CAPUT PRIMUM

1. Joannis Baptistae caedes qua occasione facta. Cum sanctum Evangelium legeretur, crudele spectaculum ante oculos nostros constitutum est, caput sancti Joannis in disco, feralis missus crudelitatis, propter odium veritatis. Puella saltat, et saevit mater: et inter delicias et lascivias convivantium temere juratur, et impie quod juratur, impletur. Factum est Joanni quod ipse praedixerat. De Domino enim Jesu Christo dixerat, Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Iste minutus est in capite, ille crevit in cruce. Odium peperit veritas. Non potuit aequo animo tolerari, quod homo Dei sanctus monebat: qui utique salutem eorum quaerebat, quos sic monebat. Responderunt illi mala pro bonis. Quid enim ille diceret, nisi quo plenus erat? Et quid illi responderent, nisi quo pleni erant? Ille triticum seminavit, sed spinas invenit. Dicebat regi, Non licet tibi habere uxorem fratris tui (Marc. VI, 17-28). Vincebat enim regem libido: tenebat apud se prohibitam uxorem fratris sui. Sed eum tamen sic libebat, ut non saeviret. Honorabat eum a quo verum audiebat. Sed mulier detestabilis odium concipiebat, quod aliquando dato tempore pareret. Quando parturiebat, peperit filiam, filiam saltantem. Et rex ille qui sanctum virum habebat Joannem, qui eum propter Dominum timebat, etsi ei non obediebat, posteaquam ab illo petitum est caput Joannis in disco, contristatus est. Sed propter jurationem et propter conrecumbentes, misit spiculatorem, et implevit quod juravit.

CAPUT II

2. Juratio omnis prohibita propter periculum falsae jurationis. Admonet nos locus iste, charissimi, ut propter vitam et mores vestros aliquid vobis de juramento tractemus. Falsa juratio non est leve peccatum: imo tam magnum peccatum est, falsum jurare, ut propter reatum falsae jurationis Dominus prohibuerit omnem jurationem. Ait enim: Dictum est, Non perjurabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum: ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque aliud quodcumque juramentum; neque per caput tuum juraveris; quia non potes facere capillum album aut nigrum. Sit autem in ore vestro, Est, est; Non, non. Si quid amplius est, a malo est (Matth. V, 35-37).

3. Juratio a Deo adhibita. Invenimus autem in Scripturis [PL38.1407] sanctis Dominum jurasse, quando ei usque ad immolationem dilecti filii obedivit Abraham. Locutus est ei angelus de coelo dicens: Per memetipsum juro, dicit Dominus, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implebo semen tuum, sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes (Gen. XXII, 16-18). Quod videtis totum orbem terrarum Christianos implere, exhibet verax juratio Dei. Itemque in Psalmis de Domino Jesu Christo prophetatum est, Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Qui noverunt Scripturas, sciunt quid protulerit Melchisedech sacerdos Dei excelsi, quando benedixit Abraham (Gen. XIV, 18-20). Non oportet ut hoc memoremus, propter catechumenos. Fideles tamen agnoscunt, quemadmodum ante prophetatum sit, quod modo videmus impleri. Et unde hoc? Quia juravit Dominus. Et juravit Dominus, et non poenitebit eum: non quomodo Herodem poenituit quia juraverat.

CAPUT III

4. Nobis tamen merito prohibita. Cum ergo Dominus juraverit, quare Dominus Christus suos jurare prohibuit? Dico quare. Non est peccatum, verum jurare. Sed quia grande peccatum est falsum jurare, longe est a peccato falsum jurandi qui omnino non jurat: propinquat falsae jurationi, qui vel verum jurat. Dominus ergo, qui prohibuit jurare, supra ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Sed Dominus juravit, inquit. Securus jurat qui mentiri nescit. Non te moveat quia Dominus juravit; quia forte non debet jurare nisi Deus. Tu enim quando juras, quid facis? Testem Deum adhibes. Tu illum, ipse se ipsum. Sed tu homo, quia in multis falleris, plerumque adhibes testem veritatem ad tuam falsitatem. Aliquando et nolens homo perjurat, cum verum putat esse quod jurat. Non est quidem tantum peccatum, quantum ejus qui scit falsum esse, et tamen jurat. Quanto melior, et a peccato isto gravi omnino longe fit, qui audit Dominum Christum, et non jurat?

CAPUT IV

5. Consuetudo jurandi ab Augustino victa. Scio grave esse consuetudini vestrae: sed et grave fuit consuetudini nostrae. Timendo Deum abstulimus jurationem de ore nostro. Ecce vobiscum vivimus: quis nos aliquando audivit jurantes? Numquid non consueveram quotidie jurare? At ubi legi, et timui, luctatus sum contra consuetudinem meam, in ipsa luctatione invocavi Dominum adjutorem. Praestitit mihi Dominus adjutorium non jurandi. Nihil mihi facilius est, quam non jurare. Hoc ideo admonui Charitatem vestram, ne dicatis, Quis potest? O si Deus timeatur! o si perjuri expavescant! lingua frenatur, veritas tenetur, juratio tollitur.

SERMO CCCVIII. In eadem solemnitate, II

CAPUT PRIMUM

1. Herodes in angustiis aut perjurii aut cruenti facinoris admittendi. Propter hunc locum, quem hodie audivimus, cum Evangelium recitaretur, dico Charitati vestrae: videtis miserum istum Herodem, Joannem sanctum virum et Dei hominem dilexisse: sed quoniam temere juravit ebrius laetitia et delectatione saltantis, daturum se promisit quidquid illa puella, quae saltando placuerat, poposcisset. At ubi poposcit rem crudelem et nefariam, contristatus est quidem; videbat enim tantum scelus fieri: sed positus inter jurationem suam et puellae petitionem, ubi videbat cruentum facinus, ibi rursus timebat reatum perjurii; ne Deum offenderet perjurando, Deum offendit saeviendo (Marc. VI, 17-28). Dicit mihi aliquis: Quid ergo debuit facere Herodes? Si dixero, Non debuit jurare: quis non videat hoc eum non facere debuisse? Sed non consulor de homine, utrum jurare debeat; sed quid facere debeat qui juravit. Ipsa est magna deliberatio. Temere juravit: quis nesciat? Tamen lapsus est, juravit. Ecce puella petivit caput sancti Joannis: quid facere debuit Herodes? Demus illi consilium. Si dixerimus, Parce Joanni, ne facias scelus; perjurium suademus. Si dixerimus, Noli perjurare; ad scelus implendum provocamus. Mala conditio.

CAPUT II

Antequam veniatis ergo ad istum bicipitem laqueum, tollite de ore vestro temerarias jurationes: antequam veniatis ad istam consuetudinem malam, moneo fratres meos, moneo filios meos: quid opus est, ut veniatis ad hunc articulum, ubi non possumus invenire consilium?

2. Temeraria juratio non implenda admisso homicidio. Perjurium Davidis magnum peccatum, licet minus quam homicidium. Tamen Scripturis diligentius perscrutatis, occurrit mihi unum exemplum, ubi video pium hominem et sanctum in temerariam jurationem cecidisse, et maluisse non facere quod juraverat, quam jurationem suam fuso hominis sanguine implere. Commemoro ergo Charitatem vestram. Quando Saül sanctum David persequebatur ingratus, ille cum suis ibat quocumque poterat, ne inveniretur a Saüle, et occideretur. Et quodam die ab homine divite, qui vocabatur Nabal, et tondebat oves suas, petivit sustentaculum victus, sibi et eis qui cum illo erant. Immisericors dare noluit, et quod est gravius, contumeliose respondit. Juravit sanctus David, eum occisurum se esse. Erat enim armatus. Et quod facile fuerat, et juste facere ira persuadente videbatur, incautus fudit jurationem; et coepit ire, ut faceret quod juraverat. Occurrit Abigail uxor Nabal, et tulit ei necessaria quae poposcerat. Suppliciter eum rogavit, flexit, et a mariti [PL38.1409] sanguine revocavit (I Reg. XXV). Juravit temere, sed non implevit jurationem majore pietate.

CAPUT III

Proinde, charissimi, iterum redeo ad monendos vos. Ecce sanctus David, non quidem iratus sanguinem hominis fudit; sed eum falsum jurasse negare quis poterit? De duobus peccatis elegit minus: sed minus fuit illud in comparatione majoris. Nam per se ipsum appensum, magnum malum est falsa juratio. Prius ergo laborare debetis, et confligere adversus consuetudinem vestram malam, malam, malam, et valde malam; et tollere jurationem de oribus vestris.

3. Jurans ab alio provocatus non sic peccat, quomodo iste alius. Si quis autem provocaverit te ad jurationem, ut forte sic sibi existimet satisfieri posse, si juraveris de illa re quam putat te commisisse aut fecisse, et forsitan non fecisti; ne remaneat in illo mala suspicio, si juraveris tu, non sic peccas quomodo ille qui te provocavit: quia dixit Dominus Jesus, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non. Si quid amplius est, a malo est (Matth. V, 37). Loquebatur autem de juratione, ubi nos intelligere voluit ipsam jurationem a malo esse. Si ab alio provocatus fueris, ab ipsius malo erit quod juras, non a tuo. Et hoc est prope a malo communi generis humani, quoniam corda nostra videre non possumus. Nam si corda nostra videremus, cui juraremus? Quando a nobis exigeretur juratio, quando videretur oculis proximi ipsa cogitatio?

CAPUT IV

4. Jurare compellens eum quem falsum juraturum credit, pejor est homicida. Scribite in cordibus vestris quod dico: Ille autem qui hominem provocavit ad jurationem, et scit eum falsum esse juraturum, vincit homicidam. Quia homicida corpus occisurus est, ille animam; imo duas animas, et ejus quem jurare provocavit, et suam. Scis verum esse quod dicis, et falsum esse quod ille dicit, et jurare compellis? Ecce jurat, ecce pejerat, ecce perit: tu quid invenisti? Imo et tu peristi, qui de illius morte te satiare voluisti.

CAPUT V

5. Tutuslymeni ob hoc peccatum divina correptione flagellatus. Aliquid dicam, quod nunquam dixi Charitati vestrae, in hoc populo, quod contigit in hac ecclesia. Fuit hic homo quidam simplex, innocens, bene fidelis, a multis vestris, id est, Hipponensibus, imo ab omnibus cognitus, Tutuslymeni vocatus. Tutumlymeni quis vestrum non novit, qui cives estis? Ab illo audivi quod dico. Nescio quis negavit ei, vel quod commendaverat, vel quod ei debebatur; et hominis fidei se commisit. Commotus provocavit eum ad jusjurandum. Juravit ille, iste perdidit: sed isto perdente, ille penitus periit. Dicebat ergo iste Tutuslymeni homo gravis et fidelis, ipsa nocte exhibitum se fuisse ad judicem, et cum magno impetu atque terrore se pervenisse ad praesidentem excelsum quemdam et admirabilem virum, cui parebat officium similiter excelsorum, jussum fuisse perturbatum retro revocari, et interrogatum fuisse his verbis: Quare provocasti hominem ad jurationem, quem sciebas falsum esse juraturum? Respondit ille: [PL38.1410] Negavit mihi rem meam. Responsum est illi: Et nonne melius erat, ut rem tuam quam exigebas perderes, quam animam hominis istius falsa juratione perimeres? Prostratus jussus est caedi. Caesus est tam graviter, ut in dorso evigilantis vestigia plagarum apparerent. Sed dictum est illi, postquam emendatus est: Parcitur innocentiae tuae, de caetero cave ne facias. Fecit quidem ille grave peccatum, et emendatus est: sed multo gravius peccatum faciet, qui post istum meum sermonem et istam meam admonitionem et exhortationem tale aliquid fecerit. Cavete a falsa juratione, cavete a temeraria juratione. Ab his duobus malis securissime cavebitis, si consuetudinem jurandi a vobis abstuleritis.

SERMO CCCIX. In Natali Cypriani martyris, I

CAPUT PRIMUM

1. Cypriani passio recolitur. Sermonem a nobis debitum auribus et cordibus vestris exigit tam grata et religiosa solemnitas, qua passionem beati Martyris celebramus. Tristis procul dubio tunc Ecclesia fuit, non damno cadentis, sed desiderio recedentis; semper cupiens videre praesentem tam bonum rectorem atque doctorem. Sed quos afflixerat sollicitudo certaminis, consolata est corona victoris. Et nunc, non solum sine ulla tristitia, verum etiam cum ingenti laetitia cuncta quae tunc gesta sunt legendo et diligendo recolimus; dieque isto gaudere jam concessum est, non timere. Neque enim eum formidamus terribiliter venientem, sed expectamus hilariter redeuntem. Placet itaque universam illam fidelissimi et fortissimi et gloriosissimi Martyris passionem cum exsultatione recordari praeteritam, quam tunc fratres cum sollicitudine sustinuere futuram.

2. Exsilium ipsius. Reditus ab exsilio. Primo igitur quod pro fide confessionis Christi in exilium Curubin missus est, non sancto Cypriano aliquid nocitum, sed multum illi praestitum est civitati. Quo enim ipse mitteretur, ubi ille non esset, propter cujus testimonium mittebatur? Christus ergo qui ait, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20), in omni loco membrum suum excipiebat, quocumque furor inimici pellebat. O stulta infidelitas persequentis! Si quaeris exsilium quo Christianus jubeatur ire; prius, si potes, inveni unde Christus cogatur exire. De patria sua in alienam te arbitraris excludere hominem Dei, in Christo nusquam exsulem, in carne ubique peregrinum. Sed jam considerare et commemorare delectat post illud, quod Cyprianus non senserat, sed inimicus putabat exsilium, quid ex ordine passionis ipsius consecutum sit. Cum enim Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de civitate Curubitana, in quam exsilio [PL38.1411] praecepto Aspasii Paterni proconsulis missus fuerat, regressus esset; in hortis suis manebat: et inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut ostensum illi erat.

CAPUT II

3. Comprehensio a duobus apparitoribus. Quid jam fremeret persecutoris impetus adversus cor semper paratum, accedente etiam Domini revelatione firmatum? Quando enim desereret patientem, quem non est passus praeoccupari nescientem? Jam ergo quod ad eum passioni exhibendum duo missi sunt, qui eum etiam secum in curriculum levaverunt in medioque posuerunt; et hoc divinae admonitionis fuit, ut gaudens recoleret ad ejus corpus se pertinere, qui inter iniquos deputatus est. Christus namque inter duos latrones ligno suspensus, ad exemplum patientiae praebebatur (Marc. XV, 17, 28). Cyprianus autem inter duos apparitores, ad passionem curru portatus Christi vestigia sequebatur.

4. Cypriani sollicitudo pastoralis. Quid illud quod cum in alium diem dilatus apud custodes esset, atque illuc se multitudo fratrum ac sororum congregans, pro foribus pernoctaret, custodiri puellas praecepit, quanta intentione considerandum? quanta laude praedicandum? quanto praeconio commendandum est? Vicina corporis morte, non moriebatur in animo pastoris vigilantia pastoralis; et cura tuendi dominici gregis usque ad extremum vitae hujus diem mente sobria tenebatur: nec excutiebat ab animo diligentiam fidelissimi dispensatoris, manus jam proxima cruenti carnificis. Ita se martyrem cogitabat futurum, ut esse non oblivisceretur episcopum: magis curans quam rationem pastorum principi de commissis sibi ovibus redderet, quam quid infideli proconsuli de fide propria responderet. Amabat quippe eum, qui Petro dixerat, Amas me? Pasce oves meas (Joan. XXII, 17). Et pascebat oves ejus, pro quibus sanguinem fundere illum imitans praeparabat. Custodiri puellas praecepit, sciens non solum se habere simplicem Dominum, sed etiam versipellem adversarium. Itaque adversus leonem aperte frementem in confessione virile pectus armabat, adversus lupum insidiantem gregi sexum femineum muniebat.

CAPUT III

5. Quomodo sibi consulendum. Dies omnis pro extremo computandus. Proconsulis verba ad Cyprianum, et hujus responsum. Ita vere sibi consulit, qui Deum judicem cogitat, apud quem causam gestae hujus vitae atque ab illo sibi muneris injuncti quisque dicturus est: ubi omnis homo recipit, sicut testatur Apostolus, quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Ita sibi consulit, qui ex fide vivens, et satagens ne ab extremo praeoccupetur die, extremum computat omnem diem, et sic Deo placitos mores perducit usque ad extremum diem. Ita sibi beatus Cyprianus et episcopus misericordissimus, et martyr fidelissimus, consulebat, non sicut eum lingua subdola diaboli per os possessi a se impii judicis monere videbatur dicens, Consule tibi. Cum enim ejus immobilem mentem videret, quando ei dixit, Jusserunt te [PL38.1412] principes caerimoniari; responditque ille, Non facio: adjecit et ait, Consule tibi. Ipsa est lingua subdola diaboli: etsi non hujus qui nesciebat quid loqueretur, illius tamen qui per eum loquebatur. Loquebatur enim proconsul, non tam secundum principes homines, quorum jussa sibimet injuncta jactabat, quam secundum principem potestatis aeris de quo Apostolus dicit, Qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2): quem per hujus quoque linguam operari Cyprianus noverat, quod ipse non noverat. Noverat, inquam, Cyprianus, cum a proconsule audiret, Consule tibi quod caro et sanguis diceret stolide, hoc diabolum dicere subdole: atque intuebatur in uno opere duos; istum oculis, illum fide. Nolebat eum iste mori, nolebat ille coronari: proinde circa istum placidus, circa illum cautus; huic aperte respondebat, illum occulte vincebat.

CAPUT IV

6. Fac, inquit, quod tibi praeceptum est: in re tam justa nulla est consultatio. Dixerat quippe ille, Consule tibi. Ad hoc responsum est, In re tam justa nulla est consultatio. Consulit enim qui consilium vel impertit, vel quaerit. Sed proconsul non a Cypriano consilium accipere volebat, sed eum potius ut a se acciperet, admonebat. At ille, In re, inquit, tam justa nulla est consultatio. Non adhuc consulo, quia non adhuc dubito: abstulit enim mihi dubitationem ipsa justitia. Justus autem, ut securus moriatur in carne, certus vivit in fide. Praecesserant Cyprianum multi martyres, quos flagrantissimis exhortationibus suis ad vincendum diabolum accenderat; et erat utique justum ut quos veridicus loquendo praemiserat, patiendo intrepidus sequeretur: ergo in re tam justa nulla est consultatio. Quid ad haec dicamus? quid ad haec exsultemus? Tanta conceptione gaudiorum, in quid erumpat cor nostrum et os nostrum, nisi in ipsam venerabilis Martyris ultimam vocem? Cum enim Galerius Maximus decretum ex libello recitasset: Tascium Cyprianum gladio animadverti placet. Respondit ille, Deo gratias. Habentes igitur de re tanta memoriam praesentis loci, festivitatem solemnissimi diei, propositionem saluberrimi exempli, omnibus medullis nostris dicamus et nos, Deo gratias.

SERMO CCCX. In Natali Cypriani martyris, II

CAPUT PRIMUM

1. Natale Cypriani martyris Africa tota percelebre. Spiritus sanctus doceat nos in hac hora quae oporteat dicere: dicturi enim sumus aliquid de laude Cypriani gloriosissimi martyris, cujus Natalem hodie, sicut nostis, celebramus. Quod nomen sic frequentat Ecclesia, id est, Natales, ut Natales [PL38.1413] vocet pretiosas martyrum mortes. Sic, inquam, hoc nomen frequentat Ecclesia, ut etiam qui non sunt in illa, hoc dicant cum illa. Quis enim hodie, non dicam in hac nostra civitate, sed plane per Africam totam transmarinasque regiones, non Christianus solum, sed Paganus, aut Judaeus, aut etiam haereticus poterit inveniri, qui non nobiscum dicat Natalem martyris Cypriani? Quid est hoc, fratres? Quando natus sit, ignoramus; et quia hodie passus est, Natalem ejus hodie celebramus. Sed illum diem non celebraremus, etsi nossemus. Illo enim die traxit originale peccatum: isto autem die vicit omne peccatum. Illo die ex fastidioso matris utero istam processit in lucem, quae oculos carnis illecebrat: isto autem die ex occultissimo naturae sinu illam discessit ad lucem, quae visum mentis feliciter et beate illustrat.

CAPUT II

2. Carthaginensis Ecclesia Cypriani episcopatu et martyrio nobilitata. Mensa Cypriani apud Carthaginem. Carthaginensem Ecclesiam vivens gubernavit, moriens honoravit. Ibi episcopatum gessit, ibi martyrium consummavit. In eo quippe loco, ubi posuit carnis exuvias, saeva tunc multitudo convenerat, quae propter odium Christi sanguinem funderet Cypriani: ibi hodie venerans multitudo concurrit, quae propter Natalem Cypriani bibit sanguinem Christi. Et tanto dulcius in illo loco propter Natalem Cypriani sanguis bibitur Christi, quanto devotius ibi propter nomen Christi sanguis fusus est Cypriani. Denique, sicut nostis, quicumque Carthaginem nostis, in eodem loco mensa Deo constructa est; et tamen mensa dicitur Cypriani, non quia ibi est unquam Cyprianus epulatus, sed quia ibi est immolatus, et quia ipsa immolatione sua paravit hanc mensam, non in qua pascat sive pascatur, sed in qua sacrificium Deo, cui et ipse oblatus est, offeratur. Sed ut mensa illa, quae Dei est, etiam Cypriani vocetur, haec causa est; quia ut illa modo cingatur ab obsequentibus, ibi Cyprianus cingebatur a persequentibus: ubi nunc illa ab amicis orantibus honoratur, ibi Cyprianus ab inimicis frementibus calcabatur: postremo ubi illa erecta est, ibi prostratus est. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5), ipse fecit ista super occisum.

CAPUT III

3. Cypriani mors pretiosa. Sed cum Carthago habuerit cathedram ejus, Carthago habeat memoriam ejus; unde nos celebraremus Natalitia ejus, nisi esset pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15)? In omnem terram exiit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ejus (Psal. XVIII, 5). Docuit fideliter quod facturus erat, fecit fortiter quod docuerat. Ad pretiosam mortem juste vivendo, ad gloriosam vero vitam injuste moriendo pervenit; atque adeptus est triumphale martyris nomen, quia perduxit usque ad sanguinem pro veritate certamen.

CAPUT IV

4. Cyprianus et passione et scriptis suis per orbem clarus. Verum quia non solum dixit quae audirentur, sed scripsit etiam quae legerentur, et ad alia loca per alienas linguas, ad alia vero per suas [PL38.1414] litteras venit, et innotuit regionibus multis, partim per famam fortissimae passionis, partim per dulcedinem suavissimae lectionis: alacres celebremus hunc diem, et ita omnes unanimiter supplicemus, ut in Ecclesia majore communem patrem audire et videre mereamur; habituri et de sermone ejus gaudium, et de passionis ejus gloria profectum, per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

SERMO CCCXI. In Natali Cypriani martyris, III

CAPUT PRIMUM

1. Solemnitates martyrum celebrandae imitatione virtutum. Mundi blandientis errores et saevientis terrores sapientia et patientia superati. Istum nobis festum diem passio beatissimi Cypriani martyris fecit: cujus nos victoriae celebritas in istum locum devotissimos congregavit. Sed celebratio solemnitatis martyrum, imitatio debet esse virtutum. Facile est honorem martyris celebrari: magnum est fidem atque patientiam martyris imitari. Hoc sic agamus, ut illud optemus: hoc sic celebremus, ut illud potius diligamus. Quid laudamus in fide martyris? Quia usque ad mortem pro veritate certavit, et ideo vicit. Blandientem mundum contempsit, saevienti non cessit: ideo victor ad Deum accessit. Abundant in isto saeculo errores et terrores: beatissimus Martyr, errores sapientia, terrores patientia superavit. Magnum est quod fecit: secutus agnum, leonem vicit. Quando persecutor saeviebat, leo fremebat: sed quia agnus sursum attendebatur, leo deorsum calcabatur: qui morte mortem destruxit, ligno pependit, sanguinem fudit, mundum redemit.

CAPUT II

2. Apostoli de Domino quae ipsi viderant confitendo mortui. Primi beati Apostoli arietes gregis sancti, ipsum Dominum Jesum viderunt pendentem, doluerunt morientem, expaverunt resurgentem, amaverunt potentem, et ipsi sanguinem fuderunt pro eo quod viderunt. Cogitate, fratres, quale fuit mitti homines per orbem terrarum, praedicare hominem mortuum resurrexisse, in coelum ascendisse; et pro ista praedicatione perpeti omnia quae insaniens mundus inferret, damna, exsilia, vincula, tormenta, flammas, bestias, cruces, mortes. Hoc pro nescio quo? Numquid enim, fratres mei, Petrus pro sua gloria moriebatur, aut se ipsum praedicabat? Alius moriebatur, ut alius honoraretur; alius occidebatur, ut alius coleretur. Numquid hoc faceret, nisi flagrantia charitatis, de conscientia veritatis? Viderant quod dicebant: nam quando pro ea re morerentur, quam non viderant? Quod viderant, negare debebant. Non negaverunt: praedicaverunt mortuum, quem sciebant vivum. Sciebant pro qua vita contemnerent vitam: sciebant pro qua felicitate ferrent transitoriam infelicitatem, pro quibus praemiis ista damna contemnerent. Fides eorum cum toto mundo non appenderetur. Audierant, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Non retardavit [PL38.1415] illecebra saeculi festinantes, transitura migrantes, quantumlibet et quomodo libet fulgens felicitas hic dimittenda, ad aliam vitam non transferenda, aliquando hic et a viventibus relinquenda.

CAPUT III

3. Contemptum mundi martyres exemplo docent. Contemnite ergo saeculum, Christiani; contemnite saeculum, contemnite. Contempserunt martyres, contempserunt Apostoli, contempsit beatus Cyprianus, cujus hodie memoriam celebramus. Divites esse vultis, honorati esse vultis, sani esse vultis: totum ille contempsit, ad cujus memoriam convenistis. Quid, obsecro, tantum amatis, quod contempsit quem sic honoratis? quem, si ista non contempsisset, non utique sic honoraretis. Quare te invenio earum rerum amatorem, quarum veneraris contemptorem? Certe illum, si haec amaret, non venerareris. Et tu noli amare: non enim intravit, et ostium contra te clausit. Contemne et tu; et intra post illum. Patet qua intres: Christus est janua. Et tibi est ostium apertum, quando est latus ejus lancea perforatum. Quid inde manavit recole; et elige qua possis intrare. De latere Domini pendentis et morientis in ligno, posteaquam est lancea perforatum, aqua sanguisque profluxit (Joan. XIX, 34). In uno est mundatio tua, in altero redemptio tua.

CAPUT IV

4. Rerum terrenarum amor viscus animae. Amate, et nolite amare: ad aliquid amate, et ad aliquid amare nolite. Est enim quod ad profectum ametur, et est quod ad impedimentum ametur. Noli amare impedimentum, si non vis invenire tormentum. Quod amas in terra, impedimentum est: viscum est pennarum spiritualium, hoc est virtutum, quibus volatur ad Deum. Capi non vis, et viscum amas? Numquid ideo non caperis, quia dulciter caperis? Quanto magis delectat, tanto fortius strangulat. Haec dico: et laudatis, et clamatis, et amatis. Respondet tibi, non ego, sed sapientia: Mores volo, non voces. Sapientiam lauda vivendo; non sonando, sed consonando.

CAPUT V

5. Cantica profana et saltationes pulsae de ecclesia, ubi sepultus Cyprianus. Dominus dicit in Evangelio, Cantavimus vobis, et non saltastis (Matth. XI, 17). Quando hoc ego dicerem, si non legerem? Irridet me vanitas, sed juvat auctoritas. Si non praemisissem quis hoc dixerit, quis me vestrum posset ferre dicentem, Cantavimus vobis, et non saltastis? Numquidnam in hoc loco, etsi Psalmus cantandus est, ab aliquo saltandum est? Aliquando ante annos non valde multos etiam istum locum invaserat petulantia saltatorum. Istum tam sanctum locum, ubi jacet tam sancti Martyris corpus, sicut meminerunt multi qui habent aetatem; locum, inquam, tam sanctum invaserat pestilentia et petulantia saltatorum. Per totam noctem cantabantur hic nefaria, et cantantibus saltabatur. Quando voluit Dominus per sanctum fratrem nostrum episcopum vestrum, ex quo hic coeperunt sanctae vigiliae celebrari, illa pestis aliquantulum reluctata, postea cessit diligentiae, erubuit sapientiae.

CAPUT VI

6. Canticum nostrum cui moribus, tanquam saltatione, oportet consonare. Cum ergo modo hic ista Deo propitio non fiant, quia non celebramus daemoniis ludos, ubi solent ista fieri in eorum delectationem qui coluntur, et immunditia sua solent suos depravare cultores, sed celebratur hic sanctitas et solemnitas martyrum; non hic saltatur, et ubi non saltatur, tamen de Evangelio legitur, Cantavimus vobis, et non saltastis. Reprehenduntur, increpantur, accusantur, qui non saltaverunt. Absit ut redeat adhuc illa petulantia: audite potius quid velit intelligi sapientia. Cantat, qui praecipit: saltat qui facit. Quid est saltare, nisi motu membrorum cantico consonare? Quod est canticum nostrum? Non proferam ego, non sit meum. Melius minister sum, quam actor. Dico canticum nostrum: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (Joan. II, 15-17).

CAPUT VII

7. Saltatores spirituali cantico mutatione vitae consonantes. Quale canticum, fratres mei? Audistis cantantem, audiamus saltantes: facite vos congruentia morum, quod faciunt saltatores motu membrorum. Intus hoc agite: mores consonent. Cupiditas exstirpetur, charitas plantetur. De ista arbore quidquid exit, bonum est. Cupiditas nihil boni potest generare: charitas nihil mali. Et dicitur, et laudatur; et nemo mutatur. Absit, non est verum quod dixi. Mutati sunt piscatores, mutati sunt postea etiam plurimi senatores: mutatus est Cyprianus, cujus hodie memoriam frequentamus. Ipse scribit, ipse testatur, cujus vitae fuerit aliquando, quam nefariae, quam impiae, quam improbandae, ac detestandae (Epist. 2, ad Donatum). Audivit cantantem: exhibuit se, non corpore, sed mente saltantem. Aptavit se cantico bono, aptavit se cantico novo: aptavit, amavit, perseveravit, certavit, superavit.

CAPUT VIII

8. Tempora mala non faciunt nisi homines mali. Et dicitis: Molesta tempora, gravia tempora, misera tempora sunt. Vivite bene, et mutatis tempora vivendo bene: tempora mutatis, et non habetis unde murmuretis. Quid sunt enim tempora, fratres mei? Spatia et volumina saeculorum. Ortus est sol, peractis horis duodecim ex alia mundi parte occidit; alia die mane ortus iterum occidit; numera quoties: ipsa sunt tempora. Quem laesit solis ortus? quem laesit occasus solis? Ergo neminem laesit tempus. Qui laeduntur, homines sunt; a quibus laeduntur, homines sunt. O magnus dolor! homines laeduntur, homines spoliantur, homines opprimuntur. A quibus? non a leonibus, non a colubris, non a scorpionibus; sed ab hominibus. Dolent qui laeduntur. Si [PL38.1417] possint, non faciunt ipsi quod reprehendunt? Tunc invenimus hominem qui murmurabat, quando potuerit facere unde murmurabat. Laudo, laudo, si non fecerit quod accusabat.

CAPUT IX

9. Ex auro bonus multa bona praestat, malus multa mala. Illi autem, charissimi, qui potentes videntur in saeculo, quomodo laudantur quando minus faciunt quam possunt? Ipsum laudavit Scriptura, Qui potuit transgredi, et non est transgressus; qui post aurum non abiit (Eccli. XXXI, 8). Post te debet ire aurum, non tu post aurum. Nam bonum est aurum. Non enim aliquid mali creavit Deus. Tu noli esse malus; et bonum est aurum. Ecce aurum pono inter bonum hominem et malum. Tollat malus; inopes opprimuntur; judices corrumpuntur, leges pervertuntur, res humanae perturbantur. Quare hoc? Quia aurum tulit malus. Tollat bonus; pauperes pascuntur, nudi vestiuntur, oppressi liberantur, captivi redimuntur. Quanta bona de auro quod habet bonus? quanta mala de auro quod habet malus? Utquid ergo dicitis aliquando stomachati: O si non esset ipsum aurum? Tu noli amare aurum. Si malus es, is post aurum: si bonus es, it post te. Quid est, it post te? Tu ducis, non duceris: quia possides, non possideris.

CAPUT X

10. Boni inter males in Ecclesia non desunt. Massa Candida. Cyprianus electum granum. Ergo redeamus ad verba sacrae Scripturae. Qui post aurum non abiit. Qui potuit transgredi, et non est transgressus. Quis est hic, et laudabimus eum (Eccli. XXXI, 10?) Quis est hic, aut quis est hic? Quam multi audiunt: et quis est hic? Et tamen absit ut desperem esse hic aliquem, imo non aliquem, sed aliquos. Absit ut de area tanti patrisfamilias desperem. Qui longe aream videt, solam paleam putat: invenit grana, qui novit inspicere. Ubi te offendit palea, ibi latet granorum massa. Ubi te offendit quod triturando contunditur, ibi est, quod tritura purgatur: ibi est, certus esto; ibi est. Postremo ille certus est qui seminavit, qui messuit, qui ad aream congregavit: novit ibi esse unde horreum repleatur, quando fuerit ventilatum. Modica qualiscumque ventilatio fuit tempore persecutionis: quae inde grana processerunt? Inde floruit Uticencis Massa Candida: inde tam magnum et electum granum hic beatissimus Cyprianus. Quam multi divites tunc contempserunt quod habuerunt? Quam multi pauperes tunc in tentatione defecerunt? Ecce in tentatione illa, tanquam in ventilatione, divitibus non obfuit habere aurum; pauperibus quid profuit non habere aurum? illi vicerunt, illi defecerunt.

CAPUT XI

11. Res quarum est bonus et malus usus. Bona alia bonorum propria, alia bonis et malis communia. Non faciunt bonos mores, nisi boni amores. Tollatur aurum de rebus humanis: imo adsit aurum, ut probet res humanas. Praecidatur lingua humana propter Dei blasphematores: et unde erunt Dei laudatores? Quid tibi fecit lingua? Sit qui bene [PL38.1418] cantet, et bonum est organum. Da mentem bonam ad linguam: bona dicuntur, discordes concordantur, lugentes consolantur, luxuriosi corripiuntur, iracundi refrenantur; Deus laudatur, Christus commendatur, mens ad amorem inflammatur; sed divinum, non humanum; spiritualem, non carnalem. Haec bona facit lingua. Quare? Quia bona est mens quae utitur lingua. Da malum hominem ad linguam: erunt blasphematores, litigatores, calumniatores, delatores. Omnia mala de lingua, quia malus est qui utitur lingua.

CAPUT XII

Non tollantur res de rebus humanis: sint res, et adsit usus rerum bonarum. Alia enim sunbona, quae non sunt nisi in bonis, et alia sunt bona quae sunt communia bonis et malis. Bona quae non sunt nisi in bonis, pietas, fides, justitia, castitas, prudentia, modestia, charitas, et caetera hujusmodi. Bona quae sunt communia bonis et malis, pecunia, honor, hujus saeculi potestas, administratio, salus ipsa corporis. Et haec bona sunt, sed bonos quaerunt.

CAPUT XIII

12. Cur et malis dantur a Deo bona temporalia. Jam hic murmurator ille, qui quaerit semper quod reprehendat; et hoc in Deo; qui utinam ad se rediret, se videret, se reprehenderet, se corrigeret: ille ergo reprehensor et argumentator mox mihi objecturus est in Deo, Et quare Deus, qui omnia gubernat, bona ista dat malis? Non illa daret nisi bonis. Exspectas a me audire consilium Dei? Quis, a quo, et quid? Tamen secundum meum, quantum capio, quantum donare dignatur, indico tibi, quod fortasse non sufficiat tibi, sed est hic aliquis cui sufficiat. Ergo cantem: non enim vere in ista tanta multitudine poterit mihi deesse qui saltet. Ecce audi, sapiens, sed a contrario: audi. Quod ista bona dat Deus et malis, si velis intelligere, eruditio tua est, non perversitas Dei. Adhuc scio te non intellexisse quod dixi: audi ergo quod dicebam, ille cui dicebam, qui reprehendis Deum et accusas Deum, quia bona ista terrena et temporalia dat etiam hominibus malis, quae secundum sensum tuum putas non dare debuisse nisi solis bonis. Hinc enim est unde quibusdam subrepsit letalis impietas, ut omnino credant Deum non aspicere res humanas. Dicunt enim et disputant: Numquid, si Deus res humanas attenderet, haberet ille divitias, haberet ille honores, haberet ille potestatem? Non curat Deus res humanas: nam si curaret, ista solis bonis daret.

CAPUT XIV

13. Ideo et malis dantur, ut a bonis contemnantur, et meliora quaerantur. Divitiae quale bonum. Redi ad cor, et inde ad Deum. De proximo enim redis ad Deum, si redieris ad cor tuum. Nam quando te ista offendunt, existi et a te: exsul factus es pectoris tui. Moveris rebus quae sunt foris a te, et perdis te. Tu intus es, ista foris adjacent; foris bona sunt, sed foris sunt. Aurum, argentum, omnis pecunia, vestis, clientela, familiae, pecora, honores, foris sunt. Si ista bona infima, bona terrena, bona temporalia, bona transitoria, non donarentur et malis, magna crederentur a bonis. Ergo Deus qui dat malis ista bona, te docet concupiscere meliora. Ecce dico, [PL38.1419] ista moderatione rerum humanarum quodam modo te alloquitur Deus pater tuus: et quasi puerum desipientem docet his verbis, quae, sicut possum, profero ad te, tanto fidentius, quanto magis ille dignatur manere in me. Constitue tibi dicere Deum, qui te renovavit et adoptavit: O fili, quid est quod quotidie surgis, et oras, et genu figis, et fronte terram percutis, et aliquando etiam lacrymaris, et dicis mihi: Pater meus, Deus meus, da mihi divitias? Si dem tibi, aliquid boni te putas, et magni adeptum.

CAPUT XV

Quia petisti, accepisti: ecce fac inde bene. Antequam haberes, humilis eras: habere divitias coepisti, et pauperes contempsisti. Quale bonum est, unde pejor factus es? Pejor factus es, quia malus eras: et quid te pejorem posset facere nesciebas; ideo haec a me petebas. Dedi, et probavi: invenisti, et inventus es. Latebas quando non habebas. Corrigere: evome cupiditatem, bibe charitatem. Quid est magnum quod a me petis, dicit tibi Deus tuus? Non vides quibus ea dederim? non vides qualibus ea dederim? Si magnum bonum esset quod a me petis, haberet hoc latro? haberet hoc perfidus? haberet hoc blasphemator meus? haberet hoc infamis mimus? haberet meretrix impudica? Hi omnes haberent aurum, si magnum bonum esset aurum?

CAPUT XVI

Sed dicis mihi: Non est ergo bonum aurum? Imo bonum est aurum. Sed mala faciunt de bono auro mali: bona faciunt de bono auro boni. Quia ergo vides quibus ea dederim; meliora pete a me, majora pete a me; spiritualia pete a me, ipsum me pete a me.

CAPUT XVII

14. Mundus amarus factus amari non desinit; quid si dulcis esset. Sed mala, inquis, fiunt in mundo, aspera, immunda, odiosa. Foedus est, non ametur. Ecce talis est, et sic amatur. Ruinosa est domus, et piget migrare. Matres sive nutrices, ne pueri multum sugant, ubi eos grandescere viderint, et non jam decere ut lacte nutriantur, illos tamen moleste mammis inhiare, circumlinunt papillas suas aliqua amaritudine, qua offensus parvulus, lac ulterius non requirat. Quid ergo adhuc tam delectabiliter sugitur, si amarus tibi factus est mundus? Implevit Deus amaritudinibus mundum; et inhias tu, incumbis tu, sugis tu; non nisi inde et inde voluptatem capis. Quamdiu? Quid, si dulcis esset? quomodo amaretur? Offendunt te ista? elige aliam vitam. Ama Deum, contemne ista. Despice res humanas, quandocumque hinc iturus: non enim hic futurus semper. Et tamen sic, quomodo malus est, quomodo amarus est mundus, quomodo plenus est calamitatibus mundus, si dictum tibi esset a Deo quod semper hic esses, laetitia te non caperes, exsultares, gratias ageres. Unde? Quia miseriam non finires. Ipsa est major infelicitas, quae se amari cogit. Minor esset, si non amaretur: tanto pejor est, quanto plus amatur.

CAPUT XVIII

15. Thesaurizandum in coelo. Sursum cor. Est alia vita, fratres mei: est post hanc vitam alia vita, credite. Ad eam vos praeparate: praesentia cuncta contemnite. Si habetis, bene inde [PL38.1420] facite: si non habetis, nolite cupiditate inardescere. Migrate, transferte ante vos: quod hic habetis, illuc eat quo secuturi eritis. Audite consilium Domini vestri: Ne thesaurizetis vobis in terra, ubi tinea et aerugo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate vobis thesaurum in coelo, quo fur non accedit, quo tinea non corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI, 19-21). Audis quotidie, homo fidelis, Sursum cor: et quasi contrarium audias, tu mergis in terram cor tuum. Migrate. Habetis unde? facite bene. Non habetis unde? adversus Deum nolite murmurare. Audite me, o pauperes: Quid non habetis, si Deum habetis? Audite me, o divites: Quid habetis, si Deum non habetis?

SERMO CCCXII. In Natali Cypriani martyris, IV

CAPUT PRIMUM

1. Martyr non in ipso, sed in Domino laudandus. Diei tam grati laetique solemnitas, et coronae tanti Martyris tam felix et jucunda festivitas, sermonem a me debitum flagitat. Sed tantam sarcinam orationes illius mecum portant; ut si quid minus quam debetur, exsolvero, non me despiciat loquentem vobis, sed omnes reficiat precando pro vobis. Faciam sane quod ei certum mihi est esse gratissimum, ut eum in Domino laudem, cum de illo Dominum laudo. Mitis enim erat, etiam cum vitae hujus turbidae ac procellosae pericula in variis tentationibus sustinebat, et Deo cantare vir ille bene noverat corde veraci, Audiant mansueti, et laetentur (Psal. XXXIII, 3). Et nunc relicta terra morientium, beatus possidet terram viventium. Hic enim de illis erat, de quibus dictum est, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4). Sed quam terram, nisi de qua dicitur Deo, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6)? Aut si terra viventium non est, nisi corpus resurgentium, ex terra sumptum et in coelestem gloriam commutatum; non ille adhuc gemens in infirmitate mortalitatis hujus, cui manere in carne non fuit optimum, sed necessarium propter nos; sed solutus atque liberatus a nexu et debiti et vinculi cum Christo quietus exspectat redemptionem corporis sui. Qui enim vivae suae carnis tentatione non victus est, de sepultae reparatione securus est.

CAPUT II

2. Cyprianus qualis ante conversionem ad fidem. In Domino ergo laudetur anima ejus, ut mites audiant et laetentur. In Domino laudetur anima bona, quo possidente fit bona, quo inspirante viget, quo illuminante fulget, quo formante pulchra, quo implente fecunda est. Hoc enim deserente, quondam mortua, tenebrosa, deformis, sterilis fluctuabat, antequam credidisset in Christum. Quid enim ei pagano proderat eloquentia, qua tanquam poculo pretioso et bibebat mortiferos, et propinabat errores? Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 4), mundavit eum credentem sibi a saecularibus [PL38.1421] cupiditatibus, et fecit vas in honorem utile domui suae, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 21). Nec ille tanquam ingratus haec tacuit. Absit enim ut cognoscens Deum non sicut Deum glorificaret: sed gratias egit, pristina sua non impie resorbens quae vomuerat, sed pie recolens quae mutaverat. Scribens enim ad amicum suum, ut et ipse ex tenebris, quod erat in se, fieret lux in Domino: Ego, inquit, cum in tenebris atque in nocte caeca jacerem, cumque in salo jactantis saeculi nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitae meae nescius, veritatis ac lucis alienus.« Et paulo post: Nam ut ipse, inquit, plurimis vitae meae prioris erroribus implicatus tenebar, quibus exui me posse non crederem; sic vitiis adhaerentibus obsecundans eram, et desperatione meliorum, malis meis velut jam propriis ac vernaculis adfavebam (Epist. 2, ad Donatum).

CAPUT III

3. Dei gratia conversus factus est verus Cyprianus. Ecce qualem Cyprianum Christus invenit: ecce ad qualem animam percutiendam et sanandam ille eradicator et plantator accessit. Neque enim frustra dicit, Ego occidam, et ego vivere faciam; ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39): aut frustra in futurorum figura ad Jeremiam dictum est, Ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et effodere, et perdere, et reaedificare, et plantare (Jerem. I, 10). Accessit ergo ad illam animam eradicator atque plantator; et evertit veterem Cyprianum, positoque ibi fundamento ipso se, novum Cyprianum aedificavit in se, et verum Cyprianum fecit ex se. Christo enim dicit Ecclesia, Botrus cypri fratruelis meus (Cant. I, 13). Quando ergo ille factus est a Christo christianus, tunc vere factus est etiam a cypro Cyprianus. Christi enim bonus odor factus est in omni loco, sicut ait apostolus Paulus: qui etiam ipse destructus est persecutor, et aedificatus est praedicator. Christi, inquit, bonus odor sumus Deo in omni loco, et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 15 et 16)? Alii enim Cyprianum imitando vixerunt: alii Cypriano invidendo perierunt.

CAPUT IV

4. Ex forensi oratore factus praedicator Christi. Illi laus, illi gloria, qui animam servi sui per fidem justificando eruit ab impiis, et fecit frameam suam, hoc est gladium bis acutum; ut per illam linguam stultitia Gentium nudata feriretur; per quam prius tecta atque velata pulchra prudentibus videbatur; atque ut eloquii tam nobilis instrumentum, quo ruinosis doctrinis daemoniorum indigna ornamenta fiebant, in aedificationem converteretur Ecclesiae, qua crescente illa laberentur; et ut tantae vocis tuba, quae forensium mendaciorum certamina solebat acuere, ad prosternendum pretiosis sanctorum mortibus diabolum Christo militantes et in ipso gloriantes devotos martyres excitaret. Inter quos et ipse Cyprianus, cujus pio et sancto, non jam fabulosos fumos emovente, sed dominica luce radiante accendebantur [PL38.1422] eloquio, moriendo vixit, judicatus judicem superavit, adversarium percussus vicit, mortemque occisus occidit. Qui enim in ludo perversitatis humanae et suam et aliorum linguas docuerat loqui mendacium, ut quod ab adversario objiceretur, astuta fallacia negaretur, jam in alia schola didicerat confitendo devitare adversarium. Ubi enim Christi nomen inimicus convertit in crimen, ibi supplicium Christus convertit in laudem.

CAPUT V

5. Victoria martyrum de daemoniis quam nunc evidens. Et si adhuc quisquam quaerit forte quis vicerit, ut omittam regnum coeleste sanctorum, quod infideles credere nolunt, quia videre non possunt; nunc in ista terra, in ista vita, in domibus, in agris, in civitatibus in orbe terrarum, ecce sunt ferventes laudationes martyrum: ubi sunt furentes accusationes impiorum? Ecce quemadmodum honorantur memoriae peremptorum, nunc illi ostendant idola daemoniorum. Quid eis judicando facturi sunt, qui eorum templa moriendo everterunt? Quomodo eorum superbas fallacias resurgentium militum suorum splendore damnabit, qui eorum fumantes aras morientium sanguine exstinxit?

CAPUT VI

6. Cyprianus doctrina et exemplo inter martyres praecellens. Locus sepulcri ipsius. Gratiae beneficia in Cyprianum. Unitatem Ecclesiae quantum dilexit Cyprianus. Inter has Christi legiones beatissimus Cyprianus gloriosorum praeliorum doctor et gloriosus ipse praeliator, ita quod facturus erat docuit, et quod docuerat fecit; ut et in verbis docentis praenosceretur animus martyris, et in animo patientis recognoscerentur verba doctoris. Non enim erat similis eorum, de quibus Dominus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Iste quia credidit, locutus est; quia locutus est, passus est. Hoc ergo docuit in vita, quod fecit; et hoc fecit in morte, quod docuit. Illi laus, illi gloria, Domino Deo nostro, regi saeculorum, creatori et recreatori hominum, qui suo tali antistite hujus civitatis Ecclesiam ditavit, et tam sancto corpore hujus loci amplitudinem consecravit. Illi laus, illi gloria, qui dignatus est illum virum praedestinare inter sanctos suos ante tempora, creare inter homines opportuno tempore, vocare errantem, mundare sordentem, formare credentem, docere obedientem, regere docentem, adjuvare pugnantem, coronare vincentem. Illi laus, illi gloria, qui hunc talem fecit, in quo maxime ostenderet Ecclesiae suae quantis malis opponenda et quantis esset bonis charitas praeponenda, et quam nulla esset charitas Christiani, a quo non custodiretur unitas Christi. Quam sic ille dilexit, ut et malis pro charitate non parceret, et malos pro pace toleraret; et liber in dicendo quod ipse sentiret, et pacificus in audiendo quod fratres sentire cognosceret. Merito in Ecclesia catholica tanti honoris celsitudinem meruit, cujus concordissimum vinculum tanta humilitate servavit. Quapropter, [PL38.1423] charissimi, tam gratae festivitati debito sermone pro viribus persoluto, exhortor dilectionem devotionemque vestram, ut istum diem honeste ac sobrie peragamus, et hoc exhibeamus diei, quo Cyprianus beatissimus passus est, quod amavit ut pateretur.

SERMO CCCXIII. In Natali Cypriani martyris, V

CAPUT PRIMUM

1. Cypriani laudibus nulla lingua par est. Sanctissimus et solemnissimus dies, atque huic Ecclesiae ornamento familiarior et praeclarior, laetificandis nobis hodiernus illuxit, quem suae nobis gloria passionis Cyprianus beatissimus illustravit. Cujus reverendi episcopi et venerandi martyris laudibus nulla lingua sufficeret, nec si se ipse laudaret. In hoc itaque sermone nostro, quem de illo debitum vestris auribus reddimus, magis approbate voluntatis affectum, quam exigite facultatis effectum. Sic enim et laudibus Dei, quibus non solum oratio, sed ne cogitatio quidem ulla satis est, cum se sanctus laudator minus idoneum cerneret, ait: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. CXVIII, 108). Hoc et ego dixerim: sit etiam ista mea devotio, ut si par non sum ad explicandum quod volo, accepto feratur, quia volo.

CAPUT II

2. Martyrum laudes in Deum recidere. Quid enim nisi Dei sunt laudes tanti Martyris laudes? Aut cujus honor est Cyprianus ad Deum toto corde conversus, nisi ejus cui dictum est, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8)? Cujus opus est Cyprianus doctor, nisi ejus cui dictum est, Doce me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 135)? Cujus opus est Cyprianus pastor, nisi ejus qui dixit, Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos cum disciplina (Jerem. III, 15)? Cujus opus est Cyprianus confessor, nisi ejus qui dixit, Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere inimici vestri (Luc. XXI, 15)? Cujus opus est Cyprianus tantae illius persecutionis pro veritate perpessor, nisi ejus cui dictum est, Patientia Israel, Domine (Jerem. XVII, 13); et de quo dictum est, Quoniam ab ipso est patientia mea (Psal. LXI, 6)? Postremo cujus opus est Cyprianus in omnibus victor, nisi ejus de quo dictum est, In omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 37)? Non ergo recedimus a laudibus Dei, quando laudamus opera Dei, et praelia Dei in milite Dei.

CAPUT III

3. Martyres et armantur a Deo, et ab eodem armato adjuvantur. Sic enim exhortatur Apostolus: State succinti lumbos vestros in veritate, et induti lorica justitiae, et calceati pedes in praedicatione Evangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere; et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14-17). Quid est justitiae lorica indui, et accipere scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, nisi a [PL38.1424] Domino donis ejus armari? Nec armari tantum sufficeret huic militi, nisi impetrasset ab armato ipso, a quo armatus fuerat, adjuvari. Neque enim piissimus Martyr in illa conflictione passionis non oravit et dixit: Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur: dic animae meae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 1-3). Quomodo vinceretur, quem sic Dominus producebat armatum, sic adjuvabat armatus?

CAPUT IV

4. Armatus Deus quomodo intelligendus. Framea Dei, Ecclesia. Framea Dei, anima justi. Absit autem ut armatum Deum quibusdam corporalibus instrumentis puerili corde credamus. Cujusmodi quippe arma sint illa, quibus ab armato Deo solent ejus milites adjuvari, ipsi confitentur adjuti, ubi exclamantes et gratias agentes dicunt: Domine, ut scuto bonae voluntatis coronasti nos (Psal. V, 13). Framea vero Dei, hoc est gladius Dei, quam frameam corpus Christi quod est Ecclesia, adversus eos qui se persequuntur, precatur effundi atque concludi; potest quidem intelligi, ubi ipse Salvator suo corpori dicit, Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Quo gladio spirituali à martyribus suis coelestia concupiscentibus gaudia, terrenos male blandos separavit affectus, quibus de coelo ad terram revocarentur astricti, nisi gladius intercideret Christi. Sed est etiam alia evidentissima Dei framea anima justi in manu Dei; de qua illi in Psalmo dicitur: Erue animam meam ab impiis, frameam tuam ex inimicis manus tuae (Psal. XVI, 13 et 14). Quod dixit, animam meam; hoc repetivit, frameam tuam; quod dixit, ab impiis; hoc repetivit, ex inimicis manus tuae.

CAPUT V

5. Framea magna Dei Cypriani anima. Altare erectum super corpus Cypriani. Hanc effudit frameam spargendo usquequaque martyres suos: et conclusit adversus eos qui persequebantur Ecclesiam; ut quia praedicantium vocibus non flectebantur, morientium virtutibus frangerentur. Fortia quippe sibi adversus inimicos fabricat arma Deus, eos ipsos quos facit amicos. Magna itaque framea Dei anima beatissimi Cypriani, splendida charitate, acuta veritate, pugnantis Dei acta et vibrata virtute, quae bella confecit? quas contradicentium catervas redarguendo superavit? quot percussit infensos? quot prostravit adversos? In quam multorum inimicorum cordibus ipsas inimicitias, quibus oppugnabatur, occidit, eosque amicos quibus adversus alios Deus copiosius pugnaret, effecit? Ubi autem venit tempus, ut tanquam praevalescentibus hostibus prenderetur, tum vero ne oppressus et victus ab impiis eorum manibus cederet, adfuit ille per quem praestaretur invictus: suscepit victoriam, postquam nullum certamen ulterius remaneret, quam de hoc scilicet mundo et de mundi hujus principe reportaret. Adfuit omnino fidelissimo suo testi usque ad mortem pro veritate certanti, fecit quod exoratus fuerat, eruit animam ejus ab impiis, frameam suam ab inimicis manus suae. Cujus victricis [PL38.1425] animae sanctam carnem, tanquam frameae illius vaginam, hoc loco sublimitate divini altaris ornamus; eidem ipsi animae triumphali resurrectione reddendam et nulla deinceps morte ponendam.

SERMO CCCXIV. In Natali Stephani martyris, I

1. Imitandus Stephanus, praesertim in dilectione inimicorum. Natalem Domini hesterna die celebravimus; servi hodie Natalem celebramus: sed Natalem Domini celebravimus, quo nasci dignatus est; Natalem servi celebramus, quo coronatus est. Celebravimus Natalem Domini, quo indumentum nostrae carnis accepit: Natalem servi celebramus, quo suae carnis indumentum abjecit. Natalem Domini celebravimus, quo factus est similis nobis: celebramus Natalem servi, quo factus est proximus Christo. Sicut enim Christus nascendo Stephano, ita Stephanus moriendo conjunctus est Christo. Sed Domini nostri Jesu Christi ideo nativitatis et passionis diem geminae devotionis obsequio frequentat Ecclesia, quoniam utrumque medicina est. Nam et natus est, ut renasceremur: mortuus est, ut in perpetuum viveremus. Martyres autem ad mala certamina nascendo venerunt, trahentes originale peccatum: moriendo autem ad bona certissima transierunt, finientes omne peccatum. Nam si in persecutione constitutos futurae beatitudinis praemia non consolarentur, quando illa de diversis passionibus supplicia sustinerent? Si beatus Stephanus sub imbre lapidum constitutus futura praemia non cogitasset, quomodo illam grandinem pertulisset? Sed illius praeceptum gestabat in animo, cujus praesentiam cernebat in coelo; et ad eum flagrantissimo amore suspensus, carnem quantocius relinquere, et ad ipsum cupiebat advolare: nec mortem jam timebat, quia Christum, quem pro se occisum sciebat, viventem videbat; ac per hoc festinabat etiam ipse mori pro illo, ut viveret cum illo. Quid enim videret beatissimus Martyr in illo agone constitutus, recolitis sine dubio verba ejus, quae de Actuum Apostolorum libro soletis audire. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Christum stantem a dextris Dei (Act. VII, 55). Jesum stantem videbat: ideo stabat, et non cadebat; quia stans sursum et deorsum certantem desuper spectans, invictas militi suo vires, ne caderet, suggerebat. Ecce, inquit, video coelos apertos. Beatus homo cui coeli patebant. Sed quis coelum aperuit? Ille de quo in Apocalypsi dicitur, Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. III, 7). Quando Adam de paradiso ejectus est, post illud primum nefandumque peccatum, contra humanum genus clausum est coelum: post passionem Christi latro primus intravit, postea Stephanus apertum vidit. Quid miramur? Quod fideliter vidit, fideliter indicavit, et violenter invasit?

[PL38.1426] 2. Idem tractatur argumentum. Eia, fratres, sequamur eum; si enim sequimur Stephanum, coronabimur. Maxime autem sequendus et imitandus est nobis in dilectione inimicorum. Nostis enim quia frequentium inimicorum congregatione circumdatus, cum crebris hinc et illinc saxorum ictibus tunderetur, placidus et intrepidus, mitis et lenis inter lapides a quibus occidebatur, intuens illum pro quo occidebatur, non ait, Domine judica obitum meum; sed, accipe spiritum meum. Non ait, Domine Jesu, vindica servum tuum, quem vides isto supplicio mortis addictum; sed, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 58, 59). Persistens ergo beatissimus Martyr in testimonio veritatis, et charitatis ardens spiritu, sicut nostis, pervenit ad gloriosissimum finem; et qui vocatus usque ad finem perseveravit, in fine quod vocabatur adeptus est, sui nominis gloria Stephanus perductus est ad coronam. Quando ergo beatus Stephanus pro Christo primus sanguinem fudit, quasi corona processit de coelo; ut eam sumerent sequentes in praemio, qui praecedentis virtutem imitarentur in praelio. Impleverunt postmodum terram crebra martyria. Quicumque postea sanguinem pro Christi confessione fuderunt, imposuerunt coronam illam capiti suo, et eam secuturis integram servaverunt. Et modo, fratres, de coelo pendet: quisquis eam concupierit, ad eam velociter volabit. Et ut Sanctitatem vestram breviter atque evidenter hortemur, multis non opus est verbis: sequatur Stephanum, quicumque desiderat coronam. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCCXV. In solemnitate Stephani martyris, II

CAPUT PRIMUM

1. Stephani gesta canonico Libro contenta. Actuum Apostolorum liber legi solitus a Dominico Paschae. Beatissimus Stephanus quomodo fuerit diaconus ordinatus cum aliis sex etiam ipse septimus, et quomodo pervenerit ad supernam coronam, cum ipsa lectio legeretur, audistis. Hoc primum primi Martyris meritum commendatum est Charitati vestrae: quia cum aliorum martyrum vix Gesta inveniamus, quae in solemnitatibus eorum recitare possimus, hujus passio in canonico libro est. Actus Apostolorum liber est de Canone Scripturarum. Ipse liber incipit legi a Dominico Paschae, sicut se consuetudo habet Ecclesiae. In hoc ergo libro, cui titulus est, Actus Apostolorum, audistis quomodo sint electi, et ab Apostolis ordinati septem diaconi, in quibus sanctus Stephanus erat. Priores Apostoli, sequentes diaconi. Et prior martyr de diaconis, quam de Apostolis,: prior victima de agnis, quam de arietibus.

2. Stephani passio similis passioni Christi. Falsi testes contra utrumque. Veritatis magna vis. Quantam autem cum Domino suo et Salvatore suo habuit similitudinem passionis! Falsi testes adversus istum, quomodo adversus illum: et de ipsa re. Nostis enim et recolitis, falsi testes [PL38.1427] contra Dominum Christum quid dixerunt: Nos audivimus eum dicere, Solvo templum hoc, et post triduum aedifico alterum novum (Marc. XIV, 58). Non autem hoc Dominus dixerat: sed vicina voluit esse falsitas veritati. Quomodo sunt falsi testes? Audierunt dixisse: Solvite templum hoc, et post triduum resuscitabo illud. Evangelista autem dicit: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19-21). Falsi testes, pro eo quod dictum est Solvite, dixerunt Solvo. Modicum in syllabis mutaverunt: sed tanto falsi testes pejores fuerunt, quanto propinquare veritati per calumniam voluerunt. Et huic quid objectum? Nos audivimus eum dixisse quia Jesus Nazarenus destruet templum hoc, et mutabit consuetudinem Legis (Act. VI, 14). Falsum testimonium dicebant, et vera prophetabant. Quomodo Caiphas ille, magister illorum, princeps sacerdotum, dans consilium Judaeis, ut occideretur Christus, hoc dixit: Expedit unum mori, quam ut tota gens pereat. Ait autem evangelista: Hoc non a semetipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia oportebat Christum mori pro gente (Joan. XI, 50, 51). Quid hoc est, fratres? Magna vis est veritatis. Oderunt veritatem homines, et veritatem prophetant nescientes. Non agunt, sed agitur de illis. Processerunt ergo isti falsi testes similes falsis testibus, sed pro quibus occisus est Christus.

CAPUT II

3. Stephanus in concilium adductus cur non exemplo Christi tacet. Super tectum praedicare. Illi adduxerunt eum in concilium, ut haberent majus judicium. Amicus autem Christi, cum dixisset causam suam, praedicavit veritatem Domini sui. Moriturus erat: quare impiis pia lingua taceret? Quare non pro veritate moreretur? Hoc uno impar Domino suo, certi causa mysterii, quantum pertinet ad similitudinem passionis. Nam ille Deus est excellentia majestatis. Dominus quando ad passionem ductus est, interrogatus tacere maluit: iste non tacuit. Quare ille tacere maluit? Quia praedictum de illo erat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 71). Iste autem quare tacere noluit? Quia ab ipso Domino dictum erat: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Quomodo sanctus Stephanus super tectum praedicavit? Quia domum luteam carnem calcavit. Qui enim mortem non timet, carnem calcat. Hic prius exposuit illis ab initio legem Dei, ab Abraham usque ad Moysen, usque ad datam legem, usque ad introitum in terram promissionis; ut commendaret quia non erat verum testimonium, unde illi calumniam commovebant. Deinde de Moyse dedit eis magnam similitudinem ad Christum. Reprobatus ab eis Moyses, et ipse eos liberavit: reprobatus liberavit. Non reddidit malum pro malo: imo reddidit bonum pro malo. Sic et Dominus Christus reprobatus a Judaeis, ipse illos est postea liberaturus.

CAPUT III

4. Judaeorum gens per Christum in quibusdam liberata. Sed modo qui moritur, mortuus est. Judaei quos vides, habebunt tempus liberationis [PL38.1428] suae, per ipsum quem reprobaverunt; sed nesciunt. Modo qui blasphemant, pereunt: tunc alii erunt, non isti. Quando ista dicimus, non aliis, sed sibi promittimus salutem. Gens liberabitur, non isti. Intendite et accipite similitudinem. Numquid non modo Gentes liberat Deus? Credunt omnes gentes in Christum, et fiunt de filiis diaboli filii Dei. Tamen illi parentes nostri, de quibus nati sumus, qui idola coluerunt, cum idolis perierunt.

5. Stephanus in Judaeos lingua ferox, corde lenis. Audistis, et spectacula cordis vidistis. Sonus erat in auribus, visio in mentibus. Spectastis magnum agonem sancti Stephani, qui in agone lapidabatur. Quis? Qui jamdudum legem docebat. Quam legem docebat? Quam illi in tabulis lapideis acceperunt. Merito lapidei facti, amicum Christi lapidaverunt. Dura cervice (posteaquam docuit, objurgare coepit), et non circumcisi corde et auribus. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? Saevire videtur: lingua ferox, cor lene. Clamabat, et amabat. Saeviebat, et salvos fieri volebat. Quis non crederet iratum, quis non crederet odiorum facibus inflammatum, quando dicebat, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus? Interea de coelo Dominus aspexit, et vidit. Apertum est coelum: vidit Jesum tanquam exhortantem athletam suum. Nec tacuit quod vidit: Ecce video, inquit, coelum apertum, et Filium hominis stantem ad dexteram majestatis. Illi hoc audito, quasi blasphemia esset, quod ille dixisset, aures obturaverunt, ad lapides cucurrerunt. In Psalmo erat dictum, Sicut aspidis surdae, et obturantis aures (Psal. LVII, 5). Prorsus exhibuerunt quod de illis praedictum erat. Coepit lapidari. Modo attendite illum saevientem, recolite verba dura: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus (Act. VII, 51). Quasi inimicus erat: tanquam, si fieri posset, omnes occidere cupiebat. Hoc dicat, qui cor non videt. Latebat cor ejus: sed audita sunt novissima verba ejus, et patuerunt occulta ejus, cum lapidaretur. Domine Jesu, inquit, accipe spiritum meum. Tibi dixi: tibi morior. Domine Jesu, accipe spiritum meum. Quia adjuvisti, vicit quem suscipis. Accipe spiritum meum, de manu eorum qui oderunt tuum. Hoc dixit sanctus Stephanus stans.

CAPUT IV

Et post hoc fixit genu, et ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Ubi est, Dura cervice? Hoc est totum quod clamabas? hoc est totum quod saeviebas? Foris clamabas, et intus orabas.

6. Domine Jesu, accipe spiritum meum: hoc stans. Exigebat enim debitum, quando dicebat, Domine Jesu, accipe spiritum meum. Exigebat debitum, quod martyribus promissum erat: debitum, de quo dicit Apostolus, Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 68). Reddet, reddet quod debet. Qui erat ante debitor suppliciorum, postea coepit Deum tenere [PL38.1429] largitorem praemiorum. Unde fuit apostolus Paulus debitor suppliciorum? Quia inimicus Ecclesiae, quia persecutor. Ipsum audi: Non sum dignus dici apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Non sum dignus, dignus dicit. Quare non es dignus? Poenas pati, in gehennas intrare, pro meis meritis cruciari, hoc eram dignus: apostolus esse, non eram dignus. Unde ergo hoc tibi, quo non eras dignus? Secutus est: Sed gratia Dei sum quod sum (I Cor. XV, 9, 10). Malo meo fui quod fui: dono Dei sum quod sum. Ut ergo postea exigeret debitum, prius accepit indebitum. Quod debitum postea? Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex. Reddet mihi, debetur mihi: indebitum prius. Quid? Non sum dignus vocari apostolus: sed gratia Dei sum quod sum. Sic et sanctus Stephanus, Domine Jesu, stans secum ad fiduciam, quia bene militaverat, bene certaverat, hosti non cesserat, timorem calcaverat, carnem spreverat, mundum et diabolum vicerat: inde stabat cum diceret, Domine Jesu, accipe spiritum meum.

7. Saulus in Stephani caede saevior persecutor. Saulus à Saüle dictus Paulus, modicus, parvus. Stephanus pro inimicis fixo genu orat, quia petit indebitum. Quando iste exigebat debitum, Paulus apostolus cumulabat sibi debitum. Ille petebat debitum bonum: ille addebat ad debitum malum. Quid enim putatis, fratres? Quando lapidabatur Stephanus, audistis, sed forte non advertistis, posuerunt falsi testes lapidaturi Stephanum, posuerunt vestimenta sua ad pedes cujusdam adolescentis, nomine Sauli.

CAPUT V

Iste Saulus, et postea Paulus: persecutor Saulus, praedicator Paulus. Saulus enim nomen est a Saüle. Saül persecutor erat regis David. Talis fuerat Saül in David, qualis Saulus in Stephanum. Postea vero cum vocatus esset de coelo; vocatus, prostratus, mutatus, ubi coepit apostolus praedicare verbum Dei; mutavit sibi nomen, et dixit se Paulum. Et hoc quare elegit? Quia Paulus modicus est, Paulus parvus est. Nos solemus sic loqui: Videbo te post paulum, id est post modicum. Unde ergo Paulus? Ego sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9). Magna, divina spectacula! Qui erat in caede Stephani persecutor, factus est regni coelorum postea praedicator. Quantum saeviebat in illa caede, vultis audire? Vestimenta lapidantium servabat, ut omnium manibus lapidaret. Ergo posteaquam Stephanus sanctus stans exigeret debitum dicens, Domine Jesu, accipe spiritum meum; attendens inimicos suos, qui sibi lapidando malum debitum faciebant, et addebant ad thesaurum illum, de quo dicit apostolus Paulus, Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 5): attendit eos, et misertus est eis, et fixit pro eis genu. Pro se stabat, pro eis genua figebat. Discrevit justum a peccatoribus: pro justo stans petebat, quia mercedem exigebat; pro peccatoribus genua fixit, quia sciebat quam difficile pro tam sceleratis posset exaudiri. Quamvis justus, quamvis sub ipsa corona constitutus, [PL38.1430] non praesumpsit, sed genu fixit: non attendens quid ipse dignus esset petendo accipere, sed quid ipsi digni essent, a quibus volebat horrenda supplicia removere. Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum.

8. Christus in crucis cathedra docens regulam pietatis. Discipulum imitatorem habet Stephanum. Quod Stephanus humilis, Christus sublimis: quod ille ad terram inclinatus, hoc Christus in ligno suspensus. Nam recolite quia et ipse ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sedebat in cathedra crucis, et docebat Stephanum regulam pietatis. O Magister bone, bene pronuntiasti, bene docuisti. Ecce discipulus tuus orat pro inimicis suis, orat pro lapidatoribus suis. Ostendit quomodo te debuerit imitari sublimem humilis, creatorem creatura, mediatorem victima, Deum et hominem homo: Deum, sed tamen in cruce hominem; Deum Christum, sed in cruce hominem, quando dicebat clara voce, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

CAPUT VI

Dicit sibi ille: Ille oravit pro inimicis suis, quia Christus, quia Deus, quia Unicus; ego qui sum, qui hoc faciam? Si multum est ad te Dominus tuus, nescis quia Stephanus est conservus tuus? Docuit Deus per Stephanum non exinanitum. Si ista in Evangelio praecessisse videtis, fratres mei, nemo dicat in corde suo, Quis illud facit? Ecce Stephanus fecit: de se? de suo fecit? Si autem de dono Dei fecit; numquid intravit, et contra te clausit? Numquid pontem transivit, et praecidit? Multum est ad te? Pete et tu. Fons manat, non siccavit.

9. Mansuetudo erga inimicos. Ira scorpio est. Ira inimica, praeter quam caeteri inimici minime nocent. Et vere dico Charitati vestrae, fratres mei: exercete vos, quantum potestis, ad exhibendam mansuetudinem, etiam erga inimicos vestros. Frenate iram, quae vos stimulat ad vindictam. Ira enim scorpio est. Si te suis internis flammis excitaverit, magnum aliquid putas, si te de inimico tuo vindicaveris. Si vindicare te vis de inimico tuo, ad ipsam iram tuam te converte: quia ipsa est inimica tua, quae occidit animam tuam. O homo bone: nolo enim dicere homo male; melius hoc dico quod te esse volo, quam quod es: homo bone, quid tibi facturus est inimicus tuus? quid est facturus, ut multum possit; ut Deus illum ad totum permittat, quod cupit? Sanguinem tuum cupit fundere. Difficile est quidem, et ipsi rari inimici sunt, qui usque ad mortem saeviant. Solent et ipsi inimici, quando viderint eos quos persequuntur affligi, convertere iram in misericordiam. Difficile invenis inimicum qui saeviat usque ad mortem. Sed fac, usque ad mortem. Talem pone tibi inimicum qui saeviat usque ad mortem. Quid facturus est? Quod Judaei Stephano: sib poenam, illi coronam. Occisurus est te inimicus tuus quasi non moriturum, quasi semper victurum? Hoc tibi facturus est inimicus, quod quandoque factura erat febris: si te occiderit, febri tuae similis erit. Tibi ergo occidendo te, erit nociturus? Non: imo tibi, si bene mortuus fueris, eumque dilexeris, ad coeleste praemium aliquid additurus. Nescis quantum praestiterint [PL38.1431] isti lapidatores sancto Stephano? Numquid sciebant, illi pro bonitate reddendam esse coronam, illis pro malitia reddendam esse poenam? Diabolus quanta praestitit? Omnes martyres ipse nobis fecit. Sed numquid hinc iturus est? Sed de beneficiis suis, quod nolebat, illi imputabitur quod ipse cupiebat, non quod de illo Deus faciebat. Ergo inimicus tuus quicumque fuerit usque ad mortem, nihil tibi nocebit.

CAPUT VII

10. Ira inimica nostra, quantum noceat. Ira non potest interimi, sed reprimi potest. Ira vide quid noceat. Agnosce inimicam tuam: agnosce cum qua pugnas in theatro pectoris tui. Angustum theatrum; sed Deus spectat: ibi doma inimicam tuam. Vis videre quam sit ista vera tua inimica? Modo ostendo. Oraturus es Deum: ventura est hora ut dicas, Pater noster, qui es in coelis. Venturus es ad illum versum, Dimitte nobis debita nostra. Quid sequitur? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12). Ibi illa inimica stat contra te. Sepit viam orationis tuae: murum erigit, et non est qua transeas. Bene totum dixisti: Pater noster. Cucurrit: Dimitte nobis debita nostra. Et quid postea? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. En ipsa adversaria contradicit; nec ante velum, sed intus: in ipso secretario cordis tui, ibi tibi clamat, contradicit. Qualis inimica, fratres, quae contradicit? Sicut et nos dimittimus. Non permittitur ut saevias contra inimicum tuum: in istam saevias. Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem, Scriptura dicit (Prov. XVI, 32). Quod dixi modo, scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Numquid non bellator imperator quando venit ad aliquos hostes, et invenit civitatem munitam, armatis instructam, optimam, adversantem sibi, si illam ceperit, si illam vicerit, si illam everterit, triumphos quaerit? Sicut autem narrat Scriptura, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. In manu tua est. Non potes illam interimere, potes illam reprimere. Si fortis es, iram vince: et civitati parce. Video vos attentos, scio quam bene accepistis. Deus adsit certaminibus vestris, ut prosit vobis quod tanti Martyris agonem spectastis; ut quomodo vincentem vidistis et vincenti favistis, sic et vos in corde vestro vincatis.

SERMO CCCXVI. In solemnitate Stephani martyris, III

CAPUT PRIMUM

1. Stephanus inter diaconos primus. Prodigia a Stephano facta, sed per nomen Christi. Beatissimus et in Christo gloriosissimus martyr Stephanus jam sermone suo saginavit nos: sed post illam saginam appono vobis de sermone ministerii mei quasi secundam mensam. Et quid dulcius invenio quod in ea ponam, quam Christum et Martyrem ipsum? Ille enim Dominus, iste servus: sed Stephanus de servo amicus. Nos autem sine dubio servi: [PL38.1432] ille praestet ut simus et amici. Tamen quales servi? Tales qui possimus salva conscientiae fronte cantare, Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Antequam occideretur sanctus Stephanus in aperto, et in occulto coronaretur, audistis qualis fuerit electus ab Apostolis. Inter diaconos illos nominatur primus, sicut inter Apostolos Petrus. Ergo cum esset ab Apostolis ordinatus, in brevi ad passionem praecessit ordinatores suos: ab eis est ordinatus, sed prior est coronatus. Quid ergo audistis, cum ejus passio legeretur? Stephanus autem plenus gratia et Spiritu sancto, faciebat prodigia et signa magna in plebe, per nomen Domini Jesu Christi (Act. VI, 8). Intelligite quis, per cujus nomen. Qui nostis amare Stephanum, in Christo amate. Hoc enim vult, hoc illi gratum est: inde gaudet, hoc acceptum habet. Non enim nomen suum voluit jactare apud lapidatores suos. Attendite quem confitebatur, quando lapidabatur; quem confitebatur in terra, quem videbat in coelo; pro quo tradebat carnem suam, cui commendabat animam suam. Numquid enim legimus, aut in doctrina sana alicubi legere possumus, quia faciebat aut facit signa Jesus per nomen Stephani? Fecit Stephanus, sed per nomen Christi. Hoc facit et modo: quidquid videtis quia fit per memoriam Stephani, in nomine Christi fit; ut Christus commendetur, Christus adoretur, Christus exspectetur judex vivorum et mortuorum, et ab eis qui illum diligunt ad dexteram stetur. Quando enim venerit, stabunt ad dexteram, stabunt ad sinistram: beati, qui ad dexteram; miseri, qui ad sinistram.

CAPUT II

2. Duri Judaei in Stephanum. Imitetur tamen Dominum suum beatissimus Stephanus. Miro modo inter lapides patiebatur duros, mittentes, quid, nisi quod erant? Ut sciatis quia duros patiebatur; hoc illis dixit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Mori vis, festinas lapidari, ardes coronari. Vos semper Spiritui sancto restitistis. Talia cum diceret, fremebant illi, et stridebant dentibus suis. Adde, Stephane, adde quod non ferant, adde quod sustinere non possint: adde unde te possint lapidare, ut inveniamus quod celebrare. Aperti sunt coeli: vidit Martyr martyrum caput; vidit Jesum stantem ad dexteram Patris: vidit, ut non taceret. Non illi videbant, sed invidebant; et ideo non videbant, quia invidebant. Non tacuit ille quod vidit, ut perveniret ad eum quem vidit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram majestatis. Illi continuerunt aures suas, quasi contra blasphemiam. Agnoscitis illos in Psalmo: Sicut aspidis, inquit, surdae et obturantis aures suas, ne audiat vocem incantantis, et medicamentum medicatum a sapiente (Psal. LVII, 5, 6). Sicut enim dicuntur aspides, quando incantantur, ut non prorumpant et exeant de cavernis suis, premere unam aurem ad terram, et de cauda sibi alteram obturare, et tamen incantator producit illas: sic et isti adhuc in cavernis suis stridebant, quando in suis cordibus [PL38.1433] aestuabant. Nondum prorumpebant: obturaverunt aures suas. Jam prorumpant, appareant qui sint: ad lapides currant. Cucurrerunt, lapidaverunt.

CAPUT III

3. Dominum Stephanus moriens imitatur, commendando spiritum suum et orando pro interfectoribus suis. Quid Stephanus? quid? Attendite prius illum, quem bonus amicus imitabatur. Dominus Jesus Christus, cum penderet in cruce, dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Hoc sicut homo, sicut crucifixus, sicut natus ex femina, sicut carne indutus; sicut pro nobis moriturus, sicut in sepulcro futurus, sicut tertio die resurrecturus, sicut in coelos ascensurus. Omnia enim ista in homine. Homo ergo: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ille dixit, Pater: Stephanus, Domine Jesu. Quid et ipse? Accipe spiritum meum. Tu dixisti Patri, ego tibi. Mediatorem agnosco. Venisti jacentem levare: non cecidisti mecum. Accipe, inquit, spiritum meum. Hoc pro se orabat: venit illi in mentem aliud, unde imitaretur Dominum suum. Recolite pendentis verba in ligno, et intendite verba ejus qui lapidabatur confitentis. Quid ille? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 46, 34). Forte in ipsis erat tunc Stephanus, qui nesciebant quid faciebant. Multi enim postea crediderunt. Et incertum est nobis unde fuerit beatissimus Stephanus, utrum ex illis qui prius in Christum crediderant, sicut Nicodemus qui ad eum venit nocte (Joan. III, 2), qui ibi sepeliri meruit ubi et iste, quia per illum et iste inventus est: utrum ergo in his fuerit, an forte in illis qui post ascensum Domini veniente Spiritu sancto, quando impleti sunt discipuli, et loquebantur linguis omnium gentium, compuncti Apostolis dixerunt, Viri fratres, quid faciemus? indicate nobis. Desperabant enim de salute, eo quod Salvatorem occiderant. Et ait illis Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et accipietis Spiritum sanctum, et remittentur vobis peccata vestra (Act. II, 37, 38). Putas omnia? Quid peccatorum remanebat, quando et illud peccatum remittebatur, quo remissor occisus est peccatorum? Quid pejus, quam occidere Christum? Hoc deletum est. Quid igitur? Forte inter illos fuit Stephanus. Si inter illos fuit; et pro illo valuit illa oratio, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tamen et Saulus inter illos fuit. Cum lapidaretur Stephanus agnus, adhuc ille erat lupus, adhuc sanguinem sitiebat; adhuc manus suas quibus lapidaret parum putabat, lapidantium vestimenta servabat. Ergo recolens quid pro se dictum sit, si et ipse inter illos erat, de quibus dixit Dominus, quando ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; imitans ergo etiam in hoc ipso Dominum suum, ut ejus amicus esset, dixit et ipse, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Id. VII, 59). Sed quomodo dixit? Posito genu in terra. Se stans commendavit: quando oravit [PL38.1434] pro inimicis, genu fixit. Quare se stans commendavit? Quia justum commendabat. Quare pro illis genua fixit? Quia pro sceleratis orabat. Domine, ne statuas illis hoc peccatum.

CAPUT IV

4. Saulus lupus, propter Stephani orationem mutatus in ovem. Putas verba ista audivit Saulus? Audivit, sed irrisit: et tamen ad orationem Stephani pertinebat. Adhuc grassabatur, et jam pro illo Stephanus exaudiebatur. Nostis enim jam, ut aliquid dicam de Saulo, et postea Paulo; utique nostis: in eodem libro scriptum est quemadmodum crediderit Paulus. Occiso Stephano persecutionem gravissimam Ecclesia Jerosolymis passa est. Fugati sunt fratres qui ibi erant: soli Apostoli remanserunt; caeteri fugabantur. Sed tanquam ardentes faces, quocumque veniebant, accendebant. Stulti Judaei, quando illos de Jerosolymis fugabant, carbones ignis in silvam mittebant. Adhuc Saulus, cui non suffecit occisus Stephanus, quod libenter recolimus, quia jam colimus, quid fecit? Accepit epistolas a sacerdotibus et Scribis, ut ubicumque inveniret viros viae hujus, id est, Christianos, alligatos adduceret ad supplicia sumenda, qualia sumpserat Stephanus. Et iratus ibat Saulus, ibat lupus ad caulas, ad greges Domini: ut rabidus lupus sanguinem sitiebat, caedes anhelabat, ibat per viam. Et ille desursum: Saule, Saule, quid me persequeris? Lupe, lupe, quid agnum persequeris? Ego quando sum occisus, leonem occidi. Quid me persequeris? Exue te lupo: esto de lupo ovis de ove pastor (Act. VIII et IX).

CAPUT V

5. Pictura Stephani lapidationem et Sauli conversionem exhibens. Dulcissima pictura est haec, ubi videtis sanctum Stephanum lapidari, videtis Saulum lapidantium vestimenta servantem. Iste est Paulus Apostolus Christi Jesu, iste est Paulus servus Christi Jesu. Bene audistis vocem, Quid me persequeris? Stratus es, erectus es: prostratus persecutor, erectus praedicator. Dic, audiamus: Paulus servus Christi Jesu, per voluntatem Dei (Rom. I, 1, et I Cor. I, 1). Numquid per voluntatem tuam, o Saule? Per voluntatem tuam scimus, vidimus fructus tuos: occisus est Stephanus per voluntatem tuam. Per voluntatem Dei, videmus fructus tuos: ubique legeris, ubique recitaris, ubique ad Christum adversantia corda convertis, ubique pastor bonus magnos greges colligis. Cum eo quem lapidasti, cum Christo regnas. Ambo ibi vos videtis; ambo modo sermonem nostrum auditis; ambo pro nobis orate. Ambos vos exaudiet, qui vos coronavit, unum prius, alterum postea: unum qui persecutionem passus est, alterum qui persecutus est. Ille tunc agnus erat, ille autem lupus erat: modo autem ambo agni sunt. Agni agnoscant nos, et in grege Christi videant nos: orationibus suis commendent nos, ut quietam et tranquillam vitam impetrent Ecclesiae Domini sui.

SERMO CCCXVII. De Stephano martyre, IV

CAPUT PRIMUM

1. Reliquiae Stephani in Africam translatae, ac ubique ob Dei beneficia diffamatae. Praeceptum diligendi inimicos habet grande praemium. Exemplum de Patre coelesti datum. Martyr Stephanus, beatus et primus post Apostolos ab Apostolis diaconus ordinatus, ante Apostolos coronatus; illas terras passus illustravit, istas mortuus visitavit. Sed mortuus non visitaret, nisi et mortuus viveret. Exiguus pulvis tantum populum congregavit: cinis latet, beneficia patent. Cogitate, charissimi, quae nobis Deus servet in regione vivorum, qui tanta praestat de pulvere mortuorum. Caro sancti Stephani per loca singula diffamatur: sed fidei ejus meritum commendatur. Sic exspectemus consequi temporalia beneficia, ut eum imitando accipere mereamur aeterna. Quod nobis beatus Martyr imitandum in sua passione proposuit, hoc attendere, hoc credere, hoc implere, vere est solemnia Martyris celebrare. Dominus noster inter praecepta magna et salubria, divina et altissima quae dedit discipulis suis, hoc videtur hominibus grave, quod jussit ut diligant inimicos suos. Grave praeceptum, sed grande praemium. Denique cum hoc moneret, videte quid dixerit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus vos. Audisti opus, exspecta mercedem; et vide quid addat: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 44, 45). Hoc videmus, hoc negare non possumus. Numquid dictum est nubibus: Pluite super agros cultorum meorum, et recedite ab agris blasphematorum meorum? Numquid dictum est soli: Videant te qui me colunt, non te videant qui mihi maledicunt? Beneficia de coelo, beneficia de terra: scatent fontes, agri pinguescunt, arbores fructibus onerantur. Habent ista boni, habent et mali; habent grati, habent ingrati. Qui praestat tanta bonis et malis, putamus nihil servat bonis? Hoc dat bonis et malis, quod dedit et lapidatoribus Stephani: hoc vero servat bonis, quod dedit Stephano.

CAPUT II

2. Exemplum aliud in Christo. Maxime ergo, fratres, exemplo hujus Martyris, inimicos nostros amare discamus. Exemplum propositum est de Deo Patre, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Dixit hoc etiam Filius Dei, post acceptionem carnis suae, per os carnis suae, quam suscepit amando inimicos suos. Qui enim amator inimicorum suorum [PL38.1436] in mundum venit, omnes prorsus inimicos suos invenit, neminem amicum invenit. Pro inimicis sanguinem fudit: sed sanguine suo inimicos convertit. Inimicorum suorum peccata suo sanguine delevit: delendo peccata, ex inimicis amicos fecit. De his amicis erat etiam Stephanus: imo est et erit. Ostendit tamen primus ipse Dominus in cruce, quod monuit. Undique enim Judaeis frementibus, irascentibus, irridentibus, insultantibus, crucifigentibus, ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Caecitas enim me crucifigit. Caecitas crucifigebat: et crucifixus eis de sanguine suo collyrium faciebat.

3. Exemplum et in Stephano. Evangelium et instrumentum est et testamentum. Sed homines pigri ad praeceptum, avidi ad praemium, qui non diligunt inimicos suos, sed de illis se vindicare affectant, nec attendunt Dominum, qui si vellet se vindicare de inimicis suis, non remaneret qui laudaret eum; quando audiunt locum istum Evangelii, quo Dominus in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; dicunt sibi, Ipse hoc potuit, tanquam Filius Dei, tanquam unicus Patris. Caro enim pendebat, sed Deus intus latebat. Nos autem quid sumus, qui ista faciamus? Fefellit qui jussit? Absit: non fefellit. Si multum ad te putas imitari Dominum tuum, attende Stephanum conservum tuum. Dominus Christus, unicus Dei Filius: numquid hoc Stephanus? Dominus Christus, de incorrupta virgine natus: numquid hoc Stephanus? Dominus Christus venit, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3): numquid hoc Stephanus? Sic natus est ut tu; inde natus est, unde et tu; ab eo renatus est, a quo et tu; eo pretio redemptus, quo et tu; tanti valet, quanti vales. Unum instrumentum nobis factum est. Evangelium instrumentum est, ubi omnes empti sumus: ubi tu, ibi ille. Quia servi sumus, instrumentum est: quia filii sumus, testamentum est. Ipsum attende, conservum attende.

CAPUT III

4. Lucerna infirmis oculis accensa in sanctorum exemplis. Inimicorum dilectio donum Dei. Multum est ad te, quia infirmos oculos habes, intueri solem? lucernam vide. Suis enim discipulis dixit Dominus: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15). Domus, mundus est: candelabrum, Christi crux est: lucerna in candelabro lucens, Christus in cruce pendens. In ipso candelabro lucebat etiam ille, qui prius lapidantium vestimenta servabat, de Saulo Paulus, de lupo agnus, et parvus et magnus; raptor agnorum, et pastor agnorum: in ipso candelabro lucebat, quando dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus (Matth. V, 16). Ecce lucet lumen Stephani, lucet lucerna ista: attendamus illam. Nemo dicat, Multum est ad me: homo erat, homo [PL38.1437] es. Sed non accepit a se. Numquid accepit, et clausit tibi? Fons communis est: bibe unde bibit. Beneficio Dei accepit: abundat qui dedit; et tu pete, et accipe.

CAPUT IV

5. Objurgatio amantis nonnunquam acerba. Stephani amor erga suos interfectores. Dominus amare et acerbe arguit Judaeos, sed amando: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae (Matth. XXIII, 13). Quando dicebat ista, quis non diceret quia oderat illos? Venit ad crucem, et ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Sic et Stephanus in sermone suo prius arguit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus. Verba sunt sancti Stephani, quando Judaeos alloquebatur: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus; vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri. Quem prophetarum non occiderunt patres vestri? Ista dicendo, quasi odit, quasi saevit. Lingua clamat, cor amat. Audivimus linguam clamantem, probemus animum diligentem. Nam cum ad lapides cucurrissent, duri ad duros, jactabant in illum pares suos. Petris lapidabatur, qui pro Petra moriebatur; dicente Apostolo, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Et cum tanta esset in docendo constantia, videte qualis exstiterit in morte patientia. Hi enim ictibus lapidum corpus ipsius quatiebant, et ille pro inimicis orabat: contundebatur homo exterior, et supplicabat interior. Sed Dominus qui cinxerat, qui probaverat, qui ei characterem, non in manu, sed in fronte posuerat, spectabat desuper militem suum, juvaturus certantem, coronaturus vincentem. Denique ostendit se illi. Ecce enim, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Solus videbat, quia illi soli apparebat. Et quid ait pro se? Domine Jesu, accipe spiritum meum. Pro se rogans stetit, pro illis genu flectit: pro se erectus, pro illis curvus; pro se celsus, pro illis humilis: genu flexit, et ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et hoc dicto, obdormivit (Act. VII). O somnus pacis! Qui inter lapides inimicorum dormivit, quomodo in suis cineribus vigilabit? Dormivit securus, quietus in pace; quia spiritum suum Domino commendavit.

SERMO CCCXVIII. De martyre Stephano, V

1. Reliquiae Stephani martyris in loco sacro collocatae. Detectio corporum Gervasii et Protasii. Altare Deo erectum super reliquias Stephani. Exspectat Sanctitas vestra scire quid hodie in isto loco positum sit. Reliquiae sunt primi et beatissimi martyris Stephani. Audistis, cum passionis ejus lectio legeretur de libro [PL38.1438] canonico Actuum Apostolorum, quemadmodum lapidatus sit a Judaeis, quemadmodum Domino commendaverit spiritum suum, quemadmodum etiam in extremo genibus fixis oraverit pro lapidatoribus suis (Act. VII). Hujus corpus ex illo usque ad ista tempora latuit; nuper autem apparuit, sicut solent apparere sanctorum corpora martyrum, revelatione Dei, quando placuit Creatori. Sic ante aliquot annos, nobis juvenibus apud Mediolanum constitutis, apparuerunt corpora sanctorum martyrum Gervasii et Protasii. Scitis quod Gervasius et Protasius longe posterius passi sunt, quam beatissimus Stephanus. Quare ergo illorum prius, et hujus postea? Nemo disputet: voluntas Dei fidem quaerit, non quaestionem. Verum autem revelatum fuit ei, qui res ipsas inventas monstravit. Praecedentibus enim signis locus demonstratus est; et quomodo fuerat revelatum, sic et inventum est. Multi inde reliquias acceperunt, quia Deus voluit, et huc venerunt. Commendatur ergo Charitati vestrae et locus et dies: utrumque celebrandum in honorem Dei, quem confessus est Stephanus. Nos enim in isto loco non aram fecimus Stephano, sed de reliquiis Stephani aram Deo. Grata sunt Deo hujusmodi altaria. Quaeris quare? Quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Redempti sunt sanguine, qui sanguinem pro Redemptore fuderunt. Ille fudit, ut eorum salus redimeretur: illi fuderunt, ut Evangelium ejus diffamaretur. Reddiderunt vicem, sed non de suo: ut enim hoc possent, ille donavit; et ut fieret quod ab ipsis fieri potuit, ille donavit. Exhibendo dignationem, dedit occasionem. Factum est, passi sunt, calcaverant mundum.

2. Martyres non tantum saeculi delicias, sed, quod difficilius est, tormenta vicerunt. Certamen usque ad sanguinem. Parum eis fuit contemnere delicias saeculi; poenas, minas, tormenta vicerunt. Pro confessione enim Dei contemnere quod delectat, valde magnum: sed minus est contemnere quod delectat, quam vincere quod molestat. Constitue alicui dictum esse, Nega Christum, et do tibi quod non habes: contempsit quod delectat, et non negavit. At ille persecutor adjecit: Non vis accipere quod non habes? tollo quod habes. Non sic sapit lucrum, quomodo dolet damnum: quia facilius est non manducare, quam vomere. Non acquisivit, non manducavit: quod acquisierat perdidit, quod manducaverat vomuit. In non manducando gula fraudatur, in vomendo stomachus evertitur. Fortior est ergo in confessione Christi, qui damna non timuit, quam qui lucra contempsit. Sed damna qualia? Amissionem pecuniae, amissionem patrimonii, amissionem rerum omnium, quas habebat. Sed inimicus nondum proxime accessit. Res perierunt, quae forinsecus adjacebant. Si non sunt amatae cum haberentur, non contristaverunt cum amitterentur. Et ut breviter dicam, quando amittuntur, tantum moeroris dimittunt, quantum cum haberentur, [PL38.1439] amari potuerunt. Sed persecutori illorum temporum, quando occidebantur sancti, parum fuit dicere: Aufero quod habes. Torqueo, inquit, ligo, occido. Hoc qui non timuit, mundum vicit. Certamen pro veritate ad summum perduxerunt, qui usque ad ista certaverunt. Hoc est quod dicit in Epistola ad Hebraeos: Nondum enim usque ad sanguinem adversus peccatum certastis (Hebr. XII, 4). Ipsi sunt perfecti, qui adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt. Quid est adversus peccatum? Adversus magnum peccatum: adversus negationem Christi. Nostis quomodo certaverit adversus peccatum Susanna usque ad sanguinem (Dan. XIII). Sed ne solae feminae hinc habeant consolationem, et viri de numero suo aliquid quaerant tale, quale in Susanna extitit: nostis quemadmodum Joseph contra peccatum usque ad sanguinem certavit (Gen. XXXIX). Similis est causa. Et illa habuit falsos testes eos ipsos, quibus consentire noluit, ne peccaret; et ille eam ipsam, cui noluit consentire. Utrique quibus non est ad peccatum consensum, falsum dixerunt testimonium; et qui audierunt crediderunt: sed Deum non vicerunt. Liberatur illa, liberatur et ille. Quid, si et morerentur, nonne amplius liberarentur, quando securi coronarentur? Quare dixi, securi coronarentur? Quia nulla tentatio remaneret. Nam etsi liberata est Susanna, adhuc tentanda; et ipse Joseph adhuc tentandus liberatus est. Unde tentandus? quia tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1). Usque ad mortem tota tentatio: post mortem sola beatitudo; sed Sanctorum, quorum mors pretiosa est in conspectu Dei. Et illa ergo contra peccatum, id est contra adulterium, et ille contra tale peccatum, usque ad sanguinem certaverunt. Majus peccatum est Christum negare, quam adulterium perpetrare. Adulterium carnis est, illicite concumbere: adulterium cordis est, veritatem negare. In fide, in mente, ibi debet esse castitas. Prima ibi est parens Eva corrupta. Vis nosse in illa corruptione magnitudinem iniquitatis? Attende in nobis, qui inde nati sumus, magnitudinem calamitatis. Verbi hujus mei sanctam Scripturam testem citabo: A muliere, inquit, initium factum est peccati, et propter illam morimur omnes (Eccli. XXV, 33). Quod illa accepit in poena, hoc contemnunt martyres pro victoria. Mortem illis comminatus est Deus, ne peccarent: mortem martyribus inimicus comminatus est, ut peccarent. Illi ut morerentur, peccaverunt: martyres mortui sunt, ne peccarent. Unde illis poena inflicta, inde istis gloria suscitata.

3. Martyrii quaedam lucta in tentationibus quotidianis. Certaverunt ergo, et vicerunt. Priores vicerunt: sed non pontem quo transiere praeciderunt, et nostrum accessum prohibuerunt. Patet cui placet: nec qualem illi passi sunt, optanda est persecutio; sed quotidiana est humanae vitae tentatio. Aliquando aegrotat fidelis, et ibi est tentator. Promittitur illi pro salute illicitum sacrificium, noxia et sacrilega ligatura, nefanda incantatio, magica consecratio promittitur, eique dicitur: Ille et ille pejus te periclitati sunt, et [PL38.1440] sic evaserunt; fac, si vis vivere; morieris, si non feceris. Vide si non est, Morieris, si Christum non negaveris. Quod dicebat aperte martyri persecutor, hoc tibi ex obliquo dicit occultus tentator. Fac tibi hoc remedium, et vives: nonne hoc est, Sacrifica, et vives? Si non feceris, morieris: nonne hoc est, Si non sacrificaveris, morieris? Invenisti parem pugnam, quaere parem palmam. In lecto es, et in stadio es; jaces, et luctaris. Permane in fide; et dum fatigatus es, vincis. Habetis ergo, charissimi, non parvum solatium, orationum locum. Martyr Stephanus hic honoretur: sed in ejus honore coronator Stephani adoretur.

SERMO CCCXIX. De Stephano martyre, VI

CAPUT PRIMUM

1. Stephani ad Judaeos oratio quam prudens. Stephanus tanquam servus miracula facit in Christi nomine. Donet mihi Dominus pauca dicere salubriter, qui donavit sancto Stephano tanta dicere fortiter. Sic coepit ad suos persecutores loqui, quasi timeret eos: Viri fratres et patres, audite. Quid lenius? quid clementius? Conciliabat auditorem, ut commendaret Salvatorem. Blande coepit, ut diu audiretur. Et quia hinc fuerat accusatus, quod verba dixerat contra Deum et legem, ipsam legem illis exposuit, ut ejus legis esset praedicator, cujus accusabatur esse vastator. Hoc et audivimus et audistis: non sunt nostra multa necessaria, quia multa audistis. Hoc tantum exhortor ad Charitatem vestram aedificandam, ut sciatis sanctum Stephanum honorem Christi quaesisse, ut sciatis sanctum Martyrem testem Christi fuisse, ut sciatis eum tanta tunc miracula in nomine Christi fecisse. Hoc enim salubriter scitis, Stephanum sanctum fecisse miracula in nomine Christi, nullum autem miraculum fecisse Dominum Christum in nomine Stephani: ut discernatis servum a Domino, cultorem a Deo, adoratorem ab adorando. Quando enim discernitis, tunc vos amat. Non enim pro se ille sanguinem fudit, sed pro Christo fudit.

CAPUT II

2. Spiritum suum Christo commendat. Videte cui animam suam commendaverit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Vidit Christum confitens Christum, moriturus pro Christo, perrecturus ad Christum; et in extremis cum ictus crebrescerent lapidum, et dura vulnera a duris cordibus jactarentur, vidit se vicinum, non exitio, sed exitui; vidit animam suam jam exituram, et commendavit eam. Cui? Illi quem vidit, illi quem coluit, illi cui servivit, illi cujus nomen praedicavit, illi pro cujus Evangelio animam posuit, illi commendavit ipsam animam. Domine, inquit, Jesu, accipe spiritum meum. Fecisti me victorem, recipe in triumphum. Accipe spiritum meum. Illi persequuntur, tu suscipe: illi ejiciunt, tu intromitte. Dic spiritui meo, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Hoc est enim, Accipe spiritum meum.

[PL38.1441] 3. Quonam receptus ejus spiritus a Christo. Sed spiritum illius quo accepit Jesus? in quam mansionem? in quod coelum coeli? Quis comprehendit? quis explicat.

CAPUT III

Vis audire compendium? Audi ipsum Christum: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Esse ubi est Christus, quae potest comprehendere cogitatio? cujus ad hoc explicandum sufficit sermo? Fidei commendetur, a lingua non exspectetur. Audistis, cum Evangelium legeretur, Ubi ego sum, illic et minister meus (Id. XII, 26). Graecum codicem legite, et diaconum invenietis. Quod enim interpretatus est latinus, Minister; graecus habet, Diaconus; quia vere diaconus graece, minister est latine: quomodo martyr graece, testis latine; apostolus graece, missus latine. Sed jam consuevimus nominibus graecis uti pro latinis. Nam multi codices Evangeliorum sic habent, Ubi sum ego, illic et diaconus meus. Hoc putate dictum, quia hoc est dictum, Ubi sum ego, illic et diaconus meus. Ergo bene diaconus ipsius, Domine Jesu, accipe spiritum meum. Tu promisisti Evangelium legi, Evangelium praedicavi, Ubi sum ego, illic et diaconus meus. Exstiti tibi diaconus tuus, ministravi tibi sanguinem meum, posui pro te animam meam; redde mihi promissionem tuam.

CAPUT IV

4. Pro lapidatoribus suis cur genu fixo orat. Et pro Judaeis, pro lapidatoribus suis, pro cruentis cordibus, pro crudelibus animis quomodo oravit? Genu fixit. Tanta humilitas Stephani, magnus reatus est illius populi. Pro se stans rogavit, pro illis genu fixit. Illos sibi praeposuit? Absit: non est credendum. Diligebat inimicos: sed de proximo dictum est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 39). Quare ergo genu fixit? Quia sciebat se pro sceleratis orare; et quanto erant illi maligniores, tanto se difficilius exaudiri. Dominus in cruce pendens, Pater, inquit, ignosce illis: Stephanus sub lapidibus genu fixo, Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII). Secutus est vestigia pastoris sui, tanquam bona ovis: bonus agnus secutus est Agnum, cujus sanguis tulit peccatum mundi. Implevit quod ait apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21).

CAPUT V

5. Stephanus in sua passione imitator Christi patientis. Vide hominem sequentem vestigia Domini sui. Christus in cruce, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum: Stephanus sub lapidibus, Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Christus in cruce, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34, 46): Stephanus sub lapidibus, Domine Jesu, ne statuas illis hoc delictum. Quomodo posset iste non ibi esse ubi erat quem secutus est, ubi erat quem imitatus est?

CAPUT VI

6. Detectio corporis ejus. Orationes ipsius multa impetrant, non omnia. Triumphavit, coronatus est. Latuit tanto tempore corpus ejus, processit quando Deus voluit, illuminavit terras, tanta miracula fecit, mortuus vivos facit mortuos, quia nec mortuus. [PL38.1442] Ergo hoc commendo Charitati vestrae, ut sciatis quod orationes ejus multa impetrant, non tamen omnia. Nam invenimus etiam in libellis qui dantur, fuisse illi difficultates impetrandi, et accepisse tamen postea beneficium, non deficiente supplicis fide. Non cessatum est, oratum est, et dedit postea Deus per Stephanum. Sunt verba orantis Stephani, et responsum est illi: Pro qua oras non est digna, hoc et hoc fecit. Et tamen institit, rogavit, accepit.

CAPUT VII

Dedit nobis intelligere, quia in cujus nomine faciebat antequam carnem deponeret, in ejus nomine faciunt orationes ejus ut beneficia impetrentur, quibus novit ea dari debere.

7. Stephanus conservus noster, non pro Deo colendus. Ille autem tanquam servus orat. Apocabatur angelus quidam cum Joanne. Angeli tales sunt apud Deum, ut si boni fuerimus, et perfecte eum promeruerimus, Angelis aequemur: Erunt, dixit, aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Angelus ostendebat multa miracula sancto Joanni evangelistae; turbatus miraculis adoravit eum. Adoravit homo angelum; et angelus homini: Surge, quid facis? Illum adora: conservus enim tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10).

CAPUT VIII

Si tanta humilitas apparuit in angelo, quantam putatis esse debere in martyre, sicut est? Non ergo credamus superbum esse Stephanum, cum putamus quia virtute sua facit quod facit. Per conservum beneficia sumamus, honorem et gloriam Domino demus. Quid vobis plus dicam et multum loquar? Legite quatuor versus quos in cella scripsimus, legite, tenete, in corde habete. Propterea enim eos ibi scribere voluimus, ut qui vult legat, quando vult legat. Ut omnes teneant, ideo pauci sunt: ut omnes legant, ideo publice scripti sunt. Non opus est ut quaeratur codex: camera illa codex vester sit. Aliquanto quidem temperius solito processimus: sed quia longa lectio recitata est, et graves aestus sunt, libellum beneficiorum Dei per ipsum, quem lecturi hodie fuimus, in diem dominicum differamus.

SERMO CCCXX. De homine sanato per orationes S. Stephani. Ubi Augustinus episcopus se excusat, quod sermonem facere non potuerit. Habitus ipso die Paschae

De miraculis Dei per orationes beatissimi martyris Stephani libellos solemus audire. Libellus hujus, aspectus est; pro scriptura notitia, pro charta facies demonstratur. Qui nostis quid in illo dolentes videre soleatis, in praesenti gaudentes legite quod videtis: ut Dominus Deus noster abundantius honoretur, et quod in libello conscriptum est, in vestram memoriam conscribatur. Date veniam, quia diuturnum non reddo sermonem: nostis etenim fatigationem meam. Ut heri jejunus tanta agere possem et non deficere, ut et hodie vobiscum loquar, orationes sancti Stephani praestiterunt. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CCCXXI. Ubi libellum sanati hominis promisit, feria secunda Paschae

Diximus quidem hesterno die, sicut meminit Charitas vestra: Hujus libellus, aspectus est. Tamen quia nonnulla nobis indicavit, quae nosse debetis, ad majorem admirationem et Domini nostri gloriam, de suorum sanctorum memoriis, de quibus dictum est, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. (Psal. CXV, 15); etiam libellum dare decet, qui habet omnia quae ex ejus ore cognovimus. Sed si Dominus voluerit, hodie parabitur, et vobis die crastino recitabitur.

SERMO CCCXXII. Ubi libellum promissum sanati hominis praesentavit, feria tertia Paschae

Hesterno die libellum promisimus Charitati vestrae, ubi de illo sanato audire etiam possitis, quae videre non potuistis. Si ergo placet Charitati vestrae, imo quia placere debet quod et mihi placet, ambo fratres stent in conspectu vestro: ut qui illum non viderant, in isto videant quid ille patiebatur. Stent ergo ambo, unus cui donata est gratia, et alter cui petenda est misericordia. Exemplar libelli a Paulo dati Augustino episcopo. Rogo, domine beatissime papa Augustine, ut hunc libellum meum, quem ex praecepto tuo obtuli, sanctae plebi jubeas recitari.

Cum adhuc in patria nostra Caesarea Cappadociae moraremur, frater noster natu major gravibus atque intolerandis communem matrem affecit injuriis, in tantum ut ei etiam manus non dubitaret inferre. Quod nos omnes filii pariter congregati patienter tulimus, ut ne verbum quidem fratri nostro pro matre nostra, cur hoc faceret, dixerimus. Illa autem feminei doloris stimulis incitata, injuriosum filium maledicendo punire constituit. Cumque ad sacri Baptismatis fontem post gallorum cantus memorato filio suo iram Dei imprecatura properaret, tunc ei nescio quis in patrui nostri similitudine, ut intelligitur, daemon occurrit, et ab ea prior quo pergeret requisivit. Cui illa, ad maledicendum filio suo ob intolerabilem contumeliam se ire respondit. Tunc autem ille inimicus, quoniam in mulieris corde insaniente locum facile invenire potuit, ut omnibus malediceret persuasit. Illa autem vipereis inflammata consiliis, sacrum fontem provoluta corripuit, et sparsis crinibus nudatisque uberibus hoc a Deo potissimum postulavit, ut extorres patria et circumeuntes alienas terras, omne hominum genus nostro terreremus exemplo. Mox maternas preces efficax vindicta prosequitur, eumdemque continuo fratrem nostrum aetate culpaque majorem tremor membrorum tantus invasit, quantum in me usque ante hoc triduum vestra Sanctitas vidit. Servato autem ordine, quo nati eramus, intra unum annum eadem nos poena omnes corripuit. Videns autem [PL38.1444] mater maledictiones suas ad tantam efficaciam pervenisse, impietatis suae conscientiam et opprobrium hominum diutius ferre non potuit: sed laqueo guttur astringens, luctuosam vitam termino funestiore conclusit. Egressi ergo nos omnes, opprobrium nostrum non ferentes, et communem patriam relinquentes passim sumus per diversa dispersi. Ex nobis autem omnibus decem fratribus, qui nascendi quoque ordine primum sequitur ad gloriosi martyris Laurentii memoriam, quae apud Ravennam nuper collocata est, sicut audivimus, meruit sanitatem. Ego autem qui nascendi ordine sum sextus illorum, cum hac sorore mea, quae me aetate subsequitur, ubicumque gentium, ubicumque terrarum loca esse sacra, in quibus operaretur Deus miracula, comperissem, magno desideratae sanitatis amore carpebam iter. Sed ut de caeteris celeberrimis sanctorum locis taceam, etiam ad Anconam, Italiae civitatem, ubi per gloriosissimum martyrem Stephanum multa miracula Dominus operatur, eadem circuitione perveni. Sed ideo alibi curari non potui, quia huic loco divina praedestinatione servabar. Nec Uzalim civitatem Africae praetermisi, ubi beatus martyr Stephanus magna praedicatur frequenter operari. Verumtamen ante hos tres menses, id est, calendarum januariarum die, tam ego quam soror mea, quae hic mecum est, eadem adhuc passione detenta, evidenti sumus visione commoniti. Ait enim mihi quidam aspectu clarus, et candido crine venerabilis, quod intra tertium mensem desiderata esset mihi sanitas adfutura. Sorori autem meae in visione Sanctitas tua in ea effigie, in qua te praesentes videmus, apparuit: per quod nobis significatum est, ad istum locum nos venire debuisse. Nam et ego Beatitudinem tuam saepius postea videbam per alias civitates in itinere, quo veniebamus, talem prorsus, qualem modo conspicio. Admoniti ergo evidenti auctoritate divina, ad hanc venimus civitatem ante dies ferme quindecim. Passionis meae vel oculi vestri testes sunt, vel miserabilis soror mea, quae ad eruditionem omnium, communis mali praebet exemplum: ut qui in illa qualis ego fuerim vident, in me quantum per Spiritum sanctum suum Dominus sit operatus, agnoscant. Orabam ego quotidie cum magnis lacrymis in loco ubi est memoria gloriosissimi martyris Stephani. Die autem dominico Paschae, sicut alii qui praesentes erant, viderunt, dum orans cum magno fletu cancellos teneo, subito cecidi. Alienatus autem a sensu, ubi fuerim nescio. Post paululum assurrexi, et illum tremorem in corpore meo non inveni. Huic itaque tanto Dei beneficio non ingratus, hunc libellum obtuli; in quo etiam quae de nostris calamitatibus [PL38.1445] ignorabatis, et quod de mea incolumitate et salute cognovistis, exhibui: ut et pro mea sorore orare dignemini, et pro me agere Deo gratias.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 1407-1445 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22