1. Locus Joannis quomodo conciliandus cum verbis Lucae. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus quod modo vere debeat omnem intentam animam movere ad quaerendum, non ad deficiendum. Qui enim non movetur, nec mutatur. Sed est motus periculosus, de quo scriptum est, Ne des ad movendum pedes meos (Psal. LXV, 9). Motus autem alius est quaerentis, pulsantis, petentis. Quod ergo lectum est omnes audivimus: sed puto quia non omnes intelleximus. Commemorat quod mecum quaeratis, mecum petatis, pro quo accipiendo mecum pulsetis. Aderit enim, sicut speramus, gratia Domini, ut, cum volo vobis ministrare, et ego merear accipere. Quid est, obsecro vos, quod Dominum dixisse modo audivimus discipulis suis: Usque nunc nihil petiistis in nomine meo? Nonne illis discipulis loquitur, quos cum misisset, data potestate ad praedicandum Evangelium et magnalia facienda, reversi sunt gaudentes et dixerunt ei: Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt? Recognoscitis, recolitis, quod de Evangelio commemoravi, in omni loco et omni sententia veridico, nusquam falso, nusquam fallente. Quomodo ergo verum est, Usque modo nihil petiistis in nomine meo; et, Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subjecta sunt? Movet certe animum, ad cognoscendum quaestionis hujus secretum. Ergo petamus, quaeramus, pulsemus. Hoc in nobis fidelis pietas, non carnis inquietudo, sed animi subjectio; ut ille nobis aperiat, qui nos videt pulsantes.

2. Timentibus absconditur dulcedo Dei, revelatur sperantibus. Quid ergo det Dominus ministrandum vobis, intenti, hoc est, esurientes accipite: quod cum dixero, sine dubio probabitis sanis faucibus cordis quod de cellario dominico vobis apponatur. Dominus Jesus sciebat unde posset anima humana, hoc est, mens rationalis ad imaginem Dei facta satiari, tanquam ipsa eo ipso satietur. Noverat hoc, et illam ea plenitudine adhuc carere sciebat. Noverat se apparere, noverat se latere. Sciebat quid in illo demonstraretur, quid absconderetur. Noverat hoc. Quam multa, inquit Psalmus, multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus in te (Psal. XXX, 20). Dulcedinem tuam et magnam et multam abscondisti timentibus te. Si timentibus te abscondis, quibus aperis? Perfecisti sperantibus in te. Quaestio gemina nata est, sed alterutra solvitur ex altera. Alterum si quis inquirat, quid est hoc, Abscondisti timentibus te, perfecisti sperantibus in te? Alii timent, alii sperant? non ii ipsi sunt timentes Deum, sperantes in Deum? Quis in eum sperat, qui non eum timet? Quis eum pie timet, et in eum spem non habet? Ergo prius ista solvatur. De sperantibus et timentibus volo aliquid dicere.

3. Timor sub Lege, spes sub gratia. Lex timorem habet, gratia spem. Quid autem interest inter Legem et [PL38.792] gratiam, quandoquidem unus dator et Legis et gratiae? Lex terret de se ipso praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Lex, inquam, terret: nolite contemnere, quia breve est; appendite, et magnum est. Videte quid dixerim, sumite quod ministramus, probate unde sumamus. Lex terret de se ipso praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Quid dicit Lex? Multa, et quis enumerat? Unum praeceptum parvum et modicum inde commemoro, quod commemoravit Apostolus, valde parvum: videamus quis supportat. Non concupisces. Quid est, fratres? Audivimus Legem; si gratia non sit, poenam tuam audisti. Quid mihi jactas, quisquis audiens hoc de te praesumis, quid mihi jactas innocentiam? Quid tibi de illa blandiris? Potes dicere, Non rapui res alienas: audio, credo, fortassis et video; non rapis res alienas, Non concupisces, audisti. Non accedo ad uxorem alienam: et hoc audio, credo, video. Non concupisces, audisti. Quid te foris circumspicis, et non intus inspicis? Inspice, et videbis aliam legem in membris tuis. Intus inspice, quid transis te? Descende in te. Videbis aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Merito tibi absconditur dulcedo Dei. Captivat te lex posita in membris tuis, repugnans legi mentis tuae. De dulcedine illa quae tibi absconditur, sancti Angeli bibunt: non potes dulcedinem pati et gustare captivus. Concupiscentiam nesciebas, nisi Lex diceret, Non concupisces. Audisti, timuisti; tentasti pugnare, non potuisti superare. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum operatum est mortem. Certe recognoscitis, Apostoli verba sunt, Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Quid te jactabas superbus? Ecce armis tuis te vicit inimicus. Tu certe mandatum quaerebas ad monitionem: ecce per mandatum invenit hostis intrandi occasionem. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum fefellit, inquit, me, et per eum occidit. Quid est quod dixi, Armis tuis te vicit inimicus? Audi eumdem apostolum sequentem et dicentem: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Jam responde reprehensoribus Legis: Apostoli auctoritate responde, Mandatum sanctum, lex sancta, mandatum justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 7-13, 23). Quare hoc, nisi quia mandato accepto timuisti, non dilexisti? Timuisti poenam, non amasti justitiam. Qui timet poenam, optat si fieri potest, facere quod libeat, et non habere quod timeat. Prohibet Deus adulterium; concupisti uxorem alienam, non accedis, non facis, occasio data est, habes tempus, patet locus, deest [PL38.793] conscius, tu tamen non facis; unde? Quia times poenam. Sed nullus sciet. Numquid nec Deus? Ita plane, quia scit Deus quod facturus es, non facis: sed et ipsum Deum minantem tremis, non praecipientem diligis. Quare non facis? Quia si feceris, in gehennam mitteris. Ignem times. O si castitatem amares, non faceres, etsi omni modo impunitus esse deberes. Si tibi Deus diceret, Ecce fac, non te damnabo; in gehennam te non damnabo, sed faciem meam tibi negabo. Si propter hanc comminationem non faceres, amore Dei non faceres, timore judicii. Sed faceres, forte enim sic faceres: non enim meum est judicare. Adjuvat gratia, quae sanctos facit, si sic non facis, quia horres contaminationem adulterii, quia diligis praeceptorem, ut exigas promissorem, non quia times damnatorem: jam gratiae est, hoc tibi noli assumere, viribus tuis noli tribuere. Delectatione facis, bene; charitate facis, bene; annuo, consentio. Charitas de te operatur, quando volens facis. Jam gustas dulcedinem, si speras in Dominum.

4. Charitas non ex nobis, sed ex Deo. Sed unde tibi ista charitas? si tamen est: timeo enim ne adhuc timendo non facias, et magnus tibi videaris. Jam si charitate non facis, vere magnus es. Habes charitatem? Habeo, inquis. Unde? A me ipso. Longe es a dulcedine, si a te ipso habes. Teipsum amabis; quia unde habes amabis. Sed convinco quod non habes. Quod enim putas a te ipso habere rem tantam, inde non credo quod habeas. Si enim haberes, scires unde haberes. Charitatem a te habes, quasi leve aliquid, quasi breve aliquid? Si linguis hominum loquereris et Angelorum, charitatem autem non haberes, aeramentum esses tinniens et cymbalum concrepans. Si scires omnia sacramenta et omnem haberes scientiam, omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferres, charitatem autem non haberes, prodesse tibi ista non possent. Si distribueres omnia tua pauperibus, et traderes corpus tuum ut arderes, charitatem autem non haberes, nihil esses (I Cor. XIII, 1-3). Quanta est ista charitas, quae si defuerit, nihil prosunt omnia? Compara eam non fidei tuae, non scientiae tuae, non linguae tuae; minoribus rebus, oculo corporis tui, manui, pedi, ventri, alicui membro extremo compara charitatem; numquid ex aliqua parte ista minima charitati sunt comparanda? Ergo oculum et nasum a Deo habes, et charitatem a te habes? Si charitatem, quae superat omnia, tu tibi dedisti, vilem tibi Deum fecisti. Quid tibi plus potest dare Deus? Quidquid dederit, minus est. Omnia charitas vincit, quam tu tibi dedisti. Sed si habes, non tibi dedisti. Quid enim habes, quod non accepisti (Id. IV, 7)? Quis mihi, quis tibi dedit? Deus. Agnosce datorem, ne sentias damnatorem. Credendo de Scripturis Deus tibi dedit charitatem, magnum bonum, charitatem omnia superantem. Deus tibi dedit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; forte a te? absit; per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

5. Hominis praesumptio per Legem, captivitas per [PL38.794] gratiam tollitur. Redite mecum ad captivum illum, redite mecum ad propositionem meam. Lex terret de se praesumentem, gratia adjuvat in Deum sperantem. Vide enim illum captivum. Videt aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captivum se ducentem in lege peccati, quae est in membris ejus. Ecce vincitur, ecce trahitur, ecce captivatur, ecce subjugatur. Quid ei profuit, Non concupisces? Audivit, Non concupisces, ut nosset hostem, non ut vinceret. Concupiscentiam enim, id est hostem suum, nesciebat, nisi Lex diceret, Non concupisces. Jam vidisti hostem; pugna, libera te, assere te in libertatem; prematur jucunda suggestio, perimatur illicita delectatio. Armare, habes legem; procede, vince, si potes. Quid enim est quod ex aliquantula jam gratia Dei condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem? Sed vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae: non repugnantem et nihil valentem, sed captivum te ducentem in lege peccati. Ecce unde timenti tibi absconditur multitudo illa dulcedinis: absconditur timenti, quomodo perficitur speranti? Clama sub hoste, quia habes oppugnatorem, habes et adjutorem qui te exspectat pugnantem, sublevat laborantem; sed si inveniat sperantem: odit enim superbientem. Sub hoste ergo quid clamas? Miser ego homo. Jam videtis, quoniam clamastis. Sit iste clamor vester, quando forte sub hoste laboratis, dicite, in intimis praecordiis dicite, sana fide dicite, Miser ego homo. Miser ego, ideo miser quia ego. Miser ego homo, et quia ego, et quia homo. Vane enim conturbatur. Quamvis enim in imagine perambulet homo (Psal. XXXVIII, 7): Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Numquid tu? Ubi sunt vires tuae, ubi est praesumptio tua? Certe aliqua taces: taces, sed taces a te extollendo, non a Deo invocando. Tace et clama. Quia et ipse Deus tacet et clamat; tacet a judicio, non tacet a praecepto: sic et tu tace ab elatione, noli ab invocatione; ne dicat tibi Deus, Tacui, numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Exclama ergo, Miser ego homo. Agnosce te victum, vires tuas confunde, et dic, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quid dixeram? Lex terret de se praesumentem. Ecce homo de se praesumebat, tentavit pugnare, non potuit superare; victus est, prostratus est, subjugatus est, captivatus est. Didicit de Deo praesumere, et quem lex terruit de se praesumentem, restat ut gratia adjuvet in Deum sperantem. Hoc confidens dicit, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Jam vide dulcedinem, gusta, sapiat tibi: audi Psalmum, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Factus est tibi suavis, quia liberavit te. Amarus tibi fuisti, cum praesumeres in te. Bibe dulcedinem, accipe pignus tanti horrei.

6. Discipuli sub Lege nondum a cupiditatibus liberi. Temporalia a Deo petentes, nihil petunt. Discipuli [PL38.795] ergo Domini Jesu Christi adhuc sub lege mundi, adhuc nutriendi, adhuc corrigendi, adhuc dirigendi. Adhuc enim concupiscebant: cum lex dicat, Non concupisces (Exod. XX, 17). Pace dixerim eorum sanctorum arietum, ducum gregis; pace eorum dixerim, quia verum dico: Evangelium loquitur: contendebant quis esset eorum major (Luc. XXII, 24), et adhuc in terra Domino constituto, principatus dissensione fluctuabant. Hoc unde, nisi ex fermento vetere? hoc unde nisi ex lege in membris, repugnante legi mentis? Fastigium quaerebant: enimvero cupiebant; quis major esset cogitabant: ideo altitudo eorum de puero confunditur. Vocat ad se Jesus humilem aetatem, ut domet tumidam cupiditatem (Marc. IX, 33-36). Merito ergo et quando redierunt, et dixerunt, Domine, ecce daemonia subjecta sunt nobis in nomine tuo: (Gaudebant de nihilo: quantum erat, quid erat, ad illud quod Deus promittebat)? Dominus ergo, magister bonus, sedans timorem, aedificans firmitatem, ait illis: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt. Quare hoc? Quia multi venient in nomine meo dicentes, Ecce in nomine tuo daemonia ejecimus; et dicam eis, Non novi vos (Matth. VII, 22, 23). Nolite in hoc gaudere, sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis. Adhuc ibi esse non potestis, et tamen jam ibi scripti estis, Gaudete ergo. Et illud, Adhuc nihil petiistis in nomine meo. Quod enim petiistis ad quod volo dare, nihil est. Quid enim petiistis in nomine meo? Ut daemonia vobis subjecta essent? In hoc gaudere nolite, hoc est, nihil est quod petiistis: si enim aliquid esset, gaudere juberet. Ergo non omnino nihil erat, sed quia ad illam magnitudinem praemiorum Dei exiguum erat. Non enim vere Paulus apostolus non erat aliquid; et tamen in comparatione Dei, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat (I Cor. III, 7). Et vobis dicimus, et nobis dicimus, et nobis et vobis dicimus, quando petimus in nomine Christi temporalia ista. Certe enim petiistis. Nam quis non petat? Alius sanitatem petit, si aegrotat; alius liberationem petit, si in carcere constitutus est; alius portum rogat, si in navi turbatur; alius victoriam rogat, si cum hoste confligit; et in nomine Christi totum rogat, et nihil est quod rogat. Quid ergo rogandum est? Petite in nomine meo. Et non dixit quid, sed in verbis intelligimus quid petere debeamus. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Petite, et accipietis, in nomine meo. Sed quid? Non nihil: quid autem? Ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc petite quod vobis sufficiat. Nam quando petis nihil: qui bibet de hac aqua, sitiet iterum (Joan. IV, 13). Mittit in puteum hydriam cupiditatis, levat unde bibat, ut iterum sitiat. Petite ut gaudium vestrum sit plenum: id est, ut satiemini, non ut ad tempus delectemini. Petite quod vobis sufficiat: dicite vocem Philippi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit vobis Dominus, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, [PL38.796] videt et Patrem (Joan, XIV, 8, 9). Ergo gratias agite Christo pro vobis infirmantibus, et fauces satiandas parate Christi divinitati. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CXLVI. De verbis Evangelii Joannis, Simon Joannis diligis me? etc. Cap. XXI, V\. 15-17

CAPUT PRIMUM

1. Officium pastoris et ovium. Haereditas nostra, Deus ipse. Lectione hodierna animadvertit Charitas vestra, dictum esse Petro a Domino per interrogationem: Diligis me? Cui respondebat ille: Scis, Domine, quia amo te. Hoc secundo, hoc tertio; et ad singula verba respondentis dicebat Dominus, Pasce agnos meos. Commendabat Petro Christus agnos suos pascendos, qui pascebat et Petrum. Quid enim Petrus poterat praestare Domino, maxime jam immortale corpus gerenti, et in coelum ascensuro? Tanquam ei diceret, Amas me? In hoc ostende quia amas me, Pasce oves meas. Ergo, fratres, cum obedientia audite oves vos esse Christi: quia et nos cum timore audimus, Pasce oves meas. Si nos cum timore pascimus et timemus pro ovibus; ipsae oves quomodo pro se debent timere? Pertineat ergo ad nos cura, ad vos obedientia; ad nos vigilantia pastoralis, ad vos humilitas gregis. Quanquam et nos qui vobis videmur loqui de superiore loco, cum timore sub pedibus vestris sumus; quoniam novimus quam periculosa ratio de ista quasi sublimi sede reddatur. Proinde, charissimi, catholica germina, membra Christi, cogitate quale caput habeatis. Filii Dei, cogitate qualem Patrem inveneritis. Christiani, cogitate quae vobis haereditas promittatur. Non talis qualis in terra possideri a filiis non potest, nisi cum mortui fuerint parentes eorum. Nullus enim in terra possidet haereditatem patris, nisi mortui. Nos vivo Patre nostro possidebimus quod donabit: quia Pater noster mori non poterit. Plus addo, plus dico, et verum dico: ipse Pater erit haereditas nostra.

CAPUT II

2. Recens baptizatos cavere jubet a malis christianis et a schismaticis. Congruenter vivite, maxime vos, candidati Christi, recens baptizati, modo regenerati, sicut vos ante admonui, et modo dico, et sollicitudinem meam pronuntio; quia timorem mihi majorem ingessit praesens evangelica lectio: observate vos, nolite imitari malos christianos. Nolite dicere: Faciam hoc, quia multi fideles hoc faciunt. Hoc non est defensionem parare animae, sed comites ad gehennam inquirere. Crescite in hac area dominica: in hac invenietis bonos, qui et vobis placeant, si et vos boni fueritis. Numquid enim peculium nostrum estis? Haeretici et schismatici de furtis dominicis peculia sibi fecerunt, et greges non Christi, sed [PL38.797] suos contra Christum pascere voluerunt. Plane in ipsis depraedationibus suis titulum illius posuerunt, ut praedae ipsorum quasi defenderentur per titulum potentis. Quid facit Christus quando tales convertuntur, qui foris ab Ecclesia titulum ejus Baptismatis acceperunt? Ejicit praedatorem, titulum non deponit, et possidet domum: quia invenit ibi titulum suum. Quid opus est ut mutet nomen suum? Numquid attendunt quod ait Dominus Petro, Pasce agnos meos, pasce oves meas? Numquid dixit ei, Pasce agnos tuos: aut, Pasce oves tuas? Exclusis autem, quid dixit in Canticis canticorum ad Ecclesiam? Loquens sponsus ad sponsam ait, Nisi cognoveris temetipsam, pulchra inter mulieres, exi tu. Tanquam dicens, Non ego te ejicio, exi tu, nisi temetipsam cognoveris, pulchra inter mulieres, nisi cognoveris te in speculo Scripturae divinae; nisi attenderis, o mulier pulchra, speculum quod te falso nitore non fallit: nisi cognoveris quia de te dictum est, Super omnem terram gloria tua (Psal. LVI, 12); quia de te dictum est, Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8); et alia innumerabilia testimonia, quae catholicam Ecclesiam commendant. Nisi ergo cognoveris, partem non habes, haeredem te non potes facere. Ergo, exi tu in vestigiis gregum, non in societate gregis: et pasce haedos tuos (Cant. I, 7), non quomodo Petro dictum est, oves meas. Petro dicitur, oves meas; schismaticis dicitur, haedos tuos. Hic oves, ibi haedos: hic meas, ibi tuos. Recolite dexteram et sinistram judicis nostri: recolite ubi stabunt haedi, et ubi oves (Matth. XXV, 33): et apparebit vobis ubi dextera, ubi sinistra, candida et nigra, luminosa et tenebrosa, pulchra et deformis, acceptura regnum et inventura supplicium sempiternum.

SERMO CXLVII. De eisdem verbis Evangelii Joannis, Simon Joannis, diligis me plus his? etc. Cap. XXI, V\ 15-19

CAPUT PRIMUM

1. Petri praesumptio et negatio. Apostolum Petrum primum omnium Apostolorum meministis in Domini passione fuisse turbatum. A se turbatum, sed a Christo innovatum. Fuit enim prius audax praesumptor, et postea factus est timidus negator. Promiserat se pro Domino moriturum, cum prius pro illo esset Dominus moriturus. Quando ergo dicebat, Tecum ero usque ad mortem; et, Animam meam pro te ponam: respondit ei Dominus, Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis (Luc. XX, 33, 34, 55-61, et Joan. XIII, 37, 38, XVII, 25-27). Ventum est ad horam: et quia Deus erat Christus, homo autem Petrus, impleta est Scriptura, Ego dixi in pavore meo, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Dicit autem Apostolus, [PL38.798] Quoniam Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Verax Christus, mendax Petrus.

CAPUT II

2. Petri amor in Christum verus. Unitas omnium pastorum in Petro figurata. Modo quid? Interrogat eum Dominus, sicut audistis cum Evangelium legeretur, et dicit ei: Simon Joannis, diligis me plus his? Respondit ille, et dixit: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Et iterum Dominus hoc interrogavit, et tertio hoc interrogavit. Et respondenti dilectionem, commendavit gregem. Per singula enim dicebat Dominus Jesus Petro dicenti, Amo te: Pasce agnos meos, pasce oviculas meas. In uno Petro figurabatur unitas omnium pastorum, sed bonorum, qui sciant oves Christi pascere Christo, non sibi. Numquid modo Petrus mendax erat, aut amare se Dominum mendaciter respondebat? Veraciter hoc respondebat: hoc enim respondebat, quod in corde suo videbat. Quando autem dixerat, Animam meam pro te ponam, de futuris voluit praesumere viribus. Omnis autem homo qualis sit tunc cum loquitur, forte scit; qualis crastino futurus sit, quis scit? Revocabat ergo oculos suos ad cor suum Petrus, quando interrogabatur a Domino, et fidens respondebat quod ibi videbat: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Quod tibi dico, tu scis: quod hic video in corde meo, vides et tu. Non ausus est tamen dicere quod Dominus interrogaverat. Non enim simpliciter Dominus dixerat, Diligis me? sed addiderat, Plus his diligis me? id est, Plus me diligis quam isti? De aliis discipulis dicebat: ille non potuit dicere nisi, Amo te: non ausus est dicere, Plus his. Noluit iterum esse mendax. Suffecerat ei testimonium perhibere cordi suo: non debuit esse judex cordis alieni.

CAPUT III

3. Petrus desertus a Christo, et post roboratus. Verax ergo Petrus, an verax in Petro Christus? Quando autem voluit Dominus Jesus Christus, deseruit Petrum, et inventus est homo Petrus: quando autem placuit Domino Jesu Christo, implevit Petrum, et inventus est Petrus verax. Veracem Petrum petra fecerat: Petra enim erat Christus (I Cor. X, 4). Et quid ei nuntiavit, quando tertio respondit amare se Christum, et tertio Dominus Petro suas oviculas commendavit? Praenuntiavit ei passionem suam. Cum esses, inquit, junior, cingebas te, et ibas quo volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu non vis. Evangelista nobis exposuit quid dixerit Christus. Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte clarificaturus esset Deum: id est, quia pro Christo fuerat crucifigendus; hoc est enim, Extendes manus tuas. Ubi est ille negator? Deinde post haec ait Dominus Christus: Sequere me (Joan. XXI, 15-19). Non sic quomodo prius, quando vocavit discipulos. Nam et tunc dixit, Sequere me: sed tunc ad doctrinam, modo ad coronam, Numquid non quando negavit Christum, occidi timuit? Hoc timuit pati, quod passus est Christus. Sed jam timere non debuit. Videbat enim in carne viventem, quem viderat in ligno [PL38.799] pendentem. Resurgendo Christus abstulit mortis timorem: et quoniam abstulerat mortis timorem, merito interrogabat Petri amorem. Ter negaverat timor, ter confessus est amor. Trinitas negationis, desertio veritatis: trinitas confessionis, testimonium dilectionis.

SERMO CXLVIII. De verbis Actuum Apostolorum, cap. V, V\. 4, Nonne manens tibi manebat, etc., die dominico octavarum Paschae dictus ad sanctos Martyres viginti

CAPUT PRIMUM

1. Ananiae et Sapphirae non severior correptio, mors temporalis. Cum lectio legeretur de libro qui inscribitur Actus Apostolorum, animadvertistis quid contigerit eis, qui cum villam vendidissent, subtraxerunt de pretio villae, et ante pedes Apostolorum, quasi totum pretium, posuerunt. Continuo correpti exspiraverunt ambo, vir et uxor ejus. Nonnullis videtur nimis severa ista fuisse correptio, ut propter pecuniam de re sua subtractam, homines morerentur. Non hoc Spiritus sanctus avaritia fecit, sed Spiritus sanctus mendacium sic punivit. Nam verba audistis beatissimi Petri, dicentis: Nonne manens tibi manebat, et venditum in tua erat potestate? Si nolles vendere, quis te cogeret? Si velles offerre dimidium, quis exigeret totum? Si enim dimidium offerendum erat, dimidium dicendum erat. Pro toto dimidium, hoc est puniendum mendacium. Non tamen videatur, fratres, severa correptio, mors temporalis. Atque utinam hecusque vindicta processerit. Quid enim magnum mortalibus contigit quandocumque morituris? Sed per illorum temporalem poenam Deus sciri voluit disciplinam. Credendum est autem quod post hanc vitam eis pepercerit Deus: magna est enim ejus misericordia. De mortibus autem quae contingunt ex vindicta, ait quodam loco apostolus Paulus, corripiens eos qui male tractabant corpus et sanguinem Christi, et dicens, Propterea in vobis multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficientes: id est, quantum sufficit ad disciplinam imponendam. Multi in vobis dormiunt, hoc est, moriuntur. Flagello enim Domini corripiebantur; aegrotabant, et moriebantur. Et subjecit post haec verba, et ait: Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaremur. Cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 30-32). Quid si ergo huic viro et uxori ejus tale aliquid contigit? Correpti sunt mortis flagello, ne supplicio punirentur aeterno.

CAPUT II

2. Vota Deo reddenda. Hoc tantum attendat Charitas vestra, quia si Deo displicuit detrahere de pecunia quam voverant Deo, et utique illa pecunia usibus hominum fuerat necessaria: quomodo irascitur Deus, quando vovetur castitas, et non exhibetur; quando vovetur virginitas, et non exhibetur? Vovetur enim ad usus Dei, et non ad usus hominum. Quid est quod dixi, ad usus Dei? Quia de sanctis Deus [PL38.800] facit sibi domum, facit sibi templum, in quo habitare dignetur: et utique sanctum vult permanere templum suum. Potest ergo virgini sanctimoniali nubenti dici, quod ait Petrus de pecunia: Virginitas tua numquid non manens tibi manebat, et antequam eam voveres, in tua fuerat potestate? Quaecumque autem hoc fecerint, voverint talia, et non reddiderint; non se putent temporalibus mortibus corripi, sed aeterno igne damnari.

SERMO CXLIX. In quo quaestiones propositae ex Actibus Apostolorum, cap. X, et ex Evangelio, solvuntur; seu de quatuor quaestionibus: prima, de visione Petri. Secunda, de verbis Evangelii, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, etc. Et paulo post, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis, etc. Tertia, de verbis Evangelii, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Quarta, de dilectione inimici. Matth. cap. V, V\. 16, cap. VI, V\. 1-4, et cap. V, V\. 43-48

CAPUT PRIMUM

1. Quaestiones solvendae: prima quaestio, de visione Petri. Ante diem dominicum superiorem, memini me propositarum de Scripturis quarumdam quaestionum factum esse debitorem Sanctitati vestrae. Est autem, quantum Dominus dare dignatur, solvendi tempus, ne diutius debeamus, nisi solam charitatem, quae semper redditur, et semper debetur. De visione Petri dixeramus quaerendum esse, quid sibi velit vas illud, tanquam linteum submissum de coelo quatuor lineis, in quo erant omnia quadrupedia terrae, et serpentia, et volatilia coeli: et quod dictum est Petro voce divina, Occide et manduca: et quod ter factum est et assumptum.

CAPUT II

2. Voracitas non imperata Petro. Adversus eos quidem qui voracitatem a Domino Deo imperatam Petro arbitrantur, facile est disputare. Primo, quia etiamsi ad litteram velimus accipere quod dictum est,Occide, et manduca: non occidere et manducare peccatum est, sed immoderate uti donis Dei, quae tribuit ad usus homini.

3. Judaeorum abstinentia ab immundis animalibus figurativa erat. Judaei enim acceperant certa animalia quae manducarent, et certa a quibus abstinerent: quod in significatione rerum futurarum eos accepisse, manifestat apostolus Paulus, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Itaque jam temporibus Ecclesiae dicit alio [PL38.801] loco: Omnia munda mundis, sed malum est homini qui per offensionem manducat (Tit. I, 5, et Rom. XIV, 20). Erant enim qui tempore illo, quo ista scribebat Apostolus, carnibus vescebantur, in offensionem quorumdam infirmorum. Immolatitia enim caro eorum pecorum quae aruspices immolabant, tunc in macello vendebatur, et multi fratres abstinebant se ab edendis carnibus, ne vel ignari incurrerent in eas carnes de quibus sacrificium idolis factum erat. Unde alio loco idem apostolus, ne timore conscientia trepidaret, ait: Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini est enim terra et plenitudo ejus. Et iterum: Si quis autem vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae apponuntur vobis manducate, nihil dijudicantes propter conscientiam. Si quis autem vobis dixerit, quod immolatitium est; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam (I Cor. X, 25-28). Omne ergo in his rebus sive mundum sive immundum, non in contactu carnis, sed in conscientiae puritate, aut in macula constitutum est.

CAPUT III

4. Animalia Judaeis prohibita, signa sunt. Fissa ungula. Ruminatio. Unde data est licentia Christianis, quae Judaeis non est data. Omnia enim animalia quae Judaeis prohibita sunt manducare, signa sunt rerum, et sicut dictum est, umbrae futurorum. Sicut illa circumcisio significat circumcisionem cordis, quam illi in carne gestabant, et in corde repudiabant: sic et epulae illae praecepta mysteriorum sunt, et signa futurorum. Veluti quod scriptum est eis, ut quae sunt ruminantia et fissa ungula, ipsa manducent; quibus autem vel utrumque vel unum horum defuerit, non manducent (Deut. XIV): homines quidam significantur, non pertinentes ad societatem sanctorum. Fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile labitur. Lapsus enim peccati signum est. Ruminatio autem ad sapientiae doctrinam quomodo pertinet? Quia dixit Scriptura, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum (Prov. XXI, 20, sec. LXX). Qui ergo audit, et negligentia fit obliviosus, quasi glutit quod audivit; ut jam in ore non sapiat, auditionem ipsam oblivione sepeliens. Qui autem in lege Domini meditatur die et nocte, tanquam ruminat, et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur. Hoc ergo quod praeceptum est Judaeis, significat quod ad Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam societatemque sanctorum non pertinent illi, qui aut negligentes auditores sunt, aut malos mores habent, aut in utroque vitio reprehenduntur.

CAPUT IV

5. Judaicarum observationum praecepta cur legantur Christianis. Sic caetera quae ad hunc modum praecepta sunt data Judaeis, umbraticae sunt significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi Dominus noster Jesus Christus, tantummodo ut intelligantur, non etiam ut observentur, leguntur. Data est ergo licentia Christianis, ut secundum hanc vanam consuetudinem non faciant, sed manducent quod velint, [PL38.802] cum moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione. Fortassis ergo et Petro ita dictum est, Occide, et manduca; ut non jam teneret observationes Judaeorum: non tamen ei quasi gurges ventris et foeda voracitas imperata est.

CAPUT V

6. Visio Petri figurativa. Vas. Lineae quatuor. Sed tamen ut intelligatis hoc in figura esse monstratum, erant in illo vase serpentia. Numquidnam poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi vult ista significatio? Vas illud Ecclesiam significat: quatuor lineae quibus dependebat, quatuor partes orbis terrarum, per quas tenditur Ecclesia catholica, quae ubique diffusa est. Quicumque ergo voluerit in partem ire, et ab universo conscindi, non pertinet ad quatuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem Petri non pertinet, nec ad claves quae datae sunt Petro. A quatuor enim ventis dicit Deus congregari sanctos suos in fine (Matth. XXIV, 31): quia nunc per omnes istos quatuor cardines fides evangelica dilatatur. Animalia ergo illa, Gentes sunt. Omnes enim Gentes quae immundae erant, in erroribus et superstitionibus et concupiscentiis suis, antequam veniret Christus, illo adveniente donatis sibi peccatis mundae sunt factae. Unde jam post remissionem peccatorum, quare non recipiantur in corpus Christi, quod est Ecclesia Dei, cujus personam Petrus gestabat?

CAPUT VI

7. Petrus personam gerit Ecclesiae. Petrus enim in multis locis Scripturarum apparet quod personam gestet Ecclesiae; maxime illo in loco ubi dictum est, Tibi trado claves regni coelorum. Quaecumque ligaveris in terra, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveris in terra, erunt soluta et in coelo (Id. XVI, 19). Numquid istas claves Petrus accepit, et Paulus non accepit? Petrus accepit, et Joannes et Jacobus non accepit, et caeteri Apostoli? Aut non sunt istae in Ecclesia claves, ubi peccata quotidie dimittuntur? Sed quoniam in significatione personam Petrus gestabat Ecclesiae, quod illi uni datum est, Ecclesiae datum est. Ergo Petrus figuram gestabat Ecclesiae; Ecclesia corpus est Christi. Recipiat igitur jam mundatas Gentes, quibus peccata donata sunt; unde miserat ad illum Cornelius gentilis homo, et qui cum illo gentiles erant. Hujus eleemosynae acceptae mundaverant eum ad quemdam modum: restabat ut tanquam cibus mundus incorporaretur Ecclesiae, hoc est, corpori Domini. Petrus autem trepidabat tradere Gentibus Evangelium: quia illi qui crediderant ex circumcisione, prohibebant Apostolos tradere incircumcisis christianam fidem; et dicebant non eos debere accedere ad participationem Evangelii, nisi suscepissent circumcisionem, quae tradita erat patribus eorum.

CAPUT VII

8. Gentium receptio intra Ecclesiam. Vas ergo illud dubitationem istam sustulit: et ideo post illam visionem admonitus est ab Spiritu sancto, ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio, et perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant, tanquam ex illis animalibus habebantur, quae in vase fuerant demonstrata: quos tamen jam mundaverat Deus, [PL38.803] quia eleemosynas eorum inde acceptaverat. Occidendi ergo erant et manducandi, id est, ut interficeretur in eis vita praeterita, qua non noverant Christum; et transirent in corpus ejus, tanquam in novam vitam societatis Ecclesiae. Nam et ipse Petrus cum ad eos venisset, commemoravit breviter quid sibi in illa visione monstratum sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit viro Judaeo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi Deus ostendit, neminem communem aut immundum hominem dicere. Quod utique tunc ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris. Et postea veniens ad fratres in Jerosolymam, cum quidam tumultuarentur, quod Gentibus Evangelium traderetur, reprimens eorum commotionem, etiam ipsum visum commemoravit (Act. XI): quod nisi ad eamdem intelligentiam pertineret, commemorandum non esset.

CAPUT VIII

9. Linteum. Fortassis quaeratur etiam illud, quare linteum erat, in quo erant illa animalia. Non utique sine causa. Novimus enim quod linteum tinea non consumit, quae vestes alias corrumpit. Excludat unusquisque de corde suo corruptiones malarum concupiscentiarum, atque ita incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis cogitationibus tanquam tineis non penetretur, si vult ad sacramentum illius lintei pertinere, quo figuratur Ecclesia.

CAPUT IX

10. Trina submissio. Quare ter de coelo submissum est? Quia ipsae omnes Gentes, quae pertinent ad quatuor partes orbis terrae, qua disseminatur Ecclesia, quam significabant quatuor lineae, quibus vas illud connectebatur, in nomine Trinitatis baptizantur. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti credentes innovantur, ut pertineant ad societatem communionemque sanctorum. Quatuor ergo lineae et trina submissio, etiam duodenarium Apostolorum numerum ostendit: tanquam ternis per quatuor deputatis. Quater enim tria, duodecim fiunt. Satis, ut arbitror, de ista visione tractatum est.

CAPUT X

11. Quaestio secunda, ex Evangelio. Alia quaestio a nobis dilata erat, quare Dominus in ipso sermone quem in monte habuit, dixit discipulis suis: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Et paulo post in eo ipso sermone ait, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; et, Sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. Fluctuat plerumque operator inter haec duo praecepta, et cui obtemperet nescit: quando utique Domino vult obtemperare, qui utrumque praecepit. Quomodo lucebunt opera nostra coram hominibus, ut videant bona facta nostra; et quomodo rursus erit eleemosyna nostra in abscondito? Si hoc observare voluero, in illud offendo: si illud observavero, hinc pecco. Ergo uterque Scripturae locus ita temperandus est, ut ostendantur divina praecepta adversa sibi esse non posse. Nam ista quae videtur pugna in verbis, pacem intellectoris inquirit. [PL38.804] Habeat quisque cum Dei verbo in corde concordiam, et Scripturae nulla discordia est.

CAPUT XI

12. Locorum prava interpretatione discordia. Virgines oleum non ferentes. Propone ergo hominem eleemosynam facientem, sic ut omnino nesciat aliquis, si fieri potest, nec ille cui datur; ut ejus etiam oculos vitans ponat potius quod inveniat, quam porrigat quod accipiat. Quid potest facere amplius, ut abscondat eleemosynam suam? Iste utique incurrit in illam sententiam, et non facit quod Dominus ait, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra. Nemo videt facta ejus bona, non invitat ad imitandum. Erunt caeteri steriles, quantum in ipso est, dum putant a nemine fieri quod praecepit Deus, si hoc homines agant, ut non videantur bona opera eorum: cum major misericordia in eum fiat, cui proponitur bonae imitationis exemplum, quam cui porrigitur reficiendi corporis alimentum. Propone alterum eleemosynas suas apud populum ventilantem atque jactantem, nihil aliud in eis quam velle laudari: luceant opera ejus coram hominibus. Videtis quia non offendit in illud praeceptum: sed offendit in alterum dicentis Domini, Sit eleemosyna tua in abscondito. Talis qui fuerit, etiam pigrescit, si existant aliqui impii, qui forte reprehendant quod facit. Pendet ex lingua laudantium: similis est autem virginibus quae non portant oleum secum. Nostis enim quinque virgines stultas, quae oleum secum non portaverunt; alias autem sapientes, quae oleum secum portaverunt. Omnium lampades lucebant: sed aliae non habebant secum unde illam pascerent lucem, et ab eis quae habebant ita distinguebantur, ut illae stultae, illae sapientes dicerentur (Matth. XXV, 1-13). Quid est ergo, ferre oleum secum, nisi habere conscientiam placendi Deo de bonis operibus, et non ibi finem gaudii sui ponere, si homines laudent, qui conscientiam videre non possunt? Quia facit enim, potest videre homo: quo autem animo faciat, Deus videt.

CAPUT XII

13. Conciliantur loca in speciem contraria. Proponamus ergo aliquem praeceptum utrumque servantem, utrique obedientem. Porrigit panem esurienti, et porrigit coram illis quos vult facere imitatores suos; imitatus etiam Apostolum dicentem, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16, et XI, 1). Porrigit ergo pauperi panem, manifestus in opere, devotus in corde. Utrum laudem suam ibi quaerat, an gloriam Dei nullus hominum videt, nullus hominum judicat: sed tamen illi qui studio benevolo ad imitandum parati sunt, quod bonum fieri vident, etiam pio animo fieri credunt; et laudant Deum, cujus praecepto et dono talia fieri vident. Apparet ergo opus ejus, ut videant homines, et glorificent Patrem qui in coelis est: ipse autem effectus ejus in corde est, ut sit eleemosyna ejus in abscondito, et Pater qui videt in abscondito, reddat ei. Servavit iste modum quem debuit, nullius praecepti contemptor, sed utriusque perfector. Cavit enim ne fieret justitia ejus coram hominibus, id est, ne ibi haberet finem, ut ab hominibus laudaretur, quando non se ipsum, [PL38.805] sed Deum voluit in opere suo bono laudari. Ea vero voluntas quia intus est in ipsa conscientia, facta est eleemosyna illa in abscondito, ut ille retribuat, cui nihil absconditur. Quis enim potest cor suum hominibus demonstrare cum facit, ut ostendat qua intentione animi faciat?

CAPUT XIII

14. Sensus legitimus utriusque loci ex ipsis Christi verbis eruitur. Nam et ipsa verba, fratres, satis perpense a Domino dicta sunt, Attendite quomodo dicat: Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini, inquit, ab eis. Si ibi posuit finem, ubi dixit, ut videamini ab eis; iste finis est reprehensibilis atque culpabilis, usque ad hominum laudem velle benefacere, nihil amplius inde quaerere. Quisquis ergo ideo tantum facit, ut videatur ab hominibus, reprehenditur a Domino in ista sententia. Illic vero ubi jubet videri bona facta nostra, non ibi finem posuit, ut tantummodo homines hominem videant, et hominem laudent: sed transit ad gloriam Dei, ut usque ad illam perducatur operantis intentio. Luceant, inquit, opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra: sed non hoc debes quaerere. Quid ergo? Addit et dicit: et glorificent, inquit, Patrem vestrum qui in coelis est. Hoc si quaeris, ut glorificetur Deus, noli timere ne videaris ab hominibus. Etiam sic intus est eleemosyna tua in abscondito; ubi solus ille cujus gloriam quaeris, te videt hoc quaerere. Unde apostolus Paulus posteaquam Evangelii persecutor prostratus est, et erectus est praedicator, dicit: »Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo. Tantum autem audientes erant, quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me, inquit, magnificabant Deum.« Non gaudebat quia homo qui acceperat, cognoscebatur; sed quia Deus qui dederat, laudabatur. Ipse enim dixit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 22, 23, 24, 10). Et tamen alio loco dicit: Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Et ista similis quaestio est. Sed quid adjungit? Non quaerens, inquit, quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Hoc est, quod illo loco ait, Et in me magnificabant Deum: quod etiam Dominus dicit, Ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Tunc enim salvi fiunt, cum in operibus quae fieri per homines vident, eum glorificant a quo haec homines acceperunt.

CAPUT XIV

15. Quaestio tertia, de Evangelio, ut sinistra nesciat opus dextrae. Restant duae quaestiones: sed vereor ne oneri sim jam fastidientibus, item timeo ne fraudem adhuc esurientes. Memini tamen quid solverim, et quid debeam. Restat enim videre quid sit, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et de dilectione inimici, eur antiquis videbatur data licentia ut odissent inimicos, quorum nobis imperatur dilectio. Sed quid facio? Si breviter de his disseram, fortassis non ita ut oportet intelligar: si diutius, timeo ne plus gravem vos onere sermonis, quam fructu expositionis sublevem. Sed certe si minus quam satis est, intellexeritis; adhuc me tenete debitorem, [PL38.806] ut alio tempore ista plenius disserantur. Tamen nunc non oportet ea sic relinqui, ut omnino nihil inde dicatur. Sinistra est animi cupiditas carnalis, dextera est animi charitas spiritualis. Si ergo cum quisque facit eleemosynam, miscet cupiditatem temporalium commodorum, ut in opere illo aliquid tale conquirat; miscet sinistrae conscientiam operibus dexterae. Si autem simplici charitate et pura coram Deo conscientia homini subvenit, nihil aliud intuens, nisi ut illi placeat qui haec jubet, nescit sinistra quid facit dextera.

CAPUT XV

16. Quaestio quarta, de inimici dilectione et odio. De dilectione autem inimici difficilior est quaestio, nec ea brevitate solvi potest. Sed cum auditis, orate pro nobis; et forte Dominus Deus cito dabit quod putamus esse difficile. Ex uno enim horreo vivimus; quia in una familia sumus. Quod ergo nos putamus esse valde intus in abdito, forte ipse qui promittit ponit in limine, ut facillime dari possit petentibus. Dilexit inimicos ipse Dominus Christus: pendens enim in cruce ait, Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Secutus est ejus exemplum Stephanus, cum lapides in eum jacerentur; et ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 59). Dominum imitatus est servus, ut nemo servorum sit piger, et putet hoc esse factum quod a solo Domino fieri poterat. Si ergo multum est ad nos imitari Dominum, imitemur conservum. Ad eamdem quippe gratiam vocati omnes sumus. Quare ergo antiquis dictum est, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum? Quia fortassis et ipsis verum dictum est; sed nobis apertius pro temporum distributione, per ejus praesentiam qui videbat quid quibus vel tegendum esset vel aperiendum. Si enim habemus inimicum, quem nunquam diligere jubemur; est autem diabolus: Diliges proximum tuum, hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Sed quia in ipsis hominibus saepe existunt inimicitiae, in animis eorum qui per infidelitatem dant locum diabolo, et ejus vasa fiunt, ut operetur in filiis diffidentiae; potest autem fieri ut relinquat homo malitiam suam, et convertatur ad Dominum; et dum adhuc saevit, dum adhuc persequitur, diligendus est, et orandum pro illo, et bene illi faciendum: ita et primum praeceptum implebis, ut diligas proximum tuum hominem, et oderis inimicum tuum diabolum; et secundum, ut diligas inimicos tuos homines, et ores pro eis qui te persequuntur.

CAPUT XVI

17. Orandum pro persequentibus. Nisi forte putas non orasse Christianos illo tempore pro Saulo persecutore Christianorum. Fortassis ad ejus conversionem vox illa Stephani martyris exaudita est. In illo enim persecutorum ejus numero fuit, et lapidantium vestimenta servavit (Ibid., 57). Idem etiam ad Timotheum scribens ait: »Obsecro primum omnium fieri deprecationes, adhorationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus« (I Tim. II, [PL38.807] 1, 2). Jubebat ergo orari pro regibus: et tunc reges persequebantur Ecclesias. Sed quas tunc pro se orantes persequebantur, nunc pro se exauditas defendunt.

CAPUT XVII

18. Proximi nomine inimicus etiam diligendus praecipitur. Vis ergo et illud antiquorum custodire praeceptum? Dilige proximum tuum, hoc est omnem hominem. Ex duobus enim primis parentibus omnes nati, omnes utique proximi sumus. Certe enim ipse Dominus Jesus Christus qui diligi praecipit inimicos, in duobus illis praeceptis totam Legem et Prophetas pendere testatus est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37-40). Nihil ibi praecepit de dilectione inimici. Non ergo totum haec duo praecepta continent? Absit. Quia cum dicit, Diliges proximum tuum, ibi sunt omnes homines, etiamsi fuerint inimici: quia etiam secundum spiritualem propinquitatem nescis quid tibi sit in praescientia Dei homo, qui tibi ad tempus videtur inimicus. Quia enim patientia Dei ad poenitentiam eum adducit, fortassis cognoscet et sequetur ducentem. Si enim Deus ipse qui novit qui sint in peccatis perseveraturi, qui relicturi justitiam et irrevocabiliter ad iniquitatem lapsuri, tamen facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, invitans utique ad poenitentiam per patientiam, ut qui neglexerint ejus bonitatem, experiantur in fine severitatem; quanta sollicitudine placabilem oportet esse hominem, ne forte nesciens qualis futurus sit, cum praesentes ejus inimicitias attenderit, oderit eum cum quo in aeterna felicitate regnabit? Imple ergo praeceptum primum, Dilige proximum tuum, omnem hominem; et oderis inimicum tuum, diabolum. Imple et secundum. Dilige inimicos tuos, sed homines: ora pro eis qui te persequuntur, sed pro hominibus: bene fac eis qui te oderunt, sed hominibus.

CAPUT XVIII

19. Explicatur Apostoli locus, de carbonibus congerendis super caput inimici. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 20). Et hic quaestio est. Quomodo enim quisque diligit, quem vult ardere carbonibus? Sed si intelligatur, nulla contentio est. De illis enim vastatoribus carbonibus dicitur, qui dantur homini adversus linguam subdolam (Psal. CXIX, 3, 4). Cum enim quisque benefecerit inimico, et non victus malo ejus, vicerit in bono malum; plerumque illum inimicitiarum suarum poenitebit, et irascetur sibi, quod tam bonum hominem laeserit. Ipsa vero ustio, poenitentia est, quae tanquam carbones ignis inimicitias ejus malitiasque consumit.

SERMO CL. De verbis Actuum Apostolorum, Quidam autem Epicurei et Stoici philosophi disserebant cum eo, etc. cap. XVII, V\. 18-34. Habitus Carthagini

CAPUT PRIMUM

1. Paulus apud Athenienses praedicans. Advertit nobiscum Charitas vestra, cum legeretur liber Actuum Apostolorum, Paulum locutum esse Atheniensibus, et ab eis qui praedicationem veritatis irridebant, dictum fuisse verborum seminatorem. Dictum est quidem ab irridentibus, sed non respuendum est a credentibus. Erat enim revera ille seminator verborum, sed messor morum. Et nos licet tantilli et nequaquam illius excellentiae comparandi, in agro Dei, quod est cor vestrum, verba Dei seminamus, et uberem messem de vestris moribus exspectamus. Verumtamen unde admonemur loqui Charitati vestrae, quod ipsa lectione continetur, hortamur attentius advertatis, si quomodo adjuvante Domino Deo nostro dicimus aliquid, quod nec facile, nisi dicatur, ab omnibus possit intelligi; neque cum intellectum fuerit, debeat ab ullo contemni.

2. Fides Christianorum. Apud Athenas loquebatur. Athenienses in omni litteratura atque doctrina per alios populos magna fama pollebant. Ipsa erat patria magnorum philosophorum. Inde se per caeteras Graeciae atque alias orbis terras varia et multiplex doctrina diffuderat. Ibi Apostolus loquebatur, ibi annuntiabat Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Hoc annuntiare inter superbos et doctos quanti periculi fuerit, vestrum est cogitare. Denique sermone finito, audita illi resurrectione mortuorum, quae praecipua fides est Christianorum, alii irridebant; dicebant autem alii, Audiemus te de hoc iterum. Nec defuerunt qui crediderunt, atque in eis nominatur quidam Dionysius Areopagites, id est Atheniensium principalis (Areopagos enim Atheniensium curia vocabatur); et mulier quaedam nobilis, et alii. Facta est ergo loquente Apostolo tripartita illa multitudo, per quosdam gradus mira distinctione disposita; irridentium, dubitantium, credentium. Quidam enim, ut scriptum esse audivimus, irridebant, quidam dicebant, Audiemus te de hoc iterum; isti dubitantes erant: aliqui crediderunt. Inter irridentes et credentes, medii sunt dubitantes. Qui irridet, cadit: qui credit, stat: qui dubitat, fluctuat. Audiemus te de hoc iterum, inquiunt: incertum an casuri essent cum irridentibus, an staturi cum credentibus.

CAPUT II

Numquid tamen inaniter laboravit seminator ille verborum? Ille vero si formidaret irridentes, non perveniret ad credentes: quomodo seminator ille evangelicus, quem commemorat Dominus (nam utique hoc erat Paulus), si trepidaret mittere semina, ne aliud caderet in via, aliud inter spinas, aliud in loca petrosa; nunquam semen posset etiam ad terram optimam pervenire. Et nos seminemus, spargamus: corda praeparate, fructum date.

[PL38.809] 3. Epicurei et Stoici cum Apostolo conferentes. Hoc quoque, si meminit Charitas vestra, cum legeretur audivimus, quod quidam ex philosophis Epicureis et Stoicis conferebant cum Apostolo. Qui sint vel fuerint philosophi Epicurei et Stoici, id est, quid senserint, quid verum esse putaverint, quid philosophando sectati sint, procul dubio multi vestrum nesciunt: sed quoniam Carthagini loquimur, multi sciunt. Adjuvent ergo modo nos dicturos vobis. Ad rem quippe valde pertinet, quod puto esse dicendum. Audiant nos et nescientes et scientes: nescientes instruantur, scientes commoneantur; illi cognoscant, illi recognoscant.

CAPUT III

4. Beata vita ab omnibus appetitur. Primo generaliter audite omnium philosophorum commune studium, in quo studio communi habuerunt quinque divisiones et differentias sententiarum propriarum. Communiter omnes philosophi studendo, quaerendo, disputando, vivendo appetiverunt apprehendere vitam beatam. Haec una fuit causa philosophandi: sed puto quod etiam hoc philosophi nobiscum commune habent. Si enim a vobis quaeram quare in Christum credideritis, quare christiani facti fueritis; veraciter mihi omnis homo respondet: Propter vitam beatam. Appetitio igitur beatae vitae philosophis Christianisque communis est. Sed res tam consona ubi inveniri possit, inde quaestio est, deinde discretio. Nam vitam beatam appetere, vitam beatam velle, vitam beatam concupiscere, desiderare, sectari, omnium hominum esse arbitror. Unde me video parum dixisse hunc appetitum beatae vitae philosophis Christianisque communem: debui enim dicere, omnium hominum, prorsus omnium bonorum et malorum. Nam et qui bonus est, ideo bonus est ut beatus sit; et qui malus est, malus non esset, nisi inde se beatum esse posse speraret. De bonis facilis quaestio est, quod beatam vitam quaerant, inde boni sint. De malis forte aliqui dubitant, utrum et ipsi beatam vitam quaerant. Sed si separatos malos et a bonis discretos interrogare possem et dicere, Vultis beati esse? nemo diceret, Nolo. Verbi gratia, pone aliquem furem: quaero ab illo, Quare furtum facis? Ut habeam, inquit, quod non habebam. Quare vis habere quod non habebas? Quia miserum est non habere. Si ergo miserum est non habere, beatum putat habere. Sed in eo impudens est et errat, quia de malo vult beatus fieri. Bonum est enim omnibus beatum esse. Unde ergo ille perversus? Quia bonum quaerit et malum facit. Quid quaerit ergo? Quid aspirat cupiditas malorum ad mercedem bonorum? Beata vita merces bonorum est: bonitas opus est, beatitudo merces est. Deus opus jubet, mercedem proponit: dicit, Hoc fac, et hoc accipies. Ille autem malus respondet nobis: Nisi male fecero, beatus non ero. Tanquam dicat aliquis: Ad bonum non pervenio, nisi malus fuero. Non vides quia bonum et malum contraria sunt? Bonum quaeris, et malum facis? In contrarium curris; quando pervenis?

CAPUT IV

5. Epicureorum et Stoicorum opinio de beata vita. Relinquamus ergo istos; forte opportunum [PL38.810] erit ut ad eos redeamus, cum de philosophis quod instituimus peregerimus. Non enim arbitror sine causa, per nescientes actum esse aliquid magnum dispensante divina ipsa providentia, ut cum essent plurimae philosophorum sectae in civitate Atheniensi, non contulerint cum Apostolo Paulo nisi Stoici et Epicurei (Act. XVII, 18). Cum enim audieritis quid sentiant in sectis suis, videbitis quam non frustra factum sit, ut ex omnibus philosophis soli cum Paulo conferrent. Neque enim ille eligere sibi potuit quibus altercantibus responderet; sed divina sapientia omnia gubernans hos ei apposuit, in quibus dissensionis philosophorum tota prope causa consisteret. Breviter ergo dico: indocti credant nobis, docti judicent de nobis. Puto quia mentiri non audeo indoctis, judicibus doctis; maxime quia dico aliquid, ubi pariter et docti et indocti possint veraciter judicare. Hoc ergo prius dico, hominem constare ex anima et corpore. Hic non peto ut credatis, sed et vos peto ut judicetis. Non enim timeo, ne in hoc dicto male quisquam judicet de me, qui agnoscit se. Homo ergo, quod nemo ambigit, constat ex anima et corpore. Substantia ista, res ista, persona ista quae homo dicitur, beatam vitam quaerit: et hoc nostis; nec insto ut credatis, sed admoneo ut agnoscatis. Homo, inquam, id est, res ista non parva, praecedens omnia pecora, omnia volatilia, omnia et natatilia, et quidquid carnem gerit et homo non est: homo ergo constans ex anima et corpore; sed non qualicumque anima, nam et pecus constat ex anima et corpore: homo ergo constans ex anima rationali et carne mortali, quaerit beatam vitam. Quae res faciat beatam vitam cum cognoverit homo, nisi hanc teneat, hanc sequatur, hanc sibi vindicet, assumat si potestas est, petat si difficultas est, beatus esse non potest. Tota igitur quaestio est, quid faciat beatam vitam. Constituite nunc ante oculos vestros Epicureos, Stoicos, et Apostolum: quod etiam sic dicere potui, Epicureos, Stoicos, Christianos. Interrogemus prius Epicureos, quae res faciat vitam beatam. Respondent: Voluptas corporis. Hic jam credatis peto, quia judices habeo. Utrum enim hoc dicant, hoc sentiant Epicurei, nescitis, quia illas litteras non legistis; sed sunt hic qui legerunt. Redeamus ad interrogandos. Quid dicitis, Epicurei, quae res facit beatam vitam? Respondent: Voluptas corporis. Quid dicitis, Stoici, quae res facit vitam beatam? Respondent: Virtus animi. Intendat mecum Charitas vestra, Christiani sumus, inter philosophos disceptamus. Videte quare illae tantum duae sectae procuratae sunt cum Apostolo collaturae. Nihil est in homine, quod ad ejus substantiam pertineat atque naturam, praeter corpus et animam. Horum duorum in uno, hoc est in corpore, Epicurei posuerunt beatam vitam: in alio, id est anima, Stoici posuerunt beatam vitam. Quantum ad hominem pertinet, si ab illo sibi est vita beata, nihil restat praeter corpus et animam. Aut corpus est causa beatae vitae, aut anima est causa beatae vitae: si plus quaeris, ab homine recedis. Hi ergo qui beatam vitam hominis in homine posuerunt, alibi ponere omnino non potuerunt, nisi [PL38.811] aut in corpore, aut in anima. Horum qui in corpore posuerunt, principatum Epicurei tenuerunt: horum qui in anima posuerunt, principatum Stoici tenuerunt.

CAPUT V

6. Epicureorum opinio ab Apostolo improbata. De anima quid Epicurei sentiunt. Christiani quidam moribus epicurei. Ecce sunt, conferunt cum Apostolo; aliquidne plus habeat Apostolus; an vero uni harum duarum sectae necessario consentire deberet, ut etiam ipse causam beatae vitae, aut in corpore, aut in anima poneret. Nunquam poneret Paulus in corpore: hoc enim magnum non est; cum ipsi minime ponant causam beatitudinis in corpore, qui melius sentiunt de corpore. Nam Epicurei et de corpore et de anima hoc idem sentiunt, quod utrumque mortale est. Et quod est gravius et detestabilius, prius dicunt animam post mortem dissolvi quam corpus. »Adhuc,« inquiunt, »post efflatum spiritum manente cadavere, et integris membrorum lineamentis aliquantum durantibus, anima mox ut exierit, veluti fumus vento diverberata dissolvitur.« Non ergo miremur quod summum bonum, id est, beatitudinis causam in corpore posuerunt, quod se melius quam animam habere senserunt. Numquid hoc faceret Apostolus? Absit ut poneret in corpore summum bonum. Summum enim bonum est causa beatitudinis: imo vero doluit Apostolus, quosdam e numero Christianorum elegisse sententiam Epicureorum, non hominum, sed porcorum. Ex hoc enim numero erant illi corrumpentes mores bonos colloquiis malis, et dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Epicurei contulerunt cum Paulo apostolo: sunt et Christiani epicurei. Quid enim sunt aliud dicentes quotidie, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur? Quo pertinet, Nihil erit post mortem, umbrae enim transitus est vita nostra. Dixerunt enim apud se cogitantes non recte inter caetera: Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.

CAPUT VI

7. Jejunium cum oratione et eleemosyna. Hoc si atrocius objurgemus, si his cupiditatibus vehementius resistamus, dicent et quod sequitur: Opprimamus pauperem justum (Sap. II, 8-10). Et tamen dicere vel in hoc loco positi non timemus, Nolite esse epicurei. Cogitate quidem illud, quod dictum est ab his non recte loquentibus, Cras enim moriemur: sed non omni modo moriemur; manet enim post mortem quod sequitur mortem. Comes morienti aut vita erit, aut poena. Nemo dicat: Quis huc inde reversus est? Dives ille purpuratus sero redire voluit, et permitti non potuit. Stillam sitiens inquisivit, qui esurientem pauperem fastidivit (Luc. XVI, 19-24). Nemo ergo dicat, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si vultis dicere, Cras enim moriemur: non prohibeo; sed aliud ante dicite. Epicurei quippe velut non victuri post mortem, quasi aliud nihil habentes nisi quod delectat carnem, dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Christiani vero post mortem victuri, et felices [PL38.812] potius victuri post mortem, non dicant, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: sed tenete quod dicitur, Cras enim moriemur; et dicite, Jejunemus et oremus; cras enim moriemur. Addo plane aliud, addo tertium, nec quod praecipue observandum est praetermitto, ut de jejunio tuo fames pauperis satietur, aut si jejunare non potes, magis pascas, cujus saturitate tibi venia concedatur. Dicant ergo Christiani, Jejunemus et oremus et donemus; cras enim moriemur. Aut si duas res volunt dicere, ego eligo ut dicant, Donemus et oremus, quam, Jejunemus et non donemus. Absit ergo ut Apostolus in corpore poneret summum bonum hominis, id est, beatitudinis causam.

CAPUT VII

8. Stoicorum opinio Apostolo non probata. Sed cum Stoicis non indecens fortasse luctamen est. Ecce enim interroganti ubi ponant efficiens beatae vitae, id est, quod facit in homine beatam vitam: respondent, non corporis voluptatem, sed animi esse virtutem. Quid Apostolus? Annuit? Si annuit, annuamus. Sed non annuit: revocat enim Scriptura eos qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7). Epicureus itaque in corpore ponens summum hominis bonum, in se spem ponit. Sed enim Stoicus in animo ponens summum hominis bonum, in re quidem meliori hominis posuit; sed etiam ipse in se spem posuit. Homo est autem et Epicureus et Stoicus. Maledictus igitur omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Quid ergo? Jam constitutis ante oculos nostros tribus, Epicureo, Stoico, Christiano, interrogemus singulos. Dic, Epicuree, quae res faciat beatum. Respondet: Voluptas corporis. Dic, Stoice. Virtus animi. Dic, Christiane. Donum Dei.

CAPUT VIII

9. Rejiciendae Epicureorum et Stoicorum de felicitate sententiae. Itaque, fratres, velut ante oculos nostros Epicurei et Stoici cum Apostolo contulerunt, et collatione sua nos quid rejicere et quid deberemus eligere docuerunt. Est virtus animi res laudabilis, prudentia mala et bona discernens, justitia sua cuique distribuens, temperantia libidines cohibens, fortitudo molestias aequanimiter sustinens. Magna res, laudabilis res: lauda, Stoice, quantum potes; sed dic, Unde habes? Non virtus animi tui te facit beatum, sed qui tibi virtutem dedit, qui tibi velle inspiravit, et posse donavit (Philipp. II, 13). Scio quia fortassis irrisurus es me, et eris in eis de quibus scriptum est quia Paulum irridebant. Si tu via es, ego semino, seminator enim verborum sum pro modulo meo. Quod fuit convicium tuum, officium est meum. Ego semino: cadit in te quod semino, tanquam in terram duram. Ego non sum piger; et invenio terram bonam. Quid tibi faciam? Reprehensus es, et oraculo divino reprehensus es. Inter illos es, qui confidunt in virtute sua: inter illos es, qui spem ponunt in homine. Virtus te delectat; bona res delectat: scio, sitis; sed virtutem tibi manare non potes. Siccus es; si tibi ostendero fontem vitae, forte deridebis. Dicis enim apud te: De ista rupe bibiturus sum? Accedit virga, et manavit aqua. Judaei enim [PL38.813] signa petunt; sed tu, Stoice, non es Judaeus: scio, Graecus es; et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum. Scandalizatur Judaeus, subsannat Graecus. Judaeis enim scandalum, Gentibus autem stultitiam: sed ipsis vocatis Judaeis et Graecis, hoc est, ipsi Paulo ex Saulo, et Dionysio Areopagitae, et talibus his, talibus et illis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 22-24.) Jam non irrides rupem: agnosce virgam crucem, Christum fontem; et si sitis, bibe virtutem. Esto fonte saginatus, gratiarum actiones fortasse ructuabis: quod ab illo habes, jam non tibi dabis, sed in ructuatione exclamabis, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2.). Jam non dices: Virtus animi mei me facit beatum. Non eris inter illos qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor ipsorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt (Rom. I, 21 et 22). Quid est enim, dicentes se esse sapientes, nisi a se habere, sibi sufficere? Stulti facti sunt: merito stulti. Stultitia vera, est falsa sapientia. Sed eris inter illos, de quibus dicitur: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es (Psal. LXXXVIII, 16-18). Virtutem quaerebas; dic, Domine, virtus mea (Psal. XCIII, 12). Beatam vitam quaerebas; dic, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Beatus enim populus, cujus non voluptas carnis, cujus non virtus propria; sed, beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 15). Haec est patria beatitudinis, quam omnes volunt; sed non omnes recte quaerunt. Nos autem ad talem patriam non nobis viam quasi corde nostro machinemur, et erraticas semitas moliamur: venit inde et via.

10. Beatitudo et ad beatitudinem via Christus. Quid vult enim beatus, quid vult, nisi non falli, non mori, non dolere? Et quid quaerit? Plus esurire, et plus manducare? Quid, si melius est non esurire? Nemo beatus est, nisi qui vivit in aeternum sine ullo timore, sine ulla fallacia. Nam falli odit anima. Quantum falli oderit anima naturaliter, hinc intelligi potest, quoniam qui mente alienata rident, plorantur a sanis: et eligit homo utique ridere, quam flere. Si duo ista proponantur, Ridere vis, an flere? quis est qui respondeat, nisi, Ridere? Iterum si proponantur ista duo, Falli vis, an verum tenere? omnis homo respondet, Verum tenere. Et ridere eligit, et verum tenere: de duobus illis, risu et fletu, Ridere; de duobus istis, fallacia et veritate, Verum tenere. Sed tantum praevalet invictissima veritas, ut eligat homo sana mente flere, quam mente alienata ridere. Ibi ergo in illa patria veritas erit, fallacia et error nusquam. Sed et veritas erit, et flere non erit. Erit enim et verum ridere, et de veritate gaudere, quia ibi vita erit. Nam si dolor erit, vita non erit: neque enim vita dicenda est sempiternus immortalisque cruciatus. Ideo Dominus non appellans vitam quam habituri sunt impii, [PL38.814] quamvis in igne victuri sint: vitam non finiunt, ne poenam finiant: Vermis enim eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur (Isai. LXVI, 24): tamen eam noluit appellare vitam, sed hanc appellavit vitam quae beata et aeterna est (Matth. XXV, 41, 46). Unde interrogante illo divite Dominum, Quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? et ipse quidem vitam aeternam non nominabat, nisi beatam. Nam habebunt impii aeternam, sed non beatam vitam, quia cruciatibus plenam. Ergo ille ait, Domine, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Respondit illi Dominus de mandatis. Ait ille, Haec omnia feci. Sed quando respondit de mandatis, quid ait? Si vis venire ad vitam (Id. XIX, 16, 17). Non ei dixit beatam; quia misera nec vita dicenda est. Non ei dixit aeternam; quia ubi mortis timor est, nec vita dicenda est. Ergo vita, quae hoc nomine digna est, ut vita dicatur, non est nisi beata; et beata non est, nisi aeterna. Hanc volunt omnes, hanc volumus omnes, veritatem et vitam: sed ad tam magnam possessionem, ad tam grandem felicitatem qua itur? Instruxerunt sibi vias erroris philosophi: alii dixerunt, Hac; alii, Non hac, sed hac. Latuit eos via, quia Deus superbis resistit (Jacobi IV, 6). Lateret et nos, nisi venisset ad nos. Ideo Dominus: Ego, inquit, sum via. Piger viator, venire nolebas ad viam; ad te venit via. Quaerebas qua ires: Ego sum via. Quaerebas quo ires: Ego sum veritas et vita (Joan. XIV, 6). Non errabis quando is ad illum, per illum. Haec est doctrina Christianorum, non plane conferenda, sed incomparabiliter praeferenda doctrinis philosophorum, immunditiae Epicureorum, superbiae Stoicorum.

SERMO CLI. De verbis Apostolis, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago, etc., Rom. cap. VII, V\. 15-25

CAPUT PRIMUM

1. Locus Apostoli male intelligentibus periculosus. Lectio divina quae de apostoli Pauli Epistola recitata est, quotiescumque legitur, timendum est ne male intellecta det hominibus occasionem quaerentibus occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se tenent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; agunt malum, et quasi displicentes sibi quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes, qui dixit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Nonnunquam ergo legitur, et tunc nobis ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in venenum. Sit ergo intenta Charitas vestra, donec quod Dominus donaverit, dicam vobis: ut ubi me forte laborare videritis in difficultate alicujus obscuritatis, adjuvetis me affectu pietatis.

2. Justi vita hic bellum, nondum triumphus. Vox [PL38.815] triumphi. Prius ergo recolite, quod Deo propitio soletis audire, vitam justi in isto corpore adhuc bellum esse, nondum triumphum. Hujus autem belli aliquando erit triumphus. Ideo Apostolus dixit, et voces belli, et voces triumphi. Voces belli modo audivimus: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio; consentio Legi, quoniam bona est. Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quando audis repugnantem, quando audis captivantem, bellum non agnoscis?

CAPUT II

Vox ergo triumphi nondum est: sed quia futura est, docet te idem apostolus, dicens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem: ibi est vox triumphi: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Dicant triumphantes: Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 53-55). Dicemus ergo; quandoque dicemus; et ipsum quandoque non erit longe. Non enim tantum remanet de saeculo, quantum jam exemptum est. Hoc igitur tunc dicemus. Modo autem in isto bello, ne male intelligentibus lectio ista tuba sit hostis, non nostra, unde ille incitetur, non unde vincatur; advertite, obsecro, fratres mei, et qui certatis certate. Qui enim nondum certatis, non estis intellecturi quod dico: qui jam certatis, intellecturi estis. Vox mea in aperto, vestra erit in silentio. Prius illud recolite quod scripsit ad Galatas, unde hoc bene possit exponi. Ait enim, fidelibus loquens, baptizatis loquens, quibus utique in sancto lavacro omnia fuerant dimissa peccata: his tamen loquens, sed pugnantibus loquens, ait: Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Non dixit, ne feceritis; sed, ne perfeceritis. Quare hoc? Sequitur et dicit: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Quod si Spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege (Galat. V, 16-18): utique, sed sub gratia. Si Spiritu ducimini: quid est, duci Spiritu? Spiritui Dei consentire jubenti, non carni concupiscenti. Tamen concupiscit et resistit; et vult aliquid, et non vis tu: persevera, ut nolis tu.

CAPUT III

3. Concupiscentiae interitus in votis esse debet. Manichaeorum insania. Desiderium tamen tuum tale esse debet ad Deum, ut nec sit ipsa concupiscentia cui resistas. Videte quid dixerim: Desiderium, inquam, tuum tale esse debet ad Deum, ut omnino non sit ipsa concupiscentia cui resistere oporteat. Resistis enim, et non consentiendo vincis: sed melius est hostem non habere, quam vincere. Hostis iste aliquando non erit. Refer animum ad vocem triumphi, et vide si erit. Ubi est, mors, contentio tua? Non erit. Ubi est, mors, aculeus tuus? Quaeres locum ejus, et non invenies. Non enim haec, quod maxime debetis [PL38.816] audire: non enim haec quasi alia natura est, sicut insaniunt Manichaei. Languor noster est, vitium nostrum est. Non separatum alibi erit, sed sanatum nusquam erit. Ergo Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Melius quidem erat implere quod Lex dixit, Ne concupiscas (Rom. VII, 7). Plenitudo est ista virtutis, perfectio justitiae, palma victoriae, Ne concupiscas. Hoc quia modo impleri non potest, vel illud impleatur quod sancta Scriptura item dicit: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Melius est eas non habere: sed quia sunt, noli post eas ire. Nolunt post te ire: noli post eas ire. Si velint post te ire, non erunt; quia contra mentem tuam non rebellabunt. Rebellant, rebella; pugnant, pugna; expugnant, expugna: hoc solum vide, ne vincant.

CAPUT IV

4. Quomodo concupiscentiae et consuetudini malae resistendum. Ecce aliquid inde ponam, unde caetera intelligatis. Nostis esse homines sobrios: pauciores sunt, sed sunt. Nostis esse et ebriosos: abundant. Baptizatus est sobrius: quantum pertinet ad ebrietatem, non habet cum qua pugnet: habet alias concupiscentias, cum quibus pugnet. Sed ut de caeteris intelligatis, unius tantummodo hostis certamen in medio constituamus. Baptizatus est et ebriosus: audivit, et cum timore audivit, inter caetera mala, quibus hominibus male viventibus intercluditur regnum Dei, commemoratam esse et ebrietatem: quia ubi dictum est, Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures; ibi additum est, Neque ebriosi, etc., regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Audivit, et timuit. Baptizatus est, dimissa sunt illi omnia quibus inebriatus est: restat adversaria consuetudo. Ergo habet cum qua pugnet renatus. Praeterita ejus vitia omnia dimissa sunt ei: observet, vigilet, pugnet, ne aliquando inebrietur. Surgit ergo illa concupiscentia potandi, titillat animum, ingerit faucibus siccitatem, insidiatur sensibus: vult etiam ipsum, si potest fieri, penetrare murum, adire inclusum, trahere captivum. Pugnat, repugna. O si et ipsa non esset! Si consuetudine mala accessit, bona consuetudine morietur: tu tantum noli ei satisfacere, noli eam cedendo satiare, sed resistendo necare. Tamen quamdiu est, hostis est. Si ei non consentias, et nunquam inebrieris, minor et minor erit quotidie. Nam sunt vires illius subjectio tua. Si enim ei cesseris, et inebriatus fueris, das ei vires. Numquid contra me, et non contra te? Ego de loco superiore moneo, dico, praedico: quid mali futurum sit ebriosis, ante denuntio. Non est quod dicas, Non audivi: non est quod dicas, Exigit Deus animam meam de manu illius, qui mihi tacuit. Sed laboras, quia tibi validum adversarium mala consuetudine ipse fecisti. Non laborasti, ut nutrires eum: labora, ut vincas eum. Et si minus idoneus es adversus eum, roga Deum. Tamen si te non vicerit, quamvis ipsa tua [PL38.817] mala consuetudo luctata sit tecum, si te non vicerit, fecisti quod ait apostolus Paulus, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Facta est concupiscentia titillando; sed non est perfecta potando.

CAPUT V

5. Concupiscentia nobis innata et ex primo peccato orta. Originale peccatum ex concupiscentia. Christus sine peccato conceptus, ut solveret peccatum. Quod dixi de ebrietate, hoc de omnibus vitiis, hoc de omnibus cupiditatibus. Cum aliquibus enim nati sumus, aliquas consuetudine fecimus. Nam propter illas cum quibus nati sumus, baptizantur infantes, ut solvantur a reatu propaginis, non malae, quam non habuerunt, consuetudinis. Ergo semper pugnandum est, quia ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus: quotidie minui potest, finiri non potest. Per illam dictum est hoc nostrum mortis corpus. De ipsa dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Tunc nata est ista lex, quando transgressa est prima lex. Tunc nata est, inquam, ista lex, quando contempta et transgressa est prima lex. Quae est prima lex? Quam in paradiso accepit homo. Nonne nudi erant, et non confundebantur? Quare nudi erant, et non confundebantur, nisi quia nondum erat lex in membris repugnans legi mentis? Fecit homo factum puniendum, et invenit motum pudendum. Manducaverunt contra interdictum, et aperti sunt oculi eorum. Quid enim? prius in paradiso clausis vel caecis oculis oberrabant? Absit. Nam Adam unde nomina imposuit volatilibus et bestiis, quando ad eum cuncta animalia adducta sunt (Gen. II, 25, 19, 20)? Quibus nomina imponebat, si non videbat? Deinde dictum est, Vidit mulier lignum, quia placeret oculis ad videndum. Ergo oculos apertos habebant; et nudi erant, et non confundebantur. Aperti sunt autem oculi eorum ad aliquid quod nunquam senserant, quod in motu sui corporis nunquam expaverant. Aperti sunt oculi ad intuendum, non ad videndum: et quia senserunt pudendum, curaverunt tegendum. Consuerunt, inquit, folia ficulnea, et fecerunt sibi succinctoria (Id. III, 1-7). Quod texerunt, ibi senserunt. Ecce unde trahitur originale peccatum, ecce unde nemo nascitur sine peccato. Ecce propter quod Dominus non sic concipi voluit, quem virgo concepit. Solvit illud, qui venit sine illo: solvit illud, qui non venit ex illo. Unde unus et unus: unus ad mortem, unus ad vitam. Homo primus ad mortem, homo secundus ad vitam. Sed quare ad mortem ille homo? Quia tantum homo. Quare ad vitam iste homo? Quia Deus et homo.

CAPUT VI

6. Apostoli pugna contra concupiscentiam nobis proponitur ne desperemus. Non ergo quod vult agit Apostolus; quia vult non concupiscere, et [PL38.818] tamen concupiscit; ideo non quod vult agit. Numquid illa concupiscentia mala trahebat Apostolum subjugatum ad fornicationem et adulteria? Absit. Non ascendant tales cogitationes in cor nostrum. Luctabatur, non subjugabatur. Sed quia nolebat nec hoc habere contra quod luctaretur, ideo dicebat: Non quod volo, ago. Concupiscere nolo, et concupisco. Non ergo quod volo, ago; sed tamen concupiscentiae non consentio. Non enim aliter diceret, Concupiscentias carnis ne perfeceritis; si eas ipse perficeret. Sed constituit tibi ante oculos pugnam suam, ne timeres tuam. Si enim hoc non dixisset beatus Apostolus, quando videres moveri concupiscentiam in membris tuis, cui tu non consentires; tamen cum eam moveri videres, forsitan de te desperares et diceres: Si ad Deum pertinerem, sic non moverer. Vide Apostolum pugnantem, et noli te facere desperantem. Video aliam legem, inquit, in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et quia nolo ut repugnet: caro enim mea est, ego ipse sum, pars mea est: Non quod volo ago; sed quod odi malum, hoc ago; quia concupisco.

CAPUT VII

7. Agere nec perficere seu bonum seu malum, quid sit. Quod ergo bonum ago? Quia concupiscentiae malae non consentio: Ago bonum, et non perficio bonum: et concupiscentia hostis mea agit malum, et non perficit malum. Quomodo ago bonum et non perficio bonum? Ago bonum, cum malae concupiscentiae non consentio: sed non perficio bonum, ut omnino non concupiscam. Rursus ergo et hostis mea quomodo agit malum, et non perficit malum? Agit malum, quia movet desiderium malum: non perficit malum, quia me non trahit ad malum. Et in isto bello est tota vita sanctorum. Jam quid dicam de immundis, qui nec pugnant? Subjugati pertrahuntur: nec pertrahuntur, quia libenter sequuntur. Haec, inquam, est pugna sanctorum; et in hoc bello semper homo periclitatur, quousque moriatur. Sed in fine, id est, in triumpho illius victoriae quid dicitur? imo quid dicit Apostolus jam praemeditans triumphum? Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Vox triumphantium. Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum: cujus punctione facta est mors. Peccatum quasi scorpius est: pupugit nos, et mortui sumus. Sed quando dicitur, Ubi est, mors, aculeus tuus? quo aculeo facta es, non quem fecisti: quando ergo dicitur, Ubi est, mors, aculeus tuus? utique non erit; quia peccatum non erit. Aculeus autem mortis est peccatum. Contra peccatum data est Lex. Sed virtus peccati Lex (I Cor. XV, 54-56)? Quomodo virtus peccati Lex? Subintravit, ut abundaret delictum. Quomodo hoc? Quia fuit ante Legem homo peccator; data Lege atque transgressa, factus est et praevaricator. Peccato tenebantur homines rei: Lege data, plus praevaricatione facti sunt rei.

CAPUT VIII

8. Gratia Christi perimenda aliquando concupiscentia. Modo quid agendum fidelibus. Ubi spes, nisi quod sequitur: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20)? Ideo iste miles et quodam modo in isto bello exercitatissimus, tam exercitatus, ut esset et dux, cum laboraret in hoc bello contra hostem, et diceret: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, legem foedam, legem miseram, vulnus, tabem, languorem; subjunxit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et gementi subventum est. Quomodo subventum est? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Liberabit te a lege mortis hujus, id est, a corpore mortis hujus, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quando corpus habebis, ubi nulla concupiscentia remanebit? Cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et dicetur morti, Ubi est, mors, contentio tua? et non erit: Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55)? et nusquam erit. Modo quid? Audi: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente servio legi Dei, non consentiendo: carne autem legi peccati, concupiscendo. Et mente legi Dei, et carne legi peccati. Et hac delector, et ibi concupisco; sed non vincor: titillat, insidiatur, pulsat, trahere conatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nolo semper vincere: sed volo aliquando ad pacem venire. Nunc ergo, fratres, tenete istum modum: mente servite legi Dei, carne autem legi peccati; sed ex necessitate, quia concupiscitis, non quia consentitis. Aliquando ista concupiscentia sic insidiatur sanctis, ut faciat dormientibus quod non potest vigilantibus. Unde omnes acclamastis, nisi quia omnes agnovistis? Pudet hic immorari sed non pigeat inde Deum precari. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLII. De sequentibus verbis Apostoli, Rom. VII, et VIII, 1-4; usque ad, Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, etc

1. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat Spiritus. Meminisse debet Charitas vestra, disputasse me vobis de quaestione difficillima ex apostoli Paul. Epistola (In superiore sermone), ubi dicit: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Qui ergo adfuistis, meministis: adestote nunc animo, ut astruatis ad id quod audistis. Sequitur enim lectio quae hodie recitata est, quam quidem lector inde coepit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, [PL38.820] sed secundum spiritum. Illa vero quae tunc lecta sunt, nec tractata verba, ista sunt quae sequuntur: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est his nunc qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Et sequitur quod hodie lectum est: Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adjuvat spiritus. Adjuvet ergo nos orantibus vobis; quia ipsum desiderium quod vultis intelligere, oratio est ad Deum. Ab ipso ergo oportet ut exspectetis auxilium. Nos enim, quomodo rustici in agro, forinsecus operamur. Si autem nullus esset qui intrinsecus operaretur, nec semen terrae figeretur, nec in agro cacumen exsurgeret, nec roboraretur virga et perveniret ad trabem: nec rami, nec fructus, nec folia nascerentur. Ideo dixit ipse Apostolus, discernens operationem operariorum et Creatoris: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Et adjunxit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6 et 7). Si Deus intrinsecus incrementum non det, inanis est iste sonus ad aures vestras. Si autem det, valet aliquid quod plantamus et rigamus, et non est inanis labor noster.

2. Idem tractatur argumentum. Jam dixi vobis sic esse accipiendum quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; ut carni nihil plus permittatis, nisi desideria, sine quibus non potest esse. Si autem desideriis malis consenseritis, et non contra illa luctati fueritis, victi plangetis: et optandum est ut plangatis, ne et sensum doloris perdatis. Quantum ergo est in votis nostris, in voluntate nostra, in oratione nostra, quando dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13); hoc utique cupimus, ut nec ipsa mala desideria existant de carne nostra. Sed quamdiu hic vivimus, efficere non valemus. Propter hoc ait: Perficere autem bonum non invenio. Facere quid invenio? Non consentire malo desiderio. Perficere non invenio: non habere malum desiderium. Restat ergo in hac pugna, ut mente non consentiente malis concupiscentiis, servias legi Dei; carne autem concupiscente, sed te non consentiente, servias legi peccati. Agit caro desideria sua, age et tu tua. Non opprimuntur, non exstinguuntur a te desideria ejus; non exstinguat tua: ut in certamine labores, non victus traharis.

3. Concupiscentiae malum in baptizatis sine reatu. Sequitur ergo et dicit Apostolus, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Et si habent desideria carnis, quibus non consentiunt; et si lex in membris eorum repugnat legi mentis eorum, et captivare vult mentem: tamen quia per gratiam Baptismatis et lavacri regenerationis solutus est et ipse reatus, [PL38.821] cum quo eras natus, et quidquid antea consensisti malae concupiscentiae, sive quolibet flagitio, sive quolibet facinore, sive qualibet mala cogitatione, sive qualibet mala locutione, omnia deleta sunt in illo fonte, quo servus intrasti, unde liber existi: quia ergo haec ita sunt, Nulla nunc condemnatio est his qui sunt in Christo Jesu. Nulla est nunc, antea fuit. Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16). Hoc malum fecerat generatio, sed hoc bonum fecit regeneratio. Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis. Inest in membris, sed reum te non facit. Liberatus es ab illa; liber pugna; sed vide ne vincaris, et iterum fias servus. Laboras pugnando, sed laetaberis triumphando.

4. Manichaeorum error cavendus. Dixi autem vobis, et maxime meminisse debetis, ne forte propter istam pugnam, sine qua homo esse non potest, etiam qui juste vivit; imo ille in ea est, qui juste vivit; nam nec pugnat, sed trahitur, qui juste non vivit: ergo ne putetis propter hoc quasi duas ex diversis principiis esse naturas, sicut insaniunt Manichaei, quod quasi non sit caro ex Deo. Falsum est, utrumque ex Deo est. Sed natura humana istam in semetipsa meruit ex peccato. Ergo languor est: sanatur, et non est. Discordia modo quae est in spiritu et carne, pro concordia laborat; spiritus ideo laborat, ut caro cum illo concordet. Quemadmodum si in una domo litem inter se habeant vir et uxor; ad hoc debet laborare vir, ut domet uxorem. Domata uxor subjugetur viro; subjugata uxore viro, fiat pax in domo.

5. Lex triplex: lex peccati, lex fidei, lex factorum. Cum autem dixisset, Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis; proposuit nobis intelligendas ipsas leges. Intuemini eas, et discernite: satis vobis necessaria est ista discretio. Lex, inquit, spiritus vitae, ecce una lex: liberavit te a lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, ecce tertia lex. Aut forte ista est ex duabus? Inquiramus et Domino adjuvante videamus. De lege illa bona quid dixit? Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Istam non dixit invalidam fuisse ad efficiendum: Liberavit, inquit, te lex spiritus vitae a lege peccati et mortis. Lex illa bona liberavit te ab ista lege mala. Lex enim mala quae est? Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quare et ipsa lex dicta est? Recte omnino. Admodum enim legitime factum est ut homo qui noluit obedire Domino suo, non ei serviret caro ipsius. Supra te Dominus tuus, infra te caro tua. Servi meliori, ut serviat tibi inferior. Contempsisti superiorem, torqueris ab inferiore. Ista est ergo lex peccati, ipsa est et mortis. Per peccatum enim mors. Qua die manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ista ergo lex peccati trahit spiritum, et subjugare contendit. Sed condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ac per hoc fit illa pugna, et in ipso [PL38.822] certamine dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Lex enim ipsa spiritus vitae quomodo te liberavit? Primo omnium indulgentiam peccatorum dedit. Ipsa est enim lex, de qua in Psalmo dicitur Deo: Et de lege tua miserere mei (Psal. CXVIII, 29). Lex misericordiae, lex fidei, non factorum. Quae est ergo lex factorum? Jam audistis legem fidei bonam: Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Audistis et aliam legem peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem. Haec ergo lex tertio loco quae nominata est, nescio quid quasi non implet: lex autem illa spiritus vitae implevit; quia te de lege peccati et mortis liberavit. Lex itaque ista, quae loco tertio nominata est, ipsa Lex quae data est populo per Moysen in monte Sina, ipsa dicitur lex factorum. Ipsa minari novit, non subvenire; jubere novit, non juvare. Ipsa est quae dixit, Non concupisces. Unde dicit Apostolus, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Et quid mihi profuit, quia Lex dixit, Non concupisces? Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Prohibitus sum concupiscere, nec implevi jussa, sed victus sum. Ante legem fui peccator: accepta lege factus sum praevaricator. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit.

6. Itaque, inquit, lex quidem sancta. Bona est ergo et ista lex (quia et ipsam reprehendunt Manichaei, quomodo carnem). De illa dicit Apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Apostoli verba sunt; videte et attendite. Itaque lex quidem sancta. Quid tam sanctum, quam Non concupisces? Non esset mala legis praevaricatio, nisi ipsa esset bona. Si enim non esset bona, non esset malum praevaricari rem malam. Quia vero malum est eam praevaricari, ergo bona est. Quid tam bonum, quam Non concupisces? Lex ergo sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quomodo satiat? quomodo inculcat? Quasi contra calumniatores clamat. Quid dicis, Manichaee? Lex quae data est per Moysen mala est? Mala est, dicunt. O portenta! o frontem! Tu dixisti semel, Mala: audi Apostolum dicentem, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Taces aliquando? Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Et hic, per bonum: sic reum accusat, ut a laude Legis non recedat. Per bonum mihi, inquit, operatum est mortem. Per quod bonum? Mandatum. Per quod bonum? Legem. Quomodo operatum est mortem? Ut appareat peccatum; ut fiat supra modum peccatum, delinquens per mandatum. Ideo, supra modum. [PL38.823] Quando delinquebat sine mandato, minus erat: quando delinquit per mandatum, excedit modum. Quando enim non prohibetur aliquis, putat quia bene facit. Prohibitus, incipit nolle facere: vincitur, trahitur, subjugatur: jam restat illi gratiam invocare; quia non potuit legem servare.

7. Tres leges. Ac per hoc lex illa, de qua dictum est, Lex enim spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis, lex est fidei, lex est Spiritus, lex est gratiae, lex est misericordiae. Illa vero lex peccati et mortis, non est lex Dei, sed peccati et mortis. Illa vero altera de qua dicit Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum, lex est Dei, sed factorum, lex operum: operum lex, quae jubet non juvat: lex quae tibi ostendit, non tollit peccatum. Ab alia tibi lege ostenditur peccatum, ab alia tollitur. Duo sunt Testamenta, vetus et novum. Audi Apostolum dicentem: Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quae est Agar ancilla Sarrae, quae data est Abrahae, et peperit Ismaelem servum. Est ergo Testamentum vetus pertinens ad Agar, in servitutem generans. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 21-26). Ergo filii gratiae, filii sunt liberae: filii litterae, filii sunt ancillae. Quaere filios ancillae: Littera occidit. Quaere filios liberae: Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Lex Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis, unde te non potuit liberare lex litterae. Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Rebellabat enim caro tua, subjugabat te caro tua; audiebat Legem, et plus incitabat concupiscentiam tuam. Infirmabatur ergo lex litterae per carnem: ac per hoc impossibile erat legis litterae liberare a lege peccati et mortis.

8. Christi caro sola non caro peccati. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati: non in carne peccati. In carne quidem, sed non in carne peccati. Caetera ergo omnium hominum caro, caro peccati: sola illius, non caro peccati; quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit: tamen habens similitudinem carnis peccati; unde et nutriri, et esurire, et sitire, et dormire, et fatigari, et mori potuit. In similitudinem carnis peccati misit Deus Filium suum.

9. Et de peccato damnavit peccatum in carne. De quo peccato? Quod peccatum? De peccato damnavit peccatum in carne: ut justitia legis impleatur in nobis. Jam illa justitia legis impleatur in nobis; jam illa justitia quae jubetur, impleatur in nobis per Spiritum qui adjuvat: id est, lex litterae impleatur in nobis per [PL38.824] spiritum vitae: qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. De quo ergo peccato Dominus, quod peccatum damnavit? Video, video quidem quod peccatum damnavit, video prorsus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Quod peccatum? Omne peccatum, omne nostrum peccatum damnavit. Sed de quo peccato? Ipse non habebat peccatum: de illo dictum est, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Nullum prorsus, nec trahendo, nec addendo: nullum peccatum habuit, nec originis, nec propriae iniquitatis. Originem virgo demonstrat; conversatio vero ejus sancta satis ostendit nihil eum fecisse unde dignus esset morte. Ideo ait: Ecce venit princeps hujus mundi (diabolum significans), et in me nihil inveniet. Non inveniet quare me occidat princeps mortis. Et quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, eamus hinc (Joan. XIV, 30 et 31). Et perrexit ad passionem mortis, mortem voluntariam, non necessitatis, sed arbitrii. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Id. X, 17, 18). Si miraris potestatem, intellige majestatem. Ut Deus loquitur, Christus loquitur.

10. Quorumdam sententia de loco Apostoli. De quo ergo peccato damnavit peccatum? Intellexerunt quidam, et pervenerunt ad sensum non improbum. Sed tamen quid dixerit Apostolus, quantum mihi videtur, indagare minime potuerunt. Rem tamen non malam dixerunt: hanc vobis prius dico, et deinde quid mihi videatur, et quod ipsa Scriptura divina ostendat esse verissimum. Cum turbarentur: De quo peccato damnavit peccatum? Habebat peccatum? hoc dixerunt, De peccato damnavit peccatum, de peccato non suo; tamen de peccato damnavit peccatum. Si ergo non de suo, de cujus? De peccato Judae, de peccato Judaeorum. Unde enim fudit sanguinem in remissionem peccatorum? Quia crucifixus est a Judaeis. Quo tradente? Juda. Judaei quando illum occiderunt, Judas illum tradidit. Bene fecerunt, an peccaverunt? Peccaverunt. Ecce de quo peccato damnavit peccatum. Bene dictum est, et vere dictum est, quia et de peccato Judaeorum Christus damnavit omne peccatum, quia illis persequentibus fudit sanguinem, quo delevit omne peccatum. Verumtamen alio loco vide quid dicat Apostolus: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo hortante per nos: obsecramus pro Christo, id est tanquam Christus vos obsecret, pro illo vos obsecramus, reconciliari Deo. Et sequitur: Eum qui non noverat peccatum. Deus cui vos obsecramus reconciliari, eum qui non noverat peccatum, id est Christum Deum, eum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21). Numquid hic potest intelligi peccatum [PL38.825] Judae, peccatum Judaeorum, peccatum cujusque alterius hominis: cum audias: Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit? Quis? quem? Deus Christum. Deus Christum fecit pro nobis peccatum. Non dixit, Fecit pro nobis peccantem; sed, fecit eum peccatum. Si nefas est dicere peccasse Christum, quis ferat peccatum esse Christum? Et tamen non possumus Apostolo contradicere. Non ei possumus dicere: Quid est quod loqueris? Si enim hoc Apostolo dixerimus, ipsi Christo dicimus. Ait enim alio loco: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)?

11. Verior interpretatio Apostoli. Christus peccatum factus quomodo. Quid igitur est? Intendat Charitas vestra magnum altumque mysterium. Felices eritis, si intellectum dilexeritis, et ad dilectum perveneritis. Prorsus, prorsus Christus Dominus noster, Jesus Salvator noster, Redemptor noster peccatum factus est, ut nos essemus justitia Dei in ipso. Quomodo? Audite Legem. Qui noverunt, sciunt quod dico: et qui non noverunt, legant, vel audiant. In Lege peccata vocabantur etiam sacrificia, quae pro peccatis offerebantur. Habes, cum victima pro peccato adduceretur, dicit Lex, Ponant manus suas sacerdotes super peccatum (Levit. IV); id est, super victimam pro peccato. Et quod est aliud quam Christus sacrificium pro peccato? Sicut et Christus, inquit, dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Ecce de quo peccato damnavit peccatum: de sacrificio quod factus est pro peccatis, inde damnavit peccatum. Ipsa est Lex spiritus vitae, quae liberavit te a lege peccati et mortis. Quia lex illa altera, lex litterae, lex jubens, bona est quidem; Mandatum, sanctum, et justum, et bonum: sed infirmabatur per carnem; et quod jubebat, in nobis impleri non poterat. Alia ergo lex, ut dicere coeperam, tibi ostendat peccatum, alia tollat: ostendat peccatum lex litterae, tollat peccatum lex gratiae.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 792-825 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22