SERMO QUARTUS DECIMUS. Nun

1. Nun littera hebraea est quarta decima cujus interpretatio est, Unicus: vel in alia interpretatione: Pascua eorum. Ecce ipse Hebraeorum litterae testificantur Dominum Jesum esse unicum Patris Filium, Verbum Dei. Denique primo statim versu David de unico Filio Dei dicit: Lucerna pedibus meis Verbum tuum, et lumen semitis meis. Unde intelligimus ideo per litteras Haebraeorum psalmum hunc esse digestum; [PL15.1390C] ut homo noster tamquam parvulus, et ab infantia per litterarum elementa formatus, quibus aetas puerilis assuevit, usque ad maturitatem virtutis excrescat. Litterae autem singulae velut tituli sunt eorum versuum, qui sub iisdem litteris ascribuntur, seriem et continentiam declarantes, sicut hic unicum significat littera, et de unigenito Dei Filio, atque ejus aeterni luminis claritate psalmi hujus portio prophetat.

2. Nec sane ab ista abhorret etiam illa in alio reperta codice litterae hujus interpretatio. Quae sunt enim pascua nostra, hoc est, fidelium, nisi Christus? In cujus pascuis se locatum Propheta laetatus est, dicens: In loco pascuae ibi me collocavit (Psal. XXII, 2). Ipse enim nos pascit, et reficit. Bona pascua divina [PL15.1390D] sacramenta sunt. Carpis illic novum florem, qui bonum odorem dedit resurrectionis. Carpis lilium, hoc est, splendorem aeternitatis. Carpis rosam, hoc est, Dominici corporis sanguinem. Bona etiam pascua libri sunt Scripturarum coelestium, in quibus quotidiana lectione pascimur, in quibus recreamur ac reficimur; cum ea quae scripta sunt, [PL15.1391A] degustamus, vel summo ore libata frequentius ruminamus. His pascuis grex Domini saginatur.

3. Bona etiam Christi pascua, qui pascit in liliis, in splendore sanctorum: bona pascua etiam montes convallium. Nam et in his pascitur Christus, sicut capreolus, aut hinnulus cervorum. Montes sunt convallium, sicut luminaria istius mundi sedula humilitate fulgentes, qui virtutum diversarum praestant cacumine, et supra mundum meritis suis eminent. Isti sunt de quibus dicitur: De hoc mundo non sunt, sicut et ego non sum de hoc mundo (Joan. XVII, 14); quia supra mundum sunt qui Christum sequuntur. Convallis autem mundus est: ideoque disposuit in convalle fletus; eo quod in hoc mundo fletus sint lacrymaeque. Et providens Dominus disposuit in hoc [PL15.1391B] mundo Testamentum suum; ut magis hic fleamus peccata nostra, quam flenda servemus.

1141 4. Pascua nostra etiam isti versiculi sunt, de quibus hodie tractaturi sumus, in quibus David dicit: Pascebam oves patris mei, ostendens veram lucernam, docens humilitatem (I Reg. XVII, 34). In pascuis talibus verus David, verus humilis, et manu fortis, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit; et homo natus per Virginis partum humiliavit se usque ad mortem, oves Patris sui divina praedicatione pascebat; cum secundum Scripturas suum probaret adventum (Luc. IV, 21), cum quinque panibus et duobus piscibus hominum millia multa saturaret. (Joan. VI, 9 et seq.)

5. (Vers. 105.) Haec ergo nostra sunt pascua, [PL15.1391C] haec eorum qui possunt dicere: Quam dulcia faucibus meis verba tua (Sup. v. 103)! Haec eorum pascua, qui dicunt: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Pascitur enim os nostrum verbo, cum loquimur mandata Dei Verbi. Pascitur et oculus noster interior lucernae spiritalis lumine, quae nobis in hac mundi nocte praelucet; ne sicut in tenebris ambulantes, incertis titubemus vestigiis, et viam veram invenire nequeamus. Intelligibilis igitur pedum gressus, intelligibilis et lucerna; quia Verbum Dei lucerna est. Nonne hoc in principio erat Verbum apud Deum: quomodo ergo lucerna est? Nonne hoc erat verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: quomodo ergo lucerna dicitur? Esaias clamat: Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam (Esai. IX, 2): quomodo [PL15.1391D] hic dicitur lucerna?

6. Sed videamus ne forte idem Verbum Dei aliis magna lux sit, aliis lucerna. Mihi lucerna, angelis lux est. Petro lux erat, quando astitit ei angelus in carcere, et lumen circumfulsit eum (Act. XII, 7). Paulo lux erat, quando euntem ad persequendum populum Christianum circumfulsit eum lux de coelo, [PL15.1392A] et audivit dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et magna quidem lux. Denique lucernae Pauli lumen evanuit, ubi divinae splendor lucis emicuit.

7. Et vere lucerna est mihi Christus, quando isto nostro ore recensetur. Lucet in limo, fulget in vase fictili thesaurus ille, quem habemus in vasis fictilibus. Mitte oleum, ne deficiat tibi; quia lumen lucernae est oleum, non oleum terrestre, sed illud oleum misericordiae coelestis et gratiae, quo ungebantur prophetae. Oleum tuum humilitas est, quo cervicis nostrae dura mollescunt: oleum tuum misericordia tua est, quo etiam collisa scopulis peccatorum foventur corpora. Hoc oleum vulnerato illi a latronibus, descendenti ex Hierusalem Evangelicus [PL15.1392B] ille Samaritanus infudit, qui videns eum, misericordia motus est, et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum. (Luc. X, 33 et 34). Hoc oleum sanat aegrotos; misericordia enim a peccato liberat. Hoc oleum lucet in tenebris, si opera nostra luceant coram hominibus. Hoc oleum lucet in Ecclesiae solemnitatibus. Denique quibus oleum non defuit, nec lumen fidei defecit; sed cum lampadibus in locum nuptiarum introire meruerunt: quae autem in vasis suis oleum non 1142 tulerunt, hoc est, non habuerunt fidem, non prudentiam, non misericordiam, animae in hoc constitutae corpore, merito infidelitatis exclusae sunt (Matth. XXV, 10-12). Ideo et tu habeto semper lucernam ardentem, vel lucentem facem. Si enim neque lucerna, neque lampas tua luceat, stulta virgo diceris, [PL15.1392C] nec introibis in thalamum Sponsi tui superioris: sed remanebis in tenebris caecitatis, quasi qui oderis lucem; ne opera tua flagitiosa prodantur: Omnis enim qui male agit, odit lucem. (Joan. III, 20). Habeto fidem, habeto prudentiam, ut semper habeas in vasis tuis oleum misericordiae, devotionis gratiam; quia prudentes acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus suis. Ungite, o homines, lampades vestras: cum jejunatis ungite caput vestrum. Infundamus mentibus nostris oleum; ut corpus nostrum lucidum sit. Luceat tibi semper lucerna Verbum Dei: luceat et lucerna corporis tui oculus tuus. Conscientia tua lucens, bene in hoc corpore lucernae lux est; quia ipsa est oculus tuus. Sit purus oculus tuus. Si conscientia tua munda sit, munda est caro tua: si autem tenebrosa est conscientia tua, etiam [PL15.1392D] corpus tuum conscientiae tuae nocte tenebrosum est. Lucernae ergo et nos sumus toto operti corpore, vix aliquid exiguum habentes unde lucere possimus.

8. Denique et Joannes lucerna erat, sicut dixit Dominus de eo: Ille erat lucerna ardens, et illuminans (Joan. V, 35). Bona lucerna, quae lumen accipiebat a Christo; ut lucere posset in hoc saeculo: [PL15.1393A] merito ardens, merito illuminans; quia erat nuntius Christi, illuminans praedicatione fidei pectora singulorum. Sed et istis lucernis dedit, ut lux mundi essent, dicens ad apostolos: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Ergo si gloria sanctorum nunc sicut lucerna, nunc sicut lux mundi fulgebat in hoc saeculo, quid dicimus de Verbo Dei, quod et lucerna est pedibus meis?

9. Et fortasse ubi non sunt tenebrae, non est lucerna Verbum Dei, sed supra lucernam; quia lux est. Tenebrae iis non sunt qui vident lucem. Denique, tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui (Matth. XIII, 43). Et fortasse secundum Legem lucerna est Verbum Dei, secundum Evangelium lux magna est. Judaeis lucerna est, et lucerna sub modio. [PL15.1393B] Lucet Lex, sed non videtur; quia operta eorum doctrina est et cogitatione vitiorum, et caecitate perfidiae: populo autem ex nationibus lux est. Denique, populo qui sedebat in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Esai. IX, 2). Aperi igitur fenestras tuas; ut splendor tibi magnae lucis introeat. Paratum fac candelabrum tuum; ut lux tua non operiatur integumento corporis tui, et mensura terrenae hujus fragilitatis: sed supra mensuram corporeae infirmitatis animae tuae virtute praefulgeas. Aut si ad mensuram teneris, vide ne super efficiant ipsae mensurae, ne supereffluant: sed bonis seminibus sint contentae. Non sit otiosus sermo tuus, non ferietur et vacet verbum tuum; ne fiat lucerna sub modio. Potens est Deus qui super candelabrum constituat lucernam [PL15.1393C] tuam; ut luceat omnibus qui in domo sunt, 1143 ut qui ingrediuntur lumen videant. Candelabrum principale nostrum est. Pone sermonem in principali tuo, et omnibus luceat qui ingrediuntur in Ecclesiam. Accipe et aliud candelabrum. Considera os tuum, considera et sermonem tuum. Nonne os tuum candelabrum est, et verbum tuum lucerna est, cum de ore tuo profertur? Haec lucerna semper tibi luceat, hoc est, verbum tuum luceat, et numquam exstinguatur.

10. Quaeris ut doceam quomodo non possit exstingui? Scriptum est: Lumen justi semper inexstinguibile est: lumen autem impiorum exstinguetur. (Job. XVIII, 5). Hoc lumen erat lucernae, quae lucebat in tabernaculo Testimonii, et hodie quae lucet in Ecclesia, [PL15.1393D] vir sapiens. Hic est oculus Ecclesiae, qui non [PL15.1394A] dicit manibus, hoc est, operantibus, sed non acutis ad intelligendum: Non estis mihi necessarii. Ergo super candelabrum lucebat, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est. (Philip. III, 20). Nam et David tota mente jam conversabatur in coelo, et adhuc tamen dicebat: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Aut fortasse quasi bonus magister mihi praeire cupiebat; ut lumen sequi discerem, et illius pedibus ambularem. Ostendit ergo mihi hanc lucernam sequi discere in istius ignorantiae, in istius operimenti corporei tenebris constituto; ut Christum sequens, nullum lapidem offensionis incurram. Errabat Petrus in tenebris ignorantiae, negabat Christum esse moriturum; quia adhuc non videbat moriturum et resurrecturum esse pro nobis. Conversus ad eum [PL15.1394B] Dominus ait: Vade retro post me (Matth. XVI, 23). Ostendit illi lucernam quam deberet sequi, post me, dicens. Secutus verbum Dei confirmatus est: postea coepit inhaerere Christo, timens ne iterum aliquo laberetur errore. Nonne et ipse qui dicebat: Lucerna pedibus meis verbum tuum, ad hanc lucernam festinavit, cum diceret in mari: Domine.... jube me venire ad te super aquam (Matth. XIV, 28)? sed quia non sequebatur lucernam, motus est, atque titubavit, naturae vehementioris mole turbatus.

11. Sequamur ergo lucernam hanc: et sicut in nocte ambulemus ad lumen. Multae foveae, multi scopuli in istius saeculi caligine non videntur. Praefer tibi lucernam quam Propheta monstravit: vide quo debeas transferre vestigium, contuere ubi pedem ponere [PL15.1394C] mentis internae: per singulos cura sit gressus: nulli credas tuum, nisi praeeunte lucernae istius luce, processum. Nam ubi putas quod luceat, gurges est; videtur lucere sed polluit; et ubi putas solidum esse vel siccum, ibi lubricum est. Sed et si lucerna tibi, iter longius sit. Sit ergo fides tibi itineris tui praevia, sit tibi iter Scriptura divina. Bonus est coelestis ductus eloquii. Ex hac lucerna accende et tu lucernam; ut luceat interior oculus tuus, qui lucerna est tui corporis. Multas habes lucernas, accende omnes, quia dictum est tibi: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Luc. XII, 35). Quia multae sunt tenebrae, multae sunt lucernae necessariae; ut meritorum nostrorum in tantis tenebris lumen eluceat. Istas 1144 lucernas Lex significavit semper lucere debere [PL15.1394D] in tabernaculo Testimonii, non illas quas Judaei [PL15.1395A] accendunt quotidie (Exod. XXVII, 26). Illae sub umbra lucent, et exstinguuntur quotidie; quia quod faciunt, non vident: quod legunt, nesciunt, accipientes secundum litteram quod praecipitur secundum spiritum. Tabernaculum enim Testimonii corpus hoc nostrum est, in quo Christus advenit, per amplius et perfectius tabernaculum, sicut scriptum est; (Heb. IX, 11 et 12); ut per sanguinem suum intraret in sancta, et conscientiam nostram ab omni opere mortuorum et labe mundaret; quo in corporibus nostris, quae suorum testimonio et qualitate factorum cogitationum nostrarum abscondita et occulta testantur, lucernarum modo luceat nostrarum lux clara virtutum. Istae sunt lucernae ardentes, quae die ac nocte in templo Dei lucent. Si templum Dei in corpore [PL15.1395B] tuo servas, si membra tua membra sunt Christi, lucent virtutes tuae, quas nullus exstinguit, nisi eas tuum crimen exstinxerit. Hoc lumine castae mentis et piae devotionis solemnitatis nostrae festa resplendeant.

12. Luceat ergo semper lucerna tua. Arguit Christus etiam eos qui utuntur lucerna; si non semper utantur, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). Non ad horam exsultemus in lumine. Ad horam exsultat, qui audit verbum in Ecclesia et gaudet: egressus autem obliviscitur quod audivit, et negligit. Iste est qui sine lucerna in domo sua ambulat; ideoque in tenebris ambulat, qui opera tenebrarum facit, in comessationibus et ebrietatibus, in cubilibus et impudicitiis, in contentionibus et aemulationibus, indutus vestimenta diaboli, [PL15.1395C] non Christum. Haec fiunt quando verbi lucerna non lucet. Numquam ergo negligamus verbum Domini ex quo nobis omnium origo virtutum est, universorumque operum quidam processus. Si membra corporis nostri sine luce operari recte non queunt (nam pedes vacillant sine lumine, et manus errant), quanto magis ad verbi lumen dirigenda sunt animae nostrae vestigia, atque mentis incessus! Sunt et manus animae quae bene tangunt, ut tetigit Thomas Dominicae resurrectionis indicia (Joan. XX, 27), si verbi praesentis nobis lumen luceat. Haec lucerna accensa sit in omni verbo, in omni opere. Ad hanc lucernam gressus noster forensis internusque moveatur.

13. Sed jam progrediamur ad caetera, et fiat pedibus meis lucerna verbum Dei, et semitis meis lux. [PL15.1395D] Pedibus lucerna satis est ad ambulandum, semitis non est satis ad illuminandum: idem Verbum tamen et pedibus lucerna est, et semitis lux est; quia idem unigenitus Dei filius et delinquentibus advocatus, et remunerator est fortibus, peccatorum remissor, praemiorum largitor.

14. (Vers. 106.) Itaque cui lucerna fuerit Verbum Dei, huic quocumque pergit, lucent semitae, sicut lucebant sancto David; et ideo quasi in lumine ambulans dicit: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae. [PL15.1396A] Humiliatus sum usquequaque. Vox ambulantis in lumine est cum auctoritate dicere: Juravi, 1145 et statui. Qui enim statuit, non movetur, non metuit ne cadat, quia plus est statuere, quam stare. Stat igitur David mentis statione fundatus, nec timet ne in his mundi hujus tenebris possit errare; si enim metueret, non juraret: si trepidaret, utrum divina posset custodire judicia, non cum jurisjurandi statueret sacramento. Nemo bene jurat, nisi qui potest scire quod jurat. Jurare igitur, indicium scientiae, testimonium conscientiae est. Et bene jurat, qui ad lucernam verbi pedes suos dirigit, qui lucem in semitis suis cernit. Lux tibi praeeat, si jurare disponis, id est, cognitio veritatis praecedat; ut vinculum sacramenti tibi non possit nocere. Ubi religio sanctior, ibi fides [PL15.1396B] veritatis est plenior. Denique ideo Dominus, qui venit docere parvulos, imbuere novos, firmare perfectos, ait in Evangelio: Non jurandum omnino (Matth. V, 34); quia infirmis loquebatur. Denique non ad solos apostolos loquebatur, sed ad turbas; voluit enim te non jurare, ne perjures. Et addidit non jurare omnino neque per coelum, neque per terram, neque per Hierosolymam, neque per caput tuum (Ibid., 34-36), per haec videlicet quae subjecta non sunt tuae potestati. Juravit Dominus, nec poenitebit eum (Psal. CIX, 4). Juret ergo ille quem sacramenti sui poenitere non poterit. Et quid juravit Dominus? Quia Christus in aeternum sacerdos est (Ibid.). Numquid incertum, numquid impossibile erat quod juravit Dominus? Numquid poterat esse mutabile? [PL15.1396C] Noli ergo usurpare exemplum sacramenti, qui implendi sacramenti non habes potestatem.

15. Quid igitur juravit David? Custodire judicia justitiae Domini. In nullo videlicet jam perfectum, jam instructum divinae justitiae movebant judicia. Quanti moventur, cum vident justum aliquem orbatum liberis, dispendiisque frequentibus ad ultimae egestatis deductum necessitatem, ut ipsa alimentorum subsidia habere non possit: fractum aegritudine gravi, et perpetua debilitate vexatum, ut obire nequeat communis officia naturae? Sed qui firmus est, non movetur, et is magis intelligit justitiam Dei praedicandam; quia corripit Dominus quem diligit. Numquid non frequentius corripitur filius, quam servulus? Injusta ergo pietas patris, magis quam domini severitas? [PL15.1396D] Asperioribus exercet pater filium, quam dominus vernaculum. Sed dura patris non aestimantur impertita flagella; quia vult filium meliorem esse, quam servulum. Eruditio ergo plena justitiae est.

16. Orbatus est sanctus Job liberis suis, in quos Dominus potestatem diabolo dedit. Numquid iniquus Deus? Absit: immo justus; quia probaturus justum suum, per hujusmodi exercitia in quibus ejus est probata patientia, magis dignum qui probaretur, effecit. Quo enim clarius meritum coronati, hoc uberior [PL15.1397A] justitia coronantis. Nudatus est facultatibus cum dives esset, et haec Deo subiit permittente dispendia. Non erant pecuniae jam damna, sed vitae; cum deesset alimonia, ademptis omnibus. Quis accuset justitiam Dei; cum Job si non omnem amisisset pecuniam, non tantam invenisset gratiam? Athletam suum nudum ungere voluit Deus oleo poenitentiae; ut et 1146 subeundo faceret certamini fortiorem, et emerendo praemio digniorem. Perfusus totum corpus vulnere gravi, sedebat in stercore, radens saniem saevis ulcerum vibicibus defluentem: et hoc permissu Domini diabolus intulerat justo viro. Videretur vicisse sibi diabolus, nisi accepta, quam poposcerat, potestate esset etiam ipse superatus. Quid igitur fuit illa tentatio, quid inopia facultatum, destitutio filiorum, [PL15.1397B] tolerantia vulnerum, nisi exercitium fidei, insigne patientiae, eruditio gloriosa virtutis, confessio plena victoriae; ut qui ante contradicentem habebat diabolum, postea non haberet? Nemo ergo dura putet esse quae justa sunt. Non videbantur dura ei, qui poterat dicere: Nudus natus sum, nudus exibo: Dominus dedit, Dominus abstulit... sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Benedicit enim Dominum justus cum laborat, peccator cum luxuriat. Non ergo ex infirmitate nostra vis aestimanda justitiae est.

17. Quid durum putamus esse quidquid per imbecillitatem animi ferre non possumus? Tolle persecutiones, et martyres desunt. Sed et persecutores Deus, id est, potestates saeculi est passus assurgere; ne deessent qui vincerent Christo. Quis tunc non dixit [PL15.1397C] infirmus: Domine, cur dedisti plebem tuam in potestatem persequentium? Sed quis hodie neget beatiores illos esse qui passi sunt, quam illos quos nulla vexarunt supplicia persecutorum?

18. Justus ergo optat probari, tentari non timet; qui enim statuit custodire judicia Dei, non timet tentationes. Ubi statuit, nisi in corde? Illic enim radicati et fundati esse debemus, non fluitantes, neque mobiles omni vento doctrinae. Intus ergo statuamus in corde nostro, in pectore, in animo; ut nobis fiat illud propheticum: Cogitationes justorum semitae (Prov. XII, 5). In his semitis bene ambulat justus; ideoque dicit: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Denique hoc quoque loco auctoritati respondens suae, qui juraverat, et statuerat custodire judicia [PL15.1397D] justitiae Domini, probari se voluisse dicit, qui humilitatem subeundam credidit esse pro Christo.

19. (Vers. 107.) Ideoque ait: Humiliatus sum nimis. Non solum humiliatum, sed etiam nimis humiliatum se esse gaudet. Beatus qui gloriatur humilitate magis, quam potestate. Potestas decipit, humilitas non destituit. Bona humilitas, quae etiam in Christo laudem virtutis invenit. Hanc in illo plus veneror, [PL15.1398A] quam creationem; quia creati ad laborem sumus, redempti ad quietem. Denique ipse advocans populos ad misericordiam suam, de humilitate propria gloriatur, dicens: Palam factus sum non quaerentibus me: apparui iis qui me non interrogabant (Esai. LXV, 1). Et alibi: Scapulas meas dedi in flagella, maxillas meas in palmas: faciem autem meam non averti a confusione sputorum (Esai. L, 6). Recte ergo David humiliare se voluit; ut tribulationum Christi in se ipso, quod deesset, impleret.

20. Potest et ipse hoc ex sua persona per os David locutus dixisse: Humiliatus sum nimis, qui dixit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis, 1147 et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis [PL15.1398B] corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28 et 29). Discamus ergo ab eo, qui docere nos voluit quod proficeret ad salutem, et nobis dicit: Discite a me. Non est mediocre quod dicit, Discite: et addidit: A me discite. Non facile potest quisquam humilitatem docere inflatus: quamvis sit humana praeditus sapientia; mens tamen inflatur, quam superbia carnis extollit. Et qui paupertate contentus est, non est contentus injuria: et qui potest ferre verberum poenas, exagitatur verborum contumeliis: et qui potest administrationes contemnere, dolet sibi aliquem honorificentia esse praelatum. Grande est in omnibus humilitatis tenere mensuras. Superbia hominem prima dejecit. Dum plus volumus, etiam quod minus est solemus amittere. Bona humilitas, quae nihil appetendo, [PL15.1398C] totum quod contemnit, adipiscitur. Ipse Dominus Jesus se humiliavit; ut nos elevaret: et humiliavit se usque ad crucem, Propter quod exaltavit, inquit, illum Deus.... ut in nomine ejus omne genu flectatur (Philip. II, 9 et 10). Quanta fecit Dominus audeo dicere, et non flexi ei genu? Sed flexi ei postquam se humiliavit. Sic enim, hoc est, per humilitatem, per crucem sibi Ecclesiam congregavit.

21. David rex erat, incerta et occulta sapientiae sibi patefacta testatur: sed ideo se magis humiliabat (Psal. L, 8). At vero Ezechias cecidit ab altitudine cordis sui. Ille laudabilis rex, ille qui de obsidione, de aegritudine beneficiis Domini et mirabilibus liberatur, cecidit per superbiam, et gratiam meriti superioris imminuit. Quid fuisset Joseph, si humilis [PL15.1398D] non fuisset? Scivit sibi obfuisse, quod praelatus erat fratribus: etiam pius amor miseriam praelationis invenerat. Praelatio armavit fratres, humilitas conciliavit extraneos: praelatio concitavit germanos, humilitas regem subditum fecit; ut vere quasi ex persona Joseph dictum putemus, quod hic ipse supra dixit: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 6); quamquam si consideremus quae iste toleravit, [PL15.1399A] ex persona sua eum dixisse reperiemus.

22. Golia superato, occurrerant juvenculae psallentes: Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7): commotum est fel regis, et quaerebat eum occidere: et humiliavit se David ante Jonathan filium regis, et convertit ejus affectum; ut quem successorem patrii regni potuerat habere suspectum, eumdem adversum studia paterna servaret, dicens patri: Quid peccas in sanguinem innocentis (I Reg. XIX, 5)? et id vocem extorqueret invito, quod non mereretur occidi David. Recte ergo ait: Humiliatus sum, et salvum me fecit (Psal. CXIV, 7). Et iterum cum ad eum propheta venisset, et indignationem Domini in causa Bethsabee mulieris denuntiasset, humiliavit se, et ait: Peccavi Domino. Et dixit Nathan ad [PL15.1399B] eum: Quoniam poenituit te, abstulit Dominus peccatum tuum; 1148 non morte morieris (II Reg. XII, 13). Bona igitur humilitas. Denique humiliatus est, et salvus factus est. Et alio loco, cum propter numeratum populum Dominus esset offensus, et misisset prophetam Gad, qui regi David diceret. Elige tibi quid velis fieri, triennio famem super terram, aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum persequentium te, aut fieri triduo mortem in terra (II Reg. XXIV, 13), respondit David: Angustiae sunt mihi haec tria: sed magis incidam in manum Domini, quoniam magna est misericordia illius valde, quam in manus hominum incidam (Ibid., 14). Et cum dedisset Dominus mortem in Israel a mane usque ad horam prandii, septuaginta millibus hominum mortuis, respexit David ad Dominum, [PL15.1399C] et cum vidisset Angelum ferientem populum dixit: Ecce ego peccavi, et ego pastor male feci: et isti in hoc grege quid fecerunt? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17). Et propitius factus est Dominus, cum sacrificium reconciliationis Domino esset oblatum. Bona ergo humilitas, quae regem plebemque servavit. Itaque, reconciliato Domino, ait David: Bonum mihi est, quod humiliatus sum (Sup., v. 71).

23. Bona ergo humilitas, praesertim si adjungatur ei devotio voluntaria. Ideoque se vivificari secundum verbum petit; ut secundum verbum vivat, et omnia cum ratione faciat, non secundum carnis voluntatem. Unde mysticum illud etiam moraliter accipi potest: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. [PL15.1399D] Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [PL15.1400A] (Joan. I, 1-3). Et tu imitator esto Dei. Quomodo imitator? Numquid coelum potes facere, aut terram, aut mare? Non utique; sed ut omnia per verbum facias, nihil sine verbo; omnia cum ratione nihil sine ratione; quia non es irrationabilis, o homo, sed rationabilis.

24. (Vers. 108.) Sequitur versus quartus: Voluntaria oris mei comproba, Domine, et judicia tua doce me. Qui se humiliat, vivificatur secundum promissum Domini: qui vivificatur spiritu Dei, voluntarius est minister; plurimum enim refert utrum ex voluntate quid facias, an ex necessitate, quod placeat Deo. Denique voluntarius minister habet praemium, coactus dispensat obsequium, sicut Apostolo docente cognovimus. Scripsit enim: Vae enim mihi [PL15.1400B] est si non evangelizavero! Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX 16 et 17). Vide voluntarium exsecutorem coelestis arbitrii. Liber erat ex omnibus, et omnium servus est factus, voluntate utique, non necessitate; ut plurimos lucraretur (Ibid., 19-22). Iis quoque qui Legis vinculo tenerentur quasi sub Lege esset, se exhibuit, cum sub Lege non esset; ut eos servaret qui sub Lege vivebant. Infirmis infirmus factus est; ut infirmos assumptione infirmitatis propriae sustineret. Omnibus omnia factus est, non legitima necessitate, sed voluntatis obsequio. Aperuit 1149 mihi hujus altitudinem consilii in epistola ad Philemonem scripta; quia quod ipse esset, alium esse vellet; ut voluntate potius quam [PL15.1400C] necessitate detulisse Domino videretur. Itaque pro Onesimo interveniens, sic ait: Tu autem illum ut mea viscera suscipe, quem ego volueram mecum detinere; ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sed sine consilio tuo nihil facere volui; ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium (Philem. XII, 13 et 14). Quam sedulus suasor, qui cum esset vas electionis divinae, consortium consilii non dedignabatur alieni; ne alterum fructu voluntatis propriae defraudaret. Recte ergo David ait quasi propheta: Voluntaria oris mei comproba, Domine, oris sui offerens Domino sacrificium voluntarium; eo quod ut apis illa prophetica bonos flores colligere ore consueverit, favos ore fingere, mella ore componere, et ex herbis suavibus ore filios legere; quae cum sit, inquit, [PL15.1400D] robore imfirma, sapientiae praedicatione substantiae [PL15.1401A] suae producit aetatem (Prov. VI, 8). Quod sit istud voluntarium oris sacrificium, recognosce: Immola, inquit, Deo sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14).

25. Exspectat Dominus voluntarios ministros. Denique in libro Esaiae dicit Dominus: Quem mittam (Esai. VI, 8)? Utique servulo suo poterat imperare, quem dignum qui mitteretur, invenerat: sed maluit eum spontaneae oblationis non fraudare mercede, qui ut ipse se offerret, praestolatus est. Et quamvis ejus sciret affectum, exspectavit tamen vocem; ut cumularet gratiam. Unde se offerens Esaias ait: Ecce ego, mitte me (Ibid.); et sic postea missus est ad populum. Ideo de eo dictum est: Quia Esaias audet, et dicit (Rom. X, 20). Etenim quasi voluntarium organum uberiore spiritus sui gratia Christus implevit.

[PL15.1401B] 26. Nec otiose hoc positum puto; quia voluntaria oris sui placere desiderat Domino. Multi prophetae, sed in omnibus oris voluntaria placent. Excusabat Hieremias, dicens: Quis es dominator, Domine? Ecce nescio loqui, quia juvenior sum ego; et dixit ei Dominus: Noli dicere, quia juvenior sum ego; quia ad omnes ad quoscumque misero te, abibis: et secundum omnia quaecumque mandavero tibi, loqueris (Jerem. I, 6 et 7). Verecunde propheta aetatem corporis praetendebat; ne exsequendis coelestibus imperatis impar esse adolescentia deprehenderetur. Sed Deus ut qui morum magis quam annorum judicaret aetatem considerandam, et in juvenili corpore maturitatem robustae sapientiae in suo servulo praevideret, ait: Noli dicere, juvenior sum ego, hoc est, prohibuit eum juvenilis [PL15.1401C] aetatis contemplatione vires suas perpendere, cui fides canitiem sapientiae ministraret. Et iterum in posterioribus cum dixisset idem propheta: Seduxisti me, Domine, et seductus sum... Et dixi: Non nominabo nomen ejus, et non loquar in nomine ejus ultra; addidit: Et factus est in corde meo, ut ignis ardens, flammans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jerem. XX, 7 et 9). Advertimus igitur quod iis etiam qui aut excusandum officium suum, aut certa aliqua causa negandum putaverint, Dominus tamen noster aut ratione persuadeat, aut cupiditate 1150 propheticae revelationis inspiret; ut ad subeundum officium voluntate concurrant, non necessitate conscendant; quo merces ad eos integrae devotionis possit plenior pervenire. Prophetavit et [PL15.1401D] Caiphas, Quia expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50): sed hoc voluntarium oris ministerium non erat; quia loquebatur invitus. Denique quid diceret, nesciebat.

27. Quae ergo voluntaria oris sui Domino David placere desiderat? Elegi abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Psal. LXXXIII, 11). Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Aperiam in parabolis os [PL15.1402A] meum, loquar propositiones ab initio saeculi (Psal. LXXVII, 2). Paravi lucernam Christo meo (Psal. CXXXI, 17). Corpus suum quod erat ante limosum, et coeno haereditariae colluvionis obstructum, ut oleum spiritale recipere non posset, Christo paravit, ut luceat. Christo lucet, cujus opera in Christi lucent lumine. Christo lucebat Petrus, cum diceret: In nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula (Act. III, 6). Christo lucebat ille qui dicebat: Sanet te Dominus Jesus (Act. IX, 34). Christo lucebat martyrum lucerna, qui pro Christo subiere martyrium. Christo lucebat David, qui poterat dicere: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Ps. LXXXIII, 3). Christo paraverat mentem cum de eo, a quo frequenter ad mortem fuerat appetitus, diceret: Non mihi contingat a Domino, [PL15.1402B] si fecero hoc verbum, Domino meo, Christo Domini injicere manum meam (I Reg. XXIV, 7). Cum majorem haberet causam tuendae salutis suae, ut occideret persequentem; etiam alios qui suadebant inimico non esse parcendum, quem Dominus juxta promissum suum, in manus ipsius tradidisset, ab ejus necandi cupiditate revocabat. Christo lucebat Propheta, cum de eo qui patris domum turpi maculaverat incestu, qui patris salutem parricidalibus praeliis appetebat, pius pater tamen diceret ad praelium profecturis: Parcite filio meo Abessalon (II Reg. XVIII, 5). Tacebat improbitatis scelus: pietatis autem gradum, et nomen necessitudinis praeferebat; ut pugnaturi non adversarium regis, sed filium cogitantes, dolorem laesae pietatis inhiberent. Et post mortem [PL15.1402C] ejus operuit faciem suam, et voce magna clamabat, dicens: Filius meus Abessalon, filius meus (Ibid., 33). Hanc vocem parricida non meruit: sed Christi prophetabat gratiam. Didicerat Propheta de Christo bonus esse pater, qui bono filio serviebat.

28. Denique ideo dicebat: Et judicia tua doce me; quia judicia Dei sicut abyssus multa, et inscrutabilia, ut Apostolus dicit (Rom. XI, 33). Ideo non poterat ea, nisi Christo docente, cognoscere; quia unus magister omnium Christus est (Matth. XXIII, 8). Haec autem Christi judicia sunt; ut iis qui nobis insidiati fuerint, noverimus non vicem injuriae rependendam, sed pro injuria magis deferendam gratiam. Denique maledicentibus non remaledixit, percutientes non repercussit: sed magis etiam crucifixus pro persequentibus [PL15.1402D] se piae intercessionis apud Patrem auxilium deferebat dicens: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Haec igitur quisquis fecerit legis judicia, remuneratione donatura Christo.

1151 29. (Vers. 109.) Sed quis judicia Dei doceri potest, nisi qui animam suam semper intenderit ad Dominum? Qui potest dicere: Anima mea in manibus tuis semper, et legem tuam non sum oblitus. Aliqui habent: Anima mea in manibus meis semper, [PL15.1403A] hoc est, in actibus meis, hoc est, in operibus meis. Quamvis in periculis positus dicit justus ad Dominum: Propter te quotidie morior, quotidie periclitor: periclitor ab insidiatore, periclitor ab obtrectatore, periclitor ab iis quos arguo, quos revinco, periclitor pro veritate atque justitia: ego tamen nec periculis territus, tuae legis oblitus sum; propterea, in manibus meis anima mea. Sed quia plerique habent: Anima mea in manibus tuis semper; hoc latius explanandum arbitror.

30. Scit propheta, scit ubi animae suae praesidium locet, unde opem speret: in manibus Dei constituere vult animam suam; quia cor regis in manu Dei est (Prov. XXI, 1). Quicumque proprium corpus subegerit, nec ejus passionibus turbari animam suam rector sui congrua vivacitate permiserit, is bene [PL15.1403B] regia quadam potestate se cohibens rex dicitur; quod regere se noverit, et arbiter sui juris sit: non captivus trahatur in culpam, nec praeceps feratur in vitium. Hujus anima non perit in aeternum, nec quisquam rapit eam de manu Patris omnipotentis aut Filii. Manus enim Dei quae solidavit coelum, quos tenuerit, non amittit.

31. Quae sint igitur istae manus, consideremus. In Canticis habes: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. II, 6). Haec loquitur Sponsa de Christo, anima de Verbo Dei. Christus autem idem est Verbum Dei, atque sapientia; beata ergo anima, quam complectitur sapientia. Magna est sapientiae manus, magna dextera totam complectitur animam, tota enim munita est, [PL15.1403C] quae desponsata Dei Verbo est; plenitudo enim sapientiae, timere Deum. Quae ergo Deum timet anima, pleno se munit ipsa praesidio: mittit sapientia laevam suam sub collum ejus, dexteram autem in complexum ejus. Utrumque quidem brachium ejus ad utilia extenditur; habent tamen proprietates suas singulae manus. Sapientia in dextera, et longitudo vitae est: in sinistra autem divitiae et gloria. Bonis utique manus utraque dotata est dotibus: in eo tamen habent varietatem sui muneris, quod et praesentia et futura tempora comprehendunt; ut laeva praesentium remuneratrix, dextera futurorum sit.

32. Possumus hoc etiam de prophetia sancti patriarchae Israel cognoscere. Nam cum dexteram suam posuisset super Ephraem, sinistram autem super [PL15.1403D] Manassen: et convertere eas Joseph aetatum consideratione voluisset; ut dexteram patris super caput Manasse senioris filii collocaret: noluit et dixit: Scio, fili; et hic erit in populum, et hic exaltabitur: sed frater junior major illo erit (Gen. XLVIII, 19). In quo major? In eo utique quia benedictione praelatus est, dicentibus posteris: Faciat vobis Deus [PL15.1404A] sicut Ephraem et Manassen (Ibid., 20): vel quia semen ejus multitudo gentium sit, quae in hoc saeculo laborem elegit, credens 1152 in Dominum Jesum; ut consolationem habeat futurorum. Manasses autem semen est populus oblivionis, qui proprium oblitus auctorem, exaltatus ad tempus in hoc saeculo est, daturus in reliquum poenas graves; quia Deum suum et Dominum denegavit.

33. Hoc ideo diximus, ut probaremus ea esse potiora, quae futura sunt. Denique laeva sapientiae sub capite Sponsae est: dextera autem superior, qua totam complectitur Sponsam. Itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit. Habet ubi reclinet caput suum; quia laeva sapientiae sunt divitiae et gloria. Ad tempus haec demulcent, et ex parte solatio sunt. Et ideo Filius hominis [PL15.1404B] non habebat ubi caput suum reclinaret; quia cum dives esset, pauper factus est (Matth. VIII, 20): nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat (II Cor. VIII, 9), quia venerat non ut in portione, sed ut universo humano generi subveniret dicens: Mihi irascimini, quia totum hominem sanum feci in sabbato (Joan. VII, 23); hoc est, totum, non ut facultatum collatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento; haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem: sed totum hoc est; ut longitudinem vitae complecteretur aeternae. Neque enim communis vitae similis vita in dextera est sapientiae: sed longitudo vitae est; ut qui accipit vitam a sapientia, non exiguitatem vitae, sed perpetuitatem, et aeternitatis longitudinem adipiscatur.

[PL15.1404C] 34. Bonus amictus aeternitas vitae. Hoc pallium Sponsae custodes murorum voluerunt auferre, quo primus homo fuerat exutus: sed anima Deo devota quaesitum diu tenendo, et non dimittendo dilectum, pretioso charitatis divinae se vestivit involucro. Beati igitur qui tali pallio vestiuntur, et amictum hujusmodi, legis observatione meruerunt; quia non sunt legis obliti: sed quae erant legis, operati sunt. Nam qui praeter legem agit, legis oblitus est. Et ideo haec anima candida ascendit e terris; quia fulget amicta veste sapientiae: et dicunt de ea virtutes illae quae portas coeli custodiunt: Quae est quae ascendit candida, innitens super fratrem suum (Cant, VIII, 5)? Cum ea quae posuit caput suum super laevam sapientiae, ut aperiret manus pauperi ad subveniendum inopi: [PL15.1404D] paratis aut derelictis sibi, non invasis atque direptis divitiis uteretur, quae gloriae cupida bonis eam operibus acquisivit, non inanes saecularis jactantiae dignitates ambivit. Hoc est enim caput suum, et quoddam sensuum principale supra manum constituere sapientiae. Ea, inquam, anima meritis ascendit albentibus ex isto vitae hujus, ut habent plerique, deserto, [PL15.1405A] ad illum florentem semper locum jucunditatis aeternae. Istae sunt virtutes quae et in Esaiae libro dicunt: Quis est iste qui advenit ex Edom, rubor vestimentorum ex Bosor, sic pretiosus in stola (Esai. LXIII, 1)? Istae, inquam, sunt quae mirantur ex isto confragoso scopulosoque deserto aliquam ascendere animam posse sine magnorum labe vitiorum; et ideo gratulantur repertam, quae vestimenta 1153 innocentiae naturalis non polluerit atramento insipientiae saecularis: sed magis sapientiae spiritalis, et gratiae candore mundarit.

35. (Vers. 110.) Dicit ergo ea anima jam secura, jam laeta: Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. Digna vox relinquentis hoc saeculum, eo quod retia persequentium, et insidiatorum laqueos [PL15.1405B] evaserit. Vox digna martyribus, quibus multa supplicia proponebantur, multa etiam offerebantur praemia; ut a martyrii studio vel terrore poenarum, et saevae mortis horrore, vel praemiorum revocarentur illecebra. Gravis laqueus proscriptionis, qui saepe frangit sanctos inopiae deformitate, quos mortis formido non fregerit: laqueus alius incendii, laqueus carceris, diuturnique supplicii: grandis laqueus, cum divitiae promittuntur, cum honores, cum amicitiae tyrannorum. Qui ergo haec evaserit, et ad martyrium pervenire potuerit, recte dicit: Posuerunt peccatores laqueum mihi: sed a tuorum mandatorum non declinavi semitis; cui despicienti praesentia, futura quaerenti, regnum coeleste divinitatis tuae promissione reseratum est.

[PL15.1405C] 36. Qui sunt isti peccatores qui posuerunt laqueos? Aperuit tibi Apostolus auctorem omnium peccatorum, et demonstravit dicens: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli (I Tim. VI, 9). Advertis igitur laqueum diaboli esse divitias, quem tetendit etiam Salvatori: sed ille qui nihil habuit quod posset princeps istius mundi veniens suum dicere, laqueorum ejus vincula dissolvit. Ac ne mediocrem hunc laqueum putes, hic laqueus Judam apostolum strangulavit. Qui miser, cum esset illaqueatus ut proderet Dominum, ubi advertit quantum sceleris esset admissum, laqueo se ipse suspendit. Sed et ipse laqueus diaboli fuit, ut non ageret poenitentiam, sed laqueo se suffocaret. Deus enim [PL15.1405D] etiam in ipsos pius est proditores; ut ad poenitentiam provocentur, atque a flagitioso proposito reflectantur, et resipiscant a diaboli laqueis; a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem. Jam non aerumna est incidisse, sed crimen: qui non solum se dedere capiendos, sed etiam ad voluntatem diaboli tenentur astricti; cum possint dicere: Dirumpamus vincula ipsorum (Psal. II, 3). Dedit enim tibi Scriptura divina ut non solum caveas diaboli laqueum: sed etiam per poenitentiam ejus vincula dirumpas.

37. Quid tibi, homo, cum deliciis ac voluptatibus? Non capit laqueus, nisi ante esca te coeperit. Dum [PL15.1406A] praedam petis, laqueo ipse te nectis. Esca laquei avaritia est: esca diaboli luxuries est, quibus nos vult inescare, non pascere. Et ideo clamabat apostolus: Ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 21 et 22). Noli ergo attaminare luxuriam, et illa te contaminare non poterit. Noli gustare avaritiae corruptelam, et eris immunis a laqueo. Quid tibi postremo cum terris, qui cum Christo resurrexisti? Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est.... quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss, III, 1 et 2). Mortui sumus 1154 terris, vitam nostram cum Christo abscondimus in Deo nostro: non jam nos vivimus, sed Christus vivit in nobis. Quid iterum ad terrena remeamus? Ecce elongavi fugiens, dicit sanctus (Psal. [PL15.1406B] LIV, 8). Vide laqueos iniquitatis et contradictionis in civitate (Ibid., 10). Laquei sunt enim ubi est usura et dolus. Elongavit ille fugiens terrena dedecora; ideo ad coelestia pervenit praemia.

38. Quid, inquam, te reflectis in terram, si in Enoch raptus ad coelum es, in Elia levatus es curru, in Paulo raptus es ad paradisum, conversatus in coelis, in David exauditus; ut pennas columbae assumeres, et volares: in Christo exaltatus, volucris factus in Spiritu; quando sicut columba descendit, illas tibi alas dedit; ut tu disceres evolare de terris? Neque vero cunctandum putes quomodo tibi volandum sit, quibus alarum remigiis. Dixit quidem David: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ibid., 7)? Et quasi dubitasse visus est [PL15.1406C] a quo pennas posset accipere; licet sic soleat divina gratia declarari, quae in terris non potest inveniri: idem tamen in posterioribus, quae sint istae pennae, docuit evidenter dicens: Si dormiatis inter cleros medii, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Psal. LXVII, 14). Etsi dormias, exsurgunt tamen pennae tuae. Sunt enim qui vigilant dormientes, ut vigilabat illa quae dixit: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. II, 5). Etsi nox est, vigilat spiritus, de quo scriptum est: De nocte vigilat ad te spiritus meus (Esai. XXVI, 9). Tunc tibi pandentur alae ex eloquiis spiritalibus, pretiosaque auri prudentia volatus assurget. Ubi ergo laqueos poteris pertimescere, cui remigium praesto spiritale est? Si sinceritas animi, si puritas mentis affulgeat, columba [PL15.1406D] es. Ideo tibi dictum est: Estote.... simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Si majora desunt remigia, vel minora ne spernas. Esto vel passer; ut laqueos sagaci indagine praevideas, et pene captus illecebris peccatorum, tamen aliquando revocatus possis dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7). De quo quoniam alibi (Lib. III, in Luc. c. XII) putavimus esse tractandum, nunc alio transeundum videtur.

39. Satis est tibi ut avem te esse noveris, assumptum in naturam volandi, dicente Domino per Prophetam: [PL15.1407A] Liberate vos ex laqueo venatorum, et a verbo conturbationis (Psal. XC, 3); non enim injuste tenduntur retia avibus. Avis es, o homo, qui sicut avis in quamdam aquilae renovatus es juventutem. Et ideo non injuste tenduntur retia avibus. Quid enim te in terram dejicis, qui jam coelum petebas? Non enim injuste renovato tenduntur retia; quia jam Christi esse coepisti, venantium esse desiisti. Attende laqueos venatorum. Ante quasi praedam suam diabolus suo jure capiebat: nunc Dominicae crucis mercem cur alienus incursat? Potes tamen etiam hos laqueos evitare, ne dicas: venantes ceperunt me sicut passerem; si laqueum cordis evadas, quem misit diabolus in cor Judae, et ita eum in facinus proditionis armavit. Avertat 1155 a nobis Deus hos [PL15.1407B] laqueos, quos super peccatores pluit. Et ideo dicit Propheta (Psal. XXXIV, 8): Dabis illis, Domine, laqueum cordis eorum, quem parasti eis. Nobis autem da, Domine, auxilium; ut post te sequamur, tuis alligati vinculis. Nulla enim vehementiora, nulla sunt gratiora, quam vincula charitatis. Qui tibi ligatus est, solutus est mundo.

40. (Vers. 111.) Haereditavi testimonia tua in aeternum; quoniam exsultatio cordis mei sunt. Etiam ista vox martyrum est, dicentium quod haereditatem acceperint coelestium testimoniorum. Dicit ergo Propheta: Haeres sum mandatorum tuorum, successionem tuam fidei pietatisque jure quaesivi. Non potest dicere istud, nisi qui mandata custodit, coelo et terra testibus, acquisita. Dixit enim Dominus: Audi, coelum, [PL15.1407C] et auribus percipe, terra (Esai. I, 2). Testatur elementa Dominus ad redarguendos eos, qui noluerint praecepta divina servare; ut refugia omnia excusationis obsepiat. Testatur et homines, dicens: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus (Esai. XLIII, 10). Mandata ergo Domini plena sunt testimoniis, et ipsa sunt testimonia, quorum satis idoneus testis est, qui non mentitur Deus, apud quem et conscientia tua testis est, cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, satis fidelis etiam in infido pectore; quoniam arbitrum omnium quaecumque commissa sunt, latere non possunt. Nam si in judicio terrestri etiam is qui ad mentiendum venerit subornatus, tamen si testimonio fuerit convictus alterius, solet prodere veritatem; quanto magis in judicio coelesti apud Dominum Jesum necesse habet quae vera [PL15.1407D] sunt confiteri, quem novit scire quod factum est?

41. Et bene ait: Haereditate quaesivi testimonia tua; quoniam sicut ante haeredes fuimus peccatoris: ita nunc haeredes sumus Christi. Illa fuit criminum, [PL15.1408A] haec est virtutis haereditas: illa nos obligavit, haec solvit: illa obaeratos fenore delictorum adjudicavit inimico, haec redemptos titulo Dominicae passionis Christo acquisivit. Mala Evae successio totum hominem devorabat: praeclara Christi haereditas totum hominem liberavit. Non ad unum quidem, non ad paucos: sed ad omnes Testamentum suum scripsit Jesus. Omnes scripti haeredes sumus non pro portione, sed pro universitate. Testamentum commune est, et jus omnium, haereditas universorum, et soliditas singulorum. Novum Testamentum singuli adeunt, et omnes possident: nec minuitur haeredi, quidquid a cohaeredibus vindicatur. Manet emolumentum integrum, et eo magis singulis crescit, quo pluribus fuerit acquisitum. Alia conditio est haereditatis [PL15.1408B] humanae. Si divisa fuerint emolumenta, minuuntur: et haeredis est damnum descriptio cohaeredis. Indivisum regnum Christi est, indivisa haereditas. Quomodo fieri poterat, ut divisa esset haereditas; cum haereditatis fructus sit indivisus, quod est regnum coelorum? Aurum, argentum, praedium ab homine pluribus derelictum distribuitur ac secatur: solida ad singulos Christi dona 1156 perveniunt: omnes habent, et nemo fraudatur.

42. Audiamus igitur commoda haereditaria. Remissio peccatorum haereditas Christi est. Certe solida per singulos, et in commune est lucrativa; quibuscumque enim collata fuerit, nulli decedit, accedit omnibus. Corpori acquiritur, quidquid unicuique relaxatur. Nam si angeli super uno peccatore poenitentiam [PL15.1408C] agente laetantur; quia lucrum suum putant hominis redemptionem: quanto magis lucrum est generis, quod est lucrum naturae? Haereditas Christi est resurrectio. Hanc quisquam damnum suum dixerit, quae in uno communis gratiae nomen invenit? Christus enim surgens, omnibus resurrexit; quoniam per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo igitur potest singulorum esse dispendium, quae est totius corporis et humani generis reformatio? Recitetur itaque Testamentum, et institutiones ejus consideremus. Testis autem nobis et Spiritus sanctus. Cum enim dixerit: Hoc autem testamentum quod testabor ad illos, dicit Dominus. Dabo leges meas in cordibus eorum, et in sensibus eorum scribam eas, et peccati et injustitiae eorum non memorabor (Hebr. X, 15 et seq.). O vere testator aeternus, qui nostris cordibus [PL15.1408D] leges affigit suas, et scribit in sensibus; ut nihil aliud cogitare, nisi divina praecepta possimus, nihil aliud sentire, nisi Dei oracula debeamus. Dedit gratiam, reformavit naturam, sibique qui oblivisci [PL15.1409A] nihil solet, memoriam meorum abstulit peccatorum, mihi dedit praeceptorum suorum.

43. Noli ergo tollere de corde tuo legem Dei, et affigere legem peccati. Noli scribere in sensibus tuis diaboli illecebras, et Dei delere mandata. Ecce ego, inquit, pinxi muros tuos, dicit Dominus ad Hierusalem (Esai. XLIX, 16); hoc est, ad animam studiosam tranquillitatis et pacis, quam fecit ad imaginem suam. Noli, inquam, auferre imaginem coelestem, et imaginem mortis imponere. Recusasti haereditatem saeculi: serva Christi testimonia; quoniam in his exsultatio atque laetitia est, quandoquidem omnis fletus delebitur, et mors non erit amplius, neque luctus, neque fletus, neque clamor. Passio Christi imago fuit regni coelestis. Nemo audivit in plateis vocem ejus; quia illo silentio passionis suae clamorem omnem [PL15.1409B] in posterum impiae vocis abolebat. Nolebat fleri, qui dicebat ad filias Hierusalem: Filiae Hierusalem, nolite me flere, sed vos ipsas flete (Luc. XXIII, 28). Ablaturus enim omnes lacrymas suae beneficio crucis, in passione propria futurae instar beatitudinis exhibebat; ut nemo fleret, nisi qui Christi beneficia non teneret.

44. Merito ergo vir Evangelicus dicit: Haereditate quaesivi testimonia tua in aeternum; quoniam exsultatio cordis mei sunt. Quis non exsultet, qui coelum et terram haereditate quaesivit (quae duo elementa contestatus est etiam Deus, cum legem daret) quia quaesivit Deum, de quo dicit Sanctus: Portio mea Dominus: quaesivit Dominum Jesum, quaesivit Spiritum [PL15.1409C] sanctum; et post illa quaesivit angelos, et cum illis vivit, non hodie tantum 1157 et cras, sed in aeternum: nec ullis pro nomine Domini contristatur injuriis? Denique gaudebant apostoli cum verberarentur, cum in carcerem truderentur.

45. (Vers. 112.) Exsultans igitur in testimoniis Domini jure dicebat: Inclinavi cor meum ad faciendas justitias tuas in aeternum, propter retributionem. Qui retributionem bonorum operum sperat a Deo, et ad eum festinat, inclinat cor suum, ut faciat Christi justitias. Quae est Christi justitia? Sine nos, inquit, implere omnem justitiam, qua peccatum minuitur, culpa laxatur (Matth. III, 15). Et bene ait, Inclinavi; ut non sit tibi arduum atque difficile, cum mentem tuam quasi ad humilia et plana convertas. Aut certe, [PL15.1409D] quoniam sapientia carnis legi Dei non est subdita, videtur inclinare cor suum, qui legi facit esse subjectum extollentem se corporis sensum, contuituque religionis inflectit. Atque ille dudum extollens se frustra, et inflatus mente carnis suae, cum se humiliat, inclinat.

46. Humiliavit enim et ipse se Christus; ut novum conderet Testamentum. Cum lego Evangeliun, audio [PL15.1410A] Filium Dei carnem sumpsisse de Maria, videor mihi cum Christo ipse descendere (Matth. I, 16). Lego enim eum, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit (Philip. II, 6 et 7). Exinanivit autem, ut formam servi acciperet: et specie inventus ut homo, humiliavit se usque ad mortem. Lego enim dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 28 et 29). Non dixit: Discite a me quia potens sum: non dixit: Discite a me quia gloriosus sum: sed discite a me quia humilis sum, quod potestis imitari. Nolite extollere vos, nolite exaltare cor vestrum. Docuit ergo me humiliari, et inclinare cor meum ad faciendas justitias; non ad iniquitatem, sed ad aequitatem inclinare, propter retributionem. [PL15.1410B] Retributio regnum coelorum, et paradisi est incolatus.

SERMO DECIMUS QUINTUS. Samech

1. Incipit Samech littera decima quinta, quae interpretationem habet, Audi. Est et alia ejus interpretatio, quae dicitur, Firmamentum. Quid est, Audi? Non otiose dicitur quod commune est omnibus, et suppetit universis ipso jure naturae. Et ideo non est otiosum quod admoneris ut audias; cum etiam inviti, et aliud agentes, sonum tamen, aut vocem audire soleamus. Sed quia non est solum audire hoc quod suppetit officio naturae: sed etiam illud quod majus est, ut audias non usu tantum corporis, quantum intellectu [PL15.1410C] mentis; ideo diligentius considera istius litterae interpretationem, seriemque versuum qui sequuntur.

2. Ut noveris autem mysticum esse audire, ut audias et intelligas mysteria, de Judaeis scriptum est: Aure audietis (Esai. VI, 9); quia mysteria legis audierunt, 1158 sed non intellexerunt. Unde ait Dominus: Audi, populus meus, et loquar (Psal. XLIX, 7). Lex utique spiritalis est, audi ergo spiritaliter. Denique qui scivit audire, ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9), id est, cognoscam quid locutus in me fuerit Deus. Ideoque alibi ait: Quanta audivimus, et cognovimus ea (Psal. LXXVII, 3); ut comprehenderet non solum audisse se, sed etiam intellexisse. Nemo enim cognoscit, nisi prius intellexerit. Audi ergo, ne si te videat negligentem, veniat Petrus, arripiat [PL15.1410D] gladium, abscindat auriculam tuam: quod superfluo habeas aurem corporis, qui audire et examinare non noveris. Et fortasse virtutem animae qua examinantur quaecumque audiuntur, habeant amputatam, qui ea altitudine qua scriptum est, audire non possunt.

3. Meritoque hanc litteram firmamentum alii interpretati sunt: quod cum superiore interpretatione [PL15.1411A] concurrit; nisi enim unusquisque audierit quid sequi debeat, nemo firmatur. In officio igitur audiendi omnium firmamentum est.

4. Dicit igitur tibi in Threnis Hieremias propheta per litteram, audi. Et ut scias mysticum esse quod audire debeas, subjecit hujusmodi seriem huic litterae: Abstulit omnes fortes meos Dominus de medio mei. Vocavit in me tempus; ut contereret in me electos meos. Lacum calcavit Dominus virgini filiae Judae (Thren. I, 15). Non tunc abstulit omnes Judaeae fortes Dominus, quando in Babyloniam regionem captivus ductus est populus Judaeorum, sed quando Christus advenit, et libertatem animae suae captiva non vidit, nesciens gravibus incurvatam peccatis mentis suae erigere cervicem, et quaedam fidei colla ad lucem cognitionis [PL15.1411B] attollere. Ideo lacus factus est Judaeis passio Salvatoris, quae gentibus portum salutis ostendit; quia crux Domini non credentibus praecipitium est, vita credentibus. Hac ratione praemisit, Audi, ut futura cognosceret.

5. Alio quoque loco litterae huic ista subjecit: Tenuerunt super te manus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem. Haec est civitas, dicentes, corona gloriae, et jucunditas universae terrae (Thren. II, 15). Passionem Salvatoris prophetari liquet, et defleri ab Hieremia excidium Judaeorum, quod cum ex aliis, tum ex illo intelligi potest; quia in posterioribus habet: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, comprehensus est in interitu nostro, sub cujus umbra, diximus, [PL15.1411C] vivemus inter gentes (Thren. IV, 20). Quid hoc manifestius, quando et nomen expressum est, et comprehensio inter manus persequentium perfidorum est declarata, et umbra vivificans, et gratia gentibus conferenda descripta est?

6. Sed etiam ipsa verba significant quae in Evangelio de passione Domini legimus, quia hoc loco mors ejus annuntiata est per Prophetam. Sic enim Matthaeus scripsit: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruebat templum Dei, et in triduo illud reaedificabat! Libera te, si filius Dei es (Matth. XXVII, 39 et 40). Vulgus populi 1159 cum insultat alicui, sibilare consuevit. Simul quia vocem non habebant, qui Verbum negabant, sicut irrationabilia animalia sibilabant. Et ideo transibant [PL15.1411D] viam, qui in via stare debuerant. Non stabant ergo quasi constantes: sed transibant quasi mobiles. Justi autem pedes stabant in atriis Hierusalem, in quibus perfidi stare non poterant; et ideo praeteribant, sicut Marcus significavit (Marc. XV, 29). Praeterit umbra, [PL15.1412A] non veritas. Dies ejus sicut umbra praeterit, qui obliviscitur, qui derelinquit. Sed et transire infideles legimus, sicut est illud: Et vindemiant eam omnes transeuntes viam (Psal. LXXIX, 13). Quis enim nisi perfidus despoliat vineam Christi? Sed et alibi scriptum est: Et non dixerunt transeuntes viam: Benedictio Domini super vos (Psal. CXXVIII, 8). Stantibus enim dicitur: Ecce nunc benedicite Domino (Ps. CXXXIII, 1). Tamen et in bono legimus transire; ut est illud Moysis: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3). Et qui vidit impium exaltatum ultra cedros Libani, Transivi, inquit, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 36). Et nemo dicit servo: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7).

7. Quae ergo distinctio sit consideremus; nisi [PL15.1412B] forte illa, quia ubi in bono accipitur transire, absolute lectum est: non dixit, hoc aut illud transiens, sed tantummodo transiens. Ubi in malo: Transeuntes, inquit, viam (Psal. LXXIX, 13). Via enim bona est, quae a commeantibus frequentatur, non facile incursatur a latronibus, qui aversa viarum obsidere consuerunt: regale iter munitum est. Moyses autem non transivit viam, sed in via stetit, cui dictum est: Tu autem hic sta mecum (Deut. V, 31). Stetit cum illo qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Hanc qui viam transit, labitur. Moyses autem non lapsus est: sed pertransivit a saecularibus ad spiritalia, a temporalibus ad aeterna. Et qui vidit impium, nec remansit, sed pertransivit, evasit (Psal. XXXVI, 36); quia non adhaesit impio, ne fieret unum corpus, sed se ab [PL15.1412C] eodem separavit. Et cui dicitur: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7), evadit utique laboriosam praesentium servitutem; ut habeat gloriosam futurorum quietem. Et Sponsae dicitur: Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano, transibis et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8). Transit et pertransit, quae festinat ad Sponsum. Pertransit saeculum, et festinat ad Christum.

8. Nunc discutiamus quid sit movere caput. Quis est populi caput, nisi Christus? Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3). Sed etiam Lex caput intelligibilis mulieris. Denique mulier sub Lege tamquam sub viro fuit. Mortificato autem ritu Judaico qui erat secundum litteram Legis, innupsit ei mulier qui a mortuis resurrexit. Unde quidam mystice interpretati, mortificato ritu Judaico, tamquam [PL15.1412D] fratri defuncti ritus veteris Evangelio mulierem illam intelligibilem nubere ex Lege voluerunt; quia Lex Evangelium fraterna quadam praedicatione praecessit. Ergo Synagogae caput mortuum est, hoc est, caput ejus Lex mortua est, observatio videlicet Legis: [PL15.1413A] evacuata est Legis littera, spiritalis ejus intellectus astruitur. Hujus commotionis meminit David in quadragesimo tertio psalmo, dicens: Posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15); eo quod a Lege in Evangelium 1160 sit facta commotio, quasi transitus quidam. In vicesimo autem et primo psalmo, in quo totius prophetatur series passionis, sic habet: Omnes qui conspiciebant me, aspernabantur me et locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum; quoniam vult eum (Psal. XXI, 8 et 9). Moverunt ergo Legem, quae immobilis videbatur; et ideo finis Legis Christus intravit.

9. Qui moverunt capita Pharisaei fuerunt, id est, a veritate divisi; unde et in veritatem non crediderunt. [PL15.1413B] Sed et sic potest accipi: Moverunt caput suum Christum, qui in sua venerat: sed moverunt eum, quia sui eum non receperunt. Moverunt autem, dicentes: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15). Et moverunt caput suum, qui opera sua movere nolebant; cum ligarent onera gravia, et aliis imponerent: Ipsi autem digito, inquit, ea movere nolunt (Matth. XXIII, 4). Quod est mysticum; quia corporalis ritus observationem numquam mutare voluerunt, et introducere intellectum spiritalem. Digitum enim pro spiritu legimus, ut Lex digito Dei scripta est (Deut. IX, 10), et ideo Lex spiritalis est. Noluerunt ergo onera sua movere, quae sunt gravia, et leve Christi jugum atque onus ejus suave suscipere.

10. Verum quia passio Salvatoris omnes redemit, [PL15.1413C] non absurdum est intelligere ita hos movisse capita sua, sicut prophetabat princeps ille Synagogae: Expedit unum hominem mori pro populo (Joan. XI, 50). Aliud dicere volebat, aliud significabat. Et isti aliter movebant caput quasi insultantes, et aliud annuntiabant; quia ipse erat qui venit, ut pigrum illud atque terrenum principale hominum commoveret, quo evacuata observatione litterae, mysterium quaereremus in verbis. Unde ait: Posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis (Psal. XLIII, 15). Quod in bono utique accipitur; quia praemisit: Et in nationes dispersisti nos (Ibid., 12). Dispersi sunt enim Judaei; ut reliquiae eorum salvae fierent secundum electionem gratiae: in parabolam autem positi; ut ea quae per parabolam dicta sunt, revelata esse [PL15.1413D] illorum exitu disceremus, vel eorum exemplo admoneremur cavere perfidiam. Tunc enim cognovit magis Hieremias Judaeam esse deflendam: et ideo Hierusalem captam esse tunc temporis prophetavit, quando Redemptorem proprium non recepit. Illi igitur insultatur, de qua dicent, inquit: Haec est civitas... universae terrae (Thren. II, 15); eo quod ubi erat ante fidei jucunditas, ibi nunc sit amaritudo perfidiae: vel certe movendo caput suum, et de corporalibus ad spiritalia transeundo mereatur audire; cum crediderit in Christum, quod corona sit gloriae.

11. Quae est autem corona gloriae, nisi Ecclesia, quae caput suum Christum coronat? Quae jucunditas universae terrae, nisi domus populi Christiani, aula sanctorum, [PL15.1414A] de quibus scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5)? Ergo quia corona gloriae est. Ecclesia; ideo dicitur in Canticis: Egredimini.... et videte regem Salomonem in corona, qua coronavit eum mater ejus in die sponsalium ejus, et in die jucunditatis cordis ejus (Cant. III, 11). Ad animas dicitur ut e gurgustiis 1161 et claustris exeant corporalibus, extra corporis cogitationes exeant, egrediantur a cupiditatibus, et a curis, et a caeteris carnis istius affectibus et lubricis passionibus, supra mundum ascendant, de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes. Quasi angeli Christi haec loquuntur: Non potestis videre claritatem ejus, gloriam ejus, nisi egrediamini humanae [PL15.1414B] fragilitatis curas, filiae Hierusalem. Quasi dicant; Quid viventem inter mortuos quaeritis? Non intra hunc mundum quaeritur Christus, qui supra mundum suos voluit esse discipulos. Quae est corona qua coronatur Christus, nisi corona gloriae? Joseph coronam habuit castitatis, Paulus justitiae, Petrus fidei. Singularum virtutum coronae sunt. Solus Christus habet coronam gloriae, qua eum Ecclesia coronavit. In hac corona omnes coronae sunt; quia gloria non portio unius coronae, sed praemium omnium coronarum est.

12. Tertia traditione moverunt caput suum, hoc est Christum, qui est caput suae plebis. Caput ejus aurum cephas (Cant. V, 11). Unde et Aquila petram aurum dixit: Symmachus lapidem aureum, quod [PL15.1414C] significat stabilem, eminentemque sapientiam. Corpus Christi Ecclesia est. Hujus caput aurum, id est, sapientia pretiosa sanctorum est, hoc est, viri justi atque prudentes. Crines ejus abietes nigrae, sicut corax (Ibid.); de quo alibi ait: Capillamentum tuum, ut grex tonsarum (Cant. VI, 4). Ideo capillamentum, quia virtus omnium sensuum in capite est. Oculi enim sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14). Profunda igitur doctorum prudentia, quae potest ea quae obscura sunt revelare, et alta aperire sensuum. Et hujusmodi disputatores crines Ecclesiae sunt, sicut pulli corvorum, quibus Dominus escam dat, sicut dedit sancto Jacob a juventute ejus, et eum pavit. Hos altos ac profundos ubertate doctrinae pascit Dominus coelestibus sacramentis.

[PL15.1414D] 13. Oculi quoque ejus sicut columbae (Cant. V, 12): oculi sunt viri, videlicet spiritalibus ornati sensibus, qui ad videnda mysteria sunt acuti, et parati ad penetranda Scripturae secreta divinae, rationabili lacte fulgentes, in quibus non sit aliqua doli maculosa confusio, sed simplicis affectus pura et immaculata sinceritas. Ideo in aquarum abundantia lotas has columbas in lacte memoravit (Ibid.).

14. Jam certe dentes, et genas, et sicut coccinum resticulum labia sponsae (Cant. VI, 5), intelligimus animae esse virtutes, doctorumque diversitates: qui vel spiritalem menti alimoniam dispensatione sedula subministrent: vel praedicatione Dominicae crucis, sicut verbi quadam linea alligent audientem: vel [PL15.1415A] modesti ac verecundi, et juventutis flore gratissimi etsi a tractatu pudore revocentur, redoleat tamen in his odor Christi, et sicut in genas quasi de capite sacerdotali descendit unguentum, eluceat pulchritudo doctrinae. Et hoc caput movit Synagoga; et ideo abstulit Dominus mirabilem consiliarium, et prudentem architectum, 1162 et sapientem auditorem: Caput, inquit, et caudam (Esai. IX, 14); quoniam qui caput non tenuerunt, novissima habere non possunt. Sed jam ea quae annexa sunt, consideremus.

15. (Vers. 113.) Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi. Quanto erga Dominum se protendat affectu sanctus propheta David hoc versiculo declaravit; quia cum suos inimicos nequaquam sit persecutus (ut [PL15.1415B] pote qui et regis Saul, a cujus insidiis periculum salutis cavere vix poterat, nec vitam putaverit appetendam, et mortem aestimaverit vindicandam, et parricidae filii ingemuerit interitum, et multorum persequentium se flagitiis appetitus ignoverit, ut ipse ait (Psal. VII, 5), quia vicem injuriae laedentibus non rependerit) praevaricatores tamen divinae legis exosos horrescat: in quo utique et clementia morum ejus, mansuetudoque pietatis, et vehemens devotionis aperitur intentio, evangelici praecepti conveniens disciplinae, quam prophetico spiritu praevidebat. Etenim Dominus Jesus et nostrorum inimicorum dilectionem nobis expetendam esse praecepit (Matth. V, 44), et Dei hostes, etiamsi nobis aut parentum, aut filiorum, aut conjugii germanitatisque [PL15.1415C] necessitudine copulentur, odio prosequendos. Sic enim scriptum est: Si quis venerit ad me, et non oderit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc etiam et animam suam, non est me dignus (Luc. XIV, 26).

16. Quod si quis otiosis accipiat auribus, fortasse dicat: Tu Domine Jesu, legem dedisti dicens: Dilige Dominum Deum tuum, dilige proximum tuum (Deut. VI, 5); et ut impleres hanc legem, venisti: dixisti per Legem: Honora patrem et matrem (Levit. XIX, 18); et in Evangelio jubes ut parentes oderim (Matth. XV, 4). Quomodo sibi conveniunt ista praecepta? Sic mitis et humilis corde venisti? Non possum salvo pietatis jure odisse patrem, cui debeo quod creatus sum, matrem longo decem mensium [PL15.1415D] fastidio pii foetus onera portantem, cui in absolutione plus periculi, in dilatione plus taedii est. Quid dulcissimi merentur filii, ut a paterno excludantur amore; cum sit impium mori nolle pro liberis? Quid [PL15.1416A] uxor charissima quaedam vitae cohaeres, et consortium commune naturae? Quid fratres iisdem concreti visceribus, atque formati eodem naturae hospitio in hunc usum lucis emissi? Oderim ergo pignora charitatis? Ita Evangelii lenitate rigorem praedurae Legis inflectis, ut quorum Lex condemnat injurias, eorum tu Evangelio tuo condemnes gratiam?

17. Video istiusmodi assertioni me respondere non posse: sed tu, Domine, responde; nec enim indiges ut excuseris, qui non eguisti ut diceres. Respondebit igitur: Egone condemno pietatem, qui odi iniquitatem? Ego parentes praecipio non amandos, qui inimicos suadeo diligendos? Sed non legisti: Tempus amandi, et tempus odio habendi, et tempus belli, et tempus pacis (Eccl. III, 8)? De quo [PL15.1416B] hoc dicit Ecclesiastes? Nonne de eo quod ratione temporis fiat; ut aliquos pie et amare et odisse possimus: et quos dilexeris, odisse; et quos oderis, 1163 amare conveniat? Non ergo parentum infudi odia pectoribus filiorum: nec conjugum suasi fastidia mentibus maritorum. Naturam interroga quid exegerim, quae utique auctoris arbitrium genitali singularum necessitudinum testatur affectu. Amare patribus filios lex naturae est: maritis conjuges, lex divina est, quae conjugii charitatem in naturam vertit; ut fiat una caro et unus spiritus. Diligere fratribus fratres naturae praerogativa est, quae eodem domicilio diu fotos assuefacit ad gratiam charitatis.

18. Non ergo necessitudinum intestina bella mandavi, [PL15.1416C] sed illecebram suspectam habui. An non jure suspectam; cum serpens ille callidus et astutus ad construendas nequitiae suae artes, quo incorruptae ac rudis naturae dote fundatum primogeniti Adam labefactaret affectum, femineis magis illecebris quam suis commisit venenis? Itaque femina virum, quem serpens tentare non ausus est, cibo oris et vi amoris inflexum, molli quadam et conciliatricula uxoriae sedulitatis affectione traduxit. Et adhuc Eva liberos non habebat, quorum gratia, ut dulcis ad amorem, ita facilis ad lapsum, plurimos a martyrii consummatione saepe revocavit? Denique saepe cognovimus, quoniam quem formidolosa carnificum pompa non terruit, nec divisi lateris sulcus infregit, nec ardentes laminae a triumphalis fortitudinis rigore [PL15.1416D] deducere potuerunt, eum inter sacra jam praemia constitutum uxor tenerae sobolis oblatione miserabilis unius lacrymae miseratione decepit. Samson captus est per uxorem, numquid tu fortior? Salomon [PL15.1417A] captus est in uxore, numquid tu sapientior? Ille igitur cujus sapientia totis celebratur saeculis, factus est insipiens; quia nimium amavit uxorem.

19. Quid de fratribus dicam? Experta est in liberis et Prophetae domus detestabiliora oscula, quam odia esse fraterna. Itaque parricidium pater quidem flevit, sed magis est indignatus incestum. Denique licet parricidam, percussorem tamen incesti revocabat.

20. Tempus igitur amandi, tempus odio habendi, hoc est, tempus martyrii, quando ea quae divina sunt, omni charitati necessitudinum praeferenda sunt. Tempus belli, quo etiam bellum pro Christi nomine perfidis pignoribus inferamus. Tempus pacis; quia in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3). Denique ipse [PL15.1417B] in Evangelio evidenter exposuit qua ratione nostros debeamus odisse, dicens: Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Non dixit indignos esse, qui parentes suos diligunt: sed eos indignos ait, qui plus parentes quam Christum diligunt. Si enim ideo deferimus parentibus amorem, quia nostrae generationis auctores sunt: quanto magis Christum amare debemus qui ipsorum est auctor parentum? Isti dederunt quod non potestatis est, sed ministerii sui: Christus donat salutem, qui parentum beneficia conservat.

21. Pulchre autem dixit: Iniquos odio habui, legem autem tuam dilexi; quia si legem amamus, odisse debemus adversarios legis, qui operibus suis praecepta [PL15.1417C] 1164 legis impugnant. Graecus melius eos et proprie nuncupavit dicens, παρανόμους̇ παράνομος exlex vocatur, quia extra legem est. Hos ergo odit, qui in lege Christi est, quia legis mandata non servant. Non solum enim qui legem nescit, sed etiam ille qui non agit secundum legem, exsors legis est; quia Non auditores legis.... sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Redarguit me ipse David si aliter intelligam. Quomodo iniquos homines oderat, qui parricidam filium commendabat praeliatoribus, ne eum aliquis occideret? Qui Saul regis mortem etiam vindicavit in eum, qui a se nuntiavit occisum?

22. Ergo non iniquos homines, sed iniquos sermones oderat. Denique: Iniquos, dixit, odio habui, [PL15.1417D] non addidit, viros. Deinde cum dicat Jesus in Evangelio: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44), dicat Apostolus: Benedicite eos qui persequuntur vos, et nolite maledicere (Rom. XII, 14), quomodo excusaretur iste vir sub evangelica vivens disciplina, si iniquos homines odisset? Nisi intelligas quod iniquitatem odio habuit, non eos qui, etsi operarentur iniquitatem, possent tamen evangelica praedicatione [PL15.1418A] converti. Aut certe nisi ita accipiamus: quia sicut ille qui non honorat patrem, iniquus est, idem tamen secundum illud exosus patrem quod scriptum est: Qui non odit patrem, aut matrem.... aut fratres, aut sorores, aut animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26), etiam laudabilis habetur: sic et iste iniquos odio habuit Eodem modo et eos oderat, quo patrem praevaricantem, aut animam suam: praeferens videlicet vitae hujus suavitati gratiam Christi.

23. (Vers. 114.) Sequitur: Adjutor, et susceptor meus es tu: et in verbum tuum spero. Adjutor per Legem, susceptor per Evangelium. Quos Lege adjuvit, in carne suscepit; quia scriptum est: Hic peccata nostra portat; et ideo in verbum ejus spero (Esai. [PL15.1418B] LIII, 4). Graecus tamen ἐπήλπισα habet, quod est supersperavi: quod de eo dicitur qui semper addit ad sperandum; et cum speraverit aliquid, iterum sperat, et spe proficit, extendens se semper ad superiora, et ea quae praeteriit obliviscens.

24. Pulchre autem ait: In verbum tuum speravi, hoc est, non in prophetas speravi, non in Legem: sed in verbum tuum speravi, hoc est, in adventum tuum; ut venias et suscipias peccatores, delicta condones, ovem lassam tuis in cruce humeris bonus pastor imponas. Si quis sperat in Christum, separare se debet a consortio perfidorum.

25. (Vers. 115.) Ideoque dicit: Discedite a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Cujus versiculi testimonio significatur, quia ubi malignitas est, [PL15.1418C] ibi custodia mandatorum coelestium esse non possit; In malevolam enim animam non intrat sapientia (Sap. I, 4). Et alibi: Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28). Simplicem mentem, purum ac defaecatum animum diligit Christus, nec potest immaculatae virtuti ullum cum maculosis contubernium esse flagitiis. Odit, refugit, aspernatur contagia, qui dicit: Discite a me quia mitis sum (Matth. XI, 29). Malignos repellit, laborantes vocat. Dicit illis Jesus: Discedite a me omnes 1165 qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23); istis ait: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28), non utique malignitate mentis, sed infirmitate carnis onerati: onerati, inquam, alieni haereditate peccati. Laborantibus subvenio: fraudulentis prodesse [PL15.1418D] non debeo, ne pluribus noceant. Hos poena compescat: illos emendet gratia. Malitia enim fons peccati est: culpa infirmitatis est lapsus. Illi debeo subvenire, qui laborat: illum etiam odisse qui decipit. Malas igitur operationes repellit. Nam nisi ita accipias, videtur dicere: Discedite a me; quia mundus sum, quia purus sum. Hoc pharisaeus dicebat, sed reprehensus a Christo est. Non ergo Propheta dicit: [PL15.1419A] Mundus sum, sed, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12).

26. (Vers. 116.) Ideoque relegato consortio malignorum, quasi qui ante permixtus illis suscipi non posset a Domino, dicit: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea. Si vivit qui in sinu est patriarchae Abrahae, ut ille Lazarus pauper; quanto magis vivit qui suscipitur a Christo? Quomodo enim potest non in aeternum vivere, quem sempiterna vita suscepit, quem totum sibi Christus assumpsit, qui totus Verbi est, cujus vita abscondita est in Christo Jesu? Sed et qui in sinu Abrahae sedet, susceptus a Christo est. Intolerandae autem praesumptionis videretur dicere Deo, Suscipe me, nisi promissum [PL15.1419B] ejus adjungeret, hoc est: Ut hoc auderemus, ipse fecisti, tuo te chirographo convenimus, qui nostrum chirographum sustulisti. Nos fecimus chirographum mortis, tu scripsisti chirographum vitae.

27. Ergo non confundas ab exspectatione sua servulum tuum, quia in te spero; spes enim non confundit. Et si tribulamur, patientiam subministras, ut ferre possimus; ut quia te exspecto, non opprimar infirmitatibus, non succumbam tentationibus, non afflgiar procellis, in quibus est probanda patientia, ut probatio consequatur, quae spem confirmat et roborat, quae non confundit; hoc est: Frangimur frequenter laboribus, fatigamur: si spes desit, confundimur, et tota mente turbamur. Sed esto, sint aliqui duri ad labores, firmi ad injurias perferendas: [PL15.1419C] si spem auferas, non potest perpetua esse patientia. Ipsa patientia non probatur, si fides desit, cujus radix spes est. Quae enim potest probatio esse, nisi pro Christi nomine vel incommoda, vel pericula universa sustineas? Ideo spes est sola quae nostrum non confundit affectum. Ubi est spes, apostolicum illud: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5), nocere non possunt.

28. Alia interpretatio habet: Non erubescere facias. Non erubescet qui sperat in Christum. Ideo qui bene sperat, dicit: In te confido, non erubescam (Psal. XXIV, 2). Et bene ait, Confido; robur enim spei nostrae, et quaedam sperantis auctoritas confidentia est. Spera igitur semper, et nemo te ab exspectatione confundit. Exspectatio nostra vita aeterna [PL15.1419D] est. Exspectatio nostra, regnum Dei, Angelorum consortium, benedictiones sunt spiritales. 1166 Spera quotidie. Finem ista res non habet, nescit inducias. Spera etiam positus in adversis. Si quis dicat tibi aliqua forte necessitudinum amissione percusso: [PL15.1420A] Quid tibi prodest justitia tua; tu tamen spera, non deficiat fides tua. Si quis dicat tibi: Quid tibi quotidiana profuere jejunia; quid castitas corporis, pudor mentis? Ecce sicut injustus et impius vulneratus es. Non deficiat fides tua. Nam etiamsi infirmus es, fidelis tamen sollicitus est pro te Christus. Dicit ad discipulos suos: Date illis vos manducare (Matth. XIV, 16), ne deficiant in via. Habes apostolicum cibum, manduca illum, et non deficies. Illum ante manduca, ut postea venias ad cibum Christi, ad cibum corporis Dominici, ad epulas Sacramenti, ad illud poculum quo fidelium inebriatur affectus; ut laetitiam induat de remissione peccatorum, curas saeculi hujus, metum mortis, sollicitudinesque deponat. Hac ergo ebrietate corpus [PL15.1420B] non titubat, sed resurgit: animus non confunditur, sed consecratur.

29. (Vers. 117.) Sequitur: Adjuva me, inquit, et salvus ero: et meditabor justificationes tuas semper. Qui sperat, praesumit juvari: ubi autem adjumentum Dei, ibi certum salutis auxilium. Supra dixit: Adjutor et susceptor meus es tu (Sup. v. 112): hic iterum juvari petit, quasi dicat: Sine cessatione me adjuva. Non mihi satis est quod poposci, iterum peto ut salvus fiam. Hic non magna, non vera est salus: tunc salvus ero, cum fuero in paradiso, cum vivere coepero inter electos tuos angelos, cum laqueos terrae hujus evasero.

30. Sed ne forte adjuti in necessitatibus, postea in prosperis positi negligamus, docet nos immemores [PL15.1420C] beneficiorum coelestium nequaquam esse debere, sed meditari justificationes Domini; ut et cum boni operis aliquid fecerimus, semper tamen ei nostra peccata fateamur; haec enim est justificatio Domini. Denique pharisaei non justificaverunt Deum, qui baptizari baptismo poenitentiae noluerunt (Luc. VII, 30). Ergo ille justificat, quem suorum poenitet delictorum. Quem enim poenitet, confitetur, ut est illud: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis (Psal. L, 6). Ideoque Publicanus magis justificatus exivit e templo (Luc. XVIII, 14); quia Pharisaeus se justificabat, suas justitias praedicando: Publicanus autem justificabat Deum, iniquitates proprias confitendo. Ergo qui meditatur justificationes Domini, semper humiliatur. [PL15.1420D] Non hodie humiliatur, et cras exaltatur: sed semper humilis corde et mitis affectu est. Plus est autem semper, quam die ac nocte, vel tota die; hoc enim supra tempus est. Ergo vel inter angelos annumeratus dicas oportet justificationes Dei semper, [PL15.1421A] et illam quam adeptus es gloriam, non tuis meritis arroges, sed divinae miserationi semper ascribas; ne tibi dicatur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (II Cor. IV, 7)? Omnis enims creatura quaecumque bona habet, accepit a Christo, qui totius est auctor creaturae.

1167 31. (Vers. 118.) Sprevisti, inquit, omnes qui discedunt a justificationibus tuis; quia iniqua cogitatio eorum. Omnis superbus immundus est in conspectu Domini; quia non potest per superbiam suam mundare peccata, qui arroganti spiritu coacervat errorem. Ideoque spernitur atque despicitur, quia despectui habet divina mandata. Bene autem coelestis servatur praerogativa clementiae; quia nullum repellit, sed quicumque noluerint peccata propria [PL15.1421B] confiteri, ipsi discedunt a Domino Deo nostro. Denique ille discessit, qui peregre profectus, omne quod acceperat a patre, fidei et gratiae patrimonium dissipavit. Et quia eum discessisse poenituit, postea est regressus ad patrem, quem reliquerat cum peccatum proprium nollet confiteri. Non ergo intervallo locorum Deus relinquitur, sed pravitate morum, et deformitate gestorum. Discedit a Domino, qui se elongat ab eo, quemadmodum audita praesentia Dei, Adam latere cupiebat. Sed discedens a Domino salutem habere non poterat; quoniam scriptum est: Ecce qui elongant se abs te, peribunt (Psal. XXVII, 72). Unusquisque igitur suis studiis sese aut jungit, aut separat. Denique quam plerosque nec locorum intervalla secernant, vel finitima et vicina connectant, indicio [PL15.1421C] est quia sunt plerique in corpore siti, qui peregrinantur a corpore, et adsunt Deo; ut ille qui dicenti Deo: Quem mittam? respondit: Ecce ego, mitte me (Esai. VI, 8). Audet et Paulus adesse Deo, quia nihil in se praeter carnis materiam videbat esse corporeum. Exivit et Cain a facie Dei, postquam, commisso parricidio, gerendam peccatorum suorum poenitentiam non putavit.

32. Recte autem ait: Ad nihilum deduxisti praevaricatores. Non peccatores dixit, sed praevaricatores. Nam quae nobis spes foret, quando omnes sub peccato sumus? Etiam illud pulchre: Omnes ad nihilum deduxisti praevaricatores. Sive ille dives sit, nihil illi divitiae suae prosunt: sive honoratus, nihil dignitas: sive potens, nihil potentia. Sed aliud est [PL15.1421D] praevaricatorem esse discedentem a justificationibus Dei: aliud praevaricatorem esse terrae. Illud gravius, hoc levius.

33. (Vers. 119.) Ideoque subjecta ne te turbent, vide; nam subjecit his: Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae: propterea dilexi testimonia tua semper. Recte praevaricator dicitur, qui discedit a Domino. Denique graece a discedendo apostata nominatur. [PL15.1422A] Unde et ille: Vinum et mulieres faciunt, inquit, apostatare (Eccli. XIX, 2). Cavenda ergo incentiva et lenocinia delictorum, ne in scelus vergant. Praevaricater autem latine et transgressor vocatur; eo quod a lege Domini transeat ad errorem, et transgrediatur mandata coelestia, cui dictum est ut adhaereat Domino Deo suo (Deut. X, 20). Adhaereto igitur individuo semper affectu; ne te ab eo vis ulla possit evellere. Si quid rarum, si quid intermissum adversarius viderit, statim se immittit in pectus et cor tuum; ut te laqueo teneat suae fraudis, et hostilis vinculo potestatis innexus, a devotione retraharis. Sed non solus ille praevaricator est, qui posthabita Ecclesia, ad cultus transgreditur idolorum: sed 1168 etiam quicumque Legis mandata non servat. Omnis [PL15.1422B] ergo peccator, praevaricator. Unde illud: Omnis praevaricatio... justam accipit remunerationem (Hebr. II, 2). Nomen commune, sed diversa merita delictorum; et pretia ergo diversa culparum.

34. Quid sibi vult quod ait: Peccatores terrae. Sunt ergo et coeli peccatores, sicut ille qui ait: Pater, peccavi in coelum, et coram te (Luc. XV, 21). Sunt qui dicant quia is qui coelestia non servat oracula, praevaricator est coeli. Sed sive hoc, sive quia minuit gratiam quam accepit e coelo, quam Spiritus sanctus infudit: sive quia avis coeli factus, non debes in terram redire de coelo. In coelum ergo peccas, si coeli incola coelum relinquas. Diversitas igitur est eorum. Alii peccatores coeli, alii peccatores terrae sunt.

35. In matutinis, inquit, interficiebam omnes peccatores [PL15.1422C] terrae (Psal. C, 8). Quomodo unus omnes interficere poterat peccatores terrae? Sed si consideres justum, cui nox praecessit, dies appropinquavit; potes videre quomodo exoriente tibi sole justitiae, de luce vigilans interficias fomenta omnia delictorum. Utinam mihi aspiret haec gratia, ut gladio spiritali, qui est verbum Dei, ab Ecclesia Domini incentiva universa possim abolere vitiorum, et terrena auferre delicta, quibus in foveam quamdam lubrici praecipitamur erroris, ut de civitate Dei expellatur iniquitatis operator. Civitas Dei Ecclesia est: Ecclesia corpus est Christi. Peccat in coelum, qui coelestis civitatis jura contaminat, et immaculati corporis violat sanctitatem suorum colluvione vitiorum.

36. Et vide ne forte sint qui coeli et terrae peccatores [PL15.1422D] sint. Nam utique Adam cum in paradiso esset, coelestis erat: post lapsum autem terrenus est factus, et de paradiso expulsus est et ejectus. Unde et Apostolus ait: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Abjiciatur ergo a nobis imago terreni, suscipiatur imago coelestis, non fuco expressa, non ceris, non coloribus adumbrata, sed moribus, in qua Christus se agnoscat.

[PL15.1423A] 37. (Vers. 120.) Confige clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. Qui diligit Domini testimonia, configit clavis carnes suas, sciens quia vetus homo suus cum Christo confixus cruci luxuriam destruat carnis; ne cupiditates ejus indomito fervore lasciviant, ne radix avaritiae serpentibus se fundat radicibus. Confige ergo clavis, et destrue fomenta peccati: moriatur in carne tua omnis illecebra delictorum: libertatem vagandi cupiditas voluptatum cruci affixa non habeat. Est quidam clavus spiritalis, qui patibulo crucis Dominicae affigat has carnes. Et fortasse sint carnes quaedam animae, sicut corpus est animae. Carnes animae sunt carnales cogitationes. Configat has carnes timor Domini et judiciorum ejus, et servituti redigat. Quod si carnes istae rejiciunt clavos divini timoris, haud dubie [PL15.1423B] dicitur: Non permanebit spiritus meus in his hominibus; quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3). Nisi igitur affigantur cruci hae carnes, et 1169 configantur clavis a timore Dei nostri, non permanebit in his spiritus Dei.

38. Sicut sunt aculei timoris, quibus compungimur: ita sunt clavi timoris, quibus configimur. Qui compungitur, excitatur: qui configitur, mortificatur; ut peccato deficiat, Deo vivat. Ut sciamus autem clavos spiritales esse, etiam stimuli spiritales sunt, de quibus scriptum est: Durum tibi est adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Hoc stimulo Paulus stimulatus surrexit e terra, et se levavit, ut conversaretur in coelo. Confixus est clavis apostolus Thomas, ut diceret: Nisi videro in manibus ejus [PL15.1423C] fixuras clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum (Joan. XX, 25). Clavi erant bonae cupiditatis: clavi erant etsi non perfectae fidei, tamen fidei incrementa quaerentis.

39. His configitur clavis, qui Christo commoritur, ut cum Christo resurgat. His configitur clavis, qui mortificationem Domini Jesu in corpore suo portat. His clavis configitur, qui meretur audire, dicente Jesu: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus (Cant. VIII, 6). Infige ergo pectori tuo et cordi tuo hoc signaculum crucifixi, infige et brachio tuo: ut opera tua peccato mortua sint. Nihil in his criminis reviviscat, nihil erroris resurgat. Fortasse hanc imaginem clavi non [PL15.1423D] solum timoris, sed etiam charitatis affigunt; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus. Non te ergo offendat duritia clavorum, quia est duritia charitatis: nec validus clavorum rigor, quia valida est etiam charitas sicut mors. Charitas enim culpam et omnia peccata mortificat: charitas sicut mortis ictus interimit. Denique morimur flagitiis atque peccato, dum Domini mandata diligimus. Charitas est Deus, charitas Dei verbum est, quod est [PL15.1424A] validum, et acutius omni gladio acutissimo, usque ad divisionem quidem animae, ac spiritus, artusque, et intima penetrans medullarum. Est durus ergo zelus charitatis, qui non cedat inferis; cum pro Dei zelo unusquisque nec suis parcat. His clavis charitatis configatur anima nostra et caro nostra, ut et ipsa dicat: Quia vulnerata charitate ego sum (Cant. V, 8). Habet ergo clavum suum charitas: habet gladium suum, quo anima vulneratur. Felix qui hoc gladio meruerit vulnerari. Haec sunt vulnera quae osculis praeferuntur: Utiliora vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6).

40. His nos vulneribus offeramus, quibus quicumque mortuus fuerit, mortem gustare non poterit. Talis enim eorum mors, qui Dominum sequebantur, de quibus dictum est: Sunt aliqui de istis [PL15.1424B] astantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28). Merito Petrus non timebat hanc mortem; non timebat enim qui dicebat, quia etsi oporteret eum pro Christo mori, non eum relinqueret aut negaret (Matth. XXVI, 35). Tollamus ergo crucem Domini, quae configat carnes nostras, peccatum destruat. Est timor qui configit carnes: Nisi quis tulerit crucem suam, et seculus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38). Ille enim dignus qui habet Christi timorem; ut crucifigat 1170 carnale peccatum. Hunc timorem sequitur charitas, quae consepulta cum Christo non divellatur a Christo, moriatur in Christo, attumuletur Christo, resurgat cum Christo.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1390C-1424B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22