SERMO

1. [vers. 1-4.] Sicut dicit Apostolus, fratres charissimi, Spiritualibus spiritualia comparamus; animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 13, 14); cavendum est ne homines animales non percipientes quae sunt Spiritus Dei, scandalizentur potius in hoc psalmo, quam aedificentur. Nam breviter (quanquam eum, cum cantaretur, audivimus), quia brevis est, curro eum, non tractans, sed legens. Et videte quia si talia quisque concupierit pro magno a Deo, qualia continet iste psalmus; et forte non quia desertus est ab illo, sed quia magis diligitur, non acceperit; videritque illa quae hic sic audivit esse praemia timentium Deum, abundare illis qui non timent Deum: nutent gressus illius, et effundantur lapsu vestigia ejus, et dicat in corde suo, sine causa se Deum timuisse, quando illa dona non meruit, quae promisit timentibus se; insuper et illi acceperunt, qui eum non solum non timuerunt, sed etiam blasphemaverunt. Videte enim quid dicat: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Adhuc possumus hic, et quamvis animales, beatitudinem futuri saeculi cogitare; sed videte quid sequitur: »Uxor tua sicut vinea fertilis, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellatio olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.« Quomodo? Ut sit uxor ejus tanquam vinea fertilis in lateribus domus ejus, et filii ejus circumdent mensam ejus, tanquam olivarum novellatio. Ergo perdiderunt mercedem suam, qui propter Deum etiam uxores ducere noluerunt? Sed ait qui noluit ducere uxorem: Aliter me benedicet Deus. Imo vero, aut sic te benedicet, aut non te benedicet: aperte dicta sententia est, Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

2. Quid ergo sibi hoc vult, fratres? Ne desiderando temporalem et terrenam felicitatem, perdamus coelestem, Propheta tanquam involucrum nobis constituit. Involucrum hoc nescio quid habet intus. Meminit autem Charitas vestra, cum superiorem psalmum vobis tractarem, qui est ante istum, incurrisse nos in quemdam versum obscurum, ubi dictum est, Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum (Psal. CXXVI, 4); et cum quaereremus qui sint filii excussorum, visum esse nobis, suggerente quantum credimus Domino, filios excussorum Apostolos dictos esse, filios [PL37.1678] Prophetarum: quia Prophetae in aenigmatis locuti sunt, et figuris rerum tanquam mysteriorum involucris cooperuerunt intellectum; qui intellectus prodire non potuit ad homines, nisi involucra illa excuterentur: unde dicti sunt illi filii excussorum, qui de Prophetis excussis profecerunt. Ergo et nos excutiamus istum, ne per involucra fallamur, et tangentes quod intus est et non videntes, dicamus forte lignum pro auro, aut testam pro argento. Excutiamus, si videtur Charitati vestrae: aderit Dominus, ut procedat quod intus est; maxime, fratres mei, quia martyrum natalitia celebramus. Quanta mala passi sunt martyres, quanta exitia, quanta tormenta, squalores carcerum, stricturam catenarum, saevitiam ferarum, ardorem flammarum, aculeos contumeliarum! Ista omnia passi essent, nisi nescio quid viderent quo se tenderent, quod ad hujus saeculi felicitatem non pertinet? Turpe est autem ut natalitia martyrum celebremus, horum videlicet servorum Dei contemnentium mundum istum propter sempiternam felicitatem, et accipiamus quod hic scriptum est pro praesenti felicitate, ut cuicumque forte homini Dei fideli, civi illius Jerusalem, contingat etiam ducta uxore filios non habere, dicamus: Non timet homo iste Dominum; nam si timeret Dominum, uxor ejus tanquam vinea fertilis esset in domo ejus, non sterilis, ut nullum generaret; et si timeret Dominum homo iste, filii ipsius circumdarent mensam ipsius, tanquam arbores olivarum. Si enim talia dixerimus, animales sumus, non percipientes quae sunt Spiritus Dei. Incipiamus et nos excutere, ut simus et nos filii excussorum. Si enim erimus filii excussorum, erimus in manu potentis tanquam sagittae, et jaculabitur nos de praecepto suo in corda hominum nondum amantium, ut percussa sagittis verborum Dei ament. Nam si talia coeperimus illis praedicare: Filii, aut fratres mei, timete Dominum, ut habeatis filios et nepotes, ut gaudeat domus vestra; non sagittamus ut ametur illa aeterna Jerusalem: remanebunt in amore terrenorum, et videntes ista abundare impiis, etsi nobis non audent, in corde suo dicunt, Quare ille qui non timet Deum, plenam domum habet filiis? Et forte alius dicit illi: Adhuc nescis quid illi possit contingere; quid si efferet illos, quia non timet Deum, et ad hoc illi plures nati sunt, ut majorem dolorem de illorum morte patiatur? Sed si talia dixeris, respondebit tibi ille: Ego novi hominem impium, paganum, sacrilegum, adoratorem idolorum (et forte novit et verum dicit, nec unum tantum novit, nec duos vel tres), quem deduxerunt ad fossam, senem, decrepitum, mortuum in lecto suo, turbae filiorum et nepotum. Ecce non timuit Dominum, et proles fecundissima domus ejus clausit oculos ejus. Quid ad hoc dicturi sumus? Nihil illi potest evenire mali, ut efferat filios suos vivus, quando jam mortuus a filiis ad sepulcrum gloriosum deductus est.

3. Excutiamus ergo, excutiamus, si volumus esse [PL37.1679] filii excussorum: exeat huc aliquid. Est enim quidam homo qui sic benedicitur; et nemo timet Dominum, nisi qui est in membris ipsius hominis: et multi homines sunt, et unus homo est; multi enim Christiani, et unus Christus. Ipsi Christiani cum capite suo, quod ascendit in coelum, unus est Christus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus. Quod est corpus ejus? Ecclesia ejus, dicente Apostolo, Quoniam membra sumus corporis ejus (Ephes. V, 30); et, Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Intelligamus ergo vocem hujus hominis, in cujus corpore unus sumus homo; et ibi videbimus ista vera bona Jerusalem. Sic enim dixit in fine: Et videas bona quae sunt Jerusalem. Si autem ista bona terreno oculo attenderis, abundantiam filiorum et nepotum, et fertilitatem fecunditatemque conjugis, non sunt bona illius Jerusalem; quia bona ista in terra morientium sunt, illa terra viventium est. Noli valde pro magno habere, si habes filios morituros, etsi non ante te, certe post te. Vis habere filios nunquam morituros, et cum semper victuros? Esto in illius corpore, de quo dictum est, Vos autem estis corpus Christi et membra.

4. Nam ut hoc ostenderet et ipse Psalmus, quia sic est obscurus ut admoneat pulsari, sic opertus ut velit excuti, a pluribus coepit: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Multis loquitur; sed quia ipsi multi unum sunt in Christo, sequitur et singulariter jam dicit, Labores fructuum tuorum manducabis. Superius dixerat, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus: modo quare, Labores fructuum tuorum manducabis; et non, manducabitis? et quare, Labores fructuum tuorum; et non, Labores fructuum vestrorum? Tam in proximo oblitus est quia pluribus loquebatur? Sed si jam excussisti, quid tibi respondit? Cum plures Christianos appello, in uno Christo unum intelligo. Plures ergo estis, et unus estis; plures sumus, et unus sumus. Quomodo plures sumus, et unus sumus? Quia illi inhaeremus cujus membra sumus; et quorum caput in coelo est, ut membra sequantur.

5. Ipse ergo describat jam; quia manifestum est quem describit. Sic patebunt omnia quae sequuntur: tantum vos timete Dominum, et ambulate in viis ejus, et nolite zelare eos qui non ambulant in viis ejus, quando illos videritis esse felices infeliciter. Saeculi enim homines infeliciter felices sunt: martyres autem feliciter infelices erant. Erant enim ad tempus infelices, sed in aeternum felices; et in eo ipso quod erant ad tempus infelices, putabantur magis infelices quam erant. Quid enim dicit Apostolus? Quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10). Quare, semper? Et hic et ibi: prorsus et hic et ibi. Hic enim unde gaudemus? De spe. Ibi unde gaudebimus? De re. Magnum gaudium habet spes gaudentis. Et si spe gaudentes, videte quid sequitur: In tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Martyres ergo in tribulatione patientes erant, quia spe gaudebant. Sed quia nondum erat illud quod promittitur, quid dicit Apostolus? [PL37.1680] Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25). Ecce quare omnia martyres pertulerunt, quia quod non videbant, per patientiam exspectabant. Illi qui eos occidebant, quae videbant amabant: illi qui occidebantur, ad ea quae non videbant suspirabant, et ea quae non videbant, apprehendere festinabant; et quod tardius occidebantur, moras sibi fieri arbitrabantur.

6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est, contempsit mundum. An forte quia timebat Dominum, inde erat felix, inde erat beatus, quia uxor ejus tanquam vinea fertilis erat in terra, et filii ejus circumdederant mensam ejus? Omnia ista perfecte habet, sed in corpore illius qui hic describitur: et quia sic ille intellexit, contempsit praesentia, ut acciperet futura. Noveritis autem, fratres, non eum passum mortem, quam alii martyres passi sunt. Confessus est enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est corpus ejus exanime. Clauserant enim illi carcerem, sed corpori, non spiritui. Quem illic parabant torquere carnifices, absentem invenerunt, perdiderunt saevitiam suam. Jacebat exanimis, sine sensu illis, ne torqueretur; cum sensu apud Deum, ut coronaretur. Unde et iste felix, fratres, non tantum nomine, sed et praemio vitae aeternae, si ista dilexit?

7. Ergo sic audiamus istum psalmum, tanquam de Christo dicatur: et omnes haerentes corpori Christi et effecti membra Christi, ambulemus vias Domini; et timeamus Dominum timore casto, timore permanente in saeculum saeculi. Est enim alius timor quem charitas excludit, dicente Joanne, Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Non de omni timore dicit quia mittitur foras a charitate; habes enim psalmum dicentem, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Alius ergo timor permanet, alius excluditur. Timor qui excluditur, castus non est; qui autem permanet, castus est. Quis est timor qui excluditur? Dignamini advertere. Aliqui propterea tantum timent, ne aliquid mali in terra patiantur, ne illis aegritudo accidat, ne damnum, ne orbitas, ne alicujus amissio chari, ne exsilium, ne damnatio, ne carcer, ne aliqua tribulatio; propterea timent et tremunt: adhuc iste timor non est castus. Adhuc audi. Alius non in hac terra pati timet, sed gehennas timet, unde terruit et Dominus. Audistis cum Evangelium legeretur: Ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX, 43). Audiunt haec homines; et quia vere futura sunt impiis, timent, et continent se a peccato. Habent timorem, et per timorem continent se a peccato. Timent quidem, sed non amant justitiam. Cum autem per timorem continent se a peccato, fit consuetudo justitiae, et incipit quod durum erat [PL37.1681] amari, et dulcescit Deus: et jam incipit homo propterea juste vivere, non quia timet poenas, sed quia amat aeternitatem. Exclusus est ergo timor a charitate; sed successit timor castus.

8. Quis est iste timor castus? Secundum quem debemus, fratres mei, intelligere quod dictum est, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Si potuero digne dicere de isto timore casto, adjuvante Domino Deo nostro, multi fortasse hoc timore casto inflammabuntur in amorem castum. Nec possum explicare fortassis, nisi proposita aliqua similitudine. Pone aliquam feminam castam, timentem virum suum: aliam pone adulteram; et ipsa timet virum suum. Casta timet ne discedat vir; adultera, ne veniat. Quid si ambo absentes sunt? Illa timet ne veniat; illa, ne tardet. Absens est quodam modo cui desponsati sumus, absens est qui nobis arrham dedit Spiritum sanctum, absens est qui nos redemit sanguine suo; sponsus ille quo nihil est pulchrius, qui quasi foedus apparuit inter manus persequentium, de quo paulo ante dicebat Isaias, Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). Ergo sponsus noster foedus est? Absit: quomodo enim illum virgines amarent, quae in terra maritos non quaesierunt? Ergo persequentibus foedus apparuit; et nisi eum foedum putarent, non insilirent, non flagellis caederent, non spinis coronarent, non sputis inhonestarent: sed quia foedus illis apparebat, fecerunt illi ista; non enim habebant oculos unde Christus pulcher videretur. Qualibus oculis Christus pulcher apparuit? Quales oculos quaerebat ipse Christus, quando dicebat Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non me vidistis (Joan. XIV, 9)? Isti oculi mundandi sunt, ut possint videre illam lucem; et leviter tamen perstricti splendore, accenduntur amore, ut sanari velint, et fiant illuminati. Nam ut noveritis quia pulcher est Christus qui amatur, ait Propheta: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Omnes homines superat illius pulchritudo. Quam rem amamus in Christo? Membra crucifixa, latus perforatum, an charitatem? Quando audimus quia passus est pro nobis, quid amamus? Charitas amatur. Amavit nos, ut redamaremus eum; et ut redamare possemus, visitavit nos Spiritu suo. Pulcher est ille, et absens est. Interroget se sponsa, si casta est. In membris sumus omnes, fratres mei; in membris ipsius sumus, ideo unus homo sumus. Videat unusquisque qualem timorem habeat, an eum quem excludit charitas, an castum permanentem in saeculum saeculi. Modo probavit; dico, et probabit. Absens est sponsus noster; interroga conscientiam tuam: vis ut veniat, an adhuc vis ut tardet? Videte, fratres: ego pulsavi ad ostia pectorum vestrorum; vocem inhabitantium ille audivit. Quid singulorum quorumque modo conscientiae dixerint, ad aures meas, quia homo sum, pervenire [PL37.1682] non potuit: ille qui absens est praesentia corporis, sed praesens est vigore majestatis, audivit vos. Quam multi, si dicatur illis, Ecce jam Christus, cras dies judicii; non dicunt, Utinam veniat! Qui enim dicunt, multum amant: et si dicatur illis, Tardabit; timent ne tardet, quia timor castus est. Quomodo autem nunc timetur ne tardet, sic cum venerit, timebitur ne discedat. Erit autem castus iste timor, quia tranquillus et securus. Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesivit nos antequam quaereremus eum. Castus ergo timor, fratres mei, hoc habet; venit de amore. Ille autem timor nondum castus, praesentiam et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit; non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor, utilis est; non quidem permanebit in saeculum saeculi: sed nondum est ille castus permanens in saeculum saeculi.

9. In quo est castus? Jam iterum interrogo aliquid, quod vosmetipsos interrogetis. Si Deus veniens voce propria loqueretur nobis (quanquam non taceat loqui per Litteras suas), et diceret homini: Peccare vis, pecca; fac quidquid te delectat; quidquid amaveris in terra, tuum fiat; cui fueris iratus, intereat; quem rapere volueris, rapiatur; quem caedere, caedatur; quem damnare, damnetur; quem possidere, possideas: nemo tibi resistat, nemo tibi dicat, Quid facis? nemo, Noli facere; nemo, Quare fecisti? Abundent tibi omnia ista terrena quae concupisti, et vive in illis, non usque ad tempus, sed semper: faciem tantum meam nunquam videbis. Fratres mei, unde ingemuistis, nisi quia jam natus est timor castus, permanens in saeculum saeculi? Quare percussum est cor vestrum? Si diceret Deus: Faciem meam nunquam videbis: ecce omni ista terrena felicitate, omnibus rebus abundabis, circumfluent te bona temporalia; non illa amittis, non illa deseris; quid vis amplius? Fleret quidem et gemeret timor castus, et diceret: Imo tollantur omnia, et faciem tuam videam. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret; Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 8). Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret: Unam petii a Domino. Vide quomodo ardeat timor iste castus, amor verus, amor sincerus. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid? Ut inhabitem in domo domini omnes dies vitae meae. Quid si propter terrenam felicitatem? Audi quid sequitur: Ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus (Psal. XXVI, 4); id est, esse templum ejus, et protegi ab eo, hanc unam petii a Domino. Hanc unam si petieritis, ad hanc unam si cor vestrum [PL37.1683] exercueritis, et hoc solum amittere timueritis, nec invidebitis felicitatibus terrenis, et illam felicitatem veram sperabitis, et eritis in ejus corpore cui cantatur, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.

10. Labores fructuum tuorum mandacabis. O vos, o tu, vos multi qui unus estis, labores fructuum tuorum manducabis. Quasi perverse videtur dicere non intelligentibus: debuit enim dicere, Fructum laborum tuorum manducabis. Multi enim manducant fructum laborum suorum. Laborant in vinea, ipsum laborem non manducant; sed quod de labore ipsorum nascitur, manducant. Laborant circa arbores pomiferas; quis manducet labores? Sed quod illae arbores attulerint, fructus laboris, ipse jucundat agricolam. Quid sibi vult, Labores fructuum tuorum manducabis? Modo labores habemus, fructus postea erit. Sed quia et ipsi labores non sunt sine gaudio, propter spem, de qua paulo ante diximus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes; modo nos ipsi labores nostri jucundant, et laetos nos faciunt de spe. Si ergo labor noster potuit manducari, et potuit jucundare; manducatus fructus ipsius laboris qualis erit? Manducabant labores suos, qui euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: quanto jucundius manducabunt fructus laborum, qui venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6)? Et ut noveritis, fratres, quia manducatur labor iste, in superiore psalmo audistis dictum superbis, qui ante lucem volebant surgere, id est ante Christum, non per humilitatem, qua surrexit Christus; dictum est illis, Surgite posteaquam sedistis (Psal. CXXVI, 2): id est, humiliamini, et inde surgite; quia et ille humiliari venit, qui exaltatus est propter vos. Et quid dictum est? Qui manducatis panem doloris. Iste est labor fructuum, panis doloris. Nisi enim manducaretur, non diceretur panis: nisi autem haberet aliquam suavitatem panis iste, nemo illum manducaret. Cum quanta suavitate plorat in gemitu, qui orat? Dulciores sunt lacrymae orantium, quam gaudia theatrorum. Et audi flammam desiderii, qua manducatur ipse panis, de quo hic dicit, Qui manducatis panem doloris. Alio loco dicit amans iste, cujus vocem in Psalmo plerumque agnoscimus: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte. Unde factae sunt lacrymae panis? Dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Antequam enim videamus eum qui nos dilexit, qui nobis pignus dedit, cui desponsati sumus, insultant nobis Pagani, et dicunt: Ubi est quod colunt Christiani? Ostendant nobis quem colunt. Ecce ego ostendo illis Deum meum, et ipsi ostendant mihi Deum suum. Cum tibi hoc dicit paganus, non invenis quod illi ostendas; quia non est cui ostendas. Redis ergo, et plangis ad Deum; quia illi suspiras, antequam videas, et desiderio ipsius gemis; et quia in ipsius desiderio ploras, dulces sunt et ipsae lacrymae, et pro cibo tibi erunt, quia factae sunt tibi et [PL37.1684] ipsae panis die ac nocte, dum dicitur tibi quotidie, Ubi est Deus tuus? Sed veniet Deus tuus, de quo dicitur, Ubi est? et absterget lacrymas (Apoc. XXI, 4), et ipse pro pane lacrymarum succedet, et te in aeternum saginabit; quia erit nobiscum verbum Dei, quo pascuntur Angeli. Interim modo labores fructuum, postea fructus laboris. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Beatus es, de praesenti est; bene tibi erit, de futuro est: cum manducas labores fructuum tuorum, beatus es; cum perveneris ad fructum laborum tuorum, bene tibi erit. Quid dixit? Nam si bene tibi erit, utique beatus eris; et si beatus eris, bene utique tibi erit. Sed interest inter spem et rem. Si spes tam dulcis, quanto res dulcior erit!

11. Jam veniamus ad illud, Uxor tua: Christo dicitur. Ergo uxor ejus, Eeclesia ejus; Ecclesia ejus, uxor ejus, nos ipsi. Sicut vinea fertilis. Sed in quibus vinea fertilis? Videmus enim parietes istos intrantes multos steriles; videmus quia istos parietes intrant multi ebriosi, feneratores, mangones, quaerentes sortilegos, euntes ad praecantores et praecantatrices, quando illis caput dolet. Ista est fertilitas vineae? ista est ubertas uxoris? Non ipsa est. Istae spinae sunt, sed non ubique spinosa. Habet quamdam fertilitatem, et est vinea fertilis; sed in quibus? In lateribus domus tuae. Non omnes dicuntur latera domus. Quaero enim quae sint latera: quid dicam? Parietes sunt, quasi lapides fortes? Si de hoc habitaculo corporali diceret, forte hoc intelligeremus latera. Latera dicimus domus, eos qui inhaerent Christo. Non enim sine causa et in sermone quotidiano dicimus de aliquo, qui forte male agit ex malorum consiliis amicorum; de illo dicimus, Mala latera habet. Quid est, Mala latera habet? Mali illi inhaerent. Ergo et de alio, Bona latera habet: bonis consiliis vivit. Quid est hoc? Bonis consiliis regitur. Ergo latera domus sunt illi qui inhaerent Christo. Nec sine causa et ipsa conjux de latere facta est. Viro dormiente, Eva facta est (Gen. II, 21, 22), moriente Christo, Ecclesia facta est: et illa de latere viri, cum costa detracta est; et ista de latere viri, quando latus lancea percussum est (Joan. XIX, 34), et Sacramenta profluxerunt. Ergo uxor tua ut vinea fertilis. Sed in quibus? In lateribus domus tuae. In aliis qui non adhaerent Christo, sterilis. Sed nec illos in vinea computabo.

12. Filii tui. Quae est uxor, ipsi sunt et filii. In istis carnalibus nuptiis et conjugiis, alia uxor et alii filii: in Ecclesia quae uxor, ipsi filii. Ad Ecclesiam enim pertinebant Apostoli, et in membris Ecclesiae erant. Ergo in conjuge ipsius erant, et conjux erant secundum portionem suam quam in membris obtinebant. Quare ergo de illis dicitur: Cum recesserit ab eis sponsus, tunc jejunabunt filii sponsi (Matth. IX, 15)? Ergo ipsa conjux, et ipsi filii. Mirum dico, fratres mei. In verbis Domini invenimus Ecclesiam et fratres ipsius esse, et sorores ipsius esse, et matrem ipsius [PL37.1685] esse. Nam cum nuntiarentur ei mater ejus et fratres foris stantes; quia foris stabant, typum gerebant. Quis typus matris? Synagoga. Quis typus fratrum carnalium? Judaei foris stantes. Et foris stat synagoga. Nam Maria in lateribus domus ejus, et cognati ejus ex virginis Mariae consanguinitate venientes, qui in eum crediderunt, in lateribus domus ejus; non in quantum carnali consanguinitate juncti erant, sed in quantum verbum Dei audiebant et faciebant. Hoc enim respondit Dominus et ait, Quae mihi mater, aut qui fratres? Unde tentaverunt quidam dicere quia Christus matrem non habuit, quia dixit, Quae mihi mater? Quare? Ergo Petrus et Joannes et Jacobus, et alii Apostoli patres non habuerunt in terra? Et tamen quid eis dicit? Nolite vobis dicere patrem super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est (Id. XXIII, 9). Quod ergo in patre docebat discipulos, hoc in matre ipse demonstravit. Vult enim Dominus ut consanguinitatibus terrenis praeponamus Deum. Defer patri, quia pater est; defer Deo, quia Deus est. Generavit te pater accommodando carnem suam; creavit te Deus adhibendo potentiam suam. Ne irascatur pater cum Deus illi praeponitur; imo gaudeat sibi tantum deferri, ut ille inventus esset qui ei deberet praeponi. Ergo quid dicam? Dominus quid ait? Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendit manus in discipulos suos, et ait: Ecce mater mea et fratres mei. Fratres erant; mater quomodo erant? Addidit, Et qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et soror, et mater est (Id. XXII, 46-50). Puta, frater, propter sexum virilem quem habet Ecclesia; soror, propter feminas quas hic in membris habet Christus: mater quomodo, nisi quia ipse Christus est in Christianis, quos Christianos per Baptismum quotidie parit Ecclesia? Ergo in quibus intelligis conjugem, in illis matrem, in illis filios.

13. Dicatur ergo quales debent esse filii. Quales? Pacifici. Quare pacifici? Quia, Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Id. V, 9). Quia ergo in oliva fructus est pacis: oleum enim pacem significat, quia charitatem significat; sine charitate nulla pax est: et manifestum est quia qui diviserunt pacem, non habebant charitatem. Unde jam exposui Charitati vestrae quare columba folia cum fructu portavit ad arcam (Gen. VIII, 11); ut significaret quia et illi qui foris baptizati sunt, sicut ligna illa extra arcam baptizata sunt, si non sola folia habuerint, id est verba sola, sed habuerint et fructum, quod est charitas, ipsa columba illos reportat ad arcam, et veniunt ad unitatem. Tales ergo filii debent esse in circuitu mensae Domini, velut novellatio olivarum. Perfecta res est, magna beatitudo: jam quis ibi nolit esse? Cum videris aliquem blasphemum habere uxorem, filios, nepotes, et te forte non habere, noli zelare; vide quia et in te completum est, sed spiritualiter. [PL37.1686] An forte non es in membris? Si non ibi es, plange quia nec hic, nec ibi. Si autem ibi, securus esto; quia etsi ibi et non hic, fructuosius ibi quam hic.

14. Si ergo habemus, quare habemus? Quia timemus Dominum. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Ille est homo, qui sunt homines; et ipsi homines, homo: quia multi unum, quia Christus unus.

15. [vers. 5, 6.] Benedicat te Dominus ex Sion. Coeperas enim attendere, Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum: jam forte oculi tui ibant per illos qui non timent Dominum, et videbant ibi uxores fecundas, filios abundantes circuire mensam patris sui; nescio qua ibas: Benedicat te Dominus, sed ex Sion. Noli quaerere illas benedictiones quae non sunt ex Sion. Non benedixit Dominus tales, fratres mei? Benedictio ista Domini est: aut si non est a Domino, quis ducet uxorem, si nolit Dominus? quis possit esse sanus, si nolit Dominus? aut quis posset esse dives, si nolit Dominus? Dat illa: sed non vides quia et pecoribus dedit? Non ergo de Sion est ista benedictio. Benedicat te Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Jerusalem. Nam illa bona non sunt Jerusalem. Vis videre quia non sunt bona Jerusalem? Et avibus dictum est, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 22). Pro magno vis habere quod avibus donatum est? Voce quidem Dei donatum est, quis nesciat? Sed utere bonis istis, si accipis; et magis cogita quomodo nutrias qui nati sunt, quam ut nascantur. Non enim jam felicitas est habere filios, sed bonos habere. De nutriendis labora, si nati fuerint; si autem non nati, age gratias Deo. Forte minus sollicitus eris, et tamen sterilis non remansisti illius matris. Forte per te nascuntur spiritualiter de ista matre, qui sunt ut novellae olivarum circumeuntes mensam Domini. Consoletur ergo te Dominus, ut videas bona Jerusalem. Illa enim bona sunt. Quare sunt? Quia aeterna sunt. Quare sunt? Quia ibi est rex, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Ista vero bona sunt, et non sunt: non enim stant; labuntur, fluunt. Filii sunt parvuli; blandiris parvulis, blandiuntur parvuli: numquid stant in eo? Sed optas ut crescant, ut accedat aetas optas. Sed vide quia cum accedit una, altera moritur. Veniente pueritia, moritur infantia; veniente adolescentia, moritur pueritia; veniente juventute, moritur adolescentia; veniente senectute, moritur juventus; veniente morte, moritur omnis aetas. Quot optas gradus aetatis, tot simul optas et mortes aetatum. Non sunt ergo ista. Num deinde nati sunt tibi filii in terra tecum victuri, an te potius exclusuri et successuri? Ad eos gaudes qui nati sunt, ut excludaris? Nati enim pueri tanquam hoc dicunt parentibus suis: Eia, cogitate ire hinc, agamus et nos mimum nostrum. Mimus est enim generis humani tota vita tentationis; quia dictum est, Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Et tamen si gaudetur ad filios successuros; quantum [PL37.1687] gaudendum est ad filios cum quibus permanebimus, et ad illum patrem cui nati sumus non moriturum, sed ut nos cum illo semper vivamus? Ipsa sunt bona Jerusalem, quia ipsa sunt. Benedicat te ergo Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Jerusalem. Nam ista quae attendis bona, caecus vides. Videas, sed illa bona quae corde videntur. Et quamdiu videbo bona Jerusalem? Omnes dies vitae tuae. Sed si vita tua aeterna fuerit, in aeternum videbis bona Jerusalem. Si autem, fratres mei, ista bona sunt, sed non omnes dies vitae tuae vides: non enim quando exis de corpore, moreris. Perseverat vita tua: corpus moritur, sed vita spiritus perseverat. Oculi non vident, quia discessit qui per oculos videbat. Ubicumque est qui per oculos videbat, videt aliquid. Non enim mortuus erat dives ille qui in terra induebatur purpura et bysso; si mortuus esset, apud inferos non torqueretur (Luc. XVI, 19, 23). Optandum illi forte erat ut moreretur, sed malo suo vixit apud inferos. Torquebatur enim, et non videbat bona illa quae in terra dimiserat: ecce erat vita ipsius talis, et bona illa non videbat. Ergo tu talia desidera bona quae videas omnes dies vitae tuae, id est, ut cum ipsis bonis vivas in aeternum.

16. Quae sunt ergo illa bona, fratres, attendite. Dici possunt bona ista: Aurum est, argentum est, fundus amoenus est, marmorati parietes sunt, tecta laqueata sunt? Absit. Ista abundantius pauperes habent in hac vita. Plus est enim pauperi videre coelum stellatum, quam diviti tectum inauratum. Fratres, ergo quod est illud bonum, quo accendimur, cui suspiramus, quo inflaMmamur, propter quod bonum adipiscendum et videndum tantos labores sustinemus, sicut audistis cum legeretur Apostolus, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12)? Non enim modo, quia diabolus per reges non saevit, ideo Christiani non patiuntur persecutionem. Si mortuus est diabolus, mortuae sunt persecutiones; si autem ille adversarius noster vivit, unde non tentationes suggerit? unde non saevit? unde non minas aut scandala procurat? O si incipias pie vivere, videbis quia omnis qui vult pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patietur. Propter quid ergo patimur tantas persecutiones? Si enim in hac vita in Christo sperantes sumus tantum, ait Apostolus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Propter quid damnati sunt ad bestias martyres? quod est illud bonum, dici potest? unde, aut quae lingua dicat? aut quae aures audiant? Et quidem illud nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Id. II, 9). Amemus tantum, proficiamus tantum: videtis enim quia pugnae non desunt, et pugnamus cum concupiscentiis nostris. Pugnamus foris cum infidelibus et inobedientibus hominibus; pugnamus intus cum suggestionibus, cum perturbationibus carnalibus: ubique pugnamus adhuc, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15); pugnamus adhuc, [PL37.1688] quoniam si spiritus vita est, tamen corpus mortuum est propter peccatum. Sed quid futurum est? Si autem Spiritus ejus habitat in vobis, qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum ejus qui habitat in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Cum ergo vivificata fuerint membra nostra mortalia, jam nihil resistet spiritui nostro. Non fames erit, non sitis erit, quia de corruptione corporis ista nascuntur. Ideo reficis, quia a te aliquid deficit. Concupiscentiae delectationum carnalium contra nos pugnant. Mortem portamus infirmitate corporis: sed cum mors ipsa conversa fuerit in illam incommutabilitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, quid audiet tunc mors? Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et forte moritur, et dicetur: Restant aliqui inimici? Non; sequitur novissima inimica mors. Cum haec destructa fuerit, immortalitas succedet. Si nullus erit inimicus, quasi novissima destruetur mors (I Cor. XV, 53, 54, 55, 26). Bonum nostrum cui suspiramus, pax erit. Ecce bonum, fratres, magnum bonum pax vocatur. Quaerebatis quid vocaretur: Aurum est, argentum est, an fundus, an vestis? Pax est: non pax qualem inter se habent homines, infidam, instabilem, mutabilem, incertam; nec pax talis qualem secum habet ipse unus homo. Diximus enim quia et secum pugnat homo; usquequo domet omnes cupiditates, adhuc pugnat. Qualis ergo pax? Quam oculus non vidit, nec auris audivit. Qualis pax? De Jerusalem, quia Jerusalem interpretatur, Visio pacis. Sic ergo benedicat te Dominus ex Sion; et videas bona quae sunt Jerusalem, et videas omnes dies vitae tuae. Et videas, non filios tuos tantum, sed filios filiorum tuorum. Quid est, filios tuos? Opera tua quae hic agis. Qui sunt filii filiorum? Fructus operum tuorum. Facis eleemosynas, filii tui sunt: propter eleemosynas accipis vitam aeternam, filii filiorum tuorum sunt. Videas filios filiorum tuorum; et erit quod sequitur, quo concluditur, Pax super Israel. Haec pax vobis praedicatur a nobis, ipsa amatur a nobis, ipsa ut a vobis ametur, optamus. Ad illam pacem perveniunt qui et hic pacifici fuerint. Illi sunt et hic pacifici, qui et ibi; qui circumeunt mensam Domini tanquam novellatio olivarum, ut non sit sterilis arbor, qualis fuit illa ficulnea ubi fructum non invenit esuriens Dominus. Et videtis quid ei contigerit. Folia sola habebat, fructum non habebat (Matth. XXI, 18 et 19): sic sunt qui verba habent, et facta non habent. Veniens esuriens Dominus non ibi invenit quod manducet; quia fidem nostram et facta bona esurit Dominus. Pascamus illum bene vivendo, et pascet nos in aeternum nobis vivere donando.

IN PSALMUM CXXVIII ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. Psalmus quem cantavimus, brevis est: sed sicut scriptum est in Evangelio de Zacchaeo, statura brevis, [PL37.1689] et magnus in opere (Luc. XIX, 2-9); sicut scriptum est de illa vidua quae duo minuta misit in gazophylacium, brevis pecunia, sed magna charitas (Marc. XII, 42-44): sic et iste psalmus, si verba numeres, brevis est; si sententias appendas, magnus est. Non ergo nos poterit diutius usque ad fastidium detinere. Quare? Advertat prudentia vestra, et adsit intentio christiana: sonet verbum Dei volentibus, nolentibus, opportune, importune. Invenit sibi locum, invenit corda ubi requiescat, invenit terram ubi germinet et fructum ferat. Nam quia multi mali sunt et iniqui quos portat Ecclesia usque in finem, manifestum est: et hi sunt quibus verbum Dei superfluum est; et aut sic in illos cadit, quomodo semen in via conculcatur, et a volatilibus colligitur; aut sic in eos cadit, quomodo semen in petrosa loca, ubi non habet terram multam, statim exit, et calefacto sole arescit, quia non habet radicem; aut sicut inter spinas, quod etsi germinet et conetur in auras surgere, offocatur tamen multitudine spinarum. Tales autem sunt qui verbum Dei contemnunt sicut via, aut qui ad horam gaudent, et facta tribulatione, sicut aestu solis, arescunt; aut qui cogitationibus et curis et sollicitudine hujus mundi, tanquam spinis avaritiae offocant quod in illis coeperat germinare. Est autem etiam terra bona, quo semen cum ceciderit, affert fructum, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum (Matth. XIII, 3-23): sive parum, sive multum, omnes in horreo erunt. Sunt ergo tales, et propter hos loquimur. Propter hos loquitur Scriptura, propter hos non tacet Evangelium. Sed et illi audiant, ne forte aliud sint hodie, aliud cras; ne forte mutentur audiendo, aut arent viam, aut lapides purgent, aut spinas evellant. Dicat Spiritus Dei, dicat nobis, cantet nobis; sive velimus saltare, sive nolimus, cantet ipse. Sicut enim qui saltat, membra movet ad cantum; sic qui saltant ad praeceptum Dei, operibus obtemperant sono. Ideo qui noluerunt hoc facere, quid illis Dominus dicit in Evangelio? Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus, et non lamentastis (Id. XI, 17). Cantet ergo; credimus in Dei misericordiam, quia erunt de quibus nos consoletur. Nam qui pertinaces sunt, perseverantes in malitia, quamvis audiant verbum Dei, scandalis quotidie perturbant Ecclesiam. De talibus dicit iste psalmus; sic enim coepit:

2. [vers. 1-3.] Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Ecclesia loquitur de his quos tolerat, et tanquam diceretur, Numquid modo? Olim est Ecclesia; ex quo vocantur sancti, est Ecclesia in terra. Aliquando in solo Abel Ecclesia erat, et expugnatus est a fratre malo et perdito Cain (Gen. IV, 8). Aliquando in solo Enoch Ecclesia erat, et translatus est ab iniquis (Id. V, 24). Aliquando in sola domo Noe Ecclesia erat, et pertulit omnes qui diluvio perierunt, et sola arca natavit in fluctibus, et evasit ad siccum (Id. VI-VIII). Aliquando in solo Abraham Ecclesia erat, et quanta pertulit ab iniquis, novimus. In solo filio fratris ejus Lot, et in domo ejus in Sodomis Ecclesia erat, et [PL37.1690] pertulit Sodomorum iniquitates et perversitates, quousque Deus eum de medio ipsorum liberavit (Gen. XII-XX). Coepit esse et in populo Israel Ecclesia; pertulit Pharaonem et Aegyptios. Coepit et in ipsa Ecclesia, id est in populo Israel, numerus esse sanctorum: Moyses et caeteri sancti pertulerunt iniquos Judaeos populum Israel. Ventum est et ad Dominum nostrum Jesum Christum, praedicatum est Evangelium, dixit in Psalmis, Annuntiavi et locutus sum, multipliplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Quid est, super numerum? Non solum illi crediderunt qui pertinent ad numerum sanctorum; sed et super numerum intrarunt: multi justi, sed et plures iniqui; et pertulerunt justi iniquos. Quando? In Ecclesia. Numquid modo solum, ex quo enumerat, ex quo commemorat? Ideo ne miraretur modo Ecclesia, vel ne quisquam miraretur in Ecclesia, volens esse membrum bonum Ecclesiae, audiat et ipsam Ecclesiam matrem suam dicentem sibi: Noli mirari ad ista, fili; Saepe expugnaverunt me a juventute mea.

3. Magnus affectus sic coepisse Psalmum: Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Quasi aliquid jam loquebatur: videtur enim non coepisse, sed respondisse. Respondit autem, quibus? Cogitantibus et dicentibus: Quanta mala perferimus, quanta scandala crebrescunt quotidie, quando iniqui intrant in Ecclesiam et portamus eos? Respondeat autem Ecclesia de quibusdam, id est, de fortiorum voce respondeat querelis infirmorum, et confirment firmi infirmos, et grandes parvulos, et dicat Ecclesia, Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Dicat vero Israel, Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Dicat illud, non illud timeat. Quo enim valet, quod cum dixisset, Saepe expugnaverunt me, addidit, a juventute mea? Jam modo Ecclesiae senectus expugnatur, sed non timeat: dicat, Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Numquid ideo non pervenit ad senectutem, quia non cessaverunt illi expugnando? numquid delere potuerunt? Dicat vero Israel; et consoletur se Israel, consoletur se ipsa Ecclesia de praeteritis exemplis, et dicat, Saepe expugnaverunt me a juventute mea.

4. Quare expugnaverunt? Etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; longe fecerunt injustitiam suam. Quare expugnaverunt? Quia non potuerunt mihi. Quid est, non potuerunt mihi? Fabricare. Quid est, non potuerunt mihi? Non illis consensi ad malum. Omnis enim malus ideo persequitur bonum, quia non illi consentit bonus ad malum. Faciat aliquid mali, non objurget episcopus, bonus est episcopus: objurget episcopus, malus est episcopus. Rapiat aliquid, taceat cui rapit, bonus est: saltem loquatur et reprehendat, etsi non repetat, malus est. Malus est qui reprehendit raptorem, et bonus est qui rapit! Ambulet, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Contra Apostolus: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sobrii estote justi, [PL37.1691], et nolite peccare (Isai. XXII, 13; I Cor. XV, 32-34). Sonat verbum, sonat sermo contradictor libidinis: at ille amicus libidinis suae, et inimicus sermoni contradicenti amicae suae infestus est, et odit sermonem Dei. Facta est amica avaritia, inimicus Deus. Contradicit enim Deus avaritiae, et vult nihil possideri ab avaritia. Ego possidear, clamat. Quid vis ab avaritia possideri? Dura jubet, levia jubeo: onus ejus grave, sarcina mea levis est; jugum ejus asperum est, jugum meum lene est (Matth. XI, 30). Noli velle ab avaritia possideri. Jubet avaritia ut mare transeas, et obtemperas: jubet ut te ventis procellisque committas; jubeo ego ut ante ostium tuum ex eo quod habes des pauperi: piger es ad faciendum ante te opus bonum, et strenuus es ad transeundum mare. Quia avaritia imperat, servis; quia Deus jubet, odisti. Et quid? Cum odisse coeperit, incipit velle criminari eos a quibus audit bona praecepta, et velle per suspiciones suas crimina quaerere servorum Dei. Qui nobis ista dicunt, ista non faciunt ipsi? Et ista sive quae fiunt, sive quae non fiunt, dicuntur fieri; et quae fiunt bene, dicuntur male fieri: et quae toleramus, ad culpam nostram applicantur. Nos quid respondemus? Noli me attendere; sermonem istum attende: ipse tibi loquitur per quemlibet; huic tu inimicus es. Concorda cum adversario tuo, cum es cum eo in via (Id. V, 25): adversarium tuum sermonem Dei fecisti. Noli attendere quia ille tibi loquitur: malus est per quem tibi loquitur; sed non est malus, qui tibi loquitur, sermo Dei. Accusa Deum, accusa, si potes.

5. Creditis, fratres, huc usque pervenisse eos de quibus dicitur, Saepe expugnaverunt me a juventute mea, ut etiam ipsum Deum accusare non dubitent? Accusas avarum, et ille accusat Deum quia fecit aurum. Noli avarus esse. Et non faceret Deus aurum. Jam hoc restat, quia mala tua opera cohibere non potes, accusas opera bona Dei: displicet tibi creator et fabricator mundi. Non faceret et solem; quia multi in fenestris contendunt de luminaribus, et ad judicia se trahunt. O si vitia nostra cohibeamus! quia bona sunt omnia, quia bonus Deus qui fecit omnia; et laudant illum opera sua, considerata quia bona sunt, ab eo qui habet spiritum considerandi, spiritum pietatis et sapientiae. Undique laudatur Deus ab operibus suis. Quomodo illum laudant opera sua per os trium puerorum? quid praetermissum est? Laudant coeli, laudant Angeli, laudant sidera, laudant sol et luna, laudant dies ac noctes, laudat quidquid germinat de terra, laudat quidquid natat in mari, laudat quidquid volitat in aere, laudant omnes montes et colles, laudant frigora et aestus; et caetera omnia quae Deus fecit, audistis quia laudant Deum (Dan. III, 57-90): numquid audistis ibi quia laudat Deum avaritia, quia laudat Deum luxuria? Non laudant ista, quia non ipse illa fecit. Laudant ibi homines Deum; hominis creator est Deus. Avaritia opus est mali hominis; [PL37.1692] homo ipse opus est Dei. Et quid vult Deus? Occidere in te quod ipse fecisti, et salvare quod ipse fecit.

6. Noli fenerare. Tu accusas Scripturam dicentem, Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5). Non ego illud scripsi, non de ore meo primo exiit: Deum audi. Et ille: Clerici non fenerent. Et forte qui tibi loquitur, non fenerat: sed si fenerat, fac quia et ipse fenerat; numquid fenerat qui per ipsum loquitur? Si facit quod tibi dicit, et non tu facis; tu in ignem, ille in regnum. Si non facit quod tibi dicit, et pariter facit mala quae facis, et dicit bona quae non facit; pariter in ignem. Fenum ardebit, verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 8). Numquid ardet sermo qui tibi per illum locutus est? Aut Moyses est qui tibi loquitur, id est, bonus et justus famulus Dei; aut pharisaeus est cathedram Moysi sedens. Audisti et de ipsis: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Non habes tu unde te excuses, quando sermo Dei tibi loquitur. Quia non potes interficere sermonem Dei, criminari quaeris eos per quos loquitur tibi sermo Dei. Quaere quantum vis, dic quantum vis, blasphema quantum vis: Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat vero Israel, Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Audent etiam feneratores dicere: Non habeo aliud unde vivam. Hoc mihi et latro diceret, deprehensus in fauce; hoc et effractor diceret, deprehensus circa parietem alienum; hoc mihi et leno diceret, emens puellas ad prostitutionem; hoc et maleficus incantans mala, et vendens nequitiam suam; quidquid tale prohibere conaremur, responderent omnes quia non haberent unde viverent, quia inde se pascerent; quasi non hoc ipsum in illis maxime puniendum est, quia artem nequitiae delegerunt, unde vitam transigant, et inde se volunt pascere, unde offendant eum a quo omnes pascuntur.

7. Sed cum clamaveris hoc et dixeris, illi respondent: Si sic, non huc accedimus; si sic, non intramus in ipsam Ecclesiam. Veniant, intrent, audiant: Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: hoc est, non potuerunt agere ut consentiam; fecerunt quod portem. Quam praeclare dictum est, quam optime significavit, Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Agunt nobiscum, primo ut consentiamus illis ad facta mala: si non consenserimus, Tolerate nos, dicunt. Ergo quia non potuisti mihi, ascende in dorsum meum; portare te habeo quousque veniat finis: sic enim mihi praeceptum est, ut fructum afferam cum tolerantia (Luc. VIII, 15). Non te corrigo, tolero te: aut forte, cum tolero te, corrigis te. Si non te corrigis usque in finem, tolero te usque in finem; et usque in finem super dorsum meum eris, usque [PL37.1693] ad tempus. Numquid semper super dorsum meum eris? Veniet enim qui inde te excutiat: veniet tempus messis, veniet finis saeculi; immittet Deus messores. Messores autem Angeli sunt: separant malos de medio justorum, sicut zizania a tritico; frumentum recondent in horreo, paleam autem comburent igni inexstinguibili. Portavi quousque potui, jam gaudens transeo in horreum Dei, et securus canto, Saepe expugnaverunt me a juventute mea.

8. Quid enim mihi facere potuerunt, quia expugnaverunt me a juventute mea? Exercuerunt me, non oppresserunt. Valuerunt mihi sicut ignis ad aurum, non sicut ignis ad fenum. Ignis enim accedens ad aurum, sordem tollit; accedens ad fenum, in cinerem vertit. Etenim non potuerunt mihi, quia non consensi, quia non me fecerunt quales sunt ipsi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, longe fecerunt injustitiam suam. Fecerunt quod tolerem, et non fecerunt cui consentirem. Jam ergo injustitia ipsorum longe est a me. Mali mixti sunt bonis, non solum in saeculo, sed et in ipsa intus Ecclesia mali mixti sunt bonis. Nostis, et probastis; et magis probabitis, si boni fueritis. Cum enim crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania (Matth. XIII, 27-43). Nulli apparent mali in Ecclesia, nisi ei qui fuerit bonus. Nostis ergo quia mixti sunt, et semper et ubique dicit Scriptura quia non separabuntur, nisi in fine. Sic, quomodo mixti sunt, longe sunt a se. Ne quis ergo ex eo quod mixti sunt mali inter bonos, putaret iniquitatem esse juxta justitiam, Non potuerunt, inquit, mihi; id est, dixerunt, et male dixerunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Non corruperunt sermones mali mores bonos: in eo quod audivi a Deo, non cessi sermonibus hominum. Fecerunt mihi peccatores quod portarem. non cui commiscerer, et facta est iniquitas eorum longe a me. Quid enim tam prope, quam duo homines in una Ecclesia? quid tam longe, quam iniquitas a justitia? Ubi enim consensio, ibi propinquitas. Ligantur duo, et mittuntur ad judicem; latro, et colligatus: ille sceleratus, ille innocens, una catena ligantur, et longe sunt a se. Quantum longe sunt a se? Quantum longe est scelus ab innocentia. Ecce isti longe sunt ab invicem. Alius latro in Hispania facit scelera, proximus ei est qui facit in Africa. Quantum proximus? Quantum sibi junguntur scelus et scelus, quantum sibi junguntur latrocinium et latrocinium. Nemo ergo timeat mixtos sibi corpore malos. Longe ab illis sit corde, et securus portat quod non timet: Longe fecerunt injustitiam suam.

9. [vers. 4.] Quid occurrit? Florent illi qui regnant inique; et ut sermonem loquamur vulgi, tonant iniqui, extolluntur in typhos, in calumnias. Quid ergo? semper hoc? Non. Audi quod sequitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum. Intendat Charitas vestra. Dominus, inquit, justus concidet cervices peccatorum. Quis non contremiscat? Quis enim non peccavit? [PL37.1694] Dominus justus concidet cervices peccatorum. Omnibus qui audiunt, intrat tremor in cor, si credunt Scripturae Dei. Si enim sibi sine causa tundunt homines pectora, mentiuntur quia tundunt pectora, si justi sunt; et in eo quod mentiuntur Deo, fiunt peccatores. Si ergo veraciter sibi tundunt pectora, peccatores sunt. Et quis nostrum non sibi tundit pectus? et quis nostrum non elidit oculos ad terram, sicut ille Publicamus, et dicit, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13)? Si ergo omnes peccatores, et nemo invenitur sine peccato; omnibus timendus est gladius in cervices, quia Dominus justus concidet cervices peccatorum. Non puto, fratres mei, quia omnium peccatorum; sed in membro quod percutit, ibi designat quos peccatores percutiat. Non enim dixit, Dominus justus concidet manus peccatorum; aut, Dominus justus concidet pedes peccatorum, non dixit: sed quia peccatores superbos volebat intelligi, superbi autem omnes cervicati sunt, qui non solum faciunt mala, sed nec agnoscere volunt, et quando objurgantur, justificant se (Ecce fecisti; saltem agnosce quid feceris: odit Deus peccatorem, oderis et tu; conjungere Deo, simul persequimini peccatum tuum. Non, inquit: ego bene feci, Deus male fecit. Quid hoc est? Ego nihil mali feci, inquit: quia Saturnus fecit, quia Mars fecit, quia Venus fecit; ego nihil feci, stellae fecerunt. Justificas te, accusas Deum qui fecit stellas, qui ornavit coelum): itaque quoniam justificas peccatum tuum, et superbis adversus Deum, quia te facis extra culpam, et Deum in culpa, et tantum erexisti cervicem tuam, et cucurristi contra Deum, sicut scriptum est in Job (dicebat de impio peccatore), Currens adversus Deum in crassa cervice scuti sui (Job XV, 26); et ibi cervicem nominavit; quia sic te erigis, et non elidis oculos ad terram, et tundis pectus, et dicis, Domine, propitius esto mihi peccatori; sed jactas te de meritis tuis, et vis mecum, inquit Deus, judicio contendere (Jerem. II, 29), intrare mecum ad judicium; cum debeas in reatu tuo satisfacere Deo, et clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3)? clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5): quoniam haec non vis dicere, sed justificas facta tua adversus sermonem Dei; venit in te quod sequitur Scriptura, et dicit, Dominus justus concidet cervices peccatorum.

10. [vers. 5.] Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Qui oderunt Sion, oderunt Ecclesiam: Sion Ecclesia est. Et qui intrant in Ecclesiam ficte, oderunt Ecclesiam. Qui nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam: Super dorsum meum fabricaverunt. Quid factura est Ecclesia, nisi portatura usque in finem?

11. [vers. 6, 7.] Sed quid de illis dicit? Sequitur, Fiant sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit. Fenum tectorum herba est quae nascitur in tectis, in solario integulato. In alto videtur, et radicem [PL37.1695] non habet. Quanto melius humilius nasceretur, et laetius viresceret? Modo nascitur altius ad celeriorem ariditatem. Nondum evulsum est, et aruit: nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis. Attendite opera ipsorum, et videte quia aruerunt. Sed vivunt, et hic sunt: nondum ergo avulsi sunt: Aruerunt, sed nondum avulsi sunt: facti sunt sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit.

12. Et venient messores, sed non de illis implent manipulos. Venturi sunt enim messores, et collecturi sunt triticum in horreum, et zizania alligabunt, et mittent in ignem. Sic et fenum tectorum expurgatur, et quidquid inde evellitur, in ignem mittitur; quia et priusquam evelleretur aruit. Non inde implet messor manus. Sequitur enim et dicit: Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit. Messores autem Angeli sunt (Matth. XIII, 39.), Dominus dicit.

13. [vers. 8.] Et non dixerunt transeuntes viam, Benedictio Domini super vos; benediximus vos in nomine Domini. Nostis enim, fratres, quando transitur per operantes, est consuetudo ut dicatur illis, Benedictio Domini super vos. Et magis ista consuetudo erat in gente Judaeorum. Nemo transibat et videbat aliquos facere aliquod opus in agro, vel in vinea, vel in messe, vel aliquid hujusmodi; non licebat transire sine benedictione. Alii sunt qui manipulos colligunt, alii sunt transeuntes viam. Qui manipulos colligunt, non de illis replent manus; quia non colligitur ad horreum fenum tectorum. Qui sunt qui manipulos colligunt? Messores. Qui sunt messores? Dominus dixit: Messores autem Angeli sunt. Qui sunt transeuntes? Illi qui jam per viam istam, id est, per vitam istam transierunt hinc ad patriam: Apostoli transeuntes erant in ista vita, Prophetae transeuntes erant. Quos benedixerunt Prophetae et Apostoli? Illos in quibus radicem charitatis viderunt. Quos autem invenerunt in tectis eminere et superbire in cervice scuti sui, dixerunt contra illos quod futuri erant, benedictionem autem super eos non dederunt. Ergo omnes istos malos quos portat Ecclesia, qui legitis in Scripturis, invenitis maledictos designatos ad antichristum pertinere, ad diabolum pertinere, ad paleam pertinere, ad zizania pertinere. Et multa innumerabilia per similitudinem dicuntur de illis: Quia non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Id. VII, 21). Nullam invenis Scripturam quae de illis bene loquatur, quia transeuntes viam non illos benedixerunt. Transeuntes Prophetae omnia de illis mala dixerunt. Ecce et iste quem portamus, David transiit viam; audistis quid de illis dixit: Dominus justus concidet cervices peccatorum. Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur aruit. Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit. Haec de illis dixit. Non ergo supra illos iste transiens benedixit, et impletum est etiam per illum, quod ipse dixit: Et non dixerunt transeuntes viam, Benediximus vos in nomine Domini. Et isti transeuntes sive Prophetae, [PL37.1696] sive Patriarchae, sive Apostoli, quicumque transierunt, si bene vivimus, fratres, benedixerunt nos in nomine Domini. Quando me, inquis, benedixit Paulus? quando me benedixit Petrus? Attende in Scripturis, vide si bene vivis, et vide ibi benedictum te fuisse. Omnes bene viventes benedixerunt. Et quomodo benedixerunt? In nomine Domini; non in nomine suo, sicut haeretici. Qui enim dicunt, Quod nos damus, hoc est sanctum; in nomine suo volunt benedicere, non in nomine Domini. Qui autem dicunt, Non sanctificat nisi Deus, nec quisquam est bonus nisi dono Dei; ipsi in nomine Domini benedicunt, nos in nomine suo: quia amici sunt sponsi (Joan. III, 19), nolunt esse adulteri sponsae.

IN PSALMUM CXXIX ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1-3.] Quoniam vos non solum oculis corporis, sed etiam corde vigilare praesumimus, intelligenter nos cantare oportet: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Etenim vox haec ascendentis est, pertinens ad canticum graduum. Debet itaque unusquisque nostrum videre in quo profundo sit, de quo clamet ad Dominum. Clamavit de profundo Jonas, de ventre ceti (Jonae. II, 2). Erat non solum sub fluctibus, verum etiam in visceribus belluae; nec tamen illud corpus et illi fluctus intercluserunt orationem ne perveniret ad Deum, et venter bestiae non potuit tenere vocem deprecantis. Penetravit omnia, disrupit omnia, pervenit ad aures Dei: si tamen dicendum est quia disruptis omnibus pervenit ad aures Dei, quando aures Dei in corde precantis erant. Ubi enim Deum praesentem non habet, cujus fidelis est vox? Verumtamen et nos debemus intelligere de quo profundo clamemus ad Dominum. Profundum enim nobis est vita ista mortalis. Quisquis se in profundo intellexerit, clamat, gemit, suspirat, donec de profundo eruatur, et veniat ad eum qui super omnes abyssos sedet et super Cherubim, super omnia quae creavit, non solum corporalia, sed etiam spiritualia; donec ad eum veniat anima, donec ab illo liberetur imago ipsius, quod est homo, quae in hoc profundo tanquam assiduis fluctibus exagitata, detrita est: et nisi renovetur et reparetur a Deo, qui illam impressit quando formavit hominem (Idoneus potuit esse homo ad casum suum; non est idoneus ad resurrectionem suam), semper in profundo est; nisi liberetur, ut dixi, semper in profundo est. Sed cum de profundo clamat, surgit de profundo, et ipse clamor non eum permittit multum in imo esse. Valde enim in profundo sunt, qui nec clamant de profundo. Dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Jam videte, fratres, quale profundum sit, ubi contemnitur Deus. Cum quisque viderit se quotidianis peccatis obrutum, acervis [PL37.1697] quibusdam et molibus quibusdam iniquitatum premi, si dictum illi fuerit ut Deum roget, irridet. Quibus modis? Primo dicit: Si Deo displicerent facinora, ego viverem? Si curaret Deus res humanas, ad tanta scelera quae feci, non solum viverem, sed et bene mihi esset? Solet enim hoc illis evenire, qui multum in profundo sunt, et prosperantur in iniquitatibus suis: et tanto magis in profundo merguntur, quanto magis videntur esse felices; fallax enim felicitas, ipsa major est infelicitas. Deinde et hoc solent homines dicere: Jam quoniam multa feci et damnatio imminet, hoc perdo, quod non facio quidquid possum; et, Ex hoc perdor, cur non facio quidquid possum? Quomodo solent desperati latrones dicere: Sic me occisurus est judex pro decem homicidiis, quomodo pro quinque, quomodo pro uno; quare non jam quidquid mihi occurrerit facio? Hoc est, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit. Sed Dominus Jesus Christus qui nec profunda nostra contempsit, qui usque ad istam vitam venire dignatus est, promittens remissionem omnium peccatorum; etiam de profundo excitavit hominem, ut clamaret de profundo sub molibus peccatorum, et perveniret vox peccatoris ad Deum: unde clamantis, nisi de profundo malorum?

2. Et videte quia vox peccatoris clamat de profundo: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Unde clamat? De profundo. Quis est ergo qui clamat? Peccator. Et qua spe clamat? Quia qui venit solvere peccata, dedit spem etiam in profundo posito peccatori. Ideo quid sequitur post istas voces? Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Ecce aperuit de quo profundo clamaret. Clamat enim sub molibus et fluctibus iniquitatum suarum. Circumspexit se, circumspexit vitam suam; vidit illam undique flagitiis et facinoribus coopertam: quacumque respexit, nihil in se bonum invenit, nihil illi justitiae serenum potuit occurrere. Et cum tanta et tam multa peccata undique et catervas scelerum suorum videret, tanquam expavescens exclamavit, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Non dixit, Ego non sustinebo; sed, quis sustinebit? Vidit enim prope totam vitam humanam circumlatrari peccatis suis, accusari omnes conscientias cogitationibus suis, non inveniri cor castum praesumens de sua justitia. Si ergo cor castum non potest inveniri, quod praesumat de sua justitia; praesumat omnium cor de misericordia Dei, et dicat, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?

3. [vers. 4-6.] Quare autem spes est? Quoniam apud te propitiatio est. Et quae est ista propitiatio, nisi sacrificium? Et quod est sacrificium, nisi quod pro nobis oblatum est? Sanguis innocens fusus delevit omnia peccata nocentium: pretium tantum datum redemit omnes captivos de manu captivantis inimici. Ergo est apud te propitiatio. Nam si non esset apud te [PL37.1698] propitiatio, si judex solum esse velles et misericors esse nolles, observares omnes iniquitates nostras, et quaereres eas; quis sustineret? quis ante te staret, et diceret, Innocens sum? quis staret in judicio tuo? Spes ergo una est, Quoniam est apud te propitiatio. Propter legem tuam sustinui te, Domine. Quam legem? Quae reos fecit? Data est enim lex sancta, justa, bona Judaeis (Rom. VII, 12); sed reos eos potuit facere. Non data est lex quae posset vivificare (Galat. III, 21), sed quae ostenderet peccata peccatori. Peccator enim oblitus erat se, nec videbat se; data est illi lex, ut videret se. Fecit reum lex; liberavit Lator legis: Lator enim legis Imperator est. Lex data est quae terreat et constringat in reatum; et non solvit lex a peccatis, sed ostendit peccata. Et forte sub ipsa lege positus, animadvertit iste in profundo quanta fecerit contra legem, et sic exclamavit dicens, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Est ergo lex misericordiae Dei, lex propitiationis Dei. Illa timoris fuit, est alia lex charitatis. Lex charitatis dat veniam peccatis, delet praeterita, admonet de futuris; in via non deserit comitem, comes fit ei quem ducit in via. Sed concordandum est cum adversario, dum es cum eo in via (Matth. V, 25). Est enim sermo Dei adversarius tuus, quamdiu cum illo non concordas. Concordas autem, cum coeperit te delectare facere quod dicit sermo Dei. Jam qui erat adversarius, fit amicus: sic, finita via, non erit qui tradat te judici. Ergo propter legem tuam sustinui te, Domine; quia dignatus es legem misericodiae afferre, mihi dimittere omnia peccata mea, dare mihi de caetero monita ne te offendam: in ipsis monitis si quid forte titubavero, dedisti mihi remedium, quo te orem, dicens, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12). Hanc legem statuisti mihi, ut quomodo dimitto, dimittatur mihi. Propter hanc legem sustinui te, Domine. Exspectavi quando venias et liberes ab omni necessitate, quia in ipsa necessitate non deseruisti legem misericordiae.

4. Audi quam legem dicat, si nondum intellexisti quia legem modo dicit charitatis; audi Apostolum: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua, nisi qui habent charitatem? Qui non habent charitatem, graves sunt sibi; qui autem habent charitatem, portant se. Laesit te aliquis, petit veniam: si non dimittis, non portas onus fratris tui; si dimittis, portas infirmum. Et tu si forte in aliquam infirmitatem cecideris, quasi homo, oportet ut sic te portet et ille, quemadmodum et tu. Audi quid praecesserit: Fratres, inquit, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis. Et ne forte quia spirituales monuerat, veluti securi sibi viderentur, continuo subjecit: Intendens teipsum, ne et tu tenteris. Deinde quod commemoravi, subjunxit, Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 1, 2): unde dicit, Propter legem tuam sustinui te, Domine. Dicuntur cervi, quando transeunt freta in proximas insulas pascuae gratia, [PL37.1699] capita super se invicem ponere; et unus, qui ante est, solus portat caput et non ponit super alterum: sed cum et ipse defecerit, tollit se ab anteriore parte et redit posterius, ut et ipse in altero requiescat: et sic portant omnes onera sua, et perveniunt ad quod desiderant; et non patiuntur naufragium, quia quasi navis est illis charitas. Itaque charitas portat onera; sed non timeat ne prematur talibus oneribus: ne peccatis suis unusquisque prematur, attendat. Nam quando portas infirmitatem fratris tui, non te onerant peccata ipsius. Plane si consentias, jam tua te premunt, non alterius. Quisquis enim consenserit peccatori, non alienis, sed suis gravatur. Consensio enim ad peccatum alterius, tuum fit peccatum; et non est quare queraris quod peccata aliena te premant. Dicitur enim tibi: Premunt te, sed tua. Vidisti furem, cucurristi cum eo (Psal. XLIX, 18). Quid est hoc? Pedibus ambulasti ad furlum; imo mente conjunxisti te furi: quod ipsius solum erat, factum est tuum; quia placuit tibi. Si autem displicuerit tibi, et oraveris pro eo, et deprecatus veniam dederis, ut possis libera fronte dicere in precibus tuis, quas tibi Jurisperitus coelestis dictavit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; didicisti portare onera fratris tui; ut et alius portet si qua sunt tua, et fiat in vobis quod ait Apostolus, Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Ita securus cantas quod modo dictum est, Propter legem tuam sustinui te, Domine.

5. Hanc autem legem qui non servat, nec sustinet Dominum; nec, si velit sustinere, causa est quare sustineat; inaniter sustinet. Venturus est enim Dominus, et inventurus peccata tua; quod perfecta autem justitia vixisti, non inventurus. Homicidia forte, gravia sunt enim et valde majora, non est inventurus; adulterium non est inventurus, furta non est inventurus, rapinam non est inventurus, maleficia non est inventurus, idololatriam non est inventurus; non est ista inventurus. Nihil ergo est inventurus? Audi sermonem Evangelii: Qui dixerit fratri suo, Fatue. Ab istis etiam peccatis linguae minutissimis quis abstinet? Sed forte dicis, Parva sunt. Reus erit, inquit, gehennae ignis (Matth. V, 22). Si parvum tibi videbatur aut modicum, fratri dicere, Fatue, vel gehenna ignis videatur tibi magna: si contemnebas minus peccatum, vel poenae magnitudine deterrere. Sed dicis: Minora sunt, minuta sunt, sine quibus non potest esse ista vita. Congere minuta, et faciunt ingentem acervum. Nam et grana minuta sunt, et tamen massam faciunt: et guttae minutae sunt, et flumina implent, et moles trahunt. Ideo et ille considerans quam multa minuta peccata quotidiana committat [PL37.1700] homo, si nihil aliud, vel per cogitationes et linguam, attendit quam multa sint; et si attendit quam minuta sint, videt per multa minuta fieri acervum magnum; et non quasi peccata sua pristina cogitans, sed ipsam fragilitatem humanam, jam ascendens clamat: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meum. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris Domine; Domine, quis sustinebit? Vitare possum homicidia, adulteria, rapinas, perjuria, maleficia, idololatriam; numquid et peccata linguae? numquid et peccata cordis? Scriptum est: Peccatum iniquitas est (I Joan. III, 4). Quis ergo sustinebit, si tu iniquitates observaveris? si nobiscum severus judex agere volueris, non misericors pater, quis stabit ante oculos tuos? Sed est apud te propitiatio; propter legem tuam sustinui te, Domine. Qualis est lex ista? Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua? Qui fideliter dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

6. Sustinuit anima mea in verbum tuum. Nemo sustinet, nisi qui nondum accepit quod promissum est: nam qui jam accepit, quid sustinet? Accepimus remissionem peccatorum; sed promissum est nobis regnum coelorum: debita nostra deleta sunt; sed merces nostra adhuc futura est: accepimus veniam; sed aeternam vitam nondum tenemus. Sed qui dedit veniam, ipse promisit et vitam aeternam. Si verbum nostrum esset, deberemus timere: quia verbum Dei est, non fallit. Securi ergo speramus in verbum ejus qui fallere non potest. Speravit anima mea in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem. Quid est quod ait? uno die speravit in Dominum, et finita est tota spes ipsius? A vigilia matutina usque ad noctem, speravit in Dominum. Ista vigilia matutina, finis noctis est; hinc usque ad noctem speravit anima mea in Dominum. Ergo intelligendum est, ne putemus uno die nobis sperandum esse in Dominum, A vigilia matutina usque ad noctem. Quid ergo putatis, fratres? Hoc est, A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum: quia Dominus per quem nobis dimissa sunt peccata, in vigilia matutina resurrexit a mortuis, ut hoc speremus in nobis futurum quod praecessit in Domino. Jam enim peccata nostra dimissa sunt, sed nondum resurreximus: si nondum resurreximus, nondum in nobis factum est quod praecessit in capite nostro. Quid praecessit in capite nostro? Quia et caro ipsius capitis resurrexit; spiritus illius capitis numquid mortuus est? Sed quod in eo mortuum est, resurrexit. Resurrexit autem tertia die; et quodam modo hoc nobis dixit Dominus: Quod in me vidistis, sperate in vobis; id est, quia ego resurrexi, resurgetis et vos.

7. Sed sunt qui dicant: Ecce resurrexit Dominus; numquid propterea sperandum est et me posse resurgere? Utique propterea: in hoc enim resurrexit [PL37.1701] Dominus, quod a te accepit. Non enim resurgeret nisi mortuus esset, non autem mortuus esset, nisi carnem portaret. Quid accepit a te Dominus? Carnem. Quid venit ipse? Verbum Dei, quod erat ante omnia, per quem facta sunt omnia. Sed ut acciperet abs te aliquid. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14). Accepit abs te, quod offerret pro te; quomodo accipit sacerdos a te, quod pro te offerat, quando vis placare Deum pro peccatis tuis. Jam factum est, ita factum est. Sacerdos noster a nobis accepit quod pro nobis offerret: accepit enim a nobis carnem; in ipsa carne victima factus est, holocaustum factus est, sacrificium factus est. In passione sacrificium factus est; in resurrectione innovavit illud quod occisum est, et tanquam primitias tuas dedit Deo, et ait tibi: Consecrata sunt jam omnia tua, quando tales primitiae de te datae sunt Deo; spera ergo et in te futurum quod praecessit in primitiis tuis.

8. Ergo ille quia a vigilia matutina resurrexit, coepit anima nostra ex hoc sperare: et quousque? Usque in noctem; quousque moriamur. Omnis enim mors nostra carnalis, quasi somnus est. Coepisti sperare ex quo resurrexit Dominus, noli deficere sperare quousque exeas ab hac vita. Nam si non usque ad noctem speraveris, deletur totum quod speraveras. Sunt enim homines qui incipiunt sperare, sed non perseverant usque ad noctem. Incipiunt pati tribulationes aliquas, incipiunt pati tentationes, vident homines malos et iniquos felicitate pollere temporali: et quoniam talia sperabant de Domino, ut hic essent felices, attendunt eos qui scelera fecerunt, habere quod ipsi habere desiderabant; et deficiunt pedes eorum, et desinunt sperare. Quare? Quia non a vigilia matutina coeperunt sperare. Quid est hoc? Non hoc coeperunt sperare de Domino, quod praecessit in Domino ab illa vigilia matutina: sed sperabant de Domino, ut si essent christiani, haberent plenam domum frumento, vino, oleo, argento, auro; nullus eorum moreretur immaturus; si quis non haberet filios, acciperet; si uxorem non duxisset, duceret; non abortiret non solum aliqua mulier in domo ejus, sed nec pecus ejus; non acescerent cupae ejus, non grandinaretur vinea ejus. Qui sic sperabat in Dominum, animadvertit his rebus abundare eos qui non colunt Dominum, et defecerunt pedes ejus (Psal. LXXII, 2, 3), et non speravit usque ad noctem; quia non coepit a vigilia matutina sperare.

9. Quis ergo sic incipit a vigilia matutina sperare? Qui hoc sperat de Domino, quod coepit ostendere a vigilia matutina in qua resurrexit. Antea enim nemo resurrexerat semper victurus. Intendat Charitas vestra. Resuscitati sunt mortui ante adventum Domini: nam et Elias resuscitavit mortuum (III Reg. XVII, 22), et Elisaeus (IV Reg. IV, 35); sed resurrexerunt iterum morituri. Dominus ipse quos resuscitavit, morituri resurrexerunt; sive ille juvenis filius viduae (Luc. VII, 15), sive illa puella duodecim annorum, filia archisynagogi (Id. VIII, 55), sive Lazarus (Joan. XI, 44): aliter resuscitati sunt, omnes morituri; [PL37.1702] semel nati sunt, sed bis mortui sunt. Nemo resurrexerat nunquam moriturus, nisi Dominus. Quando autem resurrexit Dominus nunquam moriturus? A vigilia matutina. Hoc spera et tu de Domino, resurrecturum te, non quomodo Lazarus resurrexit, non quomodo filius viduae et archisynagogi filia resurrexerunt, non quomodo quos suscitaverunt antiqui Prophetae; sed resurrecturum te spera quomodo Dominus, ut post resurrectionem qua resurrexeris, non te jam timeas moriturum: et coepisti sperare a vigilia matutina.

10. Spera autem usque ad noctem, quousque finiatur haec vita, quousque sit nox universi generis humani in occasu saeculi. Quare hoc usque? Quia post istam noctem jam non erit spes, sed ipsa res. Spes enim quae videtur, non est spes, Apostolus dicit: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Si ergo patienter exspectare debemus quod non videmus, usque ad noctem speremus, id est usque ad finem hujus vitae nostrae vel saeculi. Cum autem nox ista transierit, jam veniet quod sperabamus; et non jam sperabimus, nec tamen desperati erimus. Est enim vituperatio desperatorum, et aliquando detestamur hominem, et dicimus: Non habet spem. Non semper malum est non habere spem. In hac vita cum sumus, malum est non habere spem; qui enim modo spem non habet, rem postea non habebit. Ergo modo spem debemus habere. Sed cum res venerit, numquid spes erit? Quod enim videt quis, quid sperae? Veniet Dominus Deus noster, primo formam ipsam in qua crucifixus est et resurrexit, demonstraturus generi humano, ut videant pii et impii: illi videant, et gratulentur invenisse se quod crediderunt antequam viderent; et illi erubescant non se credidisse quod videbunt. Erubescentes damnabuntur, et gratulati coronabuntur. Dicetur confusis, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; dicetur gaudentibus, Venite, benedicti Patris mei, percipile regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV 41, 34): quod cum acceperint, jam spes non erit, quia res tenebitur. Transacta ergo spe, transibit nox illa; sed donec fiat, a vigilia matutina speret anima nostra in Dominum.

11. Et redit ad illud, A vigilia matutina speret Israel in Dominum. A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum. Sed quid speravit? A vigilia matutina speret Israel in Dominum. Non solum speret Israel in Dominum, sed, a vigilia matutina speret Israel. Ergo culpo spem saeculi, quando speratur de Deo? Non; sed alia spes est Israel propria. Non pro summo suo bono speret Israel divitias, non salutem corporis, non abundantiam terrenorum: imo tribulationem hic habiturus est, si forte contigerit illi propter veritatem pati aliquas molestias. Non enim non sperabant in Deum martyres, et tamen talia sunt passi, qualia latrones, qualia iniqui: subjecti ad bestias, ignibus concremati, gladio percussi, [PL37.1703] ungulis exarati, catenis obstricti, carcere necati, ista omnia mala passi, non sperabant in Dominum? aut ideo sperabant, ut istis malis carentes, hac vita fruerentur? Non plane; quia a vigilia matutina sperabant. Quid est hoc? Considerabant illam vigiliam matutinam qua resurrexit Dominus eorum, et videbant quia antequam resurgeret, talia et ipse passus erat, qualia ipsi patiebantur, et non desperabant etiam se post tales passiones resurrecturos ad vitam aeternam. Speravit Israel in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem.

12. [vers. 7, 8.] Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Magnifice! melius dici non posset loco suo, propter illud quod dixit, A vigilia matutina speret Israel in Dominum. Quare? Quia a vigilia matutina resurrexit Dominus; et hoc debet sperare corpus, quod in capite praecessit. Sed ne suggeratur ista cogitatio: Capiti licuit resurgere, quia peccatis non premebatur, nullum peccatum erat in illo; quid nos facturi sumus? Sperabimus talem resurrectionem, qualis in Domino praecessit, cum peccatis nostris aggravemur? Sed vide quid sequitur: Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus ejus. Ergo si premebatur peccatis, suis, adest misericordia Dei. Ideo praecessit ille sine peccato, ut deleat peccata sequentium. Nolite in vobis praesumere, sed a vigilia matutina praesumite. Videte caput vestrum resurrexisse et ascendisse in coelum. In illo culpa non erat, sed per illum vestrae culpae delebuntur: Ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus ejus. Quia Israel vendere se potuit, et fieri venundatus sub peccato; redimere se ab iniquitatibus non potest. Ille potuit redimere, qui se non potuit vendere: qui non commisit peccatum, ipse est redemptor a peccato. Ipse redimet Israel. Unde redimet? Ab illa iniquitate, an ab illa? Ab omnibus iniquitatibus ejus. Non ergo timeat accessurus ad Deum aliquas iniquitates suas: tantummodo accedat pleno corde, et desinat jam facere quae antea faciebat, et non dicat, Illa iniquitas non mihi dimittitur. Si enim hoc dixerit, propter ipsam quam putat sibi non dimitti, non se convertit, et faciendo caetera, non illi dimittitur et illud quod non timebat. Quia feci, inquit, scelus magnum, et non mihi potest dimitti; jam faciam et caetera: hoc enim perdo quod non facio. Noli timere: in profundo es, noli contemnere de profundis clamare ad Dominum, et dicere, Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Observa illum, et exspecta illum, et sustine propter legem ipsius. Quam legem tibi dedit? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Spera te resurrecturum, et tunc futurum omni modo sine peccato, quoniam ille resurrexit qui primus fuit sine peccato. A vigilia matutina spera. Noli dicere: Ego non sum dignus propter peccata. Non es dignus; sed multa apud illum redemptio, et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus ejus.

IN PSALMUM CXXX ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. In isto psalmo commendatur nobis humilitas servi Dei et fidelis, cujus voce cantatur, quod est universum corpus Christi. Saepe enim admonuimus Charitatem vestram, non quasi unius hominis cantantis vocem accipi debere, sed omnium qui sunt in Christi corpore. Et quia in illius corpore sunt omnes, tanquam unus homo loquitur: et ipse est unus qui et multi sunt. Multi enim sunt in seipsis, unus sunt in illo qui unus est. Ipsum est autem etiam templum Dei, de quo dicit Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17); omnes qui credunt in Christum, et sic credunt ut diligant. Hoc est enim credere in Christum, diligere Christum: non quomodo daemones credebant (Jacobi II, 19), sed non diligebant; et ideo quamvis crederent, dicebant, Quid nobis et tibi est, Fili Dei (Matth. VIII, 29)? Nos autem sic credamus, ut in ipsum credamus, diligentes eum, et non dicamus, Quid nobis et tibi est? sed dicamus potius, Ad te pertinemus; tu nos redemisti. Omnes ergo qui sic credunt, tanquam lapides sunt vivi, de quibus templum Dei aedificatur (I Petr. II, 5); et tanquam ligna imputribilia, ex quibus arca illa compacta est, quae in diluvio mergi non potuit (Gen. VI, 14). Hoc autem templum est, id est ipsi homines, ubi rogatur Deus, et exaudit. Quisquis enim praeter templum Dei oraverit Deum, non exauditur ad illam pacem supernae Jerusalem, etsi exauditur ad quaedam temporalia, quae Deus et Paganis donavit. Nam et ipsi daemones exauditi sunt, ut irent in porcos (Matth. VIII, 31, 32). Exaudiri ad vitam aeternam aliud est, nec conceditur nisi ei qui in templo Dei orat. Ille autem in templo Dei orat, qui orat in pace Ecclesiae, in unitate corporis Christi; quod corpus Christi constat ex multis credentibus in toto orbe terrarum: et ideo exauditur, qui orat in templo. Ipse enim orat in spiritu et veritate, qui orat in pace Ecclesiae; non in illo templo ubi figura erat (Joan. IV, 21-24).

2. Secundum figuram enim Dominus exclusit homines de templo, illos qui sua quaerebant, id est, propter vendendum et emendum ibant in templum. Si autem figura erat illud templum, manifestum est quia et corpus Christi, quod est verum templum cujus illa imago erat, habet permixtos ementes et vendentes, id est sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Sed excluduntur inde flagello resticulae. Restis enim peccata significat, sicut dicitur per prophetam: Vae eis qui trahunt peccata velut vestem longam (Isai. V, 18). Illi autem trahunt peccata sicut restem longam, qui addunt peccata peccatis; qui cum fecerint unum peccatum, ut cooperiant illud, faciunt alterum. Quomodo enim ut restis fiat, additur spartum sparto, non autem in rectum it, sed torquetur: sic omnia prava facta, quae sunt peccata cum adduntur sibi, [PL37.1705] et de peccato peccatum, et peccatum ad peccatum annectitur, fit restis longa. Quorum semitae pravae, et flexuosi gressus eorum (Job VI, 18). Quo valet autem ista restis, nisi ut inde ligentur ei manus et pedes, et projiciatur quisque in tenebras exteriores? Meministis enim dictum de quodam peccatore in Evangelio: Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Non esset unde illi ligarentur manus et pedes, nisi ipse sibi restem fecisset. Unde apertissime alio loco scriptum est: Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Ergo quia de peccatis suis homines vapulant, ideo Dominus flagellum de resticula fecit, et inde expulit de templo omnes qui sua quaerebant, non quae Jesu Christi.

3. Hujus ergo templi vox est in Psalmo. In hoc templo, ut dixi, rogatur Deus, et exaudit in spiritu et veritate; non in illo corporali. Nam illic umbra erat, in qua demonstraretur quod venturum erat: ideo illud jam cecidit. Cecidit ergo domus orationis nostrae? Absit. Non enim illud templum quod cecidit, hoc potuit dici domus orationis, de qua dictum est: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Audistis enim quid dixerit Dominus Jesus Christus: Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus; vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 12, 13; et Joan. II, 14-16). Numquid illi qui voluerunt facere domum Dei speluncam latronum, fecerunt ut rueret templum? Sic et illi qui male vivunt in Ecclesia catholica, quantum in ipsis est, domum Dei volunt facere speluncam latronum; nec ideo evertunt templum. Veniet enim tempus, quando de reste peccatorum suorum foras mittantur. Hoc autem templum Dei, hoc corpus Christi, haec congregatio fidelium unam vocem habet, et tanquam unus homo cantat in Psalmo. Ejus vocem jam in multis psalmis audivimus; audiamus et in isto. Si volumus, nostra vox est; si volumus, aure audimus cantantem, et nos corde cantamus. Si autem nolumus, erimus in illo templo tanquam ementes, et vendentes, id est, nostra quaerentes: intramus Ecclesiam, non ad ea quae placent oculis Dei. Viderit ergo in numero vestro quis quomodo audiat, utrum audiat et irrideat, utrum audiat et post se ponat, utrum audiat et consonet, id est, sentiat hic vocem suam, et adjungat vocem cordis sui voci psalmi hujus. Tamen vox psalmi hujus non tacet; instruantur qui possunt, imo qui volunt; qui nolunt, non impediant. Commendetur nobis humilitas; inde coepit.

4. [vers. 1.] Domine, non est exaltatum cor meum. Sacrificium obtulit. Unde probamus quia sacrificium obtulit? Quia humilitas cordis sacrificium est. Dicitur in alio psalmo, Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique. Satis volebat facere Deo pro peccatis suis, propitiare illum volebat, ut acciperet indulgentiam peccatorum: et quasi quaerens unde illum propitiaret, Si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem [PL37.1706] utique; holocaustis non delectaberis. Ergo superflue quaerebat aut arietes, aut tauros, aut aliquam talem victimam, unde placaretur Deus. Quid ergo? quia holocaustis non delectatur Deus, non accipit sacrificium, et sine sacrificio placatur? Si nullum sacrificium est, nullus sacerdos. Si autem habemus sacerdotem in coelis, qui pro nobis interpellat Patrem: (Intravit enim in sancta sanctorum, in interiora veli, quo non intrabat sacerdos in figura nisi semel in anno, sicut et Dominus in toto tempore semel oblatus est. Ipse obtulit se, ipse sacerdos, ipse victima, et intravit in sancta sanctorum semel [Hebr. IX], et jam non moritur, nec mors ei ultra dominabitur [Rom. VI, 9]); securi sumus, quia habemus Sacerdotem; ibi offeramus et hostiam. Videamus quod sacrificium debemus offerre; quia holocaustis non delectatur Deus noster, sicut audistis in psalmo. Sed ibi sequitur et ostendit quid offerat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humilitatum Deus non spernit (Psal. L, 18, 19). Si ergo humiliatum cor sacrificium Deo est, sacrificium obtulit qui dixit: Domine, non est exaltatum cor meum. Vide alio loco sic offerentem: dicit Deo, Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XXIV, 18).

5. Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Hoc planius dicatur, et audiatur. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus innotescere hominibus; nec quaesivi aliquid supra vires meas, unde me apud imperitos jactarem. Intendat Charitas vestra; magna res commendatur. Quomodo Simon ille magus in mirabilibus ingredi volebat super se, propterea plus illum delectavit potentia Apostolorum, quam justitia Christianorum. At ubi vidit per manus impositionem Apostolorum et per orationes eorum Deum dare fidelibus Spiritum sanctum; et quia tunc per miraculum demonstrabatur adventus Spiritus sancti, ut linguis loquerentur, quas non didicerant, omnes super quos veniebat Spiritus sanctus (nec ideo modo non datur Spiritus sanctus, quia linguis non loquuntur, qui credunt. Ideo enim tunc oportebat ut linguis loquerentur, ut significarent omnes linguas Christo credituras. Ubi impletum est quod significabatur, miraculum ablatum est): cum ergo hoc videret Simon, voluit talia facere, non talis esse; et nostis quia etiam pecunia putavit comparandum Spiritum sanctum. Erat ergo de talibus qui in templum intrant ad emendum et vendendum; emere volebat quod vendere disponebat: et vere, fratres mei, quia talis ille erat, et sic intraverat ad eos. Dominus illos expulit de templo qui columbas vendebant; columba autem Spiritum sanctum significat: volebat ergo Simon emere columbam, et vendere columbam; accessit Dominus Jesus Christus, qui habitabat in Petro, et flagello resticulae expulit foras malum mercatorem (Act. VIII, 18-23).

6. Ergo sunt homines quos delectat miraculum facere, et ab eis qui profecerunt in Ecclesia miraculum [PL37.1707] exigunt; et ipsi qui quasi profecisse sibi videntur, talia volunt facere, et putant se ad Deum non pertinere si non fecerint. Dominus autem Deus noster, qui novit quid cui tribuat, et ut servetur compago corporis in pace, alloquitur Ecclesiam per Apostolum: Non potest dicere oculus manui, Opus te non habeo; aut iterum caput pedibus, Opus vobis non habeo. Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum corpus auditus, ubi odoratus? Ergo in membris nostris videtis, fratres, quomodo singula officium suum habeant membra. Oculus videt, et non audit; auris audit, et non videt; manus operatur, nec audit, nec videt; pes ambulat, nec audit, nec videt, nec facit quod manus. Sed in uno corpore si sit sanitas, et non adversum se litigent membra, auris videt in oculo, oculus audit in aure; nec objici potest auri quod non videt, ut dicatur ei: Nihil es, minor es; numquid videre et discernere colores potes, quod facit oculus? Respondet enim auris de pace corporis, et dicit: Ibi sum ubi est oculus, in eo corpore sum; in me non video, in illo cum quo sum video. Ita cum auris dicit, Oculus mihi videt; oculus dicit, Auris mihi audit; oculi et aures dicunt, Manus nobis operantur; manus dicunt, Oculi et aures nobis vident et audiunt: oculi et aures et manus dicunt, Pedes nobis ambulant: omnia in uno corpore cum operantur, si sit ibi sanitas et concordent membra, gaudent et congaudent sibi. Et si aliquid molestiae sit in aliquo membro, non se deserunt, sed compatiuntur sibi. Numquid, quia in corpore pes quasi longe videtur ab oculis (illi enim sunt locati in sublimitate, illi autem infra positi), quando forte pes spinam calcaverit, deserunt oculi; et non, sicut videmus, totum corpus contrahitur, et sedet homo, curvatur spina dorsi, ut quaeratur spina quae haesit in planta? Omnia membra quidquid possunt faciunt, ut de infimo et exiguo loco spina quae inhaeserat educatur. Sic ergo, fratres, quisquis in corpore Christi non potest resuscitare mortuum, non illud quaerat, sed quaerat ne discordet in corpore; quomodo si auris quaerat videre, discordare potest. Nam quod non accepit, non potest facere. Sed si ei objectum fuerit et dictum: Si justus esses, resuscitares mortuum, quomodo resuscitavit Petrus. In Christo enim majora videntur fecisse Apostoli, quam ipse Dominus (Joan. XIV, 12). Sed unde fieri potest ut plus valeant sarmenta, quam radix? Quomodo autem quasi majora videntur fecisse illi, quam ille? Ad vocem Domini surrexerunt mortui, ad umbram transeuntis Petri surrexit mortuus (Act. V, 15). Majus hoc videtur, quam illud. Sed Christus facere sine Petro poterat, Petrus nisi in Christo non poterat: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Cum ergo hoc audierit homo qui proficit, quasi objectam calumniam ab ignaris paganis, ab hominibus nescientibus quid loquantur; in compage corporis Christi respondeat et dicat: Qui dicis, Non es justus, quia non facis miracula; posses et auri dicere, Non es in corpore, quia [PL37.1708] non vides. Faceres, inquit, et tu, sicut et Petrus fecit. Sed Petrus et mihi fecit, quia in eo corpore sum, in quo Petrus fecit: in illo quod potest possum, a quo divisus non sum; quod minus possum, compatitur mihi, et quod plus potest, congaudeo illi (I Cor. XII). Ipse Dominus desuper clamavit pro corpore suo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? et ipsum nemo tangebat, sed pro corpore in terra laborante caput de coelo clamabat.

7. Si ergo, fratres, unusquisque quod potest juste egerit, et in eo quod alius plus potest non inviderit, sed congratulatus fuerit tanquam in uno corpore cum eo constitutus, pertinet ad eum vox ista Psalmi, Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Quod enim excessit vires meas, ait, non quaesivi, non ibi me extendi, nolui ibi magnificari. Nam ista exaltatio de abundantia gratiarum quam sit timenda, ne quis de dono Dei superbiat, sed magis servet humilitatem, et faciat quod scriptum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20): quam ergo timenda sit superbia de dono Dei, etiam atque etiam commendandum est Charitati vestrae, maxime quia Psalmus brevissimus permittit nos loqui. Paulus apostolus quamvis ex persecutore factus sit praedicator, abundantiorem gratiam consecutus est in omni labore apostolico, quam caeteri apostoli, ut magis Deus ostenderet suum esse quod dat, non hominis. Quomodo solent medici potentiam suae artis in desperatis ostendere: sic Dominus Jesus Christus, medicus et salvator noster, in desperato, qui persecutor Ecclesiae fuit, ostendit magnitudinem artis suae, ut non solum eum christianum faceret, sed et apostolum; nec tantum apostolum, sed sicut ipse dicit, plus omnibus illis laboraret (1 Cor. XV, 10). Excellentissimae ergo gratiae fuit. Et videtis, fratres, quia modo in Ecclesia Pauli apostoli Epistolae vigent, magis quam coapostolorum ejus. Alii enim non scripserunt, sed tantum locuti sunt in Ecclesia: nam quae proferuntur ab errantibus sub nomine ipsorum, quia non sunt ipsorum, improbantur, nec acceptantur ab Ecclesia. Alii autem qui scripserunt, nec tantum, nec tanta gratia scripserunt. Cum ergo esset magnae gratiae, et magna dona meruisset a Deo, quid dicit quodam loco? Propter magnitudinem revelationum ne extollar. Intendite, rem tremendam vobis dico: Propter magnitudinem, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Quid est hoc, fratres? Ne extolleretur tanquam juvenis, colaphizabatur tanquam puer. Et a quo? Ab angelo satanae. Quid est hoc? Dolore quodam corporis traditur exagitatus vehementer: dolores autem corporum plerumque immittuntur ab angelis satanae; sed hoc non possunt nisi permissi. Nam et Job sanctus sic probatus est. Permissus est ad eum probandum satanas, et percussit eum vulnere, ut vermibus putresceret. Immundus enim permittebatur, sed sanctus [PL37.1709] probabatur (Job II, 6, 7). Nescit diabolus quanta bona de illo fiant, etiam cum saevit. Saeviens intravit in cor Judae (Joan. XIII, 27), saeviens tradidit Christum, saeviens crucifixit; et crucifixo Christo, redemptus est orbis terrarum. Ecce saevitia diaboli diabolo obfuit, nobis autem profuit. Saeviendo enim, quos tenebat amisit, redemptos sanguine Domini, quem cum saeviret effudit. Si sciret tantum damnum se passurum, non funderet in terram pretium quo redemptum est genus humanum. Sic ergo ille angelus satanae quasi libenter permissus est colaphizare Apostolum; sed tamen Apostolus curabatur. Et quia illud quod medicus apposuerat, molestum erat infirmo; rogavit medicum ut auferret. Quomodo cum medicus apponit visceribus aliquod forte epithema molestum et ardens, unde tamen curandus est ille cujus viscera tumebant; cum ille ardere coeperit et cruciari medicamento, rogat medicum ut auferat: medicus autem consolatur, monet eum patientiam, quia novit quam utile sit quod apposuit. Ita et Apostolus sequitur et dicit, cum dixisset, Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Praedixit autem quare: Ne magnitudine revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ait, ut auferret eum a me. Hoc est dicere, Rogavi medicum, ut auferret a me molestum epithema quod mihi apposuerat. Sed audi vocem medici: Et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ego novi quid apposuerim, ego novi unde aegrotes, ego novi unde saneris.

8. Si ergo, charissimi, potuit Paulus apostolus extolli magnitudine revelationum, nisi acciperet angelum satanae qui se colaphizaret; quis de se possit esse securus? Tutius videtur ambulare qui minus accepit, sed si non perverse quaerat quod recte non accepit: quaerat sine quo non potest esse in corpore Christi, aut sine quo male est illic. Tutior est enim in corpore digitus sanus, quam lippiens oculus. Digitus exigua quaedam res est; oculus magnifica, multum potest: et tamen melius est digitum esse et sanum esse, quam oculum esse et perturbari, lippire, excaecari. Non ergo quaerat quisque in corpore Christi nisi sanitatem. Secundum sanitatem habeat fidem; ex fide mundatur cor ejus, ex mundatione cordis videbit illam faciem de qua dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Et qui fecit miracula, et qui non fecit miracula in corpore Christi, non debet gaudere nisi de facie Dei. Redierunt Apostoli, et dixerunt Domino, cum missi essent a Domino: Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt. Vidit Dominus quod tentaret eos superbia ex potentia miraculorum; et ille qui medicus venerat sanare tumores nostros, et ferre infirmitates nostras, continuo ait: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17, 20). Non omnes christiani boni daemones ejiciunt; omnium [PL37.1710] tamen nomina scripta sunt in coelo. Non eos voluit gaudere ex eo quod proprium habebant, sed ex eo quod cum caeteris salutem tenebant: inde voluit gaudere Apostolos, unde gaudes et tu. Intendat Charitas vestra. Nullus fidelis habet spem, si nomen ejus non est scriptum in coelo. Omnium fidelium qui diligunt Christum, qui ambulant viam ejus humiliter, quam ipse docuit humilis, nomina scripta sunt in coelo. Cujusvis contemptibilis in Ecclesia, qui credit in Christum, et diligit Christum, et amat pacem Christi, nomen scriptum est in coelo; cujuslibet quem contemnis. Et quid simile ipsi et Apostolis, qui tanta miracula fecerunt? Et tamen Apostoli reprimuntur ex eo quod de bono proprio gaudebant, et jubentur hinc gaudere unde gaudet et ille contemptibilis.

9. [vers. 2.] Non immerito, fratres mei, cum ista humilitate dicit, Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Videtur enim velut maledicto se obstrinxisse. Quomodo alio loco in psalmo dicit, Domine Deus meus, si feci istud; si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala; decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4, 5), et caetera: sic videtur et hic dixisse, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Age; quasi dicturus esset, Illud mihi contingat. Quomodo et ibi, Si reddidi retribuentibus mihi mala, contingat mihi illud; quid? Decidam merito ab inimicis meis inanis: sic et hic, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Intendite. Nostis quia quibusdam infirmis dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2). Sunt infirmi qui non sunt idonei valido cibo; volunt se extendere ad id quod capere non possunt: et si aliquid utcumque coeperint, aut visi sibi fuerint capere quod non ceperunt, extolluntur inde, et superbiunt inde; videntur sibi quasi sapientes. Hoc autem contingit omnibus haereticis; qui cum essent animales et carnales, defendendo sententias suas pravas, quas falsas esse non potuerunt videre, exclusi sunt de Catholica. Dicam Charitati vestrae quod possum. Dominus noster Jesus Christus nostis quia Verbum Dei est, secundum illud Joannis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Panis ergo est; inde vivunt Angeli. Ecce panis paratus est tibi; sed cresce de lacte, ut ad panem pervenias. Et quomodo, inquis, [PL37.1711] cresco de lacte? Quod tibi factus est Christus ad infirmitatem tuam, hoc primo crede, et fortiter tene. Quomodo ergo mater cum viderit filium minus idoneum ad capiendum cibum, ipsos cibos ei dat, sed trajectos per carnem suam: nam ipse est panis quo infans pascitur, quo et mater ejus pascitur; sed ad mensam infans minus idoneus est, ad mamillam idoneus est. Panis ergo de mensa trajicitur per matris mamillam, ut sic perveniat idem alimentum ad parvum infantem. Sic Dominus noster Jesus Christus cum esset Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia; qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6); qualem caperent pro modo suo Angeli, et unde in coelo Potestates et Virtutes, spiritus intellectuales pascerentur; homo autem infirmus et carne involutus jaceret in terra, nec posset ad eum pervenire panis coelestis: ut panem Angelorum manducaret homo (Psal. LXXVII, 25), et manna descenderet ad veriorem populum Israel, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14).

10. Quapropter ipsis infirmis Paulus apostolus hoc dicit, quos dicit animales et carnales (I Cor. III, 1): Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (Id. II, 2)? Nam Christus erat et non crucifixus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quia ipsum Verbum caro factum est, et ipsum Verbum crucifixum est: sed non est mutatum in hominem; homo in illo mutatus est. Mutatus est homo in illo, ut melior fieret quam erat, non ut in ipsam substantiam Verbi converteretur. Per id ergo quod homo erat, mortuus est Deus; et per id quod Deus erat, excitatus est homo, et surrexit, et ascendit in coelum. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat hominem assumendo; sed non est mutatus in hominem: quomodo non potes dicere non te passum injuriam, si vestis tua conscindatur. Et quando quereris vel amicis vel in judicio, hoc dicis judici, Conscidit me: non dicis, Conscidit birrum meum; sed, Conscidit me. Si potuit et meruit vestis tua dici tu, quae non est tu, sed vestis tua; quanto potius meruit audire caro Christi, templum Verbi unitum cum Verbo, ut quidquid in carne pateretur, Deus ipse pateretur: quamvis Verbum nec mori potuerit, nec corrumpi, nec mutari, nec occidi; sed quidquid horum passum est, in carne passum est? Et noli mirari quia Verbum nihil passum est: nec anima hominis potest pati aliquid occisa carne, dicente ipso Domino, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Si anima non potest occidi, Verbum Dei poterat occidi? Et tamen quid dicit? Flagellavit me, colaphizavit me, percussit me, dilaniavit me: totum hoc non fit in anima; et tamen non dicit, nisi, me, propter unitatem consortii ipsius.

[PL37.1712] 11. Dominus ergo noster Jesus Christus panis, se fecit nobis lac, incarnatus et apparens mortalis; ut in eo finiretur mors, et non aberraremus a Verbo, credentes in carnem quod factum est Verbum. Hinc crescamus, ipso lacte nutriamur; antequam validi simus ad capiendum Verbum, non recedamus a fide lactis nostri. Illi autem haeretici volentes disputare de eo quod non poterant capere, dixerunt quia Filius minor est quam Pater, et dixerunt quia Spiritus sanctus minor est quam Filius; et fecerunt gradus, et immiserunt in Ecclesiam tres deos. Non enim possunt negare Deum esse Patrem, nec possunt negare Deum esse Filium, nec possunt negare Spiritum sanctum esse Deum. At si Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus inaequales sunt, et non sunt ejusdem substantiae; non est unus Deus, sed tres dii. Disputantes ergo quod capere non poterant, elati sunt in superbiam; et factum est in eis quod dicitur in isto psalmo, Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Mater enim Ecclesia Dei est, unde illi separati sunt: ibi lactari et nutriri debebant, ut crescerent ad capiendum Verbum Deum apud Deum, in forma Dei aequalem Patri.

12. Visa est hic quidem ab his qui ante nos ista tractarunt, et alia sententia, et alius intellectus in his verbis, quem non tacebo Charitati vestrae. Hoc enim dixerunt: Omnis superbus displicet Deo, et debet se humana anima humiliare, ne Deo displiceat, et toto corde intueri quod dictum est, Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Sed rursus sunt quidam homines, qui cum audierint quia humiles esse debent, dimittunt se, nihil volunt discere, putantes quia si aliquid didicerint superbi erunt; et remanent in solo lacte. Quos reprehendit Scriptura, dicens: Et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo (Hebr. V, 12). Sic enim nos Deus vult nutriri lacte, ut non ibi remaneamus; sed crescendo per lac, ad solidum cibum perveniamus. Ergo non debet homo extollere cor suum in superbiam, sed debet levare in doctrinam verbi Dei. Nam si levanda anima non esset, non diceretur in alia voce psalmi: Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV, 1). Et nisi se ipsa anima super se effundat, non pervenit ad visionem Dei, et ad cognitionem substantiae illius incommutabilis. Nam modo cum adhuc in carne est, dicitur ei: Ubi est Deus tuus? Sed intus est Deus ejus, et spiritualiter intus est, et spiritualiter excelsus est; non quasi intervallis locorum, quomodo per intervalla loca altiora sunt. Nam si talis altitudo quaerenda est, vincunt nos aves ad Deum. Ergo intus Deus altus est, et spiritualiter altus; nec pervenit anima ut contingat eum, nisi transierit se. Nam quidquid de Deo sentis secundum corpus, multum erras. Multum infans es, [PL37.1713] si sentis de Deo etiam secundum animam humanam, quod Deus aut obliviscatur, aut ita sapiat ut desipiat, aut faciat aliquid et poeniteat eum: omnia enim ista posita sunt in Scripturis, ut nobis lactentibus commendaretur Deus; non ut proprie de illo sic audiamus ista, et intelligamus quasi poeniteat Deum, et modo discat aliquid quod non noverat, et intelligat quod non intelligebat, et reminiscatur quod oblitus erat. Talia enim animae sunt, non Dei. Nisi ergo transierit et modum animae suae, non videbit quia Deus est quod est; qui dixit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Itaque ille cui dicebatur, Ubi est Deus tuus, quid dixit? Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? Ut autem inveniret Deum suum, quid egit? Haec meditatus sum, inquit, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4, 5). Ut inveniret Deum, effudit super se animam suam. Non ergo sic tibi dicitur, Humilis esto, ut non sapias. Humilis esto, propter superbiam; altus esto, propter sapientiam. Audi evidentem sententiam de hac re: Nolite pueri effici mentibus; sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Certe explicatum est, fratres mei, ubi nos Deus voluit esse humiles, ubi altos: humiles, propter cavendam superbiam; altos, propter capiendam sapientiam. Lactare, ut nutriaris; sic nutrire, ut crescas; sic cresce, ut panem manduces. Cum enim coeperis panem manducare, ablactaberis, id est, jam tibi non opus erit lac, sed solidus cibus. Et hoc videtur dixisse: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; id est, si non mente, sed malitia parvulus fui. Quod significans, dixit superiora verba: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Ecce quia malitia parvulus fui. Sed quia sensu non fui parvulus; Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; retribuatur mihi quod retribuitur parvulo qui ablactatur a matre, ut jam panem sim idoneus manducare.

13. Et haec ergo, fratres, sententia non displicet, quia non est contra fidem. Movet me tamen, quia non tantum dictum est, Quemadmodum qui ablatus est a lacte, sic retributio in animam meam; sed additum est, Quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam. Hic mihi nescio quid tale occurrit, ut videam quia maledictum est. Ablactatur enim non infans, sed jam grandiusculus: qui autem infirmus est prima infantia, quae vera infantia est, super matrem suam est; si forte fuerit a lacte ablatus, exstinguitur. Non frustra ergo additum est, super matrem suam. Ablactari enim omnes possunt crescendo. Qui crescit, et sic ablactatur, bonum est illi; qui autem adhuc super matrem suam est, perniciosum. Ergo cavendum, fratres, et timendum est ne quis ante tempus ablactetur. Nam omnis grandis puer separatur a lacte. Sed ne quis tunc a lacte separetur, quando adhuc super matrem suam est. Cum autem portatur manibus [PL37.1714] matris, qui portatus est utero (portatus est enim utero, ut nasceretur; portatur manibus, ut crescat), lacte opus habet; adhuc super matrem suam est. Non ergo velit tunc exaltare animam suam, cum forte minus idoneus est ad capiendum cibum, sed impleat praecepta humilitatis. Habet ubi se exerceat: credat in Christum, ut possit intelligere Christum. Videre Verbum non potest, capere non potest aequalitatem Verbi cum Patre, aequalitatem Spiritus sancti cum Patre et Verbo nondum potest videre; credat hoc, et sugat. Securus est, quia cum creverit, manducabit, quod non poterat antequam sugendo cresceret: et habet ubi se extendat. Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; id est, ad quae capienda minus idoneus es. Et quid facio, inquis? sic remanebo? Sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22). Quae tibi praecepit Dominus? Fac misericordiam, pacem Ecclesiae noli dimittere, in homine spem noli ponere, desiderando miracula noli tentare Deum. Si jam est in te fructus, cognoscis, quia cum bonis toleras zizania usque ad messem (Matth. XIII, 30); quia cum malis ad tempus potes esse, non in aeternum. Palea hic tibi mixta est in hoc tempore in area; in horreo tecum non erit. Haec quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper. A lacte non separaberis quoadusque super matrem tuam es; ne prius fame moriaris, antequam panem manducare sis idoneus. Cresce; erunt validae vires tuae, et videbis quod non poteras, et capies quod non capiebas.

14. Quid ergo? cum videro quae non poteram videre, et cepero quae non poteram capere, jam securus ero? perfectus ero? Non, quamdiu hic vivis. Ipsa est perfectio nostra, humilitas. Audistis quo conclusit modo apostolica lectio, si haesit in memoria vestra; quomodo ille qui accepit colaphum ne extolleretur in revelationibus (quanta ei revelabantur!) propter ipsam magnitudinem revelationum, quia poterat extolli, nisi acciperet angelum satanae: et tamen cui tanta revelabantur, quid ait? Fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse. Paulus dicit, Fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse; qui ad hoc accepit colaphizantem angelum satanae, ne extolleretur in magnitudine revelationum suarum. Qui audet dicere quia comprehendit? Ecce Paulus non apprehendit, et dicit, Non me arbitror apprehendisse. Et quid ais, o Paule? Adhuc curro, inquit, ut apprehendam. Adhuc Paulus in via est, et tu te putas in patria? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus. Hoc fac et tu, et vitam praeteritam malam obliviscere. Si te delectavit aliquando vanitas, non te delectet Quae retro oblitus, inquit, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Audio vocem Dei desuper, et curro ut apprehendam. Non enim dimisit me in via remanere, quia non cessat alloqui me. Ergo, [PL37.1715] fratres, non cessat Deus alloqui nos. Nam si cessat, quid est quod agimus? quid est quod agunt lectiones divinae et cantica divina? Obliviscimini ergo quae retro sunt, et in ea quae ante sunt vos extendite. Sic sugite lac, ut crescatis ad cibum. Cum ergo veneritis in patriam, gaudebitis. Et adhuc attendite Apostolum sequi ad palmam supernae vocationis. Dicit enim: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Non loquor, inquit, imperfectis, quibus adhuc non possum loqui sapientiam, qui adhuc lacte potantur, non solido cibo pascuntur; sed illis dico, qui jam manducant solidum cibum. Jam videntur esse perfecti, quia intelligunt aequalitatem Verbi cum Patre: adhuc non sic vident, quomodo videndum est, facie ad faciem; adhuc ex parte, in aenigmate (I Cor. XIII, 12). Currant ergo, quia cum via finita fuerit, tunc redimus ad patriam: currant, extendant se. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 12-15). Si forte erras in aliquo, quare non redis ad lac matris? Quia si non extollimini, quia si non exaltatis cor vestrum, quia si non ingredimini in mirabilibus super vos, sed servatis humilitatem, revelabit vobis Deus quod aliter sapitis. Si autem hoc ipsum quod aliter sapitis, defendere vultis, et pertinaciter astruere, et contra pacem Ecclesiae; fit vobis maledictum hoc quod dixit: super matrem cum estis et foris a lacte separamini, foris a visceribus matris fame moriemini. Si autem perseveratis in pace catholica, si quid forte aliter sapitis quam oportet sapere, Deus vobis revelabit humilibus. Quare? Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6; et I Petr. V, 5).

15. [vers. 3.] Ideo ad hoc conclusit hic psalmus: Speret Israel in Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quod enim scriptum est graece, ἀπὸ τοῦ νῦν καὶ ἕως τοῦ αἰῶνος, hoc expositum est, ex hoc nunc et usque in saeculum. Sed non semper saeculi nomen hoc saeculum significat, sed aliquando aeternitatem; quia aeternum duobus modis intelligitur; usque in aeternum, id est, aut semper sine fine, aut quousque veniamus ad aeternitatem. Hic ergo quomodo intelligendum est? Quousque veniamus ad aeternitatem, speremus in Dominum Deum; quia cum venerimus ad aeternitatem, jam spes non erit, sed ipsa res erit.

Reader reactions

References

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1678-1715 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Published by: Rodion Vlasov
Page creation date: 2026-11-22, Update: 2026-11-22