LIBER SECUNDUS. Refellitur secundum dogma Pelagianorum

CAPUT PRIMUM

1. Item »Peccatum Adae,« aiunt, »neminem nocuit, nisi solum ipsum.« Respondemus: Si peccatum primorum hominum solis obfuit illis, et nemini nostrum; quemadmodum quae in illos pro peccato lata est, in nos sententia pertransivit, in quos non transivit et culpa? Nisi forte secundum vos injustus Deus, qui expertes eorum delicti, passus est nos eorum poenae astringi vinculo. Haec est enim in illis post peccatum divina sententia, postquam scilicet suasor ad praevaricandum maledictus est serpens: [PL45.1618] Mulieri autem dixit Deus: Multiplicans multiplicabo moerores tuos, et gemitum tuum. In tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse dominabitur tui. Et Adae dixit: Quoniam audisti vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi de hoc solo ne manducares, maledicta terra in operibus tuis, in moeroribus manducabis ex illa omnibus diebus [PL45.1619] vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi; et edes fenum agri: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis (Gen. III, 16-19). Hac nos poenae sententia colligatos, ipsa sibi humana natura totum per orbem terrarum diffusa testimonium perhibet, dum se paternis cruciatibus sanctae legis testimonio pervidet laborare. Quod qua justitia, si haeredes peccati parentum non sumus, patiamur? Si vobis solis aequitas suppeditat naturalis, qua justiora sint judicia vestra quam Dei, inter nos et Deum residentes in superbiae solio judicate. Nullum enim hominem tam amatorem vel defensorem sui erroris, ad Dei judicia reprehendenda, vel etiam refellenda diabolus potuit invenire, nisi Pelagium et Coelestium novae legis jura tradentes. Adam igitur factus est absque peccato natura: cum vero peccavit homo, natura peccavit, et facta est natura jam peccatrix, id est, vitium habens peccati, non ipsa effecta vitium vel peccatum. Post peccatum ergo homo peccator dictus est, non homo peccatum. Peccator enim a peccando, non homo a peccando dicitur. Et ideo peccator homo genuit hominem, sine dubio peccatorem: quia de natura, ut dixi, peccato vitiata, nonnisi natura nascitur vitiosa, id est peccatrix, secundum quod ait apostolus Paulus, Qualis terrenus, tales et terreni (I Cor. XV, 48). Et hoc quomodo, nisi per seminis sparsionem?

CAPUT II

2. Sed ais mihi e diverso veniens: »Ergo semen peccatum est?« Jam superius dixi, quia cum peccavit homo, natura peccavit, cujus sunt semina. Et semen ergo vitiatum est, non vitium; sicut scriptum est, Semen enim maledictum erat ab initio (Sap. XII, 11). Maledictum videlicet post peccatum: quia, Maledicta, inquit, terra in operibus tuis. Sed vitium non potest trahi protoplasti, neque esse homo, nisi seminis effusione. Quod confirmat Apostolus dicens: Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Solus autem Dominus Jesus Christus absque semine ex virgine factus est homo, et expers delicti natus est Deus et homo. Audis itaque per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem; et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt: et audes dicere, haeretice, »Adae peccatum nulli nisi soli nocuit ipsi?« Et vere tunc soli nocuit, cum solus esset ipse, et Eva mulier ejus. Sed in illis unis omnes eramus, quia natura humani generis erant, sicut nunc in nobis omnibus illi uni sunt, quia natura eorum sumus.

CAPUT III

3. Sed respondentes dicitis, ut dicere consuestis: »Apostolus si voluisset intelligi, quia per seminum conceptionem dicebat peccatum in omnes homines pertransisse, non per unum hominem dixisset, sed, Per duos homines, quia sine femina de solo masculo homo nasci non potest.« Si cordis oculos non amisistis, attendite dictum esse, Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6); et iterum, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Nam ideo, per unum hominem, dixit Apostolus, quia cum in viro suo mulier una sit caro, in semine progenies imputatur. Audite adhuc et alium sapientissimum dicentem ad vestram confusionem: Ex muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Ecce, haeretice, factum est tibi satis, per duos homines in humanum genus peccatum vel mortem pertransisse.

CAPUT IV

4. Sed quid adhuc dicturus sis, sicut soletis dicere, novi. »Peccatum,« inquis, »per unum hominem in mundum intrasse, Apostolus non seminis propagatione, sed morum imitatione dixit.« Respondeo: Si peccatum morum imitatione constat; [PL45.1620] quem imitatus est diabolus, ut delinqueret, dicite, qui primus invenitur peccator esse? Quia si de Adam interrogavero, respondebitis forsitan, quod sit diabolum imitatus. Esto, Adam ut peccaret, diabolum fuisse imitatum: dicite mihi, diabolus quem imitatus fuerit; quia peccatum morum imitatione constare defenditis. Sed quid immoror, sciens nihil vos responsuros? Quem enim dicturi estis imitatum fuisse, cum auctor sui lapsus ipse sit? Adam certe peccasse, nihil aliud legimus in libro Geneseos, nisi quod inobediens exstitit divinum servare praeceptum. Cain ergo primogenitus filius ejus quem sit imitatus, dum fratrem occidit (Gen. IV, 8), homicidium facere, ut ostendatis interrogo. Quatuor enim fuisse tunc homines legimus, Adam scilicet et Evam, ipsum Cain, et Abel fratrem ejus, et ex his neminem fecisse primo homicidium invenimus, nisi, ut dixi, Cain. Dic ergo, haeretice, unde hoc didicerit, quemve fuerit imitatus, si morum ex altero in alterum transire constat imitatione peccatum, et non conceptione contractum. Omne enim quod imitandum est, aut videtur oculis, aut certa relatione concipitur. An excusabis homicidium non esse peccatum? Et quid nequius? Dic jam, dic toties interroganti mihi, Cain quem viderit, a quo narratum audierit homicidium perpetratum. Sed constrictus vinculo veritatis, nec januam propositionis tuae patentem inveniens exeundi, ad januam sermonis apostoli Pauli repedabis, ut iter rectum, si velis, possis incedere, atque mihi interroganti dicere veritatem. Vere non morum imitatione, sed seminis sparsione constat per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem; et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt. Ex peccatore ergo Adam, genitore suo, Cain primus peccatum in utero matris contraxit, et tertius homo natus est peccator ex utero ejus. Mens interna patrio peccato erat jam captiva diabolo, inde imbutus est zelum, inde invidiam habuit et livorem: inde non morum imitatione homicidium, sed voluntate praecipitatus admisit. Qui enim unum peccatum, id est diabolus, praevaricantibus primis inflixit hominibus, ipse per hoc quod omnes (absque solo, ut supra dictum est, Christo) nascendo traxerunt, illicit etiam caetera, dum ei per liberum arbitrium consentitur, committi peccata. Peccatum ergo protoplasti omnes trahimus, non morum imitatione, sed seminis conceptione: sicut scriptum est, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Constant etiam et imitatione morum peccata, imitando scilicet malos: sed ut quis imitetur malos, naturae est vitium depravatae, qua factus est malus et malitiosus, non natura a Deo conditus malus. Ob hoc enim et natura filii irae, ab Apostolo jam baptizati fuisse dicimur. Omnis enim carnaliter nascens, natura filius irae recte dicitur (Ephes. II, 3), quia natura est protoplasti, quae prior in illo propter delictum iram judicis Dei juste suscepit. Si enim delictum ejus, per quod, ut dixi, ad iram Dominum provocavit, non traheremus; nunquam natura filii irae diceremur. Et ideo peccatum ejus non solum ipsum, sed omne nocuit genus humanum, cum ejus damnatione simul et culpam suscepimus. Ejus enim nos vulneratos esse delicto, Vas probat electionis, cum dicit, Non enim est distinctio; omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 22). Dicendo, omnes, nullum excepit, quinimo totum declaravit genus humanum. Peccaverunt enim omnes, cum ex uno peccatore omnes nascimur peccatores. Propter quod iterum idem dicit apostolus: Nam judicium ex uno in condemnationem (Id. V, 16). Ex quo [PL45.1621] uno, nisi ex Adam, vel ejus uno peccato? In qua condemnatione, nisi in culpa ejus, qua ille est condemnatus? Quid est autem, et egent gloria Dei, nisi gratia Dei Patris, per Jesum Christum qui est in gloria Dei Patris? Et quid est, egent? Id est, nemo idoneus per se, quod carnaliter nascitur vel operibus meritorum vitam recipit perditam, nisi per Dominum nostrum [PL45.1622] Jesum Christum spiritualiter renascatur, qui venit Patris, et sua, sanctique Spiritus indebita misericordia, salvare et quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10)? Quid enim perierat? Numquid animalia irrationalia? aut numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)? Utique humanum genus per peccatum, propter quod se sponte immaculatus morti tradens atque resurgens, gratiae gratuitae largitate a peccato vel morte redemit.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1618-1622 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22