CLII. De arbitrii libertate vera

Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum [PL45.1872] vitiis peccatisque non servit. Tale datum est a Deo, quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36).

CLIII. Quod cor ad Deum sit habendum

Bonum est sursum habere cor, non tamen ad seipsum, quod est superbiae; sed ad Deum, quod est obedientiae. Plus autem appetendo minus est, qui dum se sibi sufficere confidit, ab eo qui vere ei sufficit deficit.

CLIV. De vita beata

Beata vita si non amatur, non habetur. Porro si amatur, et habetur; caeteris omnibus rebus necesse est ut excellentius diligatur: quoniam propter hoc amandum est, quidquid aliud est amandum. Quia vero beatus esse non potest, nisi qui eam, ut dignum est, amat: consequens est ut eam aeternam velit; quae tunc vere beata erit, quando terminum non habebit.

CLV. Solus Deus bonus

Non omnes quidem mali in hoc proficiunt ut sint boni: nemo tamen est, nisi ex malo, bonus.

CLVI. De civibus terrenis

Cives terrenae civitatis parit peccato vitiata natura, qui sunt vasa irae. Cives vero coelestis patriae parit a peccato naturam liberans gratia, qui sunt vasa misericordiae.

CLVII. De ira Dei

Ira Dei non perturbatio est ejus, sed judicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio vero ipsius, et recogitatio, mutandarum rerum est incommutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa est praescientia.

CLVIII. De persequentibus Ecclesiam

Inimici Ecclesiae quolibet errore caecentur, vel malitia depraventur, si accipiant potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam: si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam: et ut etiam inimici diligantur, exercent ejus benevolentiam: quia Deus his qui eum diligunt, omnia cooperatur in bonum.

CLIX. De fine boni et mali

Finis boni est, non quo consumatur ut non sit, sed quo perficiatur ut plenum sit. Et finis mali est, non quo esse desinat, sed quousque nocendo perducat. Unde unum est summum bonum, aliud autem summum malum: illud, propter quod appetenda sunt bona caetera, ipsum autem propter se ipsum; hoc, propter quod declinanda sunt mala caetera, ipsum autem propter summum.

CLX. De natura

Est natura in qua nullum malum est, vel etiam nullum malum esse potest. Esse autem natura, in qua nullum bonum sit, non potest.

CLXI. De animi aequitate

Melior est animi aequitas, quam corporis sanitas: et convenientius injustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto.

CLXII. De praecepto charitatis

In praecepto charitatis tria invenit homo quae diligat: Deum, et se, et proximum. Et quia ille in sui dilectione non errat, qui Deum diligit; consequens est ut proximo ad diligendum Deum consulat, quem jubetur diligere sicut se ipsum.

CLXIII. De concordia et obedientia

Pax domestica, est ordinata cohabitantium imperandi [PL45.1873] obediendique concordia. Imperant enim qui consulunt; sicut vir uxori, parentes filiis, domini servis. Obediunt autem quibus consulitur; sicut mulieres maritis, filii parentibus, servi dominis. Sed in domo justi viventis ex fide, et ab illa adhuc civitate peregrinantis, etiam qui imperant, serviunt eis quibus videntur imperare: quia non dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi; nec principandi superbia, sed providendi beneficentia.

CLXIV. De conditione servitutis

Nomen, et conditionem servitutis culpa genuit, non natura; et prima hujus subjectionis causa peccatum est, quia sicut scriptum est, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Unde melior ejus status est, qui famulatur homini, quam qui suae servit cupiditati.

CLXV. De praelatis

Veri patres familias subditis suis, tanquam filiis, ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes venire ad coelestem domum, ubi imperandi necessarium non sit officium: quo donec veniatur, magis debent patres quod dominantur, quam servi tolerare quod serviunt.

CLXVI. De regimine populi

Locus superior, sine quo regi populus non potest, etiamsi ita sit tenendus atque administrandus, ut decet; tamen indecenter appetitur. Unde otium sanctum quaerit dilectio veritatis: negotium justum suscipiat necessitas dilectionis.

CLXVII. De vita animae

Sicut non est a carne, sed supra carnem, quod eam facit vivere; sic non est ab anima, sed supra animam, quod eam facit beate vivere: quia ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est.

CLXVIII. De venia

Justitia nostra quamvis vera sit, propter verum boni finem, ad quem refertur; tamen tanta est in hac vita, ut potius remissione peccatorum constet, quam perfectione virtutum.

CLXIX. De plena pace

Quamdiu vitiis repugnatur, plena pax non est: quia et illa quae resistunt, periculoso debellantur praelio; et illa quae victa sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio.

CLXX. De prima et secunda morte

Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima de suo corpore patiatur.

CLXXI. De causis incognitis

Incognitis causis operum divinorum, nonnihil novimus, cum scimus non sine ratione Omnipotentem facere, unde infirmus humanus animus rationem non potest reddere.

CLXXII. De negligentiis

Frustra sibi homo post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare neglexit. Nemo invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit: quia nihil prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus charitatis.

CLXXIII. De humana societate

Sicut in potestatibus societatis humanae major potestas minori ad obediendum praeponitur; ita Deus omnibus.

CLXXIV. De diligendo Deo

Beatus qui diligit Deum, et amicum in Deo, et inimicum [PL45.1874] propter Deum. Solus enim nullum charum amittit, cui omnes in illo chari sunt; qui nunquam a non dimittente amittitur.

CLXXV. De non corrumpendis

Manifestum est quoniam bona sunt quae corrumpuntur; quae neque, si summa bona essent, corrumpi possent: quia si summa bona essent, incorruptibilia essent; si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur non esset.

CLXXVI. De incommutabili Deo

Cum Deus incommutabiliter bonus omnes creaturas fecerit bonas, nec ulla omnino nisi ab ipso sit creata natura; nulla est substantia mali: quia quod auctorem Deum non habet, non est: ita vitium corruptionis nihil est aliud, quam inordinatae vel desiderium vel actio voluntatis.

CLXXVII. Quod justitia iniquis odiosa sit

Sicut palato non sano poena est cibus, qui sano suavis est; et oculis aegris odiosa lux, qua incolumis gaudet oblutus: ita displicet iniquis justitia Dei, cui si subjicerentur, non conturbarentur.

CLXXVIII. De aegritudine animi

Aegritudo animi rationalis est, cum bonis inferioribus delectatus, superiora ex parte appetit, et ex parte non appetit. Ideoque in duas dividitur voluntates: cumque una est, tota non est; et hoc adest uni, quod deest alteri.

CLXXIX. De homine religioso

Homini benigno parum esse debet inimicitias aliorum non excitare vel augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studeat.

CLXXX. De veritate odiosa

Beata vita est gaudium de veritate, quod Deus est: sed multis veritas odiosa est, quam audire nolunt docentem; et nolentes falli, volunt mendacia sua veritatem videri. Quibus juste retribuitur, ut ipsi veritatem non lateant, ipsos autem lateat veritas.

CLXXXI. De forti patientia

Nemo quod tolerat amat, etiamsi tolerare amat: quia aliud est fortis patientia, aliud secura felicitas; nec ejusdem est temporis labor pugnae, et beatitudo victoriae.

CLXXXII. De copiosa egestate

Ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intelligentiae, quia plus loquitur inquisitio, quam inventio; et longior est petitio, quam impetratio.

CLXXXIII. De aeternitate

Vera aeternitas Dei est, qui solus habet immortalitatem: quoniam ex nulla specie motuve mutatur, nec temporalis est voluntatis. Non enim immortalis est voluntas, quae alia, et alia est.

CLXXXIV. De non desperandis peccatoribus

Non est desperandum de malis; sed pro ipsis, ut boni fiant, studiosius supplicandum: quia numerus sanctorum de numero semper est auctus impiorum.

CLXXXV. Qualiter pax a Deo quaeratur

Quaerens a Deo pacem, sit sibi ipse pacatus; ne aliud in professione oris, aliud sit in cordis arcano. Nihil enim prodest hoc esse in corde quod verum est, si hoc dicitur voce quod falsum est: quia veritas et credenda est, et loquenda.

CLXXXVI. Ne juste flagellatus doleat

Non conqueratur homo, quando in his quae juste habet, patitur aliquas adversitates: per amaritudinem enim inferiorum docetur amare meliora; ne viator tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat..

CLXXXVII. Ut peccator sibi displiceat

Bene currit ad remissionem peccatorum, qui displicet sibi. Apud judicem enim justum et misericordem qui se accusat, excusat.

CLXXXVIII. De quaerendis praesidiis

In tranquillitate pacis comprehendenda est doctrina sapientiae, quae inter tribulationum turbines difficulter agnoscitur: nec facile inveniuntur in adversitate praesidia, quae non fuerint in pace quaesita.

CLXXXIX. De altari Dei

Ad altare Dei invisibile, quo non accedit injustus, ille pervenit, qui ad hoc praesens justificatus accedit. Inveniet enim illic vitam suam, qui hic discreverit causam suam.

CXC. De lege

Finis legis Christus est in quo lex justitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio in ipso est: ultra quem non est, quo se spes fidei et charitatis extendat.

CXCI. De mala conscientia

Nullae poenae graviores sunt, quam malae conscientiae: in qua cum Deus non habetur, consolatio non invenitur: et ideo invocandus est liberator, ut quem tribulatio exercuit ad confessionem, confessio perducat ad veniam.

CXCII. De aegro

Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? Sed cum in Baptismo hoc dimittitur, quid non dimittitur?

CXCIII. De ruminante verbum Dei

Auditor verbi similis debet esse animalibus, quae ob hoc quia ruminant, munda esse dicuntur: ut non sit piger de his cogitare, quae in alvo cordis accepit: et cum audit, sit similis edenti; cum vero audita in memoriam revocat, sit similis ruminanti.

CXCIV. De anima rationali

Rationalis anima domina est corporis sui; quae inferiori non bene imperabit, nisi superiori se Deo tota charitatis subjectione servierit.

CXCV. De misericordia Dei

Sicut terra de coelo exspectat pluviam, et lucem: sic homo ex Deo debet exspectare misericordiam, et veritatem.

CXCVI. De bonis Ecclesiae filiis

Gaudendum est bonis Ecclesiae filiis, quod in discretione eorum non fallitur divina justitia. Sed non temere dividant congregatos: quia ipsorum est velle colligere, Domini separare.

CXCVII. De terreno amore

Dominus est rerum quas habet, qui nulla cupiditate irretitur. Nam qui terrenorum amore obstringitur, non possidet, sed possidetur.

CXCVIII. De haereditate Christi

Haereditas, in qua cohaeredes Christi sumus, non minuitur multitudine filiorum, nec fit angustior numerositate cohaeredum: sed tanta est multis, quanta paucis; tanta singulis, quanta omnibus.

CXCIX. De felicitate

Nunquam debet secura esse felicitas; quia periculosiora [PL45.1876] sunt animo secunda, quam corpori adversa: prius enim corrumpunt prospera, ut inveniant adversa quod frangant.

CC. De remediis poenitentiae

Prima salus est, declinare peccatum: secunda est, non desperare de venia. Nam ipse se in aeternum perimit, qui apud misericordem judicem ad poenitentiae remedia non recurrit.

CCI. De bonis occultis sanctorum

Boni latent, quia bonum ipsorum in occulto est: nec visibile enim est, nec corporale, quod diligunt; et tam merita eorum sunt in abscondito constituta, quam praemia.

CCII. De inimicis bonorum

Nullus bonorum inimicum habet, nisi malum: qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Orandum est ergo pro inimicis, ut aut obtineatur eorum conversio, aut in nobis divinae bonitatis inveniatur imitatio.

CCIII. De vigore fidei christianae

Vigor fidei christianae tribus temporibus initiatur: vespere, mane, et meridie. Vespere enim Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione. Unum ad patientiam occisi, aliud ad vitam resuscitati, tertium ad gloriam pertinet majestatis in Patris dextera consedentis.

CCIV. De purgandis electis

Ad hoc exagitantur homines tribulationibus, ut vasa electionis evacuentur nequitia, et impleantur gratia.

CCV. De bonis quae nemo amittit invitus

Potest homo invitus amittere temporalia bona: nunquam vero, nisi volens, perdit aeterna.

CCVI. De fine fidelium

Finis fidelium Christus est, ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habet quod possit amplius invenire, sed habet in quo debeat permanere.

CCVII. De tristitia

Melior est tristitia iniqua patientis, quam laetitia iniqua facientis.

CCVIII. De peccatis praeteritis

Revocandus est animus a recordandis cum quadam delectatione praeteritis, ne subrepente concupiscentia redeamus corde in Aegyptum.

CCIX. De veritate

Bonum est a veritate vinci. Ad correptionem superet veritas volentem: nam et invitum ipsa superabit.

CCX. De impunitate peccatorum

Peccata sive parva, sive magna, impunita esse non possunt: quia aut homine poenitente, aut Deo judicante plectuntur. Cessat autem vindicta divina, si conversio praecurrat humana. Amat enim Deus confitentibus parcere; et eos, qui semetipsos judicant, non judicare.

CCXI. De misero

Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur.

CCXII. De remediis tribulationum

Fideliter supplicans Deo pro necessitatibus hujus vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer [PL45.1877] non auditur. Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam aegrotus. Si autem id postulat, quod Deus et praecipit et promittit, fiet omnino quod poscit: quia accipit charitas, quod parat veritas.

CCXIII. De provectu bonorum

Provectus fidelium sine tentatione non evenit; nec sibi quisquam innotescit, nisi probationis examine: nec coronabitur, nisi qui vicerit; nec vincet, nisi qui certaverit. Quis autem certat, nisi inimicum habens, et tentationi resistens?

CCXIV. De prophetiis implendis

Stultus est, qui non credit denuntiationibus Prophetarum in paucis quae restant; cum videat tam multa completa, quae tunc non erant, quando praedicebantur implenda.

CCXV. De idolis

Sic sunt qui colunt idola, quomodo qui in somnis vident vana. Si autem evigilet anima ipsorum, intelligit a quo facta sit, et non colit quod ipsa fecit.

CCXVI. De corporibus humanis

Omnia corporis nostri, quae discerpta, vel putrefacta, vel etiam concremata, in quasdam dissolvuntur favillas, Deo perire non possunt. In illa enim elementa mundi eunt, unde sumpta sunt illa manu, quae tenet omnia.

CCXVII. De siti bona

Qui Deo sitiunt, tota sua debent sitire substantia, id est, et anima et carne: quia et animae Deus dat panem suum, id est, verbum veritatis; et carni necessaria Deus praebet: quia utraque ipse facit, qui utraque fecit.

CCXVIII. De meditatione fidelium

Qui otiosus et quietus non cogitat Deum; quomodo inter actus multos et laboriosa negotia de illo poterit cogitare? Meditetur ergo quae Dei sunt fidelis, cum vacat: et bene operandi substantiam quaerat, ne in actione deficiat.

CCXIX. De simulata innocentia

Simulata innocentia, non est innocentia; simulata aequitas, non est aequitas: sed duplicatur peccatum, in quo est et iniquitas, et simulatio.

CCXX. De lumine

Anima recedens a luce justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosa demergitur.

CCXXI. De duabus civitatibus

Duas in toto mundo civitates faciunt duo amores: Jerusalem facit amor Dei, Babyloniam, amor saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis.

CCXXII. De praecepto Dei

Omne praeceptum Dei leve est amanti: nec ob aliud intelligitur dictum, Onus meum leve est (Matth. XI, 30), nisi quia dat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut diligendo liberaliter faciamus, quod qui timendo facit, serviliter facit: nec est amicus recti, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est, non juberi.

CCXXIII. De charitate

Plenitudo legis charitas est; quia per charitatem lex impletur, non per timorem. In tantum enim fiunt mandata justitiae, in quantum adjuvat spiritus gratiae.

CCXXIV. De operibus bonis

Non sunt bona opera, nisi quae per fidem et dilectionem fiunt: quia alterum sine altero nullius virtutis fructum parit.

CCXXV. De lapsu Adam

Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam; sed in pejus, per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles; sed in melius, per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec mutatio dexterae est Excelsi.

CCXXVI. De temporalibus deliciis

In praesenti vita et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt: sed quis non bibat tribulationis poculum, metuens ignem gehennarum? et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians bonis aeternae vitae?

CCXXVII. De Trinitate

In Trinitate divina tanta est substantiae unitas, ut aequalitatem teneat, pluralitatem non recipiat.

CCXXVIII. Nullam mali esse naturam

Omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Cum itaque universae naturae per Verbum Dei factae sunt, iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas nulla substantia est: et peccatum non natura est, sed vitium naturae, id appetentis quod non est ordinis sui.

CCXXIX. De iniquitate diaboli

Sublatum est diabolo iniquitate sua vincto, non quod habebat proprium, sed quod rapuerat alienum. Auferendo enim Christus quae de magna ejus domo perierant, non furtum fecit, sed furtum recepit.

CCXXX. De profunditate iniquitatis

Tunc hominem concludit profunditas iniquitatis, quando non solum immersus peccatis jacet, sed etiam volens ea defendere, perdit aditum confessionis..

CCXXXI. De auxilio Dei

Cum Deus permittit, aut facit, ut aliqua tribulatione vexemur, etiam tunc misericors est: quia excitans fidem, et differens opem, non auxilium negat, sed desiderium movet.

CCXXXII. De Christianis

Divites christiani, si veri christiani sunt, prorsus pauperes sunt, et in comparationem coelestium bonorum, quae sperant, omne aurum suum arenam deputant: quia ibi quisque habet divitias suas ubi delectationem.

CCXXXIII. De fide Abrahae

Fides Abrahae, semen est Abrahae. Proinde qui pertinent ad credulitatis similitudinem, ipsi pertinent ad haeredum promissionem.

CCXXXIV. De perseverantia in bono

Nemo fidelium, quamvis multum profecerit, dicat, Sufficit mihi. Qui enim dixerit, remansit, et haesit in via ante finem, qui non perseverabit usque in finem.

CCXXXV. De Deo

Nullus in Deo locus est, nec est quo fugiatur ab ipso, nisi ad ipsum. Qui vult evadere offensum, confugiat ad placatum.

CCXXXVI. De duabus vitis

Duae vitae sunt; una est corporis, altera animae. Si eut vita corporis, anima; ita vita animae, Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima [PL45.1879] moritur, si deserat Deus.

CCXXXVII. De homine

A quo habet homo ut sit, apud illum habet ut ei bene sit.

CCXXXVIII. De obedientia

Perfecte Deus evidenterque monstravit, quantum sit bonum obedientia: cum hominem in paradiso positum ab ea re prohibuit, quae non erat mala. Sola ibi obedientia potuit tenere palmam: sola inobedientia incidit poenam.

CCXXXIX. Quomodo erudiantur boni

Interdum Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum.

CCXL. De confessione

Apud misericordiam Dei plurimum valet confessio poenitentis, quem facit peccator confitendo propitium, quem negando non facit nescium.

CCXLI. De scientia

Humilium virtus est, de scientia non gloriari: quia communis est omnibus, sicut lucis, ita participatio veritatis.

CCXLII. Qualiter regantur corpora

Non caret regia potestate, qui corpori suo noverit rationaliter imperare. Vere dominator est terrae, qui carnem suam regit legibus disciplinae.

CCXLIII. De poena et justitia

Quantum ad opera attinet quae forinsecus aguntur, et qui timet poenam, et qui amat justitiam, non facit contra mandatum: et ideo pares quidem sunt manu, sed dispares corde; similes actione, dissimiles voluntate.

CCXLIV. Quid diligatur

Hoc ab homine colitur, quod diligit. Unde quia Deus omnibus rebus major et melior invenitur, plus omnibus diligendus est, ut colatur.

CCXLV. De corde

Rectum cor cum Deo est, quando propter Deum quaeritur Deus.

CCXLVI. De benevolentia

De benevolentia est, non de malitia, cum laetatur justus in impios processisse vindictam: quia non peccatoris exitium placet, quem voluit corrigi; sed justitia Dei, qua scit multos posse converti.

CCXLVII. De simulatione

Non vincit in bono malum, qui in superficie bonus est, et in alto malus; opere parcens, corde saeviens; manu mitis, voluntate crudelis.

CCXLVIII. De amore et timore

Ad omne opus bonum amor ducit et timor Dei: ad omne peccatum amor ducit et timor mundi. Ut ergo apprehendatur bonum, et declinetur malum; discernendum est, quid et diligi debeat, et timeri.

CCXLIX. De felicitate

Nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit.

CCL. De divite paupere

Dives qui talis est, ut contemnat in se quidquid illud est, unde inflari superbia solet, pauper est Dei.

CCLI. De gradibus pietatis

Ascensionum ad Deum sunt gradus, pietatis [PL45.1880] affectus. Iter tuum voluntas tua est; amando accedis, negligendo recedis: constitutus in terra Deo jungeris, quia quae Deo chara sunt diligis.

CCLII. De petitionibus contrariis Deo

Deus cum aliquid male poscitur, dando irascitur, non dando miseretur.

CCLIII. De mendacio

Incredibile est non mentiri hominem, ne capiatur; qui mentitur, ut capiat.

CCLIV. Item de mendacio

Quamvis omnis qui mentitur, velit celare quod verum est; non tamen omnis qui vult celare verum, mentitur. Plerumque enim verum non fallendo occulimus, sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus, cum ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo [Joan. XVI, 12].

CCLV. De libero arbitrio

In primo homine patuit quid hominis arbitrium valeret ad mortem: in secundo autem, quid Dei adjutorium valeret ad vitam. Primus enim homo, nonnisi homo: secundus vero homo, Deus et homo. Peccatum ergo factum est relicto Deo: justitia non fit sine Deo.

CCLVI. De lege et peccato

Legis littera quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificator desit, occidit. Scire enim peccatum potius facit, quam cavere; et ideo magis augeri, quam minui: quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit.

CCLVII. De mandato Dei et timore

Mandatum Dei si timore fit poenae, non amore justitiae, serviliter fit, non liberaliter; et ideo nec fit. Non enim bonus fructus est, qui non de charitatis radice procedit.

CCLVIII. De lege

Lex Dei secundum naturam est, cum homines quae legis sunt faciunt, naturaliter faciunt, superato vitio, quod nec praesidium legis abstulerat. Cum itaque per gratiam lex Dei in cordibus scribitur, quae legis sunt naturaliter fiunt: non quia per naturam praeventa sit gratia, sed quia per gratiam reparata natura.

CCLIX. De gloria non habenda nisi in Deo

Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tanquam non acceperit; aut ideo putet se accepisse, quia littera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur insonuit. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Porro autem si non gratis mortuus est, ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Inde habet quicumque habet. Quisquis autem inde habere se negat, aut non habet, aut id quod habet, auferetur ab eo.

CCLX. De homine et superbia

Homo factus erat immortalis. Deus esse voluit: non perdidit quod homo erat, sed perdidit quod immortalis erat; et de inobedientiae superbia contracta est poena naturae.

CCLXI. De laude fidei

Laus fidei est, non visa credere: praemium erit, creditorum adeptione gaudere.

CCLXII. De sapientia

Sicut lac non transit nisi per carnem, ut parvulum pascat qui panem edere non potest: sic nisi sapientia Dei, quae panis est Angelorum, ad homines dignaretur venire per carnem, nemo ad Verbi contemplandam divinitatem posset accedere. Quia ergo [PL45.1881] lux a tenebris non poterat comprehendi, ipsa lux mortalitatem subiit tenebrarum, et per similitudinem carnis peccati, participationem dedit luminis veri.

CCLXIII. De bona fama

Odor bonus fama bona est, quam quisque bonae vitae operibus haurit: dum Christi vestigia sequitur, pedes quodammodo ejus pretioso unguenti odore perfundit.

CCLXIV. De cupiditate

Non est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas: et ideo id solum recte diligitur, quod nunquam bene amittitur.

CCLXV. De eloquentia insipientis

Qui affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo, in his quae audire inutile est, delectatur auditor; et eum quem ornate dicere audit, etiam vere dicere existimat.

CCLXVI. De ingenio

Bonorum ingeniorum clara est indoles, in verbis disserentium verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest? quando nihil quaerimus, nisi patere quod clausum est.

CCLXVII. De homine peccatore

Omnis peccator in quantum peccator, non est diligendus: et omnis homo in quantum homo diligendus est propter Deum: Deus vero propter se ipsum, a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt.

CCLXVIII. De incommutabili bono

Dominus ait, Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Hoc est, Per me venitur, ad me pervenitur, in me manetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur: quia per aequalem, ille cui aequalis est, cognoscitur; vinciente atque glutinante nos Spiritu sancto, ut in summo atque incommutabili bono sine fine maneamus.

CCLXIX. De mendacio et fallacia

Multos invenimus, qui fallere velint: qui autem falli, neminem. Cum vero hoc alius sciens faciat, alius nesciens patiatur: satis apparet, in una eademque re. illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem; quandoquidem pati melius est iniquitatem, quam facere.

CCLXX. De dilectione aeternorum bonorum

Inter temporalia atque aeterna hoc interest, quod temporale plus diligitur antequam habetur, vilescit autem cum advenerit; non enim satiat animum, nisi incorruptibilis gaudii vera et certa aeternitas: aeternum vero ardentius diligitur adeptum, quam desideratum. Nemo enim plus de illo aestimat quam de se habet, ut fiat vilius, quia speratum est amplius: sed tanta est ibi excellentia, ut multo plus adeptura sit charitas, quam vel fides credidit, vel spes desideravit.

CCLXXI. De fame et inedia spirituali

Qui in Scripturis sanctis non inveniunt veritatem quam quaerunt, fame laborant: qui autem non quaerunt quod in promptu habent, fastidii languore marcescunt, et par utrorumque periculum est, dum sapientiae cibum et illis obcaecatio, et his inedia subtrahit.

CCLXXII. De laboribus peccatorum

Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Saeviat et fremat mundus, increpet linguis, coruscet [PL45.1882] armis: quidquid fecerit, quantillum erit ad illud quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero: hoc quidem sentio, illud spero; et tamen incomparabiliter majus est quod speratur, quam quod infertur. Quidquid est quod contra Christi nomen saevit, si potest vinci, tolerabile est: si non potest, proficit praemio citius consequendo, et finis temporalis mali transit in perceptionem aeterni boni.

CCLXXIII. De charitate

Cum duobus praeceptis charitatis tota Lex pendeat et Prophetae, quanto magis est Evangelium, quo lex non solvitur, sed adimpletur; et de quo Dominus dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34)? Charitas enim innovat homines; et sicut malignitas veteres, ita dilectio novos facit.

CCLXXIV. De flagello

Quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piae castigationis exagitat, exercet ante judicium disciplinam, et plerumque diligit quem flagellat, nolens invenire quem damnet. Flagellat autem simul et justos et injustos; quia nemo est qui possit gloriari castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato. Ita de gratia misericordiae ejus veniunt etiam coronae justorum.

CCLXXV. De passionibus fidelium

Labor piorum exercitatio est, non damnatio. Nec enim conturbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quae pertulerit Justus justorum Sanctusque sanctorum; cujus passio omnes superat passiones: quia cum auctore universitatis nulla cujusquam est comparatio creaturae.

CCLXXVI. De originali peccato

Miseria generis humani, cujus nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertineret ad justum Omnipotentis judicium, si non esset originale peccatum.

CCLXXVII. De providentia Dei semper operantis

Creatoris omnitenentis omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae: quae virtus si ab eis, quae condidit, regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Proinde quod Dominus ait, Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17); continuationem quamdam operis ejus, qua simul omnia continet atque administrat, ostendit. In quo opere etiam sapientia ejus perseverat, de qua dicitur, Pertingit a fine usque in finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Idem etiam Apostolus sentit, cum Atheniensibus praedicans ait, In quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Qui si opus suum rebus creatis subtraheret, nec vivere, nec moveri, nec esse possemus. Et ideo sic Deus intelligendus est requievisse ab omnibus operibus suis, ut jam nullam novam conderet creaturam: non ut conditas continere et gubernare cessaret.

CCLXXVIII. De vero sabbato

Observatione sabbati, quae vacatione unius diei figurabatur, ablata, perpetuum sabbatum observat, qui spe futurae quietis sanctis est operibus intentus; nec ipsis bonis actibus suis quasi de propriis et de his quae non acceperit, gloriatur; illum in se operari cognoscens, qui simul operatur et quietus est.

CCLXXIX. De requie Dei

Requies Dei recte intelligentibus ea est, quae nullius indiget bono. Et ideo certa requies nobis in illo est, quia beatificamur bono quod ipse est: non ipse eo quod nos sumus. Nam et nos aliquid bonum ab ipso sumus, qui fecit omnia bona valde, in quibus fecit et nos. Porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit: ac per hoc nullo bono alieno eget, qui bono quod fecit non eget.

CCLXXX. De initio temporum

Factae creaturae motibus coeperunt currere tempora. Unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritualis, vel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, tempus nullum omnino esset. Moveri autem creatura utique non posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore. Utrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

CCLXXXI. Omnia Dei arbitrio regi

Cum Salvator dicit, unum passerem non cadere in terram sine voluntate Dei (Matth. X, 29), et quod fenum agri, quod post paululum mittendum est in clibanum, ipse tamen formet, ac vestiat (Id. VI, 30): nonne confirmat, non solum istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas ejus abjectissimasque particulas divina providentia regi; ne fortuitis perturbari motibus ea, quorum causas comprehendere non possumus, aestimemus?

CCLXXXII. De anima rationali

Anima rationalis in ea debet erigi, quae in spiritualium natura maxime excellunt; ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram.

CCLXXXIII. De miraculis naturalibus

Naturarum conditor Deus nihil in miraculis contra naturam facit, nec quod novum est consuetudine, repugnans est rationi. Nobis ergo videntur contra naturam insolita, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem Deo, cui hoc est natura quod fecerit.

CCLXXXIV. De incommutabili ratione operum Dei

Omne corpus in omne corpus posse mutari credibile est: quodlibet autem corpus in animam rationalem posse converti, credere absurdum est. Quoniam Deus sic est omnipotens, ut nunquam suae rationis instituta convellat.

CCLXXXV. De merito voluntatis

Sicut aer ex praesente lumine non factus est lucidus, sed fit; quia si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus permaneret: sic homo Deo praesente illuminatur, absente autem tenebratur; a quo non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur.

CCLXXXVI. Deo obediendum

Magna est utilitas hominis, jubenti Deo, etiam incognita jussionis ratione servire. Jubendo enim Deus utile facit, quidquid jubere voluerit: de quo metuendum non est, ne non profutura praecipiat; nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat.

CCLXXXVII. De bono humanae naturae

Quam excellens bonum sit natura humana, hoc maxime apparet, quod datum ipsi sit ut possit summi et incommutabilis boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est: unde per justitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Aliquando autem amissi superioris boni non sentitur malum, dum habetur quod est amatum inferius bonum. Sed divina justitia est, ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, et naturarum creator ubique laudetur. Adhuc enim bonum est, quod dolet amissum bonum. Nam nisi aliquid bonum remansisset in natura, nullius amissi boni dolor esset in poena.

CCLXXXVIII. De potestate nocendi

Nocendi cupiditas potest esse a suo cuique animo prava. Non est autem potestas nisi a Deo, et haec abdita altaque ejus judicia; quoniam non est iniquitas apud Deum.

CCLXXXIX. Quale bonum sit Deus

Quantum et quale bonum sit Deus, etiam ex hoc evidenter ostenditur, quod nulli ab eo recedenti bene est: quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, sine doloris timore esse non possunt; et qui omnino malum desertionis suae majore superbiae stupore non sentiunt, aliis, qui haec discernere noverunt, quanta miseria premantur apparet: ut si nolint recipere medicinam talia devitandi, valeant ad exemplum quo possint talia devitari.

CCXC. Quod nulla creatura mala sit in natura

Sicut vera ratio docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat illicitum: ita eadem ratio docet etiam illam bonam esse, quae in potestate habet illicitam delectationem ita cohibere, ut non solum de caeteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis coercitione laetetur.

CCXCI. De magnis operibus Domini

Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Praevidet bonos futuros, et creat: praevidet futuros malos, et creat: se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens etiam malis; misericorditer ignoscens, juste ulciscens; itemque misericorditer ulciscens, juste ignoscens; nihil metuens de cujusquam malitia, nihil indigens de cujusquam justitia; nihil sibi consulens de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum.

CCXCII. De superbia

Cum superbia sit amor excellentiae propriae, invidentia vero sit odium felicitatis alienae; quid unde nascatur in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo ergo quisque invidus, non invidendo superbus est.

CCXCIII. De plenitudine divinitatis in Christo

Plenitudo divinitatis in Christo dicta est corporaliter habitare, non quia divinitas corpus est: sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellantur umbrae futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dicta est in Christo plenitudo divinitatis habitare, quod in illo impleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt; ac sic quodam modo umbrarum praecedentium ipse sit corpus, hoc est, figurarum et significationum illarum ipse sit veritas.

CCXCIV. De vitiis expugnandis

Actio in hac vita pia est, Deum colere, et in ejus gratia contra vitia interna pugnare, eisque usque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere; et ubi ceditur, indulgentiam, atque ut non cedatur, adjutorium Dei, affectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia; quia felicitatis esset permansio, vitia non habere.

CCXCV. De fortitudine christiana et Gentilium

Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis; sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

CCXCVI. Vitium nisi in aliquo bono esse non potest

Non potest esse ullum malum, nisi in aliquo bono: quia non potest esse nisi in aliqua natura; omnis [PL45.1885] autem natura in quantum natura, bona est.

CCXCVII. Nullis meritis gratiam praeveniri

Debetur merces bonis operibus, si fiant: sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant.

CCXCVIII. De circumcisione et Baptismo

Circumcisio carnis lege praecepta est; quia non posset melius per Christum significari regenerationis auctorem tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato. Et octavo die lex circumcidi carnem praecepit: quia Christus die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Et circumcisus praeputiatum gignit, trajiciens in illum, quo ipse jam caruit: sicut baptizatus in filium quem generat carne, reatum tamen trajicit originis, a quo ipse jam liber est.

CCXCIX. De Adam primo et secundo

Primus homo Adam sic olim defunctus est, ut tamen post illum secundus homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint: et ideo manifestum est, pertinere ad illum omnem qui ex illa successione propagatus nascitur; sicut ad istum pertinet omnis qui gratiae largitate in illo renascitur. Unde fit ut totum genus humanum quodammodo sint homines duo, primus et secundus.

CCC. De judiciis Dei

Nullo modo judiciis hominum comparanda sunt judicia Dei: quem non dubitandum est esse justum, etiam quando facit quod hominibus videtur injustum.

CCCI. De nativitate justorum

Justus ex Deo, non ex hominibus nascitur: quoniam renascendo, non nascendo, fit justus. Unde etiam renati filii Dei vocantur.

CCCII. De naturae humanae qualitate

Natura humana etsi mala est, quia vitiata est; non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est: sed prorsus bonum, sine quo bono ullum esse non potest vitium; quamvis sine vitio possit esse vel nunquam vitiata, vel sanata natura.

CCCIII. De morte peccatorum

Justum Dei judicium est, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat: sicut mortem non fecit, et tamen quem morte dignum sensit, occidit; unde legitur, Mors et vita a Deo est (Eccli. XI, 14). Quae duo inter se non esse contraria profecto videt, quisquis ab operibus divinis judicia divina discernit: quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud judicando plectere peccatorem.

CCCIV. De poena peccati

Deus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia. Sed ut corpus corruptibile aggravet animam, et caro concupiscat adversus spiritum, non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena damnati.

CCCV. De opere in quacumque natura

Quantislibet vitiis turpetur quaecumque natura, institutio ejus semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus; et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus: sic institutio ipsius hominis bona est, quando nascitur peccati originalis obnoxius.

CCCVI. De abolitione peccati

Sicut quidam parentes aggravant originale peccatum, ita quidam relevant; sed nullus tollit, nisi ille [PL45.1886] de quo dictum est, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile.

CCCVII. De gratia Dei

Non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinet, cum ex illa massa primi hominis, cui merito mors debetur, quisque liberatur. Non est enim iniquitas apud Deum: quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, injustus est; et ibi gratuita est indulgentia, ubi justa posset esse vindicta.

CCCVIII. Neminem, nisi Deo miserante, salvari

Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non posset custodire quam accepit; quomodo sine Dei gratia potest recuperare quam perdidit?

CCCIX. Nihil excusationis competere peccatori

Inexcusabilis est omnis peccator vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis, sive qui novit, sive qui ignorat; sive qui judicat, sive qui non judicat. Quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est: in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. Ergo in utrisque non est excusatio, sed justa damnatio.

CCCX. De his qui Spiritu Dei aguntur

Plus est procul dubio agi, quam regi. Qui enim regitur, aliquid agit; et ideo regitur, ut recte agat; qui autem agitur, agere ipse aliquid vix intelligitur. Et tamen tantum praestat voluntatibus nostris gratia Salvatoris, ut non dubitet Apostolus dicere, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filiisunt Dei (Rom. VIII, 14). Nec aliquid in nobis libera voluntas melius agere potest, quam ut illi se commendet, qui mala agere non potest.

CCCXI. De resurrectione

Liberari a corpore mortis hujus, omni sanato languore concupiscentiae carnis, est non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam.

CCCXII. Nihil hominem posse sine Deo

Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo: nulla vero facit homo, quae non Deus facit ut faciat homo.

CCCXIII. De vera justitia

Justitia secundum quam justus ex fide vivit, quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera justitia est: quae licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitae capacitate perfecta dicatur; parva tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas Angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quae jam inerat, perfectum, et propter istam quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista justitia facit meritum: major illa facit praemium. Unde qui istam non sequitur, illam non assequetur.

CCCXIV. De mortalitate Christi secundum carnem

De uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu fides catholica novit, quod pro nobis mortem, id est, peccati poenam sine peccato subire dignatus est. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei filii fieremus: ita solus suscepit sine malis meritis poenam, sicut nos per illum sine meritis gratiam. Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos, quibus daturus erat indebitam vitam, pati pro eis indebitam [PL45.1887] mortem voluit.

CCCXV. De natura et gratia

Sicut eis qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus, Si ex lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): sic eis, qui gratiam quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit, Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17); et natura per Adam perdita, per illum repararetur, qui dixit, venisse se quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10)

CCCXVI. De misericordia et judicio

Posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, naturae est hominum: habere autem fidem, quemadmodum habere charitatem, gratiae est fidelium. Sed cum voluntas credendi aliis praeparetur, aliis non praeparetur a Domino; discernendum est, quid veniat de misericordia ejus, quid de judicio. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Investigabiles autem sunt viae ipsius. Investigabiles igitur sunt, et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat.

CCCXVII. De auxiliando

Nemo erigit quidquam ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id in quo est ille, descendat.

CCCXVIII. De contemnenda mundi gloria

Quas vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit, nisi qui ei bellum indixerit. Quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur; difficile est ea non delectari, cum offertur.

CCCXIX. De temporalibus bonis relinquendis

Omnes mundi opes contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere, contemnit. In quo cavendum est, ne subrepat elatio. Utilius enim terrena opulentia humiliter tenetur, quam superbe relinquitur.

CCCXX. De cohibenda ira

Nulli irascenti ira sua videtur injusta. Unde ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus facile in ejus odium transit, cui non celeriter ignoscitur.

CCCXXI. De lege et gratia

Qui dedit legem, ipse dedit et gratiam: sed legem per servum misit, cum gratia ipse descendit: ut quia lex ostendit peccata, non tollit; volentes legem suis viribus exsequi, nec valentes, cogantur ad gratiam, quae et impossibilitatis morbum, et inobedientiae aufert reatum.

CCCXXII. De sabbato

Verum sabbatum christianus observat, abstinens ab opere servili, id est, a peccato: quoniam qui facit peccatum, servus est peccati.

CCCXXIII. De his quae hominum propria sunt

Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo; ut ex eo quasi quibusdam guttis irrorati, non deficiamus in via.

CCCXXIV. De inseparabili opere Patris et Filii

Quod Pater cum Christo facit, Christus facit: et [PL45.1888] quod Christus cum Patre facit, Pater facit: nec seorsum aliquid agit inseparabilis charitas, majestas, potestas: sicut ipse Dominus dicit, Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30).

CCCXXV. Cui prosit Baptismi sacramentum

Regenerationis gratiam ita etiam hi non minuunt, qui ejus dona non servant; sicut lucis nitorem loca immunda non polluunt. Qui ergo gaudes Baptismi perceptione, vive in novi hominis sanctitate; et tenens fidem quae per dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes.

CCCXXVI. De veritate

Sic est veritas Christus, ut totum verum accipiatur in Christo: verum Verbum Dei, Deus aequalis Patri; vera anima, vera caro, verus homo, verus Deus, vera nativitas, vera passio, vera mors, vera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo: de veneno serpentis nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit; quia ubi fuerit falsi alicujus corruptio, ibi veritatis integritas non erit.

CCCXXVII. De charitate

Quanta est charitas, quae si desit, frustra habentur caetera; si adsit, habentur omnia!

CCCXXVIII. Quomodo Christus reliquerit Patrem et matrem

Reliquit Christus Patrem; quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc est enim, Reliquit Patrem; non quia deseruit, et recessit a Patre: sed quia non in ea forma apparuit hominibus, in qua aequalis est Patri. Reliquit autem matrem, relinquendo Synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus est; et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregavit.

CCCXXIX. De comparatione primi Adam et secundi

Dormit Adam, ut fiat Eva: moritur Christus, ut fiat Ecclesia. Dormiente Adam, fit Eva de latere: mortuo Christo, lancea perforatur latus, ut profluant Sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Unde merito Apostolus ipsum Adam dicit formam futuri. Quia sicut omnes in Adam moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

CCCXXX. De incarnatione Verbi

Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo?

CCCXXXI. De duabus nativitatibus hominum

Una est nativitas de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de spiritu; una est de aeternitate, alia de mortalitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulares sunt: quomodo enim uterus non potest repeti, sic nec Baptismus iterari.

CCCXXXII. De diversitate bonorum

Si visibilia attendas, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec vestis est Deus, nec domus ista est Deus: omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt. Quod enim est panis, non hoc est aqua, et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia eniri sunt. Deus autem totum tibi est, quod recte desideras, et omnium bonorum varietas uno fonte profunditur. Quoniam cum sua tribuit, se ipsum sub diversis munerum suorum nominibus impertit.

CCCXXXIII. De intellectu

Anima carnalia appetens feminae comparatur non habenti rectorem virum, qui est intellectus, cujus eam oportet sapientia gubernari: non quasi aliud sit quam anima; sed quia obtutus quidam occultus sit animae. Sicut enim exteriores oculi quiddam sunt carnis: ita mens quiddam est animi, quod in eo secundum participationem divinae rationis excellit. Et tunc omnibus motibus suis bene praesidet, cum superna luce radiatur, ut sit in ea lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

CCCXXXIV. De loco orationis

Qui supplicaturus Deo locum aptum et sanctum requiris, interiora tua munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, praepara tibi in cordis tui pace secretum. Volens in templo orare, in te ora: et ita age semper, ut Dei templum sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat.

CCCXXXV. De homine interiore

Sensus corporis corporalia nuntiant cordi. Et non omnium facultas eadem: quia non inde videtur, unde auditur; nec unde sapor, inde et odor capitur: nec hi ministri sine tactu ad laevia et aspera, calida et frigida, humida et sicca, discernenda sufficiunt. Incorporea vero animus suo tantum sensu dijudicat, et omnes varietates uno motu attingit, et quidquid discretionis inter bona et mala, justa et injusta rationabiliter invenit, unus est intentionis affectus: ut ibi imago Dei appareat, ubi unum idemque est quod mens potest quantum potest.

CCCXXXVI. De vita Filii Dei

Dei Filius Deus vitam habere in semetipso, sicut habet Pater, non participando adeptus est, sed nascendo. Vitam enim genuit Pater vita; nec differt in aliquo essentia gignentis et geniti; cum sic ex Patre sit Filius, ut consempiternae aequalitatis non una quidem persona, sed una sit deitas.

CCCXXXVII. De judicio

Quamvis nunquam recedat a Filio Pater; ad judicandos tamen vivos et mortuos non ipse dicitur, sed Filius adfuturus: quia ibi nec Patris, nec Filii deitas, sed illa forma videbitur Filii, quam sibi per sacramentum incarnationis univit. Ipsa ergo erit judex, quae sub judice stetit; ipsa judicabit, quae judicata est: ut videant impii ejus gloriam, in cujus mansuetudinem fremuerunt. Talis ergo apparebit judex, qualis videri possit, et ab eis quos coronaturus, et ab eis quos damnaturus est. Pater autem non apparebit; quia forma servi non est indutus: sed Filio, qui etiam homo factus est, dedit judicii potestatem.

CCCXXXVIII. De voluntate Dei et hominis

Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati: quamvis volentes agant quod agunt; illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur, et jubetur quod volunt.

CCCXXXIX. De doctrina Patris per Verbum

Si illum docet Pater, qui audit Verbum ejus; quaere quid sit Christus, et invenies Verbum ejus, In principio erat Verbum (Joan. I, 1): non autem, In principio Deus fecit Verbum; sicut, In principio Deus fecit coelum et terram (Gen. I, 1). Verbum enim Dei Deus est, non creatura: nec factum inter omnia, sed per quod facta sunt omnia. Ut ergo ad talis [PL45.1890] Verbi doctrinam homo in carne constitutus posset accedere; Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14).

CCCXL. De corpore Christi

Caro Christi fidelium vita est, si corpus ipsius esse non negligant. Fiant ergo corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi; de quo non vivit, nisi corpus Christi.

CCCXLI. Qui edunt corpus Christi

Escam vitae accipit, et aeternitatis poculum bibit, qui in Christo manet, et cujus Christus habitator est. Nam qui discordat a Christo, nec carnem ejus manducat, nec sanguinem bibit: etiamsi tantae rei Sacramentum ad judicium suae praesumptionis quotidie indifferenter accipiat.

CCCXLII. De malorum felicitate

Vellet mundana sapientia, ut nunquam permitteret Deus eos qui mali sunt esse felices: quod utique non sinit; sed ideo mali cum habent quod volunt, felices putantur, quia quid sit felicitas ignorant.

CCCXLIII. De mutatione cordis

Aliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis mutat locum: migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas; non ibi es, ubi eras.

CCCXLIV. De chrismate

Christi nomen a chrismate est, id est, ab unctione. Quia ideo omnis christianus sanctificatur, ut intelligat se non solum sacerdotalis et regiae dignitatis esse consortem, sed etiam contra diabolum fieri luctatorem.

CCCXLV. De lumine

Sequamur Christum lumen verum, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae autem metuendae sunt morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, unde discernitur, non album et nigrum, sed justum et injustum.

CCCXLVI. De incarnatione Verbi

Catholica fides Dominum Jesum Christum et verum Deum et verum hominem credit, et praedicat. Utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Qui Deum tantummodo asserit Christum, medicinam negat qua sanatus est: qui hominem tantummodo asserit Christum, potentiam negat, qua creatus est. Utrumque ergo, anima fidelis ac recta, suscipe: et Deus Christus est, et homo Christus est. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? Virginis filius, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.

CCCXLVII. De missione Verbi

Missus est Dominus Christus a Patre, non recessit a Patre. Missio ejus incarnatio fuit, et invisibili deitati hoc fuit in hunc mundum venire, quod apparere. Quod si cito caperetur, non opus erat ut crederetur. Credendo ergo capitur, quod nisi credatur, nunquam intelligitur.

CCCXLVIII. De Patre et Filio

Ut recte credatur Pater et Filius, ipse Filius audiendus est, dicens, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Duobus enim verbis duae simul haereses detruncantur. Nam per id quod ait, unum, Arium perculit; per illud quod ait, sumus, Sabellium stravit: quia nec, sumus, de uno; nec, unum, diceret de diverso.

CCCXLIX. De Deo et homine Jesu Christo

Utrumque oportet noverimus in Christo, et unde aequalis Patri est, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo.

CCCL. De unitate divinae Trinitatis

Multorum hominum multae sine dubio animae, et multa sunt corda: sed ubi per dilectionem fidemque adhaereant Deo, fiunt omnes una anima, et cor unum. Si ergo charitas Dei, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, tantam unitatem multarum animarum et multorum cordium facit; quanto magis certiusque in Patre et Filio et Spiritu sancto aeterna et incommutabilis unitas manet, ubi indifferens Trinitas unus Deus est, unum lumen, unumque principium?

CCCLI. De doctrina Patris ad Filium

Non sic docuit Pater Filium, quasi indoctum genuerit, et scientiam contulerit nescienti: sed temporalis doctrina est intemporalis essentia; et hoc est a Patre doceri, quod est a Patre generari: quia simplici veritatis naturae esse et nosse, non est aliud atque aliud, sed ipsum.

CCCLII. De fide et veritate

Fides semper praevenit visionem. Credimus enim, ut cognoscamus: non cognoscimus, ut credamus. Fides ergo est, quod non vides, credere: veritas, quod credidisti, videre.

CCCLIII. De bono odore Christi

Bonus Christi odor est praedicatio veritatis: quo odore vitam capit, qui Evangelio bonis operibus servit et congruit; mortem autem incurrit, cujus ab his quae bene loquitur, vita dissentit. Quae conditio etiam auditores obstringit, cum recta praedicatio ab aliis per incredulitatem auditur in mortem, ab aliis per fidem suscipitur in salutem.

CCCLIV. De facultate credendi

Fides Christi est, credere in eum qui justificat impium: credere in Mediatorem sine quo nullus reconciliatur Deo, credere in Salvatorem qui venit quaerere et salvare quod perierat, credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Sed hanc fidem non apprehendit, qui ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus. Talia enim sentientes sua elatione obdurantur, et excaecantur: quia negando Dei gratiam non adjuvantur.

CCCLV. De vera dilectione

Charitatem habens, quae est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, diligit Deum et proximum sicut se ipsum. Amator enim Dei, amator est sui: et non diligens Deum, non diligit proximum; quia non diligit se ipsum. Pro hac autem dilectione patienter etiam mundi odia sunt toleranda: necesse est enim ut nos oderit, quos videt odisse quod diligit.

CCCLVI. De bipartita mundi significatione

Duo hominum genera sub uno mundi nomine nuncupantur. Sicut enim dicitur mundus in impiis, ita dicitur mundus in sanctis. Unde cum totus a semetipso et in odio et in amore discordet, nos eum et odisse jubemur et amare, cum dicitur nobis, Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15); et cum dicitur, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 4): ut quorum exsecramur iniquitatem, optemus salutem.

CCCLVII. De vitanda scientiae gloria

Ad vitandam tentationem vanae gloriae, melior est discentis conditio, quam docentis. Tutius enim auditur [PL45.1892] veritas, quam praedicatur. Quoniam cum doctrina recipitur, humilitas custoditur: cum autem disputatio placet, vix est ut disserentem non pulset quantulacumque jactantia.

CCCLVIII. De laude qua se praedicat Deus

Periculosum est homini sibi placere, cui cavendum est superbire. Deus autem quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus, nec vult se sua videri majestate majorem. Sed cum homini loquitur potentiam suam, non hoc agit, ut gloriosior ipse, sed ut ille melior fiat et doctior. Nobis enim prodest auctorem nostrum agnoscere, et ei qui est super omnia, subjacere: nec de quo non possumus comprehendere quid est, possumus sentire quod non est.

CCCLIX. De remittendis peccatis

Christiana observantia ad perfectae pietatis profectum, per mutuam maxime pervenit indulgentiam peccatorum, dante nobis Domino suae bonitatis exemplum. Nam si ille, in quo nullum omnino fuit peccatum, interpellat pro peccatis nostris; quanto magis nos invicem pro propriis orare debemus? Amplectenda quippe est homini, qui non omni potest carere peccato, tam benigna conditio; ut dimittendo delicta aliena, diluat sua.

CCCLX. De aeternitate sanctorum

Justorum desideriorum societati tunc nihil deerit, quando Deus omnia in illis omnibus erit. Ad quam beatitudinem hi perveniunt, qui huic saeculo ante separationem animae carne moriuntur, nec in eis inveniuntur cupiditatibus, quas sola superat dilectio Dei: ut et id patiatur iniquitas, quod elegit; et eo bono fruatur justitia, quod amavit.

CCCLXI. De confitendo homine Jesu Christo

Qui sic confitetur Christum Deum, ut eumdem hominem neget verum, habentem scilicet unitam sibi nostrae carnis animaeque naturam: non est pro illo mortuus Christus; quia secundum hominem mortuus est Christus. Non reconciliatur per mediatorem Deo: unus enim Deus et unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Non justificatur per ipsum: quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per obedientiam unius hominis justi constituentur multi. Non resurget in resurrectione vitae: quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Nec ullus se beati Petri defendat exemplo, qui se multis lacrymis et accusavit, et lavit: ut principem suum Ecclesia, non negationis, sed poenitentiae imitatione sequeretur.

CCCLXII. De aeternitate

In quibusdam aeternis potest aliqua esse distantia: ipsa autem aeternitas absque diversitate mensurae est. Multae quippe mansiones in una vita varias meritorum significant dignitates. Sed ut Deus omnia in omnibus erit, fiet etiam in dispari claritate per gaudium, ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Quoniam per connexionem dilectionis, a gloria capitis nulla erit aliena pars corporis.

CCCLXIII. De fide

Fides eorum qui Deum visuri sunt, quod non videt credit: nam si videt, non est fides. Credenti pollicetur meritum: videnti redditur praemium.

CCCLXIV. De petitione contraria

Male usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab eo petitur, [PL45.1893] unde homo exauditus laedatur; magis metuendum est, ne quod possit Deus non dare propitius, det iratus.

CCCLXV. De dilectione

Qui diligit me, inquit Dominus, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Joan. XIV, 21). Quid est, diligam? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? cum inseparabiliter operentur, quomodo separabiliter diligunt? Sed ad hoc diligam eum, ad quod sequitur: Et manifestabo ei me ipsum. Diligam, et manifestabo, id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum ejus teneamus: tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem mercedem fidei capiamus. Quia et nos nunc diligimus credendo quod videbimus: tunc autem diligemus videndo quod credidimus.

CCCLXVI. De palmitibus vitis

Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant. Sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite potest de viva radice alius pullulare: qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere.

CCCLXVII. De humanae justitiae modo

Divinitus dictum est: Noli esse justus multum (Eccle. VII, 17). Quo notata non est justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit nimis justus, ipso nimio fit injustus. Quis est autem qui se facit justum, nisi qui dicit se non habere peccatum?

CCCLXVIII. De simplicitate

Nullius, etiam incorporeae creaturae, vere simplex substantia est, cui non hoc est esse, quod nosse; potest enim esse, nec nosse: at illa divina non potest, quia idipsum est quod habet. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud sit illi scientia qua scit, aliud essentia qua est, sed utrumque unum: quamvis non utrumque dicendum sit, quod verissime simplex et unum est. Habet enim Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in illo est: et dedit Filio habere vitam in semetipso; hoc est, genuit Filium qui et ipse vita est. Sic itaque debemus accipere, quod de Spiritu sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur (Joan. XVI, 13); ut intelligamus, non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est; et Spiritus sanctus de Patre procedit. Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: quia et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est.

CCCLXIX. De intemporalitate deitatis

Quamvis natura incommutabilis non accipiat Fuit et Erit, sed tantum, Est: ipsa enim veraciter est, quia aliter quam est, esse non potest: tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et Fuit, et Est, et Erit: fuit in praeterito, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit quippe, quia nunquam defuit: erit, quia nunquam deerit: est, quia semper est. Neque enim velut qui jam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, tanquam non maneat, labitur; aut cum futuris, tanquam non fuerit, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana [PL45.1894] variatur; qui per nulla esse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit: et scire, et audire, hoc illi est, quod semper esse. Semper vero illi est esse, de Patre procedere. Nemo autem potest dicere, quod non sit vita Spiritus sanctus: cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater, cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso: sic Spiritui sancto dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso.

CCCLXX. De dilectione qua diligimus Deum

Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit: displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffudit enim charitatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.

CCCLXXI. De pace Christi

Pax Christi finem temporis non habet, et ipsa est omnis piae intentionis actionisque perfectio. Propter hanc Sacramentis ejus imbuimur: propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur: propter hanc Spiritus sancti pignus accepimus: propter hanc in eum credimus et speramus, et amore ipsius, quantum donat, accendimur: propter hanc denique omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax unitatem facit: quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est.

CCCLXXII. De temporibus

Omne tempus ab illo est dispositum, qui tempori subditus non est. Quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia habent efficaces causas, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur hora passionis Domini fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Non enim siderea necessitas Christo intulit crucem; nec sidera coegerunt mori siderum conditorem: qui intemporalis cum Patre, sic tempus quo carne moreretur, quemadmodum et quo de matre nasceretur, elegit.

CCCLXXIII. De unitate Trinitatis

In eo quod dicitur, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); ordo verborum est, Ut te, et quem misisti Jesum Christum, cognoscant solum Deum verum. Consequenter enim intelligitur et Spiritus sanctus: quia Spiritus est Patris et Filii, tanquam charitas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii, Pater et Filius; nec tres dii, Pater et Filius et Spiritus sanctus: sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater, qui Filius; nec idem Filius, qui Pater; nec idem Spiritus sanctus, qui Pater aut Filius: quoniam tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: sed ipsa Trinitas unus est Deus.

CCCLXXIV. Quid dedit Pater Filio

Quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo Verbo verba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia?

CCCLXXV. De custodia Dei, qua suos servat

Custodiam circa nos Dei, non tam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis servandi alternante custodia, quasi alius alio discedente succedat. Simul enim custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos. Sicut Verbum caro factum descendit, [PL45.1895] ut relevaret: non cecidit, ut jaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus: et intelligamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas.

CCCLXXVI. De gratia Dei, qua omne hominis meritum praevenitur

Si naturam cogitemus, in qua creati sumus; cum omnes veritas creaverit, quis non est ex veritate? Sed non omnes sunt, quibus, ut audiant veritatem et credant, ex ipsa veritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset, Omnis qui audit vocem meam, ex veritate est: ideo dictus ex veritate putaretur, quia obtemperat veritati. Non autem hoc ait: sed, Omnis, inquit, qui est ex veritate, audit vocem meam (Joan. XVIII, 37). Ac per hoc, non ideo est ex veritate, quia ejus audit vocem: sed ideo audit, quia ex veritate est; id est, quia hoc illi donum ex veritate collatum est: quod quid est aliud, quam, donante Christo credit in Christum?

CCCLXXVII. De amore, quo Deum amare debemus

Quisquis se ipsum, non Deum amat, non se amat: et quisquis Deum, non se ipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest vivere de se, moritur utique amando se. Cum vero ille diligitur de quo vivitur; non se diligendo magis diligit, qui proterea se non diligit, ut eum diligat de quo vivit.

CCCLXXVIII. De indiviso Patris et Filii opere

Quidquid illud est quod oportet Patrem agere ad Filium, non fit nisi per eumdem Filium: ad ipsum scilicet, quia filius hominis est, et factus est inter omnia: per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per illum fiunt a Patre omnia.

CCCLXXIX. De subjectione Filii

Non est mirum dicere Apostolum, etiam in futuro saeculo Patri Filium subjectum futurum, ubi ait, Tunc et ipse subjectus erit ei, qui illi subjecit omnia: quandoquidem in Filio forma humana mansura est, qua semper major est Pater. Quamvis non defuerint, qui illam tunc Filii subjectionem ipsius humanae formae in divinam substantiam commutationem intelligendam putarunt, tanquam hoc cuique rei subjiciatur, quod in eam vertitur et mutatur. Sed intelligi potest, ideo magis dixisse Apostolum, etiam tunc Patri Filium subjectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum conversione aliqua consumendum: ut sit Deus omnia, non tantum in illius forma hominis, sed in omnibus (I Cor. XV, 28); quando capitis gloria universum corpus implebit.

CCCLXXX. Nihil in quibuscumque creaturis a Creatore inordinatum relinqui

Quantacumque bona, quamvis magna, quamvis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim majus in creaturis, quam vita intelligens? aut quid minus potest esse, quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et in id tendant ut non sint; tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid autem formae cujuspiam rei deficientis remanet, ex illa forma est quae nescit deficere; motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile advertitur in rerum natura, sive exigua, sive ampla, quod laude dignum judicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris.

CCCLXXXI. Quod praescientia Dei neminem peccare compellat

Neminem Deus ad peccandum cogit: praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. Cur ergo non vindicet justus, quae fieri non cogit praescius? Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse, quae praeterierunt: sic Deus praescientia sua non cogit facienda, quae futura sunt. Et sicut homo quaedam quae fecit meminit, nec tamen omnia quae [PL45.1896] meminit fecit: ita Deus omnia quorum ipse auctor est, praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, justus est ultor.

CCCLXXXII. De cognoscendis creaturis quae non videntur

Humana anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, Melius fieret hoc quam illud; si verum dicit, et videt quod dicit, in illis supernis rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse, quod recto intellectu ab eo faciendum fuisse cognoscit, etiam si hoc in rebus factis non videt. Quia etiam si coelum oculis videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum fuisse, quamvis id oculis non viderit. Non enim cogitatione cerneret factum fuisse, nisi his rationibus, in quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest vera cogitatione videre quam non est.

CCCLXXXIII. Quo remedio vulnera humana curentur

Quid tam dignum misericordia quam miser? et quid tam indignum misericordia, quam superbus miser? Ex quo factum est ut illud Dei Verbum, per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram porrigeret clementiam suam; et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Sic enim posset panem Angelorum homo manducare nondum Angelis adaequatus, si panis ipse Angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret: sed simul integer illis, integer nobis; illos intrinsecus pascens, per id quod Deus est; nos forinsecus admonens, per id quod nos sumus: et idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat aequaliter.

CCCLXXXIV. Nullum naturae vitium ab auctore esse

Dubium non est, contra naturam esse omne vitium, etiam ejus rei cujus est vitium. Quapropter, quoniam in quacumque re non vituperatur nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam ejus rei est, [cujus est vitium] nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cujus natura laudatur. Non enim in vitio displicet, nisi quod corrumpit quod in natura placet.

CCCLXXXV. De poena peccati

Omni peccanti animae duo sunt poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia depravat error: ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente repugnatione carnalis vinculi, non posse ab illicitis operibus temperare; non est natura instituti hominis, sed poena damnati.

CCCLXXXVI. De varietate remediorum

Ut ars medicinae, cum eadem maneat, neque ullo modo ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus; quia mutabilis est nostra valetudo: ita divina providentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae varie subvenit; et pro diversitate morborum aliis alia jubet, aut vetat: ut a vitio, unde mors incipit, et ab ipsa morte, ad naturam suam et essentiam ea quae deficiunt, id est, ad nihilum tendunt, reducat et firmet.

CCCLXXXVII. De prima hominis praevaricatione

Primum animae rationalis vitium est, voluntas ea faciendi quae vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc saeculum depulsus est, id est, ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma. Non ergo a bono substantiali ad malum substantiale; quia nulla substantia malum est: sed a bono aeterno, ad bonum temporale; a bono spirituali, ad bonum carnale; a bono intelligibili, ad bonum sensibile: a bono summo, ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis, peccat, quia infra illam ordinatum est. Quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia, quae peccando diligitur.

CCCLXXXVIII. De magistra omnium artium veritate

Lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens vero humana, cui talem legem videre concessum est, mutabilitatem pati possit erroris; satis apparet supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur. Nec jam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra animam rationalem sit, Deum esse: et ibi esse primam vitam, et primam essentiam, ubi est prima sapientia. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum speciem motumque judicare secundum se ipsam: simul oportet cognoscat, praestare suam naturam ei naturae, de qua judicat; praestare autem sibi eam naturam, secundum quam judicat, et de qua nullo modo judicare potest.

CCCLXXXIX. Quo incitetur cor ad discendum

Ad discendum necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Quia ergo principium sapientiae timor Domini, et per humilitatem ad sublimia gradus est; incedat humana ignorantia per fidem, ut mereatur fides videre quod credit.

CCCXC. De divitiis

Divitiis flores, et majorum nobilitate te jactas; et exsultas de patria, et pulchritudine corporis, et honoribus qui [PL45.1898] tibi ab hominibus deferuntur: respice te ipsum, quia mortalis es; et quia terra es, et in terram ibis. Circumspice eos qui ante te similibus splendoribus fulsere. Ubi sunt quos ambiebant civium potentatus? ubi insuperabiles imperatores? ubi qui conventus disponebant et festa? ubi equorum splendidi invectores, exercituum duces, satrapae, tyranni? Non omnia pulvis? non omnia favillae? non in paucis ossibus eorum vitae memoria est? Respice sepulcra, et vide quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives. Discerne, si potes, victum a rege, fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque naturae, non extollaris aliquando. Memor autem eris, si te ipsum respexeris.

واکنش‌های خوانندگان

یادداشت‌ها

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1872-1898 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
منتشر شده توسط کاربر: Rodion Vlasov
تاریخ ایجاد صفحه: 2026-11-22, به‌روزرسانی: 2026-11-22