Ambrosius Mediolanensis, saeculo IV

Sermo de Mysterio Paschae

This text is available in other languages:

CAPUT II

Est enim pascha vere anni principium, [PL17.673B] primi mensis exordium, novella germinum reparatio, ac tetrae hiemis nocte discussa, primi veris restituta jucunditas. Hoc, inquam, tempore visibilium et invisibilium conditor Deus, defixo hamo coeli machinam suspendens, idem solis ardore radiavit, splendorem lunae solatio noctis attribuit, pendentem coeli cameram splendentium siderum decoravit ornatu, mare certis littorum finibus coercens, concavae ac stridentis undae aestum metas statuti limitis jussit haud excedere. Et ut plana mundi facies oculorum eminus subtraheretur aspectu, ad hoc in ornatum mundialis fabricae, nemorosi colles atque excelsi constituti sunt montes; ut iterum mortalibus campestris ornatus jucundior adveniret.

CAPUT III

Ipseque homo divini opificii dignatione [PL17.673C] formatus ad hoc terrestris creaturae effectus est dominus, ut divinis institutionibus parens, ejus tantum et voluntatem servaret, qui se in tantis rebus dominum praefecisset ex nihilo. Qui in ipso exordio (Gen. III, 6 et seq.) non nescius, depravatus invidia, dum super indultum Dei opificium cupit fieri, quod natura non dederat, amisit gratiam, quam Creatoris pietas attribuerat: continuo ob concupiscentiam diabolicae deceptionis sententiam mortis praevaricator incurrens, etiam ad futurae ex se stirpis originem propagavit; ut divina hoc loco recte sententia compleretur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Ita per occasionem delicti, in universis peccatoribus diabolus mortis est sortitus imperium, atque omnes a Deo deviantes, [PL17.673D] peccati vinculo obstrictos, squalentis tartari clausos ergastulo possidebat.

CAPUT IV

Quorum interitum dolens divina censura, non per servum vatem, nec per angelum invisibilem: sed ad hoc per substantiam humanae carnis in homine Deus veniens habitavit; ut honestam vivendi formam mortalibus daret, et temporariis aeternam in se credentibus vitam exemplo suae mortis ac resurrectionis aperiret. Ut enim incredulitas, [PL17.674A] et simulacrorum cultus coeli aditum clauserat; ita inferni baratrum praevaricatoris perfidia procurarat.

5. In quorum suppliciis usque ad adventum Salvatoris Domini Jesu Christi diabolus per mortem regnavit, donec humanae carnis ad Deum attemperata substantia, immaculatum corpus conditioni mortis addixit. Expers peccati Christus, cum ad tartari ima descenderet, seras inferni januasque confringens, vinctas peccato animas, mortis dominatione destructa, e diaboli faucibus revocavit ad vitam; atque ita divinus triumphus aeternis characteribus est conscriptus, dum dicit: Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, victoria tua (I Cor. XV, 55)?

6. Quam felicitatem reparatae salutis Paulus recolens clamat: Sicuti per Adam mors intravit in hunc [PL17.674B] mundum, ita et per Christum salus restituta est mundo (Ibid., 22); et iterum: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (Ibid., 47, 49). Et adjiciens ait: Sicut portavimus imaginem terreni, id est, vetusti hominis in crimine, sic portemus imaginem coelestis, id est, suscepti, redempti, reparati; ac purificati hominis salutem teneamus in Christo, quia idem ipse Apostolus ait (Ibid., 23): Initium Christus, id est, auctor resurrectionis et vitae; deinde hi qui sunt Christi, id est, qui in forma puritatis ejus 438 viventes, de spe resurrectionis ejus securi erunt, cum ipso coelestis promissi gloriam possessuri, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Qui, inquit, me secutus fuerit, non peribit: sed transiet de morte ad vitam (Joan. V, 24).

[PL17.674C] 7. Ita Salvatoris passio, vitae humanae salus est. Ad hoc enim pro nobis mori voluit, ut nos in eum credentes perpetuo viveremus. Voluit pro tempore fieri quod nos sumus, ut nos aeternitatis ejus promissionem indepti, cum eodem perpetuo viveremus.

CAPUT V

Haec, inquam, illa est coelestium mysteriorum gratia, hoc paschae donum, haec optabilis anni festivitas, haec exordia gignentium rerum. Hinc vitalis lavacri sacrae Ecclesiae editi puerperio infantes, parvulorum simplicitate renati, balatu innocentis perstrepunt conscientiae. Hinc casti patres, pudicae etiam matres novellam per fidem stirpem prosequuntur innumeram. Hinc sub fidei arbore ab utero fontis innocui cereorum splendet ornatus. Hinc coelestis meriti sanctificantur munere, et sacramenti [PL17.674D] spiritalis celebri mysterio saginantur. Hinc unius plebis gremio beatae Ecclesiae nutrita fraternitas, unicae divinitatis substantiam, ac virtutis trium nomen adorantes, psalmum annuae festivitatis cum Propheta concelebrant: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24).

9. Quis, inquam, dies? Nempe ille qui attribuit vivendi principium, lucis exordium, auctor luminis, id est, ipse Dominus Jesus Christus, qui de semetipso [PL17.675A] ait: Ego sum, inquit (Joan. XI, 9), dies: qui per diem ambulat, non offendit, id est, qui Christum in omnibus sequitur, per ejus vestigia usque ad aeternae lucis solium transmeavit; sicut ipse Patrem pro nobis adhuc in corpore constitutus orat dicens: Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et hi qui in me crediderunt; ut sicut tu in me, et ego in te, ita et illi maneant in nobis (Joan. XVII, 24).

10. Hic, inquam, exsultationis et laetitiae dies est, in quo promissum perfectae gloriae consecuti, recte plebs sancta ad instar Angelorum futurae laudis mysterium, adhuc in hoc saeculo constituti, Domino cum Propheta cantamus: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo, id est, auctor institutionis, redemptionis et vitae perpetuae [PL17.675B] Dominus Jesus Christus, qui (Apoc. XVII, 14) est Rex regum, et Dominus dominorum, absque initio, sine fine in Patre regnans cum Spiritu sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Reader reactions

References

Fons: Patrologia Latina, t. 17, coll. 673B-675B (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

Hic sermo iam apud Migne inter opera sancto Ambrosio falso adscripta recensetur: editor notat «conciunculam esse» ab Ambrosio alienam. In bibliotheca nostra ex translatione Russica receptus est.

0
Published by: Rodion Vlasov
Page creation date: 2026-11-22, Update: 2026-11-22