1. Scopus Christi in mysteriis carnis. Frequenter audivimus, fratres dilectissimi, beatum Paulum apostolum dicentem, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): id est, divinitas operabatur in corpore; apparebat in fragilitate humanitas, et in virtute majestas. Ad hoc itaque nobiscum vixit in carne, ut praeferret nobis exempla justitiae; ad hoc pro nobis mortem subiit, ut conferret munera salutis aeternae. Hominem ad hoc induit, ut erudiret; ad hoc tradidit, ut redimeret; ad hoc resumpsit, ut in Deum sumeret. Vitam ad hoc deposuit, ut donaret; mortem ad hoc suscepit, ut vinceret: cui tamen morti praesumptum dominium redditurae, quasi servus quidem succubuit, sed quasi Dominus imperavit. Siquidem nec animam inferni porta, nec corpus tenere potuit sepultura: quae per illud triduum nequaquam carnem mortali corruptione violabat; quia in inferno sub eadem mora regnum mortis anima destruebat.

2. Immensa Dei in hominem dignatio. Christi mors hominem, resurrectio Deum prodit. Latronis absolutio fit mundi spes et consolatio. Salutis spes ex duobus. Quid retribuemus Domino pro muneribus tantae dignationis? De plenitudine coelesti in facturam se suam factor exinanivit, figulus in figmentum suum transiit, et Rex coeli homini militavit. Militavit, dixi; crux enim pugnantem indicat, resurrectio triumphantem. Quis tantam possit narrare pietatem? A summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 7), et usque ad inferni profunda descensio. In una eademque persona quam bene manifestantur humana pariter et divina? Nam sedem tartari penetraturus, hominem se confessus est dum descenderet; Deum se prodidit dum rediret. Ut redimeret impios, sicut ait sermo divinus, ut redimeret iniquos, inter iniquos reputatus est (Isai. LIII, 12), inter duos, quos dextra laevaque legimus pependisse (Luc. XXIII, 33). Se ipsum confusioni, et opprobrio crucis tradidit, ut latronem glorificaret. Sed si bene respicimus, non illi soli hoc praestitum deprehendimus. Nam dum tam insignem reum relaxat, dum tanto debitori refundit immanis debiti cautionem, humano generi conscripsit securitatem; ut consolatio ac spes fieret totius populi, absolutio unius desperati, et privatum donum in [PL39.2044] publicum cresceret beneficium. Quare indubitanter credendum est, quod latroni illi ad commendationem fidei suae, etiam causa spei nostrae et utilitatis accesserit. Immensa enim Dei nostri bonitas libenter tribuit, quae etiam generaliter profutura praenoscit. Et ideo juxta fiduciam tantae clementiae, si quis nostrum crimina sua probabili conversatione damnaverit, et Christum toto corde crediderit, etiam nunc latroni in semetipso ingressum paradisi aperuisse se noverit. Quantum agit in spe salutis humanae magnitudo fidei, et altitudo divitiarum misericordiae Dei? Ecce hominem in sceleribus involutum poena misit ad innocentiam, et offensa perduxit ad gloriam. Quem saluti culpa perdiderat, perditio invenit, cruciatus absolvit, damnatio consecravit.

3. Latro salutem merito obtinet, Christum credens dum derelinquitur. Sed non sine causa tantum meruit. Videamus quo tempore fidelis apparuit. Ecce inter signa atque virtutes attestantibus miraculis et acclamantibus, aliquoties in discipulis mens jam robusta titubavit; et nunc Christi suppliciis quodam modo contradicentibus in latrone fides novella convaluit. Sub ipso passionis tempore ab ancilla interrogatus unus ex discipulis beatus Petrus, peculiarius Christo cognitus, ita respondit, Non novi hominem istum (Matth. XXVI, 72): et iste qui ante non noverat, exclamat, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Quam singularis et quam stupenda devotio! Sub illo tempore credidit reus, quo negavit electus. Laudabilius hoc itaque in latrone ac magnificentius fuit, quod hominem addictum et inter extrema deficientem supplicia, Deum credidit, quam si inter virtutum opera credidisset. Non itaque sine causa tantum meruit.

4. Deum confitens dum patitur. Advertamus plenius, quo tempore Dominum confitetur. Fervebat iniquitas persequentium, exsultabat impietas blasphemantium; contritio, livores et vulnera solum Christum hominem demonstrabant. Sacrarum manuum in ligno crucis extensio, et reverenda confixio, quae condemnabat Adae et Evae manus ad interdictum ligni cibum ingemiscenda saeculis transgressione porrectas; haec, inquam, confixio per omnia infirmitatem hominis asserebat. Illisae per latus lanceae tremenda percussio quantum ostendebat hominem, tantum abscondebat Deum. Apostolis post divina miracula desperantibus, solus hic non acquiescit scandalo crucis et mortis; solus hic testis est majestatis, qui socius probatur doloris, et ideo adhuc in latrociniis positus, invisibilem Deum angelicis jam oculis videt. Illuminaverat, credo, nascentem fidem lateri jam credentis in Christum propius corpore admota divinitas, quae se largius sub momento illo peragendae redemptionis infuderat.

5. Orationis illius fides. Latro martyr. Videamus autem qualis fuerit ipsa deprecatio confitentis. Memento, inquit, mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Non dixit, Si Deus es, de praesenti supplicio eripe me: sed magis, Quia Deus es, de futuro judicio libera me. Quam cito eum replevit Spiritus sancti eruditio, per quam futuri examinis diem cogitans, etsi intolerabile probat esse quod sentit, gravius tamen intelligit esse quod metuit. Praedicat saeculis judicem regemque saeculorum: nondum vocatus, et jam electus; nondum famulus, et jam amicus; nondum discipulus, et jam magister, atque ex latrone confessor. Memento, inquit, mei. Gloriosa voce praesentes temperat cruciatus. Temperat, diximus: quia etsi poena coeperat in latrone, novo genere consummatur in martyre. De ligno crucis clamat; sed jam tempora retributionis cogitat.

[PL39.2045] 6. Merces Latroni promissa. Videamus quid inter ista respondeat dives et larga Dei bonitas: quae sicut excedit vota, ita gratiam adjungit ad merita. Hodie, inquit; tanquam si diceret, Quid me, inquit, o fidelissime comes et unice tanti testis triumphi, quid me tantopere exorandum putas, ut in die judicii mei meminerim tui? Quid me ad praesentem retributionem paratum, in tempora tam longa dissimulas? quid in futura saecula fidem in te perfectam fatigas? Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Ergo tanquam haereditaria et paterna sedes, quae expulso Adam, quae expulsis duobus, clausa est innumeris populis, te introeunte reserabitur. Ingredere illuc primus; sed ingressu feliciore quam primus. Intra paradisum, nequaquam ultra cum Adam visurus infernum. Nullum illic cibum lethalem, nullam jam legem, nullam arborem pertimescas: ego tibi illic ero victus et vita. Et ne forte verearis, ne tibi aliquis hostis in illo beato nemore, ne antiquus ille latro insidietur, possessio tibi illic me introducente firmabitur. Recedat ergo infidelitas, quae Deum et hominem non recognoscit. Nam sicut diabolus est qui de paradiso expulit; ita Deus est qui reducit.

7. Christum in cruce Deum testantur, judicium illius de latronibus, mira illius patientia, creatura universa. Hominis quanta durities. Secundum haec, charissimi, per omnem gestorum ordinem, Deum sub homine agnoscamus operantem. Positus in patibulo velut arbiter in medio damnatorum, negantem repulit, suscepit confitentem; hunc deputat regno, illum relinquit inferno. Per haec ergo credamus in majestate judicaturum, quem jam in cruce et misericordiam videmus exercere et judicium. Credamus, inquam, Deum, vel ex sola virtute patientiae, qui dum ab homine cruci et neci traditur, sic quoque homini gloriam pollicetur: qui illas ipsas injurias et plagas congestas in corpus suum, convertit in pretium nostrum. Sed et ipsa totius mundi rationabilis creatura motibus suis Deum loquitur. Nam in media passione Domini Salvatoris coelestia et terrena turbantur; lux cum nocte miscetur, elementa quatiuntur, et ab antiquis ministeriis effugantur. Aperte rerum natura perspicitur commoveri, velut in vindictam auctoris sui velit armari. Terra ipsa concussa a fundamentis suis, quasi quae crucem Domini vix sustineat, tanquam ad scelus proprium contremiscit. Dies refugo lumine, quomodo potest, sumit lamentum, et fusco tristium tenebrarum habitu, more lugentis, induitur: et sicut tota coeli facies Dominicae nativitatis gloriam nova luce testatur; ita crucis injuriam novis tenebris detestatur. Et quae duritia cordis humani? Vae eis qui inter ista non credunt; quandoquidem creatura insensibilis, quae recipere non potest credulitatis affectum, dat tamen Deo confessionis obsequium: et cum pro solo homine Christus mortuus sit, perhibet ei tamen etiam pars illa mundi testimonium divinitatis, ad quam non pervenerunt beneficia passionis.

8. Quantum homo valeat et debeat. Quam reus cum peccat. Judicii futuri oblivio, magna peccati poena. Quae cum ita sint, charissimi, agnoscat homo quantum valeat, et quantum illum Deo obnoxium faciat vel natura vel gratia. Agnoscat homo quantum ab illo exspectet Deus; et quem tanta dignatione habuit charum, quam velit esse in conversatione pretiosum. Agnoscat homo quantum valeat, et quantum debeat: et dum pretium suum cogitat, vilis sibi esse desinat, et potius vicem muneris Salvatori ex ipso bono suo, id est, de conservata salute restituat. Custodiamus ergo sollicite quod tanti sudoris commercio Christus redemit. Reus itaque erit non parvi pretii, sed sanguinis Christi, qui violat et commaculat animam, [PL39.2046] Christi sanguine et passione mundatam; blasphemus, homicida, castitatis proditor. Haec tria capitaliter occidunt. Contestamur Charitati vestrae causas aeternorum malorum. Blasphemus, homicida, proditor castitatis suae, expugnator alienae; id est, qui legitimi cubilis jura transgreditur, qui extra conjugem suam per mortiferos errat amplexus, reus erit aeternae mortis: quia vilem in se habuit sanguinem Redemptoris. Et quia clamat Apostolus, Neque rapaces, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); abstineamus manus ab alienis, oculos ab aliena femina caveamus: ne corpori illi quod de nostro Christus assumpsit, injuriam faciamus in nostro corpore. Caveamus ita peccatis et criminibus vitam prodere; ut ad nos non respiciat prophetia illa terribilis, Non est, inquit, Deus in conspectu ejus, polluuntur viae ejus in omni tempore, auferuntur judicia tua a facie ejus (Psal. IX, 5). Irremediabile periculum est, sic aliquem vitiis et cupiditatibus frena laxare, ut se rationem Deo non meminerit redditurum; quia puto magna sit jam peccati poena, metum ac memoriam futuri perdidisse judicii. Non nobis ita dulcia sint pauperum spolia postmodum nimis amaricatura. Nihilominus, sicut dictum est, refugiamus carnis alienae abominanda contagia, vitemus obscena inimicae voluptatis incendia. Haec qui agit, charissimi, de stipula ac lignis iniquitatum perpetuos sibi succendit ignes, et nunquam exstinguendos concinnat vapores. Non tanti est vita, si ad hoc vivat homo, ut in paucis hujus vitae annis consumat aeternos, et sub brevi fine congreget sibi poenas sine fine mansuras.

9. Latronis exemplum ne remissioris vitae sit occasio: quia paucis fides Latronis, et multi hac inani spe decepti. Sed ne forte, charissimi, aliquem nimis securum faciat aut remissum tam nova felicitas credulitatis, ne forte dicat aliquis in corde suo: Non me usque adeo conturbet et cruciet rea conscientia, non me usque adeo contristet culpabilis vita; video sub momento, video sub exiguo spatio latroni crimina sua donata, et mihi resoluta mente concipiuntur. Primum consideranda est in latrone illo non solum credulitatis compendiosa devotio, sed temporis illius, sub quo haec agebantur, occasio, quo justorum legitur titubasse perfectio. Deinde ante mihi fidem latronis ostende, et tunc tibi latronis beatitudinem pollicere. Immittit diabolus securitatem, ut inferat perditionem: neque dinumerari possunt, quantos haec inanis spei umbra deceperit. Deterreant, quaeso, nos ab hac persuasione innumerabiles populi sub tali securitate nudi et vacui bonis, et malis pleni, ex hac luce praerepti.

10. Salutis tempus differre, periculosissimum, stultissimum, Deo odibile. Latro salutis opus non distulit. Quotidie expavescenda transitus nostri et commigrationis incerta hora; quae et modo vel insperata vel subita sunt, et in aeternum remediis caritura sunt. Praeveniendus est dies qui praevenire consuevit. Ipse se seducit, et de morte sua ludit, qui hoc cogitat: Potest mihi extremi temporis indulgentia subvenire. Non est hoc: primum, quia periculosissima est in ultimum diem promissa securitas; deinde, stultissimum est ut causa quae de necessitatibus agitur aeternis, inutilitatibus vitae deficientis committatur extremis. Odibile est apud Deum, quando homo sub fiducia poenitentiae in senectutem reservatae liberius peccat. Credite, charissimi, difficile est ut callida dissimulatio ordinandae consummationis obtinere digna sit facultatem: apud illum cordis interpretem ars non admittitur ad salutem. Ille autem, de quo locuti sumus, beatus latro, beatus, inquam, non jam juxta viam insidias tendens, sed viam ipsam in Christo tenens, ac vitae praedam subito rapiens, immutato genere et nova spolia de morte propria reportans, ille nec salutis tempora sciens distulit, nec remedia status sui [PL39.2047] in momenta ultima infelici fraude posuit, nec redemptionis suae spem in desperationis novissimum reservavit: nec religionem ante, nec Christum scivit. Quod si scisset, fuisset forsitan inter Apostolos non postremus in numero, qui prior factus est in regno. Ergo etiam ex hoc in extremo placuit Deo; quia ad consequendam fidem non fuit extrema hora illa, sed prima. Opus est ergo ut sibi homo quotidiano actu provideat, et procuret bonam consummationem: opus est ut tota vita nostra talis sit in conversatione, ut liberi mereamur esse in fine. Incessabiliter diem transitus nostri et tempus judicii cogitantes, nos quoque cum latrone jugiter proclamemus, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum.

SERMO CLV. De Passione Domini, VI; seu de Cruce et Latrone

1. Crux jam gloriosa, donorum innumerabilium causa. Hodierna die Dominus noster pependit in cruce, et nos epulamur, ut discamus quoniam crux Christi feriae sunt et nundinae spirituales. Antea namque crux nomen condemnationis erat, nunc vero facta est res honoris: prius in damnatione maledicti stabat, nunc in occasione salutis erecta est. Haec enim crux innumerabilium nobis bonorum exstitit causa: haec nos de erroribus liberavit, haec nos sedentes in tenebris illuminavit, haec nos a diabolo expugnatore reconciliavit Deo, et ex alienatis restituit in domesticos, de longinquis proximos fecit, de peregrinis reddidit cives. Haec est enim inimicitiarum interemptio, pacis firmamentum, et omnium nobis bonorum thesaurus. Propter hanc jam non erramus in solitudinibus; viam enim veritatis agnovimus: nec jam extra regnum sumus; januam enim regis intravimus: jam ignitas diaboli sagittas non timemus; fontem enim vitae, quo exstinguerentur, invenimus. Propter hanc jam in viduitate non sumus; sponsum enim recepimus: non expavescimus lupum; quia bonum pastorem invenimus: dicit enim, Ego sum pastor bonus (Joan. X, 14). Propter hanc non formidamus tyrannum; regi enim adhaeremus: propter hanc diem festum agimus, crucis memoriam celebrantes.

2. Crucis festivitas a Paulo instituta. Crux, altare. Christus, sacerdos et hostia. Ita et Magister Gentium docet, propter crucem annualem festivitatem constitui. Epulemur, inquit, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Deinde causam agendae solemnitatis adjiciens, ait: Quoniam Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus (I Cor. V, 8, 7). Ubi autem sacrificium, ibi et interemptio peccatorum; ubi interemptio peccatorum, ibi reconciliatio Dei; ubi reconciliatio Dei, ibi vox laetitiae et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15). Sed et omnis terra laetetur: Pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus. Et ubi immolatus est, dicito. In altitudine crucis. Novum est altare sacrificii hujus; quoniam et immolatio nova et admirabilis. Ipse enim et hostia erat et sacerdos: hostia quidem secundum carnem, sacerdos vero secundum Spiritum. Idem ipse et offerebat quidem secundum Spiritum; offerebatur vero secundum carnem. Audi igitur nunc quomodo [PL39.2048] utraque haec manifestaverit Paulus: Omnis, inquit, pontifex qui ex hominibus accipitur, pro hominibus constituitur: unde necessarium est ut et ipse habeat quod offerat (Hebr. V, 1). Ecce ipse offerebat se ipsum. Alibi vero dictum est, Quoniam Dominus semel oblatus est pro oblatione sui; deinceps, ut multorum auferat peccata: secundo vero sine peccato videbitur his qui exspectant eum in salutem (Hebr. IX, 28). Ecce isthic oblatus est, ibi se ipsum obtulit. Vidisti quomodo simul et hostia et sacerdos factus est, et altare erat crux.

3. Cur sub dio immolatus, non in templo. Crux omnem locum in templum consecravit. Et cujus rei causa non in templo offertur haec hostia, sed extra civitatem et extra muros? Ut illud impleretur quod scriptum est, Quoniam inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12). Cujus igitur rei causa in altitudine crucis immolatur, et non sub tegmine aedificii? Ob hoc scilicet, ut aeris naturam mundaret, propterea non in altari, nec tecto superposito, sed sub coelo. Aer enim purgabatur, cum in altitudine immolaretur ovis: terra etiam purgabatur, quia stillabat sanguis Domini super eam. Ideo non sub tegmine, neque in templo Judaeorum; ut non subtraherent sacrificium salutare Judaei. Neque exstimes pro illa tantummodo gente hanc hostiam offerri: propterea enim extra civitatem et extra muros; ut intelligas quoniam communis est hostia pro genere humano oblata: et ideo communis est purificatio, non ex aliqua parte, quemadmodum fuerat in Judaeis. Nam Judaeis ideo praecepit Deus relinquere universam terram, et in uno loco offerre sacrificia, et vota reddere; quoniam immunda erat tunc universa terra fumo ararum et nidore bustorum, caeterorumque inquinamentorum eorum quae de profanis Gentilium sacrilegiis inferebantur super eam. Nobis vero jam quoniam Christus adveniens universam terram expiavit, omnis locus oratorium factus est. Et idcirco beatus Paulus hortatur et praecipit sine intermissione orare ubique, dicens: Volo orare viros in omni loco, levantes manus sanctas (I Tim. II, 8). Vides quomodo mundatus est orbis terrarum? Et ideo ubique sanctas manus levare possumus, quoniam universa terra sanctificata est; ut sanctior sit quam illa in interioribus templi veteris sancta sanctorum. Ibi namque irrationabile animal ovis offerebatur; hic autem spiritualis oblata est. Et quanto major est oblatio, tanto et eminentior sanctificatio: idcirco festivitas epulationis est crux Christi.

4. Crux paradisum reseravit. Vis discere et aliud crucis beneficium? Paradisum ante quinque millia vel amplius fere annorum clausum, hodie nobis aperuit. In hac enim die et in hac hora latronem introducens Christus, duplex beneficium operatus est: unum quidem quia paradisum aperuit, aliud vero quia latronem introduxit. Hodie reddidit nobis patriam principalem, hodie reduxit nos in civitatem paternam, et aeternam domum redonavit communi hominum naturae. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quid dicis? Crucifixus es, et clavis confixus, et paradisum promittis? Ita, inquit; ut in ipsa cruce virtutem meam agnoscas. Quoniam res haec tristitiae videbatur, ut non in crucis lignum attendas, sed virtutem ejus qui crucifixus est, discas: in cruce hoc miraculum operatus est, unde maxime potentiam suam declarat Omnipotens, non mortuum resuscitans, non mari et ventis imperans, non daemones ejiciens, sed crucifixus et consputus in facie, clavisque confixus; cum injurias et maledicta susciperet, derisus atque contemptus malignam illam atque longo scelerum usu obduratam latronis mentem immutare praevaluit, ut ex utroque virtutem [PL39.2049] ejus inspicias. In eodem enim tempore passionis crucifixus universam creaturam turbavit, et saxa dirupit: duriorem vero lapidibus animam attraxit pariter et honoravit dicens: Hodie mecum eris in paradiso. Et certe cherubim custodivit paradisum: sed hic etiam cherubim Dominus est. Flammea rhomphaea ibi volvitur: sed ipse et flammae, et gehennae, et vitae, et mortis potestatem habet.

5. Latronis in coelum ingressus Dominum valde commendat. Et quidem nemo regum aliquando passus est latronem hominem, aut quempiam alium ejusdem naturae conservum secum assumens ita in civitatem introducere: sed Christus hoc fecit, qui mortis et diaboli victor, et sacratissimam ingrediens patriam secum latronem introducit, non conculcans paradisum istius pietatis opere, sed honorans; neque confundens latronis introitu, sed illustrans. Honor namque paradisi est, talem Dominum habere, qui etiam latronem dignum facere possit paradiso deliciarum. Etenim cum publicanos et meretrices introduceret in regnum coelorum, non confudit, sed extulit regnum coelorum; neque dejecit, sed potius honoravit paradisum. Honor enim, ut diximus, est paradisi, talem habere Dominum, qui et latronem dignum facere possit deliciis et possessione paradisi. Talis est enim Domini regnum coelorum, ut et meretrices et publicanos ita probabiles reddat, ut digni appareant gratia et gloria quae illic est. Quemadmodum enim medicum tunc maxime admiramur, cum viderimus eum difficiles hominum valetudines curantem, mortisque pericula medendi arte vincentem: ita et Christum admirari justum est, quando insanabilia vulnera in corporibus et mentibus curat, quando publicanum et meretricem ad tantam sanitatem perducit, ut etiam coelo dignos ostendat.

6. Latronis meritum. Latro, doctor. Et quid tale egerat latro, ut post crucem quam meruerat, repente paradiso dignus judicaretur? Vis breviter dicam virtutem fidei ejus? Quando Petrus negavit deorsum, tunc ille confessus est sursum. Et haec non ut accusans beatissimum Petrum locutus sum; absit: sed latronis magnanimitatem ostendere volens. Nam ille discipulus minas abjectae puellae non sustinuit: latro vero multitudinem totius populi videns circumstantem et clamantem, insanas blasphemias et opprobia atque maledicta jaculantem, non attendit illis, non cogitavit visibilem abjectionem ejus qui crucifigebatur; sed oculis fidei haec cuncta transcurrens, et ut abjecta et levia veritatis impedimenta praeteriens et relinquens, cognovit Dominum coeli, et ait dicens: Memento mei, Domine, in regno tuo. Ne ergo brevi commemoratione dimittamus latronem istum, neque confundamur doctorem accipere, quem Dominus noster non erubuit primum in paradisum introducere; ne, inquam, erubescamus magistrum habere hominem, qui ante omnem generis humani naturam meruit dignus haberi regno coelorum: sed singula intentius disquiramus, ut virtutem crucis agnoscamus. Non dixit ad eum Dominus quemadmodum ad Petrum, Veni post me, faciam te piscatorem hominum (Matth. IV, 19). Nec dixit ad eum quemadmodum ad duodecim discipulos, Quoniam sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28); sed nec qualecumque verbum dignatus est ei dicere, nullum miraculum ostendit, non mortuum resuscitatum, non daemonem expulsum, non mare obediens, non denique aliquid aut de regno coelorum ei locutus, aut de gehenna comminatus est: et prior omnium latro confessus est eum, et hoc alio exprobrante. Improperabat enim ei ille alius latro.

7. Latro et Latro. Latronis charitas et praedicatio. Vidisti latronem et latronem: ambo in cruce, ambo ex conversatione latronum, ambo ex eadem malignitate venientes; sed jam non ambo in eisdem mentibus et meritis constituti. Nam alius quidem regnum adipiscebatur, alius vero in gehennam mittebatur. Ita et pridie in discipulis simile discrimen fuit. Nam et Judas [PL39.2050] quidem discipulus, et illi undecim: sed illi quidem dicebant Domino, Ubi vis paremus tibi Pascha manducare? iste vero se ad tradendum Dominum praeparabat, et dicebat, Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam (Matth. XXVI, 17, 15)? et illi quidem ad ministerium divinum se praeparabant, hic autem ad tradendum festinabat. Ita et in hoc loco latro et latro; sed unus quidem improperabat, alius adorabat; alius blasphemabat, alius laudabat, et blasphemantem corripiebat, dicens, Nec tu times Dominum tuum? Vidisti fiduciam latronis, vidisti liberam voluntatem in cruce: vidisti philosophiam in tribulatione, et reverentiam divini timoris in supplicio. Quod enim in semetipso erat, et clavis confixus non saucium intellectum, neque confixum sensum habebat, quis non admiretur et compungatur? Etenim non solum quod in ipso erat, sed et ea quae circa se ipsum erant relinquens, de altero curam gerebat in cruce, doctor effectus, et corripiens, et dicens: Nec tu times Dominum tuum? Noli, inquit, attendere judicio huic quod deorsum est; alius judex invisibilis est. Ne ergo consideres quia deorsum a judice mortali condemnatus est: non enim talia sunt superna judicia. Hic autem in terreno judicio et justi condemnantur, et injusti effugiunt; et rei dimittuntur, et innocentes puniuntur: volentes namque et nolentes multum errant qui judicant. Ignorantes enim justitiam seducuntur: vel certe scientes, per avaritiam corrumpuntur, ut sanguinem innocentem vendant. In supernis vero nihil tale. Judex enim justus est, et judicium ejus tanquam lumen prodiit, non habens tenebras neque ignorantiam. Ut ergo non diceret, quoniam damnatus deorsum in terris, et adjudicatus est poenae, perduxit eum ad judicium supernum, commemoravit tribunal illud horribile, tantum non dicens sibi: Respice, et non portabis sententiam damnationis aeternae, nec stabis in sorte judicum corruptorum, respiciens ad salutem futurum in supernis judicium. Vidisti philosophiam latronis, vidisti intellectum et doctrinam; subito in ictu oculi de cruce in coelum transilivit: ita jam ex abundantia receptae justitiae proximum illum vel socium quondam suum arguens, ut diceret ei, Non times, inquit; quoniam in ipso judicio sumus, id est, in eadem condemnatione? Nonne, inquit, et tu in ipsa cruce es? Quamobrem in quo socium increpas poenae, te ipsum pro illo reum statuis? Quemadmodum enim is qui in peccatis est, si alios audeat accusare, se ipsum ante illos accusat: ita et is qui in aerumna positus est, si aliis eam sui oblitus exprobrat, sibi ante illos dicit opprobrium: Quoniam, inquit, in ipso judicio sumus.

8. Latronis confessio ejusque fructus. Quid agis, o latro? satisfacere incipiens, socium tibi Dominum fecisti? Non, inquit: emendo hanc de me opinionem in subsequentibus. Nam ne aestimes quod propter damnationis consortium, criminis quoque consortem fecerit Dominum, subtexuit emendationem, dicens: Et nos quidem juste; digna enim patimur his quae commisimus. Vidisti confessionem perfectam, vidisti quomodo in cruce se exuit a peccatis. Dic, inquit, tu iniquitates tuas prior, ut justificeris. Nemo compulit, nemo vim fecit: sed ipse se divulgavit, ipse condemnavit, dicens, Et nos quidem juste; digna enim factis recipimus: hic autem nihil mali gessit. Memento mei, Domine, in regno tuo (Luc. XXIII, 40, 41, 42). Non est ausus ante dicere, Memento mei, Deus, quam per confessionem iniquitatis praeteritae, sarcinam peccatorum [PL39.2051] deponeret. Vides quanta res sit confessio. Confessus est, et paradisum aperuit: confessus est, et tantae fiduciae robur accepit, ut de latrocinio regnum deposceret, considerans quantorum bonorum nobis causa sit crux.

9. Crux, insigne regni. Hinc Christus in coelum tulit. Dicito mihi, latro, regnum petis; quid in eo tale vides a quo petis? Dic mihi; nam quod in conspicuo est, clavos et crucem cernis. Sed haec, inquit, crux, ipsa regni insigne est: et propterea Jesum regem appello, quia video crucifixum. Opus enim regis est, vitam suam pro his quibus regnat opponere; unde et ait quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus (Joan. X, 11, 27-29): igitur et rex bonus animam suam ponit pro his quorum princeps est. Quoniam igitur animam suam posuit, ideo eum regem cognosco, et Dominum appello. Memento mei, inquit, Domine, in regno tuo. Considerasti quomodo et regni insigne sit crux. Quod si aliunde vis discere hoc ipsum, non reliquit eam super terram, sed attraxit in coelum. Unde hoc ipsum scire potes? Quia pariter cum ipso veniet in secundo et glorioso ejus adventu; ut discas quomodo mira et magnifica est crux. Unde et gloriosam eam dixit, in ea gloriante Apostolo.

10. Ipsam referet in adventu secundo. Adventus Christi secundus latens non erit, et quare. Crucis fulgore obscurabuntur sol, luna et stellae. Angeli trement in judicio extremo, et quare. Sed videamus quomodo cum cruce veniet: necessarium est enim et hoc ipsum ostendere. Si dixerint, inquit, Ecce in promptuariis est Christus, ecce in solitudine est, nolite credere, de secunda praesentia suae gloriae dicens propter pseudochristos, et propter falsos prophetas, et propter Antichristum; ne aliquis errore praeventus in falsos incidat christos. Quoniam Christi Salvatoris adventum praeveniet Antichristus, ideo sollicite praecavendum est, ne quis pastorem quaerens, lupum inveniat: ob hoc praedico tibi, unde dignoscas veri pastoris adventum. Nam quia primus adventus ejus latenter factus est, ne aestimes quoniam secundus adventus ejus talis erit, hoc dedit signum. Haec enim fuit voluntas ejus, ut primus adventus latenter fieret, et quaereret quod perierat: secundus vero adventus non ita erit; sed, Quemadmodum, inquit, fulgur exiens ab oriente apparet in occidente, ita erit adventus Filii hominis. Subito omnibus apparebit, nec erit indigens quisquam interrogare, sive hic, sive illic est Christus. Quemadmodum enim cum fulgur emicuerit, non egemus inquirere, si facta sit coruscatio: ita cum revelatio praesentiae ejus effulserit, non indigebimus interrogare, an venerit Christus. Sed quod quaeritur, si cum cruce veniet, requiramus; nec enim promissae expositionis oblitus sum. Audi igitur subsequentia: Tunc, inquit, quando venturus est, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Tanta enim erit eminentia splendoris in Christo, ut etiam clarissima coeli luminaria prae fulgore luminis divini abscondantur. Tunc stellae cadent, quando apparuerit signum Filii hominis in coelo. Considerasti quanta virtus sit signi, hoc est, crucis: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; crux vero fulgebit, et obscuratis luminaribus coeli, delapsisque sideribus sola radiabit: ut discas quoniam crux et luna lucidior et sole erit praeclarior, quorum splendorem divini luminis illustrata fulgore superabit. Quemadmodum enim ingredientem regem in civitatem, exercitus antecedit, praeferens humeris signa atque vexilla regalia, et ambitu praeparationis armisonae annuntiat regis introitum: ita Domino descendente de coelis praecedet exercitus Angelorum, qui signum illud, id est, triumphale vexillum sublimibus humeris praeferentes, divinum regis coelestis ingressum terris trementibus [PL39.2052] nuntiabunt. Tunc, inquit, commovebuntur virtutes coelorum (Matth. XXIV, 26): de Angelis dicit; tremor enim illos apprehendet, et timor magnus. Cujus igitur rei causa, dic mihi? Quia tunc tam terribile erit judicium illud, ut etiam ab Angelis timeatur. Omnis enim natura generis humani incipiet judicari, et astare terribili judici. Quamobrem ergo tunc Angeli contremiscent, et unde tremor apprehendet eos? non enim illi habent judicari. Sed quemadmodum principe judicante, non solum rei, sed et officia quae nihil sibi conscia sunt, timore et tremore comprehenduntur propter judicis terrorem: ita et tunc cum genus humanum judicabitur, etiam coelestes ministri pavebunt, et terribilem apparatum judicis intuentes, horrenda formidine contremiscent.

11. Cur crux in judicio apparebit. Sed quare crux apparebit tunc, et quam ob causam in ejus praelatu Dominus adveniet? Ratio perspicua est: ut agnoscant consilium iniquitatis suae, qui Dominum majestatis crucifixerunt; per hoc enim signum, impudens Judaeorum redarguitur impietas. Et quomodo propter hoc ipsum habens crucem veniet, audi ipsum in Evangelio protestantem, quia tunc plangent omnes tribus terrae, videntes accusatorem suum, id est, ipsam crucem; et ipsa arguente cognoscent peccatum suum sero, et frustra fatebuntur impiam caecitatem. Quid autem miraris, si crucem afferens veniet, ubi et ipsa vulnera ostendet? Tunc videbunt, inquit, in quem compunxerunt (Joan. XIX, 37). Quemadmodum enim in Thoma fecit, volens incredulitatem discipuli erroremque corrigere pro multorum fide, et ingerens ostendit illi signa clavorum, et ipsa de clavis vulnera, et dixit, Mitte manum tuam, et vide; quoniam spiritus ossa et carnem non habet, quemadmodum me videtis habere (Id. XX, 27; Luc. XXIV, 39): tunc ostendet vulnera, et crucem manifestabit, ut ostendat quoniam ipse est qui crucifixus est.

12. Christi in cruce pro inimicis oratio. Orationis illius effectus. Non solum autem de cruce, sed de verbis ipsis quae in cruce habuit, immensam pietatem ejus possumus considerare. Nam cum adhuc in cruce confixus esset, dicebat: Pater, dimitte illis peccatum; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et crucifixus pro illis qui crucifixerant orabat; et quidem illi e diverso dicebant, Si Filius Dei es, descende de cruce. Sed propter hoc non descendit de cruce, quoniam Filius Dei est. Propter hoc enim venit, ut crucifigeretur pro nobis. Descende, inquiunt, de cruce, et credimus in te (Matth. XXVII, 40, 42). Haec verba sunt occasiones incredulitatis. Nam plus fecit, quam si de cruce descendisset. Multo enim majus fuit lapide ad monumentum apposito resurgere, quam de cruce descendere. Lazarum etiam quatriduanum jam funere fetidum de sepulcro resuscitasse majus fuit, quam de cruce descendere. Et illi quidem dicebant, Si Filius Dei es, salva temetipsum (Marc. XV, 30): iste autem omnia sustinebat, ut illos liberaret qui crucifixerunt. Dimitte, inquit, illis peccatum. Utique dimisit, si vellent poenitere. Si enim non dimisisset illis peccatum, nec Paulus post Ecclesiae persecutionem apostolus exstitisset; si non dimisisset illis peccatum, non utique statim post assumptionem ejus tria millia et quinque millia et multa millia credidissent. Quoniam, inquit, multa millia Judaeorum crediderunt (Act. II, 41, et IV, 4). Audi quid dicunt Paulo apostolo. Vides, inquiunt, frater, quot millia sunt Judaeorum qui crediderunt (Id. XXI, 20)?

13. Imitatio Christi. Non impossibilis. Stephanus, apostolus. Imitatores ergo Domini esse debemus, et pro inimicis orare exemplo ipsius, qui cum esset crucifixus, pro crucifigentibus se Patrem postulabat, ut [PL39.2053] dimitteret illis peccatum. Et quomodo, inquis, possum Dominum imitari? Si volueris, poteris. Si enim impossibile erat imitari eum, quomodo dicebat, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29)? Nam si impossibile esset imitari eum, nunquam Paulus dixisset, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Quod si Dominum imitari non vis, imitare servum ejus Stephanum, quem et apostolum dico; nam et ille Dominum imitatus est. Et quemadmodum Christus inter crucifigentes se relinquens crucem, relinquens propriam persecutionem, pro crucifigentibus se deprecabatur Patrem: ita et servus ejus inter lapidantes se, suscipiens jacula saxorum et dolores qui ex ipsis fiebant, dicebat, Domine, ne statuas illis peccatum hoc. Audisti quomodo secundum Dominum locutus servus. Ille ait, Pater, dimitte illis peccatum; nesciunt enim quid faciunt (Luc. XXIII, 34). At iste dicit, Domine, ne statuas illis peccatum hoc. Et ut discas, quoniam cum omni sollicitudine oravit, Positis, inquit, genibus orabat dicens, Domine, ne statuas illis peccatum hoc (Act. VII, 59), qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLVI. De Passione Domini, VII

1. Redemptionis nostrae beneficium. Quid Deus pro ipso exigat. Dilectissimi fratres, Dominus noster Jesus Christus nobis salutem exhibuit; divinae vero naturae nihil minuit. Gratias ergo agamus pietati ejus, qui infirmitati nostrae de homine suo vitale composuit medicamentum. Magnificemus eum, quia nullum divinae virtutis, dum nobis subvenit, fecerit detrimentum. Vere pius, vere Salvator, qui in tantum dilexerit opus suum, qui in tantum reputaverit servum suum, id est, humanum genus universum, ut culpam ejus suo verbere expiaret, vulnera ejus suo livore sanaret. Denique ille peccat, hic vapulat; ille praevaricatur, iste crucifigitur. Quis hoc existimet, et quis cogitet? Quis compenset Dominum pro servis mori dignatum? Et hoc pro quibus? Pro sceleratis, pro impiis. Quid tibi, Domine, retribuet opus tuum bonum a te factum, propria voluntate perversum, sed tua miseratione reparatum? Quid ab eo pro tantis beneficiis expetis? Numquid aliquid ejus eges, aut ab eo quod ei non dedisti, requires? An forte, imo hoc quaeris, ut aptum facias cui miserearis, ut dignum constituas quem immortalitatis tuae participem reddas, ut facias bonum quem corones in aeternum?

2. Ars Dei ut terrae subveniret, et justitiae faceret satis. Sed quid a nobis, ut hoc retribueres, accepisti? Nihil certe, an aliquid? Indulgeat Dominus terrae miserae, si quidpiam terra et cinis praesumpserit dicere. Non repudiet insipientem, sed respiciat confitentem. Dicat terra Domino suo, dicat homo factori suo: Nempe accepisti aliquid ex me, quod non habuisti in te. Volens enim subvenire terrae, sed excedere nolens modum justitiae, mortalem morte tua redimere cogitabas: sed unde mori posses ex te nihilominus non habebas. Tu omnipotens, ego egens; tu immortalis, ego mortalis: accepisti ex me egestatem pulveris, sumpsisti de me mortem carnis; fudisti pro me pretium redemptionis. O pretiosum pretium perditorum! Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos liberavit de manu hostis: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CVI, 2, 1). Dicat ei terra redempta, terra irrigata; redempta sanguine, irrigata baptismate: Magna iniquitas mea, sed major est redemptio tua.

3. Hinc diabolus elusus et prostratus. Audiat ergo [PL39.2054] vocem Domini mei humani generis adversarius, et nihil jam sibi applaudat elatus: quia pro totius mundi facinore in cruce pependit Dominus noster Jesus Christus. Nunc, inquit, judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi mittetur foras. Et ego, cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 31 et 32). O quam bene te tuo impetu, diabole, percussisti! Credulitas tua tibi exitium, nobis attulit commodum: dum nulli parcis, te ipsum tandem inferimis. Per unius delictum omnes captivasti; per unius justitiam omnes nihilominus amisisti. Si illum qui tibi consenserat invasisti, istum in quo nihil inveneras cur indebite occidisti? Effudisti innoxium sanguinem; redde damnatam progeniem. Tu certe ille es, qui tibi divinitatis similitudinem arrogabas elatus: nunc ab homine divino prosterneris superatus. Et quid mirum, si te, utpote creaturam suam, virtus divina fecisset? Sed hoc est magnum atque mirificum, ut de pulvere assumeret unde tuam nequitiam prosterneret atque contereret: ut qui supra sidera superbus erigebaris, nunc a carne supereris. Ille igitur sanguis quem effudisti, te vicit, me redemit. Denique illum bibo; et veneni tui perniciem salvatus ultra non timeo. Praevaluisti in paradiso; sed victus es de patibulo. Quid mihi circumjectam paradiso igneam rhomphaeam opponis? Ecce exaltati Crucifixi profluens unda restinxit versatilem flammam. Jamjam patet humano generi paradisus, in quo latronem confitentem reduxit Dominus Jesus Christus.

4. Hinc paradisus reseratus. Conversio nunquam tarda. Latronis fides. Unde, et quare ista mutatio. O quam grande mysterium! Paradisus qui clausus fuerat praevaricatori, jam reseratur latroni. An forte et in hoc latrone totum hominem, vel illum etiam primum generis humani parentem advertere convenit? Si enim is qui aliis interficiendo intulerat mortem, latronis accepit nomen: quanto magis qui ipsam mortem, quae non erat, peccando invenit, latronis non immerito crimen incurrit? Christus autem ait latroni: Hodie, inquit, mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Cui aliquando, charissimi, tarda videatur esse conversio, cum latronis jam pendentis, jam morientis non fuerit repudiata confessio? O ampla Domini miseratio, obliviscentis injusti crimen, suscipientis poenitentis fidem; pro scelere damnatum facientis electum, mortis debitorem reddentis aeternitatis vitae participem! Sed plane hujus latronis extrema quidem, sed non minima fides, qui Dominum tunc non suscitantem mortuos, sed morientem pro peccatoribus propemodum agnoscere et confiteri promeruit! Solus denique Petrus passionis timore perterritus, quasi hominem denegat, latro crucifixum adorat: sed Petrum Dominus correxit respiciendo, latronem vero beatificavit in gloria assumendo. O latronem laudabilem, mirabilem, imitabilem, saevientem gladio, violentum coelo, rapinis inhiantem, fide ferventem! Sed haec mutatio dexterae Excelsi est (Psal. LXXVI, 11); ut versam vicem redderet diabolo Christus: videlicet, ut quemadmodum diabolus primum depravando hominem abstulerat de paradiso, sic Christus latronem confitentem erueret de inferno. Ille praesumentem de interdicto ligno decepit; iste pendentem de poenali ligno redemit.

5. Latronis vox nobis usurpanda. Etenim, fratres, assumamus et nos vocem latronis hujus, si non volumus esse latrones. Dicamus et nos: Memento nostri, Domine, cum veneris in regnum tuum. Hanc ergo confessionem illius sancti latronis, fratres charissimi, quam decantando protulimus, et respondendo propria voce fecimus, devotione certissima proferamus: et sic dicamus, ut audiamur; sic confiteamur, ut salvemur. Fide ergo dicamus, corde clamemus. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus audiet profecto vocem nostri clamoris, si integram devotionem approbaverit mentis. Ipse perducat nos ad arborem vitae, qui eruit nos de lacu miseriae. Ipse aperiat nobis januas paradisi, qui confregit portas inferni. Ipse populum [PL39.2055] suum eruat a flagello, qui se contineri permisit ante praesidem Pontium Pilatum. Ipse in regnum suum perducat confitentes, qui pati dignatus est pro impiis innocens: ut sit nomen Domini benedictum in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLVII. In Vigilia Paschae, I. De verbis Genesis, cap. I, 1-61, In principio fecit Deus coelum et terram, etc

1. Sermonis exordium. Multa sunt et magna venerandae Paschae mysteria, quae divinis Libris sunt consecrata, et in antiquis Judaeorum archivis fuerant reservata; quorum admirabilis ratio et mira, fides pura, religio sincera, veluti quodam velamine tecta, suam sanctitatem in abditis occulebant, et prisci antistites adumbrata cernebant, et sacrificia cruenta muneribus offerebant. Hanc artifex non terrenis coloribus, sed coelestibus virtutibus, clypeo devotionis auro coruscante depinxit, et animum tenaciter diligens in ipso templo humani corporis dedicavit, integris et acerrimis sensibus officia distribuit, et amorem in ejus corde conclusit. Et cum ille clarus rector astrorum, poli genitor, dux diei, luminis imperator, interjector germinis, autumni temperies, anni cursum et quadripartita temporum spatia compleverit, diei hujus solemnitatem nos docuit celebrare. Quanta nobis bona Dominicae passionis admirabiles triumphi contulerint, mortali et humana voce nec praedicare, nec memoriter valeo enumerare. Ex illo itaque beneficiorum acervo, quae coelestis munificentia humano generi largita est, unum granum fidei, quod in se continet multiplicem vitae rationem, in gremio sapientiae collocabo: ut in ipso prudentiae sulco coalescat divini sermonis imbre satum, magnaque et admiranda ex modica praebeat stirpe, et orationis opacitate exuberantia praestet.

2. In principio, inquit, fecit Deus coelum et terram. Exclusit omnium infelicium errores: unum imperatorem Deum Patrem ostendit, unum conditorem universitatis Filium indicavit. Fiat lux: et facta est lux. Et vidit Deus lucem, quia bona est: non quod Deus lucem ante non nosset, quam nonnisi visam laudaret, cum sit lux solus omnium ipse, sicut evangelista testatur, Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12); et Apostolus, Qui habitat lucem inaccessibilem, quam nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16). Hanc lucem dixit in saeculo, quia bona est secundum hominem, non secundum Deum. Deus enim non tantam hanc lucem tribuit, quam poterat ipse largiri; sed quantum mortalis oculus capere potuit. Nec qui universum orbem illuminat, tribueret splendorem, nisi quem mortalis capere aut sustinere utique posset. Terra erat invisibilis et incomposita. Sed terra invisibilis esse non poterat: cui ergo invisibilis erat? Si Angelis; ubi tanta moles abscondi poterat? si hominibus; adhuc homo non erat. Deus quippe fundavit terram super aquas, et medietatem aquarum super coelos imposuit, et medietatem abyssis demersit, et in maria congregavit, et sic terra apparuit. Et dixit Deus: Fiat firmamentum inter aquam et aquam. Et vocavit Deus firmamentum, coelum. Videtis quia aquam super firmamentum coeli imposuit, et per separationem [PL39.2056] aquarum arida terra apparuit, et recedentibus aquis visibilem significavit? Quod autem invisibilis et incomposita, necdum fuerat ordinata, necdum diversis fructibus plena.

3. Tenebrae, inquit, erant super abyssos, et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Si enim faculam in tenebris inferas, continuo illuminantur universa: quanto magis ubi Deus erat, tenebrae esse non poterant? Hic spiritus quidem res est Dei: non tamen ipse Deus intelligetur esse. Nam etsi spiritus dicitur, non omnis spiritus Deus est. Sic enim spiritus Dei dictus est, quomodo et angelus Dei: hoc est, res Dei; non tamen ipse Deus, qui spiritus Dei. Hic ergo spiritus qui superferebatur aquas, seminarius est animandae conditionis: unde et aquae et terrae mox jussu Dei emerserunt; quia nec aqua, nec terra viveret, aut aliquid generaret, nisi hoc Dei spiritus animaret: unde et terra fruges, et aqua produxit pisces. Duos autem spiritus esse, unum Dei, alterum hujus mundi, Apostolus dicit: Nos jam non habemus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12): ut ostenderet alterum esse spiritum Dei, qui Deus est; alterum spiritum hujus mundi, quo animantur universa. Amos propheta dicit, Qui solidat tonitruum, et condidit spiritum: eum utique qui Deus dici non poterat, generatus.

4. Fecit ergo in principio coelum et terram: coelum spiritum, terram carnem, hoc est, hominem spiritualem; in principio, hoc est, in Christo. Interrogaverunt eum Judaei, Quem te dicis? Respondit, Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Terra, inquit, invisibilis et incomposita. Quia carnem hominis Christus assumere disponebat, incomposita dicebatur. Composita necdum erat; quia necdum Gabrielis angeli annuntiatione composita, necdum assumptione Domini visibilis facta, necdum virtutum frugibus plena. Divisio aquarum, Judaeorum populorum et Christianorum, sicut Apocalypsis: Aquas quas vidisti, populi sunt et nationes (Apoc. XVII, 15). Cum aquas dicit super coelos impositas, christianum populum nuntiat. Tertia die germinat terra herbam pabuli secundum suum genus, et omne lignum faciens fructum. Cum igitur terram germinare jubet, in Ecclesia catechumeni sunt quasi herbae: cum credunt, velut in culmos se erigunt. Fideles quoque in spica maturi accrescunt; unde et sanctorum grana in horreis coelestibus reconduntur. Lignum enim fructiferum, diversa sunt genera sanctorum. Quas arbores nec turbines cupiditatum possunt evertere, nec ardentis libidinis flammae exurere. Fiat, inquit, luminare majus in inchoatione diei, et luminare minus in inchoatione noctis. Sol Christus est; Luna Ecclesia in orbe completa, solis claritate quotidie illustrata. Stellae quoque lucentes, sanctorum sunt millia; id est, Apostoli, Patriarchae, martyres, virgines, sacerdotes, cuncti justi pariter et fideles virtutum suarum flamma radiantes. Quinta die fetus suos pisces et aves factum est ut producerent. In comparatione piscium sanctos dicimus, qui in aqua Baptismatis vivunt. Ideo pisces benedictionem primo consequi meruerunt, quia fideles in sacramento Baptismatis benedici potuerunt. Sexta vero die fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.

SERMO CLVIII. In Vigilia Paschae, II

1. A Pilato Joseph petit corpus Jesu. Peracta [PL39.2057] passione Domini nostri Jesu Christi, et resurrectione in qua fidei nostrae omnis summa consistit, emergit quidam Joseph, olim quidem amator et discipulus Domini, et qui pro ratione temporis defuncto exsequias occultas impendebat; quia et noti misericordiam furor persequentium prohibebat. Quod factum ita Joannes evangelista narravit: Rogavit, inquit, Pilatum Joseph occulte, propter metum Judaeorum; et petivit corpus Jesu, et permisit Pilatus (Joan. XIX, 38). Cum in animo religioso metus cum devotione certaret, excogitavit statim quod et fidei satisfaceret et timori, occulte postulans; ut et humo mandaret occisum, et declinaret insaniam Judaeorum. Judex vero eumdem servat animum mortuo, quem impendit audito: nam quem coactus dederat poenae, libens tradit sepulturae. Postquam vero corpus Jesu humatum est, statim potentiam suam repetit, qua venerat reditura majestas. Nam cujus nativitas hominis ostenderat filium, mors prodidit Deum.

2. Petrus Christi resurrectionis ante crucem conscius. Cum enim Maria Magdalene venisset ad monumentum, quam memorem Salvatoris, amissa fide, devotio in lacrymas compellebat, videns revolutum a foribus lapidem, cum non invenisset in sepulcro Dominum, coepit acrius dolere, quod perdiderat et defunctum. Mox autem ad Petrum ejus discipulum pervolat, quem pro meriti qualitate vel fidei, major de ejus obitu cura tangebat: nuntiat inane sepulcrum; quaeritur corpus ablatum. Petrus vero resurrectionis Filii Dei et ante crucem conscius, quam praedixerat ipse passurus, sub tali nuntio non flevit aut doluit: sed morem suum in divinis virtutibus servans, properat experiri quod credidit. Ad sepulcrum itaque Domini celeri cursu festinat, laetior rediturus, si non inveniret quem quaerebat. Beatus autem Evangelista et ex consequentibus probat potentiam resurgentis. Venit, inquit, Simon Petrus, et introivit in monumentum: et cum non invenisset Dominum, vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus (Id. XX, 6 et 7). Jam manifestus Deus, perlaturus quem vivificaverat in coelum, et mortem vacuat et sepulcrum. Nam linteamine, quo funus tegebatur, exposito, reliquit terrae mortis exuvias, vitali jam corpore induta majestas. Petrus igitur videns resurrectionem, quam Dei Filius praenuntiaverat, impletam, qui sollicitus venerat, securus abscessit.

3. Maria ab angelo objurgata. Maria tamen resurrectionis ignara non cessat lacrymas fundere, nesciens hanc esse Dominici corporis gloriam, quam putabat injuriam. Cujus inanem moerorem angelus magis prohibet quam consolatur, ut etiam Evangelista testatur: Maria, inquit, quid ploras? Si spirituali prudentia intentionem divini sermonis intelligas, lacrymarum causam non tanquam ignarus interrogat, sed importunos fletus dolentis objurgat. Maria, inquit, quid ploras, cum vacuo monumento, non damno funeris, sed merito resurgentis, Jesu Christi corpus virtus sibi, non facinus vindicasset? Culpat eodem tempore a Maria lacrymas fundi, quo debuit gloriari. Quid ploras, aut quem quaeris? Angelus instruit nescientem sano consilio, ne viventem quaereret in sepulcro. Quae mulier, quia revixisse quem flebat, nec correpta cognovit, superfluis postmodum lacrymis revocatur vocibus resurgentis. Similibus etenim Jesus Mariam verbis alloquitur: Mulier, inquit, quid ploras, aut quem quaeris (Id. XX, 13, 15)? Hoc est dicere, Me jam vivente, pro quo mortuo lacrymas fundis? aut, Me praesente, quem quaeris? At illa Jesum secundo appellata cognoscens, divinae majestatis operante potentia, vivum invenit quem quaerebat occisum, Jesum Christum Dominum nostrum; cui semper in Patre gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLIX. De Pascha, I

1. Haec dies caeteris lucidior. Dierum omnium mater. Non queo, fratres charissimi, quod mente concipio, ore proferre; et cordis mei laetitiam lingua non explicat. Hoc autem non solum ego patior, qui cupio narrare quae sentio, sed etiam vos mecum patimini, plus exsultantes in conscientia, quam in eloquio proferentes. Videtur mihi haec dies caeteris diebus esse lucidior, sol mundo clarior illuxisse, astra quoque et omnia elementa laetari: et quae patiente Domino proprium lumen retraxerant, et noluerunt Creatorem suum aspicere crucifixum, ecce nunc victorem illum, et ab inferis resurgentem novo claritatis suae prosequuntur obsequio. Credit coelum, credit terra, et sagena quae totum mundum piscata est, Judaeos tenere non potuit. Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24). Quomodo Maria virgo mater Domini inter omnes mulieres principatum tenet; ita et inter caeteros dies haec omnium dierum mater est. Rem novam dico, sed quae Scripturarum vocibus comprobatur. Haec dies et una de septem, et extra septem est: haec est dies quae appellatur octava; unde et in quibusdam Psalmorum titulis superscribitur, Pro octava (Psal. VI, etc.). Haec est dies in qua Synagoga finitur, et Ecclesia nascitur: haec in cujus numero octo animae servatae sunt in arca Noe. Et quid mihi necesse est infinita replicare? Dies me deficiet, si voluero omne diei istius exponere sacramentum.

2. Ad hanc tota sabbati gratia translata. Justi corona Christi a quo et ornantur. Hoc tantum dico, quod universa sabbati gratia et antiqua illa festivitas populi Judaeorum diei istius solemnitate mutata est. Illi in sabbato non faciebant opus servile: nos in die dominica, hoc est in die resurrectionis, opus servile non facimus; quia peccatis et vitiis non servimus: Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Illi de domibus suis non egrediebantur: et nos de domo Christi non egrediamur; sumus enim in Ecclesia. Illi non accendebant ignem in die sabbati: nos e contrario accendamus in nobis ignem Spiritus sancti, et omne vitium excoquamus peccatorum; de quo igne Dominus ait: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Desiderat Dominus istum ignem ardere in nobis, secundum Apostolum, id est, Spiritum sanctum fervere (Rom. XII, 11), ut non refrigescat charitas Dei. Illi per diem sabbati non ambulant in itinere; perdiderunt enim eum qui dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6): nos autem dicimus, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini; et iterum, Viam veritatis elegi; et, Viam justificationum tuarum doce me (Psal. CXVIII, 1, 30, 26). Illi de spinis Dominum coronaverunt: nos autem si fuerimus lapides pretiosi, nostrum Dominum coronamus. Caput imperatorum saeculi istius ornant diademata: nos ideo in capite nostri regis imponimur, ut ornemur a capite. Illi non receperunt Christum, et suscepturi sunt antichristum: nos recepimus humilem Filium Dei, ut habeamus postea triumphantem. Et ad extremum, noster hircus ante Dominum immolatur in altari: illorum hircus antichristus consputus et maledictus projicitur in solitudinem. Noster latro cum Domino ingressus est paradisum: illorum latro homicida atque blasphemus moritur in suo peccato. Illis Barabbas latro dimittitur: nobis Christus occiditur.

[PL39.2059] 3. Hodie coeli porta reserata. Ecclesiae porta, porta paradisi. Pro quibus universis, fratres charissimi, consona pariter voce cantemus: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea. Igneam illam rhomphaeam et paradisi januam, quam nullus potuit effringere, hodie Christus cum latrone reseravit. Hodie dixit Christus ad Angelos: Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino; quae cum semel aperta est, nunquam credentibus clauditur. Ex eo tempore quo passus est Dominus usque ad praesentem diem, haec porta et clausa est et reserata: clausa est peccatoribus et incredulis, reserata est justis et credentibus. Per hanc ingressus est Petrus, per hanc ingressus est Paulus, per hanc omnes sancti et martyres intraverunt, per hanc quotidie de toto mundo justorum animae ingrediuntur. Duae enim sunt portae, porta paradisi, et porta Ecclesiae: per portam Ecclesiae intramus in portam paradisi. Ita ergo debemus vivere, ne ejiciamur de domo illa, et ejecti foras a bestiis devoremur: quas in alio loco propheta formidans, commemorans ait, Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII, 19). Ecce nunc Dominus stans in paradisi janua loquitur ad nos qui sumus in domo ipsius congregati, et dicit: Haec est porta Domini; justi intrabunt per eam (Psal. CXVII, 19, 20). Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLX. De Pascha, II

1. Christus quomodo libere egit. Quonam modo mors mortis et morsus inferni. Passionem vel resurrectionem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, fratres dilectissimi, licet omnia Veteris Testamenti volumina multo ante praedixerint; tamen etiam per os David prophetae Spiritus sanctus evidenter ostendit, dicens: Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit (Psal. XCIII, 1). Solus etenim ipse libere egit, qui nobis hodie ostendit quid egerit. Libere enim egit, de quo multo ante fuerat prophetatum, quia factus est sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5, 6). Vultis tamen scire quid egerit? Audite quid fecerit. Nulla necessitate, sed propria voluntate in ligno se suspendi permisit, clavis corpus suum perforari non renuit, animam ponendo mortem sustinuit, carnem in sepulcro reposuit, et comitante secum anima ad inferna descendit. [Per hanc electi, qui quamvis in tranquillitatis sinu, tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus implevit: Si exaltatus fuero, inquit, a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Omnia etenim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit: omnia abstulit, utique electa. Neque enim infideles quosque et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit: sed illos ex inferni claustris rapuit, quos suos in fide et actibus recognovit. Unde recte etiam per Oseam dicitur, Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit; ex eo autem quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus: quia ergo in electis suis funditus, [PL39.2060] occidit mortem, mors mortis exstitit; quia vero ex inferno partem abstulit, et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo, Ero mors tua, o mors: ac si aperte dicat, Quia in electis meis te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne; quia sublatis meis te in parte transigo. Tunc enim Dominus noster Jesus Christus illum] tenebrarum et mortis principem colligavit, legiones illius perturbavit: portarum inferni vectes ferreos confregit, omnes justos, qui originali peccato astricti tenebantur, absolvit, captivos in libertatem pristinam revocavit, peccatorum tenebris obcaecatos splendida luce perfudit.

2. Voces tartari ad adventum Christi. Ecce audistis, quid defensor noster ultionis Dominus libere egisse describitur. Postquam enim exaltatus, id est, a Judaeis in cruce suspensus est, ut haec breviter cuncta perstringam, mox ut spiritum reddidit, unita suae divinitati anima ad inferorum profunda descendit. Cumque tenebrarum terminum quasi quidam depraedator splendidus ac terribilis attigisset, aspicientes eum impiae ac tartareae legiones, territae ac trementes inquirere coeperunt dicentes: [Quisnam est iste terribilis, et niveo splendore coruscus? Nunquam noster talem excepit tartarus, nunquam in nostram cavernam talem evomuit mundus. Invasor iste, non debitor; exactor est, non precator: judicem videmus, non supplicem. Venit jubere, non succumbere; eripere, non manere. Ubinam janitores nostri dormierunt, cum iste bellator claustra vexabat? Hic si reus esset, tam potens non esset. Si eum aliqua peccata fuscarent, nunquam nostra tartara suo dissiparet fulgore. Si Deus, utquid venit? Si homo, quid praesumpsit? Si Deus, quid in sepulcro facit? Si homo, quare peccatores solvit? Numquid cum auctore nostro foedus composuit; aut forte congressus et ipsum vicit, et sic ad nostra regna ascendit? Certe mortuus erat, certe victus erat. Illusus est praeliator noster, nescivit quam hic stragem procuraret inferno crux illa fallens gaudia nostra, parturiens damna nostra. Per lignum ditati sumus, per lignum evertimur: perit potestas illa semper populis formidata. Nullus hic vivus intravit, nemo carnifices terruit, nunquam huic coenolento loco et nigra semper caligine caecato jucundum lumen apparuit. Aut forte sol de mundo migravit? Sed nec coelum nobis astraque apparent; et tamen infernus lucet. Defendere contra ipsum custodiam carceris nostri non valemus. Male intravimus, lumen tantum obtenebrare nequivimus: insuper et de nostro interitu formidamus.

3. Tartari ad suum principem apostrophe. Unde est iste tam splendidus, tam fortis, tam praeclarus, tamque terribilis? Mundus ille qui nobis subditus fuit, semperque nostris usibus mortis tributa persolvit, nunquam nobis talem misit, nunquam talia inferis munera destinavit. Quis ergo iste est, qui sic intrepidus nostros fines ingreditur; et non solum nostra supplicia non veretur, insuper et alios de vinculis nostris absolvit? An forte ipse est ille de quo princeps noster paulo ante dicebat, quod per ejus mortem, totius mundi acciperet potestatem? Sed si iste est, in contrarium est nostri praeliatoris versa sententia: et dum sibi vincere visus est, ipse potius victus atque prostratus est. O princeps noster, hicne est ille de cujus tibi semper futura morte plaudebas? ipsene est in cujus cruce omnem mundum tibi subjugandum esse credebas? ipsene est in cujus exitu nobis tanta spolia promittebas? Quid est quod egisti? Quid est quod facere voluisti? Ecce jam totas tibi tenebras suo splendore fugavit, et omnes tuos carceres fregit, [PL39.2061] captivos ejecit, ligatos solvit, luctus eorum in gaudium commutavit. Ecce ipsi qui sub nostris solebant suspirare tormentis, insultant nobis de perceptione salutis; et non solum jam nihil verentur, insuper et minantur. Nunquam hic ita superbierant mortui, nec aliquando sic potuerunt laeti esse captivi. Utquid huc istum adducere voluisti, quo veniente omnes sunt laetitiae restituti, qui ante fuerant desperati? Nullus hic jam solitus eorum mugitus auditur, nullus resonat gemitus. [Factum est autem captivis redemptionis commercium.] O princeps noster, illas tuas divitias, quas primum acquisieras per paradisi amissionem, nunc perdidisti per crucem: perit omnis laetitia tua, in luctum conversa sunt gaudia tua. Dum tu Christum suspendis in ligno, ignoras quanta damna sustineas in inferno. Praevidere non poteras, quia eversorem regni tui in mortem sine reatu aliquo perducebas? Si attenderes causam, requireres culpam. In quo nihil mali cognoveras, quare eum ad nostram patriam perducebas? Istum liberum adduxisti; et totos obnoxios perdidisti.

4. Justorum ad Christum obsecratio. Post istas crudelium ministrorum infernalium voces, sine aliqua mora ad imperium Domini ac Salvatoris nostri omnes ferrei confracti sunt vectes: et ecce subito innumerabiles sanctorum populi, qui tenebantur in morte captivi, Salvatoris sui genibus obvoluti, lacrymabili eum obsecratione deposcunt, dicentes: Advenisti, Redemptor mundi; advenisti, quem desiderantes quotidie sperabamus; advenisti, quem nobis futurum Lex nuntiaverat et Prophetae, advenisti donans in carne vivis indulgentiam peccatoribus mundi: solve defunctos et captivos inferni. [Venisti post longas lacrymas, eripe solus qui passus es pro nobis. Coeli conditor, ad inferos intrare dignatus es: te enim nostra vocabant suspiria, te larga requirebant lamenta: unde spes desperatis, unde consolatio in tormentis. In adventu tuo catena nostra cecidit, nox effugit. Vita veniente mors moritur, nec tortor instat, nec percussor. Damnati vota capiunt: Creator imperat, non invasor. In tyranno catena innectitur; et tortor noster poena torquetur. Solve, Redemptor mundi, defunctos et captivos inferni.] Descendisti pro nobis ad inferos; noli nobis deesse, cum fueris reversurus ad superos. Posuisti titulum gloriae in saeculo, pone signum victoriae in inferno.

5. Tormenta sua in tortores convertunt. Nec mora; postquam audita est postulatio atque altercatio innumerabilium captivorum, statim a Domini jussu omnes antiqui justi jura potestatis accipiunt, atque in suos tortores ipsi protinus tormenta convertunt, humili supplicatione cum ineffabili gaudio clamantes Domino, atque dicentes: Ascende, Domine Jesu, spoliato inferno, et auctore mortis vinculis irretito, redde jam laetitiam mundo. Jucundentur in ascensu tuo fideles tui, aspicientes cicatrices corporis tui. Fecit hoc Christus, sicut jam superius dictum est. Facta praeda in inferno, vivus exiit de sepulcro: ipse se sua potentia suscitavit, et iterum se immaculata carne vestivit. Discipulis suis apparuit, ut dubitationem auferret incredulis: clavorum vulnera demonstravit, ut nullam suspicionem relinqueret Manichaeis. Manifeste manducavit et bibit; postea vero in conspectu multorum apparuit. Per nubem in coelos ascendit, et se in sede sua ad Patris dexteram, unde nunquam Verbum discesserat, collocavit. Exsultent ergo populi christiani, pro quibus sanguis effusus est Christi. Jucundemur omnes in Domino, qui resurrectionem carnis solemniter celebramus in Christo. Omnis per totum mundum catholica gratuletur Ecclesia; quia Christus Dominus et de sua divinitate nihil minuit, et hominem quem fecerat liberavit. Unde exsultantes voce humili supplicemus, ut pro quibus ista pertulit, cum venit in mundum, liberatos nos de manu inferi attollere secum dignetur in coelum: cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXI. De Pascha, III

1. Descensus Christi ad inferos effectus. Digne, fratres charissimi, piis studiis exsultemus in Christo sub praesenti solemnitate, in qua nobis inferorum dives spoliis tertia dies reddita est, celsitudo de profundis, lux de tenebris, vita de mortuis. Ecce quantum pro salute ovium perditarum benigna pii pastoris sollicitudo discurrit. Sub uno eodemque tempore et hominem usque ad paradisum revocare dignatur, et mortem usque ad inferna persequitur, gloriosius captivandam in regno suo, et magnificentius in suis sedibus triumphandam. Ad descensum itaque coelestis Domini profundum inferi panditur, peregrinum sibi lumen inferni nox aeterna miratur. Expavit ergo nox subito non suum mortuum, imo expavit mortem suam. Aderat enim ille, qui dudum per prophetam suum dixerat: O mors, ero mors tua; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Et ideo non solum in eo invenire non potuit quod teneret; sed etiam quos antea retinebat, revocari ad superos se nolente conspexit: et quem debitorem suum putabat, exactorem potius experta est; et quem quasi captivum inferni vinculis astringendum esse credebat, quasi liberatorem cum recepta captivitate redire mirata est; ac sic quem descensione hominem judicaverat, Deum regressione cognovit.

2. Sine incarnatione Verbi potuit homo liberari: at non decuit. Potuerat quidem Dominus noster, fratres charissimi, hostem humani generis sola majestate prosternere sine incarnationis humilitate, sine certamine passionis: sed homo, qui proprio transgressionis crimine tenebatur obnoxius, qui per culpam suam incurrerat servitutem, non violentia liberandus fuit, sed misericordia redimendus. Et quia Deus aequitas et justitia est, ipse sibi lex est: et quia homo judicii et juris sui ac liberi arbitrii praeditus voluntate; qui voluntarius ruerat, injustum erat ut erigeretur invitus. Aequius et salubrius fuit, ut qui per superbiam a diabolo persuasus fuerat ad mortem, a Deo per humilitatem sollicitaretur ad vitam. Justo ergo ordine qui per calliditatem malevoli serpentis, non impulsus, sed seductus fuerat ad perditionem, rursum per sapientiam benevoli Redemptoris non compellitur, sed ducitur ad salutem: ut qui cum sua [PL39.2063] voluntate corruisse videbatur, cum sua rursus voluntate repararetur; ut esset virtuti ac remunerationi locus. Non ergo eum praeripit per violentiam; sed potius per justam benevolentiam sollicitat et erudit ad vitam: quia benignitas provocantis etiam meritum desiderat acquiescentis, et dignantissimi medici studium, infirmi requirit assensum. Cujus ineffabilem ad erudiendos nos dignationem etiam praesens Evangelii lectio declaravit.

3. Christus de Virgine natus potuit januis clausis intrare. Ait enim, sicut audistis: Cum esset sero die illo, una sabbatorum, venit Jesus januis clausis, et stetit in medio discipulorum. Quid mirum, si Dominus ad discipulos glorificatum corpus claustris stupentibus intromisit, qui illaeso materni pudoris signaculo, januam mundi hujus intravit, cujus ortum natura nescivit. Non dubites, si potentiam exercere videas triumphantem, quem tam stupenda perspicis egisse nascentem. Quid hic respondebunt Judaei, sepulto Domino discedentes, et signantes lapidem cum custodibus? Quae cum ita sint, quomodo eum repellere potuit objectus repaguli, quem non coercuerat pondus sepulcri? Imo quomodo eum obserata domus excludere potuit, quem includere mortis porta non potuit? Quid mirum, si substantiam corporis nostri per clausa ostia transmisit, cui etiam penetralia supernorum et solis Angelis familiare secretum patere consuevit?

4. In Thoma non dubitantis, sed inquirentis affectus. Ejus inquisitio fit universitatis instructio. Cur cicatrices ostenderit Christus. Cum ergo dixissent alii discipuli, Vidimus Dominum; respondit Thomas, et dixit eis: Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manus meas in latus ejus, non credam. Quam bona ignorantia, quae erudivit ignaros, quae instruxit incredulos! quam bona infidelitas, quae saeculorum fidei militavit? Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum. Vox ista inquirentis est, non negantis. Dum hoc dicit, doceri voluit, confirmari desideravit; et ideo ad eum Dominus ita ait: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Dum benignum praebet Veritas ac moderatum responsum, in Apostolo suo non dubitationis vitium, sed sollicitudinis instruxit affectum. Quia ergo illo in tempore tanti mysterii novitas versabatur, merito curiosae perscrutationis non est exclusa sedulitas. Accedit, quod in his Apostoli verbis mundi utilitas agitur: unius interrogatio, universitatis est instructio. Ostendit ergo manus et latus. Necessarium enim erat ut manifestarum praesens expressio cicatricum crucifixi corporis faceret fidem; quia splendor novae lucis pristinam obduxerat veritatem, et cognitionem quodam modo claritas obscuraverat. Visis ergo cicatricibus, respondit Thomas, et dixit: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX, 19-28)! Novo genere vestigia vulnerum divinitati perhibent testimonium; quia templum erat Dei indumentum corporis vulnerati. Duas hoc loco in Christo mirare substantias. Fixuram perspicit corporis; et Deum praedicat majestatis.

5. Cum iisdem corporibus resurgemus. Ideo mors somno assimilata, et resurrectio grano tritici. Ubi sunt qui dicunt animas novis, in quibus antea non vixerint, corporibus induendas? Ecce in resurrectionis auctore hoc ipsum video resurrexisse quod cecidit: et ideo mortui dormire dicuntur juxta prophetam, Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9). Quare mortem somno assimilavit? Quia in uno eodemque homine numquid alter est qui in somno resolvitur, alter vero qui in ejusdem somni stupore ad vigilandi officia suscitatur? Non utique; sed ipsa absque dubio membra evigilasse credenda sunt, quae dormitionis stupore laxata sunt. Ita mors corporis, quod in pulverem confectura susceperit, idem ipsum discussa restituet: nec rude, sed redivivum vas cognatus spiritus recognoscet. Et propterea mysterium resurrectionis etiam de minimis exponens ita Apostolus [PL39.2064] loquitur, resurrectionem grano tritici comparans: Etenim tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Si quando, ut moris est, fruges putribus sulcis agricola fenerante creduntur, numquid aliud est quod sepelitur in semina, aliud quod virescit in germina? Sed singula quaeque corpora non de nihilo; sed de sui origine producuntur, et recentia de veteribus innovantur. Cum autem de resurrectione loqueretur Apostolus, dicens: Quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur, vides quia mors quod susceperit, hoc refundit? Et unicuique, inquit, seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36, 38): non utique a genere suo alienum, sed naturae suae proprium, et de materiae suae qualitate reparatum. Revocabitur ergo in contubernium pristinum animae et corporis unitas, et nullis unquam saeculis dissocianda germanitas. Nostrum est gratia Auctoris et Redemptoris inniti: ut ad illorum numerum pertinere videamur, de quibus Apostolus dicit: Simul rapiemur obviam Christo in aera et in nubibus, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16). Dignum enim esse judicavit, ut germana corporis animaeque substantia cum Christo simul regnet in coelis, quae Christo servivit in terris.

SERMO CLXII. De Pascha, IV

1. Thomae sollicitudo fidem omnium firmavit. Thomas fidelis non dubitavit. Retinet Sanctitas vestra, fratres, superiorem tractatum, in quo scripsimus sanctum Thomam apostolum, ad confirmandam fidem omnium, post resurrectionem Dominici corporis membra palpasse, et ad repellendam ambiguitatem universorum, vulnerum ejus cicatrices scrutari voluisse. Non enim propter se tantum hoc operatus est beatus Apostolus: sed quod sibi gessit, cunctis profecit. Cum suam enim exercuit sollicitudinem, fidem omnium confirmavit. Quis enim ex hoc dubitet rediisse a mortuis Salvatorem, cujus post inferos praesentiam agnoscat oculus, attrectet manus, digitus perscrutetur? Quamvis igitur modicae fidei homo, quamvis imbecillis ingenii christianus, nunquam sollicitudinem suam inquisitioni Thomae aequiparare potuisset. Nunquam enim post agnitionem, conversationem, loquelam ausus esset petere ut etiam tactu Christum perscrutaretur in Christo, et in ipso homine quem cerneret, hominis corpus inquireret, et resurrectionem ejus non tam mirabilium gloria crederet, quam passionis injuria comprobaret. Thomas ergo cum esset sanctus, fidelis et justus, haec omnia sollicite requisivit; non quod ipse aliquid dubitaret, sed ut omnem suspicionem incredulitatis excluderet. Nam suffecerat illi ad fidem propriam, vidisse quem noverat: sed nobis operatus est, ut tangeret quem videbat; ut si forte diceremus delusos esse ejus oculos, non possemus dicere manus illius fuisse frustratas. In resurrectionis enim manifestatione de aspectu ambigi potest, de tactu non potest dubitari. Constat enim veritatis ipsius testimonio, rediisse ab inferis Salvatorem.

2. Primogenitus ex mortuis Christus. Partus resurrectionis. Quis non spem suam in Christo collocet? Quis non fidem suam ponat in Domino; ut dum illum credit ab inferis, ipse resurgat a mortuis? Dicit beatus Apostolus: Si enim mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit (I Cor. XV, 13). Quia ergo surrexit Christus, suscitabuntur et mortui: quia resurrexit Dominus, et servuli reviviscent. Ipse enim est, sicut ait Apostolus, Primogenitus ex mortuis (Coloss. I, 18). Sicut enim est apud superos idem primogenitus in multis fratribus, ita et ab inferis est primogenitus ex defunctis. Primogenitus autem dicitur quis, [PL39.2065] ex eo quod secuturis aliis primus gignitur. Primogenitus ergo Christus vocatur ex mortuis, quod primum illum ex inferni tenebris in lucem resurrectionis partus ediderit. Partus enim dicendus est, ubi permutatione quadam anima tartari legibus moritur, ut redivivo corporis usui renascatur. Nativitas enim resurrectionis apud superos, mors quaedam est inferorum.

3. Qui mors moriatur. Qui mors in victoria consumpta. Unde ipsa mors mortem quodam modo patitur, dum ei in vitam defunctorum multitudo subtrahitur. Nam sic beatus Apostolus dicit, Novissima autem inimica destruetur mors; et iterum, Absorpta est mors in victoria. Cum ergo absumitur mors in victoria, defectionis quadam suae internecione destruitur. Defectionem autem patitur, cum potestas ejus cunctis resurgentibus vacuatur. Videamus autem quid sit quod ait, mortem in victoria esse consumptam. Consumpta est plane mors in victoria sua, dum Christum inferni legibus subjiciens, ipsa se, cum eum vincit, obruit. In eo enim, in quo illum quem se superasse credebat, possedit, ab eo victa est cum resurrexit. Totam ergo fidem nostram in resurrectionis gloria collocare debemus, et in futura magis vita sperare de Domino. Sic enim ait beatus Apostolus: Si in hac vita tantum in Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 26, 54, 19). Miser ergo est qui in hac tantum vita sperat in Domino. Miser plane est; quia cito spes ejus subducitur, dum cito haec brevis vita finitur. Nam spes illius caduca efficitur, dum temporali transitu dulcedinis ejus voluptas elabitur. De tali enim spe dicit Apostolus, Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). In futura igitur vita speremus in Domino, quae solida est atque perpetua: ut non miserabiliores cunctis hominibus, sed meliores esse possimus, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXIII. De Pascha, V

1. Christi divinitatis indicia. Gaudete, fratres charissimi, quia redemptionis nostrae pretium persolutum est. Non modica quantitate constamus, pro quibus ipse factus est pretium qui redemit. Christus enim Dominus et Salvator ideo natus est, ut doceret; ideo mortuus est, ut sanaret. Crux fuit mortifera Christo, sed salutifera christiano. Surrexit Salvator cunctis divinitatis suae manifestus indiciis. Nam secuta est eum stella post uterum, gloria post sepulcrum. Regressum custodit angelus, qui nuntiaverat nasciturum. Reddunt inferna victorem, et superna suscipiunt triumphantem. Tulit errorem natus, mortem calcavit occisus, revocavit ab inferis quem creavit: in illius cruce et pretium nostrum pependit et regnum. Redit in lucem creatura cum Domino. Lumen enim ex lumine suscipere meruisti, quod cum Christus oculos clauderet, perdidisti. Projiciant superi tenebras, quas Salvator noster etiam inferis denegavit. Congaudeant hic elementa quae planxerant; quia Christus de sua majestate nihil perdidit, et hominem quem fecerat liberavit.

2. Mortis Christi necessitas. Judaei tamen perfidi monumentum lapide signaverunt, ut non haberet Christus egressum: sed si eum mundus non capit, sepultura quomodo custodit? Tenetur ibi, sed ubique regnat. Difficile surgeret, si non antequam [PL39.2066] resurgeret alios suscitaret. Nam quomodo de sepulcro exire non posset, qui ex incorruptis visceribus salva virginitate processit? Fefellit custodes, exsilivit de sepulcro, apparuit discipulis januis non apertis. Inde clausus exiit, huc exclusus intravit. Immensae majestatis arcanum fecit etiam in morte mysterium. Crucifixus redit ab inferis, et triumphat. Infer manum tuam, Thoma, lateri Salvatoris: tange vulnera, quae nostra peccata fecerunt: scrutare unde sanguis effluxit, ut nobis sanitatis poculum propinaret. Intuere, Thoma, pretium nostrum, signa clavorum diligenter attende; et in ipsis vulneribus medicamentum vel thesaurum humani generis recognosce. Nisi hoc ligno figeretur, ligni illius praevaricatio minime tolleretur. Sed ideo se ille percuti voluit, ne nos diutius peccata percuterent: innocentem tradidit, ut reum absolveret. Quis tantam digne possit eloqui pietatem? Innocens affligitur, ut noxius liberetur; ut redimatur servus, occiditur filius. Utitur pii et fortissimi regis officio, dum cicatrices, quas pro salute populi sui excepit, ostendit.

3. Cur Christus cicatrices servavit. Aspicite, Pharisaei, vacuum monumentum, et impietatis vestrae cognoscite sacrilegium. Clavos quos fixeratis agnoscimus, et quem occidistis adoramus. Videte quem compunxistis. Poterat clavorum suorum fixuras Dominus resurrectione sua componere: sed ideo reservantur, ut qui hoc sacrilegium commiserant, videant et confundantur. O Pharisaei, impios vos videmus et perfidos. Uni mors data est, ut omnibus tolleretur. Sed Christus Dominus quando mortem suscepit, ita corruptionem non sensit, quomodo quando natus est, integritatem virginitas non amisit. Properate, discipuli, et accepta potestate per omnes gentes excurrite. Renascantur in Spiritu, qui nascuntur in carne: aqua lavacri diluat, quidquid praevaricatio sordidavit. Baptizentur omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ut impleatur illud quod scriptum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5). Nos vero, charissimi, qui nullis praecedentibus meritis de inferi carcere et de tenebris aeternae noctis meruimus liberari, ita sobrie, caste ac pie vivere studeamus, ut stolam Baptismi sine aliqua luxuriae macula integram illibatamque servantes, ad aeterni sponsi thalamum, et ad illud coeleste ac nuptiale convivium charitate splendidi, bonorum operum margaritis ornati feliciter veniamus; ipso adjuvante qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXIV. In Pascha, VI

1. Agni legalis figura impletur. Vetus sacerdotium aboletur. Agnus ille legalis, cujus immolatione antiquus Hebraeorum populus Aegyptiae servitutis jugum abjecit, quomodo multimodis sacramentis veriorem sanctae Ecclesiae hostiam in figura sui contineat, tunc potissimum ipsa rerum veritate probatum est, quando Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7): qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Iste est agnus qui in altari crucis hostia viva Deo Patri pro nobis in odorem suavitatis oblatus, transitum nobis de regione umbrae mortis ad terram repromissionis patefecit. Iste est, inquam, qui simul victima et sacerdos, omnem veteris sacerdotii et sacrificii umbram clara luce revelando, figuris et aenigmatibus finem imposuit: novo autem [PL39.2067] Ecclesiae populo novum sacerdotium et novum sacrificium initiavit; ut videlicet novum vinum in utres novos mitteretur (Matth. IX, 17).

2. Innovantur et arrident omnia: terra fructibus et floribus, coelum laetiori facie. Sol jam clarior. Luna plena. Et haec hominis ergo: quanto magis ipse debet laetari. Quod si granum frumenti cadens in terram et mortuum tam mirabiliter omnia innovavit (Joan. XII, 24); multo magis in se ipso redivivum cum fructu multiplicato resurgens cuncta fecundavit. Et non solum spiritualibus rationabilis terrae incrementis, sed et ipsis quoque terrenis seminibus hoc tempore ampliorem proventum dedit. Unde modo in germina erumpentis terrae tota hilarior facies vario suorum fructuum ornatu, omnem hactenus quasi mortuam rerum naturam, resurgenti suo Domino conresuscitat: ubi arborum et herbarum grata venustas, diverso quidem germinum munere, pari tamen gestu laetitiae, singulari huic solemnitati festiva occurrit. De coeli autem nunc usque quodam modo tristi, tandem vero laeta facie quid dicam, quae aliquandiu jam densa caligine nubium adoperta aeris hujus spatium omne turbavit? Et ecce repente, quasi justitia de coelo in terram prospiciente (Psal. LXXXIV, 12), mira serenitas mundo arridet, et in unam laetitiam coeli et terrae vota concurrunt: ut Deum et hominem Christum communi exsultatione excipiant, qui communem utriusque pacem afferre venerat, et medium parietem maceriae solvens, fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Hinc astrorum omnium fomes, splendor ille solaris suam frontem admodum rugatam, jam jamque expurgat: et quasi rex conspicuus in diademate capitis sui, in die desponsationis suae, et in die laetitiae cordis sui, caeterisque stellis velut comitibus suis largiora luminis sui dona impendit. Luna enim ab ipso ortus sui die semper in quodam sui dispendio posita, ad paschalia gaudia pleno se lumine parat. Et ut cuncta breviter perstringam; sicut omne quod in rebus subsistit, divina dispensatione hominis imperio servit: sic de salute humana omnibus una exsultatio incumbit. Cum igitur pro homine omnis creatura tantis indiciis sua gaudia monstret, consequens est, ut ab hominibus ipsis testimonia tali laetitiae non desint.

3. Resurrectio Christi praefigurata in Adam, in Noe, et in Jona. Praefigurata est in protoplasto Adam Christi resurrectio: quia sicut ille post soporem surgens, Evam de latere suo fabricatam agnovit (Gen. II, 23); ita Christus a morte resurgens ex vulnere lateris sui aedificavit Ecclesiam. Noe quoque vir agricola, cum plantasset vineam, et inebriatus vino obdormisset, et discoopertus jaceret in tabernaculo suo, expergefactus a somno, filio suo verecundiam suam non celanti maledictum perpetuae servitutis imponens, Christum significavit: qui vineam suam fecit Ecclesiam, cujus amore poculo passionis inebriatus, et assumptae carnis tegmine nudatus a mortuis resurrexit, sicut ipse ait in Canticis: Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa (Cant. V, 3)? Jonas vero qualiter et ipse in se Domini mortem et resurrectionem expresserit, evangelicus sermo aperte declarat (Matth. XII, 40).

4. Paschae spiritualis celebratio. Quia igitur, fratres, omnis creatura quodam charitatis officio nostrae saluti congaudet, nostrum est ex hoc nobis in usum vivendi aliquid trahere: ne communis omnium laetitia jus suum in nobis amittat, quos causae totius summa in capite spectat. Et primum quidem, velut oves pascuae Domini, in ara cordis, igne charitatis assati, nosmetipsos offeramus hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1): et azymis continentiae, mortificata jam habentes membra nostra quae sunt super terram, id est, fornicationem, immunditiam, et caetera vitiorum ergastula declinemus, et in statione virtutum sedem nobis aptemus: mortuis quoque operibus abrenuntiantes, fructum optimum, ut terra bona, afferamus, exemploque bonae [PL39.2068] arboris in omni bonitate et justitia fructificemus. Ne vero et claritas solis nostrae desit conversationi, luceat lux nostra coram hominibus, ut videant opera nostra bona, et glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Si igitur ita agentes ultimus nos dies invenerit, erit nobis quandoque in praemio ipsa quoque corporum resurrectio: ubi cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria (Coloss. III, 4, 5), qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXV. In Pascha, VII

1. Mors et resurrectio Domini varie praesignatae. In Adam, in Noe. Sacramentum, dilectissimi, Dominicae resurrectionis divina voluit providentia variis figuris rerum et Prophetarum oraculis aliquoties praesignari: quatenus per omnes saeculi labentis aetates omnis sanctorum spes ad illum tenderet solum, qui est exspectatio omnium gentium. Unde illud quod in ipso mundi nascentis exordio mater omnium viventium Eva de costa viri dormientis est producta (Gen. II, 22), matrem credentium Ecclesiam ex latere Christi in cruce morientis monstrat exortam: sicut in actu evigilantis Adae, figura est Domini resurgentis a morte. Unde dicit Apostolus, Factus est primus homo in animam viventem; secundus homo, in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 45). Noe vero qui in opere arcae et ipso suo nomine requiem Dei in sanctis significat (Gen. IX), in eo vel maxime Redemptoris nostri figuram repraesentat, quod cum esset agricola, vineam plantavit, et vini poculo ebriatus, in suo tabernaculo est denudatus. Quae res ad illum proprie spectat, qui calice passionis adeo factus est ebrius, ut ipso tegmine corporis nudaretur ad tempus; et statim in resurrectione evigilans, illis daret benedictionem, qui in mysterio venerantur ejus passionem, irrisoribus autem suis dignam maledictionem. De quo calice dicit Psalmista, Calix meus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! et in Evangelio Dominus, Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11)?

2. In Moysi virga, in Jona. Mysterium temporis quo celebratur Pascha. Virga quoque Moysi in terram projecta et in draconem conversa, cum teneretur per caudam rediit iterum in virgam (Exod. VII): quia illa potestas divinae majestatis de coelo descendens ad terram pro nobis voluit esse mortalis: sed post peractam carnis assumptae dispensationem, recepit se ad paternae dexterae sedem. De Jona quem absorptum piscis evomuit illaesum in aridam, evidentem habemus ipsius Domini sententiam, quod sicut ille fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita foret hominis Filius in corde terrae (Jonae II; Matth. XII, 40). Exstant et alia quam plurima de hac solemnitate solemnitatum sancta praeconia, quibus omnibus astipulatur et ipsa temporum ratio, quae Paschalem terminum vernali dedicavit aequinoctio, expectato duntaxat sequente primi mensis plenilunio: ut, sicut ab inferioribus sol in altum proficiens, primo nunc adaequat longitudine noctes, luna etiam per diurna suae lucis incrementa videtur esse plenissima; ita resurgens ab inferis Sol justitiae, Ecclesiam eatenus in tenebris constitutam suo illustrat et lumine.

3. Mors et resurrectio Christi imitanda. Haec sunt sacrosancta hujus diei Paschalia gaudia, haec saeculis omnibus desiderata et praedicata solemnia: quae nos semper animo venerari, semper opere pro modulo nostro justum est imitari, sicut dicit apostolus Joannes: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Et ille quidem pro nobis ad tempus crucifixus; nos quotidie [PL39.2069] crucem tollere, et ipsum sequi oportet (Luc. IX, 23). Mortem ille ad horam gustavit; nos semper debemus mortificare membra nostra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, et caetera (Coloss. III, 5). Resurrexit ille a mortuis; resurgere nos jubemur a vitiis, dicente Apostolo: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Quod si modo carnem nostram pro Christo cum vitiis et concupiscentiis crucifixerimus, complantati etiam similitudini mortis ejus (Rom. VI, 5), mortificatione vitiorum fuerimus, cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria (Coloss. III, 4), qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXVI. In Pascha, VIII

Salutis humanae taxatio. Salutis humanae, fratres charissimi, et mundi rediviva libertas non modica taxatione requiritur; sed Christi sanguine temperatur. Sed quantum venerabilis diei hujus officium credentibus contulit gaudium, tantum incredulis interitum portavit et luctum. Confert laetitiam Christianis ex fide; ingerit poenam Judaeis desperantibus ex cruce. Illis injuria Filii Dei aeternam contulit mortem; nobis ad perpetuam proficit salutem. Quis, rogo, divinae pietatis excessus est, vel quanta amoris plenitudo monstratur? Ad hoc Deus propter hominem perditum de coelo voluit descendere, non ut honorem in mundo accipere videretur, sed ut suspenderetur in cruce. Et dum voluit deceptum laqueis mortis eximere, ipsam subire non dedignatus est mortem. Et qualem mortem? Quae detestabilior omni morte exstitisset. Hoc Apostolus asseverat, dicens: Humiliavit, inquit, se usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Unde post mortem victrix resurrectio parabatur. Dicamus, fratres, Haec est dies quam fecit Dominus, gaudeamus et epulemur in ea (Psal. CXVII, 24): hoc est Pascha quod colimus; in hoc peregrinamur, hoc praeteritum redit, hoc volvitur in futurum.

SERMO CLXVII. In Pascha, IX

1. Quare agnus ad vesperam immolatus. Deus misericordiae et justitiae hodie resurrexit a mortuis per potentiam Patris, ut Paulus ait, Qui suscitavit eum a mortuis (Galat. I, 1); et propheta, Inter mortuos liber est (Psal. LXXXVII, 6). In quo et nos omnes post resurgemus, et vivemus. Quia enim praestitit nobis ducatum ad regnum suum, jubemur et nos praeparare viam Domino, hoc est, humilitatem, dilectionem Dei et proximi, justitiam, bonitatem, integritatem, patientiam, charitatem, prudentiam, pietatem et innocentiam. Haec omnia praecepit nobis Dominus per semetipsum exemplis, qui per agnum significatur. [Quaeritur ergo, quare agnus iste non die, sed ad vesperam immoletur. Haec causa manifesta est. Dominus enim noster ac Salvator in consummatione saeculorum passus est, ut Joannes ait: Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II, 18).] Hodie fides Ecclesiae confirmata est in Christo, et in semine [PL39.2070] Abrahae omnes gentes benedicuntur, ac Salvator mundi innotuit, et plenam supernis civibus et hominibus laetitiam contulit, cum vivum se post passionem suam praebuit juxta promissum suum.

2. Dominicus dies quot mysteriis clarus. Judicii dies. Bene quoque dominicus sermo ac resurrectio Domini conjunguntur. Venerabilis est hic dies, qui dominicus dies et dies primus atque perfectus est, et dies clarus, in quo visa est prima lux (Gen. I, 3), in quo transgressi sunt filii Israel mare Rubrum siccis pedibus (Exod. XIV), et in quo pluit manna filiis Israel in deserto (Id. XVI), et quo Dominus baptizatus est in Jordane (Matth. III). Quo vinum de aqua in Cana Galilaeae factum est (Joan. II), quo benedixit Dominus quinque panes, quibus satiavit quinque millia hominum (Matth. XIV). In quo resurrexit Dominus a morte (Id. XXVIII), quo intravit Dominus in domos clausas, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum (Joan. XX, 19): in quo Spiritus sanctus descendit in Apostolos (Act. II, 4), et in quo speramus Dominum nostrum Jesum Christum ad judicium venturum: in quo die omnis creatura reformabitur in melius; ut sol et luna, septuplum lumen accipiant, et sancti homines vitam aeternam propter merita bonae obedientiae recipiant a Deo.

SERMO CLXVIII. In Pascha, X

1. Pascha Christi quid sit. Pascha Christi, fratres dilectissimi, regnum est coeli, salus mundi, vita credentium, occasus inferi, gloria supernorum, resurrectio mortuorum, testimonium miserationis divinae, praemium redemptionis humanae, contritio mortis abolitae. Quae festivitas Dei sacrata mysterio et cognita sacramento, virtutem Dominicae resurrectionis per Angelos indicat, per Apostolos manifestat, per corda credentium bona multiplicat. Hic igitur est dies, dilectissimi, quem fecit Dominus (Psal. CXVII, 14), ut audistis, excelsior cunctis, lucidior universis, in quo Dominus resurrexit, in quo sibi novam plebem, ut ipsi videtis, regenerationis spiritu conquisivit, in quo singulorum mentes gaudio et exsultatione perfudit. Hic ergo dies resurrectionis Christi, defunctis vita, peccatoribus venia, sanctis est gloria: siquidem operatione virtutum elevat de imis, suscitat de terrenis, collocat in excelsis, consummat justos, firmat dubios, damnat incredulos. Ad hoc enim Dominus hodie resurrexit, ut imaginem nobis futurae resurrectionis ostenderet: et ideo hodie vitali lavacro resurgens Dei populus ad instar resurrectionis Ecclesiam nostram splendore nivei candoris illuminat.

2. Baptismus futurae resurrectionis imago. Latronis devotio imitanda. Gratias Deo nostro agere debemus, quod dum sancti Paschae solemnitatem colimus, futurae resurrectionis speciem jam videamus. Resurrecturum est enim humanum genus in saeculi consummatione post mortem, nunc resurgit in Baptismo: suscitandus est tunc Dei populus post soporem, nunc suscitatur post infidelitatem: liberandus est tunc a mortali conditione, nunc liberatur ab ignorantiae caecitate: renasciturus est ad aeternitatem, tunc renascitur ad salutem. Omnes enim qui olim in Christo baptizati, assumere non possunt candidam vestem, conversationem saltem candidam non relinquant. Solet sub nigro habitu anima satis pura latitare; nec multum interest si non habet quis candidam vestem. Talis latro fuit ille in Evangelio, qui crucifixus cum [PL39.2071] Salvatore clamasse dicitur, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Attendite ergo, charissimi, et videte quid fidelis obtinet, quid meretur. Regnum Salvatoris latro poscit in cruce: et dum poenae multitudinem patitur, ad praemia aeterna perducitur. Imitamini ergo ejus devotionem, imitamini amare Christum: quod poscit latro moriendo, vos desiderate bene vivendo. Illius credulitati paradisus aperitur, et nostrae spei aeternorum monstratur firmitas praemiorum. Laetemur ergo et exsultemus in hac die, in qua Dominus resurgens perculit mortem, intulit salutem.

3. Fidejussorum officium. Hoc itaque admoneo, fratres dilectissimi, ut quoties Paschalis solemnitas venit, quicumque viri, quaecumque mulieres de sacro fonte filios spiritualiter exceperunt, cognoscant se pro ipsis fidejussores apud Deum exstitisse: et ideo semper illis sollicitudinem verae charitatis impendant. Admoneant, ut castitatem custodiant, virginitatem usque ad nuptias servent, a maledicto vel perjurio linguam refrenent, cantica turpia vel luxuriosa ex ore non proferant; non superbiant, non invideant, iracundiam vel odium in corde non teneant; auguria non observent, phylacteria vel characteres diabolicos nec sibi nec suis aliquando suspendant, praecantatores velut ministros diaboli fugiant; fidem catholicam teneant, ad ecclesiam frequentius currant, contempta verbositate lectiones divinas attentis auribus audiant; peregrinos excipiant, et secundum quod ipsis in Baptismo dictum est, hospitum pedes lavent; pacem et ipsi teneant, et discordes ad concordiam revocare contendant, sacerdotibus et parentibus honorem et amorem verae charitatis impendant. Haec ergo omnia et his similia si filios et filias vestras admonere contenditis, cum ipsis ad aeternam beatitudinem feliciter pervenietis.

4. Ad aedificationem proximi quisque tenetur. Nemo se circumveniat, fratres charissimi; nullus homo sibi soli vivit, aut sibi soli moritur: sed sicut frequenter suggessi, quantoscumque aliquis exemplo sanctae vitae aedificaverit, cum tantis et pro tantis mercedem beatae retributionis accipiet; et quantiscumque exemplum malae conversationis, etiamsi non eum illi sequantur, [PL39.2072] praebuerit, pro tantis se malis rationem noverit redditurum. Et ideo, sicut jam supra suggessi, neophytis nostris, auxiliante Domino, exemplum bonae conversationis, quantum possumus, debemus ostendere: ut non pro illorum destructione poenam recipere, sed potius pro aedificatione ad indulgentiam peccatorum mereamur pervenire; praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXIX. In Pascha, XI

1. Introitus Christi per ostia clausa miraculum est. Lectio evangelica, fratres charissimi, quae nuper auribus nostris insonuit, continet magnum miraculum. Quamvis ubique sit Dominus, ipsius miraculum continet beneficium, in quo acceperunt discipuli Spiritum sanctum. Miraculum est, quod Dominus noster Jesus Christus in carne vera intraverit ad discipulos per ostia clausa. Requiris a me forsitan rationem, et argumentum requiris. Si vera, inquies, caro fuerat quae resurrexit, quomodo ipsa clausis januis ad discipulos introivit? Itane vero, inquies, cujuspiam capit auditus, quod non observat opus, et intrare quisquam limen in corpore potuit? Redde mihi, inquis, rationem.

2. Hinc non datur ratio vel exemplum. Ad miracula fides exigitur. Thomae fides mortua. O homo, si rationem a me poscis, non erit mirabile; si exemplum quaeritur, non erit singulare. Credis nempe Dominum Christum super aquas maris firmis gressibus ambulasse? Credis utique. Dicis igitur mihi: Si per ostia clausa Christus intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: Si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus? Recedant paulisper modus et pondus: ille haec fecit, cui nihil impossibile est. Christus qui carnem suam potuit de sepulcro producere, non potuit clausis januis ad discipulos introire? Quando audis miraculum, serva fidem, non inquirat animus rationem. Hinc est quod et Thomas discipulus titubavit, nec credidit: sed eum Dominus postea confirmavit. Dixerant enim ei condiscipuli ejus: Vidimus Dominum. Ille autem: Nisi videro, inquit, in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in latus ejus, non credam. Sciebat enim clavis in cruce confixum, sciebat lancea latus percussum: haec signa quaerebat, ideo non credebat. Manus quaerebat et latus; et dum curiosus existit in vulnere, mortem incurrerat in fide. O beate Apostole, ante oculos tuos Christus Lazarum potuit suscitare, et ipse non poterat de sepulcro surgere? Quaeris loca clavorum, et oblitus es miracula tanta signorum? Nonne ante oculos tuos caecos illuminavit, paralyticos sanavit, leprosos mundavit? Sic perdidisti in triduo memoriam magistri, ut potentiae non crederes Christi? Mors Christi in carne, vita tua debet esse in fide. Vidisti quidem percutientem lancea; sed divinam non penetravit potentiam.

3. Christi tactu revixit. Ecce iterum venit Dominus, ne periret discipulus, et dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. O pietas Salvatoris, quae non dedignatur locum ostendere cicatricis! Respondit Thomas, et dixit: Dominus meus et Deus meus! Modo est Dominus et Deus tuus; quia voluit ut videres, ne incredulitate animam perderes. Merito ad eum Dominus sic loquitur: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt, (Joan. XX, 25-29). Ecce discipulus trepidavit; Ecclesia quod non vidit credit. Beatum meritum nostrum, fratres, si in Ecclesia catholica teneatur acceptum. Hic accipitur merces, ubi vera tenetur et cognoscitur fides. Hanc igitur Ecclesiam Christus sua resurrectione constituit, in hac aeterna [PL39.2073] praemia collocavit. Credite, fratres, ille speret requiem, qui non discesserit a radice: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO CLXX. In Pascha, XII

1. In horto voluptatis Dominum requirit Maria, in necessitate desertionis Christum moesta requirit Ecclesia: ut in paradiso saltem inveniat consolatorem, quia in campis arentibus videre necdum meruit plantatorem. Ubi Dominus surgit, ibi pium plantatorem Ecclesia tristis inquirit. Resurgit Dominus in horto deliciarum propaginatis secum plantariis mortuorum. Et depictus est ille resurrectionis hortus excelsis Sanctorum cedris, botris Prophetarum, pinetis cum palmatis, fructibus amigdalae, olivae, Abel, Enoch, Eliae, Zachariae, Abrahae, Isaac, Jacob. Et in campo arescente requirit Ecclesia Deum Abraham, Deum Isaac, et Deum Jacob. Quis enim non delectetur post deformitatem desertionis per campos nullis vestitos aristarum florentibus comis intrare paradisum voluptatis? intueri post dies siccitatis arefactis corticibus gemmas arbores terrae plangentes; intueri mella fragrantia, malogranata roscidantia, lacteos et coccineos amigdalarum et persicorum flores attendere; quos Angelos delectabat aspicere in illa horticuli casa, id est, illo amoeno sepulcro, ubi sedebant Angeli, unus ad caput, alter ad pedes? Foris per hortum tegebant mundum vineae resurgentium beatorum. Angeli delectabantur in illo resurrectionis die, quia totam pacaverat terram. Delectabat eos velut amomum et cinamomum, resurrectionis novus odor suavitatis ex mortuis, ubi fragrabant balsama rorantia, vulnera Christi mortuos irrigantia. Oblectabat rosa sanguinis emicantis lilium a morte porrectum campi florentis. Illo Maria caput anxium declinabat, et linteis dominicae sepulturae, velut latissimis platani foliis in plateis, suos tergebat flebilis oculos a lacrymis pietatis. Aspexit: vidit lacum fontis de morte surgentis, et quasi herbas virides de illo lacu, quae nutrientibus aquis per lacunea vellera contexuntur.

2. Illa sindonem cum sudario contemplata fontem non invenit, et non est sitiens satiata; sed ardentiore sitiens deplorat affectu. Nec plane solatium recepit Angelorum; quia videre cupiebat primogenitum mortuorum. Dicunt ei Angeli, Mulier, quid ploras? Utinam et nobis dicerent inter lacrymas necessitatis nostrae: Servi Dei, quare ploratis? Esset nobis renovatio gaudiorum in monumento, esset nobis et amoenitas in campo, et securitas in pelago, et munimen in castro. Atque utinam et ipse nos interroget, qui dixit Mariae, Mulier, quid ploras, et quid quaeris? sic et nobis diceret, Quem quaeritis, et quare ploratis? Diceremus: Domine, nos plangimus, et te quaerimus, sine quo nihil valemus; quia in te vivimus, movemur, et sumus. Te quaerimus: quare vivos repulisti, qui mortuos suscitasti? Floruit resurgente te cum tremore gehenna; et marcescit sine fructibus terra. Petrae ecce proruperunt plantariis mortuorum; et suici terrarum induratis visceribus, segetum nesciunt ornamentum. Te, Domine, quaerimus, a quo quaesiti sumus; quia conversi sunt dies festi nostri in luctum, et cantica in lamentationem. Alleluia, quae est delectatio Angelorum, cum timore canitur piratarum; cithara nostra facta est lugubre canticum inter lacrymas esurientium, et obscurata super caliginem funera mortuorum.

3. Dicamus et nos cum Maria, Sustulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. XX, 12). Dic nobis, Domine, Quid ploratis? quia interrogatio tua est consolatio nostra: quomodo si dicat medicus aegrotanti, Noli flere; nonne enim dat ei [PL39.2074] securitatem de facili sanitate? Ubi sunt Angeli tui? Dicant nobis, Quid ploratis? Et si non dicimus, Sustulerunt Dominum nostrum; dicamus, Sustulerunt patrem, sacerdotem, mediatorem nostrum. Sicut enim sine Domino erat moesta Maria; ita sine proprio sacerdote tristis gemit Ecclesia. Sed qui dixit Mariae, Vade, dic discipulis meis, praecedant me in Galilaeam (Matth. XXVIII, 10); ipse nobis dicet, Nuntiate populis meis, ut me praeveniant ad ecclesiam, ut cito videant patris praesentiam, et in ea percipiant indulgentiam.

SERMO CLXXI. In Pascha, XIII. De Resurrectione mortuorum

1. Certissima resurrectionis fides. Veritatis testimonio et exemplo comprobata. Certissima est fiducia Christianorum, divinitus promissa resurrectio mortuorum. Hanc enim Veritas ipsa promisit: Veritas autem mentiri non potest; alioquin Veritas non est, si mentiri potest. Vera est igitur de resurrectione corporum promissa veritas: quia Veritas mentiri non novit, totum necesse est ut impleat quod promisit. Hanc enim resurrectionem corporum, ut futuram certissime noverimus, ipse Dominus nobis in suo corpore dignatus est demonstrare. Resurrexit Christus, ut resurrecturum se non dubitet christianus. Quod enim praecessit in capite, sequetur in corpore.

2. Mortes duae. Mortis primae duae partes. Mors secunda. Mortis primae partem secundam Christus suscepit. Resurrectio duplex. Nosse enim debemus, dilectissimi fratres, duas esse mortes et duas esse resurrectiones. Dicitur enim mors prima, dicitur et secunda. Porro, primae mortis duae sunt partes: una, qua peccatrix anima per culpam discessit a Creatore suo; altera, qua judicante Deo, exclusa est per poenam de corpore suo. Mors autem secunda, ipsa est corporis et animae punitio sempiterna. Per mortem ergo primam, anima boni et mali hominis a suo corpore separatur; per mortem vero secundam, anima solius mali hominis in aeternum cum corpore suo cruciatur. Utraque ergo mors omnem hominem tenebat obstrictum: quia naturae transgressio unumquemque peccati propagine tenebat obnoxium. Venit autem Dei Filius immortalis et justus, et ut moreretur pro nobis, carnem mortalem suscepit ex nobis: in qua carne quia nullum potuit habere peccatum, sine reatu pertulit peccati supplicium. Secundam itaque primae mortis partem, id est, solius corporis mortem. Dei Filius pro nobis accepit, per quam a nobis et dominationem peccati, et poenam aeternae punitionis exclusit. Hoc ergo Christus in suis fidelibus misericorditer operatur, ut hic eos primo in anima resuscitet, donans fidem, ut recte credant; tribuens charitatem, ut bonis operibus libenter insistant: in novissimo vero die ad hoc eis corpora resuscitare dignabitur, ut eis aeternam beatitudinem largiatur.

3. Qui a prima veniatur ad secundam. Resuscitati ergo in anima per fidem, dilectissimi fratres, cum justitia vivamus, ut etiam corpore ad aeternam laetitiam resurgamus. Discedamus ab operibus malis, quae mortificant animam, etiam dum vivit corpus; ut in aeternis bonis et anima nostra mereatur esse et corpus. Servemus primae resurrectionis munus, quod nobis per fidem largitus est Christus; ut cum resurrexerimus corpore, mereamur cum Christo Salvatore sine fine regnare. Tunc absorbebitur mors in victoria (I Cor. XV, 54), tunc dabitur fidelibus vera vita, veraque laetitia: tunc Deus pro meritis fidei atque bonorum operum dabit suis fidelibus regnum coelorum; qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in virtute Deus, etc.

Reaktionen der Leser

Anmerkungen

Fons: Patrologia Latina, t. 39, coll. 2044-2074 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Veröffentlicht von: Rodion Vlasov
Erstellungsdatum der Seite: 2026-11-22, Aktualisierung: 2026-11-22