CAPUT PRIMUM

1. Decem virgines quaenam intelligendae in parabola Evangelii. Hesterno die qui adfuistis, promissionem nostram tenetis: quae hodie non solis vobis, sed pluribus etiam qui convenerunt, Domino adjuvante, reddenda est. Quae sint decem virgines, quarum sint quinque prudentes et quinque stultae, non facile indagari potest. Verumtamen secundum ea quae continet ipsa lectio quam Charitati vestrae [PL38.574] etiam hodie volui recitari, quantum mihi Dominus intellectum donare dignatur, non mihi videtur ista parabola vel similitudo ad eas solas pertinere, quae propria et excellentiori sanctitate virgines in Ecclesia nominantur, quas etiam usitatiore vocabulo Sanctimoniales appellare consuevimus: sed, nisi fallor, haec similitudo ad universam Ecclesiam pertinet. Quamvis etsi illas solas intelligeremus, quae Sanctimoniales vocantur, numquid decem sunt? Absit ut tanta virginum multitudo ad tam exiguum numerum revocetur. Forte autem dicat aliquis: Quid si multae sunt nomine, et tam paucae sunt in veritate, ut vix decem inveniantur? Non ita est. Nam si solas decem intelligi vellet bonas, non ibi ostenderet quinque fatuas. Si enim multae sunt virgines quae vocantur, quare contra quinque ostia domus magnae clauduntur?

CAPUT II

2. Virgines decem, animae quaelibet de Ecclesia Dei. Intelligamus ergo, charissimi, ad omnes nos, id est, ad universam omnino Ecclesiam pertinere istam parabolam, non ad solos praepositos, de quibus hesterno die locuti sumus; nec ad solas plebes; sed prorsus ad omnes. Quare ergo quinque et quinque virgines? Istae quinque et quinque virgines, omnes omnino sunt animae Christianorum. Sed ut dicamus vobis, quod Deo inspirante sentimus, non qualescumque animae, sed tales animae quae habent catholicam fidem, et habere videntur bona opera in Ecclesia Dei: et tamen ex ipsis quinque sunt prudentes, et quinque fatuae. Quare ergo appellatae sunt quinque, et quare virgines, prius videamus; et deinde caetera consideremus. Omnis anima in corpore ideo quinario numero censetur, quia quinque sensibus utitur. Nihil est enim quod sentimus ex corpore, nisi janua quinquepartita, aut videndo, aut audiendo, aut odorando, aut gustando, aut tangendo. Qui ergo se abstinet ab illicito visu, ab illicito auditu, ab illicito odoratu, ab illicito gustatu, ab illicito tactu, propter ipsam integritatem, virginis nomen accepit.

3. Nec virginitas sufficit, nec opera bona. Sed si bonum est abstinere ab illicitis sentiendi motibus, et ideo unaquaeque anima christiana virginis nomen accepit; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Et virgines sunt, et repelluntur. Parum est quia virgines sunt: et lampades habent. Virgines, propter abstinentiam ab illicitis sensibus; lampades habent, propter opera bona. De quibus operibus Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Item discipulis dicit: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). In lumbis accinctis, virginitas: in lucernis ardentibus, opera bona.

CAPUT III

4. Virgo anima quaelibet Christiana. Non solet dici virginitas utique in conjugatis: tamen etiam ibi est fidei virginitas, quae exhibet pudicitiam conjugalem. Nam ut noverit Sanctitas vestra, non importune secundum animam et secundum integritatem [PL38.575] fidei, qua etiam fide ab illicitis abstinetur, et bona opera fiunt, unumquemque vel unamquamque animam virginem dici; tota Ecclesia quae constat ex virginibus et pueris, et maritatis feminis et uxoratis viris, uno nomine virgo est appellata. Unde hoc probamus? Apostolum audi dicentem, non solis sanctimonialibus, sed universae prorsus Ecclesiae: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et quia hujus virginitatis corruptor, diabolus cavendus est, continuo ipse Apostolus cum dixisset, Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo; adjunxit et ait, Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). In corpore virginitatem paucae habent: in corde omnes habere debent. Si ergo ab illicitis abstinentia bona est, unde virginitas nomen accepit, et opera bona laudabilia sunt, quae significantur lampadibus; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Si et virgo est, et lampades fert, et tamen non admittitur; ubi se videt qui nec virginitatem ab illicitis servat, nec opera bona volens habere in tenebris ambulat?

CAPUT IV

5. Praeter continentiam et opera bona, requiritur charitas. Oleum, charitas. De istis ergo, fratres mei, de istis potius disputemus. Qui non vult videre quod malum est, qui non vult audire quod malum est, qui ab illicitis sacrificiorum nidoribus avertit odoratum, ab illicitis sacrificiorum cibis avertit gustatum, fugit complexum alienae, frangit panem esurienti, hospitem inducit in domum, vestit nudum, concordat litigiosum, visitat aegrotum, sepelit mortuum: ecce virgo, ecce habet lampades. Quid quaerimus amplius? Adhuc quaero. Quid adhuc quaeris, inquit? Adhuc quaero: intentum me fecit Evangelium sanctum. Etiam ipsas virgines et ferentes lampades, alias dixit prudentes, alias stultas. Unde intuemur? unde discernimus? De oleo. Aliquid magnum significat oleum, valde magnum. Putas, non charitas est? Quaerendo dicimus, non sententiam praecipitamus. Unde mihi videatur oleo charitas significari, dicam vobis. Apostolus dicit, Adhuc supereminentiorem vobis viam demonstro. Supereminentiorem viam quam demonstrat? Si linquis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Ipsa est supereminens via, id est, charitas, quae merito oleo significatur. Omnibus enim humoribus oleum supereminet. Mitte aquam, et superinfunde oleum, oleum supereminet. Mitte oleum, superinfunde aquam, oleum supereminet. Si ordinem servaveris, vincit: si ordinem mutaveris, vincit. Charitas nunquam cadit (I Cor. XII, 31, et XIII, 1, 8).

CAPUT V

6. Ire obviam sponso quid. Virginum dormitio. Quid ergo, fratres? Jam disceptemus de quinque virginibus prudentibus et quinque fatuis. Voluerunt ire obviam sponso. Quid est, ire obviam sponso? Corde ire, exspectare ejus adventum. Sed ille tardabat. Dum tardat ille, dormierunt omnes. Quid est; omnes? Et fatuae et sapientes, obdormitaverunt [PL38.576] omnes, et dormierunt. Putamus, bonus est somnus iste? Quid est somnus iste? Ne forte tardante sponso, quoniam abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum. Siccine intellecturi sumus istum somnum? Non mihi placet: dico quare. Quia sunt ibi prudentes: et utique quando dixit Dominus, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum; subjecit et ait, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Ubi vultis esse istas prudentes? Nonne in his qui perseveraverunt usque in finem? Non ob aliud, fratres, non ob aliud prorsus admitterentur intro, nisi quia perseveraverunt usque in finem. Non ergo eis obrepsit frigus charitatis, non in eis refriguit charitas; sed fervet usque in finem. Quia fervet usque in finem, ideo sponsi januae patuerunt: ideo eis dictum est ut intrarent, sicut illi optimo servo, Intra in gaudium Domini tui (Id. XXV, 21, 23). Quid est ergo, Dormitaverunt omnes? Est alius somnus, quem nemo evadit. Non recordamini Apostolum dicentem, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres (I Thess. IV, 12), id est, de his qui mortui sunt? Quare enim dormientes vocantur, nisi quia suo die resuscitantur? Ergo dormierunt omnes. Putas, quia prudens est, ideo non habet mori? Fatua sit virgo, prudens sit virgo, somnum mortis omnes patiuntur.

CAPUT VI

7. Mortui, quare dormientes. Aliquando autem dicunt sibi homines: Ecce jam dies judicii venit, tanta mala fiunt, tantae tribulationes crebrescunt; ecce omnia quae Prophetae dixerunt, pene completa sunt; jam dies judicii instat. Qui hoc dicunt, et fideliter dicunt, tanquam obviam eunt sponso cogitationibus talibus. Sed ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, terrae motus super terrae motum, fames super famem, gens super gentem, et nondum venit sponsus. Cum ergo exspectatur ut veniat, dormiunt omnes illi qui dicunt, Ecce venit, et dies judicii hic nos invenit. Cum dicit, dormit. Ergo observet ad somnum suum, et perseveret in charitate usque ad somnum suum: exspectantem illum inveniat somnus. Puta enim quia dormivit. Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9). Dormierunt ergo omnes: et de illis prudentibus, et de illis fatuis omnes dormierunt.

CAPUT VII

8. Ecce media nocte clamor factus est. Quid est, media nocte? Quando non speratur, quando omnino non creditur. Noctem posuit pro ignorantia. Aliquis quasi computat sibi: Ecce ab Adam tot anni transierunt, et ecce complentur sex millia annorum, et continuo, quomodo quidam tractatores computaverunt, continuo veniet dies judicii: et veniunt, et transeunt computationes, et adhuc remoratur sponsi adventus, et dormiunt virgines quae obviam ierant. Et ecce dum non speratur, dum dicitur, Sex millia annorum exspectabantur, et ecce transierunt, unde scimus jam quando veniet? media nocte veniet. Quid est, Media nocte veniet? Dum nescis, veniet. Quare dum nescis, veniet? Ipsum Dominum audi: Non est vestrum scire tempora, quae [PL38.577] Pater posuit in sua potestate (Act. I, 17). Dies Domini, ait Apostolus, tanquam fur in nocte, ita veniet (I Thess. V, 2). Ergo vigila nocte, ne furem patiaris. Nam somnus mortis, velis nolis, veniet.

9. Resurrectio virginum. Oleum in vasis. Sed cum factus fuerit clamor media nocte. Quis iste clamor, nisi de quo Apostolus dicit, In ictu oculi, in novissima tuba? Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Denique clamore facto media nocte, quo clamabitur, Ecce sponsus venit, quid sequitur? Surrexerunt omnes. Quid est, Surrexerunt omnes? Veniet hora, dixit ipse Dominus, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus, et procedent (Joan. V, 28, 29). Ergo ad novissimam tubam surrexerunt omnes. Prudentes autem illae tulerunt oleum secum in vasis suis: stultae vero illae non tulerunt oleum secum. Quid est, non tulerunt oleum secum in vasis suis? Quid est, in vasis suis? in cordibus suis. Unde dicit Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Ibi oleum, magnum oleum: de dono Dei est hoc oleum. Denique homines oleum mittere intro possunt, olivam creare non possunt. Ecce habeo oleum: numquid tu creasti oleum? De Dei dono est. Habes oleum, porta tecum. Quid est, porta tecum. Intus habe, ibi place Deo.

CAPUT VIII

10. Oleum portare secum. Oleum alienum. Etenim ecce istae virgines stultae, quae non portaverunt oleum secum, abstinentia sua qua virgines appellantur, et bonis operibus suis, quando lampades ferre videntur, hominibus volunt placere. Et si hominibus volunt placere, et ideo omnia ista laudabilia faciunt, oleum secum non portant. Tu ergo tecum porta, intus porta, ubi videt Deus: ibi porta testimonium conscientiae tuae. Qui autem ambulat ad testimonium alienum, oleum non portat secum. Si ideo abstines ab illicitis, et facis bona opera, ut ab hominibus lauderis; non est intus oleum. Denique cum coeperint homines non laudare, deficiunt lampades. Intendat itaque Charitas vestra. Antequam dormirent illae virgines, non est dictum quia exstinguebantur lampades illarum. Sapientium lampades ardebant de oleo interno, de conscientiae securitate, de interiore gloria, de intima charitate. Ardebant tamen et illarum fatuarum. Quare tunc ardebant? Quia non deerant laudes hominum. Postea vero quam surrexerunt, id est, in resurrectione a mortuis, coeperunt aptare lampades suas, id est praeparare Deo operum suorum reddere rationem. Et quia tunc nemo est qui laudet, omnis homo causae suae vacat, nemo est tunc qui non de se cogitet: non ergo erant qui oleum venderent; coeperunt deficere lampades, et converterunt se fatuae ad quinque prudentes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Hoc quaerebant quod consueverant, [PL38.578] id est, alieno oleo lucere, ad alienas laudes ambulare. Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur.

11. Fatuae Virgines irridentur a sapientibus. At illae: Ne forte, inquiunt, non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Non consulentium, sed irridentium est ista responsio. Quare irridentium? Quia sapientes erant, quia sapientia erat in illis. Non enim sapientes de suo erant: sed illa in illis erat sapientia, de qua scriptum est in quodam libro, quae dicit contemptoribus suis, cum venerint ad mala, quae illis minata est: Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26). Quid mirum est, quia sapientes irrident fatuas? Quid est irridere?

CAPUT IX

12. Ite ad vendentes, et emite vobis: quae non solebatis bene vivere, nisi quia vos homines laudabant, qui vobis oleum vendebant. Quid est, oleum vendebant? Laudes vendebant. Qui vendunt laudes, nisi adulatores? Quanto magis non acquiesceretis adulatoribus, et intus oleum portaretis, et propter bonam conscientiam omnia bona opera faceretis: tunc diceretis, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Melius, inquit, emendet me justus, arguat me justus, colaphizet me justus, corrigat me justus, quam impinguet caput meum oleum peccatoris. Quid est oleum peccatoris, nisi blandimenta adulatoris?

13. Prudentium virginum humilitas. Ite ergo ad vendentes; hoc facere consuestis. Nos autem non vobis damus. Quare? Ne forte non sufficiat nobis et vobis, Quid est, non sufficiat? Non desperatione dictum est, sed sobria et pia humilitate. Quamvis enim bonus habeat bonam conscientiam; unde scit quemadmodum judicet ille quia a nemine fallitur? Habet bonam conscientiam, non illum titillant crimina in corde concepta; sed propter quotidiana quaedam vitae humanae peccata, licet bona conscientia sit, tamen dicit Deo, Dimitte nobis debita nostra: quia fecit quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Fregit panem esurienti ex corde, vestivit nudum ex corde: de oleo interiore fecit opera bona, et tamen in illo judicio trepidat ipsa bona conscientia.

14. Pulsantibus ostium cur non aperitur. Vide quid est, Date nobis oleum. Audierunt, Ite potius ad vendentes. Quia laudibus humanis bene vivere consuestis, vobiscum oleum non portatis: non autem nos damus; ne forte non sufficiat nobis et vobis. Vix enim de nobis judicamus, quanto minus possumus judicare de vobis? Quid est, Vix de nobis judicamus? Quia cum rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor (Prov. XX, 8, 9)? Forte tu non invenis aliquid in conscientia tua; et invenit ille qui melius videt, cujus acies divina penetrat altiora: videt forte aliquid, invenit forte aliquid. Quanto melius illi [PL38.579] dicis, Ne intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2)? Etiam quanto melius dicis, Dimitte nobis debita nostra? Quia et dicitur tibi propter illas faces, propter illas lampades: Esurivi, et dedisti mihi manducare (Matth. XXV, 35). Quid ergo? et illae non illud fecerunt? Non fecerunt ante illum. Sed quomodo fecerunt? Quomodo prohibet Dominus, qui dixit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin non habebitis mercedem apud Patrem vestrum qui in coelis est. Et nolite similes esse hypocritis, quando oratis. Amant enim stare in plateis et orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 1, 5). Emerunt oleum, pretium dederunt: emerunt, non sunt fraudati laudibus humanis; quaesierunt laudes humanas, habuerunt. Istae laudes humanae in die judicii non eos adjuvant. Illae autem quomodo fecerunt? Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 16). Non ait, Vos. Non enim de tuo habes oleum. Jacta te, et dic, Habeo: sed ab eo. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo illae sic fecerunt, illae sic.

15. Idem tractatur argumentum. Non est autem mirandum, cum eunt emere, cum quaerunt a quibus laudentur, et non inveniunt; cum quaerunt a quibus consolentur, et non inveniunt; aperta est janua, venit sponsus et sponsa, tunc glorificata cum Christo Ecclesia, ut singula membra ad totum se colligant. Et intraverunt cum eo ad nuptias, et clausum est ostium. Et illae fatuae postea venerunt: sed numquid oleum emerunt, aut a quibus emerent invenerunt? Ideo januas clausas invenerunt: pulsare coeperunt, sed sero.

CAPUT X

16. Quomodo prudentes quinque virgines imitandae. Dictum est, verum est, non fallaciter dictum est, Pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7): sed modo quando tempus est misericordiae, non quando tempus est judicii. Non enim possunt confundi ista tempora, cum misericordiam et judicium Domino suo cantet Ecclesia (Psal. C, 1). Tempus est misericordiae; age poenitentiam. Tempore judicii illam habes agere? Eris in virginibus illis, contra quas clausum est ostium. Domine, Domine, aperi nobis. Numquid non poenitentiam egerunt, quia secum oleum non portaverunt? Et quid illis profuit sera poenitentia, quando eas irridebat vera sapientia? Clausum est ergo ostium. Et quid illis dictum est? Non novi vos. Non illas novit, qui omnia novit? Quid ergo est, Non novi vos? Improbo vos, reprobo vos. In arte mea non vos agnosco; ars mea nescit vitia: hoc est autem magnum, et nescit vitia, et judicat vitia. Nescit faciendo, judicat arguendo. Sic ergo non novi vos.

17. Idem tractatur argumentum. Ierunt, intraverunt quinque prudentes. Quam multi estis, fratres mei, in [PL38.580] nomine Christi; sint in vobis quinque prudentes, sed nolite quinque homines. Sint in vobis quinque prudentes, ad istam prudentiam quinarii numeri pertinentes. Veniet enim hora, et quando nescimus, veniet. Media nocte veniet, vigilate. Sic clausit Evangelium: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Si ergo dormituri sumus, quomodo vigilamus? Corde vigila, fide vigila, spe vigila, charitate vigila, operibus vigila: et quando corpore dormiveris, veniet tempus ut surgas. Cum autem surrexeris, praepara lampades. Tunc non exstinguantur, tunc interiore conscientiae oleo vegetentur: tunc sponsus ille incorporeis nexibus amplectatur, tunc te introducat in domum, ubi nunquam dormias, ubi nunquam tua lampas possit exstingui. Hodie vero laboramus, et lampades nostrae inter ventos saeculi hujus tentationesque fluctuant: sed ardeat in robore flamma nostra, ut ventus tentationis augeat ignem potius, quam exstinguat.

SERMO XCIV. De verbis Evangelii Matthaei, ubi servus piger, qui talentum acceptum noluit erogare, damnatur. Cap. XXV, V\. 24-30. Episcopus unde dictus. Episcopatus officium cuique patrifamilias impositum

Domini fratres et coepiscopi mei praesentia quidem sua nos visitare et exhilarare dignati sunt: sed nescio quare nolunt me fessum adjuvare. Hoc ideo Charitati vestrae dixi ipsis audientibus, ut quodam modo audientia vestra intercedat pro me apud illos, ut quando eos rogo faciant et ipsi sermonem. Erogent quod acceperunt, operari magis quam excusare dignentur. A me autem fatigato et vix loquente, pauca libenter accipite. Habemus enim et libellum de beneficiis Dei per sanctum Martyrem datis, pariter libentius audiamus. Quid ergo est? quid dicam vobis? Audistis in Evangelio et bonorum servorum meritum, et poenam malorum. Et malitia tota servi illius reprobati graviterque damnati ista fuit, quia noluit erogare. Servavit integrum quod accepit: sed Dominus ejus lucra quaerebat. Avarus est Deus ad salutem nostram. Si sic damnatur qui non erogavit, quid debent exspectare qui perdunt? Nos ergo dispensatores sumus, nos erogamus, vos accipitis. Lucra quaerimus: bene vivite. Lucra enim erogationis nostrae ista sunt. Sed etiam ad vos nolite existimare non pertinere erogationem. Non potestis erogare de isto loco superiore, sed potestis ubicumque estis. Ubi reprehenditur Christus, defendite: murmuratoribus respondete, blasphematores corripite, ab eorum vos societate alienate. Sic erogatis, si aliquos lucramini. Agite vicem nostram in domibus vestris. Episcopus inde appellatus est, quia superintendit, quia intendendo curat. Unusquisque [PL38.581] ergo in domo sua, si caput est domui suae, debet ad eum pertinere episcopatus officium, quomodo sui credant, ne aliqui ipsorum in haeresim incurrant, ne uxor, ne filius, ne filia, ne ipse servus, quia tanti est emptus. Disciplina apostolica praeposuit dominum servo, et servum subdidit domino (Ephes. VI, 5, et Tit. II, 9): Christus tamen pro ambobus unum pretium dedit. Minimos vestros nolite contemnere, domesticorum vestrorum salutem omni vigilantia procurate. Haec si facitis, erogatis: pigri servi non eritis, damnationem tam detestandam non timebitis.

SERMO XCV. De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. VIII, V\. 1-9

1. Epulae in Scripturis sanctis. Scripturas sanctas exponentes vobis, quasi panes frangimus vobis. Vos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis divites in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. Quod ego erogo vobis, non est meum. Quod manducatis, manduco: unde vivitis, vivo. Commune habemus in coelo cellarium: inde enim venit verbum Dei.

2. Miraculum septem panum allegorice. Septem panes significant septiformem operationem Spiritus sancti: quatuor millia hominum, Ecclesiam sub quatuor Evangeliis constitutam: septem sportae fragmentorum, perfectionem Ecclesiae. Hoc enim numero saepissime perfectio figuratur. Unde est enim quod dictum est, Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII, 164)? Numquid errat homo, qui toties laudaverit Dominum? Quid est ergo, Septies laudabo; nisi, Nunquam a laude cessabo? Totum enim tempus significat qui dicit, septies. Unde septem dierum volumine saecula provolvuntur. Quid est ergo, Septies in die laudabo te, nisi quod alio loco dicitur, Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2)? Propter ipsam perfectionem ad septem Ecclesias scribit Joannes. Apocalypsis liber est sancti Joannis evangelistae: scribit ad septem Ecclesias (Apoc. I, 4). Veraces estote, sportas agnoscite. Non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et vos ad Ecclesiam pertinetis, vobis utique profecerunt. Quod vobis ista expono, Christo ministro: vos cum tranquille auditis, discumbitis. Ego corpore sedeo, corde consisto, et sollicitus ministro vobis; ne forte aliquem vestrum offendat vasculum, non cibus. Epulas Dei nostis, saepe audistis, mentes quaerunt, non ventres.

3. Mysteria in iis qui saturati sunt de septem panibus. Certe saginata sunt quatuor millia hominum de [PL38.582] septem panibus: quid mirabilius? Et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de fragmentis residuis implerentur. O magna mysteria! operabantur, et opera loquebantur. Facta illa si intelligas, verba sunt. Et vos ad quatuor millia pertinetis, quia sub Evangelio quaternario vivitis. Ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. Sic enim dictum est: Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, exceptis pueris et mulieribus (Matth. XV, 38). Quasi sine numero essent insensati et effeminati. Tamen manducent et ipsi. Manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castificantur. Manducent: erogamus, impendimus. Qui sint autem isti, Deus inspicit convivium suum, et si se non correxerint, qui novit invitare, novit et separare.

4. Qualis qui ad convivium invitavit. Nostis, charissimi: recolite evangelicam parabolam; quia intravit Dominus inspicere recumbentes in quodam convivio suo. Paterfamilias qui invitaverat, sicut scriptum est, invenit ibi hominem non vestitum vestem nuptialem (Id. XXII, 11). Ad nuptias enim invitaverat sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum. Sponsus ille foedus factus propter sponsam foedam, ut eam faceret pulchram. Unde foedus factus est pulcher? Si non probo, blasphemo. Dat mihi pulchritudinis ejus testimonium propheta, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Dat mihi deformitatis ejus testimonium alius propheta, dicens: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed vultus ejus abjectus, deformis positio ejus (Isai. LIII, 2). O propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, contradicitur tibi: alius propheta procedit contra te, et dicit, Mentiris: Vidimus eum. Quid est quod dicit, Speciosus forma prae filiis hominum? Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Ergo isti prophetae duo in angulo pacis discordant? De Christo ambo dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. In angulo concordant parietes. Si non concordaverunt, non est aedificium, sed ruina. Concordant Prophetae, non eos dimittamus in rixa. Imo nos eorum pacem cognoscamus: nam illi litigare non norunt. O Propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, ubi vidisti? Responde, responde, ubi vidisti? Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi vidi. An tu dubitas eum qui aequalis est Deo, speciosum esse prae filiis hominum? Respondisti: respondeat ille qui dixit, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Dixisti: dic ubi vidisti. A verbis ipsius sumit exordium: ubi ille finivit, ibi iste incipit. Ubi ille finivit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce ubi vidit speciosum forma prae filiis hominum: dic tu, ubi vidisti quia non habebat speciem neque decorem. Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De deformitate ipsius adhuc dicit: Humiliavit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Ecce ubi vidi. Concordant [PL38.583] ergo ambo pacifici, et pacati sunt ambo. Quid est speciosius Deo? Quid deformius Crucifixo?

5. Discumbens sine veste nuptiali reprobatus. Iste ergo sponsus speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut pulchram faceret sponsam, cui dicitur, O decora inter mulieres (Cant. I, 7)! de qua dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata (Id. III, 6), illuminata, non colore mendacii fuscata? invenit ergo iste qui vocavit ad nuptias, hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi, Amice, quid huc intratsi non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Non enim invenit quod responderet. Et ait paterfamilias qui intraverat: Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. De tam parva culpa tam magna poena? Magna enim. Parva dicitur culpa non habere vestem nuptialem: parva, sed non intelligentibus. Quando ille sic succenseret, quando ille sic judicaret, ut propter vestem nuptialem quam non habebat, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset valde gravis vestem non habere nuptialem? Dico: quia per me invitati estis, et si vos ille invitavit, per nos invitavit. In convivio estis omnes, habetote vestem nuptialem. Expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non audit qui non habet, antequam veniat paterfamilias et convivas suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat vestem nuptialem, securus discumbat.

6. Unus projectus multos figurat. Non enim vere, charissimi, ille qui inde projectus est unum hominem significat: absit. Multi sunt. Et ipse Dominus qui hanc parabolam proposuit, Sponsus ipse convivii convocator et convivarum vivificator, ipse nobis exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in eadem parabola. Non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum appono. Ait enim, cum inde missus esset ille non habens vestem nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adjunxit, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 11-14). Unum hinc projecisti, et dicis, Multi enim sunt vocati, pauci electi. Sine dubio electi non sunt projecti: et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet vestem nuptialem.

7. Vestis nuptialis, charitas. Quid est vestis nuptialis? Quaeramus illam in Litteris sanctis. Quid est vestis nuptialis? Sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non habent: hoc inveniamus, et invenimus vestem nuptialem. In donis Dei quid est quod commune non habent boni et mali? Quod homines sumus et pecora non sumus, Dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. Quod nobis lux de [PL38.584] coelo oritur, de nube pluviae descendunt, fontes manant, agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communia. Intremus ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non venerunt vocati. Ipsos convivas, id est, Christianos consideremus. Baptismus donum Dei est, habent illum boni et mali. Altaris Sacramenta simul accipiunt boni et mali. Prophetavit Saül iniquus, et viro sancto atque justissimo infestus; dum eum persequeretur prophetavit (I Reg. XIX). Numquid dicuntur credere soli boni? Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Quid facio? Excussi omnia, et ad vestem illam nondum perveni. Involucrum meum explicavi, omnia vel pene omnia consideravi, ad vestem illam nondum perveni. Quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum involucrum magnarum rerum; exposuit ante me, et dixi ei, Ostende mihi si forte hic illam vestem nuptialem reperisti. Coepit excutere singula, et dicere: Si linguis hominum loquar et Angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam. Magnae vestes: nondum tamen est illa nuptialis. Jam profer nobis nuptialem vestem. Quid nos, Apostole, suspendis? Prophetia forte Dei donum est, quod non habent boni et mali. Si charitatem, inquit, non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Ecce vestis nuptialis: induite vos, o convivae, ut securi discumbatis. Nolite dicere: Ad istam vestem habendam pauperes sumus. Vestite, et vestimini. Hiems est: vestite nudos: nudus est Christus; et quicumque non habetis vestem nuptialem, dabit illam. Ad illum currite, ipsum rogate: novit sanctificare fideles suos, novit vestire nudos suos. Ut possitis vestem habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, vincula membrorum et manuum et pedum; non deficiant opera. Si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus est? Illam teneatis vestem nuptialem, induimini ipsam, et securi discumbite, quando venit inspicere. Dies judicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando vestiatur.

SERMO XCVI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 34, Si quis vult me sequi, abneget semetipsum, etc., deque verbis I Joan. II, 15, Qui diligit mundum, non est dilectio Patris in eo

CAPUT PRIMUM

1. Charitate fiunt praecepta levia. Durum videtur et grave quod Dominus imperavit, ut si quis eum vult sequi, abneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille imperat, qui adjuvat ut fiat quod imperat. Nam et illud verum est quod ei dicitur in Psalmo: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et illud verum est quod ipse dixit: Jugum meum lene est, et onus meum leve est (Matth. XI, 30). Quidquid enim durum est in praeceptis, ut sit lene, charitas facit. Novimus [PL38.585] quanta ipse amor faciat. Plerumque etiam ipse amor reprobus atque lascivus est: quanta homines dura perpessi sunt, quanta indigna et intolerabilia pertulerunt, ut pervenirent ad id quod amaverunt; sive sit amator pecuniae, qui vocatur avarus; sive sit honoris amator, qui vocatur ambitiosus; sive sit corporum pulchrorum amator, qui vocatur lascivus? Et quis posset enumerare omnes amores? Considerate tamen, quantum laborent omnes amatores, nec sentiunt quod laborant: et tunc ab eis plus laboratur, quando a labore quisque prohibetur. Cum ergo tales sint homines plures, quales sunt amores, nihilque aliud curae esse debeat quomodo vivatur, nisi ut quod amandum est eligatur; quid miraris, si ille qui diligit Christum, et qui vult sequi Christum, amando negat se ipsum? Si enim perit homo amando se, profecto invenitur negando se.

CAPUT II

2. Amor sui, prima hominis perditio. Prima hominis perditio, fuit amor sui. Si enim se non amaret, et Deum sibi praeponeret, Deo esse semper subditus vellet: non autem converteretur ad negligendam voluntatem illius, et faciendam voluntatem suam. Hoc est enim amare se, velle facere voluntatem suam. Praepone his voluntatem Dei: disce amare te, non amando te. Nam ut sciatis vitium esse se amare, sic Apostolus dicit: Erunt enim homines se ipsos amantes. Et numquid qui amat se, fidit in se? Incipit enim deserto Deo amare se, et ad ea diligenda quae sunt extra se, pellitur a se: usque adeo ut cum dixisset idem Apostolus, Erunt homines seipsos amantes, continuo subjiceret, amatores pecuniae (II Tim. III, 2). Jam vides quia foris es. Amare te coepisti: sta in te, si potes. Quid is foras? Numquid pecunia dives factus es, amator pecuniae? Coepisti diligere quod est extra te, perdidisti te. Cum ergo pergit amor hominis etiam a se ipso ad ea quae foris sunt, incipit cum vanis evanescere, et vires suas quodam modo prodigus erogare. Exinanitur, effunditur, inops redditur, porcos pascit: et laborans in pastione porcorum, aliquando recordatur et dicit, Quanti mercenarii patris mei panem manducant, et ego fame hic pereo? Sed hoc quando dicit, quid narratum est de ipso filio, qui omnia effudit in meretricibus, qui habere voluit in potestate quae bene illi apud patrem servabantur; habere illa voluit in arbitrio suo, effudit ea, factus est inops? quid de illo dicitur? Et reversus ad semetipsum. Si reversus est ad se, exierat a se. Quia ceciderat a se, et exierat a se, redit prius ad se, ut redeat in illo unde ceciderat a se. Sicut enim cadendo a se, remansit in se: sic redeundo ad se, non debet remanere in se, ne iterum exeat a se. Reversus ad semetipsum, ut non remaneret in semetipso, quid dixit? Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. XV, 12-18). Ecce unde ceciderat a se, ceciderat a patre suo: ceciderat a se, ad ea quae foris sunt exiit a se. Redit ad se, et pergit ad patrem, ubi tutissime servet se. Si ergo exierat a se, et a quo exierat; redeundo ad se, ut eat ad patrem, neget se. [PL38.586] Quid est, neget se? Non praesumat de se, sentiat se hominem, et respiciat dictum propheticum: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Subducat se sibi, sed non deorsum versus. Subducat se sibi, ut haereat Deo. Quidquid boni habet, illi tribuat a quo factus est: quidquid mali habet, ipse sibi fecit. Deus quod in illo malum est, non fecit: perdat quod fecit, qui inde defecit. Abneget, inquit, se, et tollat crucem suam, et sequatur me.

CAPUT III

3. Quo sequendus Christus et qua via. Quo sequendus est Dominus? Quo iit, novimus: eamdem solemnitatem ante dies paucissimos celebravimus. Resurrexit enim, et ascendit in coelum: illo sequendus est. Plane desperandum non est, quia ipse promisit, non quia homo aliquid potest. Longe a nobis erat coelum antequam caput nostrum iisset in coelum. Jam quare desperemus, si membra illius capitis sumus? Illo ergo sequendus est. Et quis nolit eum sequi ad talem sedem? Maxime quia multum timoribus et doloribus laboratur in terra. Quis nolit illo sequi Christum, ubi summa est felicitas, summa pax, perpetua securitas? Bonum est illo eum sequi: sed videndum est qua. Etenim verba ista Dominus Jesus non tunc dicebat, quando a mortuis jam resurrexerat. Nondum erat passus, venturus erat ad crucem, venturus ad exhonorationem, ad contumelias, ad flagella, ad spinas, ad vulnera, ad insultationes, opprobria, mortem. Quasi exasperata est via: pigrum te facit: non vis sequi. Sequere. Asperatum est quod sibi homo fecit, sed contritum est quod Christus redeundo calcavit. Nam quis non velit ire ad exaltationem? Omnes delectat celsitudo: sed humilitas gradus est. Quid tendis pedem ultra te? Cadere vis, non ascendere. A gradu incipe, et ascendisti. Istum gradum humilitatis nolebant attendere duo illi discipuli, qui dicebant: Domine, jube ut unus nostrum in regno tuo sedeat ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam. Sublimitatem quaerebant, gradum non videbant. Dominus autem ostendit gradum. Quid enim respondit? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Marc. X, 37-38)? Qui quaeritis apicem sublimitatis, potestis bibere calicem humilitatis? Ideo non utcumque ait, Abneget seipsum, et sequatur me; sed addidit, Tollat crucem suam, et sequatur me.

CAPUT IV

4. Ferenda crux et contemnendus mundus. Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid molestum est: sic me sequatur. Cum enim coeperit me moribus et praeceptis meis sequi, multos habebit contradictores, multos habebit prohibitores, multos habebit dissuasores, et hoc de ipsis quasi comitibus Christi. Cum Christo ambulabant, qui caecos clamare prohibebant. Sive ergo minas, sive blandimenta, sive quaslibet prohibitiones, si sequi vis, in crucem verte; tolera, porta, noli succumbere. Videntur his verbis Domini exhortata martyria. Si persecutio est, nonne pro Christo debent cuncta contemni? Amatur mundus: sed praeponatur a quo factus est mundus. Magnus est mundus: sed major est a quo factus est mundus. Pulcher est mundus: sed pulchrior est a quo factus est mundus. Blandus est [PL38.587] mundus: sed suavior est a quo factus est mundus. Malus est mundus: et bonus est a quo factus est mundus. Quomodo potero absolvere et explicare quod dixi? Adjuvet Deus. Quid enim dixi? quid laudastis? Ecce quaestio est, et tamen jam laudastis. Quomodo malus est mundus, si bonus est a quo factus est mundus? Nonne Deus fecit omnia, et ecce bona valde? Nonne per singula testatur Scriptura quod bona fecerit Deus, dicendo, Et vidit Deus quia bonum est? Et universa in fine ita conclusit quemadmodum fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. I).

CAPUT V

5. Mundus quomodo malus, et a Deo bono factus. Quomodo ergo malus est mundus, et bonus est a quo factus est mundus? quomodo? Quoniam mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Mundus per eum factus est, coelum et terra, et omnia quae in eis sunt: mundus eum non cognovit, amatores mundi; amatores mundi, et contemptores Dei: iste mundus eum non cognovit. Sic ergo malus est mundus, quia mali sunt qui Deo praeferunt mundum. Et bonus est qui fecit mundum, coelum et terram et mare, et ipsos qui amant mundum. Solum enim quod amant mundum et non amant Deum, in illis non ipse fecit. Ipsos autem, quod ad naturam pertinet, ipse fecit: quod ad culpam pertinet, non ipse fecit. Hoc est quod paulo ante dixi, Deleat homo quod fecit, et placebit ei qui eum fecit.

CAPUT VI

6. Mundus bonus ex malo factus. Nam est et mundus bonus in ipsis hominibus; sed ex malo factus. Totum enim mundum, si homines ponas mundum, excepto quod dicimus mundum coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; si homines dicas mundum, totum mundum malum fecit, qui primo peccavit. Omnis massa in radice vitiata est. Bonum hominem fecit Deus: sic habet Scriptura, Fecit Deus hominem rectum, et ipsi homines adinvenerunt cogitationes multas (Eccle. VII, 30). A multis curre ad unum, dispersa collige in unum: conflue, munitus esto, mane apud unum; noli ire in multa. Ibi est beatitudo. Sed defluximus, in perditionem perreximus: omnes cum peccato nati sumus, et ad id quod nati sumus, male vivendo et nos addidimus, et totus mundus factus est malus. Christus autem venit, et elegit quod fecit, non quod invenit: nam omnes malos invenit, et gratia sua bonos fecit. Et factus est alter mundus: et mundum persequitur mundus.

CAPUT VII

7. Mundus persequens mundum. Quis est mundus qui persequitur? De quo nobis dicitur, Nolite diligere mundum, et ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem perficit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Ecce ambos mundos dixi, et persequentem, et quem persequitur. Quis est mundus persequens? Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, [PL38.588] et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est: et mundus transit. Ecce iste est mundus persequens. Quis est mundus quem persequitur? Quisquis fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum.

8. Mundus in Scripturis duplex, redemptus et damnatus. Sed ecce, ille qui persequitur, mundus vocatur: probemus, si et ille qui persecutionem patitur, mundus vocatur. An vero surdus es adversus vocem Christi dicentis, vel potius Scripturae sanctae attestantis, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19)? Si odit vos mundus, ait, scitote quia me prius odio habuit (Joan. XV, 18). Ecce odit mundus. Quem, nisi mundum? Quem mundum? Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Persequitur mundus damnatus: persecutionem patitur mundus reconciliatus. Mundus damnatus, quidquid praeter Ecclesiam: mundus reconciliatus, Ecclesia. Non enim venit Filius hominis, ait, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17).

9. Omnibus jussum est ut se abnegent. Sed in hoc mundo sancto, bono, reconciliato, salvato; imo salvando, nunc autem spe salvato, Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24): in hoc ergo mundo, hoc est Ecclesia, quae tota sequitur Christum, universaliter dixit, Qui vult me sequi, abneget semetipsum. Non enim hoc virgines debent audire, et maritatae non debent; aut viduae debent, et nuptae non debent: aut monachi debent, et conjugati non debent; aut clerici debent, et laici non debent: sed universa Ecclesia, universum corpus, cuncta membra per officia propria distincta et distributa, sequantur Christum. Tota sequatur ipsa unica, sequatur columba, sequatur sponsa, sequatur redempta et dotata sanguine sponsi. Habet ibi locum suum integritas virginalis; habet ibi locum suum continentia vidualis; habet ibi locum suum pudicitia conjugalis: non ibi habet locum suum adulterium; non ibi habet locum suum illicita et punienda lascivia. Ista autem membra quae habent ibi locum suum in genere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequantur Christum; abnegent se, id est non praesumant de se; tollant crucem suam, id est, tolerent in mundo pro Christo quidquid intulerit mundus. Ament eum qui solus non decipit, qui solus non fallitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promittit. Sed quia non modo dat, titubat fides. Dura, persevera, tolera, porta dilationem, et tulisti crucem.

CAPUT VIII

10. Varii gradus sequentium Christum, quidve in illis sit retro respicere. Non dicat virgo: Sola ibi ero. Non enim sola ibi erit Maria, sed erit ibi et Anna vidua. Non dicat nupta: Vidua ibi erit, non ego. Non enim erit ibi Anna, et non ibi erit Susanna. Sed plane inde se probent qui ibi futuri sunt, ut qui habent hic inferiorem locum, non invideant, sed diligant in aliis meliorem locum. Etenim, verbi gratia, fratres mei, ut advertatis: conjugalem vitam quisque elegit, continentem vitam quisque elegit; si ille qui elegit vitam conjugalem, concupiverit adulteria, retro respexit; illud concupivit quod illicitum est. [PL38.589] Qui vero a continentia ad nuptias postea redire voluerit, retro respexit: licitum elegit, et retro respexit. Ergo damnandae sunt nuptiae? Non. Non sunt damnandae nuptiae: sed ille qui eas elegit, quo accesserat vide. Jam ante ierat. Quando vivebat lascive adolescens, nuptiae ante illum erant; ad eas se tendebat: cum vero elegit continentiam, nuptiae post illum sunt. Memores estote, ait Dominus, uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Uxor Lot retro respiciendo remansit (Gen. XIX, 26). Quisque ergo quo potuit pervenire, inde timeat retro respicere: et ambulet in via, sequatur Christum: quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem intus sequatur ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Conjugati praeponant sibi innuptos; fateantur eos esse meliores: in eis diligant quod ipsi non habent; et in illis Christum ament.

SERMO XCVII. De verbis Evangelii Marci, cap. XIII, 32, De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater

CAPUT PRIMUM

1. Praeparatio ad novissimum diem. Fratres, quod audistis modo monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem novissimum vigilemus, unusquisque de novissimo suo die cogitet: ne forte cum senseritis vel putaveritis longe esse novissimum saeculi diem, dormitetis ad novissimum vestrum diem. De die novissimo saeculi hujus audistis quid dixerit: Quia nesciunt eum, neque Angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater. Ubi quidem magna quaestio est, ne carnaliter sapientes putemus aliquid Patrem scire, quod nesciat Filius. Nam utique cum dixit, Pater scit; ideo hoc dixit, quia in Patre et Filius scit. Quid enim est in die, quod non in Verbo factum est, per quem factus est dies? Nemo ergo quaerat novissimum diem, quando futurus sit: sed vigilemus omnes bene vivendo, ne novissimus dies cujuscumque nostrum nos inveniat imparatos, et qualis quisque hinc exierit suo novissimo die, talis inveniatur in novissimo saeculi die. Nihil te adjuvabit quod hic non feceris. Unumquemque opera sua juvabunt, aut opera sua pressura sunt.

CAPUT II

2. Homini mortalitas ad humilitatem prodesse debet. Et quomodo in Psalmo cantavimus Domino, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo (Psal. LV, 2)? Homo dicitur, qui secundum hominem vivit. Denique illis qui secundum Deum vivunt, dicitur: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Reprobis autem, qui vocati sunt ut essent filii Dei, et esse potius homines voluerunt, id est, secundum hominem vivere: Vos autem, inquit, sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6, 7). Etenim quod mortalis est homo, ad disciplinam illi debet valere, non ad jactantiam. Unde se jactat vermis [PL38.590] crastino moriturus? Dico Charitati vestrae, fratres: de diabolo debent erubescere mortales superbi. Ille enim etsi superbus, tamen immortalis est: spiritus est, etsi malignus. Illi dies novissimus poenalis servatur in finem: tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audivit autem homo, Morte morieris (Gen. II, 17). Utatur bene poena sua. Quid est quod dixi, Utatur bene poena sua. Non inde eat ad superbiam, unde accepit poenam; agnoscat se mortalem, et frangat elationem. Audiat sibi dici, Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Etiamsi superbit diabolus, non est terra et cinis. Ideo dictum est, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Non attenditis quia mortales estis, et sicut diabolus superbi estis. Utatur ergo homo poena sua, fratres: bene utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia poena est, necesse esse ut moriamur; et quod est gravius, quando nescimus? Poena certa est, hora incerta: et de ista poena sola certi sumus in rebus humanis.

CAPUT III

3. Sola mors hic certa. Caetera nostra et bona et mala incerta sunt: sola mors certa est. Quid est quod dico? Conceptus est puer, forte nascitur, forte aborsum facit. Ita incertum est: forte crescit, forte non crescit: forte senescit, forte non senescit: forte dives erit, forte pauper: forte honoratus, forte humiliatus: forte habebit filios, forte non habebit: forte ducet uxorem, forte non ducet: et quidquid aliud nominaveris in bonis. Respice et ad mala: forte aegrotat, forte non aegrotat: forte a serpente percutitur, forte non percutitur: forte a bestia devoratur, forte non devoratur. Et respice omnia mala: ubique est, Forte erit, forte non erit. Numquid potes dicere, Forte moritur, forte non moritur? Quomodo medici quando inspexerint valetudinem, et mortiferam esse cognoverint, hoc pronuntiant: Moritur, inde non evadit. Ex quo nascitur homo, dicendum est, Non evadit. Quando natus est, aegrotare coepit. Quando mortuus fuerit, finit quidem aegritudinem: sed nescit utrum pergat in pejorem. Finierat dives ille aegritudinem deliciosam, venit ad tortuosam. Pauper vero ille finiit aegritudinem, et pervenit ad sanitatem (Luc. XVI, 22). Sed quod postea haberet hic elegit; et quod ibi messuit, hic seminavit. Ideo cum vivimus, vigilare debemus, et eligere debemus quod in futuro teneamus.

CAPUT IV

4. Mundus per Christum nobis victus. Mundum non amemus. Premit amatores suos, non eos ad bonum adducit. Laborandum est in eo potius ne capiat, quam timendum ne cadat. Ecce cadit mundus; stat christianus, quia non cadit Christus. Nam quare dicit Dominus, Gaudete, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33)? Respondeamus ei, si placet: Gaude, sed tu. Si tu vicisti, tu gaude. Quare nos? Quare nobis dicit, Gaudete; nisi quia nobis vicit, nobis pugnavit? Ubi enim pugnavit? Quia hominem suscepit. Tolle quod de virgine natus, tolle quod semetipsum exinanivit, [PL38.591] formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7): tolle hoc, ubi luctamen? ubi certamen? ubi tentatio? ubi victoria, quam non praecessit pugna? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Numquid hoc Verbum Judaeus crucifigeret? numquid huic Verbo impius insultaret? numquid hoc Verbum colaphis caederetur? numquid hoc Verbum spinis coronaretur? Ut autem ista pateretur, Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 2, 3, 14): et ista passus resurgendo vicit. Ergo nobis vicit, quibus securitatem resurrectionis ostendit. Dicis ergo Deo, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Tu te noli conculcare, et non te vincit homo. Ecce enim homo potens terret te. Unde te terret? Spolio, damno, torqueo, occido. Et clamas tu, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Si verum dicis, te ipsum attendis: quia times minas hominis, mortuus te conculcat; et quia non timeres, nisi esses homo, conculcat te homo. Quod est ergo remedium? O homo, haere Deo, a quo factus es homo: illi adhaere, in ipso praesume, ipsum invoca, virtus tua ipse sit. Dic illi: In te, Domine, virtus mea. Et a comminationibus hominum cantabis; et quod postea cantes, ipse Dominus dicit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 2, 11).

SERMO XCVIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 11-15; et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit

CAPUT PRIMUM

1. Miracula Domini in corporibus et in animis. Miracula Domini nostri et Salvatoris Christi Jesu, omnes quidem audientes et credentes movent: sed alios atque alios aliter et aliter. Quidam enim corporalia ejus miracula stupentes, majora intueri non norunt: quidam vero ea quae gesta audiunt in corporibus, nunc amplius in animis admirantur. Dicit ipse Dominus, Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Non utique alios Filius, alios Pater; sed eosdem Pater et Filius: quia omnia Pater per Filium. Nemo ergo dubitet qui christianus est, etiam nunc mortuos suscitari. Sed omnis homo habet oculos, quibus videre potest mortuos resurgere ita, ut resurrexit filius hujus viduae, qui modo ex Evangelio recitatus est: unde autem videant homines resurgere mortuos in corde, non omnes habent, nisi qui jam resurrexerunt in corde. Amplius est resuscitare semper victurum, quam suscitare iterum moriturum.

CAPUT II

2. Mortuorum duo genera. De juvene illo resuscitato gavisa est mater vidua: de hominibus in spiritu quotidie suscitatis gaudet mater Ecclesia. Ille quidem mortuus erat corpore; illi autem mente. [PL38.592] Illius mors visibilis visibiliter plangebatur: illorum mors invisibilis nec quaerebatur, nec videbatur. Quaesivit ille qui noverat mortuos: ille solus noverat mortuos, qui poterat facere vivos. Nisi enim ad mortuos suscitandos Dominus venisset, non Apostolus diceret: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Dormientem audis, cum dicit, Surge, qui dormis: sed mortuum intellige, cum audis, Et exsurge a mortuis. Dicti sunt saepe dormientes et mortui visibiliter. Et plane omnes, ei qui potest excitare, dormiunt. Mortuus enim tibi mortuus est, qui quantumlibet pulses, quantumlibet vellices, quantumlibet lanies, non expergiscitur. Christo autem ille dormiebat, cui dictum est, Surge; et continuo surrexit. Nemo tam facile excitat in lecto, quam facile Christus in sepulcro.

CAPUT III

3. Tres mortui a Domino suscitati. Miracula Christi propter significationem facta. Apta similitudo. Tres autem mortuos invenimus a Domino resuscitatos visibiliter, millia invisibiliter. Quot autem mortuos visibiliter suscitaverit, quis novit? Non enim omnia quae fecit scripta sunt: Joannes hoc dicit, Multa alia fecit Jesus, quae si scripta essent, arbitror totum mundum non posse libros capere (Joan. XXI, 25). Multi ergo sunt alii sine dubio suscitati: sed non frustra tres commemorati. Dominus enim noster Jesus Christus ea quae faciebat corporaliter, etiam spiritualiter volebat intelligi. Neque enim tantum miracula propter miracula faciebat: sed ut illa quae faciebat, mira essent videntibus, vera essent intelligentibus. Quemadmodum qui videt litteras in codice optime scripto, et non novit legere, laudat quidem antiquarii manum admirans apicum pulchritudinem; sed quid sibi velint, quid indicent illi apices nescit; et est oculis laudator, mente non cognitor: alius autem et laudat artificium, et capit intellectum; ille utique qui non solum videre quod commune est omnibus potest, sed etiam legere; quod qui non didicit, non potest. Ita qui viderunt Christi miracula, et non intellexerunt quid sibi vellent, et quid intelligentibus quodam modo innuerent, mirati sunt tantum quia facta sunt: alii vero et facta mirati, et intellecta assecuti. Tales nos in schola Christi esse debemus. Qui enim dicit Christum propterea tantum fecisse miracula, ut non essent nisi miracula, potest illum dicere etiam nescire quod non esset tempus pomorum, quando ficus quaesivit in arbore. Non enim erat illius pomi tempus, sicut Evangelista testatur: et tamen esuriens poma quaesivit in arbore. Christus nesciebat, quod rusticus sciebat? Quod noverat arboris cultor, non noverat arboris creator? Cum ergo esuriens poma quaesivit in arbore, significavit se aliquid esurire, et aliquid aliud quaerere: et arborem illam sine fructu foliis plenam reperit, et maledixit; et aruit. Quid arbor fecerat fructum non afferendo (Matth. XXI, 18, 19, et Marc. XI, 13)? Quae culpa arboris infecunditas? Sed sunt qui fructum voluntate dare non possunt. Illorum est culpa [PL38.593] sterilitas, quorum fecunditas est voluntas. Erant ergo Judaei habentes verba Legis et facta non habentes, pleni foliis et fructus non ferentes. Hoc dixi, ut persuaderem Dominum nostrum Jesum Christum ideo miracula fecisse, ut aliquid illis miraculis significaret, ut excepto eo quod mira et magna et divina erant, aliquid inde etiam disceremus.

CAPUT IV

4. Trium mortuorum suscitatio. Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus mortuis, quos suscitavit. Resuscitavit filiam mortuam Archisynagogi, ad quam aegrotantem petebatur, ut eam de aegritudine liberaret. Et cum pergit, mortua nuntiatur; et quasi jam frustra fatigaretur, renuntiatum est patri ejus: Puella mortua est, quid adhuc fatigas Magistrum? Ille autem perrexit, et ait patri puellae: Noli timere, tantummodo crede. Venit ad domum, et invenit jam obsequia funeri debita praeparata: et dicit illis: Nolite flere, non enim est mortua puella, sed dormit. Verum dixit: dormiebat, sed illi a quo poterat excitari. Hanc excitans, reddidit vivam parentibus (Marc. V, 22-43). Excitavit et hunc juvenem viduae filium, de quo nunc admoniti sumus, ut hinc ista quae ipse largiri dignatur, cum vestra Charitate loqueremur. Modo audistis quomodo excitatus est. Appropinquabat Dominus civitati; et ecce efferebatur mortuus jam extra portam. Misericordia commotus, quod flebat mater vidua et destituta unico filio, fecit quod audistis, dicens: Adolescens, tibi dico, surge. Surrexit ille mortuus, coepit loqui; et reddidit illum matri suae. Excitavit et Lazarum de sepulcro. Et ibi cum aegrotantem scirent discipuli cum quibus loquebatur (diligebat autem illum): Lazarus, inquit, amicus noster dormit. Illi putantes aegri somnum salubrem: Si dormit, inquiunt, Domine, salvus est. Et ille: Dico vobis, apertius jam loquens, Lazarus amicus noster mortuus est (Joan. XI, 11-44). Utrumque verum dicens: Mortuus est vobis, dormit mihi.

CAPUT V

5. Tria peccatorum genera, tribus illis mortuis figurata. Consuetudo mala. Ista tria genera mortuorum, sunt tria genera peccatorum, quos hodieque suscitat Christus. Illa enim mortua filia Archisynagogi intus erat in domo, nondum erat de secretis parietibus elata in publicum. Ibi intus suscitata est, viva parentibus reddita. Iste autem jam quidem non in domo, sed tamen nondum in sepulcro, parietibus elatus erat, terrae mandatus non erat. Qui suscitavit mortuam nondum elatam, suscitavit mortuum jam elatum, nondum sepultum. Tertium restabat, ut et sepultum suscitaret: et hoc fecit in Lazaro. Sunt ergo qui peccatum intus in corde habent, in facto nondum habent. Nescio quis commotus est aliqua concupiscentia. Dicit enim ipse Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Nondum accessit corpore, consensit in corde: mortuum intus habet, nondum extulit. Et ut fit, ut novimus, ut quotidie homines in se experiuntur, aliquando audito verbo Dei, tanquam Domino dicente, Surge; condemnatur consensus ad iniquitatem, respiratur in salutem atque justitiam. [PL38.594] Surgit mortuus in domo, reviviscit cor in cogitationis secreto. Facta est ista resurrectio animae mortuae intus intra latebras conscientiae, tanquam intra domesticos parietes. Alii post consensum eunt in factum, tanquam efferentes mortuum, ut quod latebat in secreto, appareat in publico. Numquid jam isti, qui in factum processerunt, desperati sunt? Nonne et illi juveni dictum est, Tibi dico, surge? Nonne et ille redditus est matri suae? Sic ergo et qui jam fecerit, si forte commonitus et commotus verbo veritatis ad Christi vocem resurgit, vivus redditur. Potuit progredi, in aeternum perire non potuit. Qui autem faciendo quod malum est, etiam mala consuetudine se implicant, ut ipsa consuetudo mali non eos sinat videre quia malum est, fiunt defensores malorum factorum suorum: irascuntur cum reprehenduntur; in tantum ut Sodomitae quondam dicerent viro justo reprehendenti nequissimam voluntatem, Habitare venisti, non leges dare (Gen. XIX, 9). Tanta ibi nefandae turpitudinis consuetudo erat, ut jam nequitia esset justitia, et prohibitor potius reprehenderetur quam factor. Tales consuetudine maligna pressi, tanquam sepulti sunt. Sed quid dicam, fratres? Ita sepulti, ut de Lazaro dictum est, Jam putet. Moles illa imposita sepulcro, ipsa est vis dura consuetudinis, qua premitur anima, nec surgere, nec respirare permittitur.

CAPUT VI

6. Quatuor in peccatis progressus. Dictum est autem, Quatriduanus est. Revera ad istam consuetudinem de qua loquor, quarto quodam progressu pervenit anima. Prima est enim quasi titillatio delectationis in corde; secunda, consensio; tertium, factum; quarta, consuetudo. Sunt enim qui res illicitas obvias cogitationibus suis prorsus ita abjiciunt, ut nec delectentur. Sunt qui delectantur, et non consentiunt: nondum perfecta mors est, sed quodam modo inchoata. Delectationi accedit consensio: jam est illa damnatio. Post consensionem in factum proceditur: factum in consuetudinem vertitur: et fit quaedam desperatio, ut dicatur, Quatriduanus est, jam putet. Venit ergo Dominus, cui utique facilia erant omnia; et difficultatem quamdam ostendit tibi. Infremuit spiritu, ostendit multo clamore objurgationis opus esse ad eos qui consuetudine duruerunt. Tamen ad vocem clamantis Domini, rupta sunt vincula necessitatis. Tremuit inferni dominatio, redditus est Lazarus vivus. Liberat enim et de mala consuetudine Dominus quatriduanos mortuos: nam et ipse quatriduanus Christo volenti resuscitare dormiebat. Sed quid ait? Videte genus resuscitationis. Processit de monumento vivus, et ambulare non poterat. Et Dominus ad discipulos: Solvite eum, et sinite abire. Ille suscitavit mortuum, illi solverunt ligatum. Aliquid pertinere videte ad propriam majestatem Dei suscitantis. [PL38.595] Increpatur aliquis in mala consuetudine positus, verbo veritatis. Quam multi increpantur et non audiunt! Quis ergo agit intus cum illo qui audit? Quis vitam inspirat intrinsecus? Quis est qui secretam pellit mortem, secretam dat vitam? Nonne post objurgationes, post increpationes dimittuntur homines cogitationibus suis, et incipiunt secum volvere quam malam vitam gerant, quam pessima consuetudine premantur? Deinde displicentes sibi, mutare vitam instituunt. Resurrexerunt isti; revixerunt quibus displicet quod fuerunt: sed reviviscentes ambulare non possunt. Haec sunt vincula ipsius reatus. Opus est ergo ut qui revixit, solvatur, et ire permittatur. Hoc officium discipulis dedit, quibus ait: Quae solveritis in terra, soluta sunt et in coelo (Matth. XVIII, 18).

CAPUT VII

7. Resurgendum celeriter a peccato. Haec ergo, charissimi, sic audiamus, ut qui vivunt, vivant; qui mortui sunt, reviviscant. Sive adhuc peccatum in corde conceptum est, et non processit in factum; poeniteat, corrigatur cogitatio, surgat mortuus intra domum conscientiae. Sive jam quod cogitavit admisit; nec sic desperetur. Non surrexit mortuus intus, surgat elatus. Poeniteat facti, de proximo reviviscat: non eat in profundum sepulturae, non accipiat desuper consuetudinis molem. Sed forte jam illi loquor, qui jam duro sui moris lapide premitur, qui jam urgetur consuetudinis pondere, qui jam quatriduanus putet. Nec ipse desperet: profundus mortuus est, sed altus est Christus. Novit clamando terrena onera rumpere, novit intrinsecus per se ipsum vivificare, solvendum discipulis tradere. Agant etiam tales poenitentiam. Neque enim Lazaro resuscitato post quatriduum ullus putor in vivente remanserat. Ergo qui vivunt, vivant: quicumque autem mortui sunt, in quacumque harum trium morte se invenerint, agant ut celeriter jam resurgant.

SERMO XCIX. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas

CAPUT PRIMUM

1. Mulier peccatrix ad pedes Domini recumbentis. Quod admonemur Domini eloquiis de divinis lectionibus, hinc credentes Deum velle nos loqui, proferimus Charitati vestrae, illo adjuvante, sermonem de remissione peccatorum. Evangelium enim cum legeretur, attentissime audistis, et res gesta narrata atque versata est ante oculos cordis vestri. Vidistis enim, non carne, sed mente, Dominum Jesum Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo invitatum non fastidientem. Vidistis etiam mulierem in civitate famosam, mala utique fama, quae erat peccatrix, non invitatam irruisse convivio, ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem. Irruens quasi importuna convivio, opportuna [PL38.596] beneficio (noverat enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem venerat, sciebat): accessit ergo, non ad caput Domini, sed ad pedes, et quae diu male ambulaverat, vestigia recta quaerebat. Prius fudit lacrymas, sanguinem cordis, et lavit Domini pedes obsequio confessionis. Capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed devotionem ostendebat.

CAPUT II

2. Pharisaei superbi cogitatio. Quia ergo tetigit Dominum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes ejus: Pharisaeus qui invitaverat Dominum Jesum Christum, quia ex illo genere erat hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, Qui dicunt Longe recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum (Isai. LXV, 5); putavit Dominum nescisse mulierem: Hoc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Ideo eum nescire credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice permisit. Nam illum nescisse, unde sciebat? Quid enim si sciebat, o Pharisaee, invitator et irrisor Domini? Dominum pascis, et a quo pascendus sis, non intelligis. Unde scis, nescisse Dominum quae fuerat illa mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo patiente osculata est pedes ejus, nisi quia tersit, nisi quia unxit? Haec enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? Ad illius ergo pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit: Recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum. Accessit autem ad Dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut rediret professa.

CAPUT III

3. Dominus Pharisaei cogitationem castigat. Audivit enim Dominus Pharisaeum cogitantem. Jam hinc intelligat Pharisaeus, si non poterat videre peccantem, qui potuit audire cogitantem. Proposuit ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. Etiam ipsum enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum pascentem esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum corpus trajicere volebat: sicut et illi mulieri Samaritanae dixit, Sitio (Joan. IV, 7). Quid est, Sitio? Desidero fidem tuam. Dicuntur ergo verba Domini in hac similitudine; et agitur utrumque, ut et invitator ille sanetur cum suis condiscumbentibus, Dominum Jesum Christum pariter videntibus, pariter ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis suae, nec pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. Debebat unus, inquit, quinquaginta denarios, alius quingentos, donavit ambobus: quis eum plus dilexit? Respondit cui similitudo proposita erat, quod respondere utique ratio compellebat: Credo, Domine, cui plus donavit. Et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec lacrymis suis lavit mihi pedes, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessavit pedes meos osculari. [PL38.597] Oleo caput meum non unxisti: illa autem pedes meos unxit unguento. Ideo dico: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit.

CAPUT IV

4. Ardua quaestio ex Domini verbis nata. Oritur quaestio profecto solvenda, quae attentionem vestrae Charitatis desiderat, ne forte sufficere non possimus verbis ad totam ejus obscuritatem removendam et dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista aestibus fatigata, jam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae aviditatem impediens ostendat quod dictum est: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Matth. XXVI, 41). Metuendum est, et valde metuendum, ne in his verbis Domini non bene intelligentibus his qui concupiscentiis suis carnalibus favent, et ab eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa sententia, quae praedicantibus etiam Apostolis nata est in linguis maledicorum, unde dicit apostolus Paulus: Et sicut quidam dicunt nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Dicit enim aliquis: Si cui modicum dimittitur, modicum diligit; cui autem plus dimittitur, plus diligit: expedit plus diligere, quam minus diligere; oportet ut multum peccemus, et multum debeamus, quod nobis dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum debitorum amplius diligamus. Peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat, tanto dimissorem debitorum suorum amplius diligebat, Domino ipso dicente, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quare autem dilexit multum, nisi quia debebat multum? Denique addidit et adjunxit, Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit. Nonne expedit, inquit, ut multum mihi dimittatur, quam minus, unde amplius diligam Dominum meum? Videtis certe profunditatem quaestionis: scio, videtis. Videtis angustias temporis, et hoc videtis et sentitis.

CAPUT V

5. Exemplis res declaratur. Accipite ergo pauca. Si magnitudini quaestionis satis non fecero, interim praesentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. Da nunc duos homines, ut sub exemplis evidentioribus quod proposui cogitetis. Unus eorum peccatis plenus est, diu pessime vixit; alter eorum pauca peccavit: accedunt ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus donatum est uni, minus alteri. Interrogo quantum quisque diligat. Si invenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa peccavit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. Interrogo alium quantum diligat, invenio minus: nam si invenio tantum et illum diligere, quantum et ille diligit cui multa donata sunt, quomodo respondebo verbis Domini? quomodo verum erit quod Veritas dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccavi; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. Tu verum dicis, an Christus? Ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, [PL38.598] ut mendacii dimissori crimen imponas? Si modicum tibi dimissum est, modicum diligis. Si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis ei qui dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit. Illi ergo plus credo, qui te plus novit. Parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis. Quid ergo, inquit, facere debui? Multa mala committere, ut multa essent, quae posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligere? Angustat nos; sed Dominus qui haec vera proposuit, ab angustiis liberet me.

CAPUT VI

6. Quaestio solvitur. Inter debita dimissa numerari vult quae vitavimus peccata. Dictum est hoc propter pharisaeum illum, qui vel nulla vel pauca se putabat habere peccata. Non enim Dominum invitaret, nisi aliquantum diligeret. Sed quam parum erat? Non osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non lacrymas: non illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quae noverat quid sanaretur, et a quo sanaretur. O Pharisaee, ideo parum diligis, quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum putas esse quod dimittitur. Quid ergo, inquit ille? Ego qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non admisi, pro adulterio puniendus sum? Aut ista mihi dimittenda sunt, quae non commisi? Ecce iterum constitue duos, et loquamur ad eos. Venit unus supplex peccator, coopertus spinis tanquam hericius, et nimis timidus tanquam lepus. Sed petra est refugium hericiis (Psal. CIII, 18) et leporibus. Venit ergo ad petram, invenit refugium, accipit auxilium. Alius non multa commisit: quid ei faciemus, ut multum diligat? quid persuadebimus? Contra Domini verba veniemus, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ita plane, cui modicum dimittitur. Sed o tu qui dicis te non multa commisisse; quare? quo regente? Deo gratias, quod motu et voce vestra intellexisse vos significastis. Jam, ut video, soluta quaestio est. Hic multa commisit, et multorum debitor factus est: ille gubernante Deo pauca commisit. Cui deputat ille quod dimisit, huic et iste deputat quod non commisit. Adulter non fuisti in illa tua vita praeterita plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem regebat. Hoc tibi dicit Deus tuus: Regebam te mihi, servabam te mihi. Ut adulterium non committeres, suasor defuit: ut suasor deesset, ego feci. Locus et tempus defuit; et ut haec deessent, ego feci. Adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non consentires, ego terrui. Agnosce ergo gratiam ejus, cui debes et quod non admisisti. Mihi debet iste quod factum est, et dimissum vidisti: mihi debes et tu quod non fecisti. Nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod non possit facere et alter homo, si desit rector a quo factus est homo.

CAPUT VII

7. Deinceps de remissione peccatorum, quod ab homine dimitti non possint. Jam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis brevitate solvimus; aut si nondum solvimus, [PL38.599] debitores, ut dixi, teneamur: illud potius breviter videamus de remissione peccatorum. Homo putabatur Christus, et ab illo qui invitavit, et ab eis qui pariter discumbebant. Nescio quid illa peccatrix plus in Domino viderat. Nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? Noverat ergo illum posse peccata dimittere: illi autem noverant hominem non posse dimittere. Et credendum est quod omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes Domini, omnes hi noverant hominem non posse peccata dimittere. Cum ergo omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse peccata, plus quam hominem esse intellexit. Denique cum dixisset mulieri, Dimittuntur tibi peccata tua; continuo illi, Quis est iste qui et peccata dimittit? Quis est iste, quem jam mulier peccatrix cognovit? Tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia majore forsitan febre mentem etiam perdidisti. Nam et phreneticus ridens ploratur a sanis. Tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete, quia homo non potest peccata dimittere. Illa quae sibi a Christo dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et Deum credidit. Quis est iste, inquiunt, qui et peccata dimittit? Et Dominus, Quis est iste, dicentibus, non dixit, Filius Dei, Verbum Dei: non hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, solvit quaestionem motus illorum. Qui enim videbat discumbentes, audiebat cogitantes; conversus ad mulierem, Fides tua, inquit, te salvam fecit. Isti qui dicunt, Quis est iste qui et peccata dimittit? qui me putant hominem, hominem putent. Fides tua te salvam fecit.

CAPUT VIII

8. Donatistarum error et arrogantia. Medicus bonus aegros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam praevidebat. Futuri erant homines qui dicerent: Ego peccata dimitto, ego justifico, ego sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. Ex ipso numero et isti sunt, qui dicunt, Noli me tangere. Usque adeo ex ipso numero sunt, ut nuper in collatione nostra, quod etiam in Gestis ipsis legere potestis, cum eis a Cognitore esset consessus oblatus, ut sederent nobiscum, respondendum putarent, Scriptum est nobis, cum talibus non sedere, scilicet ne per contactum subselliorum ad eos velut nostra contagio perveniret. Vide si non est, Noli me tangere, quia mundus sum. Alio autem die, ubi opportunius erat, commemoravimus eos hujus miserrimae vanitatis, cum ageretur de Ecclesia, quia mali in ea non contaminant bonos; respondimus eis, quia ideo nobiscum sedere noluerunt, et dixerunt, se Scriptura Dei fuisse commonitos, quia videlicet scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis: diximus, Si ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis; quare nobiscum ingressi estis, cum consequenter scriptum sit, Et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 4)? Ergo in hoc quod dicunt, Noli me tangere, quia mundus sum, similes sunt illi pharisaeo [PL38.600] qui Dominum invitaverat, et propterea putabat eum nescisse mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu pedum suorum. Sed in alio melior Pharisaeus, quia cum putaret hominem Christum, non credebat ab homine posse dimitti peccata. Melior ergo Judaeis quam haereticis apparuit intellectus. Judaei quid dixerunt? Quis est hic, qui et peccata dimittit? Audet sibi homo hoc usurpare? Quid contra haereticus? Ego dimitto, ego mundo, ego sanctifico. Respondeat illi, non ego, sed Christus: O homo, quando ego a Judaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei dedi. Non ego, respondet tibi Christus. O haeretice, tu cum sis homo, dicis: Veni, mulier; ego te salvam facio! Ego cum putarer homo, dixi: Vade, mulier; fides tua salvam te fecit.

CAPUT IX

9. Argumentum Donatistarum. Peccata per Ecclesiam Spiritus sanctus dimittit. Respondent, nescientes, sicut ait Apostolus, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7): respondent et dicunt, Si non dimittunt homines peccata, falsum est ergo quod ait Christus, Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVIII, 18). Nescis quare hoc dictum sit, quomodo dictum sit. Daturus erat Dominus hominibus Spiritum sanctum, et ab ipso Spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum volebat intelligi dimitti peccata. Nam quid es homo, nisi aeger sanandus? Vis mihi esse medicus? Mecum quaere medicum. Nam hoc ut evidentius ostenderet Dominus, ab Spiritu sancto quem donavit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, Accipite Spiritum sanctum; et cum dixisset, Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei (Joan. XX, 22, 23): hoc est, Spiritus dimittit, non vos. Spiritus autem Deus est. Deus ergo dimittit, non vos. Sed ad Spiritum quid estis vos? Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et iterum: Nescitis, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? Deus ergo habitat in templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in Ecclesia sua: per eos dimittit peccata; quia viva templa sunt.

CAPUT X

10. Peccata a Deo dimittuntur et per hominem, et praeter hominem. Spiritus sanctus per ministerium hominum datus. Sed qui dimittit per hominem, potest dimittere et praeter hominem. Neque enim minus idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. Per Joannem quibusdam dedit, ipsi Joanni per quem dedit? Merito volens Deus hoc ostendere, et huic veritati attestari, cum quidam in Samaria evangelizati essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo evangelista, uno de septem diaconibus primitus electis, non acceperunt Spiritum sanctum, et baptizati erant. Nuntiatum est discipulis, qui erant Jerosolymis, et venerunt [PL38.601] ad Samariam, ut illi qui baptizati erant, per impositionem manus eorum acciperent Spiritum sanctum. Et ita factum est: venerunt et imposuerunt eis manus, et acceperunt Spiritum sanctum. Quia tunc sic dabatur Spiritus sanctus, ut etiam appareret datus. Qui enim eum accipiebant, linguis omnium gentium loquebantur: ut significarent Ecclesiam in gentibus linguis omnium locuturam. Acceperunt ergo Spiritum sanctum, et in eis evidenter apparuit. Quod cum vidisset Simon, putans hoc esse hominum, voluit esse et suum. Quod hominum putavit, ab hominibus emere voluit. Quantam, inquit, vultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus? Tunc eum detestatus Petrus ait: Non est tibi pars neque sors in hac fide. Donum enim Dei putasti pecunia comparandum? Pecunia tua tecum sit in perditionem: et caetera quae ibi congruenter locutus est (Act. VIII, 5-23).

CAPUT XI

11. Spiritus datus absque hominum ministerio. Exemplum in eunucho Candacis reginae. Quare autem hoc ego commemorare volui, intendat Charitas vestra. Oportebat ut Deus prius ostenderet se per homines operari: sed per se deinde, ne putarent homines, quod putavit Simon, hominum illud esse, non Dei. Quanquam et ipsi discipuli jam hoc noverant. Nam centum viginti homines collecti erant, quando in eos per nullius manus impositionem venit Spiritus sanctus (Id. I, 15, et II, 1-4). Quis enim tunc eis manus imposuerat? Et tamen venit, et primos implevit. Post illud scandalum Simonis, quid egit Deus? Videte doctorem, non sermonibus, sed rebus. Idem ipse Philippus, qui baptizaverat homines, et non in eos venerat Spiritus sanctus, nisi convenissent Apostoli, et eis manus imposuissent, baptizavit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis reginae, qui adoraverat in Jerusalem, et rediens inde legebat in curru suo Isaiam prophetam, et non intelligebat. Admonitus Philippus accessit ad currum, exposuit lectionem, instruxit fidem, evangelizavit Christum. Credidit Eunuchus in Christum, et ait cum venissent ad quamdam aquam: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Ait illi Philippus: Si credis in Jesum Christum? Respondit ille: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Continuo descendit cum illo in aquam. Impleto Baptismatis mysterio et sacramento, ne hominum putaretur donum Spiritus sancti, non exspectatum est, sicut tunc, ut venirent Apostoli, sed continuo venit Spiritus sanctus (Id. VIII, 26-39). Soluta est Simonis cogitatio, ne in tali cogitatione haberet imitatores.

CAPUT XII

12. Aliud exemplum in Cornelio centurione. Deinde aliud mirabilius exemplum. Petrus venit ad centurionem Cornelium, ad hominem incircumcisum gentilem: coepit praedicare Christum Jesum, et illi, et eis qui cum illo erant. Adhuc loquente Petro, non dico, nondum imponente manum, sed nondum etiam baptizante, et cum dubitarent qui erant cum [PL38.602] Petro, utrum incircumcisi baptizandi essent (natum quippe erat inter Judaeos qui crediderant, et eos qui fideles ex Gentibus facti erant, scandalum, id est, Judaeos et Christianos, qui baptizabantur incircumcisi); ut hanc Deus tolleret quaestionem, cum loquitur Petrus, venit Spiritus sanctus, implevit Cornelium, implevit eos qui cum illo erant (Act. X). Et ipsa attestatione rei magnae, quasi clamatum est ad Petrum: Quid de aqua dubitas? jam ego hic sum.

CAPUT XIII

13. Mundatio in Baptismo non ex ministrorum meritis, sed ex Dei gratia. Secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratiam liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in Ecclesia, credat, accedat ad pedes Domini, quaerat vestigia Domini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. Pedes Domini, praedicatores Evangelii. Capilli mulieris, superfluae possessiones. Tergat capillis, tergat prorsus, operetur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat charitatem. Accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat apostolus Paulus: audiat ab illo, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Baptizata est autem ab alio aliquo sua quaerente, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21): audiat a Domino, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Secura sit et in illo, sive in bonum evangelistam incurrat, sive in eum qui quod dicit non facit. A Domino enim secura audit, Vade, mulier; fides tua te salvam fecit.

SERMO C. De verbis Evangelii Lucae, ubi agitur de tribus, quorum unus dixit, Domine, sequar te quocumque ieris, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Cap. IX, V\ 57-62

CAPUT PRIMUM

1. Cur reprobatur qui profitetur se secuturum Christum. De capitulo Evangelii, quod Dominus donavit, audite. Lectum est enim, Dominum Jesum differenter egisse, cum obtulit se unus, ut eum sequeretur, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Quod enim dixit, Domine, sequar te quocumque ieris; quid tam promptum, quid tam impigrum, quid tam paratum, et quid ad tantum bonum aptissimum, sequi Dominum quocumque ierit? Miraris hoc, dicens: Quid est hoc, quod magistro bono Domino Jesu Christo invitanti discipulos, quibus daret regnum coelorum, displicuit tam paratus? Sed quia talis magister erat, qui futura praevideret, intelligimus, fratres, istum hominem, si sequeretur Christum, sua quaesiturum fuisse, non quae Jesu Christi. Ipse enim dixit: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Et iste de ipsis fuit, nec [PL38.603] sic se ipso noverat, quomodo medicus inspiciebat. Nam si jam se fictum esse spectabat, si jam dolosum et insidiosum se noverat, cui loqueretur non noverat. Ipse est enim de quo ait evangelista: Non opus habebat ut quisquam ei testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25). Quid ergo respondit? Vulpes foveas habent, et volatilia coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Sed ubi non habet? In fide tua. Vulpes enim habent foveas in corde tuo, dolosus es: volatilia coeli habent nidos in corde tuo, elatus es. Dolosus et elatus, non me sequeris. Quomodo sequitur dolosus simplicitatem?

2. Alter a Christo vocatus. Pietate carnali differre volens urgetur. Parentes quomodo honorandi. Mortui mortuos sepelientes. Ordinare charitatem. Et ad alterum continuo tacentem, et nihil dicentem, nihil promittentem dicit, Sequere me. Quantum mali in illo, tantum boni videbat in isto. Sequere me, dicis nolenti. Ecce habes hominem paratum. Sequar te quocumque ieris: et tu dicis nolenti, Sequere me? Istum, inquit, declino; quia video ibi foveas, video nidos. Quid ergo molestus est huic, quem provocas et excusat? Ecce etiam compellis, et non venit; hortaris, et non sequitur. Quid enim dicit? Ibo prius sepelire patrem meum. Fides cordis ejus Domino se ostendebat: sed pietas differebat. Dominus autem Christus quando parat homines Evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis hujus temporalisque pietatis. Haec quidem et lex Dei habet, et ipse Dominus arguit Judaeos, quia destruebant ipsum mandatum Dei. Et Paulus apostolus in Epistola sua posuit, et dixit: Hoc est mandatum primum in repromissione. Quod? Honora patrem tuum, et matrem tuam (Ephes. VI, 2). Deus utique dixit. Volebat ergo iste juvenis obtemperare Deo, et sepelire patrem suum: sed est locus, et est tempus, et est res, quae huic rei, huic tempori, huic loco serviat. Honorandus est pater, sed obediendum est Deo. Amandus est generator, sed praeponendus est Creator. Ego, inquit, ad Evangelium te voco, ad aliud opus mihi necessarius es: majus est hoc, quam quod vis facere. Sine mortuos sepelire mortuos suos. Pater tuus mortuus est: sunt alii mortui qui sepeliant mortuos. Mortui sepelientes mortuos qui sunt? Potestne mortuus a mortuis sepeliri? Quomodo involvunt, si mortui sunt? quomodo portant, si mortui sunt? quomodo plangunt, si mortui sunt? Et involvunt, et portant, et plangunt, et mortui sunt: quia infideles sunt.

CAPUT II

Docuit nos quod scriptum est in Cantico canticorum, dicente Ecclesia, Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Quid est, Ordinate in me charitatem? Facite gradus, et cuique quod debetur, restituite. Nolite anteriora posterioribus subdere. Amate parentes, sed praeponite Deum parentibus. Attendite matrem Machabaeorum: Filii, inquit, nescio quomodo apparuistis in ventre. Concipere vos potui, [PL38.604] parere vos potui; formare non potui: illum ergo audite, illum mihi praeponite; nolite attendere, ne sine vobis remaneam. Praecepit, et secuti sunt (II Machab. VII). Quod docuit mater filios, hoc docebat Dominus Jesus Christus istum cui dicebat, Sequere me.

3. Tertius ad suos respiciens culpatur. Electio secundum gratiam. Quia nunc alius discipulus misit se in medio, cui nemo aliquid dixit: Prosequar te, Domine, ait; sed vado primum renuntiare his qui in domo sunt. Credo hic sensus est: Nuntiem meis, ne forte quomodo fieri solet, quaerant me. Et Dominus: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum. Vocat te Oriens, et tu attendis Occidentem. In hoc capitulo hoc discimus, quoniam quos voluit Dominus, hos elegit. Elegit autem, sicut dicit Apostolus, et secundum suam gratiam, et secundum illorum justitiam. Talia enim sunt verba Apostoli: Attendite, inquit, quid dicit Elias: Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua everterunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid illi dicit responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Solum te putas esse servum bene laborantem: sunt et alli me timentes, et non pauci. Nam septem millia ibi habeo. Et adjunxit: Sic ergo et in hoc tempore. Crediderunt enim aliqui Judaei, et multi fuerunt reprobati: sicut et ille qui vulpium foveas gestabat in animo. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt: id est, idem Christus est qui tunc, et modo, qui et illi tunc Eliae dixit, Reliqui mihi. Quid est, Reliqui mihi? Ego illos elegi, quia vidi mentes illorum de me praesumentes, non de se, nec de Baal. Non sunt mutati, sic sunt ut a me facti sunt. Et tu qui loqueris, nisi de me praesumeres, ubi esses? Nisi gratia mea plenus esses, nonne ante Baal etiam ipse genu flecteres? Gratia autem mea plenus es; quia nihil de tua virtute, sed totum de mea gratia praesumpsisti. Noli ergo in hoc gloriari, ut putes te in servitio tuo non habere conservos: sunt quos elegi, sicut et te, de me scilicet praesumentes: sicut ait Apostolus, Et nunc reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.

CAPUT III

4. Gratiae Dei totum debent electi. Cave, o christiane, cave superbiam. Licet enim imitator sanctorum sis, totum semper gratiae reputa: quia ut esset aliquid reliquum, gratia in te Dei, non tuum meritum fecit. De ipsis denique reliquiis dixerat propheta Isaias commemorans, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Isai. I, 9; Rom. IX, 29). Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem, gratia, inquit, jam non ex operibus; id est, jam non de tuo merito extollaris: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 2-6). Si enim de tuo opere praesumis; ergo merces tibi redditur, non gratia condonatur. Si autem gratia est, gratis datur. Interrogo [PL38.605] nunc: Credis, o peccator, Christo? Dicis: Credo. Quid credis? Gratis universa peccata per ipsum tibi posse remitti? Habes quod credidisti. O gratia gratis data! Quid tu, juste, credis te sine Deo non posse servare justitiam? Ipsius ergo totum reputa, quod justus es, pietati: quod autem peccator es, tuae iniquitati adscribe. Esto accusator tuus, et ille erit indultor tuus. Omne enim crimen facinus, vel peccatum, nostrae est negligentiae: et omnis virtus et sanctitas, Dei est indulgentiae. Conversi ad Dominum.

SERMO CI De verbis Evangelii Lucae, Messis quidem multa, etc. Cap. X, V\. 2-6

CAPUT PRIMUM

1. Messis in Judaeis, sementis in Gentibus. Paulus modicus. In lectione Evangelii quae modo recitata est, admonemur quaerere quae sit messis de qua Dominus ait: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Tunc adjecit duodecim discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, alios septuaginta duos, et misit illos omnes, sicut ex verbis ejus apparet, ad paratam messem. Quae ergo erat illa messis? Non enim illa messis in his Gentibus erat, ubi nihil fuerat seminatum. Restat ergo, ut intelligamus istam messem fuisse in populo Judaeorum. Ad illam messem venit Dominus messis, ad illam messem misit messores: ad Gentes autem non messores, sed seminatores. Intelligamus ergo messem factam in populo Judaeorum, sementem in populis Gentium. Ex illa enim messe Apostoli electi sunt, ubi jum cum meteretur, maturum erat; quia ibi Prophetae seminaverunt. Delectat inspicere agriculturam Dei, et oblectari donis ejus, et operariis in agro ejus. In hac enim agricultura operabatur qui dicebat: Plus omnibus illis laboravi. Sed vires ei dabantur ad operandum a Domino messis: ideo subjecit, Non ego sum, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Nam se in agricultura versari satis ostendit, ubi ait: Ego plantavi, Apollo rigavit (Id. III, 6). Hic autem Apostolus de Saulo Paulus, hoc est de superbo minimus: Saulus enim a Saüle denominatur: paulum autem modicum est: unde nomen suum quodam modo interpretatus, ait, Ego sum minimus Apostolorum (Id. XV, 9): ipse ergo Paulus, id est, modicus et minimus missus ad Gentes, praecipue ad Gentes se missum dicit. Ipse scribit, nos legimus, credimus, praedicamus. Ipse ergo dicit [PL38.606] in Epistola sua quae est ad Galatas, vocatum se jam a Domino Jesu venisse Jerosolymam, et Evangelium cum Apostolis contulisse, dexteras sibi datas fuisse, et signum concordiae, signum consonantiae, quod ab se ipsi didicerant, eis in nihilo discrepabat. Deinde placuisse dicit inter se et ipsos, ut ipse ad Gentes, illi autem in circumcisionem irent (Galat. II, 1-9); ille seminator, illi messores. Merito etiam Athenienses, quamvis nescientes, nomen suum ei dixerunt. Audientes enim ab eo verbum: Quis est, inquiunt, hic seminator verborum (Act. XVII, 18).

CAPUT II

2. Messes duae, Judaeorum et Gentium. Attendite ergo, et delectet vos mecum inspicere agriculturam Dei, et in ea messes duas, unam transactam, aliam futuram: transactam in populo Judaeorum, futuram in populis Gentium. Probemus hoc: et unde nisi de Scriptura Dei Domini messis? Ecce habemus ibi praesenti capitulo dictum esse, Messis multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Sed quia in illa messe futuri erant contradictores et persecutores Judaei: Ecce, inquit, mitto vos sicut agnos in medio luporum. Evidentius de hac messe aliquid ostendamus in Evangelio secundum Joannem: ad puteum ubi fatigatus Dominus sedit, magna quidem acta sunt sacramenta, sed angustum tempus est, ut omnia pertractentur. Quod autem ad praesentem rem pertinet, audite. Suscepimus enim messem ostendere in populis, in quibus Prophetae praedicaverunt: ideo enim illi seminatores, ut Apostoli possent esse messores. Samaritana mulier loquitur cum Domino Jesu, et inter caetera cum dixisset ei Dominus, quomodo debeat adorari Deus; ait illa, Scimus quia veniet Messias, qui dicitur Christus, et omnia nos docebit. Et Dominus ad illam: Ego sum qui loquor tecum. Crede quod audis: quid quaeris quod vides? Ego sum qui loquor tecum. Quod autem illa dixerat, Scimus quia Messias veniet, quem annuntiaverunt Moyses et Prophetae, qui dicitur Christus. Jam enim spica messis erat. Gignenda acceperat Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. Mox ut hoc audivit credidit, et hydriam dimisit, et festinanter cucurrit, annuntiare Dominum coepit. Discipuli tunc ierant ad emendos panes: qui redeuntes invenerunt Dominum loquentem cum muliere, et mirati sunt. Non sunt tamen ausi dicere ei: Quid vel quare cum illa loqueris? Admirationem apud se habuerunt, audaciam corde presserunt. Huic ergo Samaritanae non erat novum nomen Christi, jam exspectabat venientem, jam crediderat esse venturum. Unde crediderat si non Moyses seminaverat? Sed hoc expressius audite. Dominus tunc ad discipulos suos ait: Dicitis quia adhuc longe est aestas, levate oculos vestros, et videte albas regiones ad messem. Et adjungit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum intrastis (Joan. IV, 6-38). Laboravit Abraham, Isaac, Jacob, Moyses, [PL38.607] Prophetae; laboraverunt seminando; in adventu Domini matura messis inventa est. Missi messores cum falce Evangelii, portaverunt manipulos ad aream dominicam, ubi Stephanus trituraretur.

CAPUT III

3. Semen Evangelii Gentibus transmissum. Hic autem accedit Paulus ille, et ad Gentes mittitur. Et non tacet hoc in commendando gratiam, quam praecipue proprieque suscepit. Ait enim in Scripturis suis, missum se esse praedicare Evangelium, ubi Christus non erat nominatus. Sed jam quia facta est illa messis, et omnes Judaei qui remanserunt, messem attendamus quod nos sumus. Seminatum est enim ab Apostolis et Prophetis. Ipse Dominus seminavit. Ipse enim in Apostolis fuit, quia et ipse messuit Christus. Non enim illi aliquid sine illo: ille perfectus est sine illis. Ipse enim illis ait: Quia sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5). Seminans ergo Christus jam in Gentibus quid dicit? Exiit seminans seminare. Ibi mittuntur messores metere, hic exiit seminans seminare impiger. Quid enim pertimuit, quod aliud cecidit in viam, aliud in petrosa loca, aliud inter spinas? Si istas difficiles terras timeret, ad terram bonam non perveniret. Quid ad nos, quid nobis est jam de Judaeis disputare, et loqui de palea? Hoc solum ad nos, ne via simus, ne saxum, ne spinae, sed terra bona. Paratum cor nostrum, unde tricenum, unde sexagenum, unde millenum et centenum: illud minus est, et illud plus est; sed totum triticum est. Via non sit, ubi conculcatum semen a transeuntibus velut avis auferat inimicus. Saxum non sit, ubi modica terra statim facit germinare, quod non possit solem portare. Spinae non sint, cupiditates saeculi, sollicitudines vitae vitiosae (Matth. XIII, 3-23). Quid enim pejus sollicitudine vitae, quae pervenire non permittit ad vitam? Quid miserius, quam curando vitam, amittere vitam? Quid infelicius, quam timendo mortem, cadere in mortem? Exstirpentur spinae, paretur ager, suscipiantur semina, perveniatur ad messem, horreum desideretur, non ignis timeatur.

CAPUT IV

4. Pastoris partes populo explicare quid prosit. Ad nos itaque pertinet, quos qualescumque Dominus in agro suo constituit operarios, dicere ista vobis, seminare, plantare, rigare, aliquibus etiam arboribus circumfodere, et cophinum stercoris adhibere; pertinet ad nos haec fideliter agere: ad vos, fideliter capere: ad Dominum, nos adjuvare operantes, vos credentes, omnes laborantes, sed mundum in illo vincentes. Quid ergo ad vos pertinet, dixi: quid ad nos pertineat, volo dicere. Sed forte alicui ex vobis videtur quia dixi superfluum aliquid me velle dicere, et apud se ipsum loquens in cogitatione dicit: O si jam dimittat nos! Jam dixit quid pertineat ad nos; quod ad ipsum pertinet, quid ad nos? Puto melius esse in alterna et mutua charitate pertineamus ad vos. De una modo quidem vos familia estis, nos ex eadem quidem familia dispensatores sumus omnes, ad unum Dominum pertinemus omnes. Nec quod do, [PL38.608] de meo do; sed de illius a quo accipio et ego. Nam si de meo dedero, mendacium dabo. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Debetis ergo audire quid pertineat ad dispensatorem, sive ut in vobis ipsis, si tales inveneritis, congratulemini, sive etiam in hoc ipso instruamini. Quam multi enim in hoc populo futuri sunt dispensatores? Et nos ibi fuimus ubi estis: et nos qui videmur modo de superiore loco conservis metiri cibaria, ante paucos annos in inferiore loco cum conservis accipiebamus cibaria. Episcopus laicis loquor: sed inde scio quam multis futuris episcopis loquor.

CAPUT V

5. Praecepta praedicatoribus constituta, non carnaliter accipienda. Ergo videamus quomodo nos intelligamus, quod praecepit Dominus eis quos mittebat Evangelium praedicare, et mente paratam messem videamus. Nolite, inquit, ferre sacculum aut peram, aut calceamenta; et neminem per viam salutaveritis. Et in quamcumque domum intraveritis, dicite: Pax huic domui. Si est illic filius pacis, requiescet super illum pax vestra: si quo minus, ad vos revertetur. Si requievit, perdidit? Absit hoc a mente sanctorum. Ergo nec illud accipiendum est carnaliter: ac per hoc forte nec saccus, nec calceamenta, nec pera; maximeque illud ubi nobis, si simpliciter sine discussione accipiamus, superbia videtur imposita, ne quemquam in via salutemus.

6. Praeceptum de sacculo non ferendo. Attendamus Dominum nostrum exemplum verum et adjutorium. Probemus quia adjutorium: Sine me nihil potestis facere. Probemus quia exemplum: Christus pro nobis passus est, Petrus dicit, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ipse Dominus noster loculos habuit in via, et ipsos loculos Judae commendaverat. Patiebur quidem furem (Joan. XII, 6): sed ego a Domino meo discere cupiens dico, Domine, patiebaris furem, unde habebas unde tolleret? Me hominem miserum et infirmum monuisti nec sacculum portare: tu portasti loculos, et erat ubi furem patereris. Si non portares, nec ille inveniret quod auferret. Quid restat, nisi quod hic dicat mihi, Intellige quod audis, Nolite portare sacculum. Quid est sacculus? Pecunia clausa, id est, occulta sapientia. Quid est, Nolite portare sacculum? Nolite fieri sapientes penes vosmetipsos. Accipite Spiritum sanctum. Fons in te debet esse, non sacculus; unde erogatur, non ubi includatur. Hoc est pera, quod est sacculus.

CAPUT VI

7. De calceamentis non induendis. Calceamenta quid sunt? Calceamenta quibus utimur, coria mortuorum sunt, nobis tegmina pedum. Per hoc ergo jubemur renuntiare mortuis operibus. Hoc in figura Moyses admonebatur, quando Dominus loquens ait, Solve calceamenta de pedibus tuis: locus enim in quo stas terra sancta est (Exod. III, 5). Quid tam terra sancta, quam Dei Ecclesia? In illa ergo stemus, calceamenta solvamus, id est, mortuis operibus renuntiemus. Nam de his calceamentis, quibus calceati ambulamus, consolatur me idem ipse Dominus [PL38.609] meus. Si enim ipse calceatus non esset, non de illo Joannes diceret: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus (Luc. III, 16). Sit ergo obedientia, non subrepat superba duritia. Ego, inquit, Evangelium impleo, quia nudo pede ambulo. Tu potes, ego non possum. Quod simul accipimus, custodiamus. Quomodo? Charitate flagremus, invicem diligamus: ac sic fit ut ego amem fortitudinem tuam, et tu portes infirmitatem meam.

8. De salute nemini dicenda in via. Expositio primo obvia. Quid autem tibi videtur, qui non vis intelligere quemadmodum ista dicta sint, et cogeris praviter ipsi Domino calumniari de loculis et calceamentis? quid tibi videtur? Itane placet ut iter agentes occurramus charis nostris, et eos non salutemus majores, non resalutemus minores? Jamne Evangelium imples, quia salutaris et taces? Si vero non viatori iter agenti, sed milliario similis eris iter ostendenti. Ergo stoliditatem deponamus, et verba Domini intelligamus, et in via neminem salutemus. Non enim sine causa hoc jubemur, aut nollet nos facere quod juberet.

CAPUT VII

Quid ergo est, Neminem salutaveritis in via? Potest quidem et simpliciter sic accipi, qui jussit nos festinanter agere injuncta: et hoc ita dixit, Neminem per viam salutaveritis, tanquam diceret, Omnia praetermittatis, dum quod injunctum est peragatis; ea locutione qua solent dicta exaggerari consuetudine sermocinandi. Nec longe pergamus: in eodem sermone paulo post dicit, Et tu Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es, usque in infernum deprimeris (Id. X, 15). Quid est, usque ad coelum exaltata es? Numquid civitatis illius moenia nubes tetigerunt, aut ad sidera pervenerunt? Sed quid est, in coelum exaltata es? Nimium tibi felix videris, nimium potens, nimium superba es. Sicut ergo hoc exaggerandi gratia dictum est, in coelum exaltaris, ei civitati, quae non usque in coelum exaltabatur, aut ascendebat: sic pro festinatione exaggerationis dictum est, Ita currite, sic agite quod injunxi, ut ne minimum quidem vos retardent agentes; sed omnia contemnentes, ad finem propositum festinate.

9. Sensus alter reconditior. Evangelium per occasionem praedicare. Sed est aliud quod hic magis recogitem non dissimile intelligere, quod plus pertinet ad me et ad omnes dispensatores, sed et ad vos auditores. Qui salutat, salutem dicit. Nam et antiqui in epistolis suis sic scribebant: Ille illi salutem. Salutatio a salute nomen accepit. Quid ergo est, Neminem in via salutaveritis? Qui salutant in via, per occasionem salutant. Video vos cito intellexisse, nec tamen debeo jam finire. Non enim omnes cito intellexistis. Vidi in voce intelligentes, plures video silentio requirentes. Sed quia de via loquimur, tanquam in via ambulemus: veloces tardos exspectate, et pariter ambulate. Quid ergo dixi, Qui in via salutat, per occasionem salutat? Non ad eum ibat quem salutat. Aliud agebat, aliud occurrit: aliud petebat, aliud de [PL38.610] transverso quod ageret invenit. Quid est ergo per occasionem salutare? Per occasionem salutem annuntiare. Quid est autem aliud, salutem annuntiare, quam Evangelium praedicare? Si ergo praedicas, hoc age per dilectionem, non per occasionem. Sunt ergo homines qui sua quaerentes, non aliud, praedicant Evangelium: de quibus Apostolus gemens dicit, Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Et hi salutabant, hoc est, salutem annuntiabant, Evangelium praedicabant: sed aliud quaerebant; et ideo per occasionem salutabant. Et quid est hoc? Si talis fueris, quisquis es facis: imo non talis quisquis facis, sed forte aliquis talis qui facis. Si talis fueris, non facis, sed fit de te.

CAPUT VIII

10. Praedicatores sua quaerentes quomodo audiendi. Nam et tales admisit Apostolus: non tamen ut tales essent, praecepit. Et ipsi agunt aliquid, et perficitur ex ipsis: aliud quaerunt, et verbum annuntiant. Quid quaerat annuntiator, ne cures: quod annuntiat, tenere velis; quod vero attendit, non ad te pertineat. Salutem audi ab ore ipsius, salutem tene ab ore ipsius. Noli judex esse cordis ipsius. Si vides eum alia requirentem, quid ad te? Audi salutem: Quae dicunt, facite. Securum te fecit, qui dixit, Quae dicunt, facite. Mala faciunt: Quae faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Bona faciunt, non in via salutant, non per occasionem Evangelium annuntiant: imitatores eorum estote, sicut et ipsi Christi (I Cor. IV, 16). Bonus tibi praedicat; carpe uvam de vite. Malus tibi praedicat; carpe uvam pendentem in sepe. Botrus implicite in palmite inter spinas crevit, et de spinis non germinavit. Plane quando tale aliquid vides et esuris, sollicite carpe, ne cum ad uvam manum mittis, lacereris a spinis. Hoc est quod dico: Sic audi quod bonum est, ne malos mores imiteris. Praedicet ex occasione, salutet in via: illi nocebit quod non audivit praeceptum Christi, Neminem in via salutaveritis; tibi non nocebit, qui sive a transeunte, sive a veniente salutem audis, salutem tenes. Apostolum audi, sicut praemiseram, admonentem ista. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim ipsum mihi proficere in salutem per vestram obsecrationem (Philipp. I, 18, 19).

CAPUT IX

11. Praedicatores pacem ferre jussi. Tales igitur Apostoli Christi praedicatores Evangelii, non salutantes in via, hoc est, non aliud quaerentes vel agentes, sed germana charitate Evangelium annuntiantes, veniant ad domum et dicant, Pax huic domui. Non ore solum dicunt: quo pleni sunt, fundunt; praedicant pacem, et habent pacem. Non sunt tales de quibus dictum est, Pax, pax, et non est pax (Jerem. VIII, 11). Quid est, Pax, pax, et non est pax? Praedicantes, non habent; laudant, et non amant; dicunt, et non faciunt. Sed tamen tu accipe pacem; sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Qui ergo plenus est pace, et salutat, Pax huic domui; si est illic filius pacis, requiescet super eum pax illius: [PL38.611] si quo minus, forte enim non est illic filius pacis, nihil perdidit qui salutavit; ad vos, inquit, revertetur. Revertetur ad te, quae non discessit a te. Hoc enim dicere voluit: Tibi prodest quod annuntiasti, nihil ei profuit qui non suscepit: non quia ille inanis remansit, ideo tu perdidisti mercedem; redditur tibi pro voluntate tua, redditur tibi pro charitate quam impendisti, reddet tibi qui te securum fecit voce angelica, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).

Reaktionen der Leser

Anmerkungen

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 574-611 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
Veröffentlicht von: Rodion Vlasov
Erstellungsdatum der Seite: 2026-11-22, Aktualisierung: 2026-11-22