LIBER SEXTUS. In quo de praedestinatione contra Pelagianos disputatur
CAPUT PRIMUM
1. Licet latius de gratia et libero arbitrio jam superius disputatum sit: tamen addere etiam nonnihil quam maxime huic operi oportet; ut et vestra calumnia, quam nobis objicere soletis, per illuminationem gratiae Salvatoris revincatur, imo confutetur, et nostrae fidei integritas comprobetur. Credere nos quippe vel praedicare flagitatis, quia cum lege Dei et Prophetis, cum Evangelio Christi ejusque Apostolis praedestinationem dicimus, eo »quod Deus quosdam hominum sic praedestinet ad vitam regni coelorum, ut si nolint orare, aut jejunare, aut in omni opere divino vigiles esse, eos omnino perire non posse, nec prorsus debere sui esse sollicitos, quos Deus quia voluit, semel jam eligendo praedestinavit ad vitam: quosdam vero sic praedestinet in gehennae poenam, ut etiam si credere velint, si jejuniis, et orationibus, omnique se voluntati divinae subjecerint, in his Deum non delectari, et vitam illis aeternam in toto dari non posse, sic electione praedestinatos esse, ut pereant. Deum nos taliter operantem personarum esse dicere acceptorem.« Non miramur vos de nobis, id est, homines de hominibus falsa posse confingere, cum videamus vos sic a diabolo esse fascinatos, ut Scripturas sanctas et veridicas ad voluntatis vestrae intellectum mutare nitamini, fidem Christi Apostolorum praedicatione fundatam evertere, falsum dogma vestrum anteponere veritati. Hinc est utique, ut non possitis agnoscere veritatem; imo hinc est, ut corrupti et abominabiles facti sitis in voluntatibus vestris. Inclinate aliquantum patienter aurem cordis vestri, et qualiter mysterium praedestinationis credamus, qualiterve praedicemus, audite. Animositatem etiam contradicendi divinis eloquiis deponite. Potestis enim dono Dei veritatem facile reperire vel agnoscere, si contentiosi disciplinae silentio esse destiteritis. Prius ergo ipsum nomen praedestinationis quid indicet, exponamus: deinde esse apud Deum, qui sine acceptione personarum est, praedestinationem divinarum Scripturarum auctoritate probabimus.
CAPUT II
2. Praedestinatio quippe a praevidendo et praeveniendo vel praeordinando futurum aliquid dicitur: et ideo Deus cui praescientia non accidens est, sed essentia fuit semper, et est, quidquid antequam sit praescit, praedestinat; et propterea praedestinat, quia quale futurum sit praescit. Ideo et Apostolus, Nam quos praescivit, inquit, et praedestinavit. Sed non omne quod praescit, praedestinat. Mala enim tantum praescit, bona vero et praescit et praedestinat. Quod ergo bonum est, praescientia praedestinat, id est, priusquam sit in re praeordinat. Hoc cum, ipso auctore, esse coeperit, vocat, ordinat et disponit. [PL45.1658] Unde et sequitur: Nam quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30). Jam igitur apertius disseramus quod loquimur, quomodo humanum genus praescientia sua et praedestinatione Deus, in quo iniquitas non est, utatur. Massae itaque humani generis, quae in Adam et Eva praevaricatione damnabilis mortalisque facta est, non conditione divina, generaliter ex debito poena cruciatusque gehennae debetur; venia vero non merito, sed Dei justi judicis misericordiae largitate. Quia vero justus et misericors Deus praesciusque est futurorum, ex hac damnabili massa non personarum acceptione, sed judicio aequitatis suae irreprehensibili, imo incomprehensibli quos misericordia gratuita praescit praeparat, id est, praedestinat ad aeternam vitam: caeteros autem poena, ut praedixi, debita punit; quos ideo punit, quia quid essent futuri praescivit, non tamen puniendos ipse fecit vel praedestinavit, sed tantum, ut dixi, in damnabili massa praescivit.
CAPUT III
3. Quod si a me quaeris scire, cur duos ita differentes Deus fecit, si personarum acceptor non est, quia generaliter punire debet justitia, aut misericordia liberare: contende cum Paulo, imo si audes, argue Paulum, qui dixit, Christo in se loquente, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Utquid me sic fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX, 20, 21)? Ego autem hoc dico quod dixi, quia quidquid Deus agit, misericorditer, juste, sancteque facit, quia solus ipse praesciendo scit, quod homo nesciendo nescit. Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Id. XI, 34, 35)? Aut quis dicit ei, Quid fecisti? Non potest tantum dici justus Deus, aut solum misericors, sed justus et misericors. Sic legimus, sic credimus. Propterea quando illi cum David misericordiam et judicium cantamus (Psal. C, 1), cantamus metuentes: non interrogamus quae sit voluntas ejus de judicio et misericordia conquirentes.
4. Quod si adhuc animositati tuae, qua contentionis curru raptus per quaestionum campos inanis effereris, haec minime responsa sufficiunt: audi et alia quae de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei, expavescentes incomprehensibilia judicia ejus et investigabiles vias ejus, sola tantum fidei consideratione [PL45.1659] proferimus: quia si scrutari voluerimus secretum Dei, quod justitiae ipsius solius notum est, comprehendere non valemus, et impletur in nobis quod scriptum est, Defecerunt scrutantes scrutationem. Quare? Quia accedit, inquit, homo et cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7, 8). Si forte cum sitis reprehensibiles, judiciorum Dei esse vos comprehensibiles jactitatis, melius scilicet Deo placentes quam Paulus Apostolus qui esse incomprehensibilia per Spiritum sanctum judicia praedicavit. Pandite itaque quo judicio, ut dictum est a Paulo et Barnaba praedicantibus verbum Dei in Lystris, in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas (Act. XIV, 15), ut idololatria simulacrorum perirent; et unam tantum gentem, id est, Jacob elegit sibi Dominus et Israel in possessionem sibi (Psal. CXXXIV, 4); cui soli utique legem ad cognoscendum se, postpositis, ut dixi, caeteris generationibus, dedit: vel cur iterum amissio facta est Judaeorum, ut mundi fieret reconciliatio, id est, omnium gentium, sicut dicit Apostolus, Si enim amissio eorum reconciliatio mundi est, quae assumptio nisi vita ex mortuis (Rom. XI, 15)? Quasi impossibile erat Deo omnipotenti uno tempore universo mundo legem dare, salutem gratiae Christi conferre, vel, ut cito dicam, ab initio lapsus Adae id agere, quod diversitate temporum fieri ejus arbitrio sedit. Docete etiam, quare misso a Spiritu sancto Paulo et Barnaba portare nomen Domini salutis causa in gentibus, cum transirent praedicantes Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia? Et cum venissent in Mysiam, volentes ire Bithyniam, non permisit eos, inquit, Spiritus Jesu (Act. XVI, 6, 7).
CAPUT IV
5. Sciebat, inquies, Deus, quia credituri non essent, et ideo non eos ire permisit ad loquendum verbum. Stulte, Deus est qui justificat impium, non praeventus humana voluntate, sed ipse praeveniens hominis voluntatem misericordia sua. Deus enim, inquit, meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11). Audi et alium prophetam dicentem, Converte me, Domine, et convertar; sana me, Domine, et sanabor (Jerem. XVII, 14, et XXXI, 18). Unde Apostolus, Justificati, inquit, gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu (Rom. III, 24). Audi, gratis; et tace de meritis. Numquid prohibitio ista sancti Spiritus aliud ostendit, quam verbum Domini Jesu dicentis in Evangelio, Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8)? Hinc cogita, hinc pande aliquid, quare ubi vult, et non ubique. Dicite etiam, quare praedicantibus praedictis Paulo et Barnaba apud Antiochiam Pisidiae Judaeis ac Gentibus salutem, nullus crediderit, nisi quos exinde Dominus praeordinavit ut crederent. Sic enim de ipsis pagina sancta testatur: Et crediderunt, inquit, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam (Act. XIII, 48), hoc est, praedestinati. Ecce in omnibus quae ex auctoritate divina protulimus, habes misericordiam et judicium: et certum est quia personarum acceptor non est Deus (Rom. II, 11), nec cujusquam personam reveretur. Descende ergo, si vales, in profundum misericordiae Dei; ascende, si sufficis, in altitudinem justitiae judicii ejus; distende te in longitudinem et latitudinem investigabilium viarum ejus (Id. XI, 33): et si liquido penetraveris, haec nobis tam metuenda et incomprehensibilia secreta, de quibus Paulus expavit, ipse intrepidus pande.
6. Si autem, ut superius dixi, jactatus curru inanium [PL45.1660] quaestionum cadis in fluctus vanae contentionis, et veluti navis deserta gubernaculo per diversa et incognita littora volveris, nec prorsus ibi prospere navigare potes; revertere et sede in portu fidei catholicae, ubi te nulla possit fluctuosae curiositatis tempestas turbare vel mergere. Quantumlibet enim scire coneris, judicia Dei comprehendere non vales, nec valebis: quia sicut nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus qui in eo est; ita et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Si qua ergo attingere valuerimus, non nostra solertia, sed dono Spiritus sancti revelata esse debemus agnoscere. Si autem scire non datur quod supra nos est, nec a nostra pusillitate quaeratur. Praeceptum est enim ab Scriptura sancta, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris in vanitate (Eccli. III, 22): et, Altum sapere noli, sed time (Rom. XI, 20). Timendum est enim prorsus et venerandum profundum Dei, quod nos rite fatemur investigare non posse. Omnia, inquit, in mensura et numero et pondere constituisti, Domine (Sap. XI, 21). Quis igitur hanc mensuram, hunc numerum, et hoc pondus Dei sufficit comprehendere, ut constitutiones ejus universas in his tribus definitionibus valeat enarrare? In mensura puto quod constet qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio peraequata. Sed haec tria, id est, qualitas et quantitas et ratio peraequata, in judicio et misericordia Dei constant: quia in his duobus terminis sanctis conclusa sunt, in quibus per haec mundum constituit, gubernat, et judicaturus est. In his Deus judex justus comprehendi non potest, non potest reprehendi. Omnia ergo quae superius diximus, vel dicemus, in claustro horum trium nobis nunc abscondita latent: quae solis clavibus judicii et misericordiae Dei tunc reserabuntur, ut sciantur, quando ad adventum Domini illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium, ut sit laus unicuique a Deo (I Cor. IV, 5) vel poena. Oportet igitur ut ad ea quae superius disputare coepimus, revertamur.
CAPUT V
7. Diximus namque de damnabili humani generis massa Deum praescisse misericordia, non meritis, quos electione gratiae praedestinavit ad vitam: caeteros vero, qui judicio justitiae ejus ab hac gratia efficiuntur expertes, praescisse tantum vitio proprio perituros, non ut perirent praedestinasse. Sed, ut dixi, quos in operibus impietatis et mortis praescivit, non praeordinavit, nec impulit: in quibus Deum ad iracundiam provocantes, salutis fidem aut praedicatam sibi accipere nolunt, aut Deo judice non possunt, vel accepta male utuntur, et ob hoc traduntur in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt; his poenam praedestinatam esse rite fatemur. Quod ut probare valeamus, solum reor in exemplum sufficere Judam. Hunc enim Deus cum praescisset in vitiis proprie voluntatis pessimum fore, id est, electionem discipulatus sui bene a Christo conferendam male usurum, et avaritia ardentem pretio Judaeis Dominum traditurum; poenam ei praedestinavit ex merito, dicente per David Spiritu sancto, Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et dolosi super me apertum est (Psal. CVIII, 2): id est, Judae vel Judaeorum in Christum. Judae, cum dicit, Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? et post pecuniae sponsionem dans signum traditionis, Quemcumque, inquit, osculatus fuero, ipse est, tenete eum (Matth. XXVI, 15, 48). Ideo, super me, ait, apertum est. Cum enim signum dedit, ore doloso aperuit quem tenerent. Judaeorum quoque, cum eum volentes dolo perdere, ut Evangelium pandit, clamaverunt dicentes: Crucifige! crucifige (Joan. XIX, 6)! Et post pusillum sequitur: Constitue super eum peccatorem, [PL45.1661] id est, super Judam, et diabolus stet a dexteris ejus. Cum judicatur, exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alius. Et post caetera quae de eo sequuntur: Pro eo quod, inquit, non est recordatus facere misericordiam; et persecutus est hominem pauperem et egenum, et compunctum corde morti tradidit (Psal. CVIII, 6-8; 16, 17); et sequentia reliqua, quae in ejus praedicta sunt persona. Nam sicut narrat liber Actuum Apostolorum, de eo praedicta et in ipso completa esse, sanctus probat apostolus Petrus, cum loco ejus unum ex his qui cum Apostolis congregati erant, propter testimonium resurrectionis Jesu subrogari oportere denuntiat, dicens: Viri fratres, oportet impleri Scripturam hanc, quam Spiritus sanctus praedixit per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum, qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus. Notum autem factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach, hoc est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum, Fiat commoratio ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alius. Et post pauca sequentia: Statuerunt, inquit, duos; Joseph qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam. Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui corda omnium nosti, ostende quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum (Act. I, 16-25), et caetera. Ubi ergo commemoratio operum ejus malorum a sancto fit Spiritu in Psalmis; priusquam esset, praescitus est, non factus, quod talis adversus Filium Dei futurus esset. Si enim factus esset, inculpabilis esset, et Dei opificio reputaretur, non Judae: injuste etiam in eum prolata damnatio esset. Sed absit hoc a summe bono judice, auctore omnium bonorum Deo, damnatore vero cunctorum malorum; quia mala Judae, ut praedixi, praescivit, non fecit: et tamen in quibus praescivit, judicio justo tradens eum in reprobum sensum, ut impleret permisit. Et ideo permisit, quia per Spiritum sanctum periturum ante praedixit. Quia sicut Christum oportebat pati per Judam, praecanente per prophetam sancto Spiritu: ita oportebat perire Judam, eodem sancto Spiritu praedicente; de eo enim dictum est, Nemo periit, nisi filius perditionis (Joan. XVII, 12). Nam poenam illi praedestinatam pro malis suis, in quibus, ut saepe dixi, praescitus est tantum, non praedestinatus, illic plane agnoscimus, ubi de eo dicitur ab apostolo Petro, Ut iret in locum suum: translato scilicet in alterum honore episcopatus ejus. Vel certe ubi legitur quod damnatus sit antequam natus, secundum id quod disputatione praediximus. Talis ergo periturorum omnium causa est, licet culpa sit a culpa dissimilis.
CAPUT VI
8. Verum autem esse quod diximus, licet plene sit disputatum, id est, perituris poenam esse praedestinatam, audi apostolum Petrum, cum futuros esse pseudoprophetas et magistros mendaces et apostatas in Ecclesia dicit, sicut fuerunt in populo veteri: Quibus judicium, inquit, jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II, 3). Item Judas apostolus: Subintroierunt, ait, quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc judicium, impii, gratiam Dei transferentes in luxuriam, et solum dominatorem et Dominum Jesum negantes Christum (Judae 4). Et Dominus in Evangelio peccatoribus: Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Praedestinatis autem: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi (Matth. XXV, 41, 34), id est, praedestinatum. Tenenda est igitur inconcusse hujus disputationis regula, [PL45.1662] quae divinis testimoniis claruit, peccatores in malis propriis antequam essent in mundo, praescitos esse tantum, non praedestinatos; poenam autem eis esse praedestinatam secundum quod praesciti sunt. Parvulos quoque non renatos ex aqua et Spiritu sancto, praedestinatae poenae esse obnoxios, qui praesciti sunt non in propriis voluntatibus, quorum nullae sunt vel bonae vel malae, nisi tantum in Adae peccato, quod traxerunt nascentes, et in hoc manentes, solverunt tempus vitae praesentis. Quid enim de his judicium justitiae faciat, quibus misericordia non subvenit, qui pura fide credit dicenti Domino, Qui non manducat carnem meam, nec bibit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Joan. VI, 54), intelligit, et a contentione recedit.
9. Qui vero secundum propositum Dei vivunt, praescitos esse et praedestinatos electione gratuitae gratiae ejus, et regnum eis coelorum esse praedestinatum, sine dubitatione dicendum est. Hoc enim apostolus Paulus probat, cum ante eos praedestinatos et electos esse, quam mundus constitueretur, scribens Ephesiis dicit: Sicut elegit nos in ipso, id est, in Christo, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Taceat humana lingua, nec prorsus in praedestinatione de meritis extollatur. Attende dictum: ante mundi constitutionem. Divinae voluntatis est hoc donum, non humanae fragilitatis meritum. Denique attende quid sequatur. In quo habemus, ait, redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia; ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in coelis et quae in terra sunt in ipso. In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus, qui ante speravimus in Christo (Ephes. I, 4-12). Audi, Secundum divitias, inquit, gratiae ejus quae superabundavit in nobis, id est, qua praevenit nos, inquit, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae. Audi, Qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae: numquid meae, vel tuae, aut alterius, ut meritis constet? Absit: sed suae, qua etiam his quos praedestinat, opera bonae praeparat voluntatis, ut in his ambulent, secundum quod in eadem Epistola dicit: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Id. II, 8-10). Audi, In operibus bonis quae praeparavit Deus. Et si quid te boni posse vides, age gratias praeparanti quod potes, non propriae voluntati, qua omnino sine illo nihil potes, qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
CAPUT VII
10. Nolite itaque putare quod haec et hujusmodi dicentes, liberum voluntatis amputemus arbitrium, cum tamen constet ea quae loquimur, ex auctoritate divina pendere; velut nobis calumniam objicitis, quod operari bona, et oportere esse in Dei proposito sollicitos prohibeamus. Quin potius, qui se dono gratiae ad Dei misericordiam sentiunt pertinere, hortamur oportere incumbere orationibus, obsecrationibus, jejuniis, vigiliis, omnique operi voluntatis divinae. Praedestinatis enim dicitur Apostolis; cum tamen generale sit quod illis dicitur a Christo praedestinato [PL45.1663] secundum carnem ex semine David, praedestinante autem secundum potentiam Dei Patris cum Patre et Spiritu sancto: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Item, Vigilate in omni tempore orantes; ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 36): item, Contendite intrare per angustam portam (Id. XIII, 24): item, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14): et multa alia, quae longum est enarrare. Sed, ut superius memoravi, qui eis dixit, Sine me nihil potestis facere; per ipsum quae jubentur facere possunt. Hujusmodi in Christo esse electos Dei, ait Apostolus, in quo praedestinati sunt secundum propositum ejus qui omnia operatur. Intellige dictum, qui omnia operatur: et crede esse opus Dei, opera eorum qui ambulant secundum propositum Dei.
11. Qui vero absque praedestinationis gratia sunt, id est, alieni a proposito Dei, et perdurant in operibus malis, si etiam ex hac migraverint vita, non eos dicimus, ut vos putatis, »Ita a Deo omnium opifice ordinatos ut perirent, tanquam ipse illis mores malae vitae creaverit, ipse ad omne opus mortis invitos praecipitaverit.« Absit hoc a divino proposito. Non enim volens est iniquitatem Deus (Psal. V, 5): nec mandavit cuiquam impie agere, nec alicui dedit laxamentum peccandi (Eccli. XV, 21). Fecit enim ut essent omnia, et sanabiles nationes orbis terrarum (Sap. I, 14). Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius (Id. II, 24. 25). Nec dicimus, ut fingitis, »Et si credere velint, vel bonis operibus Dei vacare, Deum hoc illis nolle praestare:« cum hujusmodi velle Dei sit donum. Si ergo ex Deo est quod volunt, vult Deus perfectum fieri quod donavit: si autem ex Deo non est, sed est de jactantia propriae voluntatis, qua se meritis Deum aestimant promereri, manifeste quod volunt capere non possunt; quia non volentis, inquit Apostolus, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): et quia non potest homo a se facere quidquam, nisi datum illi fuerit desuper (Joan. III, 27). Non hoc agit Deus summe bonus malitia, sed justitia; nec personarum acceptione, sed causarum secretarum discretione. Novimus nonnunquam quosdam volentes aeternae vitae fidem accipere, et eam adipisci; quosdam autem non. Aliquos etiam nolentes consequi, cum in eis divina gratia, ut velint, mutaverit voluntatem, aliquos non. Novimus aliquos etiam perfectos ex labore multorum annorum prolapsos in ultimo vitae suae, et periisse. Aliquos vero ab ineunte aetate sua in omni scelere et damnabilitate usque ad decrepitam aetatem perdurasse, et repente coelitus inspirata salute, raptos esse ad requiem regni coelorum. Novimus etiam parvulos, quibus usus liberi arbitrii non est, ut de bonis aut malis eorum meritis judicemus, parentum manibus ad gratiam sacri Baptismatis deportatos, et cum in uno eorum per manus sacerdotis mysterium fidei adimpleretur, aliquoties alterum in parentum manibus factum exanimem, fraudatum gratia Salvatoris. Quis sapiens, et intelliget haec? aut quis idoneus erit horum reddere rationem? Dicamus cum David, Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13): et, Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (Psal. XCI, 6). Dicamus etiam cum Paulo, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)!
CAPUT VIII
12. Sed si adhuc hac reddita ratione vultis esse contentiosi, nec acquiescere veritati; nobis tamen, eo quod male de Deo justo ac misericordissimo sentiamus, calumniari desinite: sed ipsum potius Dominum Christum, cujus Evangelium sequimur, si audetis, arguite: cum illo jurgium sumite litigandi; [PL45.1664] illi quod absit, male sensisse de Deo Patre suo calumniamini, qui ait, Multi quidem vocati, pauci autem electi (Matth. XXII, 14): et, Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et, Nemo potest venire ad me, nisi datum ei fuerit a Patre meo (Joan. VI, 44, 66): et, Non omnes capiunt verbum hoc, nisi quibus datum est (Matth. XIX, 11). Caetera etiam quam plura.
13. »Falsum est ergo,« inquies, »quod ait Apostolus de Deo, Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis suae venire« (I Tim. II, 4)? Omnino non est falsum: quia omne quod vult Deus, facere potest, nec prorsus humana voluntate praepeditur quod vult. Sed quaero a vobis ut dicatis, quare Deus qui vult omnes homines salvos fieri, quorumdam, ut dicit Isaias propheta, excaecat oculos ne videant, et obdurat cor ne intelligant, ne convertantur et sanentur (Isai. VI, 10)? Quod verum esse evangelista Joannes confirmat, dicens de Judaeis: Propterea non poterant credere, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos (Joan. XII, 39, 40). Item in Evangelio secundum Marcum, cum Jesum interrogarent discipuli sui de parabola seminis: Vobis, inquit, datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt; ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata (Marc. IV, 11, 12). Dicite igitur, quare Deus, qui acceptor personarum non est, et vult omnes homines salvos fieri, aliorum corda reserat ad credendum, oculos illuminat ad videndum et ad sciendum mysterium regni coelorum, quo scilicet salvi fieri possint; aliorum vero, ut lectionis textu praedixi, involvens in parabolis veritatem, obtundit cor, excaecat oculos, claudit aures, ne Evangelium salutis agnoscant, ne remissionem accipiant peccatorum? Dicite, quaeso, qualiter haec loca evangelica accipitis? Docete, quid hic de Deo, qui vult omnes homines salvos fieri, sentitis? Ecce jam omnes generaliter salvi non sunt, cum aliis datur viam nosse salutis, aliis non datur. Haec itaque cum facit Deus, non personarum acceptione facit, non injustitia; sed justitia inenarrabili, et misericordia indebita. Quoniam vero hinc liquido utraque pars dicere nihil valemus, credamus tantum reum mortis ex judicis voluntate pendere. Ne quisquam autem putaret divino vitio fieri, non omnes homines salvari; dixit Apostolus, Qui vult omnes homines salvos fieri. Quapropter omnes homines qui salvantur, Deo volente salvantur. Deus enim noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21): et, Quia ira in furore ejus, et vita in voluntate ipsius (Psal. XXIX, 6). Intelligite itaque in furore justitiam: in voluntate misericordiam.
14. Praedestinationem igitur negare, quam apud Deum esse breviter probavimus, immane blasphemium est; quam non tantum, sicut soletis dicere, in Apostolis debemus accipere; sed et in Patriarchis et Prophetis, in martyribus et confessoribus, in omnibus sanctis et digne servientibus Deo. Hinc nemo glorietur, nemo desperet. Solus enim Dominus scit qui sunt ejus (II Tim. II, 19). In quantum autem possumus, omnes homines ad bonum opus exhortemur, nulli desperationem demus, pro invicem oremus, in conspectu Dei nos humiliemus, dicentes, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). Ipsius erit potestatis, judicium in nobis debitum mutare damnationis, et gratiam praedestinationis indebitam praerogare.
DE PRAEDESTINATIONE ET GRATIA
DE PRAEDESTINATIONE ET GRATIA, SUSPECTI AUCTORIS LIBER
CAPUT PRIMUM
1. Cum in sacrarum voluminibus Litterarum, seu futurorum quid prophetico spiritu praenuntiantibus, seu praeteritorum historica veritate narrantibus, seu vitae monita apostolica auctoritate tradentibus, aliqua veluti diversum sonante sententia vel movetur lector, vel sollicitatur auditor, certa et inconcussa fide cognitum tenere debet, unius atque ejusdem spiritus, et ejus praeter quem nihil est veritatis, apertius alibi, paulo occultius alibi sonare mysteria: ac proinde si quid occulta significatione suspensum, aut a conscribente breviter indicatum, minusque quam humani cordis obtunsio poscebat, expositum est, hic lucidius apparere, ibi altius latere, nusquam deesse noverit veritatem. Quod si etiam pro magnitudine rei, de qua quaeritur, non facile intellectus sensibus quaerentis occurrit, maxime si de incommutabili voluntate omnipotentis Dei diversum sonet canonicae auctoritatis utraque sententia: ita sunt omnia ad pietatis régulam dirigenda, ut nec injustum Deum esse, nec merita singulorum confusa quadam [PL45.1666] personarum acceptione taxantem, nec infirmum, qui quod voluerit non valuerit explicare, inconcussa definitione teneatur.
CAPUT II
2. Sub hujus igitur definitionis jugo, ne in sacrilega m temeritatem male libera colla luxurient, quaestionis hujus, quantum Deo donante possumus, occulta memoremus, quam beatus apostolus Paulus diversis in locis, non parum etiam discrepantibus verbis studiosis proponit scrutatoribus, eisque per ipsam loquitur veritatem. Sententiam siquidem in Dei gratia, praecedente latissima et robustissima disputatione confectam, ita concludens, ait, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18): cum in alia Epistola de divina benevolentia ipse sic dicat, Qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Occurrit enim, cur pereant ex his aliqui, cum omnipotens Deus omnes homines salvos fieri velit, et in agnitionem veritatis venire: deinde cur rursus induret alios, misertus aliorum; aut quomodo omnes salvos fieri velit homines, cum ipse nonnullos ne salventur induret. Hoc quantum ad humanam justitiam videtur injustum. Sed [PL45.1667] quis ita desipiat, vel potius quis ita blasphemet, ut dicat de justitia Dei, lege humanae justitiae disputandum? quae profecto si justitiae Dei adversatur, injusta est. Ab illo enim qui summe justus est, omne quod qualitercumque justum est, manare manifestum est. Quis ergo erit qui incommutabiliter manentem, et omnia quae sunt condentem, regentem atque servantem Dei sapientiam, humanae sapientiae pendat arbitrio? De qua idem apostolus dicit, Quia sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 7): et alibi, Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Non est ergo de illa majestate divinae sapientiae humanae vanitatis arbitrio disputandum.
CAPUT III
3. Si quis autem peccata sua ita nutriendo, figura, vel umbra, vel typho superbiae blandiente decipitur, ut dicat, quod nonnullos esse dicturos statim vidit beatus Apostolus: subjunxit enim, Dicet aliquis: Si cujus vult miseretur, et quem vult indurat, quid adhuc quaeritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 18, 19)? Noverit hac plus nos ad humilitatem ac pietatem cogi arctarique sententia. Cum enim totum ad Deum referens, humanis viribus neget doctor amplissimus, quid aliud quam ut in Deum toto corde suspensi, ab eo salutis auxilium postulemus, hortatur? Quem ergo movet haec in divinae gratiae dispensatione diversitas, et injustum putat negari alteri quod alter acceperit; intelligat quemadmodum divinitus dixerit Psalmista, Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): atque agnoscat tali Deum agitare res humanas judicio, ut debitas poenas aut juste reddat aut misericorditer donet. Vitiatae enim radicis macula ita propaginis traduce per generationum sarmenta diffusa est, ut nec infans quidem unius diei a culpa sit primae praevaricationis alienus (Job XIV, 4, sec. LXX), nisi per indebitam Salvatoris gratiam fuerit liberatus. Quod si nec hic quidem sine peccato est, qui proprium adhuc habere non potuit; conficitur ut illud traxerit alienum, de quo Apostolus dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quod qui negat, negat profecto primum nos esse mortales. Si enim, ut dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: mors intrare non potuit, nisi intrante peccato. Et quoniam mors non naturae conditio, sed poena peccati est, sequatur necesse est poena peccatum. Quia vero in omnes homines mors pertransiit, in omnes necesse est pertransisse peccatum. Peccatum quomodo cum parvulis originale nascatur, carnis oculis videre non possumus. Quia vero omnes ex Adam carnaliter natos, etsi illi jam etiam in Christo renati sunt, videmus mortis lege constringi; per hoc quod videmus, illud quod non videmus cogimur confiteri. Facilius enim fieri posset, ut quamvis transeunte peccato, poena minime sequeretur, quam ut nulla communicatione peccati partem sumat poenae, qui non habet culpae. Si ergo, ut apparuit, de praevaricatoris semine omnes nascimur debitores (quoniam in ipso omnes, ut ait Apostolus, peccaverunt), et ipsa jam a principio unde descendimus, massa damnata est; nullus de duritia sua, nullus de poena conqueri audeat, quae etiam non existentibus peccatis propriis, sola nascendi conditione debetur. Quod vero Deus aliis gratuita vocatione conversis, misericordiam largitur indebitam, non ad dispensatoris injustitiam, sed ad donantis misericordissimam largitatem, veritatis ratione referendum est. An audebit debitor creditorem iniquitatis arguere, si alteri donans, ab eo quod debebat exegerit? Si ergo inter contractus hominum, nullus ex hoc praescriptionis locus est, ut a se dicat debitor injuste exigi, quia scit alii debitori ab eodem quod debeat creditore donatum: quis [PL45.1668] in tantam insaniam profanae vocis erumpat, ut injustitiae Deum arguat, si uni indebitam donaverit gratiam, alteri reddiderit debitam poenam?
CAPUT IV
4. Itaque ex superiore hujus parte sententiae, quae dicit, Cujus vult miseretur; puto quod nullus nisi indignus misericordia audeat disputare. Quod vero sequitur, Quem vult indurat; ibi paululum humanae mentis intentio verbi novitate confunditur. Sed non ita intelligendum est, quasi Deus in homine ipsam, quae non esset, duritiam cordis operetur. Quid enim aliud est duritia, quam Dei obviare mandatis? Unde illud beatus Stephanus dicebat ad populum: Dura cervice, et non circumciso corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51). Quam qui a Deo fieri putat, propterea quod dictum est, Quem vult indurat; ipsum praevaricationis intueatur exordium, et Deo dante mandatum, qui transgressionis culpam in corde fuerit operatus attendat: quamvis ne ab ipso quidem, si negaret assensum, potuit tentatore compelli. Ergo quidquid post illam praevaricationem natus supplicii homo patitur, juste reddi meritoque fateatur. Indurare enim Deus dicitur eum quem mollire noluerit: sic etiam excaecare dicendus est eum quem illuminare noluerit: sic etiam repellere eum quem vocare noluerit. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: et quos vocavit, illos et justificavit (Rom. VIII, 30). Ipse dedit ut simus, ipse ut boni esse possimus.
CAPUT V
5. Praescivit nos ejus divinitas, sapientia condidit, justitia damnavit, gratia liberavit. Mundus enim quamvis pro tempore ex quo factus est coeperit, in illa divinae praescientiae luce faciendus nullum potuit habere principium: et quanticumque vel ex Adam usque in hodiernum diem homines nati sunt, vel post nostram aetatem generationis sunt propagine nascituri, apud Deum et jam nati sunt, et decurso totius vitae tempore transierunt, in illo nihilominus divini obtutus lumine permanentes. Deus enim qui nec loco clauditur, nec tempore praevenitur, omnium rerum tam praeteritarum memoria, quam imminentium scientia plenus est, nec reminiscens volvitur in praeteritum, nec sperans tenditur in futurum. Et quaecumque omnino sunt, quae temporum motibus agitantur, ab eo principio in quo erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), usque in finem omnium saeculorum (de quo fine cum diceret beatus Moyses, Domine, inquit, qui regnas in saeculum et saeculum, et adhuc [Exod. XV, 18]); nec sperantur futura, nec praeterita transierunt, sed in praesentia divinitatis praesente semper luce cernuntur. Ab illo ergo quia aeternus et praescius, quia et justus et pius est, qui exercet debitam severitatem, et exhibet indebitam pietatem, et habet in creandis atque eligendis hominibus, sicut in luto figulus, potestatem, facta sunt alia quidem vasa in honorem, alia vero in contumeliam. Antequam faceret nos, praescivit nos, et in ipsa nos praescientia, cum nondum fecisset, elegit. Sed a quo hoc fieri potuit, nisi ab eo qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Rom. IV, 17)? Apostolus enim dicit, Qui elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Intra mundum facti sumus, et ante mundum electi sumus: atque ita uno eodemque, nec transeunte, nec futuro, sed continuo tempore, vel si quo alio modo dici potest, si tamen potest, apud Deum est et praescire, et facere, et eligere, et praescientia sua incommutabiliter permanente eligere faciendos, quos facturus fuerat eligendos. Haec quidem quantum ad fidei regulam, Deo illuminante praedicta sint.
CAPUT VI
6. Sed jam video quid etiam hinc calumniosa pravitas possit opponere. Sequitur enim, ut si eos quos praedestinavit, illos et vocavit; et si eos quos vocavit, illos et justificavit; qui nec praedestinati, nec vocati, ac per hoc nec justificati sunt, [PL45.1669] ab omni culpa debeant esse innocentes, injusteque ab eis pro vitae pravitate transactae, in illo agnitionis die sint poscenda supplicia. Dicat istis Paulus apostolus: Numquid iniquitas apud Deum? Statim ipse respondeat: Absit. Cumque hoc fuerit in hominis mente sana pietate fundatum, quod nulla sit iniquitas apud Deum: ita intelligat, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat; quasi diceretur, Cujus vult miseretur, et cujus non vult, non miseretur. Itemque hoc ipsum rursus intelligat, quasi diceretur, Cui vult donat, et a quo vult debitum poscit. Quod qui dicere perseverat injustum, ab Apostolo audiat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Congrue siquidem hujusmodi impietatem apostolica reprehendit auctoritas, tantum de exaggeratione nominum pondus incutiens, cum dicit, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? homo Deo, lutum figulo. Subjunxit enim idem apostolus: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Si ergo habet, imo quia habet potestatem figulus luti facere ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam: O homo, tu quis es qui respondeas Deo, quia cujus vult miseretur, et quem vult indurat?
7. Sed priusquam ad hujusmodi conclusionem beatus Apostolus disputationis ordine perveniret, hoc potissimum de veteribus Litteris sumpsit exemplum, in quo indurationem quae a Deo fieri dicitur, edoceret. Dicit, inquit, Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra (Rom. IX, 14-21). Indurasse autem cor ejus Deus in eadem Scriptura apertissime dicitur, cum Moysi de signis quae in Aegyptios per eum facienda fuerant loqueretur. Sic enim dicit: Ego autem indurabo cor Pharaonis ne dimittat populum (Exod. IV, 21). Hinc jam per aperta se jactans calumniator astutus, justitiam Dei ad suum libret arbitrium, et quanta potest vociferatione respondeat, Si cujus vult miseretur, et quem vult indurat, Quid adhuc quaeritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 19)? Hujus elationi Apostolus dicat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Qui autem pie quaerens aliquid desiderat invenire, illum locum ejusdem Scripturae relegat, ubi primo Moysi in rubo ignis apparuit, atque ita cor ejus ardore divinae charitatis ignivit, ut in conspectu regum, sicut David dicit, testimonia ejus sine confusione loqueretur (Psal. CXVIII, 46); et ibi inveniet totum hoc, quod indurasse Deus cor Pharaonis praemittit, non ad operationem Dei, sed ad praescientiam pertinere. Loquens enim Dominus de rubo, sic dicit: Ego autem scio quod non dimittet vos Pharao rex Aegypti, nisi per manum magnam. Sed extendens manum meam, percutiam Aegyptios in omnibus mirabilibus quae faciam, et postea dimittet vos (Exod. III, 19, 20). Haec prima vox Dei est, qua futuram voluntatem Pharaonis, sicut praeviderat, indicabat. Postea jam inter ipsos miraculorum imbres dixisse legitur, Ego autem indurabo cor Pharaonis, ne dimittat populum. Ubi jam aperte intelligitur primam iterasse sententiam. Quid est enim, indurabo, nisi, Non molliam? Apparet enim in alios manante justitia, in alios gratia profluente, Scripturae illius sententiam fuisse completam, qua dicit Deus Pharaoni, In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Utente enim Deo bene etiam malis, induratione Pharaonis, flagellis Aegypti, et tot ac tantis in illa gente miraculis pariter acervatimque peractis, quid aliud gestum est, quam ut Dei virtus apud se magna, in se plena ad humani generis notitiam perveniret, non Deo, sed ipsis relegentibus et credentibus profutura? Pharaonem non esse mutandum, et illam omnem gentem, quae post tot verbera vix sibi erutum populum Dei armis etiam insectari conabatur et bello, alta illa Deus [PL45.1670] providentiae suae luce praescivit. Sed periturorum interitum praedestinatis a se vasis misericordiae salutis esse voluit argumentum, et aliorum perditione ad salutem usus est aliorum: quia potestatem habet figulus luti ex eadem massa aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam facere.
CAPUT VII
8. Hoc etiam divinae potestatis in hominum electione judicium paulo ante commemorans beatus Apostolus, robustissimis monstravit exemplis, cum de Rebeccae partu adhuc intra uterum constituto, totum ad Dei gratiam referens, loqueretur. Sic enim ait: Sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, cum nondum nati fuissent, nec aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori: sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Statimque subjecit, Quid dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Negansque respondit, Absit (Rom. IX, 10-14). Ut jam caetera quae sequuntur, ad hanc sententiam suspensa referantur, et relata solvantur, qua negavit apud Deum esse iniquitatem. Sed hic quid egerit apostolicae disputationis intentio, satis admodum claret. Non solum enim fratres, sed et geminos; nec solum geminos, sed uno etiam concubitu fusos in utero comparavit: ut quoniam in nondum natis nondumque aliquid operatis nulla esse poterant momenta meritorum, ne ex parentum quidem meritis, quae diverso tempore varia esse potuerunt, aliquid contra gratiam relinqueretur obstaculi. Quae utique parentum merita, etiamsi permittamus divinum parvulis vel avertisse vel conciliasse praesidium, seu bona, seu mala, circa geminam prolem, quae eodem concepta concubitu, eodemque in lucem projecta momento est, paria esse debuerunt. Quod si futuros eorum mores dicitur divinum discrevisse judicium, profecto illud evacuabitur quod praemisit Apostolus dicens, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori. Non enim ait, Ex praeteritis operibus: sed cum generaliter dixerit, Non ex operibus; ibi et praeterita intelligi voluit, et futura; praeterita scilicet quae nulla erant, futura quae nondum erant. Praedestinatus est ergo Jacob vas in honorem, sed non ex operibus: quia non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Major serviet minori.
CAPUT VIII
9. Et ne forte vasa in honorem praedestinata, suis aliquid viribus tribuendo, negarent gloriam Creatori; alio ea loco Apostolus vasa misericordiae nominavit, ut totum quidquid essent, secundum misericordiam se esse cognoscerent. Sic enim et alibi dicit idem apostolus: Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). Beatus etiam Moyses in Deuteronomio dicit ad populum: Et ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea et potentia manus meae fecit mihi virtutem magnam hanc: sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem, facere virtutem, ut statuat testamentum suum quod juravit patribus vestris (Deuter. VIII, 17, 18). Item paulo post ibidem ad eos: Ne dicas, inquit, in corde tuo, cum consumpserit Dominus Deus tuus gentes istas ante faciem tuam dicens: Propter justitias meas induxit me Dominus haereditare terram bonam istam. Non propter justitiam tuam, neque propter sanctitatem cordis tui intras haereditare terram eorum, sed propter iniquitatem gentium istarum Dominus disperdet eas a facie tua. Ecce quam antiquum Spiritus sancti dogma, non solum in apostolicis Litteris praedicatum, sed etiam in propheticis atque in ipsis Israelitici populi exordiis sancti Spiritus voce firmatum, novellae praesumptionis impietas conatur evertere. Clare siquidem in uno atque eodem Scripturae loco, bonitatem et severitatem Dei Propheta beatus ostendit, dicens, non propter justitias suas populo haereditatem terrae illius reddi, sed tantum gratia miserante donari, illos autem propter injustitias suas [PL45.1671] pelli. Ecce in illis juste punitur iniquitas; in istis gratis nulla justitia muneratur. Nec suffecit beato Moysi quod dixerat, non propter merita ipsorum haereditatem terrae illius Israelitico populo fuisse concessam, nisi etiam adderet quod adjunxit, unde eos omni bono monstraret indignos. Sequitur enim post illud quod supra memoravimus: Et scies hodie quia non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dat tibi terram istam bonam haereditare, quoniam populus durae cervicis es tu (Deut. IX, 4-6). Quis hic secundum debitum praecedentium meritorum mercedem redditam dicat? quis non gratiam fateatur indebitam? Quoties ait Propheta, Tentaverunt eum in deserto (Psal. XCIV, 9)? quoties iracundiam Dei cordis aversione meruerunt, et salvavit eos propter misericordiam suam, ut notam faceret potentiam suam (Psal. CV, 8)? Hoc iterum Apostolus dicit: Sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias suas in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 22, 23).
CAPUT IX
10. Ne vero rursus homo in ultimam faecem desidiae resolutus, arduum virtutis iter, et quamvis adjuvante gratia Dei, nonnisi labore gradiendum, inerti sibi crederet posse deferri, et nullius laboris industriam studio sui profectus adhiberet, ita inter se atque homines Deus tempora officiaque distribuens ordinavit, ut vocatione ipsius bonorum principia sumeremus; vocati autem atque illuminati, vias mandatorum ejus rationis ingenitae intelligentia nosceremus, et eas libero vel eligeremus vel relinqueremus arbitrio. Quas tamen si ipsius fulti adjutorio continua devotione sequeremur, in fine rursus non repugnantem mandatis suis, subjectam in nobis obedientiam coronaret. Liberum vero quod ab eo habemus arbitrium, prono ad nequitiam lapsu fluit; et cum ad virtutis indolem Dei auxilio deserente nihil possit, ad genus omne peccati idonea fultum virtute subsistit. Trahit enim lex in membris nata peccati, et Deus a leni jugo mandatorum suorum levique sarcina recedentes, atque in peccati durissimam servitutem libero a justitia voluntatis arbitrio defluentes, secundum suam justitiam derelinquit. Eos vero qui vocationis munus congrua pietate susceperint, qui carnalibus non subjugantur illecebris, qui jactantiae vitio, avaritiae facibus, vento superbiae caruerunt, et quantum in homine est, Dei in se dona servantes ad spiritualia exercitia omne studium contulerunt, et in agone hujus vitae certantes adjuvat, et coronas vincentibus largitur aeternas: ipse rursus delinquentes deserit, resistentes indurat, contemnentes condemnat.
CAPUT X
11. De horum graduum distributione, qua vel in nobis Deus operatur, vel nos jubet aliquid operari, ipsum interrogemus de cujus verbis orta est quaestio; quam, si Dominus adsit, enodare conamur, ut ejus sensibus per diversa volumina, varia quidem locutione, sed una atque eadem intentione digestis, si quid in hoc loco latet, alterius sententiae collatione reseretur. Vocatum a Deo apostolum Paulum vel in eo libro legimus, ubi ejus gesta canonica veritate narrantur, vel ipse in Epistola sua confitetur, dicens, Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus (Rom. I, 1). Secundo autem loco vocationem secutus, et totum quod in homine fuerat operatus, ipse sic dicit: Plus omnibus illis laboravi. Sed ne hoc ipsum quidem sibi tribuens, sollicita pietate subjunxit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Jam ergo et vocato et vocationem per opera justitiae subsecuto, quid supererat aliud, nisi ut liberatus de corpore mortis hujus, ad illius alterius vitae, quae sanctis omnibus Veritatis ore promissa est, beatitudinem perveniret? Quod nullis humanis meritis reddi, sed Dei docens gratia largiente donari, sibi ipse respondet, post gemitus [PL45.1672] quibus dixerat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore hujus mortis? Gratia Dei, inquit, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24). Hanc itaque distributionem, qua diximus a Deo homines nullis existentibus meritis vocari; et vocatos, ut boni aliquid operentur, Dei adminiculis adjuvari, sumpto de veteribus Litteris Apostolus monstrat exemplo: postquam illam de duobus geminis electionem, omni repulsa laude meritorum, ad Dei gratiam judiciumque retulerat, videns quid impia posset blasphemare garrulitas, dixit, Numquid iniquitas est apud Deum? Et sequitur, Absit (Id. IX, 14). Et quasi diceretur ei, Unde probas? Parum putavit auctoritatem suae valere doctrinae, nisi sententiam suam etiam legis doceret exemplo. Sic enim intelligi voluit quod Moyses dixerat, Misereor cujus miserebor, et misericordiam praestabo cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19): ut primam a Deo misericordiam vocatione credamus hominibus praerogari, quae sola ad recte vivendum non sufficit, si deserat qui vocavit. Ideoque additum est, Et misericordiam praestabo cui misericors fuero: ut a Deo accipi manifestum sit etiam ipsa misericordiae opera, quae cum videmur impendere, Dei misericordiam promeremur. Sic enim in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7). Quod nisi sic intellexisset Apostolus, nunquam probationis gratia, disputationi suae hoc testimonium curasset inserere.
CAPUT XI
12. Si quem vero movet, quod non omnes etiam de his qui jam vocati sunt, ad secundam gratiam, id est, ad recte vivendi donum pervenire mereantur, sicut Dominus in Evangelio dicit, Multi sunt vocati, pauci vero electi (Id. XX, 16): hinc intelligat, quale sit quod contra Dei gratiam defensare molitur, qui de libero sibi blanditur arbitrio. Quicumque enim divinae vocationis munere derelicto, ad impiam rursus defluxere perfidiam, ipsis, Dei gratia deserente, ad implendum quod voluerant suffecit arbitrium. Vide enim quemadmodum Psalmista, misericordiarum Dei ordinem, quem ex Moysi sensu interpretatur Apostolus, prophetici spiritus veritate decantet. Audi, inquit, popule meus, et testificabor tibi. Quid eos volebat audire, quibus cum testificatione loquebatur? Quid utique, nisi mandata vitae? sicut alius propheta dicit, Audi, Israel, mandata vitae (Baruch III, 9). Sed quae sint ista mandata vitae, Psalmista subjungit, et sequitur: Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Et haec esse mandata vitae, in oratione qua discipulos suos Patri Dominus commendabat, ostendit dicens: Haec est enim vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Post hanc vocationem illud sequitur, quod et vult ad conatus hominum pertinere, et ostendit sine se non posse compleri: hoc est enim quod dicit Apostolus, Quoniam ab ipso habemus velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Ab ipso habemus velle, quia vocat et illuminat: ab ipso perficere, quoniam ad nos pertinet conari bona, quae et velle donavit. Nec incaute ab Apostolo, cum dixisset, Quia ab ipso habemus et velle et perficere; additum est, pro bona voluntate: ut etiam atque etiam videant, ubi habeant a Dei justitia liberum, de quo gloriantur, arbitrium. Sed illum ordinem, quo misericordias diversa Dominus temporum dispensatione distribuit, sicut Moysen dixisse sensit Apostolus, etiam in continua Psalmi hujus oratione videamus. Quid enim ait, postquam vocatos docuerat dicens, Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti? Dilata, inquit, os tuum, et ego adimplebo illud. Hic aliquid rursus apparet homini fuisse servatum, quod per liberum facere deberet arbitrium. Dilatare enim jubetur os suum, sed Deus se implere promittit. Sicut etiam [PL45.1673] discipulis suis in Evangelio dixerat: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Hoc solum ad illos retulit, ut omnem tribulationis necessitatem libenter pro veritate susciperent: penes se autem promisit effectum. Libero ergo qui locus reservatur arbitrio, ubi sine Dei adjutorio ad complendum quod voluerit rationali dignitate suffulta sibi sufficiat ipsa humana natura, continuo Psalmus ostendit, Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Quid dixerat, cum vocaret: Audi, popule meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi. Quid testificans commendaverat mentibus audientium? Dominus Deus tuus ego sum. Quid etiam ab ipsis fieri jusserat, quos de terra Aegypti et ignorantiae tenebris liberatos, in luce mandatorum suorum splendore vocationis eduxerat? Dilata, inquit, os tuum. Statimque quasi diceret, Sed dilatare te deserente me, nihil proderit; ita addidit, et adimplebo illud. Quid ergo ille qui vocaverat, et vocatos docuerat, querula de iisdem voce subjungit? Et non audivit, inquit, populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
13. Exeat nunc liberi contra Dei gratiam defensor arbitrii; audiat dicentem Apostolum, cum de bonis suis laboribus loqueretur, Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Audiat Dei vocem in Psalmo, de his quos deseruerat dicentem, Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in voluntatibus suis (Psal. LXXX, 9-13). Audiat unum eumdemque apostolum, de vitae suae variis temporibus sibi tantum mala, gratiae autem Dei bona omnia tribuentem, Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor (I Tim. I, 13): et alio loco, Gratia Dei sum id quod sum. Cum diceret, Qui prius fui blasphemus et persecutor, nulla gratiae mentio iniquo operi copulabatur: quia sufficit sibi, sicut dictum est, ad nequitiam natura libertatis humanae. Cum vero de praesentis vitae beatitudine loqueretur, Gratia, inquit, Dei sum id quod sum. Et illum ordinem quo miseretur Deus vocando, miseretur deinceps incoeptis conatibus adjuvando, sicut serie Psalmi narratum atque digestum est, beatus etiam apostolus Paulus continua narratione servavit. Si enim in ordine, quae passim excerpta memoravi, testimonia relegantur, ita sequuntur: Gratia Dei, inquit, sum id quod sum. Haec est prima misericordia, quam liberae voluntatis opera consequuntur. Sed ut apostoli Pauli vocationem bona opera sequerentur, quid ait? Et gratia ejus in me vacua non fuit. Quid enim fecisti? Plus, inquit, omnibus laboravi. Ne multum superbias, o liberi defensor arbitrii, audiens Paulum de suis laboribus gloriantem: attende quod sequitur: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Puto sane, quod nullus de his qui contra Dei gratiam exaltato ante ruinam, sicut scriptum est, corde (Prov. XVI, 18) blasphemant, tantum arrogantiae impudentis assumat, ut beati prophetae David meritis aut aequandum se, aut etiam existimet praeferendum. Cujus, ut de illa prima remuneratione, quam nullus non fateatur ut indebitam, delati scilicet regni, interim taceam, orationum et confessionum ejus intentiones affectusque pensemus. Ipse siquidem definit in Psalmo, Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Sed videamus utrum ipsi jam erudito, et omni legis scientia secundum institutionem Judaicam sufficienter instructo, ad beatitudinem res haec sola suffecerit. Cur ergo rursus idem clamat ad Dominum, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo? Parum erat quod ad scrutandam legem poposcerat intellectum; nisi etiam ad custodiendam necessarium significaret auxilium, dicens, Et custodiam illam in [PL45.1674] toto corde meo (Psal. CXVIII, 34): quasi diceret, Tunc custodiam illam in toto corde meo, si tu dederis intellectum.
CAPUT XII
14. Adhuc superbus ille propriae voluntatis defensor ad ista respondeat, quod Propheta ad intelligenda tantum mandata divina, quae tamen propria virtute impleturus fuerat, opem divini postulaverit auxilii. Quae si ita sunt, a te paululum libet, beate David, sensuum tuorum occulta perquirere. Unde, rogo, tibi pugna carnis et spiritus? unde apostolicum, sicut ipse fateris, certamen? etiam utique illuminatus atque eruditus intelligentiae munere, quam divinitus postulaveras, clamas et dicis, Averte oculos meos, ne videant vanitatem (Ibid., 37). Nam intellectu certe discernendae vanitatis a veritate, sicut poscebas, accepto, cur oculos tuos a vanitate, quae displicet, non avertis? Si avaritiam reprehendis, cur non ab ea proprio separatus arbitrio, cor tuum ad mandata salutis inclinas, sed tanquam infirmus in omnibus clamas ad Deum, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam? Nisi quia suggerit avaritiam in membris nata lex peccati; et ab hac vult oculos suos, nec per se potest vir sanctus avertere: ac sic caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), ex qua lite non liberat, nisi gratia, quae per Dominum nostrum Jesum Christum parvis magnisque donatur. Velle enim adjacet, perficere autem non (Rom. VII, 18): quamvis et ipsum velle non ex nobis, sed Dei donum est; Quoniam ab ipso habemus et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Beatus ergo es, quoniam cum Apostolis Christi, et doctrinae et pugnae aequalitate concordas: quia et in scriptis tuis Apostolorum bella cognoscimus, et tua certamina in apostolicis Litteris invenimus.
CAPUT XIII
15. Unde ista in uno eodemque homine, qui ex anima et corpore constat, rerum voluntatumque diversitas; nisi quia justo divinitatis judicio contemnens homo Deum, creatura Creatorem, infimus summum, intra semetipsum inobedientiae poenas ex contumacia inferioris invenit? Qua enim justitia, quamvis meliori deterior, creaturae tamen creatura serviret, si ipsi qualiscumque creatura servire noluit Creatori? Sed ne hoc quidem sufficit ad poenam, ut pars illa deterior melioribus repugnaret cordis affectibus, nisi etiam plerumque superaret, in captivitatem duceret, possideret, non solum natos in Adam homines lex illa peccati ad motus sui ministerium vindicaret, nisi etiam renatos in Christo, manente suggestione, pulsaret: quia revera per illud regenerationis munus reatus dimissus est, non soluta conditio gratiae est, veterum delens chirographa debitorum, non a passione carnali jam separans adhuc hominem in carne viventem, ut omnis homo futuro tempore divinum per singulos dies imploret auxilium. Et quoniam lex non tam auferre potuit, quam monstrare peccatum, quod peccatum in se nascentes passim sibi homines vindicabat, et concupiscentiae consensione possessos in aeternum mergebat interitum; Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, Verbum Patris, aequale et coaeternum Patri, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6): et cum peccatum ipse non esset, factus assumpta carne peccatum, ut a peccato carnis homine sanato, peccatum damnaret in carne (Rom. VIII, 3), venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10), sanare quae aegrotabat, erigere quae jacebat; potestatem habens dimittere peccata, quod non debebat donare, quod ei debebatur dimittere, deletisque omnibus veteris culpae maculis, quam fecerat reparare naturam. De his quibus poenam severitas justa decreverat, secundum ineffabilem dispositionis occultae misericordiam, elegit [PL45.1675] vasa quae faceret in honorem; et alios a ventura ira dono gratuitae vocationis absolvit; alios derelinquens ad aequalitatis judicium reservavit; nulli tamen agnoscendae veritatis abstulit facultatem: et ita plenitudo divinae praescientiae in alios manante justitia, in alios gratia profluente completa est; ut pereuntibus quos praescierat Deus esse perituros, et salvatis quos in illa secreta electione praescierat esse salvandos, toto orbe diffusa multiplicaretur Ecclesia.
CAPUT XIV
16. Gratulare igitur, o quicumque illuminatus es, et gratiam quam non merebaris agnosce: geme, quicumque induratus es, et justitiam confitere. Dic, quicumque ab originali contagio lavacro gratiae te gratularis ablutum, Misericors et miserator Dominus, patiens et multae misericordiae (Psal. CXLIV, 8). Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (Psal. CII, 10). Dic, quicumque damnaris: Justus es, Domine, in omnibus quae fecisti nobis, et omnia judicia tua vera, quia in veritate et judicio superinduxisti omnia haec, propter peccata nostra (Dan. III, 27, 28): et noli injustitiae Dei culpam tuae indurationis adscribere. Quia omnes viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10): ut nec hi qui misericordiam fuerint consecuti a Deo, judicio veritatis de meritis suis aliquid glorientur; nec hi qui indurati atque damnati sunt, excusationem culpae ex hoc habere posse se credant, quod nullam qua converterentur, sint misericordiam consecuti. Hanc ergo Pharao misericordiam non accepit, et ideo ei ad pereundum liberum suffecit arbitrium: quem quidem nullus ita ignarus divinarum Scripturarum erit, qui audeat dicere illa omnia injuste esse perpessum. An forte si pie de Deo sicut expedit sentiamus, etiam Pharaoni datam misericordiam reperiemus? Patientia enim Dei valere ei debuit ad salutem, qua differens justum meritumque supplicium, miraculorum verbera crebra densabat. Numquid non potuit, sicut flagellis cedens expulit populum, ita miraculis credens Deum tantae virtutis agnoscere? Si dicitur jam Pharaonem non potuisse mutari, quia eum praesciverat Deus non esse mutandum: respondetur, Dei praescientiam non cogere hominem ut talis sit, qualem praescivit Deus; sed praescire talem futurum, qualis futurus est, quamvis cum non sic fecerit Deus. Quem si cogeret esse, hoc utique cogeret quod non est. Porro si hoc praescierat futurum esse quod non est, praescientia non est. Quod de Deo quam impie dicatur, advertit quisque qui peccatis suis inde blanditur, quod Deus eum peccatorem futurum esse praescierit.
CAPUT XV
17. Existere nihilominus fortasse aliquem reor, qui dicat, minus idoneam ad salutem viam, si nulla intrinsecus vocatione pulsatus, tantum quispiam flagelletur. Unde Nabuchodonosor poenitentiam meruit fructuosam (Dan. IV, 33, 34)? Nonne post innumeras impietates flagellatus poenituit, et regnum quod perdiderat, rursus accepit? Pharao autem ipsis flagellis est durior effectus, et periit (Exod. XIV, 27). Hic mihi rationem reddat, qui divinum consilium nimium altum sapienti corde dijudicat, cur medicamentum unius medici confectum, alii ad interitum, alii valuerit ad salutem: nisi quia Christi bonus odor, aliis est odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16)? Quantum ad naturam, ambo homines erant: quantum ad dignitatem, ambo reges: quantum ad causam, ambo captivum populum Dei possidentes: quantum ad poenam, ambo flagellis clementer admoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse diversos, nisi quod unus manum Dei sentiens, in recordatione propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam veritatem pugnavit arbitrio? Hic quicumque respondet, illi ut mutaretur adfuisse divinum, huic ut induraretur defuisse praesidium, et hoc contendit injustum; propter quod rerum ipsarum fines in Dei [PL45.1676] voluntate constituens, dixit Apostolus, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX, 18): dicente Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): intelligat illa omnia, vel adjuvante Domino perfici, vel deserente permitti; ut noverit tamen nolente Domino nihil prorsus admitti.
CAPUT XVI
18. Sed reditur ad parvulos, reditur ad geminos: parum est quod dixi, reditur ad necdum natos, qui et eodem concubitu seminati, et eodem momento in lucem fuerant proferendi. Eis discrepans diversumque judicium divinae voluntatis apparens, sensus hominum de voluntate Dei superbe nimium disputantes, magnitudo quaestionis obturbat. Exalta jam viribus vocem tuam, o injuste accusator justi; et dic mihi, quid ille mali commisit, quid boni ille meruit? Et respondet tibi, non ego, sed Paulus apostolus, Nihil quidem ambo meruerunt, sed habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam. Dicturus es, Quare? quae est judicii hujus tam confusa diversitas? Rursus hanc praesumptionem ille confutet, et dicat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 21, 20)? Maxime quia ad illam humanorum actuum comparationem rursus intentio conversa respondet, injustitiae non posse argui creditorem, qui de duobus debitoribus tale voluerit habere judicium, ut uni donet, ab alio exigat, quod ab utrisque debetur. Et certe in omnibus humanae conversationis actibus atque contractibus ad discernendum aliquid, ac dijudicandum, hanc qua videmur aliquid probare justitiam ex ineffabili divinae justitiae plenitudine in humilitatis nostrae corda manare manifestum est, beato Joanne hoc in Evangelio suo confirmante: Quoniam omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Quod si ita est, qua tandem impudentia homo de Deo, lutum de figulo judicabit, non solum dicens, Quid me fecisti sic? sed etiam de aliis damnabili curiositate perscrutans et dicens, Quare de eadem massa fecisti alium quidem sic, alium vero sic? Si humanum genus, quod creatum primitus constat ex nihilo, non cum debito mortis et peccati origine nasceretur, et tamen ex eis Creator omnipotens in aeternum nonnullos damnare vellet interitum; quis omnipotenti Creatori diceret, Quare fecisti sic? Qui enim, cum non essent, esse donaverat, quo fine essent, habuit potestatem; nec dicerent caeteri, cur paribus omnium meritis divinum discreparet arbitrium: quia potestatem habet figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam. Nunc autem cum damnatis poena justa reddatur, salvatis autem gratia donetur indebita; quis usque adeo humanae conditionis oblitus, divini sensus arcana discutiat, ut cum ipse poenam merito fuerit consecutus, queratur cur alius gratiam quae non debebatur ei, acceperit?
19. Hanc itaque divinam electionem non meritis reddi, sed sola volentis munificentia donari hominibus, Moyses cum jam tunc quamvis carnalem populum doceret, ostendit. Sic enim evidenter in Deuteronomio dicit ad populum: Ecce Domini Dei tui coelum est, et coelum coeli, terra et omnia quae sunt in ea: verumtamen patres vestros elegit Dominus diligere eos, et elegit semen eorum post ipsos, vos prae omnibus gentibus. Et adjecit: Circumcidimini ergo a duritia cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius. (Deut. X, 14-16). Sed hanc in eis mansisse duritiam cordis, sicut supra jam diximus, beatus Stephanus cum Judaeos increparet, ostendit. In Actibus enim Apostolorum ipse sic dicit: Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51). Unde dura cervix in illo populo, qui ex omni mundo electus est, qui de servitute decem [PL45.1677] miraculis meruit liberari, cui lex data est, cujus saluti ora Prophetarum omnium militarunt, ex quo factus secundum carnem et ad quos missus est Christus; nisi quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec Israel adoptatus ex plenitudine gentium, intraret in regnum; et conclusit in incredulitate omnes Dominus, ut omnes indigerent misericordia Salvatoris? Cujus divini consilii sacramenta perstringens, et majestatis mysterium, quae quamvis magnitudine revelationum noverat, tamen pro humana infirmitate succumbens etiam ille qui prius persecutor et blasphemus vas electionis meruit nominari, miratus [PL45.1678] exclamat, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! et inscrutabiles vias ejus, et inscrutabilia confitens Dei esse judicia (Rom. XI, 25, 35). Cum illo ergo, quando de talibus quaeritur, admiremur; et manente sententia, quod non sit iniquitas apud Deum, siquidem illud quod quaeritur, modum nostri sensus excesserit, et intellectus nostri non dignatur angustias, in illa justitiae, misericordiae, praescientiaeque divinae plenitudine permanere inconcussa aequitate fateamur: ne de superioribus divinae voluntatis arcanis aliter quam modus conditionis nostrae patitur disputantes, Dei justitiam relinquamus, et nostram statuere cupientes (Id. X, 3), in imam contumaciae voraginem decidamus.
DE PRAEDESTINATIONE DEI, LIBELLUS IGNOTI AUCTORIS
CAPUT PRIMUM
1. De praedestinatione Dei locuturi, anxietatibus quibusdam involvimur: quia dum conscientiam nostrae stoliditatis perscrutamur, ab appetitu tam arduae disputationis reprimimur. Sed dum ad omnipotentiam illius qui per os asinae irrationalis, rationali sessori verba voluntatis suae monstravit (Num. XXII, 28, 30), mentem reducimus, sub spe superni adjutorii, ad audendum vires accipimus; scientes quia quidquid boni loquimur vel facimus, non ex nobis hoc, sed ex Deo accipimus.
CAPUT II
2. In primis nefas est dicere, Deum aliquid nisi bonum praedestinare. Sed praedestinationum aliae sunt alligationis, aliae conditionis; istae sunt justitiae, illae potentiae. Ut lucidius fiat quod dicitur, quae sunt alligationis et potentiae, quae conditionis et justitiae, demonstretur. Creavit Deus coelum et terram, solem et lunam, diem et noctem; praedestinavit insuper ut coelum semper volveretur, terra immobilis circumvolventi coelo loco centri haberetur; sol et luna diei noctique praeessent; dies et nox certis temporibus vicissim succederent. Hae praedestinationes potentiae sunt et alligationis. Unumquodque enim eorum quae praediximus, sic alligatum est suo operi per praedestinationem Dei, ut ab eo dimoveri non possit. Creavit Deus hominem, et praedestinavit ut si obediens esset, ac a gustu vetiti pomi se abstineret, in vita permaneret; sin autem inobediens esset, sententiam mortis subiret. Haec praedestinatio conditionis est et justitiae. Non enim Deus ante casum hominis sic eum per potentiam alligationis praedestinavit mori, ut necesse esset eum mori; sed sub ea conditione, si peccaret. Quia igitur peccavit homo, justum erat ut moreretur; si non peccaret, nullo vinculo praedestinationis divinae morti alligaretur.
CAPUT III
3. Mortis itaque praedestinatio sub conditione fixa fuit in Deo, propter casus humani praescientiam: non tamen vim faciens in homine per potentiam, ut duceret eum ad mortis sententiam. Ergo praedestinatio hujusmodi non absolute est causa mortis, sed peccatum causa praedestinationis et mortis. Non enim sic dicitur de hominis morte, ut de coeli volubilitate. Interroganti enim alicui, quare coelum volvitur: respondemus, Quia Deus praedestinavit. Haec responsio absoluta est, nec aliam quaerit. Si autem aliquis quaerit quare homo moritur: non absolute respondere possumus, Quia Deus praedestinavit; non enim praedestinaret, nisi eum peccaturum praesciret. Peccatum quippe in homine, in Deo incitat zelum justitiae; zelus vero justitiae praedestinationem; praedestinatio autem attrahit mortem. Et hujus concatenationis initium et finis in homine est. Quare enim homo moritur? Quia Deus praedestinavit. Quare Deus praedestinavit? Quia justus est, et juste facit. [PL45.1678] Quare juste facit? Quia homo peccavit. Ecce ex homine peccatum, et in homine mors.
4. Est qui dicat: Quomodo possit esse peccatum causa praedestinationis, cum esset praedestinatio antequam peccaret homo? Ille audiat, quia omnia antequam fiant, Deus quasi jam facta pertractat; et sive sint punienda, sive muneranda, in praescientia sua dijudicat. Ecce homo infelix alligatur morti, non per Dei praedestinationem, sed per suam offensionem. Quamvis enim praedestinatio offensionem praecurrat tempore, offensio tamen praedestinationem praecedit effectione. Nam praedestinatio non fieret, nisi offensio futura esset: quam offensionem qui praescivit esse, offensionis ultionem ut justus judex praedestinavit. Ex praescientia igitur offensionis, praedestinatio emanavit ultionis: sicut ex praescientia virtutis, praedestinatio fieri solet remunerationis. Unde Apostolus ad Romanos: Quos praescivit, hos et praedestinavit. (Rom. VIII, 29).
CAPUT IV
5. Fortassis est qui dubitet ultionem offensionis a Deo esse, quia gravis est et mala; virtutis autem remunerationem a Deo esse manifeste fateatur, quia dulcis est et bona: cum Deus nullius mali, sed totius boni sit auctor. Huic dicendum est, quia ultio offensionis etsi homini est mala, dum poenam ingerit; apud Deum est justa, dum peccata punit. Quod autem justum est, bonum est. Praedestinatio igitur ultionis, quia justa est, et bona. Unde fons et origo boni per Isaiam sic loquitur: Ego Dominus formans lucem et creans tenebras; pacem faciens, et creans malum (Isai. LXV, 7). Quasi dicat: Ego Dominus faciens pacem ex me, creans malum ex te tibi. Pro peccatis enim tuis bellum tibi tribuo, quod mereris: quod etsi apud me sit justum, ex te tamen tibi fit malum; quia non ex me, sed ex te peccasti; et pro peccato poenam tibi creo, quae apud me est justa, tibi autem mala. Hujusmodi ergo malum creat Deus, quod per se sibi sit justum, ex homine fit homini malum. Una eademque res aliter atque aliter inter homines etiam accepta, bona est et mala: ut bellum de quo supra diximus, victis est malum, vincentibus bonum. Quapropter et mors, quae est ultio praevaricationis, et justa est et mala: justa quidem ex justo judice, mala autem ex misero peccatore. Haec etiam eademque mors quibusdam hominibus est mala, quibusdam autem bona: quia hos de ignominia ducit ad gloriam, illos vero de gloria ad ignominiam. Ignis quoque lignis, stipulis, vestimentis est nocivus, cupro autem et argento et auro proficuus: quia haec excoquit et puriora reddit, illa vero inflammat et penitus consumit. Cum haec ita sint, non vereamur dicere, mortem esse praedestinatam a Deo: quia etsi nobis est mala, a Deo tamen propter praescientiam [PL45.1679] praevaricationis praedestinata est justa. Unde et Psalmista: Quia tu reddis unicuique juxta opera sua (Psal. LXI, 13). Unde enim et bonis gloria perennis, et malis mors infelix, nisi ab eo qui reddit unicuique secundum opera sua? Non tamen pure a Deo mors, sed fit ex hominis praevaricatione per justitiam Dei in hominis poenam. Hoc ideo, quia sunt nonnulli qui diabolum sic ponunt mortis auctorem, quasi ultionis judicem. Auctor est quidem mortis per suggestionem peccati, sed per potentiam retributionis nec auctor, nec creator. Est et poenarum custos et exhibitor; nec tamen ex propria potentia, sed ex concessione divina.
CAPUT V
6. Sed iis quae praescripsimus quidam opponunt quod scriptum est, Mortem Deus non fecit unquam (Sap. I, 13). Quibus non surda aure praetereundum est, quod alias scriptum est, Mors et vita a Deo est (Eccli. XI, 14). Nam opponenti, Mortem Deus non fecit unquam, oppono, Mors et vita a Deo est. His quippe oppositionibus in litteratura nulla reconciliatio est, in intelligentia nulla repugnantia. Mors enim sicut et vita, non tantum dupliciter, sed etiam tripliciter intelligi potest. In primo namque homine et animam et carnem Deus creavit immortalem. Ante peccatum ergo vixit anima, vixit caro, non sub interitus timore, sed sub immortalitatis conditione. At dum homo peccavit, anima obiit. Haec est mors quam [PL45.1680] Deus non fecit. Caro tamen vixit post mortem animae, sed sub mortis exspectatione. Mors ergo animae, peccatum; mors carnis, dissolutio elementorum; mors animae et carnis, poena infernalis. Sic et vita, alia est carnis et animae ante peccatum, alia carnis post peccatum, alia animae et carnis post dissolutionem elementorum. Vita quidem omnis a Deo est; sicut et mors carnis, quae est dissolutio elementorum; et mors animae et carnis, quae est ultio offensionis. Mortem autem animae, quae est caeterarum principium et causa, nunquam fecit Deus: quia scriptum est, Qui peccatum non fecit (I Petr. II, 22). Sed mortem animae non sic intelligas, ut mortem carnis. Moritur namque caro, solutionem sui patiendo: moritur autem anima non sic, sed vitam mutando.
7. Jam quae sint praedestinationes alligationis, quae conditionis; satis, ut reor, dictum est: sed earum quae conditionis sunt, aliae ad gloriam, aliae ad poenam. Quos enim Deus suos fidei opere futuros esse praenovit, hos praedestinavit ad gloriam: quos absque correctione diabolicae persuasioni militaturos esse praescivit, hos pro certo praedestinavit ad poenam. Navis mentis nostrae, nisi exercitio bonae meditationis regatur, ventis vanarum cogitationum afflantibus, per diversa fluctuabit, et demum sub periculo demersionis conquatietur.
DE LIBRO CUJUS INSCRIPTIO ERAT, S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI, AD ARTICULOS SIBI FALSO IMPOSITOS RESPONSIONES
Iste liber, incipiens in haec verba, Quidam christianae ac fraternae charitatis obliti, in tantum existimationem nostram quoquo modo student laedere, ut suam se evertere nocendi cupiditate non videant, nomen Augustini in veteribus aliquot manuscriptis codicibus praeferebat. Hinc errandi occasio data primis Augustinianorum operum editoribus, Amerbachio et Erasmo, qui eum librum inter Augustini polemica opera contra Pelagianos, ejusdem sancti Doctoris nomine praenotatum retulerunt. Ipse omnino est liber Prosperi refellentis objectiones Vincentianas, qui suo loco in tertia parte hujus Appendicis exhibetur.
Appendicis PARS SECUNDA, CONTINENS VARIA SCRIPTA ET MONUMENTA AD PELAGIANORUM HISTORIAM PERTINENTIA; Quorum comparatione polemicae in eosdem haereticos Augustini lucubrationes illustrantur
SCRIPTA ET MONUMENTA PERTINENTIA AD HISTORIAM PELAGIANORUM
GENNADIUS, IN LIBRO SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM
Pelagius Brito haeresiarches, antequam proderetur haereticus, scripsit studiosis necessaria, libros tres de fide Trinitatis, et pro actuali conversatione Eulogiarum ex divinis Scripturis librum unum, capitulorum indiciis in modum Cypriani martyris praesignatum. Postquam vero haereticus publicatus est, scripsit haeresi suae faventia.
Idem, ibidem
Coelestius antequam ad Pelagium concurreret, imo adhuc adolescens, scripsit ad parentes suos de monasterio epistolas in modum libellorum tres, omni [PL45.1680] Deum desideranti necessarias. Moralis siquidem in eis dictio nihil ibi vitii post modum proditi, sed totum ad virtutis incitamentum tenuit.
INCIPIT COMMONITORIUM ADVERSUS HAERESIM PELAGII ET COELESTII VEL ETIAM SCRIPTA JULIANI A MARIO MERCATORE SERVO CHRISTI
1. Quaestio contra catholicam fidem apud nonnullos Syrorum, et praecipue in Cilicia a Theodoro quondam episcopo oppidi Mansisteni jamdudum mota, nunc usque penes paucos eorum admodum [PL45.1681] roditur, nec ea palam profertur; sed ab ipsis qui de ea fornicantur, velut catholicis, intra Ecclesias interim retinetur: Progenitores videlicet humani generis Adam et Evam mortales a Deo creatos, nec quemquam posterorum sui praevaricatione transgressi laesisse, sed sibi tantum nocuisse, seque mandati reos apud Deum fecisse, alterum penitus nullum.
2. Hanc ineptam et non minus inimicam rectae fidei quaestionem, sub sanctae recordationis Anastasio Romanae Ecclesiae summo Pontifice Rufinus quondam natione Syrus Romam primus invexit; et, ut erat argutus, se quidem ab ejus invidia muniens, per se proferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tunc decepit, eumque ad praedictam apprime imbuit atque instituit impiam vanitatem. Quique mox ausus in apostolum Paulum commentarios condere, cum ad illum locum notissimum ad Romanos venisset Epistolae, ubi ita continetur, Propterea sicut per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), etc., ibidem »eos tantum reos« dicit, »atque obnoxios illa praevaricatione teneri, qui hunc in praevaricandis Dei mandatis voluerint imitari; non omnes qui ex ejus sunt per successionum seriem semine generati.« Atque hinc latius de sequentibus locis hujus Epistolae disputat; et pronuntiat, »Nullum hominum prorsus per generationem laesum fuisse, nec laedi Adae peccati transgressione, sed imitatione,« inquit, »quia prior ille in genere humano peccavit; et illum reum et obnoxium fieri, qui hunc propria voluntate, non nascendo, sed peccando fuerit imitatus.«
3. Huic Pelagio adhaesit Coelestius, nobilis natu quidem, illius temporis auditorialis scholasticus, sed naturae vitio eunuchus matris utero editus. Hic a Pelagio praedicto institutus, sensum istum impiissimum meracius imbibit, ac multos incredibili loquacitate amentiae hujus suae participes et complices fecit; aususque palam publiceque his verborum sententiis ejusdem sensum passim disseminare per populos: id est, Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. Quoniam infantes qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, quia nec per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. Quoniam infantes, etiamsi non baptizentur, habeant vitam aeternam. Quae quinque capitula unam impiissimam et nefandam sententiam generant. Adjecit praeterea: Posse esse hominem sine peccato, et facile Dei mandata servare: quia et ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato: et quoniam lex sic mittit ad regnum coelorum, sicut Evangelium.
4. Haec atque hujusmodi etiam Juliano et caeteris [PL45.1682] ejus commanipularibus placuere, etc.
EX LIBRO DE HAERESIBUS VULGATO PER SIRMONDUM SUB TITULO PRAEDESTINATI
1. Octogesimam et octavam haeresim in Pelagio se invenisse Sedes apostolica sub papa sancto Innocentio docuit, dum Coelestius Pelagii discipulus apud Carthaginem doceret, Posse homines sine peccato esse, natura sibi sufficiente sola humana. Restitit ei quidam Paulinus diaconus, defensor et procurator Ecclesiae Mediolanensis: cuique in conventu sacerdotum multa capitula objecit contra fidem catholicam; quae Coelestius damnare neglexit, dicens, Non ad me pertinet de his quae objicitis, ubi meum nomen est, et crimen alienum. Tunc illi obtulerunt ei libros suos, ubi dicebat, Ipsam sibi hominis naturam ad perfectionem posse sufficere: hoc est, Tantam potest homo exercere justitiam, ut etiam sine peccato possit esse si velit. Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, esset moriturus. Sic lex misit ad regnum, sicut Evangelia. Infantes in remissionem peccatorum baptizandos esse ideo confitemur, propter regulam universalis Ecclesiae. Nihil obfuisse generi humano peccatum Adae. Omnia haec oppositionum genera ad damnandum objiciebantur Coelestio. Sed ille dicebat, multa esse in his quae teneret fides ejus, et propter ipsa caetera damnare non posse. Tunc ad relationem pene omnium Afrorum episcoporum, papa Innocentius damnationem et Pelagio et Coelestio conscripsit. Illi autem, sive antequam damnarentur ab universali Ecclesia, sive posteaquam damnati sunt, non cessaverunt scribere, Posse hominem sine peccato esse; et nihil obfuisse Adam humano generi; et infantes non ideo baptizandos, quia habere possint originale peccatum; et naturam tam bene factam a Deo, ut sibi sola sufficiat ad hoc ut possit carere peccato.
2. Contra hos suscepit sine scriptura quidam Constantius tractator. Post hunc autem, scripsit contra hos et Augustinus Hipponensis episcopus, et Hieronymus presbyter Bethlehemites. Pelagiani tamen, seu Coelestiani, catholicae plebi permixti sunt, quia Ecclesiam aliam non habent: et ideo ubi eis evenerit, communionem non renuunt. Dicunt enim unius confessionis se esse in hac parte, in qua Eucharistia conficitur: De quaestione enim, aiunt, non de communione discernimur. Pro hoc ausu, et a nostris, si deprehendantur, periculis subjacent, et a suis exsecrationi habentur. Habent enim et presbyteros, et episcopos suos.
3. Ipse autem Pelagius ita in Commentario suo ad Romanos scribit, dum ageret illum locum quo ait Apostolus, Quoniam per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); tangens Coelestium qui contra traducem peccati primus scripsit, his verbis ait: Hi, inquit, qui contra traducem veniunt, ita illam impugnare nituntur: Si Adae peccatum etiam non peccantibus obfuit, ergo et Christi gratia etiam non credentibus prodest. Addunt etiam hoc: Si baptismus tollit originale illud peccatum, de duobus baptizatis nati debent hoc carere peccato. Quomodo enim mittunt ad posteros quod ipsi in se minime habuerunt? Haec sicut ab ipso Pelagio sunt scripta, posuimus.
4. De hoc itaque quod dictum est, »Posse hominem sine peccato esse,« objectum est illis ita: Aut potest, et adjutorium non quaerit; aut non potest, et adjutorium quaerit. A quocumque enim auxilium quaeritur, dicit se id quod vult facere implere non posse: alioquin irrisorie poscit, qui potest hoc solus, pro quo adjutorium postulat, adimplere. Verbi gratia, decem pondo cujuscumque rei si levare voluerim, et adjutorium quaeram ridiculum videor exhibere dum posco. At vero si ducentas aut amplius velim levare [PL45.1683] libras, quia id implere non possum, auxilium flagito, et immensis precibus adjutorium quaero, praecipue si status vitae meae in hoc videtur pondere positus, ut si pondus quod memoravi non levavero, ad vitam pervenire non possim.
5. De duobus autem baptizatis natum nihil habere de fide parentum, haec nos ratio docet; quoniam hi qui baptizati sunt duas habent nativitates, unam qua eos generavit caro, aliam qua eos generavit Spiritus sanctus: et ex his duabus generationibus nati, duas generationes ad posteros mittunt; unam de carne, conjugii ministerio, aliam de spiritu, Baptismate consecrando. Hic ergo qui de baptizatis natus est, interrogo de qua re natus est: de carne, id est, de prima generatione, an de spiritu, id est, de secunda generatione. Si de spiritu natus est, baptizari non debet. Quare? Quia Spiritus sanctus eum fecit nasci, non libido conjugii. Sin autem de conjugio carnali, id est, de masculo et femina, restat ut unde sunt regenerati de Christo et Ecclesia, suam iterum regenerent prolem. De primo enim est Adam quod nascimur; de secundo autem Adam quod iterum recreamur: dicente sancto Apostolo, Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale est; deinde, quod spirituale est. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Ergo sicut portavimus imaginem terreni, id est, sicut creavimus filios carnaliter, portemus et imaginem coelestis, id est, quos creavimus carnaliter, spiritualiter recreemus, aut ipsi qui carnaliter creati sumus nutu Creatoris, iterum ejus gratia spiritualiter recreemur. Hoc autem dico, dixit Apostolus, quia caro et sanguis, id est, prima tantum generatione homines nati, nisi gratiam divinam meruerint adipisci, regnum Dei invenire non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit (I Cor. XV, 45-50).
TIMOTHEUS PRESBYTER CONSTANTINOPOLITANUS, IN OPUSCULO DE RECEPTIONE HAERETICORUM
De Pelagio et Coelestio
Isti idem senserunt cum Nestorio vani sensus viro: quandoquidem et in synodo Ephesina plura de ipsis mala protulerunt, quasi vellet impius Nestorius Pelagii et Coelestii dogma renovare. Fertur de illis, quod temporibus Theophili episcopi Alexandrini Innocentiique Romani insurrexerint in Ecclesiam, quod praedicti antistites multa certamina adversus eos susceperint, quodque scripto fuerint condemnati. Porro hi duo haeretici, Pelagius et Coelestius, quemadmodum aiunt, nec episcopi, nec clerici, nec omnino ex ordine sacro fuerunt; at velut monachi vagabantur, conspirantes adversus veritatem: sed et dogmata tenebant impiorum Manichaeorum.
PHOTIUS, IN BIBLIOTH. COD. 54
1. Lectus est liber contra Pelagianam et Coelestianam haeresim, cujus haec inscriptio: »Exemplar actorum ab Occidentis episcopis adversus Nestoriana dogmata.« Hic refert eamdem esse Nestorianam et Coelestianam haeresim: testemque laudat Cyrillum Alexandrinum episcopum Theodosio imperatori quod Nestoriana et Coelestiana haeresis eadem sit scribentem. [PL45.1684] Planum id est, inquit. Coelestiani enim de corpore seu membris Christi, hoc est, de Ecclesia petulanter ista jactant: »Non Deum ipsum, id est Spiritum sanctum, fidem ipsis, omniaque ad vitam, pietatem et salutem necessaria privatim distribuere unicuique, prout velit, sed constitutam hominis naturam,« quae per transgressionem et peccatum beatitudine excidit, atque a Deo separata morti tradita est, »pro merito voluntatis uniuscujusque Spiritum sanctum et advocare et repellere.« Nestoriani vero de ipso etiam corporis capite Christo eadem sentire et affirmare audent. Asserunt enim, quandoquidem nostrae Christus naturae sit particeps factus, et Deus omnes homines similiter salvos fieri velit, unumquemque etiam per arbitrii sui libertatem proprium peccatum corrigere, et Deo dignum se facere. Quapropter non ipsum Verbum esse ex Maria editum, sed qui ex ea genitus est, ob naturalis voluntatis dignitatem Verbum habere concomitans, et sola cum Verbo communicare filiationis dignitate et appellatione.
2. Porro haec quidem Pelagiana seu Coelestiana haeresis, in Oriente viguit, sed in Occidente quoque propagata est, et Carthagine in Africa ab Aurelio atque Augustino deprehensa et convicta variisque publice conciliis damnata. Qui vero sic sentirent, ejecti tanquam haeretici extra Ecclesiam, temporibus episcoporum Theophili Alexandriae, et Innocentii urbis Romae, tam a Romanis, quam Africanis, caeterisque Occidentis episcopis.
3. Ipse quidem Pelagius in Palaestina synodo, cui episcopi quatuordecim aderant, absolutus fuit, cum alia quidem objectorum capitum, ut stulta, omnino abnegasset atque damnasset; alia vero a se quidem dicta confessus esset, non eo tamen sensu, quo accusatores illa interpretarentur, at prout cum Ecclesia catholica concordarent. Accusatores erant Neporus et Lazarus, Gallicani episcopi, qui quaestioni de illo habitae non interfuere, ob alterius eorum invaletudinem veniam precati, ne se sisterent. Sic in iis quae ad Aurelium Carthaginis episcopum scripsit Augustinus, prodit (De Gestis Pelagii, n. 2).
4. Post sancti Augustini mortem coeperunt quidam in clero impium illud dogma asserere, male etiam loqui de Augustino, atque adeo conviciis incessere, tanquam arbitrii libertatem ablatam docuisset. Verum Coelestinus Pontifex Romanus de sancto viro, et contra eos qui hanc haeresim exsuscitarent, ejus regionis episcopis scribens, errorem nuper revocatum cohibuit. Cum temporis deinde progressu, sectae hujus homines per haeresis suae abjurationem Ecclesiae restituti essent, iterum malum ab illis renovatum fuit. At Septimus episcopus pestis renascentis cursum repressit, datis ad Leonem, Romae tum Sedem apostolicam tenentem, litteris: qui Leo ferventi zelo contra impios depugnavit. Post non diu rursum veluti existere atque renasci e mala radice impudenter cum coepisset, Romae etiam quidam pro haeresi libere locuti sunt: quos Prosper homo sane divinus libris adversus eos in vulgus editis facile dissipavit; Leone, quem diximus, etiam tum Romanam Sedem occupante.
5. Haec eadem haeresis anathemate iterum damnata est in sacra Ephesina synodo. Damnavit et Joannes Alexandrinus episcopus in apologia ad Gelasium Romanum episcopum, non solum Pelagianam haeresim, verum etiam Pelagium ipsum, atque Coelestium, una cum Juliano, qui ipsorum sectator deprehensus est.
PROSPER, IN LIBRO DE INGRATIS
EX EODEM PROSPERO, EPITAPHIUM HAERESIS PELAGIANAE ET NESTORIANAE
COMMONITORIUM ALIUD MERCATORIS CONTRA PELAGIANOS
Exemplum Commonitorii, quod super nomine Coelestii graeco sermone a Mercatore datum est, non solum Ecclesiae Constantinopolitanae, sed etiam plurimis religiosissimis viris; oblatum quoque piissimo principi Theodosio semper Augusto; idipsum ex graeco in latinum translatum per eumdem Marium Mercatorem Christi servum, in consulatu Florentii et Dionysii VV. CC., per quod commonitorium cognito funestissimo errore, imperiali praecepto tam Julianus defensor et sequax ejus cum caeteris sociis et participibus suis, quam postea idem Coelestius de Constantinopolitana urbe detrusi, in synodo quoque Ephesiensi ducentorum septuaginta quinque episcoporum sententia postmodum in praesenti damnati sunt.
1. Coelestius quidam eunuchus matris utero editus, ante viginti plus minus annos discipulus et auditor Pelagii egressus ex urbe Romana, Carthaginem Africae totius metropolim venit, ibique de infra scriptis capitulis apud Aurelium episcopum memoratae urbis per libellum a quodam Paulino diacono sanctae memoriae Ambrosii Mediolanensis episcopi est accusatus, sicut gestorum confectio se habet, quibus idem libellus insertus est (quorum gestorum exemplaria habemus in manibus), tanquam haec non solum ipse doceret, sed et per provincias conspirantes sibi diversos, qui haec per populos disseminarent, misisset: id est, »Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus fuisset.« Quoniam »peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus [PL45.1687] humanum.« Quoniam »parvuli qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem.« Quoniam »neque per mortem vel praevaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne hominum genus resurgat.« Quoniam »lex sic mittit ad regnum coelorum quomodo et Evangelium.« Quoniam »et ante adventum Domini fuerunt homines impeccabiles, id est, sine peccato.« De quibus omnibus capitulis supra scriptis septem paribus synodalium gestorum patres et episcopi regionis illius restiterunt Coelestio, et jusserunt ut eadem condemnaret, quia essent haeretici sensus. Sed Coelestius nullo modo acquiescens, quinimo resistens actis iisdem quibus frequenter auditus est, ecclesiastica communione privatus est.
2. A qua sententia ad Romani episcopi examen credidit appellandum. Qua mox idem ipse appellatione neglecta, Ephesum Asiae urbem contendit, ibique ausus est per obreptionem locum presbyterii petere. Inde post aliquantos annos, sub sanctae memoriae Attico episcopo, urbem Constantinopolitanam petiit; ubi in similibus detectus magno studio sancti illius viri, ex praedicta alma urbe detrusus est, litteris super ejus nomine et in Asiam et Thessalonicam et Carthaginem ad episcopos missis, quarum exemplaria habentes proferre sumus parati.
3. Praedictus tamen Coelestius etiam hinc ejectus, ad urbem Romanam sub sanctae memoriae Zosimo episcopo tota festinatione perrexit: ubi actis, quorum exemplaria habemus, interrogatus, cum ab illo cognitore aliquatenus terreretur, crebris responsionibus et prosecutionibus suis spem praeseminavit, condemnare se illa capitula, de quibus apud Carthaginem fuerat accusatus, promittens. Id enim et instantius jubebatur, ab eoque vehementius ut id faceret exspectabatur, atque ob hoc ipsum nonnulla illius sancti sacerdotis humanitate dignus est habitus; et sic epistolam quamdam benignitatis plenam ad Afros episcopos meruit; qua ille abusus est, vel adhuc abutitur ad multorum ignorantium deceptionem.
4. Episcopis vero ex Africa rescribentibus, omnemque causam quae apud eos facta fuerat exponentibus, missis etiam gestis exinde, quae fuerant tunc cum illo vel de illo confecta; vocatus ad audientiam pleniorem, ut quae promiserat festinaret implere, id est, ut damnatis praedictis capitulis, sententia Afrorum pontificum, qua fuerat communione privatus, absolveretur, non solum non adfuit, sed etiam ex memorata Romana urbe profugit: atque ob hoc a beatae memoriae praedicto Zosimo episcopo scriptis amplissimis vel longissimis perdamnatus est, in quibus et ipsa capitula de quibus accusatus fuerat continentur, et omnis causa tam de Coelestio supra scripto, quam de Pelagio magistro ejus praviore, videtur esse narrata; quorum scriptorum et nos hic habemus exemplaria, et ad Orientales Ecclesias Aegypti dioecesim, et Constantinopolim, et Thessalonicam, et Jerosolymam, similia eademque scripta ad episcopos transmissa esse suggerimus.
5. Ut autem et Pelagius cum isto pariter damnaretur, istud in causa est. Ausus est memoratus ante vastationem urbis Romae in apostolum Paulum [PL45.1688] commentarios condere, et his edere de quorum amicitia praesumebat. Explanare autem se putavit singula Apostoli verba vel sensus. In Epistola igitur quae est ad Romanos, cum ad illa loca venisset, ubi Vas electionis ita loquitur, Propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit; hactenus credidit exponendum: quem librum ejus habemus, et proferimus ad convincendum inimicum ejus errorem. Ita ergo idem ait: »Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; Exemplo,« inquit, »seu imagine usus est: quia sicut cum non esset peccatum, per Adam subintravit; sic et cum non remansisset justitia apud aliquem, vita per Christum reparata est. Et in omnes homines mors pertransiit: Cum sic,« inquit, »qui peccant, similiter et moriuntur. Neque enim aut in Abraham aut Isaac aut Jacob mors pertransiit, de quibus Dominus ait, Hi omnes vivunt« (Luc. XX, 38). »Hic autem,« inquit, »propterea dicit omnes mortuos, quoniam multitudine peccatorum non excipiuntur pauci justi: sicut et ibi,« inquit, »Non est faciat bonitatem, non est usque ad unum« (Psal. LII, 2, 4); et iterum illud,« inquit, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Aut certe in illos omnes pertransiit,« inquit, »qui humano ritu, non coelesti sunt conversati. Et post pauca: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae: Sive cum non esset,« inquit, »qui inter justum et injustum discerneret, putabat mors se omnium dominari; sive in eos qui mandatum tanquam Adam praevaricati sunt, hoc est, de filiis Noe, quibus praeceptum est ut animam in sanguine non manducarent, et de filiis Abraham, quibus circumcisio mandata est: sed et in eos qui praeter mandatum legem contempserant naturalem. Qui est forma futuri: Quoniam,« inquit, »sicut Adam praeter coitum a Deo formatus est, sic et Christus ex virgine fabricante Spiritu sancto processit: sive, sicut quidam dicunt, forma a contrario, hoc est, ut sicut caput ille peccati, sic iste caput justitiae est. Sed non sicut delictum, ita et donum: Ne in forma,« inquit, »aequalitas putaretur. Si enim in unius praevaricatione multi mortui sunt, multo magis donum et gratia Dei per unum hominem Christum in multos abundavit (Rom. V, 12-15): Plus valuit, inquit Apostolus, gratia in vivificando, quam peccatum in occidendo; quia Adam se solum et suos posteros interfecit, Christus vero et eos qui tunc erant in corpore, et eos qui postea futuri erant liberavit.«
6. »Hic sollicitus catholicus lector notet quid dicat, Adam non sibi soli, sed et posteris suis nocuisse.« Tene superiorem definitionem ejus. Posteros enim hic dicit, non omnes omnino et ubique totos homines laesos illius peccato; sed illos tantum qui per imitationem similiter suis peccatis et propriis facti sunt rei praevaricationis, sicut Adam; qui sine dubio ii ipsi pronepotes ejus et posteri esse inveniuntur.
7. »Hi autem,« inquit, »qui contra traducem peccati sentiunt, aliter eos qui defendunt traducem impugnare conantur. Si peccatum,« inquiunt, »Adae etiam non peccantibus nocuit; ergo et Christi justitia non credentibus prodest: quoniam similiter, imo plus dicit Apostolus per unum liberari, quam per unum ante perierunt. Deinde dicunt,« inquit, »Si Baptismus mundat antiquum illud veternosumque peccatum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato: non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. In hoc addunt,« inquit, »Quoniam si anima non est ex traduce, sicut nec est, sed sola caro habet traducem peccati, sola et poenam meretur. Injustum est enim, ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam [PL45.1689] antiquum peccatum portet alienum: quia nec rationabile est, ut Deus, qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum.«
8. Et iterum in alio sermone suo idem Pelagius, »Si peccator,« inquit, »genuit peccatorem, ut parvulo ejus peccatum originale in Baptismi acceptione solvatur; justus ergo justum gignere debuit. Si parentes,« inquit, »post conversionem propria peccata non laedunt, multo magis filiis eorum per eos nocere non potuerunt. Si priorem hominem contigit causam mortis fecisse, ergo per Christi adventum mori jam non oportebat. Si per peccatum Adae mors orta esset, nunquam post remissionem peccatorum, quam nobis liberator donavit, moreremur. Plus ergo valuit peccatum Adae omnes omnino homines occidendo, quam Christi gratia in salvando, quae non omnibus, sed tantum credentibus profuit. Neque enim omnes qui nascuntur ex Adam, ii etiam renascuntur in Christo:« et reliqua.
9. Quae omnia supra scripta capitula, ut jam superius dictum est, continet illa beatae memoriae episcopi Zosimi epistola, quae Tractoria dicitur, qua Coelestius Pelagiusque damnati sunt; quae et Constantinopolim, et per totum orbem missa subscriptionibus sanctorum Patrum est roborata: cui Julianus et reliqui complices ejus subscribere detrectantes, consentaneosque se nolentes iisdem patribus facere, non solum imperialibus legibus, sed et sacerdotalibus statutis depositi atque exauctorati, ex omni Italia deturbati sunt; ex quibus plurimi resipiscentes, et a praedicto errore correcti, regressi sunt supplices ad Sedem apostolicam, et suscepti suas Ecclesias receperunt.
10. Praedicti sane Coelestius et Pelagius non tunc primo a sanctae memoriae Zosimo videntur esse damnati, sed ab ejus decessore sanctae recordationis Innocentio, a quo et Julianus fuerat ordinatus, quique post illorum damnationem usque ad praedicti Innocentii episcopi excessum e vita in ejus communione permanens et perseverans in sincera sententia, et communicans damnatori praedictorum, ipse quoque sine dubio Pelagium Coelestiumque damnavit; et quid nunc desiderat, aut de quo queritur ignoramus.
11. Ut autem a sanctae recordationis Innocentio damnarentur, talis exstitit causa. Post Romanae urbis vastationem in Palaestina degebat Pelagius. Inventi sunt a quibusdam studiosis episcopis libri ejus, in quibus multa et varia adversus fidem catholicam conscripta esse videntur. Hi cum litteris in Africam Patribus et episcopis missi sunt; ubi tribus conciliis congregatis, memorati lecti sunt libri. Exinde relationibus Romam missis, ipsis quoque libris pariter destinatis, apostolica sententia rescribentis ad praedicta concilia emanavit, quae eosdem ipsos, Coelestium Pelagiumque ecclesiastica communione privavit: quorum scriptorum exemplaria habemus in manibus. Adhuc etiam Jerosolymis constitutus Pelagius accusatus fuit apud synodum. Et primo quidem tergiversando, ambiguis quibusdam se professionibus tegens, et prosequens dubia vel respondens, illam tunc videtur episcoporum audientiam delusisse. Sed postmodum evidenter deprehensus, insistentibus accusatoribus a posteriore synodo, cui sanctae memoriae Theodotus Antiochiae praesedit episcopus, atque detectus, a sanctis quoque ac venerabilibus Jerosolymorum locis est deturbatus: ejusdemque sancti Theodoti ad reverendissimum urbis Romae episcopum, et sanctae recordationis Praylii Jerosolymitani episcopi missa scripta testantur; quorum exemplaria ad documentum [PL45.1690] habemus in manibus.
12. In ipsa autem accusatione capitulorum, quae eidem tunc Pelagio objecta sunt, etiam hoc continebatur, cum aliis exsecrandis quae Coelestius tanquam ejus discipulus sentiebat; id est, »Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam.« Illud quoque quod superius positum est capitulum sentiri a Coelestio, et esse consentaneum magistri sui doctrinae memoravimus, id est, »Legem sic mittere ad regnum coelorum sicut Evangelium,« Pelagius quibusdam scriptis suis aperte confirmat atque pronuntiat. Denique libellus est ejus, quem habemus in manibus ad quamdam Livaniam viduam sermonem continens exhortatorium, in quo ita habetur: »Simplicitatem,« inquit, »sequi Christi famulam decet; non hanc quae stultitia magis est quam simplicitas, sed illam de qua Scriptura dicit, Benedicta anima omnis simplex« (Prov. XI, 25, sec. LXX): »dicente alibi Scriptura, Maledictus omnis homo quinon permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea« (Deut. XXVII, 26). »Hinc,« inquit, »ostenditur hanc esse simplicitatem veram, quae Dei mandata non insensata securitate contemnit; sed eam quae legis praecepta sapienti timore custodit. Dicendo enim maledictum eum esse, qui non permanet in his quae scripta sunt, a contrario benedictum esse non vult qui non omnia praecepta servaverit; et si omnis simplex benedictus est, ergo simplex ille est qui omnia praecepta legis impleverit.«
13. Asserere hunc illud, quod toties jam superius dictum est, »Ad regnum coelorum libros Moysi sicut Evangelium mittere,« nullus Catholicorum, qui hoc capitulum legerit, dubitat, nec intelligendo difficultatem aliquam poterit sustinere. Et quia indiscrete legem in eodem impiissimo capitulo nominavit, si Mosaicam, cujus testimonium maledicti posuit, aperte nos in Judaismum attrahere tentat. Quod si ad tegendum se per fallaciam, legis nomine Evangelium se dixerit nominasse, in eo quidem quod legem Evangelium appellat, non errat; sed in eo est impius, in quo sub simili et aequali nos maledieto qui sub Evangelio sumus constituere non pertimescit, exaequans legi circumcisionis et omni Judaismo evangelicam gratiam. Unde etiam discipulus ejus Coelestius aperte ausus est pronuntiare, »Legem sic mittere ad regna coelorum sicut Evangelium.« Manifestum est enim, secundum Pelagium, quia si sub eodem vel simili adhuc sumus vinculo, etiam sub Evangelii tempore, ut si quid tanquam homines erraverimus, aut unum de praeceptis Evangelii non impleverimus, esse nos maledictos. Quod si ita est, quod absit, tamen ut ille vult sit dictum, exaequatum est legi veteri Evangelium: et ubi erit dictum Pauli apostoli, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13); quia scriptum est, Maledictus omnis homo qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea? Quin etiam subdescendens hunc ipsum sensum latius in eodem sermone libelli hujus exsequitur, et latius eum commendat. Post multa enim ibi ait: »Odisse, maledicere, et invidere, mentiri, detrahere, et detrahentibus credere, leve aut nullum putatur esse peccatum: sed hi qui hoc putant obliti sunt, quoniam et levis praecepti obnoxios gehennae legimus esse mancipandos. Dixisse enim,« inquit, »Dominum manifestum est: Quicumque dixerit fratri suo, Fatue, vel, Racha, reus erit gehennae« (Matth. V, 22).
14. Hos igitur in ejusmodi impiissimis erroribus deprehensos, Pelagium scilicet et Coelestium, ad satisfactionem Ecclesiae Julianus et caeteri sui participes vel modo condemnent: et si quos confidunt adversus catholicam fidem non recte sentire, nominatim designare [PL45.1691] non dubitent; et ecclesiastico ordine a nobis accipient pro nostra possibilitate responsum, aut ab eo certe quem dicunt a sensu catholico deviare. Sicut enim in supernis praefati sumus, jam multi qui Coelestium et Pelagium cum eo fuerant secuti, Juliani quoque participes et socii facti, derelicto eo, Pelagioque damnato, Sedi apostolicae se submittentes, et poenitere super his quae male senserant profitentes, a sanctis Patribus digni habiti miseratione suscepti sunt.
DE PELAGIANA HAERESI EJUSQUE AUCTORE AC DEFENSORIBUS
Prosper, in Chronico, ad annum Christi 413
Hac tempestate Pelagius Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Coelestio et Juliano adjutoribus exserit, multosque in suum errorem trahit: praedicans, unumquemque ad justitiam voluntate propria regi: tantumque accipere gratiae, quantum meruerit: quia Adae peccatum ipsum solum laeserit, non etiam posteros ejus obstrinxerit: unde et volentibus possibile sit omni carere peccato: omnesque tam insontes nasci quam primus homo ante praevaricationem fuit: nec ideo baptizandos ut peccato exuantur, sed ut sacramento adoptionis honorentur.
PELAGII HAERESIS IN AUGUSTINI NOTITIAM VENIT
Augustinus, in libro de Dono perseverantiae, n. 53
Cum et ipsos (libros Confessionum mearum) ediderim antequam Pelagiana haeresis exstitisset; in eis certe dixi Deo nostro, et saepe dixi: Da quod jubes, et jube quod vis. Quae mea verba Pelagius Romae, cum a quodam fratre coepiscopo meo fuissent eo praesente commemorata, ferre non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat litigavit.
Idem, in libro de Gestis Pelagii, n. 46
Prius absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna ejus laude cognovi: postea coepit ad nos fama perferre, quod adversus Dei gratiam disputaret; quod licet dolerem, et ab eis mihi diceretur, quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid, vel in ejus aliquo libro, nosse cupiebam; ut si inciperem redarguere, negare non posset. Postea vero quam in Africam venit, me absente, nostro, id est, Hipponensi littore exceptus est; ubi omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo hujusmodi auditum est: quia et citius quam putabatur, inde profectus est. Postmodum ejus faciem Carthagine, quantum recolo, semel vel iterum vidi, quando cura Collationis, quam cum haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui: ille vero etiam ad transmarina properavit. Interea per ora eorum, qui ejus discipuli ferebantur, dogmata ista fervebant: ita ut Coelestius ad ecclesiasticum judicium perveniret, et reportaret dignam sua perversitate sententiam.
DE SYNODO CARTHAGINENSI CONTRA COELESTIUM CIRCA INITIUM AN. 412 HABITA
Augustinus, in libro de Gestis Pelagii, n. 62
Ista haeresis cum plurimos decepisset, et fratres, quos non deceperat, conturbaret; Coelestius quidam talia sentiens ad judicium Carthaginensis Ecclesiae perductus, episcoporum sententia condemnatus est.
Idem, in epistola 157, ad Hilarium, n. 22
Coelestius in ejusdem civitatis (Carthaginensis) Ecclesia jam ad presbyterii honorem subrepere coeperat: sed fidelissima libertate fratrum propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad judicium episcopale perductus est. Tamen coactus est confiteri, propter baptizandos parvulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria, etc. Sed quia magis convictus et ab Ecclesia detestatus, quam correctus et pacatus, abscessit, etc.
Idem, in libro de Peccato Originali, nn. 2, 3
De Gestis ecclesiasticis Carthaginensibus haec ejus verba descripsimus: Aurelius episcopus dixit: Sequentia recitentur. Et recitatum est, Quod peccatum Adae ipsi soli obfuerit, et non generi humano. Et cum recitatum esset, Caelestius dixit: Dixi de traduce peccati dubium me esse; ita tamen ut qui donavit Deus gratiam peritiae consentiam; quia diversa ab eis audivi, qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: etc.
Idem, in libro de Gestis Pelagii, n. 23
Haec ita objecta sunt, ut etiam apud Carthaginem a Sanctitate tua et ab aliis tecum episcopis dicerentur audita atque damnata. Ubi quidem, ut recolis, ipse non fui: sed postea cum venissem Carthaginem, eadem gesta recensui.