Aurelius Augustinus, beatus (354-430)

Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum, Liber 2 (4/4)

Honorii imperatoris leges in Donatistas, post Collationem datae

Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Seleuco PF. P.

Cassatis quae pragmatici vel annotatione manus nostrae poterint impetrari, et manentibus his, quae etiam dudum super hoc definita sunt, et veterum principum sanctione servata, nisi ex die prolatae legis omnes Donatistae, tam sacerdotes quam clerici laicique, Catholicae se, a qua sacrilege descivere, reddiderint, tunc illustres singillatim poenae nomine fisco nostro auri pondo quinquaginta cogantur inferre, spectabiles auri pondo quadraginta, senatores auri pondo triginta, clarissimi auri pondo viginti, sacerdotales auri pondo triginta, principales auri pondo viginti, decuriones auri pondo quinque, negotiatores auri pondo quinque, plebeii auri pondo quinque, Circumcelliones argenti pondo decem. Qui nisi a conductoribus, sub quibus commanent, vel procuratoribus exsecutori exigendi fuerint praesentati, ipsi teneantur ad poenam, ita ut nec domus nostrae homines ab hujuscemodi censura habeantur immunes. Uxores quoque eorum maritalis segregatim mulcta constringat. Eos enim, quos nequaquam illata damna correxerint, facultatum omnium publicatio subsequetur. Servos etiam dominorum admonitio, vel colonos verberum crebrior ictus a prava religione [PL43.842] revocabit: hi malunt ipsi ad praedicta dispendia, etiamsi sunt catholici, retineri. Clerici vero ministrique eorum ac perniciosissimi sacerdotales ablati de Africano sole, quod ritu sacrilego polluerunt, in exsilium viritim ad singulas quasque regiones sub idonea prosecutione mittantur: ecclesiis eorum vel conventiculis praediisque, si qua in eorum ecclesias haereticorum largitas prava contulit, proprietati potestatique Catholicae, sicut jamdudum statuimus, vindicatis. Dat. III calend. febr. Raven. Honor. IX et Theodos, V. AA. Coss..

Iidem AA. Juliano proconsuli Africae.

Donatistas atque haereticos, quos patientia clementiae nostrae nunc usque servavit, competenti constituimus auctoritate percelli; quatenus evidenti praeceptione se agnoscant et intestabiles et nullam potestatem alicujus ineundi habere, sed perpetua onustos infamia, a coetibus honestis et a conventu publico segregandos. Ea vero loca in quibus dira superstitio nunc usque servata est, Catholicae venerabili Ecclesiae socientur: ita ut episcopi, presbyteri, omnesque antistites eorum et ministri spoliati omnibus facultatibus, ad singulas quasque insulas atque provincias exsulandi gratia dirigantur. Quisquis autem hos fugientes propositam ultionem occultandi causa susceperit, sciat et patrimonium suum fisci nostri compendiis aggregandum, et se poenam quae his proposita est subditurum Damna quoque patrimonii poenasque pecuniarias evidenter imponimus viris, mulieribus, personis singulis et dignitatibus pro qualitate sui quae debeant irrogari. Igitur proconsulari aut vicariano vel comitivae primi ordinis quisque fuerit honore succinctus, nisi ad observantiam catholicam mentem propositumque converterit, ducentas argenti libras cogetur exsolvere, fisci nostri utilitatibus aggregandas. Ac ne id solum putetur ad resecandam intentionem posse sufficere, quotiescumque ad communionem talem accessisse fuerit confutatus, toties mulctam exigatur; et si quinquies eumdem constiterit nec damnis ab errore revocari, tunc ad nostram clementiam referatur, ut de solida ejus substantia ac de statu acerbius judicemus. Hujusmodi autem conditionibus etiam honoratos reliquos obligamus; scilicet ut senator qui nullo munitus extrinsecus privilegio dignitatis, inventus in grege Donatistarum, centum libras solvat argenti, sacerdotales eamdem summam cogantur exsolvere, decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones decem solvant libras argenti, quicumque in haeresi maluerint permanere. Conductores autem domus nostrae, si haec in praediis venerabilis substantiae uti permiserint, tantam pensionem poenae nomine cogantur inferre, quantam in conductione pensitare consuerunt. Eadem quoque emphyteuticarios auctoritas sacrae definitionis astringet. Conductores vero privatorum, si permiserint in hisdem praediis conventicula haberi, vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum, referetur per judicem ad scientiam dominorum; quorum intererit, si poenam volunt sacrae jussionis evadere, aut certantes corrigere aut perseverantes commutare, ac tales praediis suis praebere rectores qui divina praecepta custodiant. Quod si procurare neglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatae praeceptionis auctoritate mulctentur; ut quod ad compendia eorum pervenire poterat, sacro jungatur aerario. Officiales autem diversorum judicum si in hoc errore fuerint deprehensi, ad triginta librarum argenti illationem poenae nomino teneantur; ita ut si quinquies condemnati abstinere noluerint, coerciti verberibus exsilio mancipentur. Servos vero et colonos coercitio ab hujusmodi ausibus severissima vindicabit. Ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte mulctentur; atque omnia quae ex hujusmodi generibus hominum locisque colligi poterunt, ad largitiones sacras illice dirigantur. Dat. X cal. jul. Ravennae, Constantio et Constante Coss..

Iidem AA. Juliano proconsuli Africae.

Notione et sollicitudine Marcellini spectabilis memoriae viri contra Donastistas gesta sunt ea quae translata in publica monumenta habere volumus perpetim firmitatem. Neque enim morte Cognitoris perire debet publica fides. Dat. III calend. septemb. Ravennae, Constantio et Constante Coss..

[PL43.841] Ad Donatistas etiam spectat lex ab iisdem imperatoribus data Heracliano comiti Africae, die 25 augusti anni 415, in Codice Theodosiano, l. 56, de Haereticis. Item lex Valentiniani III Georgio proconsuli Africae data die 4 augusti anni 425, in Codice Theodosiano lib. 63, de Haereticis. Inter caeteros quoque haereticos nominantur in Theodosii Junioris lege data Florentio P. Flamini perpetuo, die 30 maii anni 428, in Codice Theodosiano l. 65, de Haereticis. Neque his tam severis imperatorum constitutionibus aboleri potuit Donatistarum schisma; quod quidem tempore Gregorii Magni Romani Pontificis per Africam adhuc vigebat, ut discimus ex eodem Gregorio, lib. 1, Epist. 75, ad episcopos Numidiae; lib. 2, Epist. 35 lib. 3, Epist. 32 et 35; et lib. 5, Epistt. 36 et 61.

Reader reactions

References

Fons: Patrologia Latina, t. 43, coll. 842-841 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Published by: Rodion Vlasov
Page creation date: 2026-11-22, Update: 2026-11-22