SERMO QUARTUS. Daleth

1. Quarta littera secundum Hebraeos Daleth, significat Latine timorem, vel (ut alibi invenimus) nativitatem. Sed utrumque potest congruere et convenire [PL15.1240D] sensu. Nativitas enim eorum est quae generantur in hoc saeculo, per quam intelligimus corporalia et materialia, quae sunt caduca, et ideo a timore non distat; ex corporalibus enim et materialibus nascitur timor. Quid enim est terrena nativitas, nisi timor?

2. (Vers. 25.) Denique inde coepit versus: Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Per pavimentum terram intelligimus, per terram [PL15.1241A] materialia. Peccatori autem dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes., III, 19); eo quod divinis mandatis inhaerendum non putaverit: sed in materialia et corporalia deflexerit, cui impressa fuerit vitae hujus saecularis delectatio. Denique ejectus de paradiso, hoc est, ex illo sublimi et coelesti loco, ad quem raptus est Paulus sive in corpore, sive extra corpus nesciens: ex illo ergo eminenti loco dejectus in terram, deploret Adam dicens: Adhaesit pavimento anima mea; sicut alibi ait: Humiliata est in pulvere anima mea, et adhaesit in terra venter 1010 meus (Psal. XLIII, 25). Poenitentiam gerentis haec vox est, qui meminisset adhaerentem se Deo nescisse, nec potuisse discernere (quod non discrevit et Paulus) utrum in corpore esset, an extra corpus (II Corinth. XII, 2); ita infirmitatem, pigritiamque corporis [PL15.1241B] minime sentiebat, cui Domini adhaerebat praesentia. Spiritus ergo propheticus, qui dolorem expressit, vel Dominus qui suscepit ejus infirmitatem, personam repraesentat Adae, et assumit ejus affectum.

3. Loquatur ergo Adam: Adhaesit pavimento anima mea. Qui ante beatissimus auram carpebat aetheream, curas vitae hujus et taedia nesciebat, is nunc sollicitudine mundi hujus, luxuriae studio, pecuniaeque cupiditate curvatus, ut vulpis foveis se inserit, latibulisque terrestribus. Merito adhaerebat pulveri, qui se levare non poterat, nisi eum supra crucem suam Christus levasset. Merito adhaerebat pavimento qui se abscondebat a Christo. Non adhaeret pavimento, cui dicit Jesus: Sequere me (Joan. I, 43). Non [PL15.1241C] adhaeret pavimento qui audit et sequitur Legem dicentem: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi adhaerebis (Deut., X, 20).

4. Quomodo ergo pavimento adhaereat unusquisque, quomodo Deo, audi dicentem: Quid adhaeret meretrici, unum corpus est.... qui autem adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor., VI, 16 et 17). Terra ista quam gerimus, meretricis quibusdam nos illecebris capit, et quasi vultus quosdam voluptatum, corporalium [PL15.1242A] delectationum fucis illinit; ut lateat in his veritas, et forensi quadam specie decipiant appropinquantes. Sed cum interiorem oculum mentis ad tempus obduxerunt, postea tamen decusso velut quodam pulvere voluptatum hujusmodi decore, quam sit inanis gratia saeculi hujus aut corporis facile deprehenditur.

5. Bonum est igitur adhaerere Domino, nec inflexam cervicem habere ad jugum mundi. Ideoque Ecclesiae, vel forti animae dicit Sapientia: Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalpioth: mille ostia pendent in ea, omnia jacula potentium (Cant. IV, 4). Erecta enim ad Deum cervix, et jugo Christi habilis, quae nulla in terras-illecebrarum inflexione curvetur, sicut Christi regalis est turris, cui [PL15.1242B] jugum suum Nabuchodonosor non possit imponere. Condidit enim turrim illam David, ille manu fortis, et supra murorum aedificavit excelsa; ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem praevidet et repellit: decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet. Ita tamen subsidio, vel decori, si habeat in se verbi dogmata velut quaedam phalerarum 1011 monilia, habeat etiam jacula potentium prophetarum, quae adversus omnem extollentem se altitudinem lacertis quibusdam fidei diriguntur.

6. Noli igitur in pulverem mortis deducere animam tuam, cui Dominus etiam naturalem altitudinem tribuit, et vigorem quo se excitet et assurgat. Unde [PL15.1242C] etiam de hac conjunctione animae et corporis dictum opportune accipitur; eo quod in naturali vitae nostrae mysterio connexa anima corpori velut humi reptet, et pavimento adhaereat: partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud e terra est. Et regionis igitur diversorium, et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae. Ideoque pulchre Apostolus de mortis hujus corpore liberari cupit (Rom. VII, 24); quia carcere quodam [PL15.1243A] claudimur, et in quodam luxuriae gurgustio siti, tenebris involvimur delictorum.

7. Ergo secundum voluntatem Dei ambulemus, ut adhaerere dicamur Deo. Nam qui secundum corporis appetentiam vivit, caro est: qui secundum praecepta Dei, spiritus est. Non ergo fiat anima nostra caro, hoc est, ut dicamur caro sicut et illi qui in diluvio perierunt, de quibus dictum est, Quia caro sunt (Gen., VI, 3): sed magis caro nostra obediens animae gubernaculo, fiat anima, et hoc appellari mereatur nomine, sicut appellata est familia patriarchae Jacob, et generationis ejus sancta posteritas. Sic enim scriptum est: Hi filii Bala quam dedit Laban Rachel filiae suae, et peperit hos Jacob, animas septem. Et alibi: Omnes autem animae quae [PL15.1243B] intraverunt cum Jacob in Aegyptum, quae exierunt de femoribus illius praeter mulieres sexaginta, inquit, et sex (Gen., XLVI, 25 et 26). Et in principio Exodi legimus: Erant autem omnes animae de Jacob quinque et septuaginta qui erant cum Jacob (Exod., I, 5). Ergo illi qui habitabant cum Joseph, et de Aegypto exierunt, animae sunt.

8. Qui autem cum essent angeli Dei, hoc est, vitae probitate angelorum imitantes gratiam (qui enim non ducunt uxores, et quae non nubunt, erunt sicut angeli in coelo), qui ergo cum angeli viderentur, capti sunt decore femineo, hi caro sunt, sicut Dominus Deus dixit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt (Gen., VI, 3). Et merito expertes libidinis angelis comparantur: caro non sunt in [PL15.1243C] carne, sed in spiritu; quales erant illi qui doctorem Apostolum sequebantur, quibus ait: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom., VIII, 9). Qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt: atque utinam caro tantum, et non etiam equi adhinnientes; quia in uxorem, inquit, proximi sui adhinniebant (Jerem. V, 8).

9. Rogat ergo qui dejectionem animae suae sentit ad pavimentum usque curvatae, ut vivificetur secundum verbum Dei, quod animas ad se trahit quascumque, et miseratione sui levare cupiens abducit a terris. Vivificatur autem anima; quae vias ambulat Christi, peccato mortua Deo vivens, ita ut mors peccati dominatum in ea post haec habere non possit, posteaquam consepulta cum Christo justificata est a peccato. Sed 1012 qui justificari cupit, vias suas ante pronuntiet.

10. (Vers. 26.) Ideoque secundo versu ait: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas. Pulchro ordine ad justificationes Dei perveniendum [PL15.1244A] putat; ut primum sua peccata fateatur. Sic enim docemur et alibi: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Itaque scire debemus, quid sit vias suas ambulare hominem, et vias Dei. Qui facit voluntates carnis, et vivit secundum concupiscentiam mundi hujus, vias suas ambulat, quibus delectatur et gaudet. Qui autem venit voluntatem facere Patris sui qui in coelis est, cujus cibus est ut mandatum Dei compleat: qui non quaerit quod sibi voluptati sit, sed quod placeat Deo; ille viam Domini pergit, illam viam quae ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan., XIV, 6). Vides ergo quia ille vivit secundum verbum Dei, qui viam ambulat Christi. Ipse etiam Dominus Deus in Deuteronomio docet, quomodo in viis suis ambules, dicens: Et [PL15.1244B] nunc, Israel, quid Dominus Deus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua custodias mandata ejus, et justitias ejus (Deut., X, 12 et 13)? Liquet igitur alias vias esse carnis, alias Dei: et si quis velit ambulare vias Dei, sciat ei prius esse vias carnis, et corporis, et saecularis sapientiae deserendas.

11. Relinquens itaque eas David, pronuntiat, et apud Deum non tacet. Confitetur errores, non tacet lapsus. Simile illi hoc dixit: Annuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino (Psal. XXXI, 5). Si enim se accusaverit justus, vocem parati accusatoris exclusit, qui solet acerbare peccata, et uniuscujusque exaggerare flagitia. Obstruit ergo os ejus, qui [PL15.1244C] ipse de se fuerit ante confessus, et praestruit veniam confitentis. Verecundia excusat reum, pudor suus accusat auctorem. Qui enim sua delicta non tacuit, videtur in se doluisse quod fecit, in diabolo prodidisse quod suasit. Ideoque ait Scriptura: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov., XVIII, 17). Qui se accusat, etsi peccator est, justus esse incipit; quia nec sibi parcit, et Dei justitias confitetur, quem putat latere nihil posse. Utinam Adam se prius accusare, quam celare voluisset! Sed non satis est ut confiteamur errorem: verum etiamsi corrigi volumus, a Domino postulemus, ut doceat nos justificationes suas; ne postea errare possimus. A Domino igitur doceri petit, quia unus est magister noster, ut ait Christus (Matth., XXIII, 18). Nec otiose hoc petit; non enim ille beatus quem docet homo: sed quem tu erudieris, Domine.

12. (Vers. 27.) Ubique meminit sui, nec putat satis esse, ut doceat eum justificationes suas Dominus Deus noster, sed addidit: Viam justificationum [PL15.1245A] tuarum insinua mihi, et exercebor in mirabilibus tuis. Vide ordinem. Prius est ut discamus Domini justificationes, deinde ut gradus quosdam justificationum et ordinem noverimus, quid prius, quid consequens esse debeat. Nam scire quid facias, et ordinem nescire faciendi, non est perfectae cognitionis: offendunt plerumque praepostera. Denique justus est, qui se in exordio sermonis accusat: 1013 injustus autem, qui quod prius negaverat, confitetur. Ille verecundiae invenit gratiam: hic notam incurrit impudentiae. Ita ordinis ignorantia conturbat negotiorum naturam, formamque meritorum. Ille autem qui didicerit primo mysteria Dei, deinde ordinem mysteriorum, exercetur in mirabilibus Dei.

13. Graecus ἀδολεσχησῶι posuit: quod dicit Latinus, [PL15.1245B] hallucinabor. In quo videtur esse aliqua sermonis offensio secundum vulgarem consuetudinem; quia ἀδολεσχῆσαι vulgo aestimatur, vel hallucinari, vel plus quam oportet aliquid loqui, et superfluum videri, quod audienti fastidio est: et videtur esse praeter ordinem, cum ordo rerum videatur afferre fastidium; ut si causam velis enarrare aliquam, et ordinem serves, auditor autem ad rerum festinet exitum, superiora fastidit. Sed non potest plene instrui, nisi qui ordine sui cuncta cognoverit. Inde non solum factum deprehenditur, sed etiam facti pondus, et facientis affectus. Ideoque David quasi bonus sui judex atque arbiter, prope usque ad fastidium vult doceri, et vel superfluo immorari tempore, quam necessarium ordinem praeterire; ἀδολεσχία [PL15.1245C] enim vel hallucinatio videtur longa quaedam esse meditatio, et morosa quaedam mentis intentio: a quo non longe abest exercitium, vel animi, vel corporis. Nam ut ille qui exercet membra sua palaestra, diutius exercet, ut roboret: ita qui exercet mentem in Scripturis divinis, vel in consiliis, diutius exercere debet.

14. Exivit in campum Isaac (Gen. XXIV, 63). Graecus dixit ἀδολεσχῆσαι: Latinus deambulare, vel exerceri. Rebecca veniebat: typus in ea praefigurabatur Ecclesiae: parabantur nuptiae, in quibus sacramentum foret magnum. Videns patriarcha illa mysteria, exivit in campum, diffundens acrimoniam suae mentis, et deambulans in innocentia cordis sui. Diversis utique cogitationibus exercebat animum, et [PL15.1245D] in mirabilibus mysteriis delectabatur: cujus ut imitator evaderet sanctus propheta, doceri justificationes Dei, et viam justitiarum coelestium cognoscere gestiebat; ut non dormiret anima ejus saeculi istius [PL15.1246A] somnum; nec mundanae captus vanitatis illecebris, a persequenda veritatis intentione difflueret.

15. (Vers. 28.) Qua ratione ergo doceri velit, subtexuit dicens: Stillavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis. Aliqui codices habent, dormitavit, quia ἐνύσταξεν et ἔσταξεν duabus litteris dissonant. Potuit interpres vel antiquarius scriptor hic falli: νυστάζειν dormire est, στάζειν stillare. Perfectior non dormitat, qui divinis animum intendit mysteriis. Denique ipse alibi dicit: Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem (Psal. CXXXI, 4). Sed vigilat semper, et si caro dormit, cor vigilat. Non ergo dormiebat, qui templum condere Domino cogitabat verborum coelestium exaedificatione, non lapidum. Verbum enim Dei repulsorium [PL15.1246B] taediorum est, quo somnus animae, sopor 1014 mentis excluditur. Ex tristitia enim et sollicitudine saecularium somnus irrepit. Qui autem adhaeret Deo, curarum fugitans, voluptatem capit cognitionis aeternae, nullam illic mutationem rerum saecularium pertimescens.

16. Qui facilioribus igitur laborum utuntur compendiis, dormitavit, accipiunt: sed Origenes qui multorum interpretationes diligenti discussit indagine, stillavit, secutus est, eo quod perfecti anima quasi bene composita et confirmata non stillat, ut fastigia culminum quae bene tecta atque munita sunt: caeterum incomposita cito stillant. Inde usurpatum est: Stillicidia ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua (Prov., XXVII, 15), in quo frigoris asperitate, [PL15.1246C] et frequenti aeris mutatione tentamur. Denique docemur providere, ne fuga nostra fiat hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20). Probatos enim jam nos dies debet reperire vel judicii, vel mortis; ne viduatos viriditatibus prosperorum, et omni spoliatos secundorum flore successuum exitus mortis inveniat.

17. Caveamus ergo ne unusquisque nostrum ejiciatur de statu mentis suae, et naturali quadam mansione, si habeat foramina mansionum, e quibus fluentia stillicidia tamquam ex fundamentis subruant hominem nulla sapientiae soliditate fundatum. Ideoque ait propheta: Fili, ne defluas (Prov., III, 21). Confirmanda est igitur anima nostra, ne stillet; et individua virtutum compage solidanda, ut possit regis aeterni servare mysterium. Caeterum is quicumque [PL15.1246D] est facilis in verbis, velut plenus rimarum, hac atque illac effluens, interiora evacuat sua, et exterioribus passionibus inundatur, tegere se nesciens, nec tenere verbum quod acceperit: sicut sancta Maria quae con [PL15.1247A] servabat omnia verba in corde suo (Luc., II, 51), ne quid ex ejus corde deflueret.

18. Tali se munitam dote virtutum Ecclesia loquitur; ut digna videatur in cujus invitatus Sponsus succedat hospitium. Hinc primum se praesumit esse placituram, si bene tectam, et fida servantem silentia Christus adspiciat. Ecce es, inquit, formosus consobrinus meus, et quidem pulcher: acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi (Cant. I, 15 et 16). Laudat sponsi decorem Ecclesia, quem plus unusquisque tacito laudat affectu, et fidus mysteriorum interpres tacendo plus praedicat. Nam qui arcana divulgat, imminuit Christi decorem. Ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa. [PL15.1247B] Non ergo in tabernaculo loquacis et garruli; quia in multiloquio peccatum admittitur: sed in viri serii qui sit parcus alloquii, nec sermonis intemperans, et verborum sobrietate temulentiam loquacitatis evitans, caput suum Christus inclinat.

19. Et merito opacam significat acclinationem; quia in Ecclesia constitutos virtus obumbrat Altissimi. Hac umbra David protegi se postulabat; ne eum per diem sol ureret, vel luna per noctem (Ps. CXX, 6). Hanc umbram spiritalis ministrat gratia 1015 torrida saeculi hujus et mundi aestiva fugientibus. Opaca igitur acclinatio Christi et Ecclesiae, quibus Dei Patris aeterna illa requies aspirat. In hac ergo requiescamus umbra, peccatorum nostrorum aestibus fatigati. Si quos adussit libido, hos Domini [PL15.1247C] crux refrigeret, in qua se reclinavit; ut nostra delicta susciperet. Si quos culpa lassavit, hos Jesus gremio suscipiat suo, et molli foveat amplexu. Unde audeo dicere quod caro Christi acclinatio sit Ecclesiae.

20. Trabes domorum nostrarum cedri. Cedri specie, majorum qui justi fuerunt, gloria declaratur; justus enim ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur. Sicut enim cedrus non putrescit: ita nec majorum gloria ulla vetustate corrumpitur.

21. Lacunaria nostra cupressi. Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam: hieme juxta, vere, atque aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur. Solam hanc arborem ventus suo numquam honore despoliat: sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur. Sic apostolica quoque [PL15.1247D] gratia nescit defectum: sed vetustate sui floret. Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus meritis vigens, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat. Et ideo non defluit, neque deficit; quia nihil in ea rimosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi. Ideoque confimari se petit in verbis suis Propheta (Ps. LXXII, [PL15.1248A] 2); ne moveantur pedes ejus, ne effundantur gressus ejus. Quae si quis recto vigeat corde, non patitur, sed radicatus atque fundatus adversus omnes passionum fluctus immobilis perseverat.

22. (Vers. 29.) Confirmatus igitur in verbis ait: Viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei. Non dixit: Amove me a via iniquitatis; sed, Viam iniquitatis amove a me; quasi in nobis sit, et nobis inesse videatur. Quamdiu enim exercemus aliquid improbum, via iniquitatis interius manet, et non recedit a nobis; ideoque studiose agamus, ut eam a nobis separemus. Sed quia haereditarium iniquitatis glutinum mentibus inhaesit humanis, opus est liberantis auxilio. Precare et tu, et dicito: Infelix ego homo, quis amovebit a me iniquitatis viam? Gratia Dei [PL15.1248B] per Jesum Christum Dominum nostrum; et pulchre viam dixit iniquitatis, non iniquitatem; eo quod non quasi naturalis iniquitas sit in nobis, sed majorum post peccata currentium sit attrita vestigiis.

23. Meritoque quia vulnus grande, ac vetus est, et diu serpens, perfectioris medicinae remedia deposcit, obsecrans ut Domini legitima miseratione curetur. Cito enim refricatur vulnus, quod sanatum medicinae lege non fuerit; immo etiam seriorem curatio sentit profectum. Ideoque si virus in interiora proserpit, medicamenta foris apposita non sentit. Exigit ergo medicinae ratio, ut aut sectione, aut adustione curetur. Nisi enim putrefacta recidantur, aut humor inutilis decoquatur, frustra medicinae manus adhibentur ad vulnera. Ideoque bonus medicus [PL15.1248C] hujusmodi aegrum 1016 legitime dicit esse curandum; ut possit medicina proficere. Lege ergo miseretur, qui cum justitia sapientiaque miseretur; ut ea dimittat quae scit jure posse dimitti; ne cum alterius miseretur, se ipsum legi faciat obnoxium. Agag postquam miseratione donatus est, fecit peccare Saul. Peccavit enim in ipsa misericordia, et ideo peccavit post misericordiam.

24. Consideremus etiam, ne et ipsum deteriorem faciamus, cujus miseremur injuste. Plerumque enim non coercere delinquentes majoris auctoritatis est quam si ulciscaris. Traduntur enim in passiones ignominiae, quicumque aliquid inhonestum commiserunt, nullumque culpae pretium ferunt. Denique eos qui cognitorem Deum suorum scelerum non putabant, et quasi sine judice et sine lege vivebant, Tradidit [PL15.1248D] illos, inquit, Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28): quia elegerunt viam iniquitatis: viam autem veritatis eligere noluerunt.

25. (Vers. 30.) Sed propheta qui sincero converti voluit affectu, Viam, inquit, veritatis elegi: judicia tua non sum oblitus. Non potest hoc dicere, qui errat in dogmate. Non potest hoc dicere, qui errat in dogmate. Non potest Arianus dicere, non potest Sabellianus, non Manichaeus: non potest dicere [PL15.1249A] avarus, qui saecularia et materialia concupiscit: non potest dicere qui negotiatur; non est enim via veritatis habendi studium, cupiditas possidendi. Quomodo via veritatis, cum ille dives in saeculo nequeat secum suas transferre divitias, et incipiat mendico illo Lazaro egentior esse post mortem? Non est via veritatis honor saeculi, sollicitudo mundi. Denique qui viam veritatis elegit, paulo post dicit: Averte oculos meos ne videant vanitatem (Inf. vers. 37). Vanitas temporalium est, veritas aeternorum. Si volumus igitur ambulare viam veritatis, peregrinemur saeculo magis quam Deo, et ambulemus per fidem. Qui enim per fidem ambulat, Deo praesens est, et qui ambulat per speciem, adest saeculo, peregrinatur a Domino: sed hic cito confunditur.

[PL15.1249B] 26. (Vers. 31.) Unde refugus ab hujusmodi viro dicit David: Adhaesi testimoniis tuis, Domine, ne confundas me. Adhaeret testimoniis Domini qui ejus mandata non respuit, judicia non obliviscitur, nec voluptatibus indulget suis. Qui adhaeret Domini testimoniis, renuntiat mundo, posteriora obliviscitur, ad priora contendit, ut perveniat ad bravium, quod est insigne victoriae. Non ergo confunditur, quem mundi hujus illecebrosa non ceperint: non confunditur, etiamsi erubescenda commiserit, qui veniam delictorum poscit a Christo. Ideoque respondetur ei: Dimissa sunt tibi peccata tua... vade in pace (Luc., VII, 48 et 50). Sed ita non confunditur, si fuerit in eo operata peccatorum remissio; ut non solum peccata, sed etiam peccandi affectum auferat. Justitia remittat [PL15.1249C] iniquitates, fortitudo timorem, temperantia impuritates; ut non solum temporalis, sed etiam perpetua fiat remissio peccatorum. Intret in animam tuam Christus, inhabitet in tuis mentibus Jesus; ut in tabernaculo virtutis peccato locus esse non possit.

27. (Vers. 32.) Viam, inquit, mandatorum tuorum cucurri cum dilatares cor meum. Neque enim poterat viam 1017 currere, si cor ejus coarctaretur angustiis. Denique currentibus viam Domini ait Apostolus: Dilatamini et vos, et nolite jugum ducere cum infidelibus (II, Cor., VI, 13 et 14). Et de se ait: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (Ibid., 11). Ideo et de Salomone dicitur: Latitudo cordis ejus, sicut arena maris (III Reg., IV, 29), et vide distantiam: via sit angustior, cor latius, [PL15.1249D] ut Patris, et Filii, et Spiritus sancti sustineat mansionem; ne veniat Verbum Dei, et pulset, et videns cordis ejus angustias, dedignetur habitare. Denique sapientia in exitu canitur, in plateis autem cum fiducia agit. Plateae latae sunt. Non igitur in viis, sed in cordis latitudine sapientia decantatur. In hoc igitur campo interioris hominis, non in angustiis mentis currendum nobis est, ut comprehendamus. Scriptum est enim: Sic currite, ut omnes comprehendatis (I Cor. IX, 24). Denique comprehendit, qui ita cucurrit, ut diceret: Cursum consummavi (II Tim., IV, 7); cucurrit enim ut bonus equus.

28. Siquidem babet equos suos Christus, de quibus dicit Propheta: Immisisti in mari equos tuos, turbontes [PL15.1250A] aquas multas (Habac., III, 15); eo quod gentium populos, qui moventur ut aquae multae, et excitantur ut fluctus aquarum multarum, evangelizando commoverint apostoli; ut assurgentes a terrenis idolorum caeremoniis in Christum crederent. Et supra ait: Ascendi in equos tuos: equitatus tuus sanitas (Habac., III, 8). O bonorum equorum duodecajugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt charitatis! Constricti sunt inter se concordiae vinculis, et jugo fidei subjecti, quatuor rotis Evangelii mysterium totius orbis finibus invehentes, bonum aurigam portantes Dei Verbum, cujus flagello fugatae sunt illecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, justorum cursus impletus est. O rationabilium equorum grande certamen! o mirandum mysterium! [PL15.1250B] Rota intra rotam currebat, et non impediebatur. Novum Testamentum in veteri Testamento erat, intra illud currebat, per quod annuntiabatur. In quatuor partes ibant rotae, et non revertebantur retrorsum; quia spiritus vitae erat in iis, qui currebant in quatuor partes totius mundi; et sine offensione currebant, quia bona vita equorum quadrabat. Currebant igitur equi; quia non dormiebat, qui ascenderat equos.

29. Animarum igitur nostrarum auriga Jesus, qui nos quoque vult ascendere equos nostros, hoc est, nostra corpora; sed vigilare semper, ne dicatur nobis: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7). Transeundum est hoc mare impigre. Vix transitur a vigilantibus: si quis autem dormierit, transire [PL15.1250C] non poterit; sed demergitur, ut Aegyptius, cujus et anima et corpus interiit: Equum enim et ascensorem projecit in mare (Exod., XV, 1), qui non sequebantur legem, sed persequebantur.

SERMO QUINTUS. He

1. Sequitur quinta littera He, quae Latine significat, est: vel, ut alibi invenimus, vivo. Convenit sibi utraque interpretatio; qui enim est, vivit; et qui vivit, est. Denique gentiles non sunt; et ideo non vivunt, sed mortui sunt: Jesus autem heri et hodie, ipse est et in saecula (Heb., XIII, 8). Et qui est, vivit: Vivo enim ego, dicit Dominus Deus (Ezech., XXXIII, 11). Quomodo enim potest non esse, qui vivit? Vivit [PL15.1250D] autem Jesus, qui etiam mortuos vivificat, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Nihil mirum si Domino cedit natura, ut vivificentur et mortui, et incipiant esse, qui non erant. Et ideo quia via etiam vita est secundum illum qui ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan., XIV, 6); viam quaeramus, ut vitam habere mereamur. Audiamus ergo illum qui vivit in Christo. Vivit autem qui ait: Sed nos qui vivimus, benedicimus te, Domine (Psal. CXIII, 18); in Christo enim Jesu etiam quicumque mortuus fuerit, vivit.

2. (Vers. 33.) Audiamus, inquam, quid dixerit ut viveret: Legem mihi constitue, Domine, viam justificationum tuarum: et quaeram illam semper. Miles qui [PL15.1251A] ingreditur iter, viandi ordinem non ipse disponit sibi, nec pro suo arbitrio viam carpit, nec voluptuaria captat compendia, ne recedat a signis: sed itinerarium ab imperatore accipit, et custodit illud: praescripto incedit ordine: cum armis suis ambulat, rectaque via conficit iter; ut inveniat commeatuum parata subsidia. Si alio ambulaverit itinere, annonam non accipit, mansionem paratam non invenit; quia imperator iis jubet haec praeparari omnia qui sequuntur, nec dextera, nec sinistra a praescripto itinere declinant. Meritoque non deficit, qui imperatorem sequitur suum; moderate enim ambulat, quia imperator non quod sibi utile, sed quod omnibus possibile considerat: ideo et stativas ordinat; triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die. Eliguntur [PL15.1251B] civitates, in quibus triduum, quatriduum, et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur: et ita sine labore conficitur iter, donec ad eam urbem perveniatur, quae quasi regalis eligitur, in qua fessis exercitibus requies ministretur.

3. Hanc legem viandi esse praescriptam, Christo ducente, sanctis commeantibus, recognoscas velim. Profecti sunt enim et patres nostri de terra Aegypti per longa spatia terrarum, quorum stativae omnes, mansionesque descriptae sunt; donec Cades, id est, ad sanctam terram perveniretur. Istae sunt stativae filiorum Israel, quas descripsit Moyses ex praecepto Domini. Advertimus ergo quis has ordinaverit mansiones, quomodo ambulare oporteret filios Israel. [PL15.1251C] Praeibat enim illos 1019 Deus per diem in columna nubis, ut refrigeraret viantibus: noctu autem in columna ignis; ut viam ostenderet ambulantibus, et tenebras dimoveret. Lex viarum columna erat et ignis, et nubis: denique in columna nubis loquebatur ad eos. Ubi volebat exercitum requiescere a labore itineris, non movebatur columna ignis, nec transibat nebula lucis: quando autem volebat exercitum movere, provehebatur et columna ignis in nocte, columna autem nubis in die. Illa autem columna nubis, specie quidem praecedebat filios Israel, mysterio autem significabat Dominum Jesum in nube venturum levi, sicut dixit Esaias (Esai., XIX, 1); hoc est, in virgine Maria, quae nubes erat secundum haereditatem Evae: levis erat secundum virginitatis integritatem. [PL15.1252A] Levis erat, quae non homini quaerebat placere, sed Domino. Levis erat, quae non in iniquitate conceperat, sed Spiritu superveniente generabat: nec in delicto, sed cum gratia parturiebat.

4. Aliter quoque hanc interpretationem sumere licet. Venit in nube levi Christus in Aegyptum, hoc est, venit in susceptione corporis in hoc saeculum. In nube venit, quem nebula corporis obumbrabat: sed levis erat caro, quam nulla sua gravabant delicta. Quomodo enim peccatis gravaretur suis, qui auferebat omnium peccata populorum? Ecce, inquit, Agnus Dei: ecce qui tollit peccatum mundi (Zach., I, 29). Ante hesternum lectum est, quia stabat Jesus, et habebat vestimenta sordida; mea enim peccata portabat. Sumpsit vestimenta nostra; ut nos splendore [PL15.1252B] immortalitatis indueret. Venit in nube levi quasi justitia; iniquitas enim in talento plumbeo sedet: Christus in corda justorum, in quibus peccata non erant. Et ideo bene lectum est hodie: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Pro nobis Verbum suscepit carnis infirmitatem: pro nobis esurivit, vapulavit, crucifixus est, mortuus est; ut nobis in quibus ante vita ignobilis et degener habebatur, inciperet mors esse pretiosa.

5. Sed revertamur ad confectionem itineris, et ordinem mansionum. Et tu sequere spiritaliter hanc legem viandi; ut exeas ex Aegypto: et inde promovens fige tabernaculum in Socoth, haec prima tibi statio sit. Socoth prima mansio est, significans tabernaculum. Fige ergo tabernaculum quod in te est, [PL15.1252C] mentisque tuae stationem confirma; ut radicatus atque fundatus maneas in fide Christi. Sequitur mansio in Mara, hoc est, in amaritudine. Non omnes mansiones aequales sunt. Inde ventum est in Helim, ubi fontes duodecim erant, et septuaginta arbores palmarum. Post amaritudinem, ne populus deficeret, debuerunt amoena et fecunda succedere. Inde Raphidin, quod est laudatio judicii. Inde sequitur Sina, habens in se et populi tentationem, et Legis promulgationem. Variantur merita mansionum; quia nulli jugis in hoc saeculo vivendi potest esse successus. Bonus igitur imperator alibi manna esurienti populo ministravit: alibi potum de petra fluere, quo sitim populi restingueret, augusta provisione praecepit: alibi Legem dedit: alibi 1020 triumphos donavit; [PL15.1253A] ut his beneficiis fotus exercitus nullum prolixi itineris sentiret laborem.

6. Itaque in illo populo typus fuit, in nobis veritas. Nos igitur committamus iter nostrum ductui Domini Jesu, qui Legem primo introduxit, et antea per Jesum terram repromissionis in possessionem populo suo dedit. Sed etiam quando Moyses videbatur ductor esse, aderat illi Jesus; aderat autem non palam, nec aperte ductorem, aut principem populi sese gerens; exspectabat enim donec Moyses tempus expleret suum, quo completo, successit Jesus. Itaque si consideres Scripturam dicentem: Erunt dies eorum anni centum viginti (Gen., VI, 3); videbis mysterium plenitudinis temporum et centum viginti annos, post quos et Moyses in monte requievit, [PL15.1253B] et Jesus manifeste mansionum suscepit principatum; ut jam non sub Legis timore sit populus, sed resuscitatus a mortuis, fructu vitae fruatur aeternae. Ambulemus igitur secundum Legis doctrinam: via nobis Lex Dei sit.

7. Hanc viam ambulans Ecclesia dicit: Ego flos campi, et lilium convallium, sicut lilium in medio spinarum (Cant., II, 1); in totam enim terram fides populi credentis exivit, et in spatioso posuit pedes suos Christus. Et ideo pulchre ait florem se esse campi. Flos erat etiam Paulus, qui dicebat: Bonus odor Christi sumus Deo (II Cor., II, 15). Et vere flos, qui poterat nova et vetera de sui cordis proferre thesauro. Pulchre etiam lilium dicitur Ecclesia: sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum. [PL15.1253C] Pulcherrime etiam dictum est lilium convallium; quia in humilibus magis elucet gratia. Sed hoc lilium in medio spinarum, hoc est, inter Judaeos et haereticos, hoc est, inter sollicitudines hujus saeculi, quae mentem hominis animumque compungunt. Possumus etiam aliter accipere; quia sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conventus Ecclesia Dei refulget.

8. Refert etiam considerare quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet, rubeum sit, boni et ipsum odoris; eo quod caro Christi velut murali divinitatis claritudine circumsepta, coelestis habuerit protectionem gratiae. Denique in posterioribus ait: Fraternus meus candidus et rubeus (Cant., V, 10). Candidus claritate divina: rubeus specie [PL15.1253D] coloris humani, quem sacramento incarnationis assumpsit. Meritoque et ipsum quod est rubeum, bene olet; quia caro Christi sine peccato est, quam perfidi [PL15.1254A] contrectantes, manus suas inquinaverunt: sancti venerantes, pietatis odore fragrarunt.

9. Accepit hunc odorem Dominus Jesus fragrantis Ecclesiae suae, et ait: Ecce proxima mea bona (Cant., I, 14 et 15). Et Ecclesia dicit ad Christum: Ecce bonus fraternus meus: ecce es bonus.... tamquam malum in lignis sylvae. Hujusmodi pomum odoram gratiam habet; ut caeterorum pomorum fragrantiam vincat. Christus ergo affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis; quia peccati gravis detersit foetorem, et unguentum potus vitalis effudit. Tamquam malum, inquit, in lignis sylvae, ita consobrinus meus in medio filiorum (Ibid.); eo quod super prophetas 1021 et apostolos intima corda hominum verborum suavitate [PL15.1254B] mulcebat. Sed non solum odor, verum etiam cibus suavis in malo est. Ergo cibus suavis est Christus.

10. In umbra, inquit, ejus concupivi, et sedi (Cant., II, 3). Legem enim acceperat, hanc sequebatur, hanc currebat viam. In Lege itaque requiescens, in umbra Christi requiescebat. Bona umbra, quae nos ab iniquitatis calore sola defendit. Cui autem dubium, quod Lex Dei umbra sit Christi? Quid est lex diei festi neomeniae, sabbatorum, nisi umbra futurorum? Qui dies secundum legem Moysis; ut videam sex dies, et iterum septimum diem, et sic perpetua saecula? Qui mensis secundum legem Moysis; u sciens mensem, sciam primam mensis neomeniam, et vera sancta in neomeniis offerenda? Qui secundum legem Moysis annus sex illis diebus constat, [PL15.1254C] de quibus ait: Sex annis serviet Hebraeus, et septimo anno liberabitur (Deut., XV, 12); ut inveniantur sex anni, quibus aliquis operatur terram: septimo autem anno remittet illam proselytis, et pauperibus, et bestiis terrae? Qui septimus annus, quo conceduntur debita omnia Hebraeis? In hac umbra requiescebat patrum fides, et prophetarum sancta devotio.

11. Dicit ergo congregatio religiosa, vel sancta anima: In umbra ejus concupivi, et sedi (Cant., II, 3). Umbra ejus est Jubilaeus annus. Quis enim ejus mystica videt; ut facie ad faciem cognoscat, quae anno quinquagesimo complenda, Lege praescripta sunt (Levit., XXV)? Umbra sunt dies festi secundum Legem primo mense decima die mensis usque ad quartam decimam, et inde usque ad vigesimam primam mensis [PL15.1254D] (Levit., XXIII). Quae umbra est celebritas illa inter primum et septimum mensem in tempore illo anonymo? Umbra est, sanctificata libertas in sabbato. [PL15.1255A] Umbra est dies festus septimi mensis neomeniae, et memoriale tubarum septimi mensis, dies decimus, dies propitiationis (Levit. XXIII). Vides quia monas et decas duo festi dies. Item quintus decimus dies, dies tabernaculorum per octo dies. In umbra haec omnia. In umbra prima dies vocata, et octava dies vocata in umbra, quae in scenopegiis praescripta secundum Legem.

12. Constitue mihi aliquos ex circumcisione credentes, in Lege doctos, observantiae sollicitae viros, et nunc Evangelii agnitione illuminatos, spiritali saginatos gratia; dicit in his Ecclesia, quae videt Christum, quae Sponsum recipit, quae cibo ejus pascitur: In umbra ejus concupivi, et sedi: et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant., II, 3). Quis fructus ejus [PL15.1255B] dulcis, nisi praedicatio Dominicae passionis, ut ipse ait: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris (Psal. CXXVI, 3)? Quis enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris, quam remissio peccatorum? Et bene flos est Ecclesia quae fructum annuntiat, hoc est, Dominum Jesum Christum, de quo dictum est Mariae: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui (Luc., I, 42).

13. Ergo ubi gustavit fructum suavitatis, impatiens ad perfectiora festinat dicens: Introducite me in domum vini, constituite in me dilectionem, confirmate 1022 me in unguentis, stipate me in malis; quia vulnerata dilectionis ego sum. Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaveritis, [PL15.1255C] et resuscitaveritis dilectionem, usquequo voluerit (Cant., II, 4-7). Merito quaerit eum, merito desiderat; quia bene omnia in hoc cursu atque itinere disposuit Imperator noster. Primum omnium fidei fundamento tabernaculum hoc confirmandum putavit. Deinde si qua est nobis aspera atque arida et praerupta mansio, imperator tamen iste turbata discernit, arida irrigat, deserta fecundat. Si quid amaritudinis, si quid tentationis, si quid infirmitatis est, ductor noster et amara temperat, et sollicita mitigat, dura dissolvit, et invalida confirmat.

14. Sic ubi vult requiescere rex terrae exercitum suum, non ignobilem vicum, non commeatibus indigentem, non arenosa et nuda gignentium, sed urbem aedificiis nobilem, refertam, et uberem copiarum, [PL15.1255D] aut agrum amoenum et virentem pascuis, aut nemorosa et campestria stativis opportuna decernit. Ergo si reges terrae norunt commoda providere sequentibus se: quanto magis Deus qui bonus est, novit quemadmodum profutura disponat diligentibus se? Ac primum si incognitum carpendum est iter, duces eliguntur viarum, qui praecurrant agmini. Sed hoc imperatores isti injuriosum sibi arbitrantur: Deus autem praeibat, cum Hebraei facerent iter. Denique in columna nubis loquebatur ad eos. Et ut scias quia praeibat: Deus, inquit, praeibat illis iter, die quidem in columna nubis ostendens illis viam: noctu autem [PL15.1256A] in columna ignis, et non deficiebat columna nubis in die (Exod., XIII, 21 et 22).

15. Hanc praecedentem nubis columnam sequens Ecclesia non deficientem, ne ipsa deficeret, umbra ejus refrigerabatur; et ideo dicit: In umbra ejus concupivi, et sedi: et dulcis ejus fructus in faucibus meis (Cant., II, 3); quia a Domino pascebatur, deducta in locum pascuum, et aquam refectionis. Introducite me in domum vini (Cant., II, 4). Inde copiis praeparatis, quaerit progredi ad aliam mansionem in qua mysteriorum gratiam, et laetitiae capiat suavitatem. Hinc quoque promovens verum iter, ait: Constituite in me dilectionem (Ibid.). Bona stativa, ubi plenitudo est charitatis. Confirmate me, inquit, in unguentis, stipate me in malis (Ibid., 3).

[PL15.1256B] 16. Habes alias mansiones, ad quas Ecclesia cum delectatione succedit. Istae mansiones sunt crucis Christi, et sepulturae, in quibus vulnerata est Ecclesia, sed vulnere charitatis. Vulnus enim est quod Christus excepit: sed unguentum est quod effudit. Pomum est quod pependit. Hoc pomum gustavit Ecclesia, et ait: Et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant., II, 3). Et ut scias quia pomum est Dominus, legisti supra: Tamquam malum in lignis sylvae, ita consobrinus meus (Ibid.). Nos quoque vulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum: sed bonus odor sumus Deo; quia crux Christi Judaeis scandalum, Graecis stultitia: nobis autem virtus Dei atque sapientia est. Hoc vulnere Ecclesia 1023 vulneratur, cum Salvatoris sui praedicat mortem: sed [PL15.1256C] hoc vulnus est charitatis. Denique qui non credit, negat: qui diligit, confitetur. Manichaeus negat, Christianus fatetur; et ideo scriptum est; Utilia vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov., XXVII, 6). Pulchre ergo dicit Ecclesia: Quia vulnerata charitatis ego sum (Cant., II, 5).

17. Nudemus membra nostra bono vulneri, nudemus sagittae electae. Sagitta haec Christus est, qui dicit: Posuit me sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2). Bonum est ergo hac vulnerari sagitta. Non mediocris mansionis iste processus: non omnes possunt dicere quia vulnerati sunt dilectionis. Dicebant apostoli cum pro Christo lapidarentur, et Christum praedicarent. Dicebat Paulus cum ter virgis caederetur, et die ac nocte Christum adorandum gentibus [PL15.1256D] disputaret. Dicunt hoc martyres, qui vulnerantur pro Christo: et quia vulnerari pro ejus meruerunt nomine, plus diligunt.

18. Ad hanc ergo veniens mansionem Ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat, ut excipiat vulnera charitatis, quasi bona fidei alimenta reperiens, pietatisque fructus gustavit ipsa, et hortari coepit caeteros dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, sicut malum (Psal. XXXIII, 8). Et in malo vulnus est, sed tamen suave est (Cant., II, 3). Venit iterum ad vallem botryonis, vidit ingentis uvam magnitudinis, quam duo portare [PL15.1257A] vix poterant: unus qui praecederet, alius qui sequeretur. Gustavit mysterium, gustavit in Jesu Nave, gustavit in Caleb, qui dicebant populo: Vidimus terram profluentem mel et lac (Num. XIII, 28). Gustate, et videte quam suavis est Dominus.

19. Et addidit Ecclesia dicere: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me. Adjuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri; si suscitaveritis, et resuscitaveritis charitatem usquequo voluerit (Cant., II, 6 et 7). Et istae mansiones sunt via regali incedentis Ecclesiae. Multae enim sunt mansiones apud Patrem meum, testificatur Dominus Jesus (Joan. XIV, 2); et: Ecce venio, et accersio vos (Ibid. 3). Bona mansio sapientiae, et sive in laeva ejus, sive in dextera, bona mansio; quia via regalis est. Ideoque sapientes [PL15.1257B] nuntii dicunt: Via regali ibimus, non divertemus dextera, neque sinistra, quoadusque transeamus terminos tuos (Num. XX, 17). Hoc dixerunt missi a Moyse nuntii ad regem Edon, hoc est, terrenum; quia terrena omnia, sive in dextera, sive in sinistra, mala sunt. Mala mansio insipientia, mala mansio intemperantia; et ideo pertransit has mansiones Hebraeus: non divertit ad eas, sed pertransit; ut perveniat ad sinistram sapientiae et dexteram, et in ipsis maneat, ubi divitiae simplicitatis, ubi gloria, ubi longitudo vitae est. Longitudo enim vitae in dextera ejus, ut ait Salomon: in sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov. III, 16). In dextera vita est, in sinistra requies. Utinam super sinistram ejus requiescam, ne quaeram cervicalia. Vae enim iis qui adsuunt cervicalia, [PL15.1257C] Ezechiel dicit (Ezech. XIII, 18). Has mansiones praeparat Ecclesiae suae bonus ductor, et per vias sapientiae dirigit iter ejus. Denique laudat Sapiens vias ejus: Viae ejus viae bonae, et omnes semitae ejus in pace (Prov. III, 17).

20. Sed quia sapientia, honestas, claritas, ita perfectae sunt, si habeant charitatem, plenitudo enim Legis charitas est (Rom. XIII, 10), suscitari et resuscitari vult charitatem: suscitari in veteri Testamento, resuscitari 1024 in novo. Charitas Deus est, ut legimus (I Joan. IV, 8): charitas Christus est. Suscitatur tamquam leo, et catulus leonis, ut Judae ascendat ex germine. Resuscitatur ut dormiens, ut recumbens; quia non humana, sed sua et Patris majestate est suscitatus a mortuis. Unde ait Scriptura: [PL15.1257D] Quis suscitabit illum (Gen. XLIX, 9)? Non enim poterat illum aut angelus, aut potestas suscitare aliena; cum ipse alios resuscitaret. Ergo cum hic dicit: Si suscitaveritis, aut resuscitaveritis charitatem usquequo voluerit (Cant. II, 7), de iis dicit qui resurrectionem ejus possunt congrue praedicare; ut audientibus ardorem fidei et devotionis accendant. Vel suscitatur Christus in iis, qui primum accedunt: resuscitatur in iis qui postquam accesserint, dormierunt. Dormit ergo Christus in negligentibus, suscitatur in sanctis.

21. (Vers. 33.) Habet ergo Ecclesia per quae gradiatur: habet habitacula mansionum, in quibus requiescunt [PL15.1258A] sancti, de quibus iste est qui dicit: Legem mihi constitue, Domine, viam justitiarum tuarum. Bene ait, statue; ut in pectore ejus immobilis et fixa permaneat, nec aliquo saeculi turbine, ab ejus convellatur affectu; ut ipse lex sit sibi, opus habens legis scriptum in corde suo.

21. Et quaeram, inquit, illam semper. Non est enim mediocre quod requiritur paradisi gratia, Dei regnum, angelorum consortium, immortalitatisque domicilium. Non ergo uno die quaeritur, nec duobus, aut paucis mensibus: sed quaeritur semper, et quaeritur per omnia; ut meritorum multa concurrant suffragia; διὰ παντὸς enim et omne tempus significat, et per omnia. Cum dicit igitur: Quaeram semper, sine fine dicit esse quaerendum. Sed non satis est quaerere, [PL15.1258B] nisi intelligas quod requiris.

22. (Vers. 34.) Ideoque ait: Da mihi intellectum, et perscrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Quaerendum primum, deinde intelligendum perscrutandumque legis omne mysterium, et in corde custodiendum. Quis autem potest custodire legem Dei, nisi intellectum acceperit? Qui autem intelligit et scrutatur, scrutando in semitam mandatorum deducitur. In quo illud advertendum quia lex est justitia, mandatum judicium, sicut et in hac littera legimus. Est Legis via stare in viis Legis: est via justitiarum secundum primum versiculum. Est ergo et testimoniorum via: In via testimoniorum tuorum delectabar. Est et via mandatorum: Viam mandatorum tuorum cucurri. Interrogemus ergo [PL15.1258C] has vias, ut dicatur nobis: State in viis Legis, et interrogate semitas aeternas, et videte quae via melior, et ambulate in ea (Jerem. VI, 16). Cum omnes igitur ambulaverimus vias, veniemus in omnium finem viarum, qui ait: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Christus ergo finis viarum; ipse enim est finis Legis ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Hinc audeo dicere quia finis justitiarum Christus, qui est justitia: finis testimoniorum Christus, de quo dictum est: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus, et puer meus quem elegi (Esai. XLIII, 10).

23. Advertimus igitur quantum nobis ambulandum sit, ut veniamus ad Christum. Ambulandum in Lege; quia finis Legis Christus est. Sine Lege ergo [PL15.1258D] non pervenitur ad Christum. Unde manifestum est quod haeretici, qui Legem veteris non accipiunt Testamenti, etsi dicant quod Christum teneant; tamen non possint tenere finem, qui 1025 initium non tenuerint. Ipse Jesus est initium et finis. Oportet igitur ut ambulemus secundum legem spiritalem; ut veniamus ad Legis finem Dominum Jesum. Oportet ut sequamur testimonia; ut pervenire possimus ad magnum testimonium Dominum Jesum. Oportet etiam ut in praeceptis Domini ambulemus; ut perveniamus ad magnum praeceptum, de quo legistis: Dictum est antiquis: Non occides.... ego autem dico vobis (Matth. V, 21 et 22); hoc est, super omne praeceptum dico. Itaque non usurpatorie dixerim, sed [PL15.1259A] vere, quia sicut sunt sancta sanctorum: ita praeceptum est praeceptorum.

24. Sed ut ista servare possimus, intellectum petamus a Domino. Intelligamus quae sit circumcisio. Circumcidit Jesus petrinis gladiis, et abstulit opprobrium Aegypti a filiis Israel. Petra Christus est. Circumcidat te Verbum Dei, et gladius oris ejus; et sic Aegypti carebis opprobrio. Non igitur corporis, sed cordis intelligenda est circumcisio. Si intellexeris Legem, servabis eam in corde tuo. Judaeus in corde Legem non servat: sed in labiis Legem recitat, et Legem ignorat. Denique, Populus hic, inquit, labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13). Quomodo potest Legem tenere, qui longe est a Legis auctore? Tertius versiculus quid habeat, [PL15.1259B] consideremus.

25. (Vers. 35.) Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quoniam volui eam. Quis hoc dicit, nisi qui sequitur Christum? Non potest alius hoc dicere, nisi qui illud exsequitur, quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi adhaerebis; quia ipse te deducet (Deut. XIII, 4). Quomodo deducat audi: Nisi qui tulerit crucem suam, et post me secutus fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38). Praecedit ergo Christus, ut nos sequamur, praecedit Verbum. Principium Christus est; ideo Sapientia dicit: Dominus creavit me principium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Advertimus quod et principium Christus, et finis viarum sit. Non vereor ne quis dicat: Creatum ergo Christum asseris? Respondebo: Ita creatum [PL15.1259C] dico, quemadmodum factum legi, hoc est, factum ex muliere, factum sub Lege, hoc est secundum susceptionem carnis creatum, secundum quod est natus ex Virgine. Creatus est, ut redimeret creaturas: homo factus est ut homines a morte perpetua liberaret. Creatus est, ut vias mihi demonstraret aeternas, quibus homo redire possit ad Dei regnum. Ergo quia principium est viarum Dei, hoc principium sequamur. Primus viam novi ingressus est Testamenti; ut in hac via devotionis iter nobis sterneret. Si jejunamus, ante nos ille jejunavit: si pro nomine Domini sustinemus injurias, prius ille sustinuit pro nostra redemptione. Cervices suas posuit in flagella, maxillas suas in palmas: ascendit crucem, ut doceret mortem non esse metuendam. Denique 1026 quasi [PL15.1260A] praecedens ait Petro, Tu me sequere (Joan. XXI, 22). Et ideo Petrus cursum consummavit; quia secutus est Christum.

26. (Vers. 36.) Sequitur versus quartus: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Utilitatem alii habent: et puto quod ideo mutatum sit, quia utilitas bonae rei videtur esse expetenda potius quam declinanda. Sed quia plerique lucrum pecuniarum utilitatem suam putant esse; ideo si legimus utilitatem, non animae utilitatem accipere debemus Prophetam declinare, sed utilitatem pecuniae. Sanctus enim lucra ista non novit: sed omnia haec detrimentum arbitratur; ut Christum lucretur. Et recte. Quod enim putamus lucrum esse pecuniae, damnum est animae; quia virtutis est detrimentum. Ergo secundum [PL15.1260B] eos qui ita acceperunt, ut optet Propheta inclinare cor suum in testimonia, et non in avaritiam; et nos congruimus assensu. Atque utinam precem sancti sequentes, et oremus quod ille oravit, et quod oramus, imitemur affectu. Quid enim mihi prodest si orem, ut avertat cor meum Deus ab avaritia, et ipse diebus ac noctibus pecuniae quaeram compendia? Si oramus sermone, compatiamur et mente. Audit et sensum nostrum Jesus, et cognoscens duobus istis non convenire, sermoni et cupiditati, non exaudit loquentem. Et ideo qui bene volebat orare, dicebat: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15). Ita magis audit orantem, si aspernetur avaritiam.

27. (Vers. 37.) Sed quia invalidi sumus, et plerumque [PL15.1260C] volentes avertere eor nostrum a pecunia, vel auro, vel argento, capimur aspectu, et agrum aut aedificium videntes alienum, concupiscimus, bene addidit Propheta dicens: Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. Etenim qui in via est Dei, vanitates non aspicit. Via perfecta Christus est. Qui igitur in Christo est, quomodo potest vanitates aspicere; cum Christus in carne sua omnes mundi hujus crucifixerit vanitates? Avertamus igitur oculos nostros a vanitatibus; ne quod oculus viderit, animus concupiscat. Mystica enim differamus interim. Utinam hac interpretatione possimus revocare ad diversa circensium ludorum, atque theatralium spectacula festinantes. Vanitas est illa quam cernis. Pantomimum aspicis, vanitas est: luctatores aspicis, vanitas est; quia cernis eos de viridi luctantes [PL15.1261A] corona. Illi enim veri sunt luctatores, qui adversum hujus saeculi luctantur illecebras. Non capiat oculos tuos palaestra membrorum. Equos currentes aspicis, vanitas est; quia vane currunt, qui ascendentem salvare non possunt. Denique recursus ipse te doceat quia vane currunt, qui non directum conficiunt iter, obliviscentes 1027 superiora, et ea quae posteriora sunt, appetentes.

28. Ante nos est Christus, ante nos bravium ejus, ad quod pervenit, qui non in incertum cucurrit, nec revocavit cursum suum, sed incitavit. Ad hunc dirige oculos tuos, averte a spectaculis, averte ab omni saeculari pompa. Sicubi populares cognoveris plausus, averte oculos tuos ab his, inflecte, deprime, et serva eos, ut erigas melioribus. Erige ad coelum: [PL15.1261B] vel nocte stellarum monilia, orbem lunae decorum, vel die solem aspice. Specta mare, terram circumspice: ut opere facta divino omnis creatura te pascat. Quae formarum gratia in ipsis bestiis? Quantus decor in hominibus? Quanta in avibus pulchritudo? Haec intuere, et non videbis iniquitatem et contradictionem in civitate. Haec vide, et non introibit mors per fenestras oculorum tuorum.

29. Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per fenestram. Si videris possessionem minoris aut viduae, et concupieris diripere eam, intravit mors per fenestram. Si videris aliena monilia, aurum, argentum, et concupieris ut extorqueas, intravit mors per fenestram. Claude ergo hanc fenestram, cum videris alienae mulieris pulchritudinem, [PL15.1261C] ne mors possit intrare. Oculi tui non videant alienam, ne lingua perversum loquatur. Tuam ergo fenestram claude, ne morti pateat intranti. Sed etiam alienam fenestram cave. A fenestra enim domus suae intrat fornicaria. A fenestra sua intrat, cum aliquem petulantis oculi tentat lascivia. Exclude igitur hanc fenestram verbi ostio, nec capiaris oculis meretricis: et abripiaris palpebris ejus. Sed non est una fenestra, per quam mors consuevit intrare. Est et fenestra verborum, per quam sermones commeant meretricis. Et ideo te ab aliena uxore custodi, ne te sermonibus gratiosis adoriatur; a fenestra enim domus suae intrat. Intrat mors per oscula; et ideo cave ne te laqueis labiorum suorum alliget. Intrat mors, si meretrix te osculetur. Intrat mors si cito acquiescas [PL15.1261D] loquenti. Intrat mors si multum loquaris; multiloquio enim peccatum incurritur. Intrat mors etiam si non loquaris, et Christum timeas confiteri. Ore enim confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Intrat mors etiam per cavernas aurium; et ideo aures sunt spinis sepiendae, ut illecebras meretricii sermonis excludas. Haec moralia.

[PL15.1262A] 30. Sunt etiam mystici oculi quos avertere debeas a vanitate. Est enim et sensuum vanitas, quam oculi animae tuae videre non debeant; quia illi eam vident, quos Apostolus damnat. Unde ipso magis auctore discamus quae vanitas, et qui oculi sint (Ephes. IV, 17 et 18). Manifestum est enim esse plerosque qui vanitate sensus sui obscurati sunt corde, et alienati a via Dei propter ignorantiam quae in ipsis est, propter caecitatem cordis eorum; illos tamen gentes Apostolus dicit. Ignoret igitur gentilis ille quod non didicit, ignoret quod non credidit: tibi ignorare non licet quod confiteris. Christus non in vanitate venit, sed in virtute: non inflavit sensum hominis, sed vivificavit: non caecitatem 1028 cordis, sed illuminationem mentis operatus est. Inflammavit cor tuum, [PL15.1262B] ut comprehendas quae mandatorum coelestium ratio, quae animae substantia, quae vitae futurae gratia, in quo statu post haec erimus.

31. Erige igitur mentem, utere naturali ingenio: ad imaginem Dei factus es, ut superna aspicias, et terrena non quaeras. Noli curvare cervicem tuam, mundi premendam pondere: noli inhiare auro atque argento, ne te saeculi vinculis alligandum praebeas. Ideo dixit Dominus: Nolite possidere aurum atque argentum (Matth. X, 9), ne nos auri atque argenti cupiditas avara possideat. Noli ergo inserere collum tuum diaboli laqueis. Strangulat avaritia pauperem in hoc saeculo: sed in perpetuum dives suis laqueis suffocatur, cujus sensus in vanitate est, in tenebris ambulat; quia in his laborat, quae sibi prodesse non [PL15.1262C] possint. Vanitas est sollicitudo vitae hujus. Unde non in crapula et ebrietate, non in deliciis corporis, sed in cognitione praeceptorum coelestium delectationem nostri debemus ponere. In vanitate currit, qui sibi successibus videtur affluere saecularibus, qui tamquam umbra praetereunt. Averte igitur oculos tuos, ne vanitatem videant.

32. Sed non satis est ut tu avertas; ne forte velis et non possis, offundat tibi diabolus vanitatum spectacula, incentiva inserat voluptatum; pete ut Dominus avertat oculos tuos. Et haec gratia Dei, et hoc munus est Domini; ut oculos animae nostrae a negotiis mundi hujus avertat. Beatitudo enim omnis a Domino est. Beatus autem vir, cui nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias [PL15.1262D] falsas (Psal. XXXIX, 5). Qui non respicit haec, beatus est: qui autem respicit, insanus atque furiosus est. Et ideo resipiscat unusquisque a furore saecularium cupiditatum, quae ita mentem animumque perturbant, ut compos sui esse non possit.

[PL15.1263A] 33. Si in navigio fluctuante sis constitutus, avertis a sentina oculos: ne vomitum moveat tibi. Si in civitate ambulans aliquid fetidi odoris offendas, longe refugis atque declinas. Si quid occurrat quod horreat oculus tuus, clauditur aut avertitur. In salo saeculi hujus fluctuas, influit sentina vitiorum. In hoc navigio tui corporis movetur aestus cupiditatum, et non avertis oculos animae tuae; ne videant sentinam libidinum, ne aspiciant mundi hujus stercora, ne fetor immundus nares repleat tuae mentis, in quibus Spiritus sanctus esse consuevit, ut possis dicere: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XXVII, 3). Nares igitur animae tuae a fetore avertantur criminum diversorum; est enim in his velut quoddam insigne judicii. Unde dicitur Sponsae: Nares tuae sicut turris [PL15.1263B] Libani prospiciens faciem Damasci (Cant. VII, 4); eo quod unguentum veri Sacerdotis, quod descendit de capite in barbam, hoc est odor ille divinus, odor gratiae spiritalis, qui de Patre in Christo erat, et sacramento incarnationis descendit in terras, ut omnia fuso replerentur unguento, emineat praecelsi potestate judicii, et nares repleat animae, ut benevolentia discernat et fetida; suavia sanctorum, qui 1029 possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15); et foetida peccatorum.

34. Hae sunt nares sicut turris Libani praecelsa supra mundum; et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum, odorans fidem ejus, cujus gratia delictorum suorum detergeret fetorem. Facies [PL15.1263C] igitur Damasci fides est gentium, nullo obumbrata amictu, nullo adoperta vestitu, nuda ac libera, coelo magis intenta quam terris. Hanc speculantur et prospiciunt nares Ecclesiae, quod suave in ea et odorum est aspirationis et gratiae colligentes. Et bene nares ejus sicut turris Libani; quia in sacrificiis odor suavis Ecclesiae est, in quibus est boni odoris hostia, remissio peccatorum.

35. Sume igitur has nares, o homo; ut a graveolentibus florulenta secernas; et tunc vivificabit te Dominus. Cum enim adverterit quod de ipso petis, ut avertat oculos mentis tuae a vanitate, cooperatur animae tuae; ut si specie aliqua capitur, aut duritia, aut infirmitate non flectitur, flectat eam jugo verbi, et habenis suis regat: ut voluntate Dei abducatur a [PL15.1263D] vitiis et vitae odorem capiat aeternae. Non enim hic vita perfecta est: sed haec vita in umbra. Ideo ut homo Christus Jesus ex Virgine nasceretur, obumbravit virtus Altissimi matrem futuram; quia in umbra descendit, ab umbra incipiens operari salutem hominis, et consummaturus charitate solis aeterni. Umbra est ergo vita haec: festina ad solem, ut te defendat ab umbrae hujus frigore, et calorem tibi profundat aestivum. Et ideo suadet orandum ne fiat fuga nostra hyeme vel sabbato (Matth. XXIV, 20), non tempus diemque significans, sed frigere nos meritis [PL15.1264A] prohibens, et bonorum operum esse jejunos.

36. (Vers. 38.) Disce nunc quemadmodum avertat oculos ejus, quem miseratur Dominus, a vanitate. Ex his enim quae sequuntur, hoc intelligere possumus; subjecit enim: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo (Ps. CX, 10). Initium esse sapientiae timorem Domini dicit Propheta. Quid est autem initium sapientiae, nisi saeculo renuntiare? Quia sapere saecularia, stultitia est. Denique sapientiam hujus mundi, stultitiam esse apud Deum Apostolus dicit (I Cor. I, 20). Sed et ipse timor Domini, nisi secundum scientiam sit, nihil prodest; immo obest plurimum. Siquidem Judaei habent zelum Dei, sed quia non habent secundum scientiam, in ipso zelo et timore majorem contrahunt divinitatis offensam. Quod [PL15.1264B] circumcidunt infantulos suos, quod sabbata custodiunt, timorem Dei habent: sed quia nesciunt Legem spiritalem esse, circumcidunt corpus, non cor suum. Ignem sabbato adolere formidant, cum Lex sanctificationis die libidinum ignem prohibeat accendi.

37. Et quid de Judaeis dicam? Sunt etiam in nobis qui habent timorem Dei, sed non secundum scientiam, statuentes duriora praecepta quae non possit humana conditio sustinere. Timor in eo est, quia videntur sibi consulere disciplinae, opus virtutis exigere: sed inscientia in eo est, quia non compatiuntur naturae, non aestimant possibilitatem. Non sit ergo irrationabilis timor. Etenim vera sapientia a timore Dei incipit, nec est sapientia 1030 spiritalis sine timore Dei; ita timor sine sapientia esse non debet. [PL15.1264C] Basis quaedam verbi est timor sanctus. Sicut enim simulacrum aliquod in basi statuitur, et tunc majorem habet gratiam, cum in basi statua fuerit collocata, standique acceperit firmitatem: ita verbum Dei, vel rationabile Dei in timore sancto melius statuitur, fortius radicatur, hoc est, in pectore timentis Dominum; ne labatur verbum de corde viri, ne veniant volucres, et auferant illud de incuriosi et dissimulantis affectu. Sed etiam verbo Dei timor ipse aptari ad utilitatem et constabiliri videtur; ut non sit alienus scientiae, sicut basis accepta statua non est aliena gratiae. Timor ergo verbi est locus, sicut in pace locus ejus. Timor quaedam statio verbi: verbum timoris est disciplina; plenus enim disciplinae timor non nutat ad lapsum.

[PL15.1264D] 38. Et quia basim verbi timorem diximus; ne quid alienum a Scripturis posuisse nos quisquam putet, accipiat lectum de Dei verbo in Canticis canticorum: Crura ejus columnae marmoreae fundatae super bases aureas (Cant. V, 15), significans columnas esse Ecclesiae apostolos, qui fundati sunt in timore sanctorum. Nam sicut Petrus, Jacobus, et Joannes, et Barnabas columnae esse videbantur Ecclesiae, et quicumque vicerit hoc saeculum, fit columna Dei, quam confirmat qui dicit: Ego confirmavi columnas ejus (Ps. LXXIV, 4): ita et basis aurea [PL15.1265A] timor plenus disciplinae, quia initium sapientiae est. In timore ergo sapientium apostolica praedicatio tamquam super basim auream columna firmatur. Christi igitur eloquio et apostolico sermoni tribunal est timor justi, et basis aurea plena prudentiae: simulacrum autem bonum tamquam effigies veritatis, sermo sanctorum. Et vide tamquam basim auream esse sanctorum timorem. Lege Esaiam: vide quantis subjecerit timorem, ut faceret irreprehensibilem et bonum timorem: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus sancti timoris (Esai. XI, 2). Quantis timorem subjecit, ut haberet quod sequi posset? Informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, virtute firmatur, [PL15.1265B] cognitione regitur, pietate decoratur. Tolle timori Domini ista, et est irrationabilis et insipiens timor, unus ex illis: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5), quibus afflictus esset et Paulus, nisi habuisset Dominus consolantem.

39. Nec otiosum est in Proverbiis: Tunc intelliges timorem Domini (Prov. II, 5). Quid est, Tunc? id est, Cum sapientiam invocaveris, et prudentiae dederis vocem tuam; et si quaesieris illam ut pecuniam, et ut thesauros scrutatus fueris eam, tunc intelliges timorem Domini (Ibid., 3 et 4). Et ideo tamquam super basim bonam dicit: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Plena disciplinae oratio, per quam docemur quemadmodum debeamus orare: unusquisque sermo doctrina est deprecandi. Et quia docuit nos orare, quis [PL15.1265C] sit istius orationis effectus ostendit septimus versus.

40. (Vers. 39.) Aufer a me opprobrium meum, quod suspicatus sum. Subobscure dictum videtur: sed explanavit Apostolus quod hic videbatur obscurum, ubi ait: Nihil mihi quidem conscius sum: sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4). 1031 Sciebat enim se esse hominem, et sic cavebat ut poterat, ne post suscepta baptismi sacramenta peccaret; ideoque delicti conscius sibi non erat: sed quia homo erat, peccatorem se fatebatur, sciens unum esse Jesum lumen verum, qui peccatum non fecit, nec est inventus in ore ejus dolus; ipsum solum justificari, qui vere alienus esset a lapsu. Similiter ergo et Propheta etsi peccatum declinare cupiebat; tamen quasi Deum repulsorem peccati esse sui cupiebat. Volebat auferri [PL15.1265D] opprobrium quod suspicatus est, vel quia cogitaverat in corde, et non fecerat: et poenitentia licet abolitum, suspectus tamen erat, ne forte adhuc maneret ejus opprobrium; et ideo Deum precatur ut illud auferat, qui solus novit quod nescire potest etiam ipse qui fecit. Denique alibi ipse dixit Propheta: Scis opprobrium meum (Ps. LXVIII, 20). Quamquam istud opprobrium Christi sit, quod non est verum opprobrium, sed gloria Dei; crux enim Christi Judaeis scandalum, Graecis stultitia.

41. Illis ergo opprobrium, mihi virtus est, per [PL15.1266A] quam adversarium repello, saeculum vinco. Mihi sapientia, per quam insipientiae laqueos evado. Hoc opprobrium thesauris Aegypti Moyses praetulit. Majus, inquit, aestimans Aegypti thesauris opprobriam Christi (Hebr. XI, 26). Si opprobrium tuum gloria est, Domine Jesu, quanta est gloria tua? Tuae igitur gloriae participatione quid erimus, cujus sumus opprobrio gloriosi? Dorsum meum posui in flagella, maxillas meas in palmas, os autem meum non averti a confusione sputorum. Ecce opprobrium tuum, Domine, in quo salus est universorum, in quo mundi redemptio: per quod opprobrium coepimus non erubescere qui erubescebamus, non confundi qui confundebamur. Denique scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Ps. [PL15.1266B] XXXIII, 6). Hoc opprobrium auferri a nobis nolumus, opprobrium crucis Domini Jesu, quo nostra auferuntur opprobria. Sicut enim maledictum factus est, ut nostra maledicta deleret, homo factus est, ut levaret hominis infirmitates: ita opprobrium factus est, ut omnium auferret opprobria.

42. Non uno tempore, non semel abstulit opprobria: aufert quotidie. Peccatum incidimus, non unum sed multa: cooperti sumus opprobrio et confusione. Venimus ad baptismum, deletum est omne peccatum, et cum peccato opprobrium. Abstulit opprobrium meum Dominus Jesus opprobrio suo, quia crucifixus est mihi; quia Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3). Non habeo quod auferri petam. Sed post baptismum incidi [PL15.1266C] opprobrium, debeo agere poenitentiam, ut dicam: Aufer a me opprobrium meum. Si non agam poenitentiam, quomodo dicam: Aufer a me opprobrium meum; cum hoc ipsum peccati opprobrium sit, quia non ago poenitentiam? Si autem poenitentiam, ut oportet, ago, recte dico: Aufer a me opprobrium meum, quod suspicatus sum; judicia enim tua dulcia.

43. Quid timeo confiteri, quid timeo dicere peccata mea? Quid vereor opprobrii mei mentionem 1032 facere apud eum, cujus judicia dulcia sunt? Quod severum in aliis, in Christo dulce est, in Christo suave est; quia ipse suavis est. Denique, Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9). Dulcia judicia confitenti; quia ipse dixit: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas... et memor non ero: [PL15.1266D] tu autem memor esto, et judicemur: dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII. 25 et 26). Dulcia judicia agenti poenitentiam; quia ipse dixit: Gaudium erit in coelis super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). Si dulcia sunt igitur judicia Domini, suavitatis fructus percipere elaboremus.

44. Vis scire quam dulcia judicia Domini? Non resurgunt impii in judicio (Ps. I, 5). Qui autem in judicio resurgunt, habent spem veniae; quoniam crediderunt. [PL15.1267A] Impii non sunt, peccatores esse possunt: fidem habent, et si culpam non declinarunt, per fidem credunt: qui autem credit in ipso, non judicatur (Joan. III, 18). Dulcia ergo judicia credentibus. Qui autem non credunt, non Christi judicio damnati sunt, qui venit non ut judicet mundum, sed ut salvet et redimat: sed impietatis suae subiere judicium, qui in remissionem peccatorum credere noluerunt. Non enim possunt ad ejus pertinere beneficium, quem cognoscere refutarunt. Ergo qui non crediderunt in eo, judicio ejus videntur indigni. Judicium enim ejus quid sit, agnosce, dicente ipso: Hoc autem judicium est, quia lux venit in hunc mundum (Ibid., 19). Dulce ergo, quod lux est: dulce judicium, quod praecedit misericordia. Sic enim scriptum est: Misericordiam [PL15.1267B] et judicium cantabo tibi, Domine (Ps. C, 1).

45. (Vers. 40.) Et quia cognovit dulcia judicia, dicit: Ecce concupivi mandata tua: in tua justitia vivifica me. Bona judicia auctoritate ait. Ecce amat libertatem fidei, qui libertatem dedit. Diligi se gaudet, qui ideo venit in hunc mundum, quia hunc mundum dilexit. Amari se exigit, qui omnes amat; quia charitas est. Concupivit mandata Dei, ut bonus servus, ut cultor sedulus. Concupivit non ut amator meretriciam copulam, non ut avarus pecuniam, non ut luxuriosus lasciviam. De illis enim Lex dicit: Non concupisces. Dominum autem Deum praecepit diligendum, et tenero quodam atque interno amandum cupiditatis affectu. Et quia amicus est qui diligit, servus est qui timet; quasi amicus qui omnia [PL15.1267C] fecerit, quae praecepit ei Dominus: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14).

46. In tua justitia vivifica me: audet et dicit; eo quod illa sit vera vita, quae vivit secundum Dei justitiam, quam vivebant apostoli; immo quam vivunt. Sunt enim qui viventes mortui sunt: et qui mortui vivunt. Denique alii descendunt in infernum viventes: alii cum sint corpore mortui, meritis suis vivunt. Sunt enim qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis die judicii revertentem, quando cum gloria sancti resurgent.

SERMO SEXTUS. Vau

1. Sexta littera Vau, cujus interpretatio, Ille est, et non alius. Vel cujus interpretatio: Et ille.

[PL15.1267D] 2. (Vers. 41.) Et veniat super me misericordia tua, [PL15.1268A] Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. Quid significet interpretatio litterae, quoniam subobscura est, ex psalmi serie colligendum putavi. Nam cum Propheta postulet: Veniat super me misericordia tua, Domine: veniat salutare tuum; non est dubium quem videre deposcat, hoc est, in quo fructus et misericordiae veniat et salutis. Denique in superioribus idem poposcit in psalmo octogesimo quarto, in quo evidentius Domini Jesu prophetavit adventum. Nam terram quam benedici postulet, satis notum est, illam videlicet quae peccatum in Adam contraxerat, cui dicitur: Terra es et in terram ibis (Gen. III, 19). Maledixerat autem Deus non elementum naturae carnis, sed carnem praevaricantium. Benedicitur caro igitur in Christo, ut maledicto [PL15.1268B] superiore caro solvatur. Benedicitur caro, quam benedictus Filius Dei, assumpta hominis conditione, suscepit.

3. Et ideo subdidit: Deus, tu convertens vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertunt ad ipsum cor suum. Veruntamen prope timentes eum salutare ipsius; ut inhabitet gloria in terra nostra (Psal. LXXXIV, 7 et seq.). Totus hic locus Jesum Dominum sonat, qui vivificavit mortuos: Lazarum ante passionem, plurimos tempore propriae passionis. Ipse est misericordia, utpote remissio peccatorum. Ideo dicit: Ostende, [PL15.1268C] quem videre possit in corpore. Nam Deum in majestate sua videre non poterat; quia Deum vidit umquam (Joan. I, 18). Avidus Propheta desiderat videre, quem sperat tenere: quem si viderit, desiderat propriis manibus comprehendere. Ideoque ait: Et salutare tuum da nobis. Salutare Dei virtus est, salutare Dei Christus est; et ideo prope timentes hoc salutare. Longe erat Christus a nobis, longe erat a nationibus: descendit in terras, factus est prope, coepimus non timere. Nam qui Christum timet, non timori est subditus, sed devotioni. Pietatis hic timor, non infirmitatis est. Denique nihil deest timentibus eum. Quomodo autem factus sit prope, audi: Ut inhabitet, inquit, gloria in terra nostra. Quis est gloria, nisi Dominus Jesus? Unde et apostolus Paulus ait: Deus Domini nostri Jesu [PL15.1268D] Christi, Pater gloriae (II Cor. I, 3). Merito complacet [PL15.1269A] in eo Pater; quia Patris gloria est. Hunc qui a Patre separat, majorem Patri injuriam facit, quem vult esse sine gloria. Hunc quisquis 1034 aequalem Patri non putat, inferiorem et Patrem judicat; cum alio verbo Patrem plus laudare non possit, cujus summa laus et gloria Christus est.

4. Rogatur ergo ut veniat salutare Dei. Ille est qui rogatur, hoc est, Dominus Jesus, et non est alius; sicut habet litterae interpretatio. Et vel sic non solus Pater rogatur: Est et ille, hoc est, et Filius qui rogatur, et rogatus advenit, et salutare mundo dedit. Ideo σωτὴρ, hoc est salvator; ideo Jesus, sicut angelus dixit: Qui salvum faciet populum suum (Matth. I, 21). Cum invocaret igitur propheta, aderat; ut probaret illud, quia adhuc loquentibus nobis dicit: [PL15.1269B] Adsum (Esai. LVIII, 9).

5. Adest, quia suscitatus a filiabus Judaeae, quasi resuscitatus a filiabus Hierusalem. Audit Ecclesia sonum vocis ejus, et dicit: Vox consobrini mei. Ecce hic advenit saliens super montes, transiliens super colles (Cant. II, 8). Manipularis est liber, multas habens personas nobiles, velut manipulus triumphalis, multosque actus significans, quos intelligere magis, quam expressos tenere possimus. Nam quasi advenientem Sponsum audierit cum aliquibus pariter viantibus colloquentem, dicit Sponsa: Vox consobrini mei. Dum loquitur cum filiabus Hierusalem, et rogat ut excitent et resuscitent Sponsum, subito tamquam de longinquo missae vocis sonum sentiens, dicit: Vox consobrini mei, annuntians [PL15.1269C] quem nuntiari sibi ante quaerebat, quem cupiebat ab aliis suscitari: sua prece resuscitatum a Patre venire jam credens, laeta dicit: Vos consobrini mei. Bene addidit, consobrini mei; ut non aliae, sed consobrina sola sibi ejus vindicaret adventum.

6. Ecce, inquit, iste advenit. Adhuc ego eum quaero, et ille jam venit: adhuc ego suffragia capto ut veniat, et ille jam proximus est. Ego suscitari mihi charitatem cupio, ego me vulneratam charitatis puto; et ad me plus charitas ipsa festinat. Ego dixi: Veni: ille salit et transilit. Ego rogo eum venire cum gratia: ille gratiarum operatur augmenta: et dum venit, incrementa gratiae secum vehit, et veniendo acquirit; quia studet etiam ipse suae placere dilectae. Salit super excelsa, ut ascendat ad [PL15.1269D] Sponsam; Sponsae enim thalamus tribunal est Christi. Salit super Adam, transilit super Synagogam. Salit super gentes, transilit super Judaeos. Videamus salientem. Salit de coelo in Virginem, de utero in praesepe, de praesepio in Jordanem, de [PL15.1270A] Jordane in crucem, de cruce in tumulum, in coelum de sepulcro. Proba mihi, David, salientem, proba currentem; tu enim dixisti: Exsultavit tamquam gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6 et 7). Ergo et nunc salit, et nunc currit de corde 1035 Patris super sanctos suos, de Oriente super Occidentem de Septentrione super Meridiem. Ipse est qui ascendit super Occasum, ipse super coelos coelorum ad Orientem. Ipse ascendit super montes, ipse super colles.

7. Utinam ego miser dicam, dicat anima mea: Ecce iste advenit, et advenit non super terrena, non super valles; sed advenit saliens super montes; Deus [PL15.1270B] enim, Deus montium est, et non vallium. Ubi ergo salit? Super montes salit. Si sis mons, salit super te. Salit super Esaiam, salit super Hieremiam, salit super Petrum, Johannem, Jacobum. Montes in circuitu ejus (Psal. CXXIV. 2): si non potes mons esse, nec praevales, esto vel collis, ut super te Christus ascendat; et si transilit, ita transiliat, ut te transitus ejus umbra custodiat.

8. Diximus de Christo et Ecclesia: dicamus de anima et Verbo. Anima justi Sponsa est Verbi. Haec si desideret, si cupiat, si oret, et oret assidue, et oret sine ulla disceptatione, et tota intendat in Verbum, subito vocem sibi videtur ejus audire quem non videt, et intimo sensu odorem divinitatis ejus agnoscit: quod patiuntur plerumque qui bene credunt. Replentur [PL15.1270C] subito nares animae spiritali gratia, et sentit sibi praesentiae ejus flatum aspirare quem quaerit, et dicit: Ecce iste ipse est quem requiro, ipse quem desidero.

9. Nonne cum aliquid de Scripturis cogitamus, et explanationem ejus invenire non possumus, dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes altissima dogmata videtur ascendere: deinde quasi super colles apparens nobis, illuminat mentem; ut infundat sensibus, quod invenire posse difficile videbatur? Ergo quasi ex absente fit praesens Verbum in cordibus nostris. Et rursus cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur Verbum, et tamquam absentis adventum desideramus: et iterum apparens ostendit se nobis, tamquam [PL15.1270D] praesens sit nobis in iis, quae requirimus, cognoscendis. Salit ergo in uniuscujusque corde frequenter: transilit et exit, et revertitur, si sequaris, si requiras, si tibi fidelium gratia, disceptatione doctorum Verbum quod exierat atque transierat, [PL15.1271A] postules resuscitari; sicut illa quae quaesivit et invenit, quae dixit: Frater meus transivit: anima mea exivit in verbo ejus (Cant. V, 6).

10. Ergo et si super montes salit, sequere: et si super colles, sequere. Reperiuntur enim in montibus et in collibus venatores Domini, qui investigant eos qui capiuntur ad vitam. Sic enim dixit per Hieremiam Deus: Ecce mitto multos piscatores,.... et multos venatores, et venabuntur eos super omnem montem, et super omnem collem (Jerem. XVI, 16). Ibi ergo populus Dei quaeratur, et inveniatur in Petri et in Pauli doctrina, gratia, disciplina; ut non in convalle sint, ubi fletus: sed in montibus, a quibus unumquemque Christus illuminat. Et cum Petrum legimus, Christus illuminat. Et cum Paulum 1036 [PL15.1271B] legimus, Christus illuminat. Curavit Paulus, Christus illuminavit; quoniam invocato Domini Jesu nomine, resurrexit, cujus sanatus est munere. Suscitavit mortuam Petrus, Christus illuminavit; et ideo ait: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5).

11. Nos igitur qui montes esse non possumus, stemus in montibus vel in collibus; ut cum miserit piscatores suos Dominus, et venatores, ut venentur eos qui super omnem montem sunt, vel super omnem collem, id est, in Legis et prophetarum praeceptis, et novi et veteris Testamenti cognitione omnem habentes conversationem, inveniant nos paratos, et velut bonas colligant spicas, opportuno missi messores tempore; quia si quis extra montem aut collem [PL15.1271C] fuerit repertus, colligi velut bona spica non poterit ab iis, qui (ut comparationis faciamus alterius mentionem) triticum a paleis separare mittentur. Plurimarum igitur operationum solertes ministros Dominus habet. Iidem piscatores, iidem etiam venatores sunt, atque messores.

12. Si in tempore messis, quo diriguntur isti, meriti maturus exspectes, salientem in montibus poteris intueri, et videbis Dominum Jesum similem capreolo, aut hinnulo cervorum super montes Bethel (Cant. II, 9). Salit enim super Ecclesiam, quae est domus panis; eo quod fidelium corda confirmet. Merito sicut capreola; quia caprea in altis pascitur. Dorcas dicitur a videndo. Dorcadion enim visus auctoris est. Quid acutius Christo, qui Patrem videt [PL15.1271D] quem videt nemo? Aut si quis vidit in Christo, ipse Filius revelavit. Merito sicut hinnulus cervorum: hinnulus quasi filius, cui paternae inoleverit vis naturae; ut eum occulta non lateant, serpentes fugiant, venena [PL15.1272A] non laedant. Denique eductus de latibulis suis serpens, qui producebatur ex homine, dicebat: Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29)?

13. (Vers. 42.) Spectemus ergo salientem hunc hinnulum, ut non possimus timere serpentem. Non timebat David. Denique de his dicebat serpentibus: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Quasi bonus cervus, qui bibisset de fontibus aquarum, nequaquam humanorum serpentium spiras, et maledicorum venena metuebat. Coluber illi non erat noxa, sed praeda. Cibus erat serpentini virus alloquii, et cibus laudis de quo dicebat: Deus, laudem meam ne tacueris; quoniam os peccatoris, et os dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2). Saginabatur venenatorum sermonibus. [PL15.1272B] Illi sibila obtrectationum ora tollebant, et sermonibus odii circumdabant innocentem. Bonus cervus inter multos colubros positus non timebat, cervus amicitiae, et pullus gratiarum. Simulabant charitatem, fundebant obtrectationem: Ego autem, inquit, orabam (Ibid.). Bonus cervus in medio viperarum innocuus pascebatur. Illi trisulcis ora linguis micabant: hunc autem sancta 1037 pascebat oratio, immo cibum obtrectantibus offerebat. Respondit obtrectantibus sibi verbum; verbum enim cibus est. Denique non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth., IV, 4). Viderunt me, inquit, et moverunt capita sua (Psal. CVIII, 25). Maledicebant, ego autem benedicebam. Maledicebant qui obtrectabant: benedicebam, qui verbum Domini praedicabam.

[PL15.1272C] 14. Quam bonum est ferre convicium, et convicium non referre? Deum praesulem acquirit, qui convicianti nescit irasci. Denique quanta patientiae gratia dicentis: Maledicent ipsi, et tu benedices (Ibid., 2)? Beatus qui maledicta non sentit. Beatus quem maledicta non permovent. Non enim potest maledicto moveri, qui maledicta hominum divinae munere benedictionis excludit. Non potest sentire maledictum, qui habet verbum: et non potest referre maledictum, cui in ore semper est verbum.

15. Sed est etiam bonus serpens, quem iste cervus non laedat. Estote, inquit, astuti sicut serpentes (Matth. X, 16). Et: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto: ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). In serpente aereo figuratus est meus serpens. [PL15.1272D] In ligno illo exaltatus est meus serpens. Serpens bonus, bonus serpens, qui de ore suo remedia, non venena fundebat. Potest non timere serpentes, qui hunc novit adorare serpentem. De hoc [PL15.1273A] serpente dicit illa quae diligit: Ecce hic post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, eminens super retia. Respondet consobrinus meus et dicit mihi: Surge, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea; quia ecce hyems praeteriit, imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Cant. II, 9, 12). Serpens profecto est, qui decursa hyeme, amictu corporis se volebat exuere, ut specioso decore vernaret. Idem ergo est cervus et serpens. Cervus habens cornua Legis et gratiae (cornua ejus duo sunt Testamenta) velox gressu, impiger incessu, qui totum facile orbem percurrat uno momento, ubique celebrabilis. Serpens quoque bonus, cujus priora dente Legis non mordeant, posteriora non vulnerent Evangelii lenitate. Caput defendit a vulnere, qui Legem venit non solvere, [PL15.1273B] sed tueri ab interpretationibus perfidorum. Caudam in flagella diffundit liberam, cupiens adversarios magis flagellare, quam perdere. Bonus coluber in gremium dilectae, atque in ipsum intimae sinum mentis facilis illabitur, et attactu nullo implicans ignem ossibus, praecordia ipsa depascitur.

16. Pulchre lectum est hodie: Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum (Matth. X, 16). Celebramus enim diem sanctorum quo revelata sunt populis corpora sanctorum martyrum, qui velut boni serpentes, depositis carnis exuviis, tentationum hyemalium rigore superato, et Spiritus sancti renovati gratia, aestiva mundo luce fulserunt, missi vere, ut agni, in medio luporum. Lupi sunt enim persecutores, lupi sunt haeretici omnes: docere nesciunt, ululare consueverunt.

[PL15.1273C] 1038 17. Sed nemo moveatur, si in medio luporum mittitur. Beneficio Christi et lupus ipse mutatus est. Benjamin lupus rapax apostolus Paulus factus est, non jam insidiator ovilium Christi, sed defensor et custos. Cum hoc lupo versari libet: per hunc lupum, factum est ut simus tuti in medio luporum. Nemo jam veretur lupos, cum his pascimur, sicut scriptum est: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25).

18. (Vers. 42.) Sed jam consideremus quid sit quod ait Propheta: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque; quia in judiciis tuis supersperavi. Viderat Ecclesia vel anima justi salientem sicut hinnulum super montes, repente proximum aspiciens post parietem domus suae, prospicientem per fenestras, [PL15.1273D] eminentem super retia, exsultat et gaudet; quia etiam ipsa amatur a Sponso: qui tamquam et ipse vulneratus charitatis decore, dilectae primo cum abesset, ad oscula rogatus adfuerit (rogatur enim [PL15.1274A] cum dicitur (Cant. I, 1): Osculetur me ab osculo oris sui), deinde preces Sponsae blanditiasque non spreverit, dilecta sibi ubera praedicantis, atque in interiora domus eam benignus induxerit; denique tamquam lascivienti ludens amore, quia velit pertentare sensus amantis, saepe egressus ut quaereretur a Sponsa, saepe regressus ut invitaretur ad oscula, astiterit post parietem, prospexerit per fenestras, eminens super retia; ut non totus abesset, nec quasi totus intraret, et ipse ad se Sponsam vocaret, ut veniendi ad se invicem fierent gratiora commercia, amorisque vim mutuis adolerent sermonibus: Exsurge, inquit, veni, proxima mea, formosa mea, columba mea (Cant. II, 10).

19. Et tu si habeas fundatum parietem, non illum medium qui domus unius separet membra, sed aedificatum [PL15.1274B] supra fundamentum apostolorum et prophetarum; ut compaginata ejus structura crescat in templum, nec disterminet ejus interna, sed muniat: si habeas ergo in te aedificationem Dei, et ad orientem pateant semper fenestrae tuae, venit Verbum, stat post tuum parietem (oculi enim Domini super justos) (Psal. XXXIII, 16), prospicit per fenestras tuas.

20. Quae sunt fenestrae istae? Legimus fenestras, de quibus dicit Hieremias: Intravit mors per fenestras (Jerem. IX, 21), per quas intravit avaritia, intravit libido. Oculus tuus fenestra est, intravit mors per oculum tuum. Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per oculum tuum. Si videris possessionem viduae vel minoris, et concupieris invadere, indefensam putans aetatem esse, vel sexum [PL15.1274C] (sed non sunt indefensi, quos Dominus vult esse defensos) intravit mors per fenestram. Si videris decorem mulieris, aut thesauros minoris, et tuas excitaveris cupiditates, intravit mors per fenestram. Sicut ergo per haec intrat mors, intrat et vita. Si decorem puellae aspiciens sacrae, venereris Dominum Jesum, quod in teneris annis venerit aetas senectutis, vita immaculata: et ipse 1039 filiam tuam offeras, ut pio consecretur velamine; si possessionem minoris non tamquam sollicitus invasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu; per has fenestras prospicit Christus, ut vocet Sponsam, eminens super retia.

21. Bene eminens, quia solus est quem retia non involverint peccatorum. Omnes intra retia erant, [PL15.1274D] immo adhuc intra retia sumus, quia nemo sine peccato, nisi solus Jesus, quem non cognoscentem peccatum, peccatum pro nobis fecit Pater. Etenim tradidit eum laqueis, tradidit eum retibus, mittens eum [PL15.1275A] non in peccato, in quo erant omnes homines, sed insimilitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Peccatum erat caro secundum illud, quia haereditario erat damnata maledicto. Peccatum erat illecebra et ministra peccati. Venit Dominus Jesus, et in carne peccato obnoxia militiam virtutis exercuit. Facta sunt membra nostra jam non arma libidinis, sed arma virtutis. Namque ubi erant incentiva libidinis, ibi nunc sunt domicilia castitatis. Hic ergo venit ad laqueos, sed voluntarius: venit ad retia, sed securus.

22. Plena erant omnia laqueis, referta retibus. Audi dicentem: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4). Et in libro Sapientiae Syrach moneris, ut cognoscas quia in medio [PL15.1275B] laqueorum ambulas (Eccli. IX, 20). Quot vitia, tot retia: quot peccata, tot laquei: haereditarii jam te nexus tenebant. Venit ad laqueos Jesus, ut Adam solveret: venit liberare quod perierat. Omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset exuere. Talis ergo necessarius fuit, quem vincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset avaritia, non ligasset dolus. Is solus erat Jesus, qui cum hujus carnis se circumdedisset vinculis, captus non erat, non erat alligatus: sed dirumpens ea atque dissolvens, ad se magis vocavit Ecclesiam, prospiciens per laqueos, eminens super retia; ut et ipsa disceret vinculis non teneri. Denique eo usque non longe a vinculis fuit, ut pro nobis subiret et mortem: sed tamen non servus [PL15.1275C] mortis effectus, sed liber inter mortuos; liber enim erat, qui solvendae mortis potestatem habebat. Denique ipse te doceat, qui ait: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19).

23. Audiamus itaque quid dicat: Exsurge, veni, proxima mea (Cant. II, 10), hoc est, surge a mortuis, exsurge a vinculis, quibus circumdata tenebaris. Exsurge, quia ego resurrexi tibi: solve vinculum iniquitatis, quia ego jam solvi tibi. Veni, quia jam retia soluta sunt. Virgo peperit, puer natus ex Virgine est. Nihil debet muliebri haereditati: quasi filius mulieris non tenetur. Cerne medium parietem maceriae jam solutum, qui interiorum affectuum concordiam dividebat, et in diversum excitabat dissensiones corporalium passionum. Veni ergo secura, [PL15.1275D] cupio videre faciem tuam, et audire vocem tuam: veni, ut jam me non per retia videas, 1040 sed facie ad faciem vultibus amatoris dilecta potiaris. Ethice ista decursa sint. Mystica autem [PL15.1276A] illa, si possumus, vel linea intueamur extrema.

24. Sedebat intra domum Sponsa, devota Domino, intra parietem Legis et prophetarum, spiritalium lapidum exaedificatione fundatum, qui claudebat atque vallabat domum regiam, plenam jucunditatis atque laetitiae. Mirabatur thesauros regios, et intuebatur sollicite, cupiens sapientiam, quae has sibi divitias demonstraret, adsciscere. In secreto erat, sed secreti ipsius interpretem requirebat. Venit Dominus Jesus saliens super montes. Nobis sero videbatur venire, sed ille properabat. Saliebat denique et transiliebat; ut Judaeorum corporalia et saxosa dogmata transiliret. Adstitit post parietem domus, quae erat in veteri Testamento, prospiciens per Legis fenestram, per prophetarum cavernas. Nondum erant domus illius [PL15.1276B] aperta vestibula: nondum claves scientiae portarum claustra patefecerant, quibus Legis claudebantur interna. De superiore tamen hoc est, spiritali parte prospectans, Ecclesiam vocat; ut per Legem et prophetas Evangelii vertice sublimis assurgens, retia Judaicae interpretationis et nodos intrepido calcet vestigio. Ideoque proxima vocatur, ut adhaereat Christo, mundana non quaerat: ideo formosa, ut speciosos evangelizantium pedes proferat: ideo columba, ut spiritalia petat, terrestria derelinquat.

25. Ecce, inquit, hyems praeteriit: imber abiit, discessit sibi, flores visi sunt in terra (Cant. II, 11 et 12). Ante adventum Christi hyems erat: venit Christus, fecit aestatem. Tunc omnia erant florum indiga, nuda virtutum: passus est Christus, et omnia coeperunt [PL15.1276C] novae gratiae fecundari germinibus. Imber abiit luxuriae profluentis, et nubila tetris orta flagitiis, aestiva jam purae conscientiae serenitate laxantur. Ideo non evadunt, quorum fuga hyeme fit; quia non sequuntur Domini passionem, non tollunt crucem suam, et Christum sequuntur. Imber impedit flores: at nunc flores videntur in terra. Boni flores apostoli, qui diversorum scriptorum atque operum suorum fuderunt odorem.

26. Tempus secandi advenit (Ibid., 12); quoniam matura in horreis frumenta conduntur: et qui metit, mercedem accipit. Vox turturis audita est (Ibid.): quia invenit sibi nidum, Ecclesia enim domus est castitatis. Ficus quae propter infecunditatem jubebatur excidi, fructus jam ferre coepit. Vinea translata [PL15.1276D] ex Aegypto, jam non maceriis destructa depositis, incursatur a bestiis, nec informis sentibus, sed odora jam floribus, quae solebat facere spinas, fructu curvescit uvarum (Ibid., 13).

[PL15.1277A] 27. Merito igitur sanctus David pascha Domini celebrans, et ferventi spiritu tempora ingressus aestiva, qui in verbo Dei fructus varios colligebat, hyemis adversa declinans ait: Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. Quantus labor est, ut verbum percipias? Quantum iterum periculum 1041 si amittas? Et ideo tibi dicitur: Noli negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14). Excole diligenter quasi bonus agricola, campum tuum; ut pascantur agni tui, et sata tua floreant (Prov. XXVII, 16). Non auferatur ex ore tuo verbum; ne forte factis verba non congruant, et deforment iniquitatis opera magisterium disciplinae. Tollitur ex ore verbum, cum dicitur peccatori: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Et ipsa obmutescit [PL15.1277B] facundia, si aegra sit conscientia. Veniunt aves coeli; etiam ipsae tollunt Verbum ex ore tuo, quae tollunt verbi semen e saxo, ne fructum afferat.

28. Nunc consideremus, utrum etiam ex corde possit auferri verbum veritatis. Radicatum enim verbum atque depressum, et infixum mentibus nostris difficile auferri potest. Denique dictum est a Domino: Quare tu enarras justitias meas (Ibid.)? Non dixit: Quare cogitasti justitias meas? Et assumis Testamentum meum per os tuum? Non dixit: Per cor tuum. Sermo cohibetur indigni animi, non obstruitur poenitentia: insolentiam prohibet, non excludit correctionem. Cavendum tamen est ne et ipsa interius corda turbentur, et offundat tenebras malitia, ut cor vanis cogitationibus obcaecatum lucem [PL15.1277C] veritatis amittat, fulgoremque verbi capere non possit. Si igitur David orat, ne auferatur ex ore suo verbum, et si auferatur, non usquequaque, id est, non penitus auferatur: quis tantus est, qui in potestate sua gratiam disputationis esse commemoret; praesertim si vita redarguat, quod doctrina praesumat, et judicio Dei damnanda committat? Is enim qui in judiciis Dei sperat, servare potest verbum veritatis; quia dum veretur poenam, custodit gratiam.

29. (Vers. 44.) Ideoque ait: Et custodiam legem tuam semper, in aeternum, et in saeculum saeculi. Duo dixit, cum unum satis esse posset, si unum significare voluisset. Sed quia non solum in praesenti vitae hujus tempore, sed etiam in futuro post hujus vitae curriculum custodienda lex promittitur; ideo arbitror quia et secundum eos qui exemplari et umbrae [PL15.1277D] serviunt coelestium, et secundum eos qui in coelestibus siti secundum veram Legem cultus Deo deferunt, pollicetur sibi esse vivendum; ut et hic et ibi legem custodiat. Hic in exemplari, in speculo, in aenigmate: illic in ipsa facie veritatis.

30. Possumus et illud intelligere; quia διὰ παντός non solum id significat quod dicitur semper, sed [PL15.1278A] etiam id quod, per omnia; quia ille per omnia Legem custodit, qui cum sit eruditus in Lege, sub Lege natus, et supra Legem devotionis suae gradum promovens, liberatur a Lege (Christus enim nos redemit a maledicto Legis) non sine lege Dei, sed in lege lactus est Christi: aut certe si per omnia Legem custodiamus, si legitimam pueritiae atque adolescentiae disciplinam, juventutis conversationem, senectutis maturitatem, tramitemque singulis praescriptum aetatibus nequaquam vitae nostrae usus excedat. Similiter etiam animae nostrae quaedam esse videntur aetates, per quas percurrit et transit; ut possit dicere: Cursum consummavi (II Tim. IV, 7). 1042 Denique animae aetas est illa, de qua dicitur: Et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 9). Per [PL15.1278B] omnia ergo Legem custodit, qui et in his corporis nostri aetatibus, et in illis animae nostrae processibus non deviarit a Lege.

31. (Vers. 45.) Et ingrediebar in latitudine; quia testimonia tua exquisivi. Qui secundum mandata angustam et arctam graditur viam, ambulat in latitudine. Unde legimus: In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2). Et alibi: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5). Sapiens enim in cordis sui ambulat innocentia, et de ejus fonte superfluunt aquae super ejus plateas, qui mentem suam non intra corporalia et terrena concludit; sed dirigit ad coelestia, ut conversatio ejus in coelo sit. Audi nullas angustias sentientem: Pressuram, inquit, patimur: sed non angustamur [PL15.1278C] (II Cor. IV, 9). Et quomodo coangustari poterat, cujus os semper patebat (II Cor. VI, 11); ne credentes coarctarentur? Ipse exponat quid sit ingredi in latitudine. Dicit enim: Quia etsi corpus angustatum est, cor nostrum dilatatum est. Non angustamini in nobis: coarctamini autem in visceribus vestris. (Ibid., 11 et 12).

32. Coangustari in Paulo non poterant, in quo erat altitudo sapientiae, et fidei latitudo. Quomodo enim poterant coarctari in eo, qui erat vas electionis aeternae? Sed coarctatur in semetipsis; quia improbus in se ipso coarctabantur, malitiae suae laqueis strangulatus. Constitue mihi avarum, villarum quotidie terminos proferentem, excludentem vicinos; utrum is tibi dilatari, non coangustari videtur, quem terra ipsa non capit? Quantacumque spatia domus suae porrexerit, clauditur angustis opinionis [PL15.1278D] suae finibus, cui quod habet non est satis. Sed non talis est, qui potest dicere: Et ingrediebar in latitudine. Addidit etiam causam: Quia testimonia, inquit, tua exquisivi.

33. (Vers. 46.) Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Grate convenit ista vox martyri, qui vocatus ad sacrilegium, exprobrantibus [PL15.1279A] sibi regibus crucifixum Jesum, non erubescebat: sed magis gloriabatur in cruce Christi, et illam mundi salutem esse testimoniis coelestibus astruebat. Hos vocat Christus in Sponsa dicens in Canticis Canticorum: Et veni tu, columba mea, in tegumento petrae, juxta praemunitionem (Cant. II, 14); hoc est, veni juxta Evangelium. Propugnacula fidei tuae gesta sunt Christi: muri tui subsidia verba sunt Domini: passio Dominici corporis tua virtus est. Ostende mihi faciem tuam, et insinua vocem tuam; quia vox tua suavis est, et facies tua pulchra (Ibid.). Suavis est vox, quia ore confessio fit ad salutem: et decora facies, quae non erubescit Auctorem, non confunditur Redemptorem. Ostendit ergo faciem suam, signaculum crucis praeferens: et insinuat [PL15.1279B] vocem suam, auctoritatem praedicationis assumens. In tegumento enim corporis Christi, quo redempta est a peccato, munimentum gratiae spiritalis invenit: ut salutaria sibi et sentiat et loquatur. Suavis ergo vox quae in divinis testimoniis loquebatur: decora facies, quae in conspectu regum non confundebatur.

1043 34. Possumus et illos reges intelligere, quibus dicitur a Petro: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem (I Pet. II, 9). Sunt enim reges qui offerunt in Hierusalem sapientiae suae munera, quibus data est gratia verbum loqui, et quadam potestate regali flectere populos, et animas mulcere sanctorum: non erubescentes in eo; quia nihil alienum ab honestate loquerentur, quos nemo redarguat et repellat, [PL15.1279C] quasi quia non sint digni, quos idoneos Christus ministros novi fecerit Testamenti, et jam in illo non erubescentes; eo quod non metuerent ne confunderentur disceptantium contraria assertione superati. Rex igitur est qui non erubescat, ne in actu reprehendatur, redarguatur in sermonibus; eo quod et vita debeat esse fundatus et verbo. Itaque quamvis perfectus ita esset Propheta, ut non erubesceret in conspectu regum, tamen meditabatur in praeceptis Dei omni vitae suae tempore, et opera sua elevabat, nihil agens quod terrenis cupiditatibus adhaereret.

35. (Vers. 47, 48.) Ideoque ait: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi nimis: et exercebar in justificationibus tuis. Pulcherrimus ordo iste, ut [PL15.1279D] primo meditemur, et eorum praeceptorum quae diligimus, sit nobis assueta meditatio. Meditatione enim mandatorum coelestium operis boni usus inolescit. Nam sicut meditationi verborum finis memoria est, ut quae meditamur verba teneamus: sic meditationis praeceptorum coelestium intentio vel finis operatio est, actusque directus ad implenda praecepta divina, [PL15.1280A] quae nisi quis diligat, implere non poterit: nec solum diligat, sed etiam nimis diligat.

36. Ideo prius posuit: Et meditabar in praeceptis tuis, quae dilexi nimis. Et subjecit: Et levavi manus meas ad praecepta tua, quae dilexi nimis. Post meditationem etenim bonum est levare actus nostros ad praecepta Dei, atque id facere cum charitate, cum gaudio; ut non ex necessitate sit bonum nostrum, non cum moerore atque moestitia, sed voluntarium; quia servus invitus facit, amicus voluntarius. Nos autem studeamus ut dicatur nobis: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15), quia quasi amici mandatum Dei ex voluntate fecistis. Qui autem meditatur et diligit, et actus suos levat, ut faciat quae placeant Deo: is debet non negligere, nec transcurrere [PL15.1280B] mandata divina: sed exerceri in his, immorari plurimum, justificationes Dei crebro revolvens sollicitae mentis affectu.

SERMO SEPTIMUS. Zain

1. Littera secundum Hebraeos Zain significat Latine, duc te: alibi significat, huc. Quid sibi velit ista interpretatio non satis liquet, nisi forte ut unusquisque se regat, et ipse sui ductor sit. Vel huc, id est, quo litterae hujus versiculi vocant, dirigat iter. Meritoque in primo statim versu requiem suam postulat; quia ipse litterae septimus 1044 numerus est quietis. Quae autem major requies, quam ut in verbo Dei requiescat, atque ejus se gratia et consolatione [PL15.1280C] demulceat.

2. (Vers. 49.) Memento, inquit, Domine, verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Verbum Dei dejectos nos atque depressos ad coelestem gratiam provocavit; ut desideremus aeternitatem, despiciamus praesentia, temporalium incuriosi futura et invisibilia requiramus. Vocat igitur nos ad se Dei Verbum, sicut habes scriptum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Ideoque sequamur vocantem Dominum Jesum; ut a saecularibus ad perpetua transeamus, nosque ipsos regere noverimus.

3. Ergo David, quoniam saepe responsis erat invitatus coelestibus, quibus remunerationem fidei meritorumque speraret fore, sicut habes scriptum, dicente [PL15.1280D] Deo per Nathan prophetam: Accepi te de ovili ex uno grege, ut sis in principem in populum meum Israel; et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris et exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua (II Reg. VII, 8 et 9). Et infra: Et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis (Ibid. 11). Quo responso accepto, ait David: Quid sum ego, Domine Deus meus, [PL15.1281A] et quae domus mea; quoniam dilexisti me in his, et memorata sunt minima in conspectu tuo, Domine, et locutus es pro domo servi tui in longinquo (Ibid., 18 et 19)? Et infra ait: Et nunc, Domine meus, Domine, tu es Deus. Et verba tua sunt vera, et locutus es pro servo tuo bona haec: et nunc incipe benedicere domum servi tui, ut sim in aeternum in conspectu tuo; quoniam tu, Domine meus, Domine locutus es, a benedictione tua benedicetur domus servi tui in aeternum: hoc igitur responso et aliis vocatus David, sperare non desinit, et propheticae fidei auctoritate convenit Dominum; ut meminerit promissorum suorum, quorum immemor esse non soleat. Sanctis enim quaecumque spoponderit, implere consuevit, nostrarum immemor iniquitatum, suarum non immemor sponsionum. [PL15.1281B] Denique scriptum est: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas.... et memor non ero: tu autem memor esto et judicemur (Esai. XLIII, 25 et 26). Vult oblivisci quaecumque minitatus fuerit peccatoribus, si vias aliquando convertant: vult etiam conveniri, ut si quis proposita secutus virtutibus praemia, bene certaverit, fructum remunerationis exspectet, quin etiam exigat, sicut habes scriptum: Certamen bonum certavi; cursum consummavi: reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7). Non est enim arrogans usurpatio, sed fidelis; quia verum Deum non posse fallere confitetur. Ideoque admonet et David dicens, ut meminerit Dominus verbi sui; quo nos ad sperandum provocat, ut terrenis renuntiemus, inhaereamus coelestibus.

[PL15.1281C] 4. Dicit ergo David: Certamen certatus sum, bravium peto verbi tui, quod promisisti mihi: memor esto promissorum tuorum, quae spopondisti servo tuo. Non usurpatorie speravi quae ut sperarem ipse fecisti. Servus sum, exspecto alimentum a Domino: miles sum, exigo ab imperatore stipendium: vocatus sum, postulo ab invitante promissum. Verecunde autem auctoritatem 1045 suae fidei temperavit, dicendo se servum; quia Oculi servorum in manibus dominorum suorum (Psal. CXXII, 2). Haec ex persona David propria bene prompta sunt.

5. Caeterum si quis informationem cujusque hominis considerat, potest levitis communia promissa librare, sicut habes: Date Levi viros ejus, date Levi manifestos ejus (Deut. XXXIII, 8). Potest etiam populi [PL15.1281D] credentis electis alloquium istud aptari: cui per typum Joseph, primo in typo ejus nominis, deinde per tribum in primae electionis haeredes transfusa est divina promissio, dicente Moyse: Primogenitus tauri decus ejus: cornua unicornui cornua ejus: in ipsis gentes ventilabit simul usque ad summitatem terrae (Ibid., 17). Unicum enim Verbum Dei hoc prophetatur [PL15.1282A] oraculo, toto per gentes orbe fundendum. Hoc ergo surrecturae Ecclesiae promissum David verecundus sui, impatiens vero communis profectus morantis, exigere videtur.

6. (Vers. 50.) Et addidit: Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me. Haec est spes, haec quae verbo tuo obvenit mihi, consolata est me, ut tolerarem acerba praesentium. Dum facit Paulus contra nomen, non habet spei consolationem: dum patitur pro nomine, haurit spem de consolatione. Et fidelis factus quomodo nos consoletur, accipe: Quis nos separabit, inquit, a dilectione Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te morti tradimur tota die, aestimati sumus [PL15.1282B] ut oves occisionis (Rom. VIII., 35 et 36). Et qua ratione illa patienter tolerari possint, addidit: Sed in his omnibus superamus propter eum, qui nos dilexit (Ibid., 37). Ergo si quis vult adversa superare, si est persecutio, si est periculum, si mors, si aegritudo gravis, si incursus latronum, si facultatum proscriptio, si quidquid eorum quae putantur in isto adversa saeculo, facile superantur, si sit spes quae consoletur. Nam etsi illa acciderint, tamen gravia esse non possunt dicenti: Existimo enim quod indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Ibid., 38). Quisquis enim meliora sperat, numquam levioribus frangitur.

7. In tempore igitur humilitatis nostrae spes consolatoria est, quae non confundit: tempus autem tentationum, [PL15.1282C] tempus humilitatis animae nostrae arbitror. Humiliatur enim anima nostra, dum traditur tentatori, duris examinanda laboribus; ut luctetur et certet, congressum contrariae experiens potestatis: sed in his tentationibus vivificatur alloquio Dei. Haec est enim animae nostrae vitalis substantia, qua alitur, et pascitur, et gubernatur. Nec quidquam aliud est quod vivere faciat rationabilem animam, quam alloquium Dei. Sicut enim augetur sermo Dei in anima nostra, dum suscipitur, dum intelligitur, dum comprehenditur; ita etiam vita ejus augetur: et quemadmodum e contrario alloquium Dei deficit in anima nostra, ita et incurrit ejus vita defectum. Itaque ut connexio ista animae et corporis nostri spiritu vitali animatur, atque alitur, et tenetur: ita verbo Dei [PL15.1282D] et spiritali gratia anima nostra vivificatur. Unde omni genere studere debemus, ut reliqua omnia 1046 posthabentes, congregemus nobis alloquia Dei, et congeramus in principale nostrum, in sensus, in sollicitudines, considerationes, actusque nostros; ut alloquiis Scripturarum facta nostra conveniant, nec a serie praeceptorum coelestium actus nostri discordare [PL15.1283A] videantur, quo possimus et nos dicere: Quoniam eloquium tuum vivificavit nos.

8. (Vers. 51.) Tertius versus est: Superbi inique agebant nimis: a lege autem tua non declinavi. Maximum peccatum in homine superbia est; quandoquidem inde manavit nostri origo delicti. Hoc telo nos primum diabolus vulneravit, et perculit. Nam nisi homo serpentis persuasione deceptus sicut Deus esse voluisset, et verum falsumque cognoscere, quod penitus discernere humana fragilitate non poterat; ideoque quod sequeretur acceperat, ne temeraria usurpatione de illa paradisi felicitate decideret: nisi, inquam, homo suis non contentus finibus interdicta temerasset, numquam feralis culpae ad nos transisset haereditas. Et quid de homine dicam? Ipse diabolus [PL15.1283B] per superbiam naturae suae amisit gratiam. Denique dum dicit: Ponam thronum meum super nubes.... et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 13 et 14), consortiis excidit angelorum: cujus criminis digna mercede damnatus, hominem sibi participem requisivit, in quem consortium suae transfunderet offensae.

9. Quid igitur hoc peccato potest esse deterius, quod a Dei coepit injuria? Ideoque Scriptura dicit: Dominus superbis resistit (Prov. III, 34). Tamquam suae contumeliae propulsator, veluti quoddam suscepit adversus superbiam speciale certamen; tamquam dicat: Meus iste adversarius est, qui me lacessit, mihi debetur ista congressio. Unde et Apostolus multiplicis culpae materiam esse superbiam declaravit, dicens de haeretico: Quia ei quae secundum pietatem [PL15.1283C] est, doctrinae non acquiescit: superbit nihil sciens, sed languescens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, sacrilegia, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et a veritate alienorum, existimantium quaestum esse pietatem (I Tim. VI, 3 - 5). Quantorum itaque expressit causam esse delictorum superbiam? Unde David commendare volens devotionem suam nulla superborum iniquitate attentatam, ait: Superbi inique agebant nimis. Non solum iniquitatem agentium, sed etiam nimiam iniquitatem pariter declaravit, quae conveniret superbis: quorum ne aliquo tentaretur contagio, audi alibi dicentem: Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam (Psal. C, 5).

[PL15.1283D] 10. Itaque quoniam quanta vis mali in superbia esset, expresserat, quemadmodum vinceretur debuit nos docere: meritoque quasi bonus doctor demonstrat remedium, qui exaggeravit venenum. Audi ergo quomodo excludas virus superbiae: A Lege, inquit, tua non declinavi. Lex igitur Dei sola potest superbiae virus habetare, quae informavit virum devotioni deditum, quali se regere debeat cautione. Multi enim non solum 1047 alieni a fide, sed etiam qui videntur non mediocria Scripturarum praecepta [PL15.1284A] gustasse, tentari solent prosperis superborum processibus: videntes eos qui praevaricantur legem, impietatis arbitros, arrogantes, contemptores fidelium, extollentes se adversus eos qui humiliant cor suum secundum timorem Dei et praecepta coelestia, abundare in hoc saeculo divitiis, praeconio, honoribus, potestatibus; eisque quo graviora commiserint, eo affluentiores successus commodorum saecularium secundare: contra autem justos viros plerumque laborare inopia, amissionibus filiorum, sterilitatibus conjugum; quo exagitati atque turbati, sensum mentis inclinent, ut putent Dei in hoc quodammodo errare judicium: non tenentes caput veritatis, quo evidentissime comprehenditur non in hoc saeculo, sed in futuro repositam nostrorum remunerationem [PL15.1284B] esse meritorum.

11. Sed paucorum est istud advertere. Denique in principiis etiam David ipse tentatus est; sicut habes scriptum: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et dixi: Numquid sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 12 - 14)? Ita igitur et nostrum unusquisque, qui perfecti non sumus, haec videns dicit: Ubi est providentia Dei, ubi justitia? Superbus iste abundat, arrogans iste locupletatur, impius iste beatus et potens est: justus autem ille, vides quemadmodum jacet dejectus atque defectus, quemadmodum ipso victu indiget: afficitur contumeliis ab isto impio, ab isto insolente conculcatur, excluditur? Non mediocris utique ista [PL15.1284C] tentatio est, nisi ad ea quae sunt ventura prospicias, nisi praeceptis plenius coelestibus instruaris.

12. Denique et David putabat se ante haec cognoscere, sed nesciebat; et ideo anxius fluctuanti animo laborabat. Unde ait: Et aestimabam me scire: hoc labor est ante me, donec ingrediar in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis (Ibid., 16 et 17). In quibus per id quod se exstulerunt superbi, vidit prophetico spiritu dejectiores fore, et ait: Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt, et exterminati sunt propter iniquitatem suam, sicut somnium exsurgentis (Ibid., 19 et 20)? Cognovit igitur impiorum successus in hoc saeculo somnii esse similes, non veritatis: quorum emolumenta tamdiu videntur esse, dum dormiunt. Ubi edormierint somnium suum, [PL15.1284D] qui videbantur sibi potare, jam sitiunt: qui epulabantur, esuriunt, nihil solidum ex isto somnio, perfectumque referentes. Et bene somnium dormiunt saeculares viri, qui licet saeculo vigilent, Deo dormiunt, de quibus bene sanctus Job, qui eorum ante affluentiam mirabatur, ait: Quia sicut paleae jactantur a vento, et sicut pulvis turbine dissipantur.... moriuntur autem cum amaritudine animae suae, nihil manducantes, nihilque boni habentes (Job. XXI, 18 et 25). Justus autem habens bonae fiduciam conscientiae, in [PL15.1285A] suis magis novissimis gratulatur, et se vitae hujus exitu a laboribus intelligit liberari, mercedemque boni operis et factorum requirit dicens: Reposita est mihi 1048 corona justitae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8).

13. Sed hoc ille ait, qui poterat dicere: A lege autem tua non declinavi; in quo non solum boni operis elucet gratia, sed etiam intimae puritas conscientiae. Lex enim non solum agendi munus informat: verum etiam secretae emundat mentis affectum. Non enim solum in operibus, sed etiam in ipsis occultis secundum legem Domino militamus; quia Lex dicit: Non fiat verbum injustitia occulta in corde tuo (Deut. XV, 9); [PL15.1285B] ut non solum nihil opere factisque delinquas, cum superbos videris gloriari, nec sermone labaris: sed ne in corde quidem intimo, dum de Dei judicio disceptas, contrahas iniquitatis offensam: quae quo putatur occultior, eo frequentior esse consuevit; quia tuto putat unusquisque quod hujusmodi disceptationes, velut septus visceribus suis, conscientiae suae credat; cum ipse sui accusator in die judicii sit futurus; quia revelantur cordis abscondita, testimonium perhibente conscientia accusationibus nostris.

14. Cujusmodi igitur sit propositum viri sancti, hoc evidentius loco exponitur. Primum enim memor esse debet promissorum coelestium: secundo quae viventibus merces statuta debetur. Deinde aliud propositum viri sancti est, ut etiamsi in periculis et adversis [PL15.1285C] positus sit, spe tamen quam hausit ex serie Scripturarum, se debeat consolari. Tertium propositum, ut etsi impios et sacrilegos videat, et superbos inique agentes abundare divitiis in hoc saeculo, non quasi incredulus declinet a lege; sed in ejus semitis perseveret, et fugiat superborum contagia. Contaminat enim omnis immundus: immundus autem superbus, de quo scriptum est: Immundus ante Deum omnis tumidi cordis (Prov. XVI, 5).

15. Quartum propositum viri sancti, ut memor sit judiciorum coelestium, sicut David asserit, qui dicebat: Memor fui judiciorum tuorum quae a saeculo sunt, et me consolatus sum. Nisi enim unusquisque legis instructus et informatus exemplis, credat semper vera esse Dei judicia, cito declinat a lege. Qui autem [PL15.1285D] praeterita repetit, et ex semet colligit seriem vetustatis, cognoscit quod neque peccator poenam suae improbitatis evadat, neque justus aequitatis suae praemiis defraudetur. Retexit enim animo quod ab initio Adam propter mandati coelestis praevaricationem de paradisi ejectus sit incolatu, et Cain parricidalis sceleris pretium divinae sententiae auctoritate damnatus [PL15.1286A] exsolverit: quod Enoch propter devotionem raptus ad coelum, terrenae malitiae virus evaserit: quod Noe propter justitiam diluvii victor, generis factus superstes humani sit: quod Abraham propter fidem seminarium posteritatis suae toto orbe diffuderit: quod Israel propter laborum tolerantiam, populum credentium proprii nominis signaculo consecraverit: quod ipse David propter mansuetudinem regali honore donatus, senioribus fratribus antelatus sit: quod Elias propter zelum Dei, curru elevatus 1049 in aerem, coelestis sedis hospitium novi generis acquisierit incolatu.

16. Haec qui novit retexere, habet unde gratiam suae consolationis acquirat: et contra; quia judicia Dei vera sunt, sicut habes: Judicia Dei vera, [PL15.1286B] justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, et dulciora super mel et favumi; etenim servus tuus custodit ea (Psal. XVIII, 10 et 11). Custodienti igitur dulcia sunt divina judicia: negligenti autem ea amara esse non dubium est; quia advertit in opprobrii turpitudine peccatorum propositum sibi divinae eventum esse sententiae. Qui autem bene sibi conscius est, non turbatur utique, dicens: Heredes sumus Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatiamur, ut et simul glorificemur (Rom. VIII, 17).

17. Sed quis nostrum hujusmodi, ut se divinorum judiciorum serie consoletur? Terribilia sunt peccatoribus etiam humana judicia, quanto magis divina formidini sunt? Denique ut hoc illa quae vere aeterna [PL15.1286C] sunt, colligamus exemplo, videmus in hoc saeculo innocentes laetos ad judicium festinare, odisse moras, celeritatem affectare judicii: reos autem refugere et pavere, differre, vitare, moestificari denique, cum diem judicii audierint constitutum. Beatus itaque ille qui illud coeleste judicium laetus exspectat. Scit enim sibi regnum coelorum, angelorum consortium, coronam quoque bonorum repositam esse meritorum.

18. (Vers. 53.) Consideremus nunc quod sit aliud propositum viri sancti, et ex sequentibus aestimemus. Pusillanimitas, inquit, detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Non est hoc commune cum multis; nam plurimorum est contristari, si quam ab aliquo patiantur injuriam, si laesi, si appetiti, [PL15.1286D] si decolorati sint. Nostra enim causa est: nos infirmiores fradui nobis aliquos dolemus fuisse. At vero qui fortior est, non propriam contumeliam dolet, sed aliena peccata; et in sua injuria lapsum alterius ingemiscit, et causam se fuisse deplorat laedentis erroris. Exemplum accipe Apostolicum; Paulus enim in peccato flebat alieno, sicut ipse ait: [PL15.1287A] Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas (II Cor. II, 4). Et cum ipse contristaretur, eos ipsos quos arguebat, contristari nolebat. Denique addidit: Non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeo in vobis abundantius (Ibid.). Contristari enim volebat usque ad poenitentiam lapsos, non usque ad moestitiam profundiorem; tantum ut eorum qui arguebantur, moestitia gaudium fieret arguenti. Unde ait: Si enim ego contristo vos, quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (Ibid., 2)? Arguit itaque ut allevet diuturnitatem moestitiae, quo poenitentia fieret in salutem: damnat, ut absolvat: excludit, ut recipiat: non ignoscit, ut liberet. Ideo talis Paulus, quia bene peritus in lege, cognoverat praeceptum dicentis: Pusillanimitas detinuit [PL15.1287B] me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

19. Dolebat David, non quia contemnebatur, non quia ipse appetebatur, sed quia lex Dei relinquebatur; 1050 et eorum qui hoc faciebant, damnum dolebat, quod perirent Deo. Sicut bonus pater in phrenesi constituti filii, cum ab eo maledicatur, verberetur, afficiatur injuriis, non suam, sed aegroti deflet aerumnam; et contumeliam dolet, non quo sibi sit irrogata, sed quia per furorem quid faciat aeger ignorat: ita vir bonus cum videt peccatorem non revereri, non honorare etiam canos senioris, quo praesente, faciat aliquid indignum; non agnoscere, quadam peccandi insania, quam indecora et inhonesta committat, quasi moriturum dolet, quasi desperatum a medicis ingemiscit; et ut bonus medicus [PL15.1287C] primo monet, deinde etiamsi gravia patiatur, tamen tamquam ille aegrum, etsi caedatur, sustinet, et si maledicatur, non relinquit: et quidquid potest medicinae adhibere, non denegat: nec tamquam contumacem deserit, sed tamquam bene de se meritum omni studio sanare contendit, exercens non solum artis peritiam, sed etiam mentis benignitatem.

20. Ita ergo etiam justus et cum contemnitur a peccatore, non avertitur: et cum laeditur, furoris illud putat esse, non improbitatis, magisque vulneri ejus medicinam afferre desiderat, et compatitur, et dolet non propter se, sed propter illum qui desperato laborat incommodo: et dicit hunc unum ex fratribus sic laborare, sic affici, ut faciat mihi injuriam; qui [PL15.1287D] si agnosceret me, honoraret utique, certe non laederet. Quid enim laesus est meo facto, ut habeat laedentis affectum? Ergo cum non suppetit causa laedendi, non potest culpa esse propositi. Ergo si justus sum, afficior propter charitatem, propter dilectionem, propter Ecclesiae damnum, propter corporis detrimentum. Possum etiam illud dolere, quod etiam si ego laedentem non laeserim, et non sim mihi conscius quod eum in me aliquibus injuriis excitaverim, [PL15.1288A] tamen causa illi fuerim lapsus ejus, quod innocentem laedendo delinquat, quod factus sim ei materia peccati.

21. Hoc ergo dolet David, et ideo dolet quia cum unum membrum patitur, et caetera membra compatiuntur. Ideo forte et illud positum est: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Nam etsi possit justus habere in se quod accuset, et justus esse (quia nemo sine peccato praeter unum Deum) et possit etiam peccator hoc ipso justus esse, quia accusator est sui, secundum illud: Dic iniquitates tuas, ut justificeris; attamen forsitan etiam aliquibus non videatur absurdum, ut etiam de illo dictum sit, quod justus sit qui se accusat pro alio, etiamsi in se nihil habeat quod accuset.

[PL15.1288B] 22. Quam igitur in his omnibus sancto David viri justi prima persona conveniat, consideremus. Accusavit se, nullo accusante: peccatum confessus est proprium, quando percussus est corde, eo quod numeraverit plebem. Qui et dixit ad Dominum. Peccavi, Domine, quod fecerim hoc verbum: et nunc, Domine, aufer iniquitatem servi tui, quod deliqui vehementer (III Reg. XXIV, 10). Itaque quamvis Scriptura habeat, quod apposita est ira Dei, ut irasceretur in Israel, 1051 quo regis prolapsio excusari videretur: tamen cum vidisset angelum qui stragem plebis efficiebat, percutientis ictui se ipsum objecit dicens: Ecce ego peccavi, et ego pastor malignum feci: et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid., 17). Quasi justus ergo accusator sui [PL15.1288C] fuit in ipso sermonis exordio, et peccatum suum agnovit, et iniquitatem propriam confitendo, justificatus est in semetipso. Alibi quoque de Uriae morte coargutus a propheta ait: Peccavi Domino (II Reg. XII, 13); cui responsum est propter poenitentiam ablatum a Domino ejus esse peccatum.

23. Item alio loco cum Semei malediceret ei, et lapidaret eum septum bellatoribus, per quos vindicare se posset, patienter ferebat; ne verbo quidem referens contumeliam: quin etiam cum Abessa dux ejus caput maledicentis vellet auferre, ait Rex: Quid mihi et tibi est, fili Sarviae? Quod maledicit mihi, Dominus dixit ei maledicere David (II Reg. XVI, 10). Primum igitur culpam ejus excusavit, et causam ad Domini retulit voluntatem. Secundo in suum meritum [PL15.1288D] retorsit; ut non illum errasse, sed se meruisse significaret. Tertio maledictionem illius sibi non solum non nocere, sed etiam prodesse memoravit sicut scriptum est: Et dixit David ad Abessa, et ad omnes pueros ejus: Ecce filius meus qui exivit de semine meo, quaerit animam meam; quanto magis filius Jeminei (Ibid., 11)? Granditer impetum infregit ultoris. Quomodo enim maledictum extranei pro regis injuria vindicaret, cum filii adhuc parricidium inultum [PL15.1289A] maneret? Non utique extranei maledictum, et filii parricidium aequa esset lance pensandum. Et addidit: Sine illum maledicere; quoniam dixit illi Dominus, donec videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto (Ibid., 12). Est et aliud justi propositum longe omnibus perfectius et potentius, intervenire pro persequentibus, et excusare peccantes: quod legimus in Evangelio, dicente Domino Jesu cum crucifixus esset a perfidis: Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).

24. Liquet igitur his magisteriis doctrinae coelestis, quod justus se accusare malit, quam alium deformare. Denique de Joseph, cui desponsata erat Maria mater Domini, scriptum est quod cum eam gravem [PL15.1289B] utero vidisset, cum esset justus, noluit eam traducere (Matth. I, 19); et utique nullum adhuc audierat oraculum. Ita non solum ab ultionis atrocitate, sed etiam ab accusationis severitate persona justi aliena est: potiusque ducit suam remissionem accusari, quod non indicaverit, quam alienum crimen urgere. Sed dices: Quomodo dixit ipse David: Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum (Psal. LVII, 11)? Mihi videtur quia laetetur, quod ipse evaserit, non quia impii puniantur. Quaeramus aliud justi propositum ex sequentibus.

25. (Vers. 54.) Itaque dicit: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae. Merito peregrinationibus non frangebatur, superbos declinabat, eorumque prosperis successibus non movebatur. [PL15.1289C] Consolabatur se in judiciis coelestibus, 1052 angebatur in alienis peccatis; quia cantabiles habebat justificationes Dei. Quae enim bene tenemus, cantare consuevimus: et quae cantantur, melius nostris adhaerent sensibus. Non enim perfunctorie transeamus quae legimus; ut tunc tantum cum legimus ea, in memoriam eorum redire videamur: sed etiam cum abest codex manibus, tamquam animantia quae probantur et munda habentur in Lege, etiam quando non pascuntur ruminare consueverunt, ex semetipsis alimenta sibi recondita proferentia: ita et nos de nostrae memoriae thesauro, de interioribus nostris ruminandum nobis pabulum spiritale promamus. Hymni nobis, canticum nobis, psalmi nobis justificationes Domini sint. Psallamus spiritu, psallamus et [PL15.1289D] mente; ne si obliti fuerimus, in tempore necessitatis dicatur unicuique nostrum: Abjecisti sermones meos post te (Psal. XLIX, 17).

26. Ideoque ut expelleretur et eliminaretur oblivio a domo sancta sua, cantatores sibi fecit verus [PL15.1290A] Salomon, qui toto spiritu inquirendae cognitioni divinitatis intenderent; ne psallentes deessent Ecclesiae suae, quorum cantu nequam spiritus fugaretur (II Paral. V, 12): sicut David sancti docemur exemplo, quo psallente, malus ille spiritus expellebatur, qui Saul regis corda vexabat (I Reg. XVI, 23). Prophetae quoque ut prophetarent, psallendi peritum jubebant psallere, quo suavi invitata dulcedine spiritalis infunderetur gratia (IV Reg. III, 14). Et in Evangelio legimus in domo patris illius filium recuperantis praecrepuisse symphoniam, qua epulantes delectabantur fideles, perfidus autem impatienter audiebat (Luc. XV, 28). Dulcis igitur est cantilena, quae non corpus effeminat, sed mentem animumque confirmat. Ideoque canticum dicitur Domini Testamentum; [PL15.1290B] quia remissionem omnium peccatorum, Dominique justitias in Scripturis Evangelii suavi mentis exsultatione concinimus. Ipse quoque Dominus non dedignatus est dicere: Cantavimus vobis, et non saltastis (Luc. VII, 32). Cantavit nobis in Evangelio veniam delictorum: debuerunt Judaei mentem attollere non histrionico corporis motu, sed sancto Spiritu. Non fecerunt, ideo reprehenduntur.

27. Sed etiam et corporis saltatio in honorem Dei laudabilis habetur. Denique saltavit David ante arcam Domini, et vidit eum Michol filia Saul saltantem, et percutientem in organis harmonizatis in conspectu Domini, et ait ad eum, posteaquam se domum recepit: Quid utique honorificatus est rex Israel; quia denudatus est hodie in oculis puellarum suarum [PL15.1290C] ancillarum, sicut unus ex saltatoribus? Et dixit David ad Michol in conspectu Domini: Benedictus Dominus qui elegit me super patrem tuum, et super omnem domum illius constituere in principem super plebem suam Israel et Judam: saltabo in conspectu Domini, et denudabor adhuc sic, et ero nugax in conspectu tuo, et cum puellis cum quibus dixisti me nudatum, glorificabor. Et Michol, inquit, filiae Saul non erat filius usque in diem mortis ejus (II Reg. VI, 20 et seq.). Evidens itaque exemplum quod et 1053 Propheta qui percutiebat in organis, et saltavit ante arcam Domini, justificatus est: et illa quae reprehendit eum, sterilitate damnata est.

28. Sed non satis est ut aliquis cantabiles habeat justificationes Dei, nisi terrenarum exuat se servitio [PL15.1290D] sollicitudinum. Ideoque addidit: In loco peregrinationis meae (Psal. XXXVIII, 13). Convenit sibi; siquidem et alibi ait: Advena sum ego in terra hac (Ephes. II, 19). Unde et Apostolus non vult nos in domo Dei, fideique vocatione advenas esse et peregrinos: sed [PL15.1291A] cives sanctorum et domesticos Dei. Qui enim domesticus Dei est, exsul est mundo: qui conversatur in coelestibus, peregrinus est terris. Peregrinabantur in hoc mundo Hebraei, naturam incendii non sentientes: cantabiles habebant justificationes Dei, cum hymnum Deo de creaturarum laudatione cantarent.

29. Deinde qui cantat, vacuus est, et diversarum cogitationum curas relegat, sequestrat avaritiam, et non solum corporis voce, sed etiam mentis vivacitate se mulcet. Non enim tamquam moestus inopiae sollicitudine, sed tamquam liber ab omnibus corporalium affectibus passionum canebat idem Propheta: Psallam tibi, Deus, in cithara, sanctus Israel. Gaudebunt labia mea, cum cantavero tibi: et anima mea, quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23). Cantabat haec [PL15.1291B] laetus, tamquam his melioribus epulis pasceretur. Epulabatur enim animus piae devotionis alimento. Non solum itaque hymni et psalmi, sed etiam Legis praecepta cantabilia sanctis sunt. Denique cantabat Moyses qui Legem accepit, cum praetergressus pedibus mare, servati populi ductor justificationes Domini praedicaret.

30. (Vers. 55.) Superest adhuc propositum egregium viri justi, quia omni tempore circa Dei laudes esse debet intentus, non solum die, sed etiam nocte. Ideoque addidit: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Videamus si et ille memor est, qui vocat Dominum verbo, non custodit autem mandata divina. De quo dictum est satis, quia non quicumque dicit: Domine, Domine, acceptus [PL15.1291C] est Christo: sed qui operibus bonis fidelem suum probare potuerit affectum (Matth. VII, 21). Fides ergo, probitas, innocentia memorem probant. Quod autem ait: Memor fui nominis tui, plena devotio est; quia nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Hoc nomen invocetur diebus ac noctibus, nullum tempus precandi vacuum sinat sancta devotio praeterire.

31. Si studentes igitur doctrinis saecularibus perparum somno indulgent, quanto magis qui Deum cupiunt cognoscere, non debent somno corporis impediri, nisi quantum naturae satis est? David per singulas noctes lectum suum lacrymis diluebat: surgebat etiam noctis medio, ut Domino confiteretur: et tu totam noctem sopori existimas deputandam? [PL15.1291D] Tunc magis tibi orandus est Dominus, tunc praesidia postulanda, culpa cavenda, quando videtur haberi secretum: tunc maxime quando tenebrae in circuitu meo, et parietes me operiunt, considerandum quia Dominus omnia intuetur abscondita. Ne dixeris ergo: Circumfusus sum tenebris, quis me videt? Et quem 1054 vereor septus parietibus et inclusus? Quia Vultus Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Deinde si arbitrum non vides, te ipsum non vides? Tuae conscientiae testimonium non vereris? Nescis [PL15.1292A] illam caliginem noctis non opertorium, sed incentivum esse peccati? Cum somno et cibo fervent corpora, tunc etiam vigor mentis sopore laxatur, somno resolvitur: tunc irrepit impuri libido concubitus: tunc perturbatur cor, squalor immunditiae non videtur, castitatis puritas non consideratur, pudicitiae gloria non recensetur. Nox erat quando Judas prodidit, quando Petrus negavit.

32. Illo igitur praecipue tempore justificationes Dei animo retexendae sunt, relegenda mandata hortatoria. Illa de castitate praecepta non absint: his occupata mens flagrantiam libidinis, carnis restinguat ardorem. Tene illud animo: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7). Quis enim stupris deditus, flagitiis involutus, lavat per singulas [PL15.1292B] noctes lectum suum? Nescit flere qui flenda committit; et cum sit ipse lacrymabilis, non habet poenae lacrymas suae. At ille qui castigat corpus suum, et sui sollicitus gubernator est, atque ingemiscens et dolens lapsus superioris offensae quaerit quomodo abluat eam fletibus poenitentiae, hic lavat per singulas noctes lectum suum. Non dormianus ergo totis noctibus: sed maximam partem earum lectioni et orationibus deputemus.

33. Audi Ecclesiae vocem quaerentis etiam in noctibus Christum. In cubili, inquit, meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III, 1). Accipe secundum litteram. Quaesivit in noctibus orando, deprecando, etiam lacrymis deplorando. Quaesivit in noctibus; quia posuit tenebras latibulum suum; [PL15.1292C] ut quaerere eum sollicitius disceremus. Quaesivit igitur in prophetis Ecclesia ex gentibus congregata, et ideo credidit. Denique adventus Dominici testimonia de prophetis evangelistae Paulusque posuerunt. Unde scriptum est, quia nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3). Quaesivit in noctibus, in persecutionibus et adversis, in tribulationibus et laboribus duris. Nox est omnibus quibus non est perfecta securitas; unde ait Dominus: Veniet nox, quando nemo potest operari (Joan. IX, 4); cum in hoc mundo sum, lux hujus mundi sum. Non ergo operemur in tenebris. Si enim lucent opera nostra, non operamur in tenebris, sed in lumine. Dies est quibus adest Christus: nox est quibus se denegat.

34. Non magnum ergo si tunc Domino gratias [PL15.1292D] agas, quando in prosperis et secundis es: sed si tunc adhaereas Christo, quando te persecutor exagitat, quando aliqua procella perturbat. Amisisti filium? In illo dolore, in illa nocte, in illa destitutione memento Domini Dei tui; ne quasi non exauditus, ingratus sis, et in tua praevariceris aerumna. Pulsus es in exsilium? Memento Domini Dei tui; ne patriae interdictae tibi, charitatem Deo praeferas. Alicujus divitis oppressus potentia amisisti proprias facultates, indiges sumptu? Memento Domini Dei tui, ne [PL15.1293A] nox te egestatis abducat a devotionis affectu. Hoc est enim mandatum Legis, ut in nocte magis quaeras, quando magis 1055 exaudiaris a Domino, et possis dicere: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5).

35. Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. Denique ista vel Ecclesia vel anima, quae requisivit in cubili, quaesivit in noctibus, primo non invenit; quia fortasse in cubili quaesivit (Cant. III, 2-4): sed posteaquam surrexit, et abiit in civitatem (vide ne illam civitatem in quam Dominus celebraturus pascha, discipulos destinavit dicens (Matth. XXVI, 18): Ite in civitatem ad quemdam), posteaquam in foro, ut dixi, quaesivit, invenit quem dilexit, ubi oleum venditur, [PL15.1293B] quod exspectantes Sponsum emere consuerunt (Matth. XXV, 9), ubi jus, ubi leges. Si lex spiritalis, et forum est utique spiritale, ubi disputant periti legis aeternae. Quod forum non litibus tumultuosum est, sed Christi tribunalibus gloriosum. Ubi quaesivit, inquam? In foro: et post quaesivit in plateis, de quibus hi qui ad patrisfamilias Evangelici prandium convenirent, colligebantur, qui vocati excusandum se ab hujusmodi epulis non putarunt (Luc. XIV, 21). Posteaquam in foro, inquam, et plateis quaesivit, incidit in eos qui circumeunt civitatem (Cant. III, 3): et tunc demum potuit invenire quod quaesivit, fortasse eo quod in tribulatione et metu posita magis inveniat gratiam. Denique in posterioribus ait: Invenerunt me qui circumeunt civitatem.... tulerunt mihi pallium [PL15.1293C] (Cant. V, 7). Habuit ergo certamen: sed qua ratione supra non tulerint pallium, haereo reperire; nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: Numquid quem dilexit anima mea, vidistis (Cant. III, 3)? Quae Christum loquebatur, nec exuta est pallio, et quem quaerebat, invenit.

36. Disce quemadmodum quaeratur Christus. Ab his utique qui non perfunctorie quaerunt, sed violenter retinent, sicut ista quae ait: Tenui eum, et non dimisi eum (Ibid., 4), fide invenit, meditatione constrinxit. Si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. Qui ergo angelos transivit, Verbum invenit; ideo non multum intervalli fuit, cum transivit ab his, et invenit Jesum. Quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu oppressae fidei [PL15.1293D] Ecclesia dum nudatur, a Domino plus amatur, exspolians se veterem hominem, ut novum induat, quem non operiunt indumenta, sed mentis secreta clarificant: aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum ventura deposuit? Et Noe exutus [PL15.1294A] est pallium posteaquam coepit esse perfectior.

37. (Vers. 56.) Simus ergo memores justificationum coelestium, ut dum eas secreta mentis voce cantamus, memores simus in nocte nominis Domini, et dicamus, ut scriptum est: Haec facta est mihi; quoniam justificationes tuas exquisivi; hoc est, haec memoria facta est mihi, ut memor essem et in nocte nominis tui, non ebrietate sopitus, non epulis resolutus in somnum, non curis saecularibus occupatus; ut oblivia mihi tuae venerationis irreperent: 1056 sed quotidiana meditatione membra castigans, et intentionem mentis exercens, ut assiduitate fiat nobis cursus iste solemnis; ut Dominum Jesum etiam in noctibus toto veneremur affectu, cui est gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in [PL15.1294B] omnia saecula saeculorum. Amen.

Réactions des lecteurs

Notes

Fons: Patrologia Latina, t. 15, coll. 1240D-1294B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publié par: Rodion Vlasov
Date de création de la page: 2026-11-22, Mise à jour: 2026-11-22