CAPUT PRIMUM

1. Transitus a vetustate ad novitatem. Omnis qui baptismum Christi desiderat, vitam novam concupiscit. Transeat ergo a vetustate, ut perveniat ad novitatem. Prius enim fuit testamentum vetus, canticum vetus, homo vetus: nunc autem testamentum novum, canticum novum, propter hominem novum. Demonstremus hoc quod dicimus testimoniis sanctarum Scripturarum. Jeremias propheta, Ecce, inquit, dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo [PL40.678] super domum Juda testamentum novum (Jerem. XXXI, 31). David quoque propheta, Deus, canticum novum cantabo tibi (Psal. CXLIII, 9): et iterum, Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV, 1). Apostolus etiam Paulus, Exspoliantes, inquit, vos veterem hominem, induite novum (Coloss. III, 9, 10): et alibi, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Quae vetera transierunt? quae facta sunt nova? Si adsit spiritualis auditor, non solum intelligit, verum etiam [PL40.679] videt quae facta sunt nova. Si autem carnalis adsit, qui totum per oculos carnis, nihil per aciem mentis intelligit, irridens respondet: Rogo te, dic quae facta sunt nova? Numquid aliud coelum respicio quam antea, aut sidera in novum splendorem micantia? Nonne iisdem cursibus sol peragit diem, eisdemque curriculis luna peragit noctem? Numquid mare terminos suos finesque transgressum est, aut terrae facies immutata alia insolita germina procreavit? Nonne sicut ex initio horis duodecim peragitur dies, eisdemque crementis aestatis tempus, quibus detrimentis hiems peragitur? Progenies quoque ipsa mortalium aliis decedentibus, aliis succedentibus terminatos finiunt dies. Cum ergo omnia, sicut ex initio constituta sunt, ita concurrunt, suos motus finesque servantia; quid est quod nobis praedicatur, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova? Responde, o Paule, talia de nobis requirenti; et quia minus valeo ad respondendum, te obsecro, responde pro me. Ecce audi Apostolum: Quid quaeris, carnalis auditor, per oculos carnis respicere? Erige mentis aciem, ut quod dicitur possis intelligere, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova. Quae vetera transierunt? quae facta sunt nova? Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Transiit Adam, homo vetus factus ex limo: venit Christus, Deus homo missus e coelo. Transiit vetustas mentium, accessit novitas credentium: transiit vita carnalis, successit spiritualis. An parva est novitas haec, ita demonstrata per hominem Deum, ut moriendo susciperet vetustatem tuam, resurgendo ostenderet novitatem tuam, ascendendo firmaret claritatem tuam? Vetera transierunt: quae vetera transierunt? Quod eratis filii Adam, filii carnales. Nova accesserunt: quae nova? Quod efficimini filii Dei, filii spirituales. Vetera transierunt; terra eratis: ecce facta sunt nova; coeli jam pene effecti estis. Coeli enim enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Non vobis impossibile videatur, quod cum sitis terrestres, efficiamini coelestes. De terra non facit coelum, qui de nihilo fecit terram et coelum? Vetera transierunt; lapides colebatis: nova accesserunt; Deum verum adoratis. Vetera transierunt; transiit mortalitas: nova accesserunt; promissa est immortalitas. Vetera transierunt; perierat omnis caro per mulierem simul cum viro peccante: nova accesserunt; reparata est caro, sine viro virgine pariente. Vetera transierunt; transiit regio vetustatis: nova accesserunt; succedit Jerusalem civitas coelestis novitatis. Ad hanc civitatem novam pervenire cupitis, qui nomina vestra conscribenda dedistis.

CAPUT II

2. Festinemus ad patriam. Navigii instructio. Eia, fratres mei, ardenter desideremus propriam patriam; peregrinationem istam, quae nos ab ea adhuc detinet, toleremus, non amemus: festinemus tamen. Non est quare hic stare; nec invenis in saeculo, quod jam possis amare. Ipse enim amor parentum, conjugum, filiorum, facultatum, aut magnum quibusdam incusserunt laborem, aut magnum pariunt timorem: non est quare hic stare. Melius enim festinando [PL40.680] appetimus sempiterna, quam hic remanendo saeculi nos apprehendat ruina. Praeparemus sitarciam, apprehendamus et ascendamus navem fidem simul et crucem, nec desit anchora spes nostrae salutis, extendamus funes diversas virtutes, vela charitatis colligamus, invocemus ventum prosperum verbum Dei; exhauriamus sentinam a peccatis, per eleemosynas mundetur conscientia. Non impediatur hujus nostri cursus navigii, operetur manibus ut possumus. Manibus suis sentinam exhauriebat qui dicebat: Manibus meis coram eo nocte, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Non negligamus nostra peccata: minuta sunt, sed multa sunt. Fluctus unus validus irruens obruit navem, minaturque naufragium: humor autem per rimas influens et in sentinam veniens, nisi subinde siccetur, hoc idem facit. Ergo exhauriatur sentina, non negligatur misericordia; quia eleemosyna a morte linerat, et ipsa purgat peccata (Tob. IV, 11). Adsit nostra tutela Christi gratia, celeuma nostrum dulce cantemus Alleluia; ut laeti ac securi ingrediamur sempiternam ac felicissimam patriam. Non metuat anima mare hoc magnum, saeculum scilicet, cujus fluctus ac turbines sentimus inimicas saeculi potestates. In Deo sperantes multi jam sancti hos fluctus spreverunt, multi calcaverunt, multi super ejus aquas ambulantes securi ad patriam pervenerunt. Sed exsurgit ventus validus et magna tempestas, sua cujusque cupiditas. Titubat fides in mari, clamet in te Petrus, Domine, pereo: dabit manum mergenti, nec sinit perire ille qui propter nos super aquas dignatus est ambulare (Matth. XIV, 25-32). Vide apostolum Paulum, hoc navigium non solum demonstrantem, verum etiam ascendentem, et quam plurimos invitantem. Quando dicebat, Habentes victum et tegumentum, his contenti simus (I Tim. VI, 8); quid aliud quam competentem sitarciam imponendam esse monstrabat? Quando dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); navem ascendebat. Quando dicebat, Induite vos sicut electi Dei, benignitate, humilitate, longanimitate, mansuetudine (Coloss. III, 12); quid aliud quam funes extendebat? Quando dicebat, Manet fides, spes, charitas; major horum charitas (I Cor. XIII, 13); vela colligebat. Quando dicebat, Verbum Dei habitet in vobis abundanter (Coloss III, 16); ventum prosperum invocabat. Quando dicebat, Infatigabiles itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10); et, Operantes propriis manibus vestris (I Thess. IV, 11): quid aliud quam sentinam exhauriri praecipiebat? Quando dicebat, Gratia salvi facti estis (Ephes. II, 8); tutelam exorabat. Quando dicebat, Iu psalmis et hymnis cantantes in cordibus vestris Domino (Id. V, 19); celeuma sanctum docebat. Quando dicebat, Spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24); anchoram in cordibus credentium figebat. Quando dicebat, [PL40.681] Jerusalem qua sursum est, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26); ipsam patriam demonstrabat. Quando dicebat, Ubi est, mors, contentio tua? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 55, 57); non adhuc in mari periclitabatur, sed jam in propria patria laetabatur. O optime gubernator, o pulcherrime magister et doctor, docuisti, fecisti; et ideo celeriter pervenisti, quia quae docuisti, prior ipse fecisti.

CAPUT III

3. De via terrestri ad patriam, et de jumento opportuno. Si quis forte, ut assolet, refugit navigium, et insolitos fluctus maris horrescit, desideratque iter conficere, quo, etsi tardius, ad patriam valeat pervenire; demonstrabo viam, imo ipsa se demonstrat via. Ecce in Evangelio clamat Salvator, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Habes viam, ambula, sollicitus tamen doma jumentum tuum, carnem tuam; ipsi enim insidet anima tua. Quomodo si in hac via mortali jumento insideres, quod te gestiendo vellet praecipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quod freno non posses? Caro nostra jumentum nostrum est: iter agimus in Jerusalem; plerumque nos rapit caro, et de via conatur excludere. Tale ergo jumentum cohibeamus jejuniis. Vide illum gubernatorem eumdemque viatorem apostolum Paulum, vide illum jumentum suum domantem. In fame, inquit, et siti, in jejuniis saepius (II Cor. XI, 27), castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). Ita ergo et tu, qui ambulare desideras, doma carnem tuam, et ambula. Ambulas enim, si amas. Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus.

CAPUT IV

4. De ambulantium multiplici genere. Via ergo ista nostra ambulantes quaerit. Tria sunt hominum genera quae odit: remanentem, retro redeuntem, aberrantem. Ab his tribus generibus malis Domino adjuvante vindicetur et defendatur gressus noster. Jam vero cum ambulantes sumus, alius tardius ambulat, alius celerius ambulat, tamen ambulant. Excitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes revocandi, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi, celeres imitandi. Qui non proficit, remansit in via: qui forte a meliore proposito declinat ad id quod deterius reliquerat, reversus est retro: qui fidem deserit, a via erravit. Cum tardis sit nobis et cum celerioribus ratio, cum ambulantibus tamen. Quis est qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem; qui dixerit, Sufficit mihi quod sum; qui non attenderit eum qui dicit, Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Currentem se dixit, sequentem se dixit; non remansit, non retro respexit: absit ut erraverit, quia viam ipse docebat, qui et tenebat et ostendebat. Celeritatem autem ejus ut imitaremur, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Arbitramur ergo nos, dilectissimi, in via vobiscum ambulare: si tardi sumus, praevenite nos; non invidemus, quaerimus quos sequamur. Si autem nos putatis celeriter [PL40.682] ingredi, currite nobiscum: unum est ad quod omnes festinamus, et qui tardius et qui celerius ambulamus. Qui sunt et retro redeuntes? Qui ex continentia revertuntur in immunditiam, qui ex sancto et singulari bono proposito virginitatis divertuntur in turpitudines voluptatis, et corrupta mente corrumpunt simul et carnem. Hos increpat apostolus Petrus, dicens: Melius illis erat non cognoscere viam salutis, quam cognoscentes retro respicere (II Petr. II, 21). O malum, retro respicere! Uxor enim Loth, quae liberata a Sodomitis, contra praeceptum retro respexit, quod evaserat perdidit. Nec immerito in statuam salis repente conversa est (Gen. XIX, 26), nisi ut fatuos suo etiam exemplo condiret. Qui sunt et aberrantes? Omnes haeretici, qui relicta veritatis via errando per desertum latrocinantur, et animas captant in peccatis, praepediuntque ne quis ad patriam valeat pervenire: effecti lupi semitarii induti ovina pelle, cum sint intus lupi rapaces; praedicantes Christum viam, et qui eos sequuntur ducentes ad mortem.

CAPUT V

5. Quo discerni possit falsa praedicatio a vera. Hic si aliquis dicat, Quid ego faciam non invenio: ecce homo Christum praedicat, viam praedicat, Christi se dicit esse discipulum, veritatem se dicit annuntiare, quare non sequar talia praedicantem? respondeo, Quia aliud ejus habet lingua, aliud conscientia. Unde novi, inquis? numquid ego conscientias discutere possum? Christum ab eo audio: quod audio, hoc credo, hoc teneo. Non te seducat filius falsitatis, si filius es veritatis. Disce jam, christiane, qui Christum desideras et audire et videre. Si quis tibi Christum praedicat, attende et considera qualem praedicet, ubi praedicet. Christus enim veritas est (Joan. XIV, 6), per Scripturas sanctas praedicatur; non in angulis, non occulte, sed palam, publice. In sole enim posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6); hoc est, in manifesto collocavit Ecclesiam suam. Jam hic respice illum qui tibi Christum praedicat, dicat qualem Christum praedicet.

CAPUT VI

6. Manichaeorum error. Ecce haereticus manichaeus, qui per suam doctrinam promittit introducere te in veritatem, ipsum Christum dicit esse fallacem. Non habuit, inquit, verum corpus: phantasma fuit, spiritus fuit. Et hoc in illo fuisse negat nequissimus manichaeus. O pessime haeretice manichaee, si credere non vis Veritatem dicentem discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habentem (Luc. XXIV, 39). Si credere non vis, ut dixi, Veritati, Judaeo crede crucifigenti. Nam cum tu dicis, Christus Deus fuit, non homo; Judaeus dicit, Non fuit Deus, sed homo. Catholica utrosque convincens, Ego, ait, verum teneo, quod Christus et Deus est et homo. Tu autem, manichaee, unde probas Christum spiritum fuisse? Spiritus alapas accepit? spiritus spineam coronam portavit? spiritus sibi crucem bajulavit? Si spiritus fuit, cujus vestimenta milites diviserunt? Si spiritus fuit, quomodo cum traderet spiritum, corpus ejus prope dimidium diem exanime pependit in [PL40.683] cruce? Si spiritus fuit, quomodo latus ejus perforatum est lancea? quomodo susceptus est a Joseph sepeliendus, quomodo sepulcro est conditus? Omnia ista spiritus pati non potest. Sicut de eo antea per Prophetas praedictum est, ita et factum. Erras tu nimis, falsitas; in omnibus te superat veritas. Ergone, haeretice, ut doces, Veritas mentita est, et tu verum praedicas? Et ubi hoc praedicas? In absconso, in occulto. Si veritate fulcitur praedicatio tua, publica sit doctrina tua. Demonstra mihi Ecclesiam tuam. Sed novimus quid agatis decepti et deceptores. Apostolus Paulus vos prodidit dicens: Quae enim occulte fiunt ab eis, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). Nobis turpe est dicere, sed vos non quiescitis agere. Manifesta est ignominia vestra, nudata est turpitudo vestra; ex confessione simul et scriptura vestra, omnibus palam facta est turpis doctrina vestra: utinam aliquando corrigantur corda vestra!

CAPUT VII

7. Error Arianorum. Alii haeretici Ariani ipsam viam Christum, per quam itur ad Patrem, secundum divinitatem nolunt esse aequalem Patri. Et cum ipse dicat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); illi dicunt, Si missus est Christus, minor est: major est utique qui mittit, illo qui mittitur. Haec argumentatio est humana, non auctoritas divina. Alia est operatio Trinitatis, quam tu, haeretice, non assequeris, qui carnaliter sapis. Mundum enim cor non habes, nec ad Deum. Christus enim in quantum hominem suscepit, missus dicitur: in quantum Deus est, aequalis est Patri. Nam quo eum Pater mitteret, ubi ipse cum Filio non esset? Aut quo Filius venisset, ubi non simul cum Patre esset ille qui dicit, Ego in Patre, et Pater in me est; et, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem (Id. XIV, 10, 9): et qui per prophetam dicit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24); et de quo Salomon ait, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VIII, 1, et VII, 24)? Sed tu, haeretice, ideo dicis majorem esse qui mittit, minorem qui mittitur, quia temporum spatia cogitas. Sed multum erras, illi assignare tempora per quem facta sunt tempora. Si Patrem confiteris Deum, Deum Filium, aeternumque credis et Patrem et Filium; noli minorem facere Filium in eo quod fecit te, quia ideo minor factus est, ut redimeret te. Sed ipse, inquis, dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Intellige secundum susceptum hominem, et deponis errorem. Secundum hoc dicit, Pater major me est, secundum quod de eo ait propheta, Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Tu autem dic, secundum quid eum minorem asseris? Si secundum potestatem: Pater non judicat quemquam, sed Filius (Joan. V, 22). Si secundum opera: Omnia per Filium facta sunt. Si secundum tempus hoc credis de Deo tuo, quia sicut tu major es filio tuo, ita ille filio suo: avertat hoc Deus ab auribus fidelium; indigna sunt ista credere de Deo. Si enim Filius secundum deitatem Dei Verbum est, sicut evangelista Joannes narrat, In [PL40.684] principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 3, 1); fuit aliquod tempus quando Pater fuit sine Verbo, aut fuit aliquod principium ante ipsum principium, quoniam ipse Filius dixit se esse principium? Interrogantibus quippe Judaeis, Tu quis es? respondit, Principium (Id. VIII, 25). Ergo et illud quod in Genesi scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), intelligitur in Filio, qui est principium. Sic ergo semper Deus Pater, semper Deus Filius; quia nec ille aliquando non Pater, nec iste aliquando non Filius. Non enim ut Pater generaret Filium, minuit se ipsum: sed ita genuit de se alterum qualem se, ut totus maneret in se. Spiritus autem sanctus non praecedit unde procedit, sed integer de integro, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. Et haec tria unus Deus, de quo propheta dicit: Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Tu autem, haeretice, compone gradus, separa Trinitatem: fac patrem majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum sequentem. Sed jam de Filio, quod aequalis sit Patri, aliqua diximus, et quod occurrit, diximus: audi et de Spiritu sancto, quem minorem vis esse Patre et Filio. Nempe Spiritus sanctus ipse Spiritus est Dei. Audi et ipse quod simul sit cum Patre et Filio, et ubique sit totus. Deus, inquit Joannes Apostolus, Spiritus est (Joan. IV, 24). Et ipse Filius per prophetam ait, Spiritus Domini super me (Isai. LXI, 1): non ait, post me, ut sequentem eum faceret, vel minorem; sed ait, super me. Unde et angelus Gabriel ad Mariam: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te (Luc. I, 35). David quoque propheta: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es, si descendero in abyssunt, tu ades (Psal. CXXXVIII, 7 et 8). Ergo si Spiritus Dei et in coelo et in terra et in inferno adest cum illo qui dicit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24); ergo Trinitas unus est Deus. Sed audi adhuc, haeretice, unde convincaris, quod Trinitas unus sit Deus. In ipso principio libri Geneseos, quod diximus, scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram. Ecce Deus Pater, et principium Filius, secundum quod se dixit esse principium. Si autem et Spiritum sanctum quaeris: Spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquas. Cum ergo in consequentibus legitur, Dixit Deus, Fiat lux; et, Finxit Deus de terra; et, Fecit Deus: hoc demonstratur quod inseparabilia sunt opera Trinitatis. Evidentius hoc in consequentibus demonstratur. Nam cum ventum esset ad id ut homo formaretur, ait Scriptura: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non dixit, Faciam ad imaginem et similitudinem meam, ut solus Pater intelligeretur; nec dixit, Fiat, ut Filio veluti juberet facere, per quem facta sunt omnia; nec dictum est, Fecerunt, ut singuli singula in eo conferrent opera sua: sed cum diceretur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut Trinitas unus Deus intelligeretur; [PL40.685] statim subjunctum est, Et fecit Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum (Gen. I). Ecce per Scripturas sanctas Trinitas unus Deus praedicatur; arianus convictus aliquando confundatur. Sed audi adhuc, haeretice, apostolum Paulum convincentem te et docentem me, audi quid de Deo Filio dicat: Cum, inquit, in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Ille eum praedicat aequalem, tu eum asseris minorem. Cui credendum est, Apostolo, an tibi? tibi quem totus orbis abjecit, an illi quem totus mundus suscepit? Cedat igitur vel sero convicta perversitas tua, quia jam totum mundum possedit evangelica et apostolica doctrina.

CAPUT VIII

8. Pelagianorum haeresis. Alia quoque spelunca latronum non bonorum, haereticorum Pelagianorum, et demonstranda est et cavenda: haec est enim eorum perversa doctrina. Cum Scriptura dicat, Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); et, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): isti contra, hoc maledictum hominem non incurrere promittunt, si de se praesumpserit, vel in se ipso gloriatus fuerit. Sed quid contra hos multa dicamus? Hoc promisit et pater illorum diabolus illi primo homini: Non morte, inquit, morieris, eritis sicut dii. Deum contempsit, serpenti credidit, et quod acceperat perdidit. Si tunc ille homo non fuit cautus, nunc homo caveat vel expertus. Odit Deus praesumptores de viribus suis. Quid enim valeat liberum arbitrium non adjutum, in ipso Adam demonstratum est. Ad malum sufficit sibi; ad bonum non, nisi adjuvetur a Deo. Primus enim ille homo accepit liberum arbitrium rectum, et posuit ante eum Deus, sicut Scriptura dicit, ignem et aquam: ad quod volueris, inquit, porrige manum tuam (Eccli. XV, 17). Elegit ignem, reliquit aquam. Videte justum judicem. Quod elegit homo liber, accepit: malum voluit, hoc illum secutum est. Videte rursum illum justum judicem misericordiam facientem. Cum videret quod homo totam stirpem suam, male usus libero voluntatis arbitrio, in se tanquam in radice damnasset; ipse non rogatus de coelo descendit, et hominem superbia pereuntem, sua humilitate sanavit: errantes perduxit ad viam, peregrinos perducit ad patriam. Non ergo glorietur humana natura de se, sed in eo glorietur qui fecit se.

CAPUT IX

9. Haeretici una voce confunduntur. Jam vero caeterae sectae haereticorum Christum viam praedicantium, sed longe a via errantium, una voce [PL40.686] ipsius verae viae convincuntur atque confunduntur dicentis: Multi mihi dicent in illo die, Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc dicam eis, Non novi vos: recedite a me, omnes qui operati estis iniquitatem (Matth. VII, 22 et 23). Ideo operati estis iniquitatem, quia Ecclesiae meae perturbastis unitatem.

CAPUT X

10. Exhortatur baptizandos ut recta tendant ad patriam. Vos autem, fidelia germina sanctae matris Ecclesiae catholicae per universum mundum diffusae, fugite omnes haereses. Si quis aliud evangelizaverit vobis, anathema sit (Galat. I, 9). Rectos cursus facite pedibus vestris: non declinetis nec ad dexteram praesumendo, nec ad sinistram desperando. Currite velociter rectam viam: ipsa enim vos perducit ad patriam; ad illam patriam cujus cives Angeli sunt, cujus templum Deus, cujus splendor Filius, cujus charitas Spiritus sanctus; civitas sancta, civitas beata; civitas ubi nullus perit amicus, quo nullus admittitur inimicus; ubi nullus moritur, quia nullus oritur; nullus infirmatur, quia incorrupta salute laetatur. Cum illuc venerimus, non ibi esuriemus aut sitiemus: visio ipsa satietas nostra erit. Non ibi dormiemus, quia non ibi laborabimus. Nulla cujuslibet rei necessaria erit refectio, ubi nulla erit defectio. Vivemus, regnabimus, laetabimur. Si tantum delectat cum de ea loquimur, quid erit et videre? Videre Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo. Vita enim nostra erit laudare Deum, et sine defectu amare. Beati enim, ait propheta, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Fratres dilectissimi, si cum navigantibus laboravimus, et viatoribus ducatum praebuimus, si devias fauces latronum, hoc est haereticorum, sollicite demonstravimus, si ipsam patriam coelestem declaratam atque demonstratam jam cernitis oculis cordis vestri; reddite nobis fructum laboris nostri. Reddite, fratres, reddite, exigimus a vobis. Talis est enim merces nostra, quam a vobis exigimus, ut nec nos pudeat petere, nec vos pigeas erogare. Hoc quod exigimus, erogando cumulabitis magis, quam detrimentum patiemini, si non erogaveritis. Quae est ergo merces nostra? Non quaerimus aurum vestrum, non argentum vestrum, non nummum vestrum, nec quidquam de rebus vestris: sed merces nostra est, ut in illo sancto fonte adjuvetis nos orationibus vestris.

SERMONES DUBII

DE QUARTA FERIA, SIVE DE CULTURA AGRI DOMINICI, SERMO

CAPUT PRIMUM

1. De cultura agri Dominici. Juga boum quinque quid significent. Coelesti gratiae [PL40.686] et spirituali pluviae praeparandus est ager Ecclesiae, quia imber divinus in proximo est. Operemur, dilectissimi, [PL40.687] in isto agro quod nobis creditum est. Nobis enim datum est plantare, rigare, arare, novellare: sed Dei est, incrementum dare. Apostolus Paulus doctor Gentium in fide et veritate, per se ipsum et operando et monendo hanc nos docuit dominicam exercere culturam, dicens: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit; et paulo post, Dei enim sumus cooperarii, Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 6, 9); et alibi, Cooperatores mei estote, fratres, et intendite eos qui sic ambulant sicut habetis formam nostram (Philipp. III, 17). In ista itaque, fratres, dominica agricultura, in qua nos Dominus operari praecepit, sic operemur, ut mercedem promissam dono gratiae accipere mereamur. Tempus est, operemur, laboremus.

2. Quinque illa juga boum, quae ille invitatus in Evangelio dum ad coenam venire nollet, probare se velle dixit, et propterea a coena se excusavit (Luc. XIV, 19), quoniam sibi ea, non agriculturae dominicae comparavit; nos ea ipsa quinque juga in agro dominico jungamus, terram durissimam sulcis spiritualibus exaremus, semen verbi Dei projicientes, quascumque spinas malarum cupiditatum invenerimus, evellamus, eradicemus, divino igne succendamus: ut in tali opere laborantes, Domino Deo nostro fiducialiter dicamus: Domine paterfamilias, quoniam te adjuvante fecimus opus quod jussisti, redde mercedem quam promisisti. Quae sunt quinque illa juga boum? Quinque juga boum, quinque sensus corporis sunt: visus in oculis, auditus in auribus, olfactus in naribus, gustus in faucibus, tactus in manibus. Et ista juga sunt: duo sunt oculi, duae aures, geminae nares, duae manus; et in ipso gustu geminum quiddam invenitur, quando sapor ipse faucibus atque palato judicante discernitur. Ista ergo quinque juga terram versant, quando suis officiis deservientes animum carnemque parant, aut ad uberes fruges, si ros coelestis infuderit, aut ad aridas spinas, si sicca terra remanserit, et eorum opus in posterum subsequetur.

CAPUT II

3. Dominici agri seminatio, exaratio et rigatio. Sed quoniam nos Dominus atque paterfamilias noster passim et sine ulla discretione cujuslibet glebae semen verbi sui jacere praecepit (inducit enim in Evangelio hujus ministri similitudinem, et dicit: Ecce exiit seminans seminare: et dum seminat, aliud cecidit inter spinas, aliud in viam, aliud in petrosa, aliud in terram bonam. Et cum demonstraret quae esset spinosa terra, homines videlicet qui verbum Dei spinis cupiditatum praefocant tantum semen, et non reddunt fructus justitiae; similiter de alia terra petrosa atque conculcata via, suae similitudinis propositae redderet rationem, ad terram bonam pervenit, et ait: Quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui cum acceperint verbum Dei, custodiunt illud et faciunt [Matth. XIII, 3, 23]; quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur [Rom. II, 13]): non ergo nos, dilectissimi, aut timor spinarum, aut saxa petrarum, aut durissima via perterreat; dum tamen seminantes verbum Dei, ad terram bonam tandem aliquando pervenire possimus. Accipe verbum Dei, omnis ager, omnis homo, sive sterilis, sive fecundus: ego spargam, tu vide quomodo accipias; ego erogem, tu vide quales fructus reddas. Melius est enim ut de accepto tu pro te rationem reddas, quam nobis non erogantibus juste dicatur, Serve nequam et piger, tu erogares, ego veniens cum usuris exigerem (Matth. XXV, 26, 27). Si vero te terram infecundam aut spinosam vel siccam sentis, recurre ad Creatorem tuum. Hoc enim nunc agitur, ut innoveris, ut fecunderis, ut irrigeris ab illo qui posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum, et habitare fecit illic esurientes; et [PL40.688] constituerunt civitatem habitationis, et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas et fecerunt fructum frumenti (Psal. CVI, 35-37). Ex qua terra? Ex illa sterili, spinosa, et inaquosa. Et tu, unaquaeque anima quae accedis ad Christum, terra es spinosa et arida. Unde probamus quia talis es? Recole illam sententiam, quam in primis parentibus accepisti, et invenies quid inde traxisti. Spinas, inquit, et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18). An respondebis non te esse terram spinosam? Si spinas non haberes, capiti Creatoris tui coronam spineam non imponeres. Quia ergo et tu talis es, spinarum multitudine, id est peccatorum, praegravata es: ideo tibi talis cultura impenditur, propterea crucis ligno exararis, propterea coelesti pluviae praepararis; ut cum fecunda effecta fueris, non gratuleris de tuis, quae nulla sunt, meritis, sed reddens bonos fructus, Christi praedices gratiam. Vis nosse qualis tibi adhibeatur cultura, qualis te desuper perfundat gratia? Ecce agnosce, Christi cruce exararis, quando ejus signo in fronte signaris; ejus sanguine rigaris, quando in morte ipsius baptizaris. Quotquot enim, ait Apostolus, in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3).

CAPUT III

4. Quod sanguine Christi rigamur. Quid sit Amen, quod respondent qui sanguinem Christi accipiunt. Multum est quod dictum est, ejus sanguine rigaris. Videamus quomodo per aliquam similitudinem hoc quod diximus probare possimus. Non enim nostris sermonibus, sed documentis divinis fides accommodanda est. Ecce, intendite, dilectissimi, Judas ille malus et falsus discipulus, venalis et venditor, fur et traditor, emptus a Judaeis, ut cum eis mancipium esset diaboli, pretium accipiens de illo qui non habet pretium, venditor sanguinis Christi, ex ipso pretio, ut Scriptura narrat, emit sibi agrum figuli: ut is qui haereditatem integram Christum non habebat in coelo, partem aliquam habere vellet in saeculo. Quam nec ipsam possedit, quia sceleris tanti facti sibimet conscius, collum sibi alligavit, et prostratus in faciem disruptus est medius. Ager tamen ille qui ab eo comparatus est, vocatus est Ager sanguinis (Act. I, 16-19), quoniam ex pretio comparatus est tanti sanguinis. Vendidit discipulus sanguinem magistri, et emit exinde agrum figuli: quid est hoc? Putamus, dilectissimi, vacare hanc actionem in illa venditione vel emptione, vel in ipsa Christi mystica Passione? Comparavit, ait Scriptura, Judas agrum figuli, et vocatus est ager ille, Ager sanguinis. Clamat haec terra quali vel quo pretio fuerit comparata; imo pretium ipsum clamat, sanguis ipse clamat, Abel ille justus ab impio fratre occisus clamat. Namque, dilectissimi, cum haec similitudo passionis Christi et nequitia Judae ac Judaeorum in illis duobus primis monstraretur fratribus, Cain et Abel; posteaquam a majore fratre minor occisus est, ab invido innocens peremptus est, a scelerato pius interfectus est, interrogat Deus Cain, quasi nescius, quasi ignarus, et dicit: Ubi est Abel frater tuus? Quae vox non est ignorantis, sed peccatum ante oculos scelerati ponentis; ut inexcusabilis sit omnis homo qui et admonitus poenitere non vult in malo. Ubi est Abel frater tuus? hoc fuit dicere ei: Agnosce, Cain, non me potuisse latere id quod me putasti posse latere; agnosce quid feceris, de proximo age poenitentiam, ut possis accipere indulgentiam. Verum ille sensu durior, in scelere pertinacior, moribus perversis in anima percussus, respondet Deo dicenti, Ubi est frater tuus? et dicit, Nescio. Numquid ego custos sum fratris mei? Quid dicis, Cain? cui dicis, Nescio? Cum illo loqueris qui omnia videt oculis suis. Quid est quod dicis, Numquid ego custos fratris mei sum? Talia perpetrando repulisti a te in omnibus timorem Dei. Et Dominus illi: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Si enim esses fratris tui custos, ejus non esses interfector. Si agnosceres fraternitatem, tantam non committeres immanitatem. Si timeres meum judicium, in fratrem non committeres parricidium. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me [PL40.689] de terra. Et nunc, ait Dominus, maledictus tu a terra: non, maledicta terra, sed, maledictus tu a terra, quae accepit sanguinem fratris tui de manu tua (Gen. IV, 1-11). Agnosce jam, terra, quoniam sanguine rigata es innocentis, convince vocem negantis, suscipe sanguinem confitentis. Interrogentur et nunc Judas et Judaei, imo in Juda omnes Judaei. Interroget Dominus Judam et dicat ei: Juda, ubi est Christus frater tuus? An forte dicturus es, o male frater, quod Christus tuus non fuit frater? Convincat te prius ipse Dominus quod tuus fuerit frater. Dic nobis, Domine Jesu Christe, utrum Judas fuerit frater tuus. Respondet, Et si fuit, fuit: non enim est quod fuit, et si fuit, fuit: ego enim generaliter de omnibus Patri meo dixi, Annuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ecce, Juda, convictus es quod Christus fuerit frater tuus. Ubi est frater tuus? Responde, dic, sequere, dic quod dixit et ille, Nescio. Numquid ego sum custos fratris mei? Non enim et tu fuisti custos, qui et proditor factus es et venditor. Dic, Numquid sum custos fratris mei? ut respondeatur et tibi, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Quid enim dicit omnis homo terra? Primus enim homo de terra. terrenus; et, Qualis terrenus, tales et terreni (I Cor. XV, 47 et 48). Quid dicit omnis homo terra, quando accipit sanguinem Christi? Amen dicit. Quid est, Amen? Verum est. Quid est verum? Quia fusus est sanguis Christi. Quo faciente? Discipulo Juda tradente. Amen dicendo, verum clamando dicit hoc omnis homo terra. Ecce, Juda, vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Probavimus quia ejus sanguine rigaris.

CAPUT IV

5. Sanguis Christi quomodo accipiendus. Stephanus, Cyprianus, Laurentius, Perpetua et Felicitas. Vide, terra, quomodo accipias hunc sanguinem: quia qui eum bene accipit, accipit benedictionem, qui vero eum male accipit, judicium sibi bibendo acquirit. Hoc figuratum est et in illo agro Judae, de quo dictum est quod esset ager sanguinis: secutum est enim ut diceretur, Fiat villa ejus deserta (Act. I, 20). Si enim ad Judam pertines, si facta ejus imitaris, si sanguinem Christi non cum timore et tremore accipis; eris villa deserta, maledicta, reproba et spinosa. Si autem sanguinem Christi tota cum reverentia percipis, cognosces per illum tua tibi dimitti peccata, quoniam ager ille quem comparavit Judas, figuli dictus est: Habet potestatem figulus luti, ex eadem consparsione aliud quidem vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21). O terra tanto rigata sanguine, responde tanto sanguini, non sicut Cain et Judas verba excusationis, sed sicut sancti martyres verba confessionis. Responde sicut respondit beatus Stephanus, qui in isto agro dominico ut bonus colonus plurimum laborando genu fixit, atque de terra petrosa vulneratus, ex ea lapides in suo corpore tanquam in sinu suo collegit; et sudando in opere, terram sancto sanguine rigando centenum fructum ex martyrio Domino praesentavit. Responde sicut respondit Cyprianus, Laurentius, caeterique sancti pueri et puellae, aetas omnis et uterque sexus, qui percipientes sanguinem Christi, testimonium dicentes, et non negantes nomen Christi, pro sanguine quem biberunt, sanguinem suum fundere non dubitaverunt, simulque cum Perpetua et Felicitate in aeternum regnare meruerunt. Hoc in Apocalypsi revelante angelo, Joannes vidit turbam multam quam dinumerare nemo poterat. Hanc requirens quaenam esset, responsum tale accepit: Hi sunt, dictum est, qui laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Apoc. VII, 9, 14).

CAPUT V

6. Anima sanguine Christi dealbatur et decoratur. Christus in passione a Petro negatus. Jam agnoscis, anima christiana, quemadmodum et tu ex illo sanguine efficiaris candida, ut omnis et corpore et corde pulchra ascendas de fonte Christi consecrata in sanguine. Quid enim manavit ex illo latere crucifixi? Sanguis et aqua: ex sanguine rubor, [PL40.690] ex aqua splendor. In istis duobus sacramentis decorantur singulae animae, ex quibus una illa pulchra efficitur sponsa Ecclesia, cui dicitur in Cantico canticorum: Quam speciosa es, soror mea, dilecta mea, quam speciosae sunt genae tuae (Cant. IV, 1, 3)! Et cum ipse eam talem fecerit, ipsamque pulchritudinem ei ipse donaverit, videns eam talem quasi miratus exclamat, atque circumstantes interrogans dicit: Quaenam est haec quae ascendit dealbata? Et illi: Aequitas dilexit te (Id. VIII, 5). Ipsa est regina quae astitit a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 10), linguarum diversarum gentium varietate decorata. Audiens haec sponsi sui vocem dicentis, Quaenam est haec quae ascendit dealbata? verecunde etiam ipsa respondere cogitur, et dicit suo sponso: De me interrogas quaenam sim quae ascendi dealbata. Ego sum quam foedam invenisti, pulchramque fecisti: ego sum cujus preces audisti, quando me in Psalmo cantare fecisti, Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Quid ergo miraris pulchritudinem meam, cum scias hanc esse opera tua? Quid interrogas quod ipse fecisti? Vides me dealbatam, tu lotam super nivem fecisti candidam. Ut videas me ascendentem, te cognovi de coelo descendentem, te amavi in cruce pendentem. Humilitas tua facta est exaltatio mea, foeditas tua facta est pulchritudo mea. Nisi enim tu de cruce vulneratus descenderes, ego dealbata de fonte non ascenderem. Vere dictum est quia valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Quo usque se sponsus hic inclinavit, qui tantum amando foedam ut faceret pulchram, usque ad mortis exitum venit? Et Domini, inquit, mortis exitus (Psal. LXVII, 21). Vidimus enim eum, ait propheta, et non habebat speciem, neque decorem (Isai. LIII, 2). Quid miraris? amando talis factus est.

7. Hanc tamen amissionem decoris hujus timuit Petrus, quando praenuntianti Domino passionem suam, dixit: Absit a te, Domine; propitius tibi esto, ne fiat istud. Sed ille talia sapientem increpavit, et Apostolum diabolum vocavit dicens: Redi retro, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Aestimavit enim Petrus totam illam divinitatis pulchritudinem absorberi potuisse in corporis humani specie, et nesciebat agi illud magnum sacramentum, quod propterea se illam pulchritudinem quodam modo exspoliaret, ut quam sibi conjungere dignabatur sponsam Ecclesiam, eamdem ipsam pulchritudinem ipse vestiret. Non enim dando perdebat illud quod erogando crescebat. Ille dedit, haec accepit; et ista quod non habuit invenit, et ille dando quod dedit non amisit, quia cum ipsa pulchritudine a mortuis resurrexit. Quid expavescis, Petre, quasi perdiderit Christus illam pulchram vestem, quando eum nudum intendebas in ligno pendentem? Noli expavescere, noli timere, noli negare: tunicam illam divinitatis atque immortalitatis Christus non perdidit in cruce, quia sponsae suae eam consignavit in dote. Vidisti eum, o Petre, non habentem speciem neque decorem, et continuo negasti illum, quem omnibus relictis tuis amasti: et non solum semel, sed stans in atrio sacerdotis ab una ancilla tertio interrogaris, et negas. At ubi te gallo canente convicit praesumptorem, qui praedixerat antea negatorem; respexit te intus in corde, et ut amare fleres (Id. XXVI, 69-75), intus quodam modo tecum tacite loquebatur illa ipsa ejus divinitas, et dicebat tibi: Ubi est, Petre, Si possides amicum, in tentatione posside eum (Eccli. VI, 7)? ubi est, In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis (Id. XXII, 29)? ubi est, Petre, Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 38)? et, tecum usque ad mortem (Luc. XXII, 33)? Quam celeriter negasti quasi hominem mortuum, quem antea confessus fueras vivi Dei Filium! Haec dum ille tecum in corde sermocinaretur, respexit divinitas, et flevit humanitas: agnita est dulcedo, et periit amaritudo; suscepta est charitas, et deleta est iniquitas; [PL40.691] rediit amor, et fugatus est timor. Ecce subito quem negaverat, quia non habebat speciem neque decorem, agnoscit resurgentem speciosum forma prae filiis hominum, conjunctamque illi videt sponsam, tunicam illam immortalitatis, quam antea Petrus timuerat perituram, indutam videt: cognoscit quod tali sit circumamicta veste, et alloquitur illam ipsam sponsam Petrus, ut servet hujus tunicae dignitatem, et dicit animae humanae, Christus pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Sequere, sponsa, sequere vestigia sponsi tui: nullus te metus revocet a consortio dilecti tui. Ama amantem, quia prius ille amavit non amantem: require requirentem, quia prius ille quaesivit non quaerentem. Require, et dic sponso tuo, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6). Quam sic dilexisti, pro qua sanguinem fudisti, cujus tabernaculum in sole posuisti (Psal. XVIII, 6); non fiam sicut operta super greges sodalium tuorum.

CAPUT VI

8. De cavendis haereticis, praesertim Arianis. Ecce dum te quaero ubi pascas, ubi cubes in meridie, meridies Africa est, quae in solis occasu est, et tamen quia ab ortu solis usque ad occasum laudatur nomen tuum (Psal. CXII, 3), et sunt qui te praedicant non caste, quaerentes quae sua sunt, non quae tua sunt, dum te quaero in meridie, id est in Africa; ecce greges sodalium tuorum, scholae pessimae haereticorum, fraus Manichaeorum, nequitiae Pelagianorum, superba congregatio Arianorum, insultant velut opertae, id est, velut incognitae, et dicunt mihi, Quem quaeris? Christum quaeris? Ecce hic est, ecce illic est. Tu autem quia me admonuisti dicens, Si autem dixerint, Ecce hic est, ecce illic est, ne abieris post eos (Matth. XXIV, 23); cum te noverim ubique totum esse, non partes defendere, sed unitatem diligere, facta sum illis incognita et velut operta: et derident me, quia nesciunt te. Et quid magnum, quia ego ab eis sustineo tale opprobrium, cum tu eorum nunc usque contumeliosum sustineas verbum? qui te cum Patre nolunt esse unum, sed dividendo inter Patrem et Filium, inter sponsam et sponsum, magnum incurrunt sacrilegium, magnum suae animae inferunt morbum; quia nec te unius unicum sponsum, nec fidelem atque integrum habere desiderant medicum. Tu autem, anima christiana, quae ascensura es ex sacratissimo fonte, rubore atque decore perfusa, speciosa nimis et candida, serva decorem tuum: agnosce quid fueris et quid eris, vide ne deseras mensam sponsi tui. Ut pulchra permaneas, carnes ejus quotidie manducabis; ut vitam aeternam habeas, sanguinem ejus potabis: vide ne deseras hanc mensam. Plurimos apparatus haereticorum fuge: et si plurima illic pravis disputationibus apponuntur, aut foeda sunt, aut semesa sunt. Non est enim illic quidquam integrum, ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus non est unum. Mensa sponsi tui panem habet integrum, et calicem sanctum: quem panem etsi confractum comminutumque vidimus in passione, integer tamen mansit in illa sua cum Patre individua unitate. De isto pane et de isto calice dicebat ipse Dominus, Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita: et calix quem sanctificavero, sanguis meus est, qui pro vobis fundetur in remissionem peccatorum. Superius enim dixerat: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. Quod verbum audientes, nec intelligentes discipuli, dixerunt: Durus est hic sermo; quis eum potest audire? Et multi ex hoc verbo scandalizati discesserunt. Cum videret autem Jesus, ait reliquis: Numquid et vos vultis ire? Tunc Petrus, qui sanctae figuram portabat Ecclesiae, respondit pro omnibus: Et ad quem ituri sumus? Verbum vitae habes, et dimittimus te (Joan. VI, 52-69)? Videtis, dilectissimi, quid sit exire, quid sit permanere. Qui exierunt, quia verbum Christi non intellexerunt, non [PL40.692] jam discipuli, sed haeretici remanserunt: qui perstiterunt, verbum vitae tenuerunt. Agnoscite, haeretici, exitum vestrum, quia minorem praedicatis Christum nostrum. Et vos cum eo stare noluistis, quia Christum unum esse cum Patre non intellexistis: ideo foras existis, quia verbum vitae reliquistis. Non in vobis manet, qui cum Patre aequalis manet. Audi ipsum, quia simul cum Patre manet. Si quis, inquit, me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 21, 23). Dic mihi, obsecro, haeretice ariane, unam animam tuam simul habitat haec Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus? Quoniam et Spiritus sanctus habitat in nobis: Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. VI, 19)? An diversas mansiones in corde tuo praeparas Trinitati, ut majorem partem teneat Pater major, minorem Filius minor, inferiorem Spiritus sanctus inferior? Jam ergo non habes unum cor, sed duplum, aut triplum. Non ergo illic habitat Trinitas. Quare? Quia dictum est, Vae duplici corde (Eccli. II, 14)! Insensate, inepte, fatue: ignis, splendor, et calor simul atque inseparabiliter, nec distincte, sed aequaliter habitant unam lucernam, et una Trinitas Deus simul non potest inhabitare animam humanam? Si apud te aequalis unitatis individuae Trinitatis non fuerit digna mansio inventa, respondebitur tibi, Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). Non enim de lapidibus vivis construis templum Deo, quos rebaptizando praefocas, exhonoras, reprobas, vastas, damnas, exterminas. Nec fundamenta Apostolorum sequeris, cum sint ipsi columnae Dei vivi, super quas fabricavit sapientia domum suam; ut construeretur verum illud templum, in quo erat pietatis magnum sacramentum. De quo templo dicebat Judaeis: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). In patribus tuis non habes lapidem angularem, quem secundum divinitatem Patri aequalem non credis: nec tecum ex duabus pennis charitatis dilectionem Dei et proximi te habere demonstras; quia nec Deum diligis sicut diligendus est, nec proximum sicut te ipsum. Diliges enim Dominum Deum tuum, dictum est, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37). Da cor tuum Patri, animam Filio, virtutem Spiritui sancto. Ecce tria Trinitati, ex tribus unum hominem uni Trinitati sacrificium obtulisti, haeresim arianam vicisti; quoniam Dominus Deus tuus non tres dii, sed Dominus unus est. Haec est fabrica sancta, haec est aula vera, in qua sunt oves Christi, non lupi diaboli.

CAPUT VII

9. Hortatur ut ament Ecclesiam et orent pro pace ac liberatione patriae. Cavete, dilectissimi, fraudes haereticorum; oves Christi, timete insidias luporum: videte quia nihil subtractum est utilitati vestrae, in quantum ipse Dominus donavit de annuntiatione verbi Dei. Quid Christus sit et quid Ecclesia, audistis, approbastis, clamastis: sed quare tanta mala patiamur, vel quibus meritis peccatorum in manus tribulantium nos traditi fuerimus, cum ante paucissimos dies loqueremur, simul agnovimus, simul flevimus. Nunc etiam quid accepturi estis, vel quid eritis, adhuc in auribus vestris insonat strepitus nostrae vocis: admonemus vos ut fratres, obsecramus ut patres, hortamur ut filios. Nolite perdere tantum bonum. Amor Christi in cordibus vestris non refrigescat: amor matris hujus circa vos non torpescat; quae vos parturit, quae curam magnam pro salute vestrae animae gerit, quae spem vestram dirigit, quae quotidie redeuntes materno sinu excipit, quae vobis spirituales cibos praeparat, quae ad aeternam saturitatem perducere desiderat. Immaculatos filios Deo Patri [PL40.693] vult assignare, quos tanta cura ac sollicitudine dignatur nutrire. Hanc toto corde amate; hanc amando, conservos vestros, fratres vestros, Dei ministros puro amore diligite: atque pro nostra mercede in illo sacratissimo fonte pro nobis orate. Orate pro pace, orate pro liberatione hujus terrae; orate ut misereatur qui juste indignatur. Novelli filii, dum in vestra sancta [PL40.694] nativitate pater exsultat, vestris orationibus et fletibus mitigate irascentem, quem sensimus fortiter vindicantem. In summa autem rei, Apostolorum sanctorum verbis utentes, commendamus vos Deo in verbo gratiae ejus, qui potens est custodire in vobis quod ipse donavit (Act. XX, 32). Ipsi gloria cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

DE CATACLYSMO SERMO AD CATECHUMENOS

CAPUT PRIMUM

1. Baptizatis superest labor et bellum contra vitia. Quoniam in proximo est dies redemptionis vestrae, percipite, dilectissimi, ea quae vos erudiant, atque corda vestra enutriant, erigant, corroborent ad timorem Dei: fervor iste tanti amoris non pigrescat in cordibus vestris. Nec putet quis tantum esse christianum, quod his imbutus mysteriis renascitur ex aqua et spiritu, et postmodum dimittat se voluptatibus variis; securusque effectus quod sacramento Baptismatis munierit animam suam, non eam custodiat contra versutias inimici. Imo et ipse, quantum potest, custodiat, et custodiendam petat, ne tempestatibus hujus mundi procellisque depereat. Baptizatus est quis, navis est instaurata, subuncta, velificata, missa in mare; indiget gubernaculo, quousque ad portum desideratum perveniat. Mare, hoc saeculum scilicet, non solum tempestatibus scopulisque periculosum est, verum etiam bestiis cupiditatum insidiantibus abundans. Omni sollicitudine, omni cura, omni industria excitati jam vigilent nautae: frequenter etiam Christus invocetur gubernator, ut navem tantis periculis ereptam, ad portum securitatis ipse perducat. Baptizatus es, signatus es regio charactere, coepisti consequi annonam de mensa Regis tui. Noli esse desertor, nec ut delicatus miles diffluas per voluptates, et te hostis diabolus inermem diffluentemque inveniat: sed ut fortis miles, quidquid potes age in hoc bello, ut virtus tua Christus non solum te tueatur, verum etiam alii proficiant ad salutem. Postula a Rege tuo arma spiritualia. Bellum tibi, inquit, indicitur, in quo enitescas pugnando, ut ad plenam pacem triumphando pervenias. Non contra unum dimicabis; multi enim contra te exient adversarii: pugnabis enim cum vitiis, et, ut beatus martyr Cyprianus ait, si depresseris avaritiam, exsurget libido; quod et si libidinem superabis, succedet ambitio; et si ambitio a te fuerit devicta, ira, zelus, aemulatio, invidentia, superbia, ebriositas cum caeteris suis pestiferis sociis in unum contra te dimicantium constituent castra (Cyp. in lib. de Mortalitate.)

CAPUT II

2. De adjutoriis christiani militis. Sed non metuas, habes quod agas. Invoca Dominum virtutum, induat te ex alto virtute, ut illam proferas vocem: Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum; et si exsurgat in me praelium, in illo ego sperabo (Psal. XXVI, 3.) In illo, in quo, nisi in Domino virtutum, qui militem suum ita exspectat dimicantem, ut adjuvet laborantem? Baptizatus es, mundatus, unctus oleo, restauratum est corpus tuum ad priorem statum primi illius hominis ante peccatum; noli postmodum male securus esse. Ad agonem produceris, contra diabolum vitiorum principem dimicabis in arena hujus mundi: utraeque partes, Christi scilicet et diaboli, infinita populi multitudo te exspectat luctantem; et quisnam vincat, vide omnem turbam nimia intentione pendentem. Non de te triumphet pars diaboli. Si vis vincere, noli de te praesumere: sed illi assigna victoriae gloriam, qui tibi donat ut victoriae perferas palmam. Vis vincere? Caput prius contere inimici, excludendo de corde tuo suggestiones diaboli. Vis vincere? Manus tuae fortes inveniantur in [PL40.694] bono opere. Vis vincere? Fige pedes, non nutent vestigia tua frequentando spectacula et deserendo ecclesiam. Sed ut hanc etiam in tam magno agone et tam grandi luctamine possis implere victoriam, mittat tibi Dominus auxilium de sancto, et de Sion tueatur te (Psal. XIX, 3).

CAPUT III

3. Aquae virtus in Baptismo. Effectus Baptismi adumbratus, ubi Christus ambulavit super aquas. Alia Baptismi figura in liberatione populi per mare Rubrum. Ecce dilectissimi, venturi estis ad fontem aquae; non dicatis in cordibus vestris: Hoc est totum quod pro magno desiderabamus? Fons iste visibilis, similitudo est aeterni fontis. Renascemini ex aqua et Spiritu. Aqua illa non solum corporis sordes mundat, sed animam a peccatis liberat. Debetis autem nosse cur virtus illius aquae et animae prosit et corpori. Non enim omnis aqua mundat: sanctificatur haec per consecrationem verbi. Tolle verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. Virtus Verbi per aquam mundavit nos, quia super aquas ambulavit. Ut autem a tempestate hujus saeculi liberaret vos, videte potentiam Verbi Dei, quemadmodum dominetur cunctae creaturae suae. Quod dicturus sum nostis. In Evangelio legitur: Cum quarta noctis vigilia veniret Dominus Jesus ad discipulos suos, ambulans super aquas maris, et inveniret eos piscantes quos jam fecerat hominum piscatores, perterriti discipuli putaverunt se phantasma videre. Accessit autem Jesus, et ait illis: Nolite timere, ego sum. Tunc unus illorum Petrus ille praesumptor et postea negator, post vero confessor et amator: Si tu es, inquit, Domine, jube me venire ad te super aquas. Et Dominus: Veni, inquit. Descendit Petrus, et coepit ambulare super mare plenus fiducia. Dum ambulat, trepidavit infirmitas, sed statim subvenit divinitas. Coepit mergi; et exclamavit, Domine, pereo. Porrexit manum Dominus, erexit mergentem, confirmavit diffidentem, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 25-31)? Videtis, dilectissimi, quantum adjuvet fides, et quantum deprimat infidelitas. Si quis enim veniens ad aquas Baptismi, fide plenus est, sublevatur: si quis infidelis est, mergitur. Sed porrigat manum Dominus etiam infidelibus mergentibus, et plenam fidem operetur in cordibus.

4. Audite adhuc, aquae Sacramentum quid in vobis operabitur. Proponam figuram, ut ex ea vobis veritas elucescat. Cum Aegyptii duris operibus populum premerent Hebraeum, clamor factus est populi in auribus Dei; et deprecati sunt ut eos liberaret a dominatu gentis pessimae. Missus est Moyses, qui eos ex Aegypti educeret servitute. Apud Pharaonem principem Aegyptiorum fidelissimus Dei famulus allegat Imperatoris sui jussionem, et quid Rex omnium gentium praeceperit, auribus durissimi regis insinuat. Obdurat Pharao cor suum, nec scire se dicit Deum: atque ejus ministros repudians, gravioribus poenis affligit populum. Ex majori angustia populi major clamor exsurgit. Suscipit certamen famulus Dei Moyses, congreditur cum Pharaone, nullo telo, nullo gladio: nulla visibilia indutus arma, sed munitus potestate divina: [PL40.695] inferuntur decem plagae in Aegypto, et vindex ira in populum contumacem surgit, ut ex minutissimis animantibus, vermiculis, ranis et locustis cervix caderet superborum: in quibus plagis ultima mors primogenitorum Aegyptiorum omnium facta est, ut suos juste perderent, qui alienos injuste detinebant. Dimittit populum Pharao, non voluntate, sed nimia necessitate constrictus. Pergit populus erutus ad mare Rubrum festinans, ut per aquas salvarentur qui a pessimo hoste liberabantur. Sequuntur Aegyptii, imminent populo fugienti. Vident supra se Israelitae hostes, et inimicorum suorum exspectant gladium. Mors in oculis, timor et tremor in manibus singulorum, ne in fauces caderent persequentium. Exsurgit Moyses famulus Dei portans virgam quam a Domino acceperat, et per quam jam multa signa fecerat: percussit mare, et divisum est. Ubi est illa potentia, non numinum, sed daemoniorum? Ubi est vana superstitio Paganorum? Numquid ut mare divideretur, ille Neptunus est invocatus, quem regem maris esse volunt, qui regem verum Deum suum agnoscere nolunt? Virga extensa manu aquas percutit Moyses, et statim cogitur fluctus in cumulum, et unda in semetipsa repressa curvatur: soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Ingressi sunt alii salvandi, alii damnandi. Unum elementum aquarum auctore totius creaturae jubente judicavit utrosque: separavit pios ab impiis; illos abluit, istos obruit; illos mundavit, istos occidit (Exod. I-XIV). Moyses figuram habuit Domini Christi, quoniam dux fuit populi. In virga agnoscite crucem. Mare Rubrum agnoscite baptismum Christi sanguine purpuratum: regem Aegyptiorum populumque ejus, auctorem peccatorum diabolum cum omnibus ministris ejus. Saevit diabolus, quando nos videt per aquam Baptismi a sua oppressione liberari. Exclamate ad Moysen vestrum Dominum Christum, et virga crucis percutiat mare Baptismi, revertatur aqua et operiat Aegyptios; ut quemadmodum nullus remansit Aegyptiorum, nihil remaneat etiam vestrorum peccatorum. Totum mundet, qui totum fecit; reparet perdita, qui creavit omnia integra: exstinguat Pharaonem diabolum mortis auctorem, et suum populum liberet per aquam salutarem.

CAPUT IV

5. De mysteriis agni Paschalis. Audistis, dilectissimi, figurae illae quomodo transierunt ad speciem veritatis: illud superest, ut noveritis quemadmodum celebraverit pascha liberatus populus ex Aegypto, baptizatus, ut ait Apostolus, in nube et in mari Rubro (I Cor. X, 1). Acceperunt praeceptum Domini per Moysen, ut in occisione agni celebrarent pascha, ex cujus sanguine postes domus suae unusquisque liniret, nec timerent angelum vastatorem, qui signum sanguinis agni occisi in suae fronte domus haberent. Os, inquit, non comminuetis ex eo, nec relinquetis quidquam in mane. Cum picridiis et azymis comedetis agnum (Exod. XII). Fecerunt quod praeceptum est filii Israel. Demonstra et tu, Israel spiritualis, fili, Abrahae secundum fidem, non secundum carnem, demonstra et tu quomodo celebres pascha: habes agnum occisum, demonstra. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Lini sanguine ejus postes domus tuae: demonstra et dic, Ecce crux sanguinis Christi in frontibus est pudoris nostri. Dic cum Paulo, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Os non comminuetis ex eo, dictum est: impletum est hoc in ipsa Domini passione, ipsius sancti Agni immolatione, quando crucifixus cum duobus latronibus in medio pendebat, ipsa summa justitia liberans unum confitentem, alium puniens blasphemantem (Luc. XXIII, 39-43). Ita factae sunt tres cruces, tres causae. Unus latronum Christo insultabat, alter sua merita confessus Christi se misericordiae commendabat: crux Christi in medio, non fuit supplicium, sed tribunal. Mox ut peregit omnia quae de se erant scripta, accepto felle et aceto, propter illud quod praedictum erat, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt [PL40.696] me aceto (Psal. LXVIII, 22); inclinato capite tradidit spiritum. Venerunt milites, fregerunt crura latronibus in cruce pendentibus: ad Jesum autem cum venissent, non fregerunt ejus crura; ut impleretur, ait Evangelista, quod scriptum est, Os non comminuetis ex eo (Joan. XIX, 28, 36). Sed unus e militibus latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, quae sunt matris Ecclesiae gemina Sacramenta. Percussit latus lancea persecutor, et fudit pretium Redemptor. Hic sanguis inebriat mentem, ut amorem obliviscatur mundi. Haec aqua mundat animam, ut corpus sordes careat diaboli. Nec relinquetis quidquam ex eo usque in mane. Hoc nunc agitur: comeditur enim agnus per noctem hujus saeculi, ut cum mane illud venerit quod vesperum non habebit, non jam offeratur sacrificium imaginis agni, sed ipsum Agnum quem quotidie comedimus, et cujus sanguinem bibimus, inveniamus illic eum sacerdotem perfectum, quem hic pro nostra salute constat occisum. Quae sunt hae picridiae, olera amaritudinis, quae comedit Israel spiritualis; nisi vox illa amara ad tempus sanctorum martyrum emissa per sanctum David, ac dicentium, Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis, in mensura (Psal. LXXIX, 6); et per apostolum Paulum, In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur (II Cor. IV, 8)? Demonstra et azyma, sancte Paule, ex Israelita carnali spiritualis effectus. Celebrasti enim pascha cum populo vetere, et quemadmodum novus populus figuras in veritatem converteret, tu docuisti, tu demonstrasti. Ostende ergo azyma consparsionem novam. Non in fermento, inquit, veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8).

CAPUT V

6. Virga Moysi devorans magorum serpentes, figura crucis Christi cujus virtute haereses conteruntur. Donatistae expugnati, Maximianistae, Manichaei, Pelagiani, Ariani refutantur. O agne occise, o Christe sancte pro nobis crucifixe, qui ut lapsa reparares in cruce pependisti: ipsa est illa virga regni tui, crux ipsa, inquam, qua virtus in infirmitate perficitur; ipsa illa virga crux, ipsa illa virga quae floruit ex radice Jesse; ipsa illa virga quam portabat Moyses, quae conversa in serpentem glutiit magorum serpentes: doctrina Christi diffusa per omnes gentes, haereticos superans dementes. In illo enim populo, fratres, in quo multa miracula faciebat Moyses per virgam, exsurrexerunt magi Pharaonis, facientes et ipsi prodigia contra famulum Dei Moysen. Sed ad hoc quaedam mira facere permissi sunt, ut mirabilius vincerentur. Magi Pharaonis quid aliud significabant, nisi omnes haereticos ministros diaboli, qui sub nomine Christi devorare cupiunt populum Christi? Scatent nunc haereses in hanc terram, tanquam serpentes magorum, quos devoravit et devorat ille serpens exaltatus in ligno. Sed quoniam non est temporis ire per multos, singulorum capita conterantur: quomodo exsurgunt, sic devorentur. Fuit hic, ut nostis, dilectissimi, viperea doctrina Donatistarum: contrita est, consumpta est. Mox Maximianistarum serpentina fraus pullulavit: contrita est, consumpta est. Manichaeorum venenum aspidis subrepserat: contritum est, consumptum est; Pelagianorum novum dogma, a ministris diaboli tanquam a magis Pharaonis excitatum, illi nostro serpenti certamen indixit: conteritur, consumitur.

7. Cum tot serpentum capita catholica doctrina contriverit, dissipaverit, consumpserit, ecce nobis unus anguis Arianus olim mortuus insultat: caput erigit, veluti vivum se demonstrare conatur, quem jam olim constat occisum. Redi, Moyses noster; redi, virga; redi, serpens Christe sancte, aequalem potestatem cum Patre habens: redi, contere capita draconum super aquas; confringe caput draconis magni, vivum sese profitentis, sed veram vitam non [PL40.697] habentis. Dic tu quid es, quoniam ille aliud docet quam es. Dic, dic, audiamus unde haereticos convincamus. Audite quid dicat: Ego sum via, et veritas, et vita, Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Secundum humanitatem via, secundum divinitatem veritas, et vita. Tu autem, haeretice ariane, qui minorem vis esse in divinitate vitam et veritatem, sequitur ut non per eum venias ad Patrem. Sed adhuc, Domine Jesu, contere caput draconis, dic quid sis cum Patre: te audiamus docentem, non haereticum blasphemantem; dic quid sis cum Patre. Ego, inquit, et Pater unum sumus (Id. X, 30). Dic adhuc, Ego in Patre, et Pater in me est. Adhuc dic, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 10, 9). Credis jam, haeretice, tantae auctoritati? An ipsius testimonium de se ipso non admittis, sed alios de eo testes requiris? Ecce introducuntur, adversum te dicunt, convinceris, refutaris, et legis laqueis irretiris. Dic, testis Dei Paule, qui usque ad sanguinem pro isto testimonio accessisti, et ne falsae doctrinae succumberes, animam posuisti. Dic: audiat qui convinci formidat; convincatur qui nec convictus mutatur. Singuli quique, ait, hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 5, 6). Audis aequalem, audis formam Dei: et tu audes dicere minorem Filium Dei! Veniat et alius testis, ut in duobus vel tribus confirmetur aequitas veritatis. Dic et tu, sancte Petre, quid tibi revelaverit: non caro et sanguis, sed Pater coelestis. Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 7). Et in Epistola sua ad Gentes secunda: Notam facimus vobis, inquit, Domini nostri Jesus Christi virtutem, et praescientiam, et magnitudinem. Audis virtutem, audis magnitudinem, audis praescientiam. In quo, haeretice, Christum dicis esse minorem? Sed audi adhuc quid adversum te hic testis et de Filio et de Spiritu sancto dicat. Non voluntate humana allata est, inquit, prophetia: sed Spiritu sancto acti, locuti sunt homines Dei. Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui subinducent sectas perditionis, et qui emit eos dominatorem abnegantes (II Petr. I, 16, 21, et II, 1). Vides te validis testimoniis et demonstrari et convinci. Negantes, inquit, dominatorem esse qui emit eos. Quem negas dominatorem, nisi Filium quem dicis esse minorem? Et quis est qui nos emit, nisi qui nos suo sanguine redemit? sed ingrediatur et tertius testis, ut tres unum verum testimonium dicant uni Trinitati et trinae divinitati. Dic tu, sancte Joannes, qui super pectus Salvatoris discumbebas, et videbas supercoelestia mirabilia verbum Domini: dic et tu, inquam, quid noveris Filium Dei. In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): et in epistola sua, Scimus, inquit, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut sciamus quid verum sit, et simus in vero Filio ejus: hic est enim verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Tu autem minorem dicendo Filium, qui est Deus verus, non habes vitam aeternam. Sed ad confutandam contumaciam perversam haeresis, ad deglutiendum te, serpens magice factus, non a veritate susceptus, ipse Pater testimonium dicat de Filio: ut nihil amplius quaeras, nihil amplius credas. Per Prophetam: Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae. Principium Pater, principium Filius: ergo Pater et Filius principium sine ullo principio. Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero generavit te (Psal. CIX, 3): tanquam diceret, ut sancti illuminarentur, processisti ex me. Nec fuit, dilectissimi, alia causa cur vel ipsa nomina Patris et Filii et Spiritus sancti sejuncta viderentur, nisi ut sancti homines instruerentur. Caeterum quod dictum est Moysi ab ipsa substantia Trinitatis, Ego sum qui sum; et, Sic dices, Qui est, misit me (Exod. III, 14). Ergo ex utero in splendoribus [PL40.698] sanctorum generatus est Filius. Sed ne hanc generationem carnaliter vel temporaliter acciperes factam, audi quomodo eum genuerit. Eructavit, inquit, cor meum Verbum (Psal. XLIV, 2). Joannes testis dicit: In principio erat Verbum. Deus Pater dicit: Eructavit cor meum Verbum. Habacuc dicit: Ambulavit Verbum (Habac. III, 5, sec. LXX.) Audis Deum Verbum, et hoc esse in principio apud Deum, et Deum esse Verbum. Testimoniorum vox, et ipsius Trinitatis unitas per totum mundum contra te clamat: et tu velut canis rabidus contra totum mundum latras. Sed audi adhuc unde plenius convincaris, quod Trinitas unus Deus sit. Patris vox est per Prophetam ad Filium: In splendoribus sanctorum ex utero genui te. Patris vox est ad Isaiam prophetam de Spiritu Sancto: Spiritus sanctus, inquit, a me exiet. Et Filii vox est in Evangelio ostendens in se Patrem esse, et se in ipso, ubi ait: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Filii vox est de Spiritu sancto, ostendens quia quomodo procedit ex Patre, ita ex se ipso, ubi ait discipulis suis post resurrectionem: Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in eis, ait Evangelista, Spiritum sanctum dans eis, ac dicens: Si cui remiseritis peccata, remittentur illi (Id. XX, 22, 23). Unde est et illud apostoli Pauli: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Si ergo Filius in Patre et ex Patre, Spiritus sanctus simul est et in Filio et Patre; non est sejuncta Trinitas, ubi est perfecta unitas. Discedat Arianus confusus reus, quia Trinitas unus est Deus.

CAPUT VI

8. Virgae et crucis Christi mysteria prosequitur. Sanctorum exempla omni hominum generi proposita. Sed quando tibi, perversa haeresis, verba mea proficiunt, cum sis aspis surda, obturans aures ne audias vocem incantantium? Noveris te tamen a serpente esse comedendam, dum oves quas tenes captivas, ad suum ovile ille pastor adduxerit, ut sit unus grex et unus pastor. Ille pastor noster, dilectissimi, qui in virga ferrea pascit et regit, confringit et restituit, ipse pastor est, ipse rector, ipse fabricator, ipse architectus noster. Magnum te pastorem video, Domine Jesu, oves pascentem, errantes requirentem, inventas cum gaudio ad gregem tuis humeris reportantem: magnum te architectum video, virgam portantem, in virga pendentem, et de ista virga multa miracula facientem. Multum expavesco expositionem virgae hujus, dilectissimi, dum loca divinarum Scripturarum considero. Virga Maria sancta, virga ipse Christus, virga crux. Et de ista virga quam magna et mira fecit hic architectus! et arborem fecit crucis ubi ipse angularis pependit lapis, et scalas coeli per quas hominem lapsum ad Patrem levavit. Quale miraculum, fratres, hujus architecti, ut de virga sua faceret scalas, et tales quarum caput in coelum poneret, et per eas ipse et ascenderet et descenderet, et propter confirmationem ipse super eas incumberet! Ascende securus, qui desideras coelum: non te terreat earum nec angustia, nec longitudo, nec altitudo; nihil timeas, non nutant gradus ejus, quos ille architectus sic confirmavit, ut in ejus ligno manus suas clavis affigi voluerit. Vide has scalas hujus architecti discipulum apostolum Paulum et demonstrantem, et gradus quasi numerantem et ascendentem, et quam plurimos invitantem: Flecto, inquit, genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit altitudo et latitudo, longitudo et profundum (Ephes. III, 14 et 18). Quatuor gradus posuit crucis. Non ergo laboriosae sunt hae scalae: quatuor gradus habent, et perducunt ad coelum. In altitudine crucis caput positum est crucifixi: sursum cor habeat christianus ad Dominum, quod interrogatus quotidie respondet; et ascendit unum gradum. In latitudine crucis manus affixae sunt crucifixi: perseverent manus christiani in operibus bonis; et secundum gradum ascendit. In longitudine crucis corpus pependit crucifixi: castiget quis corpus suum observationibus, jejuniis illud suspendat, [PL40.699] ut servituti animae subjiciat; et tertium gradum ascendit. In profundo crucis occultum est quod non vides, sed inde exsurgit hoc totum quod vides: adsit fides christiana, quod non potest comprehendere, credat corde, altiora se non quaerat, spes eum nutriat; et tunc quartum gradum ascendit.

9. Per hos gradus ascenderunt sancti omnes, continentes, conjugati fideles: evaserunt ruinas mundi, migraverunt ad loca tutissima, ubi jam nec barbaros timent, nec fragiles casus humanos exhorrent, nec corruptiones metuunt, nec aegritudines patiuntur, nec tribulationibus affliguntur, nec ipsam jam mortem timent, sed cum Deo de Deo vivunt. Hanc vitam, dilectissimi, amemus, appetamus, desideremus: ad quam omnis qui currit, non graditur via pedum, sed via morum. Boni ergo mores requirantur, ipsi in omnibus inveniantur. Uterque sexus et omnis aetas habet in hoc sanctorum hominum imitationis exemplum. Imitentur senes mores Tobiae, qui cum caecus esset corpore, viam vitae filio demonstrabat in corde. Ille eum manu ducebat in terra, et pater monendo eum perducebat ad coelum. Imitentur adolescentes Joseph sanctum, pulchrum corpore, pulchriorem [PL40.700] mente: quem castitas sic possederat, ut irruentes minae dominae mulieris impudicae non possent eum violare, nec mente, nec corpore, cujus jam Deus possederat mentem. Imitentur virgines sanctae sanctam Domini sui matrem Mariam. Imitentur viduae religiosam viduam Annam: imitentur et conjugatae castam Susannam. Virgo mater quod vovit, implevit: Anna vidua in orationibus et jejuniis usque in finem perseverantiam tenuit: Susanna casta pro pudicitia conjugali usque ad periculum mortis accessit. Intendite, conjugatae, qualis vobis hujus a Scriptura sancta imitatio proponatur. Non enim eam praedicat, quod fuerit auro, monilibus vel veste pretiosa forinsecus compta, cum fuerit intrinsecus pudore castitatis ornata. Omnibus vitam donavit, qui bonos mores instituit. Propterea namque ipse vir de femina est nasci dignatus, quia ab ipso uterque sexus est liberatus. Multa diximus, intentissime audistis, epulas dominicas libentissime comedistis: rependite vicem ministratori vestro, ut si non verbo, saltem vestris orationibus pascar.

SERMO DE TEMPORE BARBARICO

CAPUT PRIMUM

1. Poenitentiam amplectendam esse, cum Deus propter peccata flagellat. Flagello Dei omnes merito conteri. Admonet Dominus Deus noster, non nos debere negligere nostra peccata, quando talem demonstrat iram suam. Ipse quippe juste punit nocentem, quia nullum invenit poenitentem. Quoties, dilectissimi, intonuerunt atque intonant tubae divinae: Agite poenitentiam; appropinquavit enim ad vos regnum coelorum (Matth. IV, 17)? Et clausis auribus cordis, magis operamur mala, et petimus ut veniant bona. Sed talium judicium justum dicit esse Apostolus. In eo enim ipso quod talia sapiunt qui tales sunt, ex malis operibus posse se bona suscipere, obdurati sunt, poenitentiae locum non requirunt. Merito juste judicati, qui a semetipsis inveniuntur esse damnati. Licet non omnes tangat hic noster sermo, omnes tamen astringit sermo divinus, dicens: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Quomodo omnes, et quomodo non omnes? Quomodo non omnes? Quia sunt multi qui gemunt et dolent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum, volentes resistere; sed timore saecularium rerum non audentes, quas adhuc vel adipisci desiderat humana fragilitas, vel amittere formidat infirmitas. Secundum id quod dolent, non omnes: secundum quod rem non timendam timent, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; quia plus aestimatur timor hominis, quam timor Dei, et praeferunt homines res quas acceperunt a Deo ipsi Deo. Ne eas tollat malus homo, contemnitur Deus per quem factus est homo. Vellem vos quidem qui adhuc tales estis, et amore rerum saecularium obligati peccantibus aut parcitis, aut favetis; vellem vos quidem aliquibus exhortationibus admonere, quid cui rei praeponere debeatis: nisi nos fluvius lacrymarum compelleret plangere eos qui peccant, et nolunt agere poenitentiam. Si esset in nobis humanus affectus, si esset compassionis sensus, unius hominis mortem flere, dolere ac plangere deberemus: quibus lacrymis, quo gemitu, quibus planctibus exagitamur, quando aut maximam partem, aut pene totam plangimus civitatem? Aeger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum diligunt, aegrotant simul animo. Si eum et in ipsa vicina morte ridere [PL40.700] viderint, quemadmodum ab eo omnem spem salutis ablatam sentiunt, eumque adhuc vivum tanquam mortuum merito plangunt? Inter tantas angustias et in ipso fine rerum posita est universa provincia, et quotidie frequentantur spectacula: sanguis hominum quotidie funditur in mundo, et insanientium voces crepitant in circo. O planctus omni tristitia acceptior! o planctus omni moestitia affligens cor! Libet flere. Plangimus enim, dilectissimi, et illos et nos, quia et nos digni sumus qui cum talibus merito flagellemur. Nos enim, cum alios accusamus; omnes declinavimus, simul inutiles facti sumus, prorsus omnes. Nullus est excusatus; quia talis est judex, ut omnis homo ab illo inveniatur reus. Cum enim Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8 et 9)?

2. Advenit tempus illud quod praedixit Dominus: Putas, cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Quis habet fidem? quis credit verbis? Audebit aliquis nostrum assignare sibi fidem, quando audit Dominum dicentem discipulis: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis arbori huic, Eradicare, et plantare in mari; et obaudisset vobis (Id. XVII, 6)? Quis sibi audebit assignare quod faciat omnia quae praecepit Deus? Nemo, prorsus nemo. Praedicamus, et non facimus: auditis, et facere non curatis. Merito omnes sub flagello, et doctor et factor, et auditor et contemptor. Studemus invicem reprehendere, et non studemus opera nostra discutere. Detrahit proximus proximo, detrahit clericus clerico, detrahit laicus laico. Video quidem se invicem accusantes, sed neminem video juste se excusantem. Unusquisque enim, dilectissimi, proprium onus portat. Nolite detrahere alterutrum, fratres, ait apostolus Jacobus. Qui enim detrahit fratri aut judicat fratrem, detrahit legi et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Unus est enim legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum (Jacobi IV, 11-13)?

CAPUT II

3. Poenitentia agenda, antequam succidatur arbor. Nec tamen voces detrahentium silentium possunt imponere verbo Dei. Clamat ille per [PL40.701] bonos, et per malos: Agite poenitentiam, appropinquavit ad vos regnum Dei. Nolite esse auditores legis tantum, sed factores (Jacobi I, 22). Facite dignos fructus poenitentiae. Ecce enim, ait Evangelista, securis ad radices arborum posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 2, 8 et 10). Video, inquit, omnes homines diversas arbores, fructus etiam diversos habentes: sed bonus fructus quaeritur qui pascat, non qui pungat. Sunt enim et arbores spinosae, igni deputatae, merito incendendae, quia in eis nullus fructus est animae. Putatisne, dilectissimi, nos omnes tales sumus, qui in istis malis pro peccatis nostris dimissi sumus? Exacuit agricola ferrum, amputat inutile lignum, abscisum servat incendio concremandum. Hoc nunc agitur a vero agricola. Videntur quidem sibi mali adhuc stare, adhuc florere. Quisquis talis es, quisquis malus es, quisquis corrigi non vis, non te consoletur altitudo tua; quia major te exspectat ruina, ampliorque sustinet flamma. Quia securis haec ad te nondum venit, ideo putas te posse semper stare? cum videas vel audias alias arbores te ampliores cecidisse. Quod te hic agricola differt, ejus est patientiae, ne forte intercedat apud eum locus poenitentiae. Colonus enim ille in Evangelio, qui intercedebat pro arbore, quam dominus eradicare volebat, quod fructum per triennium non haberet, videte quid ait: Domine, dimitte illam et hoc anno; faciam ei fossam, adhibeam cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem, abscides eam (Luc. XIII, 8, 9). Arbor haec sterilis, genus hominum est non habens fructum poenitentiae. Dominus ejus, conditor ejus est. Intercessor hujus arboris, apostolus Paulus est. Unde probamus? Audi in quadam Epistola sua quemadmodum intercedebat pro talibus: Flecto, inquit, genua mea a. Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis virtutem (Ephes. III, 14, 16). Hoc ergo eis petebat, ut acciperent quod non habebant. Faciam, inquit, ei fossam, adhibeam cophinum stercoris. Fossa locus est humilitatis: cophinus stercoris, lacrymae sunt poenitentis. Quem locum si quis contempserit, amplius sustinebit tormentum, quando illius agricolae acutissimum senserit ferramentum. Agite, mali, poenitentiam; corrigimini, mali, quia vobiscum flagellantur et boni.

CAPUT III

4. Quare boni cum malis puniantur. Dicet aliquis: Si mali merito flagellantur, boni quare talia cum malis et a malis patiuntur? Quare? Quia secundum quemdam modum dicuntur boni; secundum autem rectum verumque bonum, Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Ergo et ipsi boni, quicumque sunt boni, non tales sunt, quales debent esse boni: non enim sunt perfectum bonum; proficiunt enim de die in diem. Si proficiunt, utique exercitationibus proficiunt. Nemo se justificet, tanquam jam sit perfectus. Recedat de medio male justificator pelagianus, confundatur haereticus arianus: Nemo enim bonus, nisi solus Deus. Quid ergo? Christus non est Deus? Plane Deus. De ipso quippe dicit Scriptura divina: Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Quid Spiritus sanctus, non est Deus? Plane Deus. Unde probamus, quoniam et ipse Deus? Audi in Actibus Apostolorum Petrum Ananiae fraudatori improperantem: Anania, inquit, cur implevit satanas cor tuum, mentiri te apud Spiritum sanctum? Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 3 et 4). Ecce et Spiritus sanctus Deus. Ergo Trinitas unus est Deus: et verum est quia nemo bonus, nisi unus Deus. Patientes estote, boni, ut sitis vere boni: patientes estote usque ad adventum Domini. Tolerate mala quae patimini a malis cum malis; quia ista tentatio, vestra est examinatio. Si aurum es, quid times paleam, quid times ignem? Simul quidem eritis in fornace, sed ignis paleas in cineres vertit, tibi sordes tollit. Si frumentum es, quid times tribulam? Non apparebis qualis antea eras in spica, nisi tribula conterendo a te separaverit paleas. Si oleum es, quid times pressuram preli? Non declarabitur species tua, nisi etiam pondus lapidis [PL40.702] a te separaverit amurcam. Verumtamen interroget se unaquaeque anima, et videat si injuste patitur. Proferatur statera justitiae, appendatur amor mundi cum amore Dei, vide quemadmodum praeponderet amor mundi. Proferatur speculum Scripturae divinae. Speculum hoc neminem palpat: qualis es, talem te tibi demonstrat. Intende et vide, et si est aliquid quod offendat, abi confusus, et redi correctus. Annon confunderis, et in malis tuis gloriaberis? Eris enim perfectum malum, non qualecumque bonum. Talis non vis flagellari cum mundo, aut flagellatus murmuras sub flagello? Serve male, fecisti quod Dominus jussit? Ne vapulares, ista flagella tibi ante praedixit. Quis jussit? Dominus jussit, Creator tuus jussit. Quid jussit? Qui amat, inquit, patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Ecce quid jussit. Aut, Qui amat filium aut filiam plusquam me, non est me dignus (Matth. X, 37). Ecce quid jussit. Et quis est, inquit, qui odit patrem aut matrem aut filios? Nec ille illos odire praecepit: sed vel quantum illos, tantum se diligi jussit. Plus quidem debueras diligere Creatorem, quam creaturam; sed si non vales praeferre, saltem vel aequare dignare. Vere filios tuos diligeres, si Christum filiis praeferres, ipsosque filios ipsi committeres. Vere filios tuos diligeres, si in ipso illos diligeres, qui eos tibi dedit ut diligas. An ideo eos videris diligere, quia eorum voluptatibus faves? Audis blasphemantes, et patienter fers, Christiane, quod rex Nabuchodonosor alienigena non potuit sustinere, dicens: Si quis dixerit blasphemiam in Deum Sidrach, Misac et Abdenago, in interitum erit (Dan. III, 96). Vides frequentare spectacula, et non revocas. Vides luxuriantes, et non verberas. Nec potes te talem exhibere patrem, qui paratus sis indisciplinatos filios vel exhaeredare vel abjicere, cum paratus esse debueras sicut Abraham etiam filium immolare. Omnis enim qui filiorum trucidat voluptates, sacrificium tale quale Abraham offert Deo. Sed dum ista non fiunt, et his moribus depravatis male nutriuntur, qui isto mundo utuntur, labefit mundus, nec immerito ait propheta: Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea (Isai. XXIV, 4). Non quiescunt usque nunc murmurare homines, laudare tempora praeterita, accusare tempora christiana. Magna erant tempora patrum nostrorum, dicunt: o quam bona tempora habuerunt patres nostri!

CAPUT IV

5. Vitia quisque in suis castiget et puniat exemplo veterum. Sed videte quae fecerint patres nostri. Phinees sacrificantem virum idolis manu propria peremit, ut placaret iram Dei (Num. XXV, 8). Moyses populum oberrantem, vitulumque fusilem adorantem, ita certa emendatione coercuit, ut unam tribum e duodecim ad se vocans, quae sequi voluit Deum, praeceptum eis daret, ut acceptis gladiis in manibus suis filii percuterent parentes, et parentes occiderent filios (Exod. XXXII, 26-28). Nullus eos revocavit affectus, nullus humanitati reservatus est locus; quia timor et amor Dei prae omni desideriorum carnalium amore ferebatur. Jephte ut hostes diis ac daemonibus immolantes superaret, unicam filiam in sacrificio dedit (Judic. XI). Samson cum gentes daemonicolas, virtute quam a Deo in capite acceperat, diutius bellis contereret atque fatigaret, seductusque postea per mulierem, oculos simulque virtutem capitis perdidisset, posteaquam cognovit in opprobrium suum omnes illos convenisse ad templum idolorum suorum, eosque magnificare deos suos, quod eis tradiderant acerrimum inimicum suum, cum crescente coma capitis ejus ei crevisset et virtus, a puero qui sibi ducatum praebebat, ut sibi manum porrigeret petiit, seque ad illud templum duci poposcit. Ad quod cum pervenisset, columnas duas, supra quas totum illud aedificium ferebatur, singulis manibus singulas apprehendens, ruina se simul et illos voluit opprimi, ne laudes daemonum in contumeliam Dei sui a quoquam libenter pateretur audiri (Id. XVI). Daniel ne a rege homine petitionem aliquam posceret, sed a Deo vivo, qui praestat omnia bona suis, leonibus jejunantibus [PL40.703] in escam datus est ut periret: sed Dominus fidelem servum suum non deserens, et ipsum intactum reservavit, et per Habacuc prophetam simul et ipsum et leones pavit (Dan. XIV, 30-40). Quid dicam de tribus pueris, qui cum nollent imaginem regiam adorare, ignes riserunt? In quibus pueris micans gratia ita enituit, ut ligati in fornacem mitterentur, deambulantesque viderentur, os aperientes Deumque laudantes, flammas ad se non admitterent, sed fugarent: ut secum Filium Dei habere meruissent, antequam mundo in homine apparuisset; ut esset eorum vindex flamma, Chaldaeorumque ministros fornax devorans consumeret; producti quoque de fornace incolumes, populos in se mirabiles redderent, regemque mutarent, eumque facerent Dei sui adoratorem, quem senserant ante persecutorem (Id. III). Sed haec omnia faciebat fides, timor et amor Dei. Oderant isti non solum omnia quae habebant propter Deum; verum etiam animas suas: et Deus eos hic claros fecit et aeternae vitae remuneratione ditavit. Quid tale, dilectissimi, fecimus, imo e contrario quae mala non fecimus? Illi nec minis nec tormentis conventi daemoniis sacrificaverunt. Annon sacrificavit, qui imagines idolorum per noctem ludentes, quod Nocturnum vocant, libentissime spectavit? Sacrificavit, prorsus sacrificavit; et, quod est pejus, non tauri vel cujuslibet pecoris aliquam victimam, sed ipsam animam hominis pretiosam. In hoc tam nefando sacrificio non unus vel pauci accusantur; tota hoc civitas fecit, quae tota consensit. Nec ab hostibus, nec a barbaris, sed a se ipso omnis homo in anima se intus occidit videndo, consentiendo, non prohibendo; omnes remansimus rei: et dum nolumus pacem civitatis turbari perversam, pacem quam desideramus non accipimus rectam. Contemnimus pacem servare bonorum morum, et periit pax temporum nostrorum. Discite vel nunc, dilectissimi, quid cui rei praeponere debeatis. Nolite diligere vitia in filiis, in amicis, in servis, in omnibus notis. Praeponatur singularis potestas omni potestati, honorem exhibeamus Caesari tanquam Caesari, timorem autem Deo. Praeferatur Creator creaturae: diligamus Deum, quia diligit nos; et in hoc quod sic nos flagellat, diligit. Quis est enim filius, cui non det disciplinam pater ejus (Hebr. XII, 6, 7)? Qui sanam considerationem habet, qui credit Dei verbis, plus metuit ignem aeternum, quam cujuslibet truculenti barbari ferrum; plus metuit mortem perpetuam, morte qualibet hic pessima. Irrideant haec infideles, irrideant stulti, nolint credere nec rebus expertis. Ecce conteruntur, ecce omnia pereunt, ecce cum ipsis non potest stare mundus quem amaverunt, ecce ad Deum trahuntur cujus praecepta contempserunt: non enim bona voluntate pergit, qui blasphemando moritur. Ecce itur: cum illuc ventum fuerit, quid agitur? Quo itur? per quem abitur? Quis iterum huc redire cogitur? Finitum est et quod male fecerat, emendare finitum est. Redite filii, redite; redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8): facite gaudium ex conversione vestra, corrigantur corda vestra, displiceant vobis opera vestra. Estote fortes, tribulatio mundi non vos frangat: Dominus in proximo est; nihil solliciti sitis (Philipp. IV, 5 et 6).

CAPUT V

6. Martyrum fortitudo, Perpetuae nominatim et Felicitatis. Habetis virorum fortium magna exempla. Vicerunt martyres mundum: inter quos martyres maribus etiam feminae repertae sunt fortiores. Ante paucos dies natalitia celebravimus martyrum Perpetuae et Felicitatis, et comitum. Et cum tot ibi sint viri, quare istae duae prae omnibus nominantur, nisi quia infirmior sexus aut aequavit, aut superavit virorum fortitudinem? Una earum erat praegnans, alia lactans. Felicitas parturiebat, Perpetua lactabat. Sed tamdiu haec Perpetua lactavit, quamdiu acciperet ab illo pastore simul et patre buccellam lactis: qua accepta dulcedo felicitatis perpetuae eam fecit contemnere filium, spernere patrem, non haerere mundo, perdere animam pro Christo. [PL40.704] Felicitas vero, quae sociam habebat Perpetuam, parturiebat et dolebat, objecta bestiis gaudebat potius quam timebat. Quae virtus in feminis! Qualis est gratia, quae cum se infundit, nullum indignum judicat sexum! Gratias gratiae: reparavit enim sexum muliebrem. In opprobrium magnum mulier remanserat; quia ab initio per mulierem peccatum, et propter hanc omnes morimur. Diabolus unam Evam dejecit: sed Christus natus ex virgine, multas feminas exaltavit. Perpetua et Felicitas caput calcaverunt serpentis, quod Eva ad cor suum intus admisit. Illam seduxit falsa promittendo; illas non valuit superare saeviendo: illam decepit in paradisi felicitate; has non potuit adire, nec sub tantorum positas potestate. Illius inter paradisi delicias ruinam gavisus est; harum inter poenas fortitudinis constantiam ipse quodam modo diabolus expavit. Merito sic sunt exaltatae, merito viris vel coaequatae vel praelatae. Quamvis enim in Christo Jesu non sit servus neque liber, non sit masculus neque femina (Galat. III, 28), sed omnes sint unum occurrentes in virum perfectum (Ephes. IV, 13); descendit tamen hoc donum ex magna gratia. Perpetua enim et Felicitas nomina istarum sanctarum feminarum, merces est sanctorum omnium martyrum.

CAPUT VI

7. Patientia Job. Vicit mundum etiam Job ille omnibus notissimus, toties tentatus, sed minime superatus. Implevit dominicum praeceptum: contempsit filios, ne blasphemaret, qui dederat filios. Repulit a se uxorem, quae ei blasphemiam persuadebat, quam diabolus propterea solam dimiserat quia sibi eam necessariam esse noverat. Non enim dimiserat marito consolatricem, sed suae tentationis adjutricem: fecerat eam Evam novam, sed ille non erat vetus Adam. Existimavit etiam istum sicut illum per mulierem posse decipere: sed iste spernendo uxorem pessima suggerentem, divinitus adjutus, etiam ipsum diabolum in illa valuit superare. Fortior fuit Job in doloribus, quam ille Adam in nemoribus: iste non cessit tormentis, ille superatus est in deliciis. Videtis, dilectissimi, quid agat tentatio, quam utiles sint hujus mundi pressurae, et quemadmodum corrumpant terrenae deliciae. Contempsit Job uxorem, filios, omnia sua, postea et carnem suam. Plus amavit eum qui dederat, quam id quod dederat. Usus est quod acceperat, tanquam bonus viator: possedit, non possessus est. At ubi ea placuit auferre qui dederat, benedixit, non blasphemavit: Dominus, inquit, dedit, et Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, et II). Imitamini talem virum, imitamini tales filii esse etiam flagellati, ut mereamini recipi. Flagellat enim omnem filium quem recipit. Disciplinam ejus sustinete: sicut filios, ita vos aggreditur Deus.

CAPUT VII

8. Parabola filii prodigi. Latus Christi apertum, ut omnes per illud intrent. Quod probat ille filius junior in Evangelio positus, qui disciplinam paternam contempsit, substantiam suam in meretricibus erogavit, porcos pavit, fame contritus est, siliquis porcorum ventrem suum implere non potuit: tandem aliquando reversus est ad se, et invenit se qui perdiderat se. In mentem ei venit quod multi mercenarii patris sui abundarent panibus, ipse vero fame periret. Statim surrexit, ad patrem recurrit, non se filium, sed tanquam unum ex servis computari rogavit. Inclinatur humilitas, excitatur misericordia: voces filii poenitentis concutiunt paterna viscera. Dicit se filius indignum, ut ille eum judicet dignum; rogat ut in numero servorum jubeatur suscipi: et pater ei primam illam stolam jubet afferri, mactat vitulum saginatum, chorum congregat, advocat amicos, facit epulum magnum. Quare? [PL40.705] Quia hic filius meus, inquit, mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. Hanc similitudinem Dominus in Evangelio proposuit, quam ipse exposuit, dicens tale gaudium fieri in coelo super peccatore poenitentiam agente. Nunc vero quoniam tempus est exhortari omnes ad poenitentiam, ut filii errantes revertantur, eisque convivium a patre saginati vituli praeparetur, etiam nos, dilectissimi, parati simus huic convivio tanquam amici ac domestici interesse: maxime quia cum isto patrefamilias ad mensam ejus quotidie accedentes, non nos jam dignatur vocare servos, sed amicos. Percurramus, si placet, ipsam parabolam a Domino in Evangelio propositam, in qua nobis et affectum patris demonstravit pium, et filii perditi indicavit reditum, filiique majoris qui de paterna domo non discesserat, commotum retulit animum. Hoc quippe habet textus ipsius lectionis. Veniens, ait, filius ejus primogenitus de agro, cum audiret symphoniam, interrogavit servos quidnam illud esset: eique dixerunt, Frater tuus reversus est, et occidit illi pater tuus vitulum saginatum, eo quod salvum illum susceperit. Et indignatus noluit introire. Egressus est autem ad illum pater suus, ut eum introduceret. Improperavitque illi patri suo, quod laborasset semper cum illo, et nunquam illi talia exhibuisset: at ubi venisset filius ille, qui omnem substantiam paternam male consumpserat, occidisset illi vitulum saginatum. Et reddit pater rationem facti sui, consolaturque filium suum secum permanentem, de domo non discedentem, et dicit illi, Fili, tu meus es, et mecum es semper, et omnia mea tua sunt: verumtamen oportuit nos ista facere, quoniam frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 11-32). Non vacat haec talis a Domino propositio. Donet itaque nobis qui ista proposuit, ut demonstremus ab ipso fuisse impletum hoc, quod per quamdam similitudinem nos quodam modo excitavit ad aliquid inquirendum. Affectum paternum exhibuisse suis Dominum nostrum Jesum Christum, nullus ambigit christianus. Illud magis requiramus, qui sit filius junior, qui prodige vivens substantiam paternam dissipavit, et qui sit filius primogenitus qui indignatus quod filio perdito redeunti vitulus saginatus occisus sit, intrare noluerit. Quis est iste filius perditus, qui omnem substantiam paternam in meretricibus erogavit, nisi ille latro qui substantiam animae a Deo sibi datam per scelera diffluendo etiam in cruce pependit? Porcos pavit, quando daemonum voluptates suis factis implevit. Fortasse illos porcos pavit, quos petierat diabolus a Domino, dicens: Jube nos intrare in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Fame contritus est, quia panem verbi Dei non inveniebat. Siliquis cupiebat saturare ventrem suum, quando tortuosis cogitationibus replebat animam suam. Sed revertatur ad se, videat se latro in cruce pendentem, concurrat ad patrem, dicat pendens in cruce: Domine, memento mei dum veneris in regnum tuum. Domine, memento mei; non sum dignus vocari filius tuus, suscipe me tanquam unum ex servis. Domine, memento mei. Latro enim sua attendens merita de se ipso diffidebat: sed Dominus, tanquam pius pater, latroni quasi filio quod desperaverat offerebat. Proferat huic pater stolam illam primam, induat filium immortalitate, quem secum videt in cruce pendentem, introducat eum in domum: dicat Christus latroni, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43). Mactet vitulum saginatum, hominem illum susceptum, etiam pro latronibus crucifixum: advocet amicos suos discipulos quibus dicebat, Si feceritis quae mando vobis, jam vos non dicam servos, sed amicos (Joan. XV, 14 et 15). Praeparetur illud convivium coeleste, astet ille chorus Angelorum, suaviter declamans: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Veniat et primogenitus filius ille, et nolit intrare. Quis est iste filius primogenitus qui noluit intrare, nisi ille primus Apostolorum Petrus, qui ad interrogationem [PL40.706] unius ancillae in atrio sacerdotis ter Dominum ausus est negare? Dixisti quidem, o Petre, tanquam patri tuo Christo, Ego tecum laboravi: quando dicebas Salvatori, Tecum sum usque ad mortem (Matth. XXVI, 69-74, 35); animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37). Ubi est quod promisisti? Interrogaris semel, et negas: secundo interrogaris, et negas; tertio, et negas. Non vis ad convivium intrare, ideo ausus es ter Dominum negare. Ubi est, Animam meam pro te ponam? Ter negantem non terruit ungula, sed una oppressit muliercula. Certe, Tecum sum usque ad mortem. Vide, vide igitur, Petre, quantum de te antea praesumpseris: ecce nunc ter negando, gallo teste convinceris. Sed egrediatur pater ad primogenitum filium nolentem intrare: dicat Christus Petro, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Respiciat negantem, et faciat confessorem: compungat flentem, faciat amatorem. Exhortetur eum paterna voce: Fili, inquit, tu meus es: Tu es Petrus; etsi me negasti, meus es. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Tu meus es, et omnia mea tua sunt: Tibi dabo claves regni coelorum (Id. XVI, 18, 19). Apud te, Petre, sunt claves: dignare jam ad convivium intrare. Oportebat haec fieri, quoniam frater tuus latro mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Si Petrus antequam Christus pro omnibus crucifigeretur, regni coelorum claves accepit; qua illuc introivit latro ille jam non reus, nisi per latus quod aperuit Judaeus?

9. Et nunc veniant omnes quicumque amant paradisum, locum quietis, locum securitatis, locum perpetuae felicitatis, locum in quo non pertimescas barbarum, in quo nullum patiaris adversarium, nullum habeas inimicum: venite omnes, intrate omnes; est qua intrare possitis, patet latus. Ostendit enim ille latro quo debeant omnes intrare, neminem suo exemplo docuit desperare.

CAPUT VIII

De cavenda ariana haeresi.---Contendite, ait Dominus, intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). Quid angustius illo foramine, quod unus e militibus percutiendo latus crucifixi aperuit? et tamen per has angustias pene jam totus mundus intravit. Venite, et vos Judaei, vocat vos quem crucifixistis Filius Dei. Contendite intrare per angustam portam: per hanc enim introierunt patres vestri. Illi qui ut crucifigeretur clamaverunt, qui in ligno suspensum viderunt, qui irriserunt, qui caput agitaverunt, per istas tamen angustias introierunt. Non enim inaniter clamabat ille pendens in cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id. XXIII, 34). Per has ergo, ut dixi, angustias, per angustam portam lateris Christi ingressus est latro mutatus, poenitens Judaeus, conversus omnis paganus, et ab eo exiit foras malus haereticus arianus. Exiit, quoniam non erat de numero permanentium. De illis enim erat, de quibus Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim ex nobis essent, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). O haeretice ariane, agnoscit latro in cruce pendentem, ipsi inimici Judaei expaverunt resurgentem, et vos male tractatis in coelo regnantem!

10. Cavete, dilectissimi, arianam pestem; non vos separent a Christo terrena promittendo, propter tunicam non vos exspolient fide. Membra Christi, servate unitatem atque integritatem unius tunicae, quam nec persecutores Christi ausi sunt scindere. Nolite injurias irrogare capiti vestro: pro vobis ille mortuus est, ne vos moreremini. Quem Christus per Baptismum vivificavit, quare eum arianus rebaptizando occidit? Erubesce, erubesce, haeretice. Negavit Petrus, et reversus est, et flendo delevit quod timore negavit. Christum in suis persecutus est Paulus, sed ad ejus vocem cecidit et surrexit. Aliter cecidit, aliter [PL40.707] surrexit: cecidit persecutor, erectus est praedicator. In Christianis Christum persecuti sunt reges: sed multum eis praestiterunt, quando membra ad caput suum velociter transierunt. Nemo talia damna, qualia tu, ingerit Christo: animas enim multorum cupis interficere, pro quibus Christus in carne venit occidi. Erubesce, erubesce, haeretice. Quid iteras quod semel datur? In membris suis jam intus est Christus, noli in istis ipsum velle rebaptizare? Semel enim pro omnibus cum Joanne in aquam dignatus est ipse [PL40.708] descendere (Matth. III, 16). Redemit Christus animas, custodite quod ille redemit. Integro Christo integrum assignate praedium. Nemo invadat, nemo invasori consentiat: characterem dominicum nullus abstergat, titulos Christi nemo deponat. Reddituri estis rationem Domino regi, boni servi, data est vobis occasio bene operandi. Abundant peregrini, captivi, exspoliati. Facite vobis amicos ex mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9).

Reaktionen der Leser

Anmerkungen

Fons: Patrologia Latina, t. 40, coll. 678-708 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Veröffentlicht von: Rodion Vlasov
Erstellungsdatum der Seite: 2026-11-22, Aktualisierung: 2026-11-22