de Filii contumelia honoras Patrem, et Filium offendis et Patrem. A quo fugis? ad quem fugis? Numquid irascente tibi Patre fugis ad Filium? Quid tibi dicit? Ad quem fugis, quem degenerem fecisti? Numquid offenso Filio curris ad Patrem? Dicit et ipse tibi: Ad quem fugis, quem degenerem genuisse dixisti? Sufficiat vobis; hoc tenete, hoc memoriae commendate, hoc in vestra fide conscribite. Hoc autem ut intelligatis, ad Deum Patrem et Filium, qui unum sunt, preces fundite.

SERMO CXL. De verbis Evangelii Joannis, cap. XII, 44-50, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit Contra quoddam dictum Maximini Arianorum episcopi, qui cum Segisvulto comite constitutus in Africa blasphemabat

1. Fides in Christum. Quid est quod audivimus, fratres, dicentem Dominum, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit? Bonum est nobis credere in Christum; maxime quia ipse aperte etiam dixit istud quod audistis, hoc est, quoniam ipse lux venerat in mundum, et qui credit in eum, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12). Bonum est ergo credere in Christum. Magnum bonum est credere in Christum: et magnum malum est non credere in Christum. Sed quia Christus Filius de Patre est quidquid est, Pater autem non est de Filio, sed Pater est Filii; commendat quidem in se fidem, sed honorem revocat ad auctorem.

2. Nativitates Christi duae. Hoc enim firmum et fixum tenete, si vultis perseverare catholici, quia Deus Pater Deum Filium genuit sine tempore, et fecit ex Virgine in tempore. Nativitas illa excedit tempora: nativitas ista illuminat tempora. Ambae tamen nativitates mirabiles: illa sine matre, ista sine patre. Quando genuit Deus Filium, de se genuit, non de matre: quando genuit mater filium, virgo genuit, non de viro. De Patre natus est sine initio: de matre natus est hodie certo initio. De Patre natus fecit nos: de matre natus refecit nos. De Patre natus est, ut essemus: de matre natus est, ne periremus. Genuit autem Pater aequalem sibi, et totum quidquid est Filius, habet de Patre. Quod autem Deus Pater est, non habet de Filio. Itaque dicimus Patrem Deum de nullo, Filium Deum de Deo. Propterea omne quod Filius facit mirabiliter, omne quod dicit veraciter, ei tribuit de quo est; nec esse potest aliud, quam ille de quo est. Adam factus est homo: potuit esse aliud, quam est factus. Factus est enim justus, et potuit esse injustus. Unigenitus autem Dei Filius, quod est, hoc mutari non potest: in aliud converti non potest, minui non potest, quod erat non esse non potest, non esse Patri aequalis non potest. Sed plane ille, qui omnia Filio dedit nascenti, dedit non indigenti; sine [PL38.774] dubio et ipsam aequalitatem cum Patre Pater dedit Filio. Quomodo Pater dedit? numquid minorem genuit, et addidit illi ad formam, ut faceret aequalem? Si hoc fecisset, indigenti dedisset. Jam vero dixi vobis, quod firmissime tenere debetis, id est, totum quod est Filius Pater dedit, sed nascenti, non indigenti. Si nascenti dedit, non indigenti, et aequalitatem sine dubio dedit, et aequalitatem dando aequalem genuit. Et licet alius sit ille, alius iste; non tamen aliud est ille, aliud iste: sed quod ille, hoc et iste. Non qui ille, hic et iste: sed quod ille, hoc et iste.

3. Qui me misit, inquit, audistis: Qui me misit, inquit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Joannis Evangelium est, tenete. Qui me misit, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. O si donet ut dicam quod volo? Facit enim mihi angustias inopia mea, et copia illius. Ipse, inquit, mandatum mihi dedit quid dicam, et quid loquar: et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quaere in Epistola Joannis hujus evangelistae quid de Christo dixit. Credamus, inquit, in verum Filium ejus Jesum Christum. Ipse est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Quid est, Verus Deus, et vita aeterna? Verus Filius Dei, verus Deus est, et vita aeterna. Quare dixit, in verum Filium ejus? Quia multos filios habet Deus, propterea discernendus erat, addendo quod verus esset Filius. Non tantum dicendo quod est Filius; sed addendo, ut dixi, quod est verus Filius: ideo discernendus erat, propter multos filios, quos habet Deus. Nos enim filii sumus gratia, ille natura. Nos facti a Patre per ipsum: ille quod Pater, hoc et ipse est: numquid quod Deus est, sumus et nos?

4. Unum se esse cum Patre nemo praeter Christum dicere ausit. Sed quidam de transverso, nesciens quid loquatur ait: Propterea, dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), quia habent inter se concordem voluntatem, non quia ipsa est natura Filii, quae est natura Patris. Nam et Apostoli (et hoc ille dixit, non ego), nam et Apostoli unum sunt cum Patre et Filio. Horrenda blasphemia! Et Apostoli, inquit, unum sunt cum Patre et Filio, quia obediunt voluntati Patris et Filii. Hoccine ausus est dicere? Dicat ergo Paulus: Ego et Deus unum sumus. Dicat Petrus, dicat quilibet propheta: Ego et Deus unum sumus. Non dicit: absit ut dicat. Novit se aliam esse naturam, salvandam naturam: novit se aliam esse naturam, illuminandam naturam. Nemo dicit: Ego et Deus unum sumus. Quantumcumque proficiat, quantumcumque sanctitate praepolleat, quantolibet culmine virtutis excellat, nunquam dicit, Ego et Deus unum sumus: quia si habet virtutem, et ideo hoc dicit; hoc dicendo, quod habebat, amisit.

5. Aequalitas Filii cum Patre. Aequalem ergo Patri [PL38.775] credite Filium, sed tamen de Patre Filium, Patrem vero non de Filio. Origo apud illum, aequalitas apud istum. Nam si aequalis non est, verus Filius non est. Quid enim dicimus, fratres? Si aequalis non est, minor est: si minor est, interrogo salvandam naturam male credentem, quomodo minor natus est. Responde: minor crescit, an non? Si crescit, ergo et Pater senescit. Si autem quod natus est, hoc erit; si minor natus est, et minor erit: cum detrimento suo perfectus erit, cum detrimento formae Patris perfectus natus, nunquam perventurus est ad formam Patris. Sic impii addicitis Filium: sic haeretici blasphematis Filium. Quid ergo catholica fides dicit? Filius Deus de Patre Deo: Pater Deus non de Filio Deus. Sed Filius Deus aequalis Patri, aequalis natus, non minor natus; non aequalis factus, sed aequalis natus. Quod est ille, hoc et iste qui natus est. Aliquando fuit Pater sine Filio? Absit. Tolle Aliquando, ubi tempus non est. Semper Pater, semper Filius. Sine initio temporis Pater, sine initio temporis Filius: nunquam Pater ante Filium, nunquam Pater sine Filio. Sed tamen quia Filius Deus de Deo Patre, Pater autem Deus, sed non de Deo Filio; non nobis displiceat honorificentia Filii in Patre. Honorificentia enim Filii Patri tribuit honorem, non suam minuit divinitatem.

6. Verbum Dei mandatum Patris. Quia ergo dicebam, quod proposueram, Et scio, ait, quia mandatum ejus vita aeterna est. Intendite, fratres, quod dico: Scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Et legimus apud ipsum Joannem de Christo, Ipse est verus Deus, et vita aeterna. Si mandatum Patris vita aeterna est, et Christus Filius ipse est vita aeterna; mandatum Patris ipse Filius est. Quomodo enim non est mandatum Patris, quod est Verbum Patris? Aut si mandatum a Patre Filio datum carnaliter accipitis, tanquam dixerit Pater Filio, Hoc mando tibi, hoc illud volo facias: quibus verbis locutus est unico Verbo? Numquid quando mandatum dabat ad Verbum, verba quaerebat? Quia ergo vita aeterna est Patris mandatum, et ipse Filius est vita aeterna, credite et accipite, credite et intelligite, quia Propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Non capitis? dilatamini. Apostolum audite: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 13, 14). Qui hoc nolunt credere antequam capiant, infideles sunt. Quia vero infideles esse voluerunt, imperiti remanebunt. Credant ergo, ut intelligant. Prorsus mandatum Patris vita aeterna est. Ergo mandatum Patris ipse Filius est, qui hodie natus est: mandatum non a tempore datum, sed mandatum natum. Exercet mentes Evangelium Joannis, limat et excarnat, ut de Deo non carnaliter, sed spiritualiter sapiamus. Sufficiant ergo ista, fratres, vobis: ne in longitudine disputationis subrepat somnus oblivionis.

SERMO CXLI. De verbis Evangelii Joannis, Ego sum via, et veritas, et vita. Cap. XIV, V\. 6

CAPUT PRIMUM

1. Veritas a philosophis hujus saeculi inventa, non via. Inter caetera, cum sanctum Evangelium legeretur, audistis quod ait Dominus Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Veritatem et vitam omnis homo cupit: sed viam non omnis homo invenit. Deum esse quamdam vitam aeternam, immutabilem, intelligibilem, intelligentem, sapientem, sapientes facientem, nonnulli etiam hujus saeculi philosophi viderunt. Veritatem fixam, stabilem, indeclinabilem, ubi sunt omnes rationes rerum omnium creatarum, viderunt quidem, sed de longinquo; viderunt, sed in errore positi: et idcirco ad eam tam magnam et ineffabilem et beatificam possessionem, qua via perveniretur, non invenerunt. Nam quia viderunt etiam ipsi (quantum videri ab homine potest) creatorem per creaturam, factorem per facturam, fabricatorem mundi per mundum, Paulus apostolus testis est, cui utique debent credere Christiani. Ait enim, cum de talibus loqueretur: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem. Ista, sicut recognoscitis, Pauli apostoli verba sunt. Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem iniquitate detinent. Numquid dixit eos non detinere veritatem? Sed, veritatem in iniquitate detinent. Bonum est quod tenent: sed malum est ubi tenent. Veritatem in iniquitate detinent.

CAPUT II

2. Unde ab illis inventa veritas. Occurrebat autem, ut diceretur ei: Unde illi impii veritatem detinent? Numquid Deus ad quemquam eorum locutus est? Numquid legem acceperunt, sicut Israelitarum populus per Moysen? Unde ergo detinent veritatem, vel in ipsa iniquitate? Audite quod sequitur, et ostendit. Quia quod notum est Dei, inquit, manifestum est in illis: Deus enim illis manifestavit. Manifestavit illis quibus legem non dedit? Audi quomodo manifestavit. Invisibilia enim ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Interroga mundum, ornatum coeli, fulgorem dispositionemque siderum, solem diei sufficientem, lunam noctis solatium: interroga terram fructificantem herbis et lignis, animalibus plenam, hominibus exornatam: interroga mare, quantis et qualibus natatilibus plenum: interroga aera, quantis volatilibus viget: interroga omnia, et vide si non sensu suo tanquam tibi respondent, Deus nos fecit. Haec et philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt. Quid ergo? quare revelatur ira Dei super ipsam impietatem? Quia veritatem in iniquitate detinent? Veniat, ostendat quomodo. Jam enim dixit, quomodo cognoverunt. Invisibilia [PL38.777] ejus, id est, Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus et divinitas; ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Apostoli verba sunt, non mea: Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Quod curiositate invenerunt, superbia perdiderunt. Dicentes se esse sapientes, id est, donum Dei sibi tribuentes, stulti facti sunt. Verba, inquam, Apostoli sunt: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.

CAPUT III

3. Stultitia colentium idola. Ostende, proba stultitiam ipsorum. Ostende, Apostole, et sicut ostendisti nobis unde potuerunt pervenire ad cognitionem Dei, quoniam invisibilia ejus, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: ita nunc ostende quomodo dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Audi: Quia immutaverunt, ait, gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 18-23). Figuras enim istorum animalium, sibi deos Pagani fecerunt. Invenisti Deum, et colis idolum. Invenisti veritatem, et ipsam veritatem in injustitia detines. Et quod per Dei opera cognovisti, per opera hominis perdis. Totum considerasti; coeli, terrae, maris, elementorumque omnium ordinem collegisti: istud non vis attendere, quod mundus opus est Dei, idolum opus est fabri. Si faber idolo, sicut dedit figuram, daret et cor; ab ipso idolo faber adoraretur. Quomodo enim, o homo, faber tuus Deus est, sic homo idoli faber est. Quis est Deus tuus? Qui te fecit. Quis est Deus fabri? Qui illum fecit. Quis est Deus idoli? Qui fecit illud. Ergo si idolum cor haberet, nonne fabrum adoraret qui illud fecit? Ecce in qua iniquitate veritatem tenuerunt, et ad possessionem illam quam viderunt, viam perducentem non invenerunt.

CAPUT IV

4. Christus factus via. Christus autem, quia ipse est apud Patrem veritas et vita, Verbum Dei, de quo dictum est, Vita erat lux hominum (Joan. I, 4): quia ergo ipse est apud Patrem veritas et vita, et non habebamus qua iremus ad veritatem; Filius Dei qui semper in Patre veritas et vita est, assumendo hominem factus est via. Ambula per hominem, et pervenis ad Deum. Per ipsum vadis, ad ipsum vadis. Noli quaerere qua ad illum venias, praeter ipsum. Si enim via esse ipse noluisset, semper erraremus. Factus ergo via est qua venias. Non tibi dico, quaere viam. Ipsa via ad te venit: surge et ambula. Ambula moribus, non pedibus. Multi enim bene ambulant pedibus, et male ambulant moribus. Aliquando enim ipsi bene ambulantes, praeter viam currunt. Invenies quippe homines bene viventes, et non christianos. Bene currunt: sed in via non currunt. Quanto plus currunt, plus errant; quia a via recedunt. Si autem tales homines perveniant ad viam, et teneant viam, o quanta securitas est, quia et bene [PL38.778] ambulant, et non errant! Si autem non tenent viam, quantumvis bene ambulent, heu quam dolendum est! Melius est enim in via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare. Haec satis sint Charitati vestrae. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CXLII. De iisdem verbis Evangelii Joannis, Ego sum via, etc., cap. XIV, V\. 6

CAPUT PRIMUM

1. Via tuta Christus. Erigunt nos divinae lectiones, ne desperatione frangamur: et rursus terrent, ne superbia ventilemur. Tenere autem viam mediam, veram, rectam, tanquam inter sinistram desperationis et dexteram praesumptionis, difficillimum esset nobis, nisi Christus diceret, Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita. Tanquam diceret, Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire? Ego sum veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Securi ergo ambulemus in via: sed insidias timeamus juxta viam. Inimicus insidiari non audet in via; quia Christus est via: sed juxta viam plane non desinit. Unde et in Psalmo dicitur: Juxta semitas scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Dicit et alia Scriptura: Memento quia in medio laqueorum ingrederis (Eccli. IX, 20). Isti laquei inter quos ingredimur, non sunt in via: sed tamen sunt juxta viam. Quid formidas, quid metuis, si in via ambulas? Tunc time, si deseris viam. Nam ideo etiam permittitur inimicus ponere juxta viam laqueos, ne securitate exsultationis via deseratur, et in insidias incidatur.

CAPUT II

2. Via Christus humilis. Fornicari a Domino. Via Christus humilis: Christus veritas et vita, Christus excelsus et Deus. Si ambules in humili, pervenies ad excelsum. Si infirmus humilem non asperneris, in excelso fortissimus permanebis. Quae enim causa humilitatis Christi, nisi infirmitas tua? Valde enim et irremediabiliter te obsidebat infirmitas tua, et haec res fecit ut veniret ad te tantus medicus. Si enim vel sic aegrotares, ut tu posses ire ad medicum, poterat tolerabilis videri ipsa infirmitas. Sed quia tu ire non potuisti ad eum, ille venit ad te. Venit docens humilitatem, qua redeamus: quia superbia nos redire non sinebat ad vitam; et ipsa fecerat nos a vita recedere. Exaltatum enim humanum cor adversus Deum, et negligens in ipsa sanitate praecepta salutaria, decidit anima in infirmitatem: discat audire [PL38.779] infirma quem contempsit fortis. Audiat ut surgat, quem sprevit ut caderet. Audiat tandem experimento edocta, quod praecepto noluit obtinere. Docuit enim eam miseria sua, quid mali sit a Domino fornicari. Recedere enim ab illo simplici et singulari bono, in istam multitudinem voluptatum, in amorem saeculi corruptionemque terrenam, fornicari est a Domino. Et quodam modo fornicantem allocutus est, ut rediret: saepissime per Prophetas increpat tanquam fornicariam, non tamen desperatam; quia in manu habet etiam mundationem fornicariae, qui increpat fornicariam.

CAPUT III

3. Objurgatio peccatoris, ut salubriter confundatur. Non enim sic increpat, ut insultet: sed ad confusionem vult perducere, ut sanet. Exclamavit Scriptura vehementer, nec palpavit adulando, quos voluit reparare sanando. Adulteri, nescitis quia amicus hujus mundi inimicus Deo constituitur (Jacobi IV, 4) Amor mundi adulterat animam, amor fabricatoris mundi castificat animam: sed nisi de corruptione erubuerit, ad amplexus illos castos redire non concupiscit. Confundatur ut redeat, quae se jactabat ne rediret. Superbia ergo impediebat animae reditum. Qui autem increpat, non facit peccatum, sed ostendit peccatum. Quod nolebat anima videre, ponitur ei ante oculos; et quod post dorsum habere cupiebat, ad faciem illi admovetur. Vide te in te. Quid vides stipulam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3)? Revocatur ad se anima, quae ibat a se. Sicut a se ierat, sic a Domino suo ibat. Se enim respexerat, sibique placuerat, suaeque potestatis amatrix facta fuerat. Recessit ab illo, et non remansit in se: et a se repellitur, et a se excluditur, et in exteriora prolabitur. Amat mundum, amat temporalia, amat terrena: quae si se ipsam amaret, neglecto a quo facta est, jam minus esset, jam deficeret amando quod minus est. Minus est enim ipsa quam Deus; et longe minus, tantoque minus, quanto minus est res facta quam factor. Ergo amandus erat Deus; et amandus est Deus ita, ut, si fieri potest, nos ipsos obliviscamur. Quis ergo est iste transitus? Oblita est anima se ipsam, sed amando mundum: obliviscatur se, sed amando artificem [PL38.780] mundi. Pulsa ergo et a se, quodam modo perdidit se, nec facta sua novit videre, justificat iniquitates suas: effertur et superbit in petulantia, in luxuria, in honoribus, in potestatibus, in divitiis, in potentia vanitatis. Arguitur, corripitur, ostenditur sibi, displicet sibi, confitetur foeditatem, desiderat pulchritudinem, et quae ibat effusa, redit confusa.

CAPUT IV

4. Odium peccatoris cum ejus amore. Contra illam videtur orare, an pro illa, qui dicit: Imple facies eorum ignominia? Adversarius apparet, inimicus apparet. Audi quod sequitur, et vide utrum orare possit amicus. Imple, inquit, facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine (Psal. LXXXII, 17). Oderat eos, quorum facies ignominia impleri cupiebat? Vide quemadmodum amat eos, quos vult quaerere nomen Domini. Amat tantum, an odit tantum? an et odit et amat? Imo et odit et amat. Odit tua, amat te. Quid est, Odit tua, amat te? Odit quod fecisti, amat quod fecit Deus. Quae sunt enim tua nisi peccata? Et quid es tu, nisi quod fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam? Negligis quod factus es, diligis quod fecisti. Amas extra te opera tua, negligis in te opus Dei. Merito is, merito laberis, merito et a te ipso pergis: merito audis, Spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Audi potius vocantem, et dicentem, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3). Non enim Deus advertitur, et convertitur: manens corripit, incommutabilis corripit. Aversus est, quia tu te avertisti. Tu ab illo fecisti casum, non ipse a te fecit occasum. Ergo audi dicentem tibi, Convertimini ad me, et convertar ad vos. Hoc est enim, Convertor ad vos, quia convertimini ad me. Fugientis dorsa persequitur, faciem redeuntis illuminat. Quo enim fugies a Deo fugiens? Quo fugies fugiens ab illo qui nullo loco continetur, et nusquam absens est? Qui conversum liberat, punit aversum. Habes judicem fugiens, patrem habeto rediens.

CAPUT V

5. Tumor humilitatis medicamento sanandus. Christus et via et janua. Tumuerat autem superbia, et ipso tumore per angustum redire non poterat. Clamat ille qui factus est via: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Conatur ingredi, impedit tumor: et tanto magis perniciose conatur, quanto magis impedit tumor. Tumidum enim vexat angustia; vexatus autem amplius tumebit; amplius tumens quando intrabit? Ergo detumescat. Unde detumescit? Accipiat humilitatis medicamentum: bibat contra tumorem poculum amarum, sed salubre; bibat poculum [PL38.781] humilitatis. Quid se arctat? Non sinit moles, non magna, sed tumida. Magnitudo enim soliditatem habet, tumor inflationem. Non sibi magnus tumidus videatur: detumescat, ut magnus sit, ut certus, ut solidus. Non ista desideret, non de ista pompa rerum labentium corruptibiliumque glorietur: audiat eum ipsum qui dixit, Intrate per angustam portam, decentem, Ego sum via. Quasi enim quaereret tumidus, Qua intrabo? Ego sum via, inquit; per me intra: non nisi per me ambulas, ut intres per januam. Nam sicut dixit, Ego sum via; ita etiam, Ego sum janua (Joan. X, 7). Quid quaeris qua redeas, quo redeas, qua intres? Ne alicubi erres, ipse tibi omnia factus est. Breviter ergo dicit: Humilis esto, mitis esto. Audiamus hoc apertissime dicentem, ut videas qua sit via, quae sit via, quo sit via. Quo vis venire? Certe forte avaritia omnia vis possidere. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, inquit (Matth. XI, 27). Fortasse dicturus es: Christo sunt tradita, numquid mihi? Audi Apostolum dicentem: audi, ut dixi jamdudum, ne desperatione frangaris; audi quomodo amatus es non amandus, audi quomodo amatus es turpis, foedus, antequam esset in te quod amari dignum esset. Amatus es prius, ut dignus fieres qui amareris. Etenim Christus, sicut ait Apostolus, pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). An forte impius amari merebatur? Quaero quid merebatur impius? Damnari, respondes. Christus tamen pro impiis mortuus est. Ecce quid tibi praestitum est impio, jam pio quid servatur? Quid praestitum est impio? Christus pro impiis mortuus est. Desiderabas autem omnia possidere: noli per avaritiam; per pietatem hoc quaere, per humilitatem hoc quaere. Si enim ita quaesieris, possidebis. Tenebis enim eum per quem facta sunt omnia, et cum ipso omnia possidebis.

CAPUT VI

6. Christus medicus poculum prior aegroto bibit. Non haec nos quasi ratiocinando dicimus. Ipsum audi Apostolum dicentem: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Id. VIII, 32)? Avare, ecce habes omnia. Omnia quae amas, ut non impediaris a Christo, contemne, et ipsum tene in quo possis omnia possidere. Ipse ergo medicus nihil tali indigens medicamento, tamen ut exhortaretur aegrotum, bibit quod opus ei non erat: tanquam recusantem alloquens, et trepidum erigens bibit prior. Calicem, inquit, quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22): qui in me non habeo quod ab illo calice sanetur, bibiturus sum tamen, ne tu dedigneris bibere, cui opus est ut bibas. Jam videte, fratres, si amplius aegrotare debet genus humanum accepta tanta medicina. Jam humilis Deus et adhuc superbus homo? [PL38.782] Audiat, discat. Omnia mihi, inquit, tradita sunt a Patre meo. Si desideras omnia, mecum habebis: si desideras Patrem, per me habebis, et in me habebis. Nemo cognoscit Patrem, nisi Filius. Noli desperare: veni ad Filium. Audi quod sequitur: Et cui voluerit Filius revelare. Dicebas, Non possum. Per angustum me vocas: non possum intrare per angustum. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Sarcina vobis tumor vester est. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me.

CAPUT VII

7. Christus a se vult, non mirabilia facere, sed humiles esse discamus. Clamat magister Angelorum, clamat Verbum Dei, quo rationales omnes mentes sine defectu pascuntur, cibus reficiens et integer permanens, clamat, et dicit, Discite a me. Exaudiat populus dicentem, Discite a me. Respondeat, Quid discimus a te? A magno enim artifice nescio quid audituri sumus, cum dicit, Discite a me. Quis est qui dicit, Discite a me? Qui formavit terram, qui divisit mare et aridam, qui creavit volatilia, qui creavit animalia terrena, qui creavit omnia natantia, qui posuit in coelo sidera, qui distinxit diem et noctem, qui firmavit ipsum firmamentum, qui lucem a tenebris separavit, ipse dicit, Discite a me. Numquid forte hoc nobis dicturus est, ut ista cum illo faciamus? Quis hoc potest? Solus Deus facit. Noli, inquit, timere, non te onero. Hoc a me disce, quod propter te factus sum. Discite a me, inquit, non formare creaturam, quae per me facta est. Nec illa quidem dico discatis, quae quibusdam donavi quibus volui, non omnibus, suscitare mortuos, illuminare caecos, aperire aures surdorum: nec ista pro magno velitis discere a me. Gavisi discipuli et exsultantes redierunt, dicentes: Ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt. Ait illis Dominus: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt: gaudete potius, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17, 20). Quibus voluit donavit expellere daemonia, donavit quibus voluit mortuos suscitare. Facta sunt haec miracula et ante incarnationem Domini: suscitati sunt mortui, mundati sunt leprosi; legimus haec (IV Reg. IV, V). Et quis fecit tunc, nisi ille qui postea homo Christus post David, sed Deus Christus ante Abraham? Ipse donavit haec omnia, ipse per homines fecit: nec omnibus tamen haec dedit. Numquid quibus non dedit desperare debent, et dicere se ad eum non pertinere, quia haec dona accipere non meruerunt? In corpore membra sunt: aliud potest illud membrum, aliud illud. Compegit corpus Deus, non tribuit auri ut videat, nec oculo ut audiat, nec fronti ut olfaciat, nec manui ut gustet; non dedit haec: sed omnibus membris sanitatem dedit, compagem dedit, unitatem dedit, spiritu omnia pariter vivificavit et univit. Sic ergo non dedit quibusdam mortuos suscitare, aliis non dedit disputare: omnibus tamen quid dedit? Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 27-29). Quoniam audivimus dicentem, Mitis sum et humilis [PL38.783] corde: fratres mei, tota medicina nostra ista est, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quid prodest, si miracula faciat, et sit superbus, non sit mitis et humilis corde? Nonne in illo numero deputabitur eorum, qui venturi sunt in fine et dicturi, Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed quid audient? Non novi vos. Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23).

CAPUT VIII

8. Charitas sine inflatione. Quid ergo prodest ut discamus? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. Charitatem inserit, et germanissimam charitatem, sine confusione, sine inflatione, sine elatione, sine fallacia: hoc inserit qui dicit, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quando potest habere sincerissimam charitatem superbus et inflatus? Necesse est ut invideat. An forte qui invidet, amat, et nos erramus? Absit ut quisquam sic erret, ut invidum dicat habere charitatem. Ergo quid dicit Apostolus? Charitas non aemulatur. Quare non aemulatur? Non inflatur (I Cor. XIII, 4): causam statim subjecit, unde abstulerit aemulationem charitati. Quia non inflatur, non aemulatur. Primo quidem illud dixit, Charitas non aemulatur: sed quasi tu quaereres, Quare non aemulatur? addidit, Non inflatur. Si ergo ideo aemulatur, quia inflatur; si non inflatur, non aemulatur. Si charitas non inflatur, et ideo non aemulatur; charitatem inserit qui ait, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde.

9. Sine charitate non prosunt alia Dei munera. Jam quilibet habeat quod vult, jactet se unde vult. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Quid sublimius munere linguarum diversarum? Aeramentum est, cymbalum tinniens est, si auferas charitatem. Audi alia munera: Si sciam omnia sacramenta. Quid excellentius? quid magnificentius? Audi adhuc aliud: Si habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Accessit ad ampliora, fratres. Quid aliud dixit? Si distribuam omnia mea pauperibus. Quid potest fieri perfectius? Quandoquidem diviti propter perfectionem hoc Dominus imperavit, dicens: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Jam ergo perfectus est, quia vendidit omnia sua, et dedit pauperibus? Non: ideo addidit, Et veni, sequere me. Vende omnia, inquit, da pauperibus, et veni, sequere me. Quare te sequor? Jam venditis omnibus, distributis pauperibus, nonne perfectus sum? Quid opus est ut te sequar? Sequere me, ut discas quoniam mitis sum et humilis corde. Potest enim quisquam vendere omnia sua, et dare pauperibus, nondum mitis, nondum humilis corde? Certe potest. Si enim omnia mea distribuero pauperibus. Et adhuc audi. Nam quidam relictis omnibus quae haberent, jam secuti Dominum, sed nondum ad perfectum secuti (ad perfectum enim sequi, est imitari), non potuerunt ferre tentationem [PL38.784] passionis. Jam Petrus, fratres, ex his erat qui dimiserant omnia, et secuti erant Dominum. Nam divite illo cum tristitia recedente, ubi conturbati discipuli interrogaverunt quo quis tandem posset esse perfectus, et eos consolatus est Dominus, dixerant Domino: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo nobis erit (Matth. XIX, 21-29)? Et dixit Dominus quid eis hic daret, quid in futurum reservaret. Tamen iste jam ex eorum numero erat, qui haec fecerant. At ubi ventum est ad articulum passionis, ad vocem unius ancillae ter negavit eum, cum quo se moriturum esse promiserat.

CAPUT IX

10. Ad perfectionem et ad charitatem imitatione Christi pervenitur. Intendat ergo Charitas vestra: Vade, inquit, omnia tua vende, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Perfectus est Petrus, jam Domino in coelo sedente ad dexteram Patris, tunc perfectus est et maturus factus. Ad passionem ergo cum sequeretur Dominum, non erat perfectus: at ubi coepit non esse in terra quem sequeretur, tunc perfectus est. Imo vero semper ante te habes quem sequaris: Dominus exemplum in terra posuit, cum Evangelium tibi reliquit, in Evangelio tecum est. Non enim mentitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20). Ergo sequere Dominum. Quid est, sequere Dominum: Imitare Dominum. Quid est, Imitare Dominum! Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quia si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Exhortor ergo Charitatem vestram ad ipsam charitatem: non autem exhortarer ad charitatem, nisi aliqua charitate. Quod ergo inchoatum est, exhortor ut impleatur; et quod coeptum est, rogo ut perficiatur. Et pro me a vobis rogari quaeso, ut et in me perficiatur quod vos moneo. Omnes enim imperfecti sumus, et ibi perficiemur ubi perfecta sunt omnia. Paulus apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Ipse dicit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 13, 12). Et quisquam hominum se audet de perfectione jactare? Imo confiteamur imperfectionem, ut mereamur perfectionem.

SERMO CXLIII. De verbis Evangelii Joannis, Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam, etc. Cap. XVI V\. 7-11

CAPUT PRIMUM

1. Fides in Christum ad justificationem necessaria. Medicina omnium animae vulnerum, et una propitiatio pro delictis hominum est, credere in Christum: nec omnino quisquam mundari potest, sive ab originali peccato, quod ex Adam traxit, in quo omnes peccaverunt, et filii irae naturaliter facti sunt; sive a peccatis quae ipsi non resistendo carnali [PL38.785] concupiscentiae, sed eam sequendo, eique serviendo in flagitiis et facinoribus, addiderunt; nisi per fidem coadunentur et compaginentur corpori ejus, qui sine ulla illecebra carnali et mortifera delectatione conceptus est, nec eum in delictis mater in utero aluit, et peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). In eum quippe credentes, filii Dei fiunt; quia ex Deo nascuntur per adoptionis gratiam, quae est in fide Jesu Christi Domini nostri. Quapropter, charissimi, merito idem Dominus et Salvator noster hoc unum peccatum dicit, de quo arguit mundum Spiritus sanctus, quia non credit in eum. Ego, inquit, veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim ego non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me: de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me: de judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est.

CAPUT II

2. Peccatum infidelitatis in Christum cur solum arguitur. De hoc ergo uno peccato voluit mundum argui, quod non credunt in eum: videlicet quia in eum credendo cuncta peccata solvuntur, hoc unum imputari voluit, quo caetera colligantur. Et quia credendo nascuntur ex Deo, et filii Dei fiunt: Dedit enim, inquit, illis potestatem filios Dei fieri, credentibus in eum (Joan. I, 12). Qui ergo credit in Filium Dei, in quantum adhaeret illi, et fit etiam ipse per adoptionem filius et haeres Dei, cohaeres autem Christi, in tantum non peccat. Unde dicit Joannes: Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Et ideo peccatum unde mundus arguitur hoc est, quod non credunt in eum. Hoc est peccatum de quo itidem dicit: Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Numquid enim alia innumerabilia peccata non habebant? Sed adventu ejus hoc unum peccatum accessit non credentibus, quo caetera tenerentur. In credentibus autem quia hoc unum defuit, factum est ut cuncta dimitterentur credentibus. Nec ob aliud apostolus Paulus, Omnes, inquit, peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23); ut qui crediderit in eum, non confundatur (Id. IX, 33): sicut et Psalmus dicit, Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non confundentur (Psal. XXXIII, 6). Qui ergo in se gloriatur, confundetur: non enim sine peccatis invenietur. Ille itaque tantummodo non confundetur, qui in Domino gloriatur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Itaque cum de Judaeorum infidelitate loqueretur, non ait: Etenim si quidam illorum peccaverunt, numquid peccatum eorum fidem Dei evacuabit? Quomodo enim diceret, Si quidam illorum peccaverunt; cum ipse dixerit, Omnes enim peccaverunt? Sed ait, Si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit (Rom. III, 3)? Ut hoc peccatum expressius demonstraret, quo uno clauditur adversus caetera, ne per Dei gratiam relaxentur. De quo uno peccato per adventum Spiritus sancti, hoc est, per donum ipsius gratiae quod fidelibus datur, [PL38.786] mundus arguitur, dicente Domino, De peccato quidem, quia non crediderunt in me.

CAPUT III

3. Spiritus sancti magnum munus post Christi ascensionem. Non autem esset meritum grande credentium et beatitudo gloriosa, si semper Dominus in resuscitato corpore humanis oculis appareret. Spiritus ergo sanctus hoc magnum munus attulit credituris, ut eum quem carnalibus oculis non viderent, a carnalibus cupiditatibus mente sobria et spiritualibus desideriis ebria suspirarent. Unde et ille discipulus, qui se dixerat non crediturum, nisi cicatrices ejus manu tetigisset, cum contrectacto corpore Domini quasi evigilans exclamasset, Dominus meus et Deus meus! ait illi Dominus, Quia vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 25-29). Hanc beatitudinem Spiritus sanctus paracletus attulit, ut ab oculis carnis servi forma remota, quam de virginis utero accepit, in ipsam Dei formam, in qua Patri aequalis etiam cum in carne apparere dignatus est permansit, purgata mentis acies tenderetur: ut eodem Spiritu repletus Apostolus diceret, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Quia et carnem Christi non secundum carnem, sed secundum spiritum novit, qui virtutem resurrectionis ejus, non palpando curiosus, sed credendo certus agnoscit: non dicens in corde suo, Quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere; aut, Quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed prope est, inquit, verbum in ore tuo, quia Dominus est Jesus: et si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 6-10). Haec, fratres, Apostoli verba sunt, ipsius sancti Spiritus sancta ebrietate ructuantis.

CAPUT IV

4. Justitia fidei a spiritu sancto post recessum Christi. Cum ergo hanc beatitudinem, qua non videmus et credimus, nullo modo haberemus, nisi eam a Spiritu sancto acciperemus; merito dictum est, Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illum ad vos. Semper quidem divinitate nobiscum est: sed nisi corporaliter abiret a nobis, semper ejus corpus carnaliter videremus, et nunquam spiritualiter crederemus; qua fide justificati et beatificati, idipsum Verbum Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et quod caro factum est, ut habitaret in nobis, corde mundato contemplari mereremur. Et si non manu tangendo, sed corde creditur ad justitiam; recte de justitia nostra mundus arguitur, qui non vult credere nisi quod videt. Ut autem nos haberemus justitiam fidei, de qua mundus argueretur incredulus, propterea Dominus ait, De justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Tanquam diceret: Haec erit justitia vestra, ut credatis in me mediatorem, quem resuscitatum ad Patrem isse certissime habebitis, quamvis eum carnaliter non videatis; ut per ipsum [PL38.787] reconciliati, Deum spiritualiter videre possitis. Unde figuram Ecclesiae gestanti mulieri, cum ei post resurrectionem ad pedes caderet: Noli me tangere, inquit; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quod mystice dictum intelligitur. Noli me per corporeum contactum carnaliter credere: spiritualiter autem credes, id est, fide spirituali me tanges, cum ascendero ad Patrem. Quia beati qui non vident, et credunt. Et haec est justitia fidei, qua mundus carens, de nobis qui ea non caremus, arguitur: quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17). Sive ergo quia in illo resurgentes, et in illo ad Patrem venientes invisibiliter et in justificatione perficimur; sive quia non videntes et credentes ex fide vivimus, quoniam justus ex fide vivit: propterea dixit, De justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.

CAPUT V

5. Inexcusabilis infidelitas mundi. Nec inde se mundus excuset, quod a diabolo impeditur, ne credat in Christum. Credentibus enim princeps mundi mittitur foras (Joan. XII, 31), ut jam non operetur in cordibus hominum, quos Christus per fidem coeperit possidere; sicut operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), quos ad tentandos et tribulandos justos plerumque concitat. Quia enim missus est foras, qui intrinsecus dominabatur, extrinsecus praeliatur. Etsi ergo per ejus persecutiones Dominus dirigit mites in judicio (Psal. XXIV, 9); tamen jam ipse hoc ipso quo foras missus est, judicatus est. Et de hoc judicio mundus arguitur: quia frustra de diabolo queritur, qui non vult credere in Christum, quem judicatum, id est, foras missum, et propter nostram exercitationem forinsecus oppugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres, et pueri, et puellae martyres vicerunt. Sed in quo vicerunt, nisi in illo in quem crediderunt, et quem non videntes dilexerunt, et quo dominante in cordibus suis pessimo dominatore caruerunt? Et hoc totum per gratiam, hoc est, per donum Spiritus sancti. Recte itaque idem Spiritus arguit mundum, et de peccato, quia non credit in Christum: et de justitia, quia qui voluerunt crediderunt, quamvis in quem crediderunt non viderunt; et per ejus resurrectionem se quoque in resurrectione perfici speraverunt: et de judicio, quia ipsi si vellent credere, a nullo impedirentur, quoniam princeps hujus mundi jam judicatus est.

SERMO CXLIV. De verbis eisdem Evangelii Joannis, Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Cap. XVI, V\. 8-11

CAPUT PRIMUM

1. Peccatum incredulitatis cur solum arguitur. Spiritus sanctus, gratia Dei dicitur. Cum Dominus et Salvator noster Jesus Christus [PL38.788] de adventu Spiritus sancti, quem se missurum esse promisit et misit, multa diceret; ait inter caetera: Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Neque hoc cum dixisset, sermonem trajecit in aliud: sed ipsa aliquanto expressius insinuare dignatus est. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me: de justitia autem, quia ad Patrem vado: de judicio vero, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. Oboritur ergo nobis intelligendi desiderium, cur peccatum hominum quasi solum esset, non credere in Christum, ita de hoc solo dixit, quod mundum Spiritus sanctus argueret: si autem manifestum est praeter hanc infidelitatem alia multa hominum esse peccata, cur de hoc solo mundum Spiritus sanctus arguat. An quia peccata omnia per infidelitatem tenentur, per fidem dimittuntur; propterea hoc unum prae caeteris imputat Deus, per quod fit ut caetera non solvantur, dum non credit in humilem Deum homo superbus? Sic enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Gratia quippe Dei, donum Dei est. Donum autem maximum ipse Spiritus sanctus est; et ideo gratia dicitur. Cum enim omnes peccassent, et egerent gloria Dei (Rom. III, 23); quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12): ideo gratia, quia gratis datur. Ideo gratis datur, quia non quasi merces redditur post discussionem meritorum, sed donum datur post veniam delictorum.

CAPUT II

2. Credere Christum, et credere in Christum, differunt. De peccato igitur arguuntur infideles, id est, dilectores mundi: nam ipsi significantur mundi nomine. Cum enim dicitur, Arguet mundum de peccato; non alio quam quod non crediderunt in Christum. Hoc denique peccatum si non sit, nulla peccata remanebunt, quia justo ex fide vivente cuncta solvuntur. Sed multum interest, utrum quisque credat ipsum Christum, et utrum credat in Christum. Nam ipsum esse Christum et daemones crediderunt, nec tamen in Christum daemones crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui et sperat in Christum et diligit Christum. Nam si fidem habet sine spe ac sine dilectione, Christum esse credit, non in Christum credit. Qui ergo in Christum credit, credendo in Christum, venit in eum Christus, et quodam modo unitur in eum, et membrum in corpore ejus efficitur. Quod fieri non potest, nisi et spes accedat et charitas.

3. Justitia de qua arguitur mundus. Quid sibi etiam vult quod ait, De justitia, quia ad Patrem vado? Et primo quaerendum est, si de peccato mundus arguitur, cur et de justitia. Quid enim de justitia recte argui possit? An de peccato quidem suo, de justitia vero Christi mundus arguitur? Non video quid aliud possit intelligi: quandoquidem, De peccato, inquit, quia non crediderunt in me; de justitia vero, quia ad Patrem vado. Illi non crediderunt, ipse ad Patrem vadit. Illorum ergo peccatum, ipsius autem justitia. Sed cur in eo solo voluit nominare justitiam, quia vadit ad Patrem? Num non justitia est etiam quod huc venit a [PL38.789] Patre? An illa potius misericordia est quod a Patre ad nos venit, justitia vero quod ad Patrem vadit?

CAPUT III

4. Justitia quod Christus vadit ad Patrem, quare. Ita, fratres, expedire arbitror, ut in tanta profunditate Scripturarum, in quibus forte verbis absconditum aliquid latet quod opportune aperiendum sit, tanquam simul fideliter inquiramus, ut salubriter invenire mereamur. Cur ergo hanc appellat justitiam quia vadit ad Patrem, et non etiam quia venit a Patre? An quia misericordia est quod venit, ideo justitia est quod vadit: ut et in nobis discamus impleri non posse justitiam, si pigri fuerimus praerogare misericordiam, non quae nostra sunt quaerentes, sed et quae aliorum? Quod cum monuisset Apostolus, continuo de ipso Domino conjunxit exemplum: Nihil, inquit, per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi; non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed et quae aliorum. Deinde statim addidit: Singuli quique hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Haec est misericordia, qua venit a Patre. Quae igitur justitia est, qua vadit ad Patrem? Sequitur et dicit: Propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 3-11). Haec est justitia, qua vadit ad Patrem.

CAPUT IV

5. Solus Christus ascendit in coelum. Unus Christus ex capite et membris. Christus aliter est unum cum Patre, aliter unum nobiscum. Sed si solus vadit ad Patrem, quid nobis prodest? Utquid ab Spiritu sancto de hac justitia mundus arguitur? Et tamen nisi solus iret ad Patrem, non alio loco diceret: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Sed etiam Paulus apostolus dicit: Nostra enim conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Sed quare hoc? Quia item dicit: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). Quomodo ergo ille solus? An ideo solus, quia Christus unus est cum omnibus membris suis, tanquam caput cum corpore suo? Quae autem corpus ejus, nisi Ecclesia? Sicut dicit idem doctor: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte (I Cor. XII, 27). Cum ergo nos ceciderimus, et propter nos ipse descenderit, quid est, Nemo ascendit, nisi qui descendit; nisi quia nemo ascendit, nisi unum cum eo factus, et tanquam membrum compactus in ejus corpore qui descendit? Sic et discipulis dicit: Quia [PL38.790] sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Aliter est enim unum cum Patre, et aliter unum nobiscum. Unum cum Patre est, quia una substantia est Patris et Filii: unum cum Patre est, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Unus autem nobiscum factus est, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: unus nobiscum factus est, secundum semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes. Quod cum commemorasset, ait Apostolus: Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et quia et nos ad id pertinemus quod est Christus, nobis simul incorporatis et illi capiti cohaerentibus, unus est Christus: et quia et nobis dicit, Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 16, 29). Si enim unum est semen Abrahae, et illud unum semen Abrahae non intelligitur nisi Christus; hoc autem semen Abrahae etiam nos sumus: hoc ergo totum, id est, caput et corpus, unus est Christus.

CAPUT V

6. Justitia Christi quomodo nostra. Et ideo nos non debemus ab illa justitia separatos putare, quam Dominus ipse commemorat, dicens: De justitia, quia ad Patrem vado. Cum Christo enim et nos resurreximus, et nos cum capite nostro Christo sumus, interim fide et spe: complebitur autem spes nostra in ultima resurrectione mortuorum. Cum autem complebitur spes nostra, tunc complebitur etiam justificatio nostra. Quam completurus Dominus, quid sperare debeamus, ostendit in carne sua (hoc est, in capite nostro), in qua resurrexit et ascendit ad Patrem. Quia sic scriptum est: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Arguitur ergo mundus de peccato, in eis qui non credunt in Christum: et de justitia, in eis qui resurgunt in membris Christi. Unde dictum est: Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Si enim non in ipso, nullo modo justitia. Si autem in ipso, totus nobiscum vadit ad Patrem, et haec implebitur in nobis perfecta justitia. Propter hoc et de judicio mundus arguitur, quia princeps hujus mundi jam judicatus est: id est, diabolus princeps iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo, quem diligunt, et ideo mundus vocantur; sicut nostra conversatio in coelis est, si resurrexerimus cum Christo. Ergo quemadmodum nobiscum, id est, cum corpore suo unus est Christus: sic cum omnibus impiis quibus caput est, cum quodam corpore suo unus est diabolus. Quapropter sicut nos non separamur a justitia, de qua Dominus dixit, Quia ad Patrem vado: sic impii non separantur ab illo judicio, de quo dixit, Quia princeps hujus mundi jam judicatus est.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 756-790 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22