LIBER QUINTUS. Adversus quintum dogma Pelagianorum

CAPUT PRIMUM

1. Item inquiunt, Parvulos non trahere originale peccatum, neque perituros a vita aeterna, si sine sacramento Baptismatis ex hac vita migraverint.« Respondemus: Multum quidem jam de originali peccato, quo et parvuli tenentur obstricti, superius disputavimus: ac luce veritatis ostendimus, omne humanum genus hoc vitio claudicare. Dei etiam Filium in similitudine carnis peccati ob hoc venisse, ut morte sua per crucem vinceret mortem, et gratia sua gratuita, vulnera nostra curaret. Verumtamen falsa esse de parvulis, haeretice, quae praedicas, non solum nostro, sed et eorum salvatore Christo juvante, Scripturarum auctoritate convincam. Quid [PL45.1648] igitur apertius, quod parvuli Adae peccato nascantur obnoxii, dici potuit, quam quod dictum est per David, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea? Ille enim cum adulterium defleret, et homicidium quod Bersabeae causa commisit, hanc veritatem in suae confessionis gemitu eructavit, tanquam diceret, Non quod ex hoc solo facinore perpetrato peccator sim, qui antequam id facerem sine peccato non eram, imo jam peccator ab utero matris meae eram: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Vitium ergo peccati [PL45.1649] seminatus et conceptus de parentibus sumpsit, per quod adulterium et homicidium propria peccata peregit. Cum enim subjungens inquit, Ecce enim veritatem dilexisti (Psal. L, 7, 8); peccata propria voluntate commissa fatetur. Quia veritatem dicit Deo poenitens, quando nihil illi de commissis suis sceleribus celat: non quod etsi voluntate celaverit, Deus ignoret; sed veritatem sibi ab eo dici vult, ut veniam consequatur: si vero mente aliqua exciderint, confiteri veritatem Dei; ut cum generaliter dixit, Deus, qui nosti occulta cordis, tu scis opera mea, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6), quibus veniam largiaris. Et haec utique est veritas confitentis, quam diligit Deus.

2. Eva ergo peccatum a diabolo mutuavit, Adam consensu cautionem fecit, usura posteritati crevit. Hinc est ut infans in utero matris haereditario jure constrictus ante promittat debitum, quam cautionem patris agnoscat, vel debitorem etiam genitorem. Hujus chirographi usurae sunt, illae malignissimae passiones, quibus tam majorum aetate quam parvulorum animae deprimuntur, a quibus liberari neminem posse nisi per Christum, David ipse qui se in iniquitatibus conceptum et in delictis natum esse dixit, ostendit, cum in septuagesimo primo Psalmo de persona Christi loquitur dicens, Liberabit pauperem a potente, et inopem cui non erat adjutor: id est, humanum genus a diaboli dominatu. Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et iniquitatibus liberavit animas eorum (Psal. LXXI, 12-14): Christus utique Adae debitum, quod nos usuris obligaverat, solvit, cum nullis suum corpus peccatis obnoxium in patibulo crucis suspendi permisit. Ipsius enim in Psalmo vox est: Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Quapropter ipse ex usuris et iniquitate et parvulorum liberat animas: quia, ut dicit Apostolus, Unus pro omnibus mortuus est: et iterum, Ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Et si omnes mortui sunt, stimulo utique mortis percussi, mortui sunt; quia stimulus mortis, peccatum (I Cor. XV, 56). Dic ergo quaerenti mihi, Si peccatum parvulus nullum carnaliter natus attraxit, cur brevis dierum sorte mortis astringitur? Quia ubi peccatum non est, utique mors esse non debet: non enim me fingente, sed Apostolo praedicante dictum est, Per peccatum mors. Ac per hoc secundum errorem vestrum, iniquus Deus, ut mori parvulum patiatur non habentem peccatum per quod possit vita privari.

CAPUT II

3. Sed ad illam fallaciam dogmatis vestri respicientes, cui jam superius responsum est, inquietis mihi: Deus mortem fecit, quia mortalem hominem fecit; peccatum autem non fecit, quia in primordio hominem prohibuit ne peccaret. Imo quid aliud dicitis, cum Deum mortem fecisse creditis, nisi et peccatum Deus fecit, ut per peccatum mors intrare posset in mundum? Quia, ut iterum iterumque est repetendum, dicente magistro Gentium, Per peccatum mors; respondetis: Absit, Deus peccatum non fecit. Ergo occasionem peccandi homini tribuit, ut opus ejus, sicut dicitis, mors homini posset contingere. Sine peccato enim mors esse non poterat; quia, velitis nolitis, Per peccatum mors. »Nec occasionem,« ut dicitis, »peccandi Deus homini dedit, quo mori posset, sed mortalem fecit.« Jam responsum est scriptum esse, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13): et iterum, Deus creavit hominem inexterminabilem (Id. II, 23). Si ergo peccatum non fecit, nec occasionem peccandi homini dedit, quod recte dicitur; [PL45.1650] bonum mortis secundum vos, quod recte non dicitur, quomodo per malum peccati ad hominem potuit pervenire? Quid enim luci cum tenebris? aut quae pars justitiae cum iniquitate (II Cor. VI, 14)? Videte, infelices, si tamen videre potestis, quas amicitias inter Deum et diabolum faciatis, quod absit a Domino. Deum enim mortem fecisse dicitis, diabolum peccatum: si tamen vel hoc assignatis diabolo. Miscuerunt ergo opera sua, ex consensu tanquam sibi in auxilium venientes, ut hominem vita privare possent: et ideo dictum est, Per peccatum mors.

4. Jam hic advertite, imo qui sani sunt sensu advertant, quia soletis nos dicere Manichaeos, quis nostrum sit Manichaeae pestis assertor: nos, qui nihil commune luci ad tenebras dicimus; an vos qui opus lucis, ut putatis, id est, mortem, cum opere tenebrarum diabolo, id est, peccato confunditis? Nisi enim credideritis mortem et peccatum utraque esse mala, et nullius horum auctorem esse Deum, sed diabolum delinquentibus protoplastis; prorsus Manichaeos adjuvatis, imo estis similes Manichaeis. Manichaeus autem non credit, sed catholicus dicenti Paulo, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Haec est fides nostra, fatemur incunctanter peccatum in parvulis, et per peccatum mortem pertransisse in omnes homines. Et parvuli natura homines sunt. Quapropter quanti fuerint, omnes homines sunt, quibus dum contigerit mori, propter peccatum, quod in eis non actione, sed ulterina conceptione pertransiit, moriuntur. Non enim morerentur, nisi coeno peccati necarentur. Per peccatum enim, ut saepe est repetendum, mors; non sine peccato: ab morte, ne in aeternum pereant, morte Domini redimuntur. Hoc coeno peccati quo nascuntur squalidi, ut in regnum coelorum ingrediantur immaculati, immaculato per Baptismum sanguine Christi mundantur.

CAPUT III

5. Audi et alterum, Dei sapientiam inquirentem, et per illam veritatem mortalibus praedicantem: audi aliter quidem quam David loquentem, sed non aliter prophetantem; imo unito spiritu vera dicentem, quod Adae peccato et parvuli nascendo premantur. David enim inquit, ut supra jam dictum est, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Iste ait in libro Ecclesiastico: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1). Quod est hoc grave jugum, nisi peccatum? Et quare dictum est jugum, nisi quod ex duobus Adam et Eva veniat, vel duorum premat et conterat colla, id est, masculi et feminae, majorum videlicet atque minorum; quia in utroque sexu jugum sunt. Ideo et ait generaliter. Grave jugum super filios Adam. Dicendo ergo, super filios, aetates non discrevit vel sexus: et comparando jugum peccato, praeter Christum, qui sicut caeteri ex usu conjugatorum natus non est, omnes esse peccatores aequavit. Huic jugo, id est, originali peccato revincti majores atque minores, vitium ex ipso ortu tanquam aratrum trahimus, quamdiu sumus in mortis corpore, cujus cupiditatum vomere proscinditur, hoc est, corrumpitur terra nostra. Propter quod in libro Sapientiae dictum puto: Corpus autem quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX, 15). A cujus jugi labore et onere, vel aratri corruptione ut requiescat, nemo solvitur propria voluntate et potestate, [PL45.1651] nisi ab illo juste judicante et indebite miserante, qui ait; Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 28-30). Quomodo vero ad eum vocati eant, ipse ostendit, dicens: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI, 44). Pro jugo peccati aspero et gravi, quo carnaliter nati premuntur, vocatis tollendum super se jugum suave et onus leve praecipit. Superius jam diximus, cur peccato jugum sit comparatum: nunc spirituale Christi jugum et onus intelligere debemus. Charitatem esse dico, qua jubemur diligere Deum et proximum: quia in his duobus praeceptis tanquam in jugo, Lex omnis pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quid enim suavius aut levius charitate, qua nos diligens Deus, per mortem Filii sui, ex duobus populis, Judaeis scilicet et Gentibus, vinculo gratiae in unitate fidei conjugavit, et fecit utraque unum? Christi itaque jugum cervices, quas presserat peccati jugum, suspendit, non premit, ad coelum levans: quia charitas, sine qua nemo poterit promereri Deum, nunquam cadit (I Cor. XIII, 8), et cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Ipsa est etiam et onus leve, quam qui habuerit, Deum portat, quia charitas Deus est (I Joan. IV, 8). Ideo et Apostolus: Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20).

6. In hac vocatione sunt et parvuli, qui assumuntur in fide credentium, non obedientia voluntatis, sed dilectione nimia charitatis. Propter quod in Psalmis de ipsis dictum est: Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum (Psal. LXVII, 19). Super quos nisi fuerit dono gratiae, charitatis jugum suave et onus leve Christi, requiescere a labore et onere originalis jugi non possunt. Gravantur enim in labore et onere diversarum passionum, quas eos in lacte positos perpeti videmus et stupemus. Vexantur enim nonnunquam a daemonibus, diversis etiam doloribus et vulneribus cruciantur, multisque, ut dixi, aerumnarum generibus affliguntur: et in his omnibus cum quid patiantur, hoc dicere non possint, tamen poenis se cruciari variis quodammodo loquuntur, cum aculeo puncti dolorum, confusos vocum ejulatus emittunt. Quae si minime stimulo peccati protoplastorum percussi, ex quorum peccatrice carne peccati caro sunt, patiuntur, secundum errorem vestrum, Deus talem fecit naturam, ut poenalibus anima passionibus convexetur, aut certe injustus, ut innocentiam sanctam et nullius penitus erroris obnoxiam tantis permittat urgeri periculis, et in ipsis nonnunquam vita privari. Quod nisi eos peccati originalis causa pati credideritis, sine dubio Deum, qui valde bona omnia fecit, arguitis. Sed absit ut sit iniquus, inferens iram, imo justus judicia faciens (poena enim peccati est), ut poenis plectantur, non in actu, sed ortu parvuli peccatores. Quia, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea; et, Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium: non ego fingens, sed Prophetae Dei Spiritu veritatis sancto acti dixerunt.

CAPUT IV

7. Audi et alium athletam fortissimum per omnia diaboli flagella transeuntem, et patientia sua ejus impatientiam superantem: beatum Job dico, quid Spiritu Dei, quo probatus et fortis est factus, de humanae naturae senserit labe, etiam parvulos dicens a peccati sordibus immunes esse non posse, hosque adducendos in judicium coram Deo. Homo, inquit, natus de muliere, brevis vitae, et plenus [PL45.1652] iracundiae; et sicut flos cum floruerit, decidit; fugitque ut umbra, et non permanet. Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram te? Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram (Job XIV, sec. LXX). Estne aliquid dubitandum, tam clarissima auctoritate, parvulos peccati illuvie maculatos esse nascentes? Cum enim dixit, Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram te? statim propter judicia justissima Dei cur in judicium veniat, causam praecedentem ostendit: Quis enim, inquiens, mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Id est, propter peccati sordem, quam trahit a peccante natura, qua nascitur immundus in mundo. Haec secundum Septuaginta interpretum editionem, quae ex graeco in latinum sermonem versa est, posuimus. Audite apertius ad suggillationem vestram idipsum, qualiter ex hebraeo verbo sit in latinum translatum. Quis, ait, potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Estne deinceps contentio? imo esse debet a vobis ulla contradictio? Audis de parvulo dici, Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? et adhuc dubitas Baptismum Christi per gratiam habere, quod mundet in parvulo? Nisi enim esset immundus, non diceret, Quis potest facere mundum? Sed cum addit, de immundo conceptum semine; parentum sordidatum dicit esse peccato: quorum sunt immunda semina, non conditione naturae, sed praevaricantis vitio protoplasti. Sive igitur Septuaginta ex hebraeo in graeco, sive alius similiter ex hebraeo in latino sermone, unum atque idem, etsi mutatis verbis, non tamen veritate, parvulos peccati sorde reos esse dixerunt.

8. Quae enim injustitia, sicut saepe pro diversitate propositarum a me causarum interrogavi, apud Deum, dicite, ut nulla existente causa secundum errorem vestrum, sicut supra diximus dixisse Job, parvulus brevis vitae et plenus iracundiae sit; cum quid sit ira, rationis usu omnino nesciat: vel quare ut flos decidit, fugitque ut umbra, et in vita multorum dierum sive annorum non permanet, sicut novimus multis contingere parvulis? vel cur eum ad judicium coram se venire facit, cum mandatum legis ejus non cognoverit faciendum, nec contempserit voluntatem? Haec utique secundum vos, ut dixi, injuste parvuli patiuntur a justo judice, si nulla peccati contagione tenentur obnoxii. Sed quantalibet latitudine mendaciorum vestrorum verbis muros haeresi vestrae circumquaque construatis, veritas vincit: cujus aries impulsus gratiae manibus, totum quassat et destruit, unde repugnatis et confiditis. Quia justus Dominus nihil facit, injustum, et verax non potest esse mendax. Parvuli itaque, ut dicit Apostolus, natura filii irae sunt (Ephes. II, 3), Adae scilicet parentis, sicut saepe diximus, offensione connexi. Non enim dicerentur filii irae, nisi iram, id est, peccatum primiplasti, qui peccando Deum ad iram primus in nostro genere provocavit, traherent seminati. Ideo et dictum est, Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Vel, sicut dictum est alio modo, tamen idem: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Ob hanc igitur solam sordem peccati, quam trahit, non de conjugii bono, sed de libidinis malo, parvulus brevis vitae et plenus iracundiae est. Decidit etiam ut flos, fugitque ut umbra, nec permanet; atque in judicium coram Domino veniet judicandus. Cui nisi Baptismi gratia per Christum subvenerit, disperiet de populo christiano: sicut lex periturum dixit parvulum de populo Judaeorum, nisi die circumcisus fuisset octavo. Scriptum est enim: Infans qui octavo die circumcisus non fuerit, disperiet anima illa de populo suo (Gen. XVII, 14). Dic igitur mihi, a quo facinore circumcisio parvulum liberat? aut quare incircumcisi de populo Dei circumciso anima peribat, si nihil unde sanaretur vel disperiret habebat? Quin [PL45.1653] potius parentibus ejus, nisi circumcisus fuisset, debuit praetendi perditio, qui usum obedientiae et liberi habebant arbitrii, et non parvulo ignoranti scientia bonum et malum. Sed esto ut parentes ob hanc negligentiam, quod scriptum non est, subeant perituri supplicia: numquid damnatis illis, si incircumcisus mortuus fuerit parvulus animae poterit interitum abolere? Deus enim locutus est, non homo, dicens, Infans qui octavo die circumcisus non fuerit, disperiet anima illa de populo suo. Narrate ergo, si potestis, Dei justitiam, in qua multum vos posse jactatis; imo totum posse naturae viribus: cur disperdat innocentiam incircumcisam, quidve circumcidi jubet, si nulla donat circumcisione delicta? Respondetis plane: Justus Deus in judicando. Hoc enim soletis quasi diligentes Deum dicere, sed ore vestro, corde autem mentientes ei. Si itaque justus Deus in judicando, rogo, dic causam incircumcisi parvuli perituri. Actualia certe nulla sunt ejus delicta. Quae enim esse poterunt octo dierum? Trahere eum originale peccatum et propter hoc damnari, credere non vis. Unde justa Dei judicia? Dic jam aperte: »Injustus Deus et impius, ut damnet parvulum, quem damnabilis causa nulla praecessit.« Nec enim aliud in cordis tui tenebris sentire cognosceris: si tamen incircumcisum, teste Dei lege fideli, perire parvulum credis. Aut si de vobis aliud sentiendum est, judicent orthodoxi.

CAPUT V

9. Sed more illo vestro, veritatis videlicet luce deserti atque refelliti: Deus, inquitis, praescius operum ejus malorum quae facturus erat aetate perfecta, periturum dixit de populo suo. Itane, insane Pelagiane, Deus qui justus est in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 17), pro hujuscemodi credendus est incircumcisum parvulum judicare, ut tanquam factorem pro non factis sceleribus puniat; tempus imputet quoddam, ubi vita non vixit, ubi velle et nolle non fuit voluntatis? Absit, absit hoc apud judicem justum, qui unicuique obedienti vel contemnenti usu liberae voluntatis, reddit secundum opera sua: parvulo autem incircumciso solum pro delicto, quod est opus diaboli, quod ex Adam seminatus attraxit, et circumcisione fraudatus non caruit, hoc in parvulo Deus odit et punit: ita nunc fit et in populo christiano. Circumcisio enim illa octavi diei, figuram resurrectionis diei Salvatoris et gratiam Baptismi gestabat.

10. Vos autem, etsi parvuli baptizati non fuerint, vitam illis promittitis aeternam, quia scilicet Christi eis gratiam baptizatis nihil auferre, conferre creditis nihil. Si enim intelligeretis quare dixerit Christus, Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): crederetis utique, non eos sanos, sed vulneratos medico Salvatori ad stationem Baptismi sanandos offerri; nec habituros vitam, nisi ipsius qui est vita manducaverint carnem, et sanguinem biberint. Ipse enim dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI, 54, 55). Quomodo igitur vitam regni coelorum promittitis parvulis, non renatis ex aqua et Spiritu sancto, non cibatis carne, neque potatis sanguine Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum? Ejus enim edictum est: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Id. III, 3). Intrare quippe in regnum coelorum non aliud est, quam vita beata vivere, quae permanet in saecula saeculorum. Ecce non baptizatus, vitali etiam cibo poculoque [PL45.1654] privatus, dividitur a regno coelorum, ubi fons viventium permanet Christus. Da mihi praeter hunc alterum locum, ubi vitae possit requies esse perennis. Primum enim locum fides Catholicorum divina auctoritate regnum credit esse coelorum, unde, ut dixi, non Baptizatus excipitur: secundum, gehennam, ubi omnis apostata vel a Christi fide alienus aeterna supplicia experietur: tertium penitus ignoramus, imo nec esse in Scripturis sanctis inveniemus. Finge, Pelagiane, locum ex officina perversi dogmatis tui, ubi alieni a Christi gratia vitam requiei et gloriae possidere parvuli possint. Dextera est justi sedentis judicis et sinistra, regnum est et gehenna, vita est et mors, justi sunt et iniqui. In dextera igitur justi sunt constituti; in sinistra, operarii iniquitatis: in regno requies baptizatorum, in gehenna poena incredulorum: vita ad laetitiam gloriae, mors ad fletum et stridorem dentium: justi in regno Patris cum Christo, iniqui in igne aeterno parato diabolo et angelis ejus. Sed haec dicens, non divisiones locorum multorum dedi, nisi duorum tantum; quoniam ad duo, regnum videlicet et gehennam, haec omnia referuntur, etiamsi plura dicantur. Dextera enim vita, justi, vel si, ut dixi, addamus, justitia, sanctitas, beatitudo, et caetera bona ad regni coelorum requiem referuntur: sinistra vero, id est, ii qui sinistrae astabunt, iniqui, mors, injustitia, dolositas, impietas, et quantalibet mala ad gehennae tormenta, ubi mors quae secunda dicitur non finitiva, sed cruciatu durabilis erit. Qui baptizatus ergo non est, in iis quae sunt regni coelorum, non potest reperiri: et si non ibi, quia vere non ibi, putasne, Pelagiane, jam sentis ubi? aut certe dic ubi.

CAPUT VI

11. Responde more illo solito: Dominus inquit, »In domo Patris mei mansiones multae sunt« (Joan. XIV, 2). In his mansionibus, suas habent vitae et refrigerii non baptizati parvuli mansiones. Hiccine est, putas, ille tertius locus, quem fingendum ante paululum ex officina dogmatis tui poposceram? Percutiat hoc opus virga sua ferrea Christus, qua gentes haereditatem suam et possessionem suam terminos terrae regit (Psal. II, 9 et 8); qua probat vasa misericordiae suae, et reprobat contumeliae: ut si manserit inquassatum, permittat illic susceptos vestros, quibus sine illo vitam promittitis parvulos habitare. Dic, age, adesto assertioni tuae, refelle meam. Mansiones istas multas, quas in medium protulisti de thesauris Evangeliorum, certum est veritate dicente, esse apud Deum Patrem: sed quaero abs te, utrum sint in regno coelorum, an foris. Pater enim Deus in regno coelorum est, et illic sunt hae utique mansiones. Si vero in regno coelorum non sunt; ergo Pater alienus est a regno coelorum: quia, ut dixit, ubi Pater est, ibi et multae sunt mansiones. Quid dicis, haeretice? Unum elige e duobus cujus partis defensor existere possis. In regno est Pater et mansiones, an extra? Si dixeris, In regno; perdidisti locum, quem multa fabricaveras arte parvulis. Non enim intrat in mansiones istas non baptizatus: quia qui dixit, In domo Patris mei mansiones multae sunt; ipse dixit, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Ecce virga fortis Christi, quomodo comminuit opus tuum. Si autem dixeris, Foris; attende quid respondeas Manichaeo. Aliquo enim bello secundum te superatus ab aliquo. Pater exceptus est de regno coelorum, nec ad eum opus Filii sui pertinet Baptismus parvulorum, nec ad Christum etiam mansiones Patris: ac per hoc divisum est regnum eorum. Christus enim recipit baptizatos in regnum coelorum: Pater non baptizatos in mansiones loci sui. Ecce quales sensus impraegnata a diabolo peperit haeresis vestra: ecce officina illa Pelagiana, sive Coelestiana, de qua nimium docti et acutuli ad interitum processistis, qualem locum miseris parvulis fabricavit, ut et Pater videatur regno exclusus, et Christus a mansionibus Patris! Quid deinceps a vobis [PL45.1655] decepti facient parvuli, quos catholica ratio sine medico Christo in mansiones Patris vobis docentibus non sinit introire? Quibus dum absque Christo promittitis vitam, aufertis vitam: dum sanos pollicemini, ad mortem perducitis: dum spondetis requiem, praecipitatis in gehennam. Mansiones igitur istae apud Patrem non sunt divisae cellulis ad habitandum justis, sed conjuncta charitate bonorum praemia meritorum, quae sunt in regno coelorum, quod est indivisum in possessionem unitae concordiae deitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti: et non est ut quoddam grande palatium, unde concludi aut excludi possit: nec terminum habet, quomodo regnum terrae, ut ultra regnandi non habeat potestatem. Ipse enim qui implet omnia et excedit omnia, Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus unus est, omnia in omnibus, unum potens atque omnia potens, cujus regni finis non est. Magnus enim Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. XLVII, 2): et regnum ejus regnum omnium saeculorum, et dominatio ejus in omni generatione et progenie (Psal. CXLIV, 13). In parte vero gloriae sanctorum et beatitudinis vitae aeternae divisum a gehenna dici tantum potest, unde impii et peccatores omnisque non baptizatus est separatus, et parti gehennae est mancipatus: Dei autem potentia non in parte est, et in parte non est; quia et sanctorum requiei et peccatorum damnationi ipse regnat in saecula saeculorum.

CAPUT VII

12. Sinite itaque parvulos venire ad Christum vitam, ut eis perditam per Adam medicina sua redonet vitam. Venit enim non inaniter quaerere et salvare quod perierat. Vos videbat praescientia sua futuros haereticos; vosque increpabat in Apostolis suis dicens: Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere; talium est enim regnum coelorum (Marc. X, 14). Talium, ad comparationem videlicet ad se venientium dixit, non omnium parvulorum generaliter, etiam et qui in eo renati non sunt: ideo, Sinite, inquit, parvulos ad me venire, id est, nolite Illos credere me non indigere; non enim possunt venire in regnum Patris mei nisi per me. Denique ait, Ego sum via, veritas et vita; nemo ad Patrem, nisi per me venit (Joan. XIV, 6). Quomodo igitur eos non baptizatos in domo mansionum Patris mansuros creditis, cum nemo vadat ad Patrem, nisi per Christum, qui via est: nemo aeternam habeat vitam, nec maneat in veritate, nisi per ipsum, qui vita est et veritas? Sine me, inquit, nihil potestis facere (Id. XV, 5). Nam sicut nemo venit ad Patrem, nisi per Christum; similiter nemo salvandus venit ad Christum, nisi attrahente Patre. Ipse enim dixit: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Id. VI, 44). Et venire ad Patrem et Filium nemo potest, nisi operante Spiritu sancto Patris et Filii, qui ubi vult spirat, et gratiam dividit singulis prout vult: quam gratiam non a se dissociatam, sed indivisa manu atque potentia in homine tota unus Deus et Trinitas operatur. Quisquis ergo opus in se non habet Trinitatis, id est, Baptismum salutarem; aeternam vitam cum viventibus sanctis in regno coelorum non potest adipisci. Baptismus enim Christi opus est Trinitatis, quia ipse est, dicente apostolo Paulo, plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9): et non est, sicut et Petrus dicit in Actibus Apostolorum, in alio aliquo salus. Nec enim nomen aliud datum est sub coelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Ecce princeps Apostolorum Petrus in veritate loquitur veritatem, in nullo alio nomine hominibus datam sub coelo salutem, nisi in Christo: tu in mendacio da nomen aliud, quod salvare possit parvulos, minime in Christi, qui est, sicut dixi, plenitudo divinitatis, nomine baptizatos. Quisquis enim in Christo tingitur, [PL45.1656] in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quod est plenitudo divinitatis, in remissionem peccatorum salutis gratia baptizatur.

CAPUT VIII

13. »Et nos,« inquies, sicut aliquoties a vobis audimus, »in remissionem peccatorum, tam majores aetate quam parvulos baptizamus.« Et cum vobis ita contradictum a nobis fuerit, Ergo est peccatum in parvulis, quod eis in sacro Baptismate remittatur: respondetis, »Nullum: tantum in adoptionem filiorum baptizantur. Habet enim in eis gratia quod adoptet, non habet unda quod diluat: propter solam vero Symboli formulam, ut tradita consuetudo servetur, tinguntur in remissionem peccatorum. Majores autem propter quod usu liberi arbitrii peccata contrahere potuerunt, in remissionem peccatorum baptizantur.« O caeca vestrorum sensuum corda! O magisterium quod obvolutum mortali nebula vobis diabolus propinavit? Quis hoc catholicorum sapientissimus ferat? Quis vos non horreat potius nominare, quam cernere, ut verbum Dei fidele in parte veri et in parte mendacii esse praedicetis, id est, in majoribus verax, quia vere in remissionem peccatorum baptizantur, in parvulis autem mendax, quia sic in remissionem peccatorum, ut non in remissionem peccatorum tingantur? Quando jam vel quid a vobis dicitur verum, aut dicetur, cum in illo loco, ubi veritas Christus in Spiritu sancto baptizans curat omnes ad se venientes peccati vulnere sauciatos, Deo mendacium dicere non timetis? Verba namque Dei sunt Symboli verba: non se fefellit Deus tradens per Apostolos suos Ecclesiae suae sanctae catholicae, credentes in remissionem peccatorum baptizari. Utquid enim jussit in remissionem peccatorum, si non facit vere remissionem? Imo ideo jussit, quia facit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4).

14. Omnino in remissionem peccatorum baptizantur et parvuli: alioquin non habebunt in regno coelorum vitam. Dimittitur enim eis regeneratione spirituali, quod traxerunt, ut saepe dixi, ex Adam generatione carnali. Stulte haeretice, respice ad Jesum, qui propterea vocatus est Jesus, id est, Salvator: quia, sicut dicit evangelista, Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Attende edictui ejus: Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Id. IX, 12). Et adversus eum falsum de parvulis dicere conticesce, qui eis potum, non sanis, sed aegrotantibus Baptismum in suo sanguine procuravit: qui propterea catechizantur et exsufflantur ac baptizantur, ut princeps hujus mundi diabolus ex eis foras mittatur. Aut si non in illis diabolus exsufflatur, cujus opere, id est, vitio peccati per Adam tenentur obnoxii; dicite, cur imagini Dei fit injuria? Vos vero, opinor, quod eis baptismo vestro baptizandis minime exsuffletis, ne non imagini Dei, sed diabolo faciatis injuriam. Aut si exsufflatis nullum, ut putatis, crimen habentibus, quem in eis urgeatis edicite. Exsufflatur ergo et increpatur in eis in catholica Ecclesia opus diaboli, non quod ipsi sunt, sed quod in ipsis est. Ipsi enim quod homines sunt, opus Dei sunt: quod vero in ipsis est peccatum, opus diaboli est; hoc in illis odit Deus, non ipsos opus suum. Ob hoc si indebita gratia ejus per Baptismum mundati non fuerint, penitus Christianorum vitam non habebunt, in regnum coelorum non ingredientur; erunt autem illic ubi et incircumcisi parvuli Judaeorum. Duas sane fides et duo baptismata vos habere, si ipsi in tenebris ambulantes non cognoscitis, Catholicorum nullus ignorat. Alia enim fide, ut superius ostendi, vobis dicentibus, baptizatis aetate majores, alia parvulos, cum scilicet verbo eos in remissionem peccatorum baptizatis, corde non creditis. Nos vero anathematizantes vos, Paulum in [PL45.1657] quo locutus est Christus, auscultamus praedicantem et sequimur, qui unum corpus et unum Spiritum esse dixit Ecclesiae catholicae in Christo, unam fidem, [PL45.1658] unum Baptisma, unum Deum et Patrem omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4 6).

Reacciones de los lectores

Notas

Fons: Patrologia Latina, t. 45, coll. 1648-1658 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Publicado por el usuario: Rodion Vlasov
Fecha de creación de la página: 2026-11-22, Actualización: 2026-11-22