CONCILIUM AFRICAE UNIVERSALE CARTHAGINE HABITUM ANNO 418 CONTRA HAERESIM PELAGII ET COELESTII

Gloriosissimis imperatoribus Honorio duodecies et Theodosio octies consulibus, calendis maiis, Carthagine in secretario Basilicae Fausti, cum Aurelius episcopus in universali concilio consedisset, astantibus diaconis, placuit omnibus episcopis, quorum nomina et subscriptiones indictae sunt, in sancta synodo Carthaginensis Ecclesiae constitutis.

1 Ut quicumque dixerit, Adam primum hominem mortalem factum, ita ut, sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

2 Item placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens ut in eis forma Baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est, quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.

3 Item placuit, ut si quis dicit, ideo dixisse Domiminum, In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2), ut intelligatur, quia in regno coelorum erit aliquis medius, aut ullus alicubi locus, ubi beate vivant parvuli, qui sine Baptismo ex hac vita migrarunt, sine quo in regnum coelorum, quod est vita aeterna, intrare non possunt, anathema sit. Nam cum Dominus dicat, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Id. III, 5); quis catholicus dubitet, participem fieri diaboli eum, qui cohaeres esse non meruit Christi? Qui enim [PL45.1729] dextera caret, sinistram procul dubio partem incurret.

4 Item placuit, ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit.

5 Item, quisquis dixerit, eamdem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus, atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII, 1); valde impium est ut credamus, ad eam quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat, non habere; cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10); ita etiam scriptum est, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7).

6 Item placuit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tanquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere; sed ait, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

7 Item placuit, quod ait S. Joannes apostolus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici, nos non habere peccatum, non quia vere ita est, anathema sit. Sequitur enim Apostolus, et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere, Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est: sed cum ait, Nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui, sed falsum.

8 Item placuit, ut quicumque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), ut non pro se ipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores: et ideo non dicere unumquemque sanctorum, Dimitte mihi debita mea, sed, Dimitte nobis debita nostra; ut hoc pro aliis potius, quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat, In multis enim offendimus omnes (Jacobi III, 2). Nam quare additum est, omnes; nisi ut ista sententia conveniret et Psalmo, ubi legitur, Non intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2): et in oratione sapientissimi Salomonis, Non est homo qui non peccet (Eccle. VII, 21): et in libro Job, In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam (Job XXXVII, 7)? Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret, Peccavimus, iniquitatem fecimus; et caetera, quae ibi veraciter, et humiliter confitetur, ne putaretur (quemadmodum quidam sentiunt) haec non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit, Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo (Dan. IX, 5, 20): noluit dicere, peccata nostra, sed populi sui dixit, et sua, quia futuros istos, qui tam male intelligunt, tanquam propheta praevidit.

9 Item placuit, ut quicumque ipsa verba dominicae [PL45.1730] orationis, ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?

DE EODEM CARTHAGINENSI CONCILIO

Photius, in Bibliotheca, cod. 53

1. Lectus liber seu Synodus adversus Pelagium et Coelestium Carthagine in magna ecclesia Fausti habita, Honorio Occidentis imperii clavum tenente, Praesedit in ea Aurelius episcopus et Dotianus Ptentesii primae sedis Byzacenae provinciae: quibus adfuerunt variis e provinciis episcopi numero ducenti quatuor et viginti. Damnat haec synodus anathemate eos qui assererent, Adamum mortalem esse conditum, non autem praevaricationis causa morte mulctatum. Similiter et eos qui recens natos infantes Baptismo non indigere dicerent, quod illos peccato originis ex Adamo non putarent obnoxios. Eos quoque qui affirmarent medio quodam loco paradisum inter et inferos non baptizatos infantes beate vivere. Sex item alia his affinia capita, quae Pelagianis et Coelestianis favent, anathematizat.

2. Scripserunt vero et Theodosius et Honorius imperatores contra eosdem haereticos ad Aurelium episcopum. Post haec etiam Constantinus, Placidiae conjux, Valentiniani minoris pater, de Coelestio haeretico in exsilium pellendo scripsit decretum ad Volusianum Urbis praefectum. Qui quidem Volusianus sanctae Melenae patruus, cum gentibus quidem tunc sentiebat, sed dum eum mors legatum Constantinopoli agentem invaderet, ad orthodoxam fidem transiit, baptizatusque est a beato Proclo Constantinopolitano: quo item tempore illam sanctam mulierem forte convenit, cum ipsa ex Jerosolymis in reginam urbium advenisset.

3. Scripsit et Leo Romanorum pontifex de Pelagianistis conversis, oportere, si jam redeuntes recipi velint, scriptis tabulis errorem suum detestari. In epistola quoque Coelestini Romani pontificis ad Nestorium, iidem haeretici reprehenduntur. Scripsit idem et ad Galliarum episcopos de fide beati Augustini, et contra eos qui haeresis licentia nimis elati insolescerent. Scripsit etiam Hieronymus presbyter ad Ctesiphontem contra asserentes ἀπάθειαν (id est impassibilitatem vel imperturbationem), seu contra Pelagium. Hic autem Pelagius monachus fuit Coelestium discipulum nactus.

DE ZOSIMI SENTENTIA ATQUE TRACTORIA CONTRA PELAGIUM ET COELESTIUM

Augustinus, in Epist. 190, ad Optatum, n. 23

Nam ut jam verbis utar, quae in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur: Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque Baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione, et remissione vera peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet. Nullus enim, nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: »Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis« (Joan. VIII, 36). Per ipsum enim renascimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mundo. Ipsius morte mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae illud propagine contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per Baptismum liberetur, non tenetur obnoxius. In his verbis apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano.

Prosper, in libro contra Collatorem, n. 15

Sacrosancta beati Petri Sedes ad universum orbem [PL45.1731] papae Zosimi sic ore loquitur: Nos tamen instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur), ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam omnia retulimus. Africani episcopi ad eumdem papam Zosimum rescribentes, cumque in sententiae hujus salubritate laudantes, aiunt: Illud vero quod in litteris tuis, quas ad universos curasti esse mittendas, posuisti, dicens, Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur), ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus; sic accepimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti? Et tamen instinctu Dei factum esse, fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti. Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino; et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum tangit ipse corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: ut nec nostrum sentiamus deesse arbitrium, et in bonis quibusque ac voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.

Ibidem, n, 57

Africanorum conciliorum decretis beatae recordationis papa Zosimus sententiae suae robur annexuit, et ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armavit antistitum.

EPISTOLA IMPERIALIS AD AURELIUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM

Imperatores HONORIUS et THEODOSIUS, AURELIO episcopo, salutem.

Dudum quidem fuerat constitutum, ut Pelagius atque Coelestius nefandi dogmatis repertores ab urbe Roma, veluti quaedam catholicae veritatis contagia pellerentur; ne ignorantium mentes scaeva persuasione perverterent. In quo secuta est clementia nostra judicium Sanctitatis tuae, quo constat eos ab universis justa sententiae examinatione damnatos, etc. Data quinto iduum juniarum, Ravennae, Monaxio et Plinta consulibus. Eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data.

EPISTOLA AURELII CARTHAGINENSIS EPISCOPI AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER BYZAGENAM ET ARZUGITANAM PROVINCIAM CONSTITUTOS, DE DAMNATIONE PELAGII ET COELESTII

Dilectissimis ac desiderabilibus fratribus et consacerdotibus, DONATIANO primae sedis; JANUARIO, FELICI, PALATINO, PRIMIANO, GAIANO, et alii GAIANO, JANUARIO, VICTORINO, et caeteris per tractum provinciae Byzacenae et Arzugitanae constitutis, AURELIUS episcopus.

Super Coelestii et Pelagii damnatione, eorumque dogmatibus, participem se sancta Dilectio vestra in plenario concilio fuisse commeminit, dilectissimi ac desiderabiles fratres. Sed quoniam pro honore Dei, in cujus manu cor regis est constitutum, gloriosissimorum principum christianorum fidem rectam et catholicam custodientium accessit auctoritas, quam per humilitatem meam universis meis coepiscopis voluit intimari: idcirco honorabilem Fraternitatem vestram missis exemplaribus instruere festinavi; ne in aliqua parte provinciae, supra dictorum serpentina persuasio, ab universali Ecclesia totius orbis exclusa, fortasse subrepat. Ad hoc ergo tam necessaria constitutio christianorum principum Charitatem vestram latere non debuit, et ad me ab eis datae litterae vobis mitti debuere: quarum simul exemplaribus lectis, quemadmodum subscribere unusquisque vestrum debeat, Dilectio vestra cognoscat, sive quorum in synodalibus gestis subscriptio jam tenetur, sive qui non potuistis eidem plenario totius Africae concilio interesse: quo cum de supra dictorum haereticorum [PL45.1732] damnatione omnium vestrum fuerit integrata subscriptio, nihil omnino sit, unde ullius dissimulationis, vel negligentiae, vel occultae forsitan pravitatis aliqua videatur merito remansisse suspicio.

Et alia manu: Opto fratres, bene vivatis mei memores. Data kalendis augusti, Carthagine, Monaxio et Plinta consulibus.

LIBELLUS FIDEI S. J. C. SCRIPTUS, UT VIDETUR, A JULIANO, ET AD APOSTOLICAM SEDEM MISSUS, NOMINE EPISCOPORUM QUI PELAGII AC COELESTII DAMNATIONI SUBSCRIBERE DETRECTANTES PROVOCANT AD PLENARIAM SYNODUM

1. Credimus in Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem.

2. Et in Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei vivi, per quem creata sunt omnia; non extrinsecus natum aut factum, sed de Patris substantia generatum, ex Deo vero verum Deum: ut hoc sit ille qui genitus est, quod est ille qui genuit. Et quia Pater Deus sine ullo sibi patre, idcirco Filius de hoc Patre progenitus Patre inferior esse non potuit; non habens initium Filius, quia nec Pater profectum.

3. Credimus et in Spiritum sanctum, Deum verum, ex Patre procedentem, aequalem per omnia Patri et Filio, voluntate, operatione, perpetuitate, substantia. Et distinguentes personas in proprietatibus nominum, Deitatem tamen Trinitatis inseparabilem confitemur: nihilque esse in Trinitate credimus, quod superius inferiusve dicatur; quia tota Trinitas potestate Deitatis et substantiae unitate conjuncta est.

4. In plenitudine vero temporum missus Filius Dei, non majoris imperio potestatis, sed communione voluntatis, fit Verbum caro: non ut per conversionem Deus esse desineret, sed per assumptionem carnis inciperet homo esse, quod non erat; et ut ascenderet ad Deum homo, Deus descendit ad hominem. Nascitur ergo nobis ex Spiritu sancto et Maria semper virgine, qui secundum Divinitatem nunquam defuit Patri. Ex duabus igitur substantiis plenissimis atque perfectis, Dei et hominis, Jesum Christum Filium Dei accepimus, quem tam secundum Deitatem Patri, quam secundum humanitatem nobis confitemur fuisse conformem, absque sola peccati macula quae naturalis non est. Illa videlicet ratione, ut universum mundum a peccatis, et exemplo revocaret, et patiendo redimeret: dum peccatum, et quasi Deus ignoscendo aufert, et quasi homo per naturae similitudinem quemadmodum de caetero vinci possit, ostendit.

5. Incipiens a baptismate Joannis, quo baptizatus est, dandi exempli gratia, non sui, sicut quidam volunt, causa peccati, sicut ipse ait ad Joannem, Sine modo; sic enim oportet implere omnem justitiam (Matth. III, 15): subjecit se omnibus passionibus carnis, ferendo esuriem, sitim, lassitudinem, dolorem, mortem, et caetera hujusmodi; factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Secundum quod nos beatus Petrus edocuit dicens: Christus passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 21, 22).

6. Hunc igitur credimus ob nostram salutem secundum carnem passum et sepultum, tertia die resurrexisse, et ut mortem destrueret, et ut nobis viam resurrectionis aperiret. Ascendens in coelos sedet ad dexteram Patris, humanitatis manente substantia, quae non est exinanita, sed glorificata, et in aeternum [PL45.1733] cum Deitate mansura. Quem venturum credimus ad vivos et mortuos judicandos. Cujus virtute et exemplo omnem humanam carnem in eadem membrorum veritate, qua a Deo facta est, credimus suscitandam, ut et peccatores poenas, et justi gloriam consequantur. Unam vitam sanctorum omnium fore; sed praemia pro labore diversa, et e contrario pro modo delictorum peccantium quoque esse supplicia.

7. Baptisma secundum exemplum Ecclesiae et praeceptum Dei, unum fatemur, quod omnibus simul aetatibus necessarium veraciter et tradimus, et tenemus; et veniam peccatorum, ac regnum coelorum dicimus invenire neminem posse, nisi qui Baptismum fuerit consecutus. Eum qui post Baptismum peccaverit, per poenitentiam credimus posse salvari.

8. Novum et Vetus Testamentum recipimus in illo librorum numero, quem catholicae Ecclesiae tradit auctoritas.

9. Divinae legis mandata, ob Dei justitiam, possibilia dicimus; et fatemur universa posse compleri per gratiam Christi, quae omnibus bonis actibus adjutrix semper et comes est, et per liberum arbitrium hominis, quod et ipsum donum Dei est. Quam tamen gratiam Dei ita accipimus, ut nec sequatur nolentem, nec destituat obsequentem. Ut vero alter sit justus, alter injustus, hoc non divina voluntate, sed vitio fieri arbitramur humano. Diversitatem enim hanc negavit ex Deo esse, qui dixit, quia Deus omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Si ergo Deus vult omnes salvare, et non est personarum acceptio apud Deum (Rom. II, 11); justissime per liberum arbitrium imputabitur unicuique peccatum, secundum quod scriptum est, Ante hominem bonum et malum, vita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi (Eccli. XV, 18). Consequens ergo est, ut confiteamur quod peccatores ideo sumus, non quia non valemus, sed quia negligimus vitare peccatum. Ideoque statuta judicii dies est, ut et bonus de labore praemium capiat, et de contemptu malus supplicium non evadat.

10. Naturam hominis bonam et integram, utpote a bono Deo factam, esse testamur. Et omnem hominem a Deo fieri confitemur, dicente patriarcha, Numquid pro Deo ego sum, ut dem tibi filios (Gen. XXX, 2)? et sic propheta nihilominus contestante, Et nunc, Domine, Abraham nescimus; tu enim es pater noster, et opera manuum tuarum nos omnes (Isai. LXIV, 8). Unde et Deus ad Jeremiam dicit: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te (Jerem. I, 5). Item in libro Machabaeorum: Nescio, inquit, qualiter in utero meo apparuistis; neque enim ego spiritum donavi vobis, sed et singulorum membraturam non ipsa compegi (II Machab. VII, 22). Job quoque et ipsum concepti hominis exordium ad Deum refert, et sic ait: Nonne sicut lac me mulsisti, et sicut caseum me coagulasti, ossibus et nervis inseruisti me, cute desuper operuisti me, vitam et misericordiam dedisti mihi (Job X, 10-12)? Sed et omnes divinae Scripturae hujusmodi testimoniis sunt refertae, quae nunc causa brevitatis omisimus. Ad imaginem quoque Dei non solum factum hominem, sed et fieri confitemur, dicente Domino ad Noe: Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine illius effundetur sanguis ejus, quia ad imaginem Dei fecit hominem (Gen. IX, 6). Et Paulo apostolo similiter asserente: Vir autem non debet velare caput, quoniam imago et gloria Dei est (I Cor. XI, 7). Jacobo quoque apostolo proclamante: In ipsa lingua benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt (Jacobi III, 9).

11. Nuptias Deo auctore dicimus esse conditas atque conjunctas, dicente Deo ad Noe: Vos autem crescite, et multiplicamini, et implete terram. Et ne quis allegoriae nebulis simplicem obumbrare velit historiam, adjecit: Et multi estote super eam (Gen. IX, 7). Unde et Dominus in Evangelio Judaeis de repudio interrogantibus respondit: Moyses propter duritiem cordis vestri scripsit vobis praeceptum hoc: ab initio autem non fuit sic. Qui enim fecit, masculum et feminam fecit eos, [PL45.1734] et dixit: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Et ne quis errantium diceret, Usurpandum id praedixit potius, quam praecepit; addidit, Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 4-8, et Marc. X, 4-8). Sanctus quoque Apostolus Christi magisterium sequens dicit: Honorabile connubium et thorus immaculatus; fornicatores autem et adulteros judicabit Dominus (Hebr. XIII, 4). Et alibi: Qui dat virginem suam nuptum, bene facit; et qui non dat, melius facit (I Cor. VII, 38). Hinc enim laudanda virginitas est, quia nuptiis, quae bonae sunt, praefertur: propria enim dignitate caret quidquid mali comparatione laudatur.

12. Quoniam igitur praemisimus de bono naturae, et benedictione, et honore conjugii, consequenter renuimus naturale peccatum, vel si quo alio vocabulo nuncupatur; ne creatori Deo omnium irrogemus injuriam, dum aliquid ab illo cum peccato fieri potuisse contendimus: et testimonia Scripturarum ejus falsitatis arguamus, quae dicunt in veteri Testamento: Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus; singuli pro suo delicto morientur (Jerem. XXXI, 30). Et alius propheta: Quid vobis parabola ista in terra Israel, dicentibus, Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus, si amplius dicetur parabola haec in Israel: quoniam omnes animae meae sunt; quemadmodum anima patris, ita et anima filii, omnes meae sunt; anima quae peccaverit, ipsa morietur. Item illic: Filius non accipiet injustitiam patris sui, nec pater accipiet injustitiam filii sui; justitia justi super ipsum erit. Item illic: Unumquemque secundum viam ipsius judicabo vos, domus Israel, dicit Dominus (Ezech. XVIII, 2-4, 20, 30). Et Apostolus: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Item idem: Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo (Rom. XIV, 12). Et alibi: Unusquisque nostrum suum onus portabit (Galat. VI, 5).

13. Sanctos autem veteris Testamenti a Deo justificatos, et ejus judicio saepe laudatos accusare non possumus, dicente Apostolo, Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, quis est qui condemnat (Rom. VIII, 33, 34)? et Domino in Evangelio contestante, Exquiretur a vobis omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 25). Unde et in alio loco ipse Dominus cum Prophetarum exemplo Apostolos ad patientiam roboraret: Gaudete, ait, et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis; sic enim persecuti sunt et Prophetas, qui fuerunt ante vos (Id., 5, 12). Quodque his majus est, deos illos a David propheta dictos suo testimonio comprobavit, dicens: Ergo si illos dixit deos ad quos sermo fiebat Dei, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis, Blasphemas; quia dixi, Filius Dei sum (Joan. X, 15, 36). Constat namque eos per laborem proprium et Christi fidem justificatos, siquidem praeviderunt Deum in carne esse venturum; sicut Dominus ipse asserit dicens: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est (Id. VIII, 56). Et Apostolus ait: Et hi omnes testimonio fidei probati sunt. Et iterum: Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem; majores existimans divitias thesauro Aegyptiorum improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem (Hebr. XI, 39, 24-26). Unde et alius apostolus: De qua, inquit, salute inquisierunt, qui ante nos fuerunt, quae Prophetae scrutantes, in quod vel quale tempus annuntiaret eis Spiritus Christi eas, quae in Christo sunt, passiones, et posteriores glorias (I Petr. I, 11). Regnum quoque illos adepturos coelorum ipse Dominus probat, cum dicit: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno coelorum; filii autem regni hujus mittentur in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11, 12). Igitur eligimus dicere cum propheta, Mihi autem nimis honorificati [PL45.1735] sunt amici tui, Deus, nimis confortati sunt principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17): quam cum errantibus, et sanctorum meritis et testimonio Dei ore temerario derogare.

14. His omnibus secundum regulam fidei catholicae, et auctoritatem divinarum Scripturarum rite confessis, consequenter omnes haereticos condemnamus: et praecipue qui apud Latinos tam nomine proprio quam errore comperti sunt, quosque impietate suae assertionis horremus, id est, Arianos divinam substantiam impie dividentes: Sabellianos personarum proprietatem sceleratius confundentes: Eunomianos Filium Dei factum esse nullis exstantibus asserentes: Macedonianos Deitatem sancto Spiritui denegantes: Apollinaristas, eorumque similes, qui dicunt Dei Filium minus aliquid humanae suscepisse naturae: Novatianos lapsis poenitentiam denegantes: Jovinianistas, qui dicunt hominem post Baptismum nullo modo posse peccare: Manichaeos etiam duo principia asserentes, id est, boni et mali; quique ex bono dicunt esse animam, ex malo vero carnem, et ob hoc compugnantia semper esse in utramque naturam. Eorum quoque similes, qui sub assertione naturalis peccati asserunt, nuptias ab auctore diabolo exstitisse, et illarum filios diabolicae esse arboris fructus. Quique dicunt usque ad passionem Domini omnes, propter id, quod matrimonii voluptate suscepti sunt, a diabolo jure aequissimo esse possessos. Vel qui Filium Dei a tempore passionis tantummodo generi humano dicunt coepisse prodesse. Quique asserunt in Baptismo non penitus peccata deleri. Vel sanctos veteris Testamenti cum peccato de hac luce migrasse confirmant. Qui etiam dicunt, hominem in peccatum necessitate praecipitari. Sed et illud similiter exsecramur. Salvatorem necessitate carnis fuisse mentitum; et quod propter impedimentum carnis non omnia potuerit facere, quae volebat. Quique primas nuptias cum Manichaeis, secundas cum Cataphrygis damnant. Qui etiam, nec cum gratia Dei dicunt peccata posse vitari.

15. Sed et si quis dicit homines sine Dei gratia vel adjutorio posse peccata vitare, graviter detestamur. Vel qui negat parvulos Baptismo indigere, aut aliis Sacramenti verbis asserit, quam in majoribus, debere celebrari. Si quis etiam dicit de duobus baptizatis natum, vel de muliere baptizata pronatum Baptismatis gratia non egere. Vel quicumque asserit, quod neque per Adam omne genus bominum moriatur, neque per Christum omne genus resurgat. Vel si qua sunt alia, quae vel contra fidem catholicam veniant, vel ad indisciplinatas pertineant quaestiones, simili exsecratione damnamus. Haec autem omnia de quibus nunc agitur, id est, quae in fine damnavimus, ipsi etiam de quibus ista jactantur, falso sibi objecta testantes, libellis propriis damnaverunt.

16. Haec, ut nobis secundum catholicam regulam visum est, vestrae Sanctitati conscripta transmisimus: quae si aliter putatis tenenda, rescribite; sin autem contradici istis non potest, et tamen aliquis voluerit contra nos scandalum concitare, certa sit Sanctitas vestra nos ad audientiam plenariae synodi provocare.

17. Illud autem Sanctitatem vestram specialiter admonemus, ne ad vestram reprehensionem factum putetis, quod sic absentum damnationem ob Dei timorem subscribere non audemus, docti per Scripturas, humanam voluntatem praeceptis Dei non debere praeferri, dicentis: Non credes auditui vano, nec consenties cum iniquo fieri testis injustus. Et ne, multitudini quis credendum putaret adjunxit: Non eris cum pluribus in malitia (Exod. XXIII, 1, 2, sec. LXX). Et iterum: [PL45.1736] Priusquam interroges, ne vituperes quemquam (Eccli. XI, 7). Et iterum: Quae viderunt oculi tui, loquere (Prov. XXV, 8, sec. LXX). Item in Evangelio: Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 1, 2). Item in alio, evangelista etiam Judaei fatentur, quod lex nostra non judicet hominem, nisi ab ipso audierit et cognoverit quid faciat (Joan. VII, 51). Et in Actibus Apostolorum per gentiles Festi similes prolata sententia est, quod non sit consuetudo Romanis damnare aliquem, priusquam qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluendum crimina (Act. XXV, 16). Unde et sanctus apostolus Paulus judicandi regulam episcopis sanciens ait: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus (I Tim. V, 19). His igitur et caeteris testimoniis confirmati metuimus in absentum et nobis inauditorum capita dictare sententiam, nisi cum praesentes fuerint confutati. Quamvis igitur sacerdotalis officii sit, et christianae charitatis, eos qui se libellis purgant, catholicos confitentur, et damnabilia sibi objecta condemnant, libera auctoritate defendere, et in dubiis rebus de unoquoque meliora sentire: tamen dudum promissam aequalitatis libram mediam inter utrumque servantes, nec damnamus inauditos, nec defensamus absentes. Certum sit igitur apud Sanctitatem vestram, quia quantumlibet hoc mare ventis flantibus intumescat, et amaris in nos fluctibus efferatur, nunquam integri judicii domum, quae supra justitiam Christi fundata est, poterit commovere.

18. Illud etiam, sancte ac venerabilis frater et pater Augustine, necessario repetendum putavimus, quod beatae memoriae episcopum Joannem in epistola Sanctitatis tuae rectissime collaudasti, non solum non destruxisse Ecclesias, sed etiam confirmasse. Is namque ad Neophytos in libello quid de Baptismate infantium sentiret, ipsius verbis subdidimus; ut etiam vos, o sancte frater, praedicti viri super hac re sententiam cognoscatis. »Benedictus Deus,« inquit, »iterum dicamus, qui fecit mirabilia solus; qui fecit universa et convertit universa. Ecce libertatis serenitate perfruuntur, qui tenebantur paulo ante captivi; et cives Ecclesiae sunt, qui fuerant in peregrinationis errore; et justitiae in sorte versantur, qui fuerant in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancti; non tantum sancti, sed et justi; non solum justi, sed et filii; non solum filii, sed et haeredes; non solum haeredes, sed et fratres Christi; non tantum fratres Christi, sed et cohaeredes; non tantum cohaeredes, sed et membra; non membra tantum, sed et templum; non tantum templum, sed et organa Spiritus. Benedictus Deus, qui fecit mirabilia solus. Vides quot sint Baptismatis largitates. Et nonnullis quidem videtur coelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere: nos autem honores computamus decem. Hac de causa etiam infantulos baptizamus, cum non sint coinquinati peccatis; ut eis addatur sanctitas, justitia, adoptio, haereditas, fraternitas Christi, ut ejus membra sint, ut Spiritus inhabitatio fiant« (Joan. Chrysost. Homil. ad Neophytos).

19. Haec igitur divinis et sacerdotalibus exemplis edocti, vestrae suggessimus Sanctitati. Vestrum est, considerato judicio Dei, omnia diligenti examinatione perpendere: ut pax, quam nos a Christo Domino commendatam servare suscepimus, ullo scandalo interveniente solvatur.

DE JULIANO EPISCOPO ECLANENSI, PELAGIANAE HAERESIS DEFENSORE

Gennadius, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, ad veterem codicem Corbeiensem castigatus

Julianus vir acer ingenio, in divinis Scripturis [PL45.1737] doctus, graeca et latina lingua scholasticus. Prius ergo quam impietatem Pelagii in se aperiret, clarus in doctoribus Ecclesiae fuit: postea vero cum haeresim Pelagii defenderet, scripsit adversus beatum Augustinum impugnatorem illius libros quatuor; et iterum libros octo. Est et liber altercationis amborum partes suas defendentium. Hic Julianus eleemosynam tempore famis et augustiae indigentibus praerogans, multos miserationis specie, praecipue religiosorum, illiciens, haeresi suae sociavit. Moritur Valentiniano Constantii filio imperante.

MERCATOR, IN COMMONITORIO SUBNOTATIONUM IN SCRIPTA JULIANI

1. Haec atque ejusmodi [capitula Pelagiana] etiam Juliano, et caeteris ejus commanipularibus placuere: quae cum cognita atque detecta, ecclesiastica fuissent cum praefatis personis [Pelagio et Coelestio] auctoritate damnata, librorum quoque numerositate ab eodem Juliano defensa sunt, placuitque ei cum Pelagio et Coelestio in damnatione tertium numerari.

2. Tunc contra pueriles ausus ejus sanctae recordationis Augustinus episcopus diversis temporibus diversos condidit libros, ex quibus omnibus Julianus unum de duobus primo tempore ad Valerium editis elegit, cui quatuor libris a se ad Turbantium absolutis contradiceret: sequenti vero uni octo ultimis voluminibus ad Florum emissis respondisse se jactat; fingens multos ejus sancti viri super hac re alios elaboratos penitus ignorare. Quibus octo ultimis horrida loquacitate evagatus, disertum se magis ostentare et sciolum volens, post innumerabilia conviciorum probra, quae in sanctum supra dictum virum est jaculatus, haec impudenter, imo jam impie defendere ausus est, quae a Pelagio Coelestioque eum in perniniciem suam didicisse superius memoravimus: quanquam, sicut jam prioribus quatuor libris, eadem et semper eadem volvens, et nullum prudenter inveniens exitum, injuriis et contumeliis magis membranas seu chartas, quam ulla fidei recta ratione complevit. Et cum haec summa brevitate et Scripturarum sanctarum atque divinarum auctoritate esset quaestio pertractanda, plurimam sibi distortam et omnino non necessariam loquacitatis conscripsit materiam, de qua et impia cuderet, et prorsus ageret nihil. Nihil enim agit, qui impietati operam navat.

3. Sanctus tamen saepe dictus episcopus Augustinus sex suis libris quatuor illius priores evertit, octo quoque posteriores singulis responsionibus suis ad singula capitula subjectis, ac sic vanos ejus ac plumbeos pugiones malleo catholicae veritatis obtudit, imo confregit. Quod utriusque opus cum in nostras manus venisset, quia tota summa inepti et magis impii Juliani laboris ad unam pravam redigi videtur sententiam, »Adae« videlicet »et Evae transgressionem eos non fecisse mortales; nec noxam eorum ad posteros originaria successione transisse, sola autem imitatione illorum qui divina mandata contempserit, effici reum:« hoc ergo, ut dixi, totum opus cum studiosius perlegissem, breviter pro nostrarum virium facultate subnotationibus ex libris ejus, ubi ubi opportunitas exegit, appositis, ego quoque respondi: quo lector post tanti Patris et magistri tubam, nostram etiam palearem fistulam non aspernatus assumere, tota intelligat brevitate Julianum in elaborandis numerosissimis libris inanem et plenam potius jactantiae [PL45.1738] cum summa impietate operam impendisse, etc.

4. Tune sanctae ac beatae recordationis Memoris episcopi filius? tu Julianae primariae feminae, et qua nihil honestius inter reverentissimas matronas invenias, utero editus? Absit, absit, ut tibi istud credere ausim. Vernularum te eorum potius crediderim filium, suppositumque illis, ut saepe dicitur factum, et quod tu potius tanta oris tui petulantia et obscenitate approbas: aut si id non erit, degenerasse illos in te, nulli dubium erit, qui sanctos illorum hominum mores, sanctam vitam, institutumque noverunt, tuumque sermonem in scriptis hisce prudenter inspexerint. Quorum sane post obitum sanctorum hominum merito tu duas sorores tuas talibus disciplinis tui oris erudisti. Novimus, novimus quid tibi una earum, cum tu nimis severus in ejus ruinam pudoris insurgeres, objecerit vel exprobraverit; atque tu mutus illico non ausus es ulterius censurae tuae ullas dolori ejus inferre molestias, etc.

5. Audi nunc et tu, et qui me et te dignanter habuerint legere, quid contra hunc sensum tuum impiissimum, pravissimum, impudentissimum, petulantissimum, quae olim ipse pronuntiaveris, in epistola videlicet tua, quam ad Sedem apostolicam illo tempore ausus es mittere, quando conventus detrectasti cum universa Ecclesia per totum orbem Pelagium Coelestiumque damnare; quae antequam in manus sanctae illius Romanae Ecclesiae veniret antistitis, te agente a nonnullis a te deceptis per totam pene Italiam circumlata est, et tanquam magnum aliquid multorum auribus insinuata cognoscitur. Ibi namque inter caetera ita ais: »Qui est igitur assertor, quod neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat, contra Apostolum sentit dicentem, Sicut in Adam omnes moriuntur; ita et in Christo omnes vivificabuntur« (I Cor. XV, 22). Hic qua fraude et quo dolo quos omnes dicas et sentias, novimus et tenemus, videlicet non omnes omnino homines, hoc est, totum genus humanum, sed hos omnes qui imitatores Adae esse voluerint: et »per resurrectionem Christi,« quod ille Apostolus dixit, »omnes resurrecturos,« similiter sine dubio dicas necesse est, non omne prorsus genus humanum resurrecturum esse, sed tantummodo justos et sanctos, qui Christi justitiam et sanctitatem fuerint imitati; cum constet omnes omnino resurrecturos esse per Christum, quamvis alios ad regnum, alios ad judicium.

6. Et addis: »Jure igitur improbatur, qui huic sententiae contradicit, quae ait, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (Ibid. 21). Item, Quod peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. Et haec sententia,« inquis, »a nobis merito refellitur. Non enim soli ipsi, sed generi humano obfuisse credendum est.« Et hic quid agas, salvo tibi, ut putas, sensu tuo pravissimo et tortuosissimo, latere nos non potuisti: quia ipsi, ut vis docere, quamvis pauci in comparatione totius generis, humanum sunt genus.

7. Item, »Quod infantes,« inquis, »in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem, inter indiciplinatas,« ais, »reputo quaestiones. Non enim per omnia in eo statu sunt, qui nascuntur hodie, in quo Adam fuit ante peccatum; quamvis et istos opus Dei esse, sicut et ille, negari non possit.« Quem et hic statum dicas et sentias, salvo, ut arbitraris tibi, sensu tuo, optime novimus, non Adae videlicet ante peccatum, sed exiguitatis et parvitatis in qua nascuntur infantes, etc.

8. Item subnectis, Adam etiam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus: nec hoc esse« dixisti »ratione subnixum. Credendum est enim,« inquis, »immortalem quidem factum, sed qui si non peccasset, per gustum ligni vitae virtutem posset immortalitatis adipisci. Male igitur dictum est, sive peccaret, sive non peccaret, fuisse moriturum,« etc.

[PL45.1739] 9. Meminimus enim, tempore quo praesens in urbe Roma cum principibus hujus amentissimi erroris tui in nonnullis simplicioribus Ecclesiam ventilabas, qualiter interrogabas: »Quid est peccatum,« inquiens? »Malumne aliquid, an bonum?« Malum utique, respondebatur tibi. Ad haec addebas: »Deusne hujus mali auctor et opifex?« Absit, absit, exclamatur tibi; longe, quam longe sit ista dementia: hoc nec impiissimus profiteri ausus est Manichaeus, qui mali auctorem Deum non sentit nec profitetur, sed id proprium habere a sempiterno principium, propriam essentiam, propriamque naturam scelestissime flagitat; ubi mox tunc ipse quaerendum esse dicebas, utrum peccatum substantia esset, an natura, an res aliqua accidens. Ubi cum paululum haereret christiana simplicitas, taliter inferebas: »Peccatum nullo modo posse esse substantiam vel naturam: quia si hoc est,« aiebas, »Deum habet opificem et auctorem. Nulla enim est natura, quam non condidit Deus. Sed quia supra constitit auctorem Deum mali non esse: non est ergo substantia vel natura peccatum, quod malum esse apertissime claruit. Et quod substantia non est,« inquis, »in substantiam seu naturam, quod homo est, transire nullo jure, nulla ratione credendum est. »Atque concludebas:« Male igitur et stulte traducianum ex Adam creditur esse peccatum,« etc.

10. In epistola tua, quae, ut memoravimus, ad sanctae memoriae papam Zosimum missa est displicet tibi, eumque condemnas, qui sentit, »Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus;« et ais, »nec hoc esse ratione subnixum. Credo enim esse,« inquis, »immortalem quidem factum, sed qui si non peccasset, per gustum ligni vitae posset virtutem immortalitatis adipisci.« Adjungis etiam, »jure improbandum, qui praedicanti Apostolo contradicit dicenti, Sicut in Adam omnes moriuntur; ita omnes in Christo vivificabuntur.« Moxque hoc aliud testimonium subdis, »Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.« Quae cum simplex christianus audit, nihil doli, nihil credens afferri fallaciae, more quo ab Apostolis doceri solita est Ecclesia, optimum et suum arbitratur magistrum, intentusque ad reliqua ejusdem apostoli, quae in hac causa prosequeris, audienda decernit. At tu aliud clausum in pectore, aliud promptum habens in lingua, novus atque egregius disputator, id nunc in isto opere tuo post tam longum tempus elaborato in Cilicia ingeris. Necessaria igitur capituli repetitione, quid mari exarato et Oriente lustrato novum inauditumque inde attuleris, denuo perscrutemur. »Intravit igitur,« inquis, »secundum Apostolum, per unum hominem peccatum in hunc mundum, et per peccatum mors: quoniam illum et reum, et damnationi mortis perpetuae destinatum mundus aspexit,« etc. Legentibus te igitur, sed Christianis et prudentibus quid de vanitate tua sentire debeant permittamus. Quis enim te in superiore sententia tua vel suspicari posset aliud sentire, quam illi omnes, qui sanctae memoriae papa Zosimo praesidente Dei sacerdotes Pelagium Coelestiumque, teque damnarunt, super his omnibus de Adam capitulis, quae a te antea improbata sunt et condemnata, et nunc tanquam recollecta et recondita, in fidem tuam recipi meruerunt? etc.

JULIANI SENTENTIAE, EXPRESSAE EX EJUS OPUSCULIS, CUM ILLARUM REFUTATIONE

Venerabilis Beda presbyter, in praefatione libri in Cantica canticorum

CAPUT PRIMUM

1. Scripturus, juvante gratia superna, in Cantica Canticorum, primo admonendum putavi lectorem, ut opuscula Juliani Celanensis episcopi a Campania, quae in eumdem librum confecit, cautissime legat: ne per copiam eloquentiae blandientis, in coenum incidat doctrinae nocentis: sed, ut dici solet, ita carpat botrum, ut et spinam caveat, id est, in dictis ejus sanos sensus scrutetur et eligat, ut non minus vitet insanos. Vel potius illud faciat Maronis, Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. (Eclog. 3, vers. 92, 93.) Hoc est, ab ejus se per omnia lectione compescat, cum habet eos, qui eumdem librum et sanis sensibus, et simplicioribus verbis exposuerunt. Est enim homo, ut rhetor peritissimus, ita gratiae Dei post Pelagium impugnator acerrimus: ut apertius scripta ejus, quibus contra strenuissimum ejusdem gratiae propugnatorem Augustinum insanivit, ostendunt. Cujus causa duelli, primum de Amore libellum composuit, sub obtentu, quasi hunc a foedissima foret voluptate secreturus, re autem vera suam confirmaturus haeresim: qua (ut breviter plura constringantur) docet, »nos per arbitrium liberae voluntatis, posse bona facere quae volumus, quamvis per auxilium gratiae Dei facilius ea perficere queamus;« quomodo viantes, iter et pedibus quidem peragere valemus, sed minore (absque dubio) labore cum nobis equi quibus vehamur adfuerint. Immemor apostolicae admonitionis, qua dicit: Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere (Philipp. II, 12 et 13). Et quod est gravius, impugnator ejus, qui non ait, Sine me modicum quid potestis: sed, Sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

2. Docet, »Clausa legis sacramenta solos intueri posse eos, quos oculatos et eruditio reddidisset et pietas:« oblitus gratiae Dei, quae etiam illitteratis et idiotis Scripturarum arcana revelavit; dicente Evangelista, Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45). Quos idiotas fuisse testatur idem evangelista, cum ait: Videntes autem Petri constantiam et Joannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur (Act. IV, 13).

[PL45.1741] 3. Dicit, »Sanctum nobis ac generosum amorem, ab ipso lucis exordio natura conciliante insitum, et ad ultimam usque senectutem solis viribus animi innixum, sine ullo damno sui persistere vigoris:« incredulus profecto Domini sententiae, Quia sine illo nihil possumus facere: sed et apostolici sermonis, Quia in multis offendimus Deum omnes (Jacobi III, 2). Et mirum ubi didicerit Julianus, »Sanctum nobis ac generosum amorem, ab ipso lucis exordio natura conciliante insitum:« cum natus de Patriarcharum stirpe Apostolus dicat, Fuimus et nos aliquando natura filii irae (Ephes. II, 3). Quomodo autem natura, nisi quia peccante primo homine ac sanctum deserente amorem, vitium pro natura adolevit? Mirum ubi invenerit, vel inveniri posse putaverit Julianus hominem, saltem unum, in quo »amor sanctus, solis animi viribus innixus, usque ad senium sine damno sui persisteret vigoris:« cum ille qui prae amore praecipuo dignus erat in sui Conditoris sinu recumbere, inter eos qui ejus gratia fruuntur, invenire potuit nullum; quin potius humili confessione testatus sit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).

4. Dicit, »Amorem nostrum, sicut de corpore trahere quod est perturbatus et rapidus, ita de animo, quod sit sublimis atque continuus.« Quod etiam utrumque veritati probatur esse contrarium. Si autem »amor noster de corpore« et non de animo potius »traheret quod est perturbatus et rapidus;« non diceret Dominus, Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Omnia autem mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem (Marc. VII, 21-23). Et rursum, si noster amor, non de quotidiana Dei gratia, sed de »natura« vel »viribus animi haberet ut esset sublimis atque continuus,« non diceret Apostolus de suis sanctis laboribus, quibus utique per amorem sublimem atque continuum insistebat, Sed abundantius illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10): et iterum, Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Sed etsi non a Domino, verum a se ipso bona sua opera, in quibus absque ulla contradictione amor sublimis atque continuus arcem tenet, habebat, frustra Domino pro his, quae non dedit, gratias egit, dicens, Deo autem gratias, qui nos semper triumphat in Christo Jesu (Id. 11, 14).

5. Dicit, »Eumdem, quamdiu nihil de genitalitatis voluptate desiderat, quasi ad solius animi moveri arbitrium, et in actibus suis habere jucunditatem, ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gaudentem.« Quod est aperte dicere, quia exceptis quae ad carnis stimulos pertinent, in arbitrio sit animi nostri situm, cui se amori, vel quantum subdiderit, quodque idem amor, solo animi motu dispensante, id est, nulla Dei gratia actus, operum quoque bonorum perfectionem liberam, et nulli obnoxiam perturbationi possideat. Quod quantum a vero distet, patenter quisque prudens intelligit. Quare enim tanta multitudo fidelium diligere quaerens Conditorem, ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum quemque ut se ipsum (Matth. XXII, 37 et 39), non semper hoc quod cupit obtinet; nisi quia amor idem non ad animi movetur arbitrium, ut Julianus existimavit, sed, ut novit Paulus, charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5)? Ideoque non aequalis est in omnibus, quia habemus singuli donationes gratiae, quae datae sunt, differentes. Quare autem tantis saepe, non solum de foris, sed et de ipsa mente nascentibus praepedimur adversis, nec omnia quae desideramus bona valemus perficere; nisi quia fallitur qui dicit, »Amorem nostrum pro solo animi arbitrio, in actibus suis habere jucunditatem ut perturbationis [PL45.1742] immunem, ita etiam libertate gaudentem?« Verum canit Psalmista, qui ait: A Domino gressus hominis dirigitur, et viam ejus cupit nimis. Cum ceciderit justus non conturbabitur, quia Dominus confirmat manum ejus (Psal. XXXVI, 23, 24). Ubi aperte designat, quia nec intra crebra dominicae protectionis auxilia a perturbatione vitiorum esse valemus immunes; neque in omnibus actuum nostrorum gressibus, de naturae libertate, sed de divina debemus directione gaudere. Frustra autem Julianus, »genitalem« vult exceptam »voluptatem, quae sola ad animi nostri non moveatur arbitrium:« quasi non iracundiae, vel superbiae, philargiriae, gastrimargiae, cenodoxiae, caeteraque hujusmodi rabies, multo laboriosius quam libidinis incentiva devincantur. Quae et ante tempora pubertatis nostrum animum perturbatura adveniunt; et edomita saepe vel per naturam cessante libidine nihilominus ipsa nos impugnare non cessant.

CAPUT II

6. Dicit, »Adjutorium sancti Spiritus praecedentibus nostris studiis ac meritis dari, atque ad hoc dari, ut genus humanum arctius diligamus.« Quod ipsius verbis ponere per ordinem libuit. »Cum igitur,« inquit, »sapientis animus, qui voluptatem subjicit dignitati amoris, et incitat et ordinat appetitum, nunquam fines transit officii, sed ad eam magnitudinem atque pulchritudinem studiis procedit ac meritis, ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus incipiat ventilare: tunc fit illa charitas, quae non propinquos solum aut cives, sed ipsum genus humanum gremio suo conatur amplecti.« In qua una sententia quot et quantae sint blasphemiae, facile catholicus lector animadvertit. Patet enim quid humanae arbitrio libertatis, quid gratiae tribuat spirituali: quia animum hominis per se sapientem fieri, per se dignitatem sancti et generosi amoris habere, per se huic amori voluptatem subjicere carnis, per sese et incitare ad virtutes, et ordinare appetitum posse testatur; in tantum, ut nunquam fines transeat officii illius, quo idem amor excolendus est. Qui ipsum animum suis studiis ac meritis, ad eam magnitudinem ac pulchritudinem procedere dicit, ut sancti Spiritus sit dignus auxilio. Cujus videlicet Spiritus adventu, non ita ait juvari animum, quomodo flamma vel fax, cum accenditur, caliginosam juvat domum quam illustrat; sed ita potius, quomodo ardentem, sive lucentem ventus juvat ignem ut amplius clarescat: qui quidem et sine afflatu venti accendi atque ardere, ac magnam consumere silvam poterat; sed tamen vento impellente, magis magisque flammescit. Hoc enim significat dicendo, »ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus incipiat ventilare.« Tanta animi bona praemiserat, et post omnia haec, incipere in ea gratiam sancti Spiritus dicit quasi supervenientem auxiliatricem, et non praevenientem inspiratricem, atque auctorem in nobis studiorum meritorumque bonorum. Qua tamen ejus ventilatione, quid in generoso animi sapientis igne agi credat, intuere. »Tum fit illa,« inquit, »charitas quae non propinquos solum aut cives, sed et ipsum genus humanum gremio suo conatur amplecti.« Vides ergo, qui tantum virium nostro animo tribuit, quid spiritui gratiae tribuat, quam et sero in auxilium ipsi animo advenire, et tunc ei non illam charitatem qua Deus, sed illam solummodo qua genus humanum diligatur, infundere dicit: oblitus vel incuriosus apostolicae fidei, quae dicit, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Prolixi est operis cunctas ejus, quas in libro hoc posuit, ineptias in medium proferre, ac testimoniis refellere veritatis. Sufficiant haec pauca exempli gratia posuisse, ex quibus possunt caetera quam sint detestanda conjici.

CAPUT III

7. Post haec autem et hujusmodi innumera, quibus primum librum contra gratiam Dei disputando complevit, non minore secundum librum ejusdem haeresis peste commaculavit. Denique exponens quod dictum est, Quia meliora sunt ubera tua vino (Cantic. I, 1), de natura lactis foedissime philosophatus est: moxque foedius multo, qualitatem naturae illius [PL45.1743] ad confirmationem sui erroris transferre conatus. Quod quia totum ponere, et horrori et nimis longum est, partem ponere satis duximus. Inserens se ergo personis eorum, contra quos sub nomine Manichaeorum pugnabat, ait inter caetera: »Asserebat namque opiniones nostras ad hos prorsus spumantium aestus errorum ducere, ut calumniam verteremus in ipsum auctorem, et levandi reatus gratia, quem crimina nimirum voluntatis urebant, ipsam naturam corporis subdebamus infamiae, incapaces bonitatis, et plenos iniquitatis in lucem istam nos venire jurando; denique nullum fere ad justitiam, quid dico ratione, sed ne sacrae quidem legis institutione perduci. Depretiabat nempe haec opinio naturam carnis et sanguinis. Sed postquam salutare mysterium Dei et hominum Mediator arripuit, ut consummatissimae virtutis daturus exemplum naturam hominis mortalis assumeret, ostendit omnia crimina morum fuisse, non seminum. Denique voluntatibus ad meliora conversis, non solum legis, sed etiam evangelica praecepta posse compleri.« Quibus sermonibus ejus breviter respondendum. Quia nequaquam in auctorem naturae nostrae calumniam vertimus, cum nos in iniquitatibus conceptos, et esse in delictis natos dicimus; sed fatemur quia in primis naturae nostrae parentibus ad ejus similitudinem facti sumus, ut immortales et sine peccato, in deliciis paradisi juvante gratia ejus viveremus: quam videlicet beatissimam vitae primitivae munditiam, si custodire curarent ipsi protoplasti, et non magis hosti crederent quam auctori, usque hodie progenies ex eis sancta et impolluta, delicias paradisi, mortis simul et peccati nescia, incoleret. At dum nulla necessitate naturae, verum sola vagae mentis incuria peccato consensere, moxque justo Conditoris judicio de loco paradisi voluptatis exclusi, ac morte mulctati, peccati quod temere contraxerant, stirpi generique suo reliquere contagium; factum est ut peccati, quod ipsi sponte commiserunt, nos etiam nolentes reatu constringeremur: ita ut ne parvuli quidem qui nil boni vel mali velle possunt, ab hoc possint immunes existere, nisi donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Unde probatur falli Julianus, cum dicit, »Reatum nobis solo crimine voluntatis accensum:« et sicut post apertius suum sensum aperuit dicens, »Omnia crimina morum esse, non seminum.« Seminum sunt namque, quae ex Adam originalia traximus: morum vero, sive voluntatum, seu fragilitatis et ignorantiae, quae ipsi per nos crimina addimus. Probatur falli, cum reprehendit eos qui naturam nostri corporis, non eam quae protoplasti sancta et immortalis creata est, sed illam quae post eorum praevaricationem vitiosa effecta est, subdunt infamiae, dicentes, Scio quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Rom. VII, 18): et quod idem apostolus ait, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec tantum sibi invicem adversantur, ut non quae vultis, illa faciatis (Galat. V, 17). Probatur falli, cum vituperat eos, qui »nos in lucem istam incapaces bonitatis, et plenos iniquitatis venire testantur.« Vere enim profitemur omnes homines in lucem istam plenos iniquitatis ex reatu primae praevaricationis venire: incapaces autem bonitatis, absit ut nos nasci juremus. Sed haereticus, ut artificiosius deciperet infirmos, junxit mendacio perfidiae veritatem catholicae professionis. Probatur falli, cum »jurare nos« dicit, »nullum ad justitiam, non solum ratione, sed ne sacrae quidem legis institutione perduci.« Quin imo fatemur, et ratione, et doctrina sanctae legis, ad justitiam nos auxiliante Domino perduci: absque gratia vero illius nec per naturalis subsidia rationis, nec per divinae legis scita, nos posse justificari; Apostolo teste, Quia littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Id est Littera praecipiens occidit, si non adsit Spiritus, qui praecepta litterae donet impleri: et Spiritus vivificat, donando ut perfici littera possit. Quod autem ait de Domino, »ut consummatissimae virtutis daturus exemplum naturam hominis mortalis assumeret;« secretius [PL45.1744] haeresis suae virus evomuit, quia dicit, venientem in carne Dominum non dona nobis, sed exempla contulisse virtutis. Unde dicit post modicum, »De ipsius,« inquam, »susceptione carnis, morum peccata damnavit: non naturam videlicet carnis, sed opera commutando, ut justificatio legis sub exemplo ipsius compleretur in nobis.«

CAPUT IV

8. Item in expositione versiculi, Collum tuum sicut monilia (Cantic. I, 9). Cum pulchra, inquit, per naturam cervix gemmarum insignitur ornatu, felicitatem sine dubio auget industria; et quasi se digna conveniunt, honor videlicet monilium et cervicum venustas. Sic ergo et in te, cujus generositatem doctrina componit, ut virtutes quas natura inchoet, disciplina consummet. Pro eo ut diceret, Gratia inchoet, gratia consummet, gratia coronet. Item post innumera hujusmodi, quae in ipsis ejus opusculis pius lector facillime deprehendet, in explanatione versiculi, quo dictum est, Apprehendam te, et inducam in domum matris meae, ibi me docebis (Id. VIII, 2); patentius quae contra fidem vesana sentiret, intimavit, dicens de Domino: Jam in ipsa infantia multa quae discere debeamus ostendit. Primo, ipsum esse opificem universorum ex masculi et feminae conjunctione nascentium, qui sibi sine ministerio viri corpus ex virgine fabricasset. Deinde, nullum peccatum esse homini congenitum: quandoquidem ille et carnis veritate circumdatus, et maculae immunis exstiterit. Postremo, originem nostram non posse nisi impie diaboli operibus adscribi, quae Deo vero non solum conditore, sed etiam habitatore congauderet. Non solum autem haec dicendo errorem struit, sed hoc ipsum etiam interveniente agit exemplo. Nam peccatum esse homini congenitum testatur Scriptura, quae dicit: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Imo hoc ab ipsa conceptione esse homini coaevum testatur beatus Job, cum Domino supplicans ait: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es (Job XIV, 4)? Et quae poterit esse consequentia, ut ideo dicatur nullum peccatum hominibus ex masculi et feminae conjunctione nascentibus esse congenitum, quoniam Filius Dei qui sibi sine ministerio viri corpus ex virgine fabricavit, et carnis veritate circumdatus, et maculae immunis exstitit? Quae est ratio consequens, ut homo purus innocentiam suae nativitatis astruat exemplo nati in carne Mediatoris Dei et hominum, cum de illius nativitate dixerit virgini matri archangelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35): nostrae autem parenti post reatum praevaricationis dixerit justus judex, Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris (Gen. III, 16)? Sed neque hoc quod dicit, originem nostram non posse nisi impie diaboli operibus adscribi, quae Deo vero non solum conditore, sed etiam habitatore gauderet, aut catholice aut consequenter fecit. Quia nimirum diabolus etsi peccatum protoplastis intulit, nec tamen eis naturalis procursum benedictionis abstulit, qua audierant, Crescite et multiplicamini, et replete terram (Id. I, 28). Non ergo illa impietate decipimur, quam nobis improperat Julianus, ut originem nostram diaboli operibus adscribamus, quam primordialis opere benedictionis a Deo conditam scimus. Absit autem ut originem nostram post praevaricationis malum, Deo dicamus esse gavisam, ante remedium secundae regenerationis quae fit ex aqua et Spiritu sancto, donante gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.

CAPUT V

9. Pauca haec de pluribus, ex praefato opere Juliani ad cautelam legentium annotasse necessarium duximus: quorum admoniti exemplis, vigilantius in reliqua ejus lectione, quae non minus noxia saepe salutaribus dicta interserit, circumspiciant. Nam et in aliis opusculis eamdem suam haeresim, quamvis multum reclamante sanctissimo ac doctissimo [PL45.1745] antistite Augustino, affirmare non dubitat. Denique in libro, quem de Bono constantiae scripsit, bonum naturae libertatemque nostri arbitrii, ut ipse autumat, contra perfidiam Manichaei magna instantia defendit; ut autem veritas probat, magna pervicacia contra fidem coelestis gratiae durat. Haec namque est, inquit idem, constantia, quae maxime asserit arbitrii potestatem ac bonum, ejusque naturae et humani animi motus liberos, dum ostendit omne mentis bonum voluntarium, nec ulli unquam casui obnoxium. Motus autem me non solum carnis, sed nec animi habere liberos docent, non apostolicae tantum Litterae, verum etiam ipsae meae cogitationes, quae volentem me saepissime, conantemque (ut de caeteris taceam) fixa mente ac desiderio infatigabili, devotioni orationis incumbere non sinunt. Qui, si motus animi liberos haberem, ita vellem continue tempore orationis animum precibus intentum retinere, quomodo membra corporis facillime soleo, quoties volo, quocumque vel situ vel loco orationis componere. Et paulo post: Ipsa enim armat, inquit idem, egregium cujusque et accendit animum, dum illum libertatis suae semper admonet, dumque omnes ab eo repellit metus. Quanto enim melius expugnaret Manichaeum, si diceret, Quia gratia Dei fecit egregium cujusque electi animum, et accendit ad studia virtutum, dum illum infirmitatis suae semper admonet, et quia sine ipsa nihil facere potest; dumque omnem ab eo fiduciam suae repellit virtutis, ac Deo canere suadet, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10)? Et iterum post multa, quibus libertatem nostrae voluntatis praedicat, ait: Etenim, si ut praeclare a doctissimis atque orthodoxis disputatum est, nemini vere unquam noceri nisi a se ipso potest, nec est prorsus aliquid quo quisquam invitus fiat miser; quid tandem virtus timebit, nisi defectum sui, quo homini in aeternum nocetur? Quae nequaquam stare sententia nisi apud haereticos potest; quia constat nimirum, quod peccatum Adae cunctis hominibus nocet: non quidem a se ipsis, verum ab illo qui primi facinore reatus totum genus humanum, nisi quem gratia Christi liberat, perpetuo damnavit. Nocet haereticorum malitia illis, quos catholicam scire ac tenere fidem desiderantes, in interitum nescientes nolentesque detrahit. Verum timens Julianus, ne si in tanto hoc volumine totum quod recte viveremus, libertati nostrae voluntatis tribueret, quasi apertus gratiae Dei hostis detestaretur atque anathematizaretur ab omnibus, fecit et hujus hoc in loco mentionem: et hoc ita occulte, ut non omnes eam virtutes dare, sed unam in nobis solummodo juvare diceret et firmare constantiam: Divinae enim gratiae est, inquiens, juvare et firmare constantiam, quae caeteras possit custodire virtutes, et contra omnia quae resistunt, defendere virtutem. Ubi et cautissimo usus est verbo, ut non diceret eam donare, quasi antea non habitam, nobis constantiam: sed potius, juvare ac firmare, quasi a nobis jam exortam; ut ventus flammam ignis, quam non ipse accendit, sed aliunde accensam, ut clarius flammescat, adjuvat, et ne exstingui debeat, flando confirmat: sicut in ipso libro de Amore plenius sensum suum dilucidasse monstravimus. Circa hujus autem libelli finem manifeste prodit ipse Julianus, qua intentione in hujusmodi assertionibus per cuncta quae considerat opuscula laboraret: Scandalum, inquiens, Manichaeo est, eo quod commentitum, id est, abnegantes Dominum nostrum, qui est verus, fatemur, offendit, quia naturam bonam, quia liberum hominis asserimus arbitrium.

10. Sed et in libro, quem ad Demetriadem virginem Christi de institutione virginis scripsit, haec eadem de potentia liberi arbitrii, quomodo sentiat pandit. Quem videlicet librum nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrantur: minime pervidentes, quod [PL45.1746] et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis manifeste probat hoc illius opusculum non esse. Quin potius ipse fidem ejus, vel magis perfidiam in dialogo Attici et Critobuli, quem vivente Pelagio edidit, cum adhuc Julianus ab eo puerulus, quasi in caverna colubri, nutriebatur regulus, divinis expugnarit ac protriverit eloquiis. In hoc ergo Julianus libro, et in aliis se opusculis eamdem suam haeresim confirmasse declarat, ita scribens: Quoties mihi de institutione morum et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo prius humanae naturae vim qualitatemque monstrare, et quid efficere possit ostendere. Et paulo post: Quem ergo, inquit, exhortationis ordinem, cum in aliis quoque opusculis tenuerim, tum hic maxime servandum puto, ubi eo plenius bonum naturae declarari debet, quo vita instituenda perfectior (Epist. ad Demetriadem, cap. 2). Item in processu libri ejusdem. Quam enim, inquit, multos philosophorum et audivimus, et legimus, et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberates, abstinentes, benignos, honores simul mundi ac delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam sapientiae. Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo ista, quae Deo placent? Unde haec illis bona, nisi de naturae bono? Et cum ista, quae dixi, vel unum simul omnia, vel singula singulos habere videamus, cumque omnium una natura sit, exemplo suo invicem ostendunt omnia in omnibus esse posse, quae vel singula inveniuntur in singulis. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt quales a Deo facti sunt; vide quid Christiani possint, quorum in melius in Christo instaurata natura est, et qui divinae gratiae juvantur auxilio (Ibid., cap. 3). Et post multa hujusmodi loquens de beato Job: O virum, inquit, ante Evangelia evangelicum, et Apostolorum ante apostolica praecepta discipulum! qui aperiens occultas naturae divitias, et in medium proferens; ex se, quid omnes possemus, ostendit (Ibid., cap. 6). Item post pauca: Neque nos, inquit, ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum facere non posse, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur: sed ab hac eam tantummodo injuria vindicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate, nec malum faciamus; et quibus liberum est unum semper agere, cum semper utrumque possumus. Unde enim alii judicaturi sunt, alii judicandi, nisi quia in eadem natura dispar voluntas est; et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus? Et paulo post, Adam de paradiso ejectum, Enoch raptum de mundo esse commemorans, adjecit: Nec enim a justo Deo, aut ille puniri meruisset aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Esau et Jacob geminis intelligendum est, ac sciendum solam voluntatis esse causam, cum in eadem natura merita diversa sunt. Et rursum post pauca; Neque vero, inquit, alia causa nobis quoque difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorum consuetudo, quae nos cum inficit a parvo, paulatimque per multos corrumpit annos, ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim quamdam videatur habere naturae (Ibid., cap. 8). Item post multa, quibus optime virginem Deo dicatam instituit: (et revera multum utile ac salubre opus perficeret, si eam divinae gratiae in omnia suffragia flagitare, et non animi sui libertate viribusque fidere doceret; quomodo etiam in illo, quem de Bono constantiae scriptum ab eo diximus librum, multum prodesset virtutum studiosis, si non virulenta intermisceret vitia errorum: sed si modicum fermentum, Apostolo teste, totam massam corrumpit, quanto magis venenum quam maximum?) Adscribimus, inquit, iniquitatem justo, pio crudelitatem, dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur. Proinde pro his damnandum ab eo putamus hominem, quae vitare non potuit. Et paulo post: Nec impossibile aliquid potuit imperare qui justus est; nec dammaturus est hominem ob ea quae non potuit vitare, qui pius est (Ibid., cap. 16).

11. In his singulis, quas ex uno ejus excerpsi libello, sententiis, quanti sint errores facile cuivis docto patet. Quia ideo tam multas coacervatim posui, ut [PL45.1747] pluribus errorum probamentis convincerentur hi, qui hunc librum a catholico beati Hieronymi calamo scriptum contendunt; cautioresque erga ejus lectionem redderentur, quem haereticum esse didicissent. Quibus etiam sententiis pariter omnibus strictim respondere commodum duxi, utpote quae cunctis, ut dixi, clarius luce quam sint nefandae patescant. Quod ergo dicit, »Multos philosophorum patientiam, castitatem, modestiam, aliasque de naturae bono habere virtutes;« constat quia quicumque philosophorum Christum Dei virtutem et Dei sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem, nec ullam veram sapientiam habere potuerunt. In quantum vero vel gustum aliquem sapientiae cujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuper acceperunt, non solum munere primae conditionis, verum etiam quotidiana ejus gratia, qui creaturam suam nec se deserentem deserens, dona sua, prout ipse judicaverit, hominibus, et magna magnis, et parva largitur parvulis. Quod vero dicit, »Omnia in omnibus posse esse, quae vel singula inveniuntur in singulis;« contradicit Scripturae quae ait, Omnia autem membra non eumdem actum habent: et multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra; habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes (Rom. XII, 4-6). At cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc demum possunt esse omnia in omnibus bona virtutum: et ne tunc quidem de naturae bono, sed per gratiam ejus, de quo scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 54, 28). Sed et quotidiana nostrae fragilitatis documenta probant, non omnia in omnibus esse posse: ubi tam multi inveniuntur, qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas quas alios vident habere, possunt pervenire virtutes. Quod »homines sine Deo« dicit »ostendere, quales a Deo facti sunt;« adeo longe a veritate abest, ut nec homines Deo proximi valeant ostendere in hac duntaxat vita quales a Deo protoplasto facti sunt. Quis enim sapientia vel vita major esse poterit, eo qui priusquam carnis debitum solveret, usque in paradisum, vel tertii coeli ad adyta raptus, civium supernorum et conversationem contemplatus est, et audivit colloquia (II Cor. XII, 4)? qui tamen dicit, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 22, 23). Quod parentes generis humani, quamdiu naturae bonum intemeratum custodiere, constat dicere non potuisse. Quod »Christianorum naturam in melius« dicit »instauratam esse per Christum;« et »eos divinae gratiae juvari auxilio:« si de his solummodo, quae in remissione peccatorum per Baptisma nobis donata sunt, vult intelligi, haereticum est; si autem et de quotidiana ejus gratia, qua nos in mente et corpore instaurare et juvare non cessat, catholicum est. Quod dicit, »Beatum Job aperuisse in virtutibus suis eximiis occultas naturae divitias, et ex se quid omnes possemus ostendere;« quanto melius diceret, quod aperuit ineffabiles divinae gratiae divitias, et in se, quia haec omnibus quibuscumque vellet, dare posset, ostenderet? Quod dicit, »Nos vitio naturae ad malum non impelli, qui nec bonum sine voluntate nec malum faciamus;« repugnat Apostolo dicenti, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio: non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago (Ibid., 18 et 19). Quod dicit, »liberum nobis esse unum semper agere, cum semper utrumque possimus;« contradicit prophetae, qui Deo supplex loquitur dicens, Scio, Domine, quia non sit hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23). Sed et Apostolo majorem se facit, qui dixit, Ego igitur ipse mente servio legi Dei, carne autem legi [PL45.1748] peccati (Rom. VII, 25). Quod dicit, »Non aliunde alios judicare, alios judicari, nisi quia in eadem natura dispar voluntas sit, et quia, eum omnes idem possimus, diversa faciamus;« contradicit catholicae fidei, quae etiam parvulos esse judicandos confitetur eos, qui in eadem natura positi, priusquam aliquid boni malive facere aut velle aut saltem nosse poterant, sine Baptismo rapti sunt. Quod »Esau et Jacob, caeterosque tales, sola voluntatis causa« dicit »esse discretos, ut in eadem natura merita haberent diversa;« contradicit Apostolo, qui de eisdem loquens ait, Cum enim necdum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori: sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Id. IX, 11-13). Quod dicit, »Non aliam causam nobis difficultatem bene vivendi facere, quam longam vitiorum consuetudinem;« contradicit Scripturae, quae dicit, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1). Quod dicit, »Dominum non impossibile aliquid praecepisse, qui justus est;« verum profecto dicit, si ad ejus respicit auxilium, cui catholica vox supplicat, Deduc me in semita mandatorum tuorum (Psal. CXVIII, 35): si vero viribus animi sui fidit, refellit eum veridica ejusdem justi Conditoris sententia, qua dicit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quod dicit, »Eum qui pius est, non damnaturum esse hominem pro eo quod vitare non potuit:« contradicit ejusdem pii Redemptoris et justi Judicis sententiae, qua etiam de parvulis ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest videre regnum Dei (Id. III, 5). Quamvis, ut sanctus Augustinus ait, mitissima prorsus poena vel damnatio erit omnium, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt (Contra Julianum, lib. 5, n. 44). Nec tamen tales a damnatione prorsus esse possunt immunes, cum manifeste dicat Apostolus, Quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt. Et quasi quaereretur, quare regnaverat in omnes qui non peccaverunt; mox rationem reddit adjungens, In similitudinem praevaricationis Adae (Rom. V, 14): id est, non propter sua propria peccata, sed quia sui similes genuit praevaricator Adam. Dicendum ergo nobis in hac parte quaestionis, quod dixisse audivimus eumdem apostolum Paulum, qui de Esau et Jacob geminorum ex uno concubitu nascentium dispari sorte disputans ait, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. Moyses enim dicit: Miserebor cui miserebor, et misericordiam praestabo cui misertus fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis Dei est (Id. IX, 14-16), etc.; usquedum plurimum hac quaestione lassatus ita conclusit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Id. XI, 33)! Haec de opusculis Juliani ad cautelam legentium praelibare, commodum rati sumus.

DE ANNIANO PSEUDODIACONO CELEDENSI

Hieronymus Augustino et Alypio scribens sub finem anni 419

1. Cooperatoribus et auctoribus vobis haeresis Coelestiana jugulata est: quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant; et, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse.

2. Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros Anniani pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba [PL45.1749] frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus, ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit, et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus: non ut convincamus haeresim emortuam; sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus nostris sermonibus confutemus: meliusque hoc faceret Sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare.

EJUSDEM ANNIANI DICTA, EX ILLIUS AD ORONTIUM EPISCOPUM EPISTOLA, QUAE HOMILIS JOANNIS CHRYSOSTOMI IN MATTHAEUM PRAEFIXA EST

Piissimi patris affectum et sapientissimi artem magistri in me pariter exerces, quem inter has quas pro fidei vobiscum amore perpetimur, tentationum procellas, et a moerore simul et a torpore subducis, animumque anxietate marcentem ad studium Scripturarum remittis. Jubes enim, beatissime, ut commentarium sancti Joannis Constantinopolitani episcopi, quem in Matthaeo evangelista nonaginta et uno libro explicuit, in latinam linguam, quo possim sermone, transfundam. Quod utinam tam a nobis commode fieri possit, quam a te et opportune et utiliter imperatur. Quid enim vel ad prudentiam eruditius, vel ad exercitationem ignitius, vel ad dogma purgatius nostrorum auribus offeratur, quam praeclara haec tam insignis animi ingeniique monumenta? Et hoc maxime tempore, quo per occasionem quarumdam nimis difficilium quaestionum, aedificationi morum atque ecclesiasticae disciplinae satis insolenter obstrepitur: pro qua certe beatus Joannes, cum in aliis operibus, tum in hoc quoque tantus fere ubique, tamque alacer assurgit, ut Evangelistae dicta interpretando pro evangelica perfectione nobiscum pugnare videatur. Quid enim ille magis hominibus inculcat, quam naturae suae nobilitatem, quae adversus Manichaei rabiem omnium recta sapientium consensu concentuque laudatur? Laudatur autem vel in admirabilis gloriam Conditoris, vel ob concitanda studia virtutis, vel ad castiganda vitia voluptatis. Quid, inquam, pressius ille commendat, quam ingenitae nobis a Deo libertatis decus; cujus confessio praecipuum inter nos Gentilesque discrimen est, qui hominem ad imaginem Dei conditum tam infeliciter fati violentia et peccandi putant necessitate devinctum, ut is etiam pecoribus invidere cogatur? Quid ille adversus eosdem magistros potius insinuat, quam Dei esse possibilia mandata, et hominem totius, vel quae jubetur, vel quae suadetur a Deo, capacem esse virtutis? Quo quidem solo et iniquitas ab imperante propellitur, et praevaricanti reatus affigitur. Jam vero iste eruditorum decus, cum de Dei gratia disserit, quanta illam ubertate, quanta etiam cautione concelebrat? Non enim est in alterutro aut incautus aut nimius, sed in utroque moderatus. Sic liberas ostendit hominum voluntates, ut ad Dei tamen mandata facienda divinae gratiae necessarium ubique fateatur auxilium: sic continuum [PL45.1750] divinae gratiae auxilium commendat, ut nec studia voluntatis interimat, etc.

EX EJUSDEM ANNIANI AD EVANGELUM PRESBYTERUM EPISTOLA, HOMILIIS JOANNIS CHRYSOSTOMI DE LAUDIBUS PAULI PRAEFIXA

Beatus Joannes Paulum altius intuendo, dilucideque in medium proferendo, ipsas mihi videtur inspexisse venas, ac medullas virtutum expressisse: quae ita omnes in ista laudatione vivunt, ita floribus suis decorantur et fructibus, ut eas prope non minus ab hoc tam sublimiter explicatas, quam ab Apostolo fortasse miremur. Quod quidem opus eo esse apud te amabilius debet et gratius, quo de sanctarum Scripturarum luce rutilans, clarissimi sideris vice noctem Manichaei erroris exagitat. Quantum enim nobis consolationis exoritur, cum cernimus tam erudito, tamque illustri Orientis magistro, eam quam in nobis Traducianus oppugnat, adstrui veritatem? quam certe beatus Joannes, ut in omnibus libris suis, ita hic quoque ab omni munitam latere custodit, armat, accendit, ut videatur non tam praesentes informasse discipulos, quam nobis contra verae fidei oppugnationem auxilia praeparasse. Quantus enim ille adversus necessitatem? quantus pro libero surgit arbitrio? Quam nostrorum libris ubique concinens, voluntatis jure servato, divinae gratiae praesidia commendat? quam contra omnium vitiorum tenebras, quam pro cunctarum speculo virtutum splendidissimum vas electionis opponit? Primo, beatum Paulum libello et omnibus praeferendo sanctis, et Angelis conferendo. Secundo, ex virtutibus ejus atque sententiis bonum asserendo naturae, etc. Sexto, solvendo omnes illas quaestiones, quibus Traducianus obnitens beatum Paulum vitiorum obfuscatione commaculat; ut scilicet fidelibus suis apostolico exemplo peccata conciliet. Septimo, ignem zeli ejus in Christum, et ante honorem quoque apostolatus fervorem docendi supra caeteros efferendo; ut satis liquido clareat, exstinctam esse peccandi necessitatem, quam adversus Manichaeos et doctrina Apostoli depraeliatur et vita, etc.

DECRETUM CONSTANTII IMPERATORIS, PATRIS VALENTINIANI AUGUSTI III, AD VOLUSIANUM P. U. DATUM ANNO CHRISTI 421

Imperator Fl. CONSTANTIUS, Pius, Felix, Augustus, Victor, VOLUSIANO praefecto Urbi

Quae cum praeteritae superstitionis, tum recentis plena vanitatis jamdudum corrigi jusseramus, quotidianis insinuationibus majora fieri nuntiantur. Et quoniam discordia animos commovet populorum; ea quae jamdudum jusseramus, praecipimus iterari. Unde his lectis, Eximietas tua, omnes qui Dei invident pietati, diligenter inquirat, et eos faciat statim e muris Urbis expelli; ita tamen, ut ne intra centesimum quidem lapidem habeant licentiam consistendi. Coelestium quoque magis ac magis ex Urbe pelli mandamus. Constat enim, iisdem e medio sublatis, gratiam et concordiam tenere veterem firmitatem. Sane deinceps si tale quidquam fuerit nuntiatum, officium Praestantiae tuae capitali sententiae subdendum esse cognosce. Non enim patimur impunitum esse, praecepta nostra exsecutionis negligentia protelari. Vale, parens charissime atque amantissime. Et adjecta subscriptio: Impleatur quod jussimus; quia hoc famae tuae expedit.

EDICTUM PROPOSITUM A VOLUSIANO PRAEFECTO URBI

VOLUSIANUS praefectus Urbi edixit:

Hactenus Coelestium divinae fidei et quietis publicae turbatorem judiciis, amica reis secreta subduxerunt. Jam leges et jam edicta persequentur absentem. Cui, quod primum est, aeternae Urbis negatur habitatio; ut si vel in proximis fuerit diversatus, debitum non evadat exitium. Pro merito etiam temeritatis atque ausus sui cunctos hujus edicti cautione praemonemus, ne quis iniquus noxio latebram putet esse praebendam: ne cum hujusmodi sit posita poena, supplicium ac stilum necesse sit proscriptionis incurrere, quisquis reum divinis humanisque legibus apud se putaverit occultandum.

CONSTITUTIO VALENTINIANI III, AD AMACIUM PP. GALLIARUM, DE CONVENIENDIS PER PATROCLUM ARELATENSEM EPISCOPIS QUIBUSDAM PELAGIANIS

Imperatores THEODOSIUS et VALENTINIANUS Caesar, AMACIO V. inl. PP. Galliarum

1. Privilegia Ecclesiarum, vel clericorum omnium, quae saeculo nostro tyrannus inviderat, prona devotione revocamus, etc.

2. Diversos vero episcopos nefarium Pelagiani et Coelestiani dogmatis errorem sequentes, per Patroclum sacrosanctae legis antistitem praecipimus conveniri: quos quia confidimus emendari, nisi intra viginti dies ex conventionis tempore, intra quos deliberandi tribuimus facultatem, errata correxerint, seseque catholicae fidei reddiderint, Gallicanis regionibus expelli, atque in eorum loco sacerdotium fidelius subrogari: quatenus praesentis erroris macula de populorum animis tergeatur, et futurae bonum disciplinae justioris instituatur.

3. Sane quia religiosos populos nullis decet superstitionibus depravari, Manichaeos omnesque haereticos vel schismaticos sive mathematicos omnemque sectam Catholicis inimicam ab ipso aspectu urbium diversarum exterminari debere praecipimus, ut nec praesentiae quidem criminosorum contagione foedentur. Judaeis quoque vel Paganis causas agendi, vel militandi licentiam denegamus; quibus Christianae legis nolumus servire personas, ne occasione dominii sectam venerandae religionis immutent. Omnes igitur personas erroris infausti jubemus excludi, nisi his emendatio matura subvenerit. Data septimo idus julii, Aquileiae, coss. Theodosio Augusto undecies et Valentiniano Caesare.

DE HAERESI APUD BELIGARUM URBEM EX PELAGIANO ERRORE DERIVATA

Cassianus, in libro 1 de Incarnatione, capp. 2 et 3

Nuper quoque, id est, in diebus nostris emersisse haeresim venenosam, et maxime Beligarum urbe conspeximus, certi erroris, incerti nominis, etc. Illud sane unum praetereundum non arbitramur, quod peculiare ac proprium supra dictae illius haereseos, quae ex Pelagiano errore descenderat, fuit: quod dicentes quidam solitarium hominem Jesum Christum sine ulla peccati contagione vixisse, eo progressi sunt, ut assererent, homines, si velint, sine peccato esse posse. Consequens enim existimabant, ut si homo solitarius Jesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque homines sine Dei adjutorio esse possint, quidquid, ille homo solitarius sine consortio Dei esse potuisset. Ac sic nullam facerent inter omnem hominem ac Dominum nostrum Jesum Christum esse distantiam: cum idem utique homo nisu atque industria sua mereri possit, quod Christus studio ac labore meruisset. Quo factum est, ut in majorem quoque ac monstruosiorem [PL45.1752] insaniam prorumpentes, dicerent Dominum nostrum Jesum Christum hunc in mundum non ad praestandam humano generi redemptionem, sed ad praebenda bonorum actuum exempla venisse; videlicet ut disciplinam ejus sequentes homines, dum per eamdem virtutis viam incederent, ad eadem virtutum praemia pervenirent: evacuantes, quantum in ipsis fuit, omne sacri adventus donum, et omnem divinae redemptionis gratiam; cum idem dicerent homines consequi posse vivendo, quod praestitisset Deus pro humana salute moriendo.

DE LEPORIO

Cassianus, ibid., cap. 4

Leporius tunc monachus, modo presbyter, qui ex Pelagii, ut supra diximus, institutione, vel potius pravitate descendens, apud Gallias assertor praedictae haereseos, aut inter primos, aut inter maximos fuit, a nobis admonitus, a Deo emendatus, ita male conceptam persuasionem magnifice condemnavit, ut non minus pene admiranda sit correctio illius, quam illaesa multorum fides: quia primum est, errorem penitus non incurrere; secundum, bene repudiare. Is ergo in se reversus, non solum in Africa, ubi tunc erat, atque nunc est, tam errorem suum cum dolore, quam sine pudore confessus est; sed etiam ad omnes admodum Galliae civitates, flebiles confessionis ac planctus sui litteras dedit, scilicet ut ubi deviatio ejus prius cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur; et qui testes erroris antea fuerant, iidem postea correctionis essent.

De eodem Gennadius, in libro de Scriptoribus ecclesiasticis, cap. 59

Leporius adhuc monachus, postea presbyter, praesumens de puritate vitae quam arbitrio tantum et conatu proprio, non Dei se adjutorio obtinuisse crediderat, Pelagianum dogma coeperat sequi: sed a Gallicanis doctoribus admonitus, et in Africa per Augustinum a Deo emendatus, scripsit emendationis suae libellum, in quo et satisfacit de errore, et gratias agit de emendatione.

De se ipse Leporius, in libello Emendationis

Illud etiam minime reticendum censeo, quod in eadem epistola simili devians errore subjunxi, Christum Dominum nostrum sic omnia quae erant passionum implesse, ut in nullo, quasi perfectus homo, a divinitatis auxilio juvaretur: volens scilicet, ita in Christo hominem assignare perfectum, quo et alienum ab his passionibus Verbum Patris assererem, et solum per se hominem egisse haec omnia possibilitate naturae mortalis sine aliquo deitatis adjutorio probare conabar.

DE PELAGIANIS ITALIA EJECTIS, ET DE BRITANNIIS EORUM ERRORE LIBERATIS, ETC., CURA COELESTINI PAPAE

Prosper, in libro contra Collatorem, capp. 41, 42

1. Venerabilis memoriae pontifex Coelestinus, cui ad catholicae Ecclesiae praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est, sciens damnatis non examen judicii, sed solum poenitentiae remedium esse praestandum, Coelestium, quasi non discusso negotio, audientiam postulantem, totius Italiae finibus jussit extrudi: adeo et praecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat, ut quod semel meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari.

2. Nec vero segniore cura ab hoc eodem morbo Britannias liberavit, quando quosdam inimicos gratiae solum suae originis occupantes, etiam ab illo secreto exclusit Oceani; et ordinato Scotis episcopo, dum Romanam insulam studet servare catholicam, fecit etiam barbaram christianam.

[PL45.1753] 3. Per hunc virum intra Gallias istis ipsis, qui sanctae memoriae Augustini scripta reprehendunt, maleloquentiae est adempta libertas, quando consultantium actione suscepta, et librorum qui errantibus displicebant pietate laudata, quid oporteret de eorum auctoritate sentiri, sancto manifestavit eloquio, evidenter pronuntians, quantum sibi praesumptionis istius novitas displiceret, qua auderent quidam adversus antiquos magistros insolenter insurgere, et indisciplinata calumnia praedicationi veritatis obstrepere.

Prosper, in Chronico, ad annum Christi 429

Agricola Pelagianus Severiani Pelagiani filius Ecclesias Hiberniae dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed actione Palladii diaconi papa Coelestinus Germanum Antissiodorensem episcopum vice sua mittit, ut deturbatis haereticis Britannos ad catholicam fidem dirigat.

Constantius, in Vita Germani episcopi Antissiodorensis, lib. 1, capp. 19, 23 et 24

1. Eodem tempore ex Britanniis directa legatio Gallicanis episcopis nuntiavit Pelagianam perversitatem in locis suis late populos occupasse, et quam primum fidei catholicae debere succurri. Ob quam causam synodus numerosa collecta est, omniumque judicio duo praeclara religionis lumina universorum precibus ambiuntur, Germanus ac Lupus, apostolici sacerdotes, terram corporibus, coelum meritis possidentes. Et quanto laboriosior necessitas apparebat, tanto eam promptius heroes devotissimi susceperunt, celeritatem negotii fidei stimulis maturantes.

2. Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus gemebant perire sibi populos evadentes. Ad extremum diuturna meditatione concepta praesumunt inire conflictum, etc. Aderat populus spectator et futurus judex, astabant partes dispari conditione dissimiles: hinc divina auctoritas, inde humana praesumptio; hinc fides, inde perfidia; hinc Christus, inde Pelagius auctor. Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt adversariis copiam disputandi, quae sola verborum ruditate diu inaniter et aures occupavit et tempora. Deinde antistites venerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et evangelicis tonitruis profuderunt. Miscebatur sermo proprius cum divino, et assertiones violentissimas lectionum testimonia sequebantur. Convincitur vanitas, perfidia confutatur, ita ut ad singulas verborum objectiones reos se, cum respondere nequeunt, faterentur. Populus arbiter vix manus continet: judicium cum clamore testatur.

3. Cum subito vir tribunitiae potestatis cum conjuge procedit in medium, decem annorum filiam caecam sinibus ingerens sacerdotum: quam illi offerri adversariis praeceperunt. Sed illi conscientia puniente deterriti, jungunt cum parentibus preces, et curationem parvulae a sacerdotibus precantur. Qui exspectationem populi et inclinatos adversarios intuentes, orationem breviter fundunt. Ac deinde Germanus plenus Spiritu sancto, sanctam invocat Trinitatem, et protinus adhaerentem lateri suo capsulam, cum sanctorum reliquiis collo avulsam manibus comprehendit, eamque in conspectu omnium puellae oculis applicavit. Quos statim evacuatos tenebris, lumine veritatis implevit.

Auctor Vitae sancti Lupi episcopi Trecensis, apud Surium, ad diem 29 julii

Cum esset pollens ingenio, clarus eloquio, sanctitate praecipuus, cum S. Germano totius perfectionis et gratiae spiritualis pleno, contra haeresim Pelagianam, quae sanam oppugnabat fidem, in Britanniam profectus est. Qui uno spiritu juncti et pari voluntate concordes, terribiles Oceani fluctus temporibus hibernis inexplorato mari se committentes, orationum gubernaculis mitigarunt, etc. Denique omnes ad sanae fidei confessionem ab errore revocarunt, cum jam totam fere Britanniam Pelagiana pestis occupasset.

Constantius, in Vita S. Germani episcopi Antissiodorensis, lib. 2, cap. 1-4

Interea ex Britanniis nuntiatur Pelagianam perversitatem iterato paucis auctoribus dilatari. Rursumque ad beatissimum Germanum preces omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus occurrit, dum et laboribus delectatur, et Christo se gratanter impendit. Cessit tandem inimici invidia victa virtutibus, nec tentare ausus est, quem Dei amicum jam senserat. Adjuncto itaque Severo episcopo, totius sanctitatis viro, qui tunc Treviris ordinatus episcopus, etc. Praedicatio ad plebem de praevaricationis emendatione convertitur, omniumque sententia pravitatis auctores expulsi ab Insula, sacerdotibus adducuntur, ad mediterranea deferendi; ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.

DE PELAGIANIS EXPOSTULANTIBUS DE SUA EX OCCIDENTALI ECCLESIA EJECTIONE

Nestorius, in epistola ad Coelestinum

Julianus quidam, et Florus, et Orontius, et Fabius, dicentes se occidentalium partium episcopos, saepe et piissimum et praedicatissimum Imperatorem adierunt, ac suas causas defleverunt, tanquam orthodoxi temporibus orthodoxis persecutionem passi, saepe eadem et apud nos lamentantes, ac saepe rejecti, eadem facere non desierunt: sed insistunt per dies singulos, implentes aures omnium vocibus lacrymosis. His quidem ad eos sermonibus, quibus oportuit, usi sumus, cum negotii eorum veram fidem nesciremus. Sed quoniam apertiore nobis de causis eorum notitia opus est, ne piissimus et christianissimus imperator noster molestiam saepe ab his sustineat; ne nos ignorantes eorum causas circa negotii definitionem dividamur; dignare notitiam nobis de his largiri, ne vel quidem ignorando justitiam veritatis, importuna miseratione conturbentur; vel canonicam indignationem Beatitudinis tuae, quae contra eos pro sectis religionis forte probata est, aliud quiddam quam hoc aestiment, etc.

Idem, in altera ad eumdem epistola

Saepe scripsi Beatitudini tuae propter Julianum, Orontium, et caeteros, qui sibi usurpant episcopalem dignitatem, et creberrimam aditionem apud piissimum et praedicatissimum Imperatorem faciunt, nosque concidunt frequentibus lamentationibus, tanquam temporibus orthodoxis de Occidente projecti. At hucusque scripta de his a tua veneratione non suscepimus: quae si haberem, possem eis respondere, daremque compendiosum responsum luctibus eorum. Nunc enim ab incertis dictis eorum non habet quis ad quod se convertat, aliis haereticos eos vocantibus, et ideo de occidentalibus partibus projectos esse dicentibus; ipsis vero jurantibus calumniam se sustinuisse, et periculum pro orthodoxa fide ex subreptione perpessos. Quorum utrum certum sit, nobis gravis est ignorantia. Nam condolere eis, si vere haeretici sunt, crimen est: et iterum non condolere, si calumniam sustinent, durum et impium est. Dignetur igitur amantissima Dei anima tua informare nos, qui ad utrumque momentum hucusque dividimur, id est, et ad odium, et ad miserationem eorum. Doceri autem volumus, quam de his sententiam teneamus. Detinemus enim eosdem viros per dies singulos dissimulantes spe et exspectatione Beatitudinis tuae.

Coelestinus, in epistola ad Nestorium rescripta

Aliquantis diebus vitae nostrae, post nefandum et saepe damnatum dogma Pelagii atque Coelestii, catholica fides quietem habuit, quando eos cum suae opinionis sequacibus telis unitae sententiae Oriens Occidensque [PL45.1755] percussit. Denique sanctae recordationis Atticus, catholicae magister fidei, et vere beati Joannis etiam ad ista successor, eos ita persecutus est pro rege communi, ut nec standi quidem illic copia praestaretur, etc. Hos quoque haereticos, de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consulere voluisti, sedibus suis, injusta dicentes, expulit justa damnatio. Quos illic invenisse requiem non putamus esse mirandum. Invenerunt enim impiam praedicationem, cujus comparatione se aestiment innocentes. Hoc loco, quia opportunitas sermonis exposcit, tacere non possumus quod stupemus. Legimus quam bene teneas originale peccatum, qualiter ipsam naturam asseris debitricem, et eum debitum merito reddere, qui descendit de genere debitoris: quid tecum faciunt, qui sunt haec negando damnati? Nunquam sine suspicione, ea quae sibi sunt adversa, conveniunt. Ejicerentur denique, si tibi quoque similiter displicerent. Cur tamen ea, quae in hos tunc sunt acta quaeruntur, cum certum sit, illinc ad nos a catholico tunc antistite Attico gesta directa? Cur non sanctae memoriae Sisinius ista quaesivit? Quia utique sub decessore suo probaverat eos jure damnatos. Defleant infelices, spe se hominum fuisse deceptos, quibus jam potuit propter communionem sola poenitentia subvenire. Ecce scire de his incipis, si qua ante nescivisti, etc. Data tertio idus augusti, Theodosio tredecies et Valentiniano ter Augustis consulibus.

DE AUGUSTINI OBITU,

Prosper, in Chronico, ad annum Christi 430

Augustinus episcopus per omnia excellentissimus moritur quinto kalendas septembris, libris Juliani inter impetus obsidentium Vandalorum, in ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in defensione christianae gratiae perseverans.

COELESTINI PAPAE, PRO PROSPERO ET HILARIO, SEU PRO IPSO AUGUSTINO, DE GRATIA DEI, EPISTOLA, AD GALLIARUM EPISCOPOS

Dilectissimis fratribus VENERIO, MARINO, LEONTIO, AUXONIO, ARCADIO, FILTANIO, et caeteris Galliarum episcopis, COELESTINUS

CAPUT PRIMUM

2. Filii nostri praesentes Prosper et Hilarius, quorum circa Deum nostrum sollicitudo laudanda est, tantum nescio quibus presbyteris illic licere, qui dissensioni Ecclesiarum studeant, sunt apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant praedicare adversantia veritati. Sed vestrae dilectioni justius imputamus, quando illi supra vos habent copiam disputandi. Legimus, supra magistrum non esse discipulum (Luc. VI, 40), hoc est, non sibi debere quemquam in injuriam doctorum vindicare doctrinam. Nam et hos ipsos a Domino nostro positos novimus ad docendum; cum sit, dicente Apostolo, eis tertius locus intra Ecclesiam deputandus (I Cor. XII, 28). Quid illic spei est, ubi magistris tacentibus hi loquuntur, qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt? Timeo ne connivere, sit hoc tacere: timeo ne magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loqui. In talibus causis non caret suspicione taciturnitas: quia occurreret veritas, si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si cum silentio faveamus errori. Ergo corripiantur hujusmodi: non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Desinat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem; desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Conantur saepe naufragio mergere, quos intra portum stantes statio facit fida securos. Fida quippe est omnium statio, quorum perfectis gressibus vestigia non moventur. Recurrerunt ad apostolicam praedicti Sedem, haec ipsa nobis quae tentat perturbatio, conquerentes. Habetote, fratres charissimi, pro catholicae plebis pace tractatum: sciant se, si tamen censentur presbyteri, dignitate vobis esse subjectos; sciant quod sibi, omnes qui male docent, discere magis ac magis competat, quam docere. Nam quid in Ecclesiis vos agitis, si illi summam teneant praedicandi? Nisi forte illud obsistat, quod non auctoritate, non adhuc ratione colligitur, ut aliqui e fratrum numero, nuper de laicorum consortio in collegium nostrum fortassis admissi, nesciant quid sibi debeant vindicare. Super his multa jam dicta sunt eo tempore, quo ad fratris Tuentii dedimus scripta responsum: nunc tamen repetentes saepius admonemus, ut vitentur hujusmodi, qui laborant per terram aliud, quam ille noster jussit agricola, seminare. Nec tamen mirari possumus, si haec erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare.

CAPUT II

3. Augustinum sanctae recordationis virum, pro vita sua atque meritis, in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit, et honori. Unde resistatur talibus, quos male crescere videmus. Nefas est haec pati religiosas animas; quarum afflictione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari; quamvis maneat hos beatitudo promissa, quicumque probantur persecutionem propter justitiam sustinere, quibus quid promittat Dominus in futurum, sequens sermo declarat (Matth. V, 10). Non est agentium causa solorum: universalis Ecclesia quacumque novitate pulsatur. Intelligamus haec ipsa vobis, quae nobis non placent, displicere. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali re in posterum querela cessabit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.

CAPUT III

4. Quia nonnulli qui catholico nomine [PL45.1757] gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu pravitate sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt, et cum Pelagium atque Coelestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tanquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo sequi et probare profitentur, quae sacratissima beati apostoli Petri Sedes contra inimicos gratiae Dei per ministerium praesulum suorum sanxit, et docuit: necessarium fuit diligenter inquirere, quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi, quae eorum temporibus exorta fuerat, judicarint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint; ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias jungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites, cum probarunt. Ut ergo plenius, qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum patrum compendioso manifestamus indiculo, quo, si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat, et dicat.

CAPUT IV

5. In praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit, pronuntiante beatae memoriae papa Innocentio, atque dicente in epistola sua ad Carthaginense concilium: »Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est; et nihil, quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus hujus ruinae latuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteritum vitium sui Baptismatis lavacro purgavit.«

CAPUT V

6. Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus: quod in eisdem scriptis ejusdem Pontificis sententia protestatur, dicens: »Nam quid nos de eorum posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt?«

CAPUT VI

7. Neminem etiam Baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit: quod ejusdem antistitis in iisdem paginis doctrina confirmat dicens: »Nam quamvis hominem redemerit a praeteritis ille peccatis; tamen sciens illum iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur« (Inter Augustinianas Epist. 181, nn. 7, 4).

CAPUT VII

8. Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data praedicat, dicens: »Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione concideret, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus« (Ibid., Epist. 182, n. 3).

CAPUT VIII

9. Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque [PL45.1758] referenda sint; quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit: in quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait, »Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus«. Hunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent: »Illud vero quod in litteris, quas in universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens, Nos tamen instinctu Dei, etc., sic accepimus dictum, ut illos qui contra Dei adjutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens, amputares. Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti, et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti? Ideo utique, quia praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX), et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt (Rom. VIII, 14): ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.«

CAPUT IX

10. Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit: quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: »Quod ergo,« ait, »tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Et sicut ipse iterum dicit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25): et iterum, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum« (I Cor. XV, 10).

CAPUT X

11. Illud etiam, quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: »Ut quicumque dixerit, gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium, ut non committantur, anathema sit.« Et iterum quarto capitulo: »Ut quisquis dixerit, gratiam Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsum nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum Dei, ut sciamus quid appetere, et quid vitare debeamus; non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus, atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat (Id. VIII, 1); valde impium est ut credamus, ad eam quae inflat, nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere; cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere [PL45.1759] debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10); ita etiam scriptum est, Charitas ex Deo est« (I Joan. IV, 7). Item quinto capitulo: »Ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam; tanquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere; sed ait, Sine me nihil potestis facere« (Joan. XV, 5).

CAPUT XI

12. Praeter beatissimae et apostolicae Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piissimi patres pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia, et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab Apostolis tradita in toto mundo atque in omni catholica Ecclesia uniformiter celebrantur; ut legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione fungantur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato cordis velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis coelestis misericordiae aula reseretur. Haec autem non perfunctorie neque inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus: quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), et ex vasis irae faciat vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referantur.

CAPUT XII

13. Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplemur intuitu, cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt Sacramentum, non prius fontem vitae adeunt, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur; ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi hujus mittatur foras (Joan. XII, 31), et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur (Matth. XII, 29), in possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem et dat dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8).

14. His ergo ecclesiasticis regulis, et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adjuvante Domino conformati sumus, ut omnium bonorum affectuum, atque operum et omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus, et facere. Quo utique auxilio et munere Dei, non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est, aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult, et velimus, et agamus: nec otiosa esse in nobis patitur, quae exercenda, non negligenda donavit; ut [PL45.1760] et nos cooperatores simus gratiae Dei; ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, et redimit de interitu vitam nostram (Psal. CII, 3, 4): et cui quotidie dicimus, Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13).

CAPUT XIII

15. Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quaestionum quas latius pertractarunt, qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere. Quia ad confitendam gratiam Dei, cujus operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus, quidquid secundum praedictas regulas apostolicae Sedis nos scripta docuerunt, ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.

DE SYNODI EPHESINAE SENTENTIA IN PELAGIANOS

Ex actione quinta habita post consulatum Theodosii XIII et Valentiniani III, decimo sexto kalendas augusti

Anathematizamus autem et Apollinarium, et Arium, etc. Et praeter hos insuper novarum blasphemiarum inventorem Nestorium, et qui ei communicant et consentiunt; et eos qui Coelestii vel Pelagii placita sequuntur, quorum dogmata nunquam suscepimus.

Ex epistola synodica ad Coelestinum, in ead. act. 5

1. Joannes episcopus Antiochenus.... congregatis quibusdam, qui cum Nestorio simul recesserant, etc., ac veluti collecto collegio hominum circiter triginta numero, qui nomen habebant episcoporum, ex quibus alii erant extorres, otiosi, Ecclesiisque carentes; alii quoque ante multos annos ob graves culpas a suis metropolitanis depositi; cum ipsis etiam Pelagiani et Coelestiani, ac nonnulli de iis qui ex Thessalia ejecti fuerunt; rem ausus est impiam, etc.

2. Porro autem perlectis in sancta synodo commentariis actorum in depositione impiorum Pelagianorum et Coelestianorum, Coelestii, Pelagii, Juliani, Persidii, Flori, Marcellini, Orontii, et eadem cum illis sentientium, quae a Pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavimus et nos ea solida firmaque permanere debere, et idem tecum omnes statuimus, eos pro depositis habentes.

Ex actione septima

CANON 1. Si quispiam metropolita provinciae derelicta sancta et oecumenica synodo, aut accessit ad illorum defectionis consessum, aut accedet in posterum, sive cum Coelestio sensit aut sentiet, ipse.... a synodo totius ecclesiasticae communionis expers sit factus, etc.

CANON 4. Si qui autem clericorum defecerint, et ausi fuerint vel privatim, vel publice, quae sunt Nestorii aut Coelestii sapere, sancitum est a sancta synodo istos quoque depositos esse.

IN EOSDEM HAERETICOS PELAGIANOS

Coelestinus papa, in epistola ad synodum Ephesinam post Nestorii damnationem scripta idibus martiis, Aetio et Valerio coss

De his autem qui cum Nestorio videntur pari impietate sensisse, quique se socios ejus sceleribus addiderunt, [PL45.1761] quanquam legatur in eos vestra sententia, tamen nos quoque decernimus quod videtur. Multa perspicienda sunt in talibus causis, quae apostolica Sedes semper aspexit. Quod loquimur, Coelestianorum testantur exempla, quod spem de synodo hucusque gesserunt.

Idem, in epistola Maximiano in Nestorii locum suffecto data eodem die decimo quinto martii, anno 432

Locum impietas novella non habeat, et compresso olim per totum orbem sua damnatione noto Coelestiano errori a tua vigilantia resistatur; ut quicumque hujus dogmatis sunt sequaces, ab omni societate hominum repellantur. Obsistat illis per te Spiritus sanctus his in omnibus, qui ad has quascumque conantur provincias pervenire, ne eorum impia praedicatio resurgat; obsiste eis. Ita enim, ut damnentur, quocumque perveniunt, innotescunt; et tanquam non illis sententia toties repetita sufficiat, longinquas terras remotasque provincias inquietant: sed eos ille persequitur, cujus fidem sua pravitate persequi nitebantur, et quo se abscondant, ad quas latebras confugiant, sua se impietate prodentes invenire non possunt.

Idem, in epistola ad Constantinopolitanos eodem die data

Audivimus hunc (Nestorium) agentem contra legem et iniquum quae sint solatia prosecuta: adfuerunt inter alios, nec deseruerunt eum Coelestiani iniquitatis operarii, quos Hymnidici nostri persequitur manifesta sententia: jamdudum quippe inimici Dei disperguntur et pereunt qui operantur iniquitatem (Psal. XCI, 10); sicut idem dicit, velut cibum panis plebem dominicam devorabant (Psal. XIII, 4). Habuit ergo secum sui magistros exsilii, habuit hujusce rei perfectos tiro doctores. Nam separare difficile est, quos scelera sola junxerunt; quia majore ligantur glutino foedera vitiorum.

DE JULIANO FRAUDULENTER IN ECCLESIAE COMMUNIONEM IRREPERE MOLIENTE, Prosper, in Chronico ad annum 439

Hac tempestate Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis speciem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere. Sed his insidiis Xystus papa diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes Catholicos de rejectione fallacis bestiae gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam haeresim apostolicus gladius detruncavisset.

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1729-1761 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22