CAPUT PRIMUM
1. Christus in Scripturis dictus tribus modis. Dominus noster Jesus Christus, fratres, quantum animadvertere potuimus paginas sanctas, tribus modis intelligitur et nominatur, quando praedicatur, sive per Legem et Prophetas, sive per Epistolas apostolicas, sive per fidem rerum gestarum, quas in Evangelio cognoscimus. Primus modus est, secundum Deum et divinitatem illam Patri coaequalem atque coaeternam ante assumptionem carnis. Alter modus est, cum assumpta carne jam idem Deus qui homo, et idem homo qui Deus, secundum quamdam suae excellentiae proprietatem, qua non caeteris coaequatur hominibus, sed est mediator et caput Ecclesiae, esse legitur et intelligitur. Tertius modus est quodam modo totus Christus, in plenitudine Ecclesiae, id est, caput et corpus, secundum plenitudinem perfecti cujusdam viri, in quo viro singuli membra sumus. Quod credentibus praedicatur, et prudentibus agnoscibile offertur. Non omnia testimonia Scripturarum tam multa angusto tempore sive recolere sive explicare possumus, quibus omnia tria ista genera probemus: sed tamen non omnia possumus improbata relinquere, ut quibusdam commemoratis testimoniis, caetera quae commemorare non sinimur propter angustias temporis, per vos ipsos jam observare in Scripturis et invenire possitis.
CAPUT II
2. Primus modus quo Christus praedicatur ut Deus. Verbi similitudo. Ad primum ergo modum insinuandi Domini nostri Jesu Christi Salvatoris, unici Filii Dei, per quem facta sunt omnia, pertinet illud quod nobilissimum et praeclarissimum est in Evangelio secundum Joannem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in illo vita erat; et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt [PL39.1494] (Joan. I, 1-5). Miranda et stupenda verba haec, et priusquam intelligantur, amplectenda sunt. Si cibus apponeretur ori vestro, partem cibi alius illam acciperet, alius istam: ad omnes tamen perveniret unus cibus; sed non ad omnes totus cibus. Sic quasi quidam cibus et potus verborum nunc apponitur auribus vestris; et tamen totum ad omnes pervenit. An forte cum loquor, alius sibi tollit unam syllabam, alius alteram? aut alius unum verbum, alius alterum verbum? Si ita est, tot verba dicturus sum, quot homines video, ut ad omnes perveniant vel verba singula. Et facile quidem plura dico, quam hic sunt homines: sed omnia ad omnes perveniunt. Verbum ergo hominis non dividitur per syllabas, ut omnes audiant; et Verbum Dei per frusta conciditur, ut ubique sit? Numquid haec, fratres, sonantia atque transeuntia verba illi incommutabiliter permanenti Verbo ulla ex parte comparanda arbitramur? aut ego quia haec dixi, comparavi? Sed quoquo modo insinuare vobis volui, ut Deus quod exhibet in corporalibus rebus, valeat vobis ad credenda ea, quae nondum videtis de spiritualibus verbis. Sed jam ad meliora transeamus. Nam verba sonant, et abeunt. De spiritualibus cogitationibus justitiam cogitate. Cogitans justitiam constitutus in istis partibus occidentalibus, cogitans justitiam constitutus in oriente, unde fit ut ille totam justitiam cogitet, et ille totam? et ille totam videat, et ille totam? Nam qui videt justitiam, secundum quam gerat aliquid, ipse juste gerit. Videt intus, agit foris. Unde videt intus, si nihil sibi praesto est? Quia ipse in parte positus est, ad eamdem partem non perveniet alterius cogitatio? Cum autem idem videas mente tu hic positus, quod videt ille tam longe positus, et totum tibi luceat, totum illi videatur; quia ea quae divina et incorporea sunt, ubique sunt tota; crede Verbum totum in Patre, totum in utero. Crede enim hoc de Verbo Dei, qui est Deus apud Deum.
CAPUT III
3. Alius modus quo Christus commendatur ut Deus et homo. Sed audi jam aliam insinuationem, alium modum insinuandi Christum, quem Scriptura praedicat. Ea enim quae dixi, dicta sunt [PL39.1495] ante assumptam carnem. Nunc autem audi illud quod modo praedicat Scriptura: Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Nam qui dixerat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; frustra nobis divinitatem Verbi praedicaret, si Verbi humanitatem taceret. Ut enim illud videam, hic mecum agitur; ut purget ad illud contemplandum, infirmitati meae ipse subvenit. Suscipiendo de natura humana ipsam naturam humanam, factus est homo. Venit cum jumento carnis ad eum qui jacebat in via vulneratus (Luc. X, 30-37), ut parvam fidem nostram incarnationis suae sacramento informaret atque nutriret, faceretque serenum intellectum ad videndum quod nunquam amisit per id quod suscepit. Esse enim coepit homo, esse non destitit Deus. Ergo haec est praedicatio Domini nostri Jesu Christi secundum quod mediator est, secundum quod caput est Ecclesiae; quod Deus homo est, et homo Deus est, cum dicat Joannes: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
4. Christus utroque modo commendatus ab Apostolo. Audite jam utrumque in illo notissimo capitulo apostoli Pauli: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Hoc est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo Apostolus dixit, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, si non est aequalis Deo? Si autem Pater Deus, ille non Deus, quomodo aequalis? Ubi ergo ille ait, Deus erat Verbum; ibi iste, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Et ubi ille, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; ibi iste, Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Attendite: per hoc ergo quod homo factus est, per hoc quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; per hoc semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid enim exinanivit? Non ut amitteret divinitatem, sed ut indueret humanitatem, apparens hominibus quod non erat, antequam homo esset. Sic apparendo se exinanivit, id est, reservans dignitatem majestatis, et offerens carnem indumentum humanitatis. Per id ergo quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens (non formam Dei accipiens. De forma Dei cum diceret, non dixit, accepit; sed, Cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: ad formam autem servi ubi ventum est, Formam, inquit, servi accipiens): per hoc ergo mediator et caput est Ecclesiae, per quem reconciliamur Deo, per sacramentum humilitatis et passionis et resurrectionis et ascensionis et judicii futuri, ut duo illa futura audiantur, cum semel locutus sit Deus. Ubi duo audiuntur? Ubi reddit unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27).
CAPUT IV
5. Caveri jubet ab Arianorum haeresi. Virginitas mentis integritas fidei. Serpens pollicitatione [PL39.1496] scientiae seducens. Hoc ergo tenentes, nolite quaestiones mirari hominum, quae serpunt sicut cancer, quemadmodum dixit Apostolus (II Tim. II, 17): sed custodite aures vestras, et virginitatem mentis vestrae, tanquam desponsati ab amico sponsi uni viro virginem castam exhibere Christo. Virginitas enim vestra in mente. Virginitas corporis in paucis Ecclesiae: virginitas mentis in omnibus fidelibus esse debet. Hanc virginitatem vult serpens corrumpere, de quo idem apostolus dicit: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo, ne sicut Evam astutia sua serpens decepit; sic quoque et vestri sensus corrumpantur, et excidant a castitate quae est in Christo Jesu (II Cor. XI, 2, 3). Vestri inquit, sensus, id est, vestrae mentes. Nam hoc magis proprium est. Sensus enim intelliguntur et hujus corporis, videndi, audiendi, odorandi, gustandi, tangendi. Mentes nostras timuit corrumpi Apostolus, ubi est fidei virginitas. Modo perge, anima, virginitatem tuam serva, fecundanda postea in amplexu sponsi tui. Sepite ergo, ut scriptum est, aures vestras spinis (Eccli. XXVIII, 28). Turbavit fratres infirmos Ecclesiae quaestio Arianorum: sed in Domini misericordia superavit catholica fides. Non enim deseruit ille Ecclesiam suam; et si ad tempus turbavit eam, ob hoc turbavit, ut semper supplicaret ei, a quo in solida petra confirmaretur. Et adhuc mussitat serpens, et non tacet. Quaerit pollicitatione quadam scientiae dejicere de paradiso Ecclesiae, quem non permittat redire ad illum paradisum, unde primus homo dejectus est.
CAPUT V
6. Id nunc agit in Ecclesia, quod olim in paradiso. Contra Arianos, quomodo Pater Filio major. Filium Patri esse aequalem in forma Dei, minorem in forma servi. Intendite, fratres. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo nos seducat ab isto paradiso. Sufficiat quod illinc lapsi sumus, vel experti corrigamur. Ipse est serpens, qui semper suggerit iniquitatem et impietatem. Ipse aliquando promittit impunitatem, quemadmodum et ibi promisit, dicens: Numquid morte moriemini (Gen. III, 4)? Ipse talia suggerit, ut modo male vivant Christiani. Numquid omnes, inquit perditurus est Deus? numquid omnes damnaturus est Deus? Ille dicit, Damnabo: ignoscam eis qui se mutaverint; mutent facta sua, muto minas meas. Ipse est ergo qui murmurat, et mussitat, et dicit: Ecce ubi scriptum est, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et tu dicis aequalem Patri? Accipio quod dicis: sed utrumque accipio, quia utrumque lego. Quare tu unum accipis, et unum non vis? Nam mecum utrumque legisti. Ecce Pater major me est; accipio, non a te, sed ab Evangelio: et tu esse Filium aequalem Deo Patri, accipe ab Apostolo. Conjunge utrumque, utrumque concordet: quia qui locutus est per Joannem in Evangelio, ipse locutus est per Paulum in Epistola. Non potest ipse secum discordare: sed tu concordiam Scripturarum non vis intelligere, cum amas ipse litigare. Sed ex Evangelio, inquit, probo: Pater major me est. Et ego ex Evangelio [PL39.1497] probo: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quomodo utrumque verum est? Quomodo nos docet Apostolus, Ego et Pater unum sumus? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Audi, Pater major me est: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ecce ego ostendo quare major est: tu ostende in quo aequalis non est. Utrumque enim legimus. Minor est Patre, in quantum filius hominis est: aequalis Patri, in quantum Filius Dei; quia Deus erat Verbum. Mediator, Deus et homo: Deus aequalis Patri, homo minor Patre. Est ergo et aequalis et minor: aequalis in forma Dei, minor in forma servi. Tu ergo dic, unde aequalis et minor? Numquid alia parte aequalis, et alia parte minor? Ecce excepta susceptione carnis, ostende mihi aequalem et minorem. Unde demonstraturus es, volo videre.
CAPUT VI
7. Filius Dei ante incarnationem nullo modo minor Patre. Attendite impietatem stolidam carnem sapere, quomodo scriptum est: Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Hic siste. Sequestro adhuc, et nondum loquor de incarnatione Domini nostri Jesu Christi unici Filii Dei: sed tanquam nondum factum sit quod jam factum est, attendo tecum, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Attendo tecum, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi mihi ostende et majorem et minorem. Quid dicturus es? Divisurus es Deum per qualitates, id est, per quasdam affectiones corporales vel animales, in quibus aliud atque aliud esse sentimus? Naturaliter dicere quidem possum: sed utrum sic et vos intelligatis, Deus viderit. Ergo, ut dicere coeperam, ante susceptionem carnis, antequam Verbum caro fieret et habitaret in nobis, ostende minorem, ostende aequalem. Numquid aliud et aliud Deus, ut ex alia parte sit minor illo Filius, et ex alia parte illi aequalis? Veluti si dicamus, Corpora sunt quaedam; potes mihi dicere, Aequale est in longitudine, sed minus est in robore. Plerumque enim duo corpora talia occurrunt, ut statura longitudinis aequalia sint, robore autem unum sit minus, alterum majus. Ergo talia quasi corpora cogitaturi sumus Deum et Filium ejus? cogitaturi sumus eum qui totus in Maria fuit, totus apud Patrem, totus in carne, totus super Angelos? Avertat Deus istas cogitationes a cordibus Christianorum. Item forte ita cogitabis, ut dicas: Et robore et longitudine aequales, sed colore dispares sunt. Ubi color, nisi in corporalibus? Ibi autem lux sapientiae. Ostende mihi colorem justitiae. Si ista colorem non habent, tu illa de Deo non diceres, si pudoris colorem haberes.
8. Filium non posse dici alia ratione aequalem, alia minorem. In Deo non aliud potestas, aliud prudentia et caeterae virtutes. Quid ergo dicturus es? Potestate aequales sunt, sed minor Filius prudentia? Injustus est Deus, si minori prudentiae potestatem dedit aequalem. Si prudentia aequales sunt, sed minor est Filius potestate, invidus est Deus, qui aequali prudentiae [PL39.1498] potestatem dedit minorem. In Deo autem omne quod dicitur, idipsum est. Neque enim in Deo aliud potestas et aliud prudentia, aliud fortitudo et aliud justitia aut aliud castitas. Quidquid horum de Deo dicis, neque aliud et aliud intelligitur, et nihil digne dicitur: quia haec animarum sunt, quas illa lux perfundit quodam modo, et pro suis qualitatibus afficit; quomodo cum oritur corporibus lux ista visibilis. Si auferatur, unus est corporibus omnibus color; qui potius dicendus est nullus color. Cum autem illata illustraverit corpora, quamvis ipsa unius modi sit, pro diversis tamen corporum qualitatibus diverso eos nitore aspergit. Ergo animarum sunt istae affectiones, quae bene sunt affectae ab illa luce quae non afficitur, et formatae ab illa quae non formatur.
CAPUT VII
9. Justitia et similia de Deo dicuntur non proprie, sed quia nihil dici potest melius. Tamen ista de Deo dicimus, fratres, quia non invenimus melius quod dicamus. Dico justum Deum; quia in verbis humanis nihil melius invenio: nam est ille ultra justitiam. Dicitur in Scripturis, Justus Dominus, et justitias dilexit (Psal. X, 8). Sed ibi dicitur et poenitere Deum (Gen. VI, 7), ibi dicitur et nescire Deus (Id. XVIII, 21). Quis non exhorreat? Nescit Deus, poenitet Deum? Ideo tamen et ad ista verba salubriter Scriptura descendit, quae tu exhorres, ne illa quae magna putas, digne dicta arbitreris. Atque ita si quaeras, Quid ergo de Deo digne dicitur? aliquis fortasse tibi respondeat et dicat, quia justus est. Alius autem isto melius intelligens, etiam hoc verbum dicat superari ab illius excellentia, et indigne de illo etiam hoc dici, quamvis congruenter secundum humanam capacitatem dicatur: ut cum ille de Scripturis probare voluerit, quia scriptum est, Justus Dominus; recte illi respondeatur, in eisdem Scripturis positum esse, quia poenitet Deum: ut quomodo istud non accipit secundum consuetudinem loquentium, sicut solent homines poenitere; sic et illud quod dicitur justus, supereminentiae ipsius non competere intelligat: quamvis hoc Scriptura bene posuerit, ut per qualiacumque verba gradatim animus ad id quod dici non potest perducatur. Justum quidem Deum dicis: sed intellige aliquid ultra justitiam quam soles et de homine cogitare. Sed Scripturae justum dixerunt: propterea et poenitentem dixerunt et nescientem, quod jam non vis dicere. Quomodo ergo illa quae jam exhorres, intelligis propter infirmitatem tuam dicta; sic et ista quae magnipendis, pro aliqua firmitate validiore dicta sunt. Qui autem et ista transcenderit, et de Deo, quantum homini conceditur, digne cogitare coeperit, inveniet silentium ineffabili cordis voce laudandum.
CAPUT VIII
10. Filium Dei non posse dici ex alia parte aequalem, ex alia inaequalem. Ergo, fratres, quia hoc est in Domino virtus quod justitia (quidquid de illo dixeris, hoc idem dicis, cum tamen nihil digne dicas), non potes dicere aequalem esse Patri Filium per justitiam et non esse aequalem per virtutem, aut [PL39.1499] aequalem per virtutem et non aequalem per scientiam: quia si ex una re aliqua aequalis est, ex omni re aequalis est; quia omnia quae ibi dicis, idem sunt, et idem valent. Sufficit ergo, quia dicere non potes quomodo sit inaequalis Filius Patri, nisi dederis diversitates quasdam in substantia Dei. Quas cum dederis, foras te mittit veritas, nec accedis ad illud sanctuarium Dei, ubi sincerissime videtur. Cum autem non possis aequalem dicere ex alia parte et ex alia inaequalem, quia non sunt in Deo partes; non possis dicere ex alia eum esse aequalem, ex alia minorem, quia non sunt in Deo qualitates; secundum Deum non potes dicere aequalem, nisi omni modo aequalem: unde ergo potes dicere minorem, nisi quia formam servi accepit? Itaque, fratres, semper haec advertite. Si in Scripturis regulam quamdam acceperitis, omnia vobis lux ipsa monstrabit. Sicubi inveneritis, secundum quod dictum est, aequalem Filium Patri, secundum divinitatem accipite. Secundum formam vero servi assumptam, minorem accipite: secundum quod dictum est, Ego sum qui sum; et secundum quod dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 14, 15, 6): sic tenebitis, et quod in ejus natura est, et quod in ejus misericordia. Arbitror satis esse dictum de illo etiam modo, quo Dominus noster Jesus Christus Salvator noster caput Ecclesiae mediator factus, per quem reconciliamur Deo, Deus et homo insinuatur in Scripturis.
CAPUT IX
11. Christus tertio modo intelligitur caput et corpus. Tertius modus est, quomodo totus Christus secundum Ecclesiam, id est, caput et corpus praedicetur. Etenim caput et corpus unus est Christus: non quia sine corpore non est integer, sed quia et nobiscum integer esse dignatus est, qui et sine nobis semper est integer, non solum in eo quod Verbum est unigenitus Filius aequalis Patri, sed et in ipso homine quem suscepit, et cum quo simul Deus et homo est. Verumtamen, fratres, quomodo corpus ejus nos sumus, et nobiscum unus Christus? Ubi invenimus hoc, quia unus Christus est caput et corpus, id est, corpus cum capite suo? Sponsa cum sponso suo quasi singulariter loquitur apud Isaiam: certe unus idemque loquitur; et videte quid ait: Velut sponso alligavit mihi mitram, et velut sponsam induit me ornamento (Isai. LXI, 10). Ut sponsus et sponsa: eumdem dicit sponsum secundum caput, sponsam secundum corpus. Duo videntur, et unus est. Alioquin quomodo membra Christi sumus? Apostolo apertissime dicente, Vos estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Membra Christi et corpus sumus omnes simul; non qui hoc loco tantum sumus, sed et per universam terram; nec qui tantum hoc tempore, sed quid dicam? Ex Abel justo usque in [PL39.1500] finem saeculi quamdiu generant et generantur homines, quisquis justorum per hanc vitam transitum facit, quidquid nunc, id est, non in hoc loco, sed in hac vita, quidquid post nascentium futurum est, totum hoc unum corpus Christi: singuli autem membra Christi. Si ergo omnes corpus, singuli membra; est utique caput cujus hoc sit corpus. Et ipse est, inquit, caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens (Coloss. I, 18). Et quia de illo ait etiam, quod semper caput omnis principatus et potestatis sit (Id. II, 10), adjungitur ista Ecclesia, quae nunc peregrina est, illi coelesti Ecclesiae, ubi Angelos cives habemus; cui aequales nos futuros post resurrectionem corporum impudenter nobis arrogaremus, nisi Veritas promisisset, dicens: Erunt aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36); et fit una Ecclesia, civitas Regis magni.
CAPUT X
12. Christus in Scripturis enuntiatus tribus modis. Christus et Ecclesia unus Christus. Sic ergo aliquando in Scripturis insinuatur Christus, ut intelligas Verbum aequale Patri. Sic aliquando, ut intelligas mediatorem; cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14): cum ille unigenitus per quem facta sunt omnia, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Sic autem aliquando, ut intelligas caput et corpus, exponente ipso Apostolo apertissime quod dictum est de viro et uxore in Genesi, Erunt, inquit, duo in carne una. Videte ipsum exponentem, ut non conjecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. Erunt enim, inquit, duo in carne una: et addidit, Sacramentum hoc magnum est. Et ne adhuc putaret quisquam in viro esse et uxore secundum naturalem utriusque sexus copulationem corporalemque mixturam: Ego autem dico, inquit, in Christo et Ecclesia (Gen. II, 24; Ephes. V, 31, 32). Secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia accipitur quod dictum est, Erunt duo in carne una: non jam duo, sed una caro est (Matth. XIX, 5, 6). Et quomodo sponsus et sponsa, sic caput et corpus: quia caput mulieris vir. Sive ergo dicam caput et corpus, sive dicam sponsus et sponsa; unum intelligite. Ideoque idem apostolus, cum esset adhuc Saulus, audivit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? quoniam corpus capiti adjungitur. Et cum jam Christi praedicator pateretur ab aliis, quae persecutor ipse fecerat, Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea (Coloss. I, 24): ad pressuras Christi ostendens pertinere quod patiebatur. Quod non potest intelligi secundum caput, quod jam in coelo nihil tale patitur; sed secundum corpus, id est, Ecclesiam: quod corpus cum suo capite, unus Christus est.
CAPUT XI
13. Sponsa Christi agat ut sit sine macula et ruga. Exhibete ergo vos dignum corpus tali capite, dignam sponsam tali sponso. Non potest habere caput illud, nisi condignum corpus; nec ille vir tantus, nisi condignam ducit uxorem. Ut exhiberet sibi. inquit, gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam [PL39.1501] aut ragam, aut aliquid ejusmodi (Ephes. V, 27). Haec est sponsa Christi, non habens maculam aut rugam. Non vis habere maculam? Fac quod scriptum est; Lavamini, mundi estote, auferte nequitias de cordibus vestris (Isai. I, 16). Non vis habere rugam? Extendere in crucem. Non enim tantum opus est ut laveris, sed etiam ut extendaris, ut sis sine macula aut ruga. Per lavacrum enim auferuntur peccata: per extensionem fit desiderium futuri saeculi, propter quod Christus crucifixus est. Audi ipsum Paulum lotum: Non, inquit, ex operibus justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Audi eumdem extensum: Ea, inquit, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extensus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13 et 14).
SERMO CCCXLII. De Sacrificio vespertino. In quo explicatur initium Evangelii Joannis
1. Crucis signum. Sacrificium crucis. De Sacrificio vespertino sermo reddendus est. Oravimus enim cantando, et orando cantavimus, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). In oratione advertimus hominem, in extensione manuum agnoscimus crucem. Est ergo hoc signum quod in fronte gestamus, signum quo salvi sumus. Signum irrisum, ut honoraretur; contemptum, ut glorificaretur. Deus comparet, ut homo deprecetur; et Deus latet, ut homo moriatur. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Hoc ergo sacrificium, ubi sacerdos est victima, redemit nos fuso sanguine Creatoris. Non tamen creavit nos cum sanguine, sed redemit sanguine. Creavit enim nos in principio quod erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ab hoc creati sumus. Sermo contextus adjungit, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoc est quo creati sumus. Quo vero redempti, audi: Quod factum est, inquit, in eo vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Adhuc Deus est: adhuc illud dicitur, quod incommutabile semper manet; adhuc illud dicitur, cui videndo corda mundanda sunt: unde autem mundentur, nondum dicit. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sed ut non sint tenebrae, possintque eam comprehendere; tenebrae enim peccatores, tenebrae infideles: ut ergo non sint tenebrae, possintque comprehendere, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Videte Verbum, videte Verbum carnem, Verbum ante carnem. [PL39.1502] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt. Ubi hic sanguis? Ecce jam auctor tuus, sed nondum est pretium tuum. Unde ergo redemptus? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
2. Joannes missus ante Christum, ut lucerna ante lumen. Paulo superius attende. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Quia ergo tenebrae lumen non comprehenderunt, opus erat hominibus humano testimonio. Diem videre non poterant, lucernam forte poterant tolerare. Quia ergo ad videndum diem minus idonei erant, lucernam tamen utcumque tolerabant; Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit, ut testimonium perhiberet de lumine. Quis, de quo hic venit, ut testimonium perhiberet de lumine? Quomodo non erat ille lumen, si vel lucerna erat? Primo vide quia lucerna erat. Audire vis lucernam de die, et diem de lucerna? Vos, inquit, misistis ad Joannem, et voluistis ad horam exsultare in lumine ejus: ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 33 et 35). Joannes ergo iste quid videbat, qui lucernam contemnebat? Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. De quo lumine? Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, ergo et Joannem. Qui nondum se volebat ostendere diem, ipse sibi suam accenderat testem lucernam. Sed talis erat lucerna, quae de die posset accendi. Audi ipsum Joannem confitentem: Nos, inquit, omnes de plenitudine ejus accepimus. Christus putabatur, hominem se esse fatebatur. Dominus putabatur, servum se esse confitebatur. Bene agnoscis, lucerna, humilitatem tuam, ne te superbiae ventus exstinguat. Erat enim lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: id est omne animal, quod est illuminationis capax, hoc est omnem hominem habentem mentem atque rationem, qua possit esse particeps Verbi.
3. Mundus duobus modis intelligitur. Illud ergo quod erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem habentem mentem venientem in hunc mundum, ubi erat? In hoc mundo erat. Sed et terra in hoc mundo erat, et sol et luna in hoc mundo erant. Audi de die tuo, o mentis humanae oculus! In hoc mundo erat, et per ipsum mundus factus est. Sic erat hic, ut et antequam mundus esset, non quasi non haberet ubi esset. Deus enim habitando continet, non continetur. Ergo miro et ineffabili modo in hoc mundo erat. Et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Quis est mundus, qui per cum [PL39.1503] factus est? In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), quia omnia per ipsum facta sunt. Quis mundus eum non cognovit? Mundus et mundus, sicut domus et domus; domus in fabrica, domus in habitatoribus. In fabrica domus; quemadmodum, Magnam domum fecit, pulcherrimam domum construxit. Domus in habitatoribus; quomodo, Bona domus, benedicat eam Dominus; mala domus, parcat ei Deus. Ergo mundus per eum factus est, et habitatio et habitatores: et mundus eum non cognovit, habitatores.
4. In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Ergo quare venit, quasi non praescius quod sui non essent eum recepturi? Audi propter quod venerit: Quotquot autem receperunt eum. Sui non receperunt, et sui receperunt; mundus non credidit, et mundus totus credidit. Sicut dicimus, Tota arbor plena foliis; numquid fructibus est locus ablatus? Utrumque dici, utrumque intelligi potest, et arbor foliis plena, et arbor fructibus plena: una arbor in utroque, sed foliis dispergendis, fructibus colligendis. Ergo, fideles ejus, servi ejus, dilectores ejus, quorum gloria est, quorum spes, quorum res est; quando auditis, Sui eum non receperunt, nolite dolere: quia credendo ipsius estis. Sui eum non receperunt. Qui isti sunt? Forte Judaei olim vocati ex Aegypto, liberati in manu potenti, per Rubrum mare trajecti, per siccum evadentes, hostibus insequentibus carentes, manna pasti, de servitute eruti, ad regnum perducti, tot beneficiis empti. Ecce sui, qui non receperunt: sed non recipiendo facti sunt alieni. In oliva erant, superbiendo fracti sunt. Oleaster contemptibilis, amaritudine baccarum aspernabilis, per totum mundum erat; illo totus mundus horrebat silvestri oleastro: sed tamen per humilitatem ibi meruit inseri, unde oliva superbiendo praecidi (Rom. XI, 17). Audi olivam superbientem, et frangi dignam: Nos de servitute non sumus nati, patrem habemus Abraham. Respondetur: Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae faceretis. Contra id quod dictum est, De servitute non sumus nati: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Liberos vos esse jactatis? Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 33-39). Quanto ergo tutius homo servus esses hominis, quam perversae cupiditatis? Illi tamen superbiendo humilem non receperunt. Vide oleastrum dignum inseri, Centurionem illum, non de Israeliticis, sed de Gentilibus: Domine, non sum dignus, ut sub tectum meum intres. Et Dominus: [PL39.1504] Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. In oliva non inveni quod inveni in oleastro. Ergo oliva superbiens praecidatur, oleaster humilis inseratur. Vide inserentem, vide praecidentem: Propterea dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient; multus veniet oleaster inserendus in oliva; et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Audisti quemadmodum oleaster humilis inseratur; audi quemadmodum oliva superba praecidatur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 8-12). Quare? Quia sui eum non receperunt. Et quare insertus oleaster? Quia quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
5. Potestas data ut efficiamur filii Dei. Erige cor, genus humanum, respira in aura vitae et securissimae libertatis. Quid audis? quid tibi promittitur? Dedit eis potestatem. Quam potestatem? An forte unde inflantur homines, judicandi de capitibus humanis, ferendi sententias de innocentibus et nocentibus? Potestatem, inquit, dedit eis filios Dei fieri. Jam enim erant non filii, et fiebant filii; quia ille per quem fiunt filii Dei, jam erat Filius Dei, et factus est filius hominis. Jam ergo et illi erant filii hominum, et facti sunt filii Dei. Descendit ad id quod non erat, quia aliud erat. Levavit te ad id quod non eras, quia alius eras. Erige ergo spem. Magnum est quod tibi promissum est, sed a magno promissum est. Multum et incredibile videtur, et quasi non posse aestimatur filios hominum fieri filios Dei. Sed plus pro illis factum est, quia Filius Dei factus est filius hominis. Erige ergo spem, o homo, pelle a corde infidelitatem. Incredibilius jam pro te factum est, quam quod tibi promissum est. Miraris si homo habeat vitam aeternam? miraris si homo perveniat ad vitam aeternam? mirare potius quod Deus pro te pervenit ad mortem. Quid dubitas de promisso, tanto pignore accepto? Vide ergo quomodo te confirmat, quomodo promissionem Dei roborat: Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Qua generatione? Non illa usitata, non veteri, non transitoria vel carnali. Non ex carne, inquit, non ex sanguine, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Miraris, non credis? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, etc.). Ecce unde factum est sacrificium vespertinum. Inhaereamus illi: nobiscum offeratur, qui pro nobis oblatus est. Sic enim vespertino sacrificio vita vetus interficitur, et diluculo nova oritur.
SERMO CCCXLIII. De Susanna et Joseph: cum exhortatione ad castitatem
1. Susanna exemplum pudicitiae conjugalis. Castitas donum Dei. Susanna divinitus liberata a falsis testibus. Divinae lectiones, et sancta oracula Dei, quae insonuerunt auribus nostris, nidum faciant in mentibus nostris: non volent et transeant, aut sedeant, et discedant; sed aliquid pariant. Nam si passer invenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponat pullos suos (Psal. LXXXIII, 4); quanto magis passer verbum Dei et turtur misericordia Dei? Audivimus de Susanna lectionem: aedificetur pudicitia conjugalis, et tam firmo fundamento innitatur muroque valletur, ut et insidiantes repellat, et falsos testes convincat. Remanserat casta mulier moritura, nisi adesset qui videbat quod judicantes latebat. Conscripta sunt verba ejus, quae habuit in paradiso, hoc est in viridario suo: quae verba nullus hominum audivit, nisi soli duo, qui pudori uxoris alienae insidiabantur, et reluctanti falsum testimonium meditabantur. Illi soli audierunt quod dictum est: Angustiae mihi undique. Si enim hoc fecero, mors mihi est; si autem non fecero, non effugiam manus vestras. Melius est autem mihi manus vestras non evadere, quam in conspectu Dei peccare (Dan. XIII, 22). Contemnebat quod audiebat, quia timebat quem non videbat; cujus tamen divinis oculis erat ipsa conspicua. Neque enim quomodo illa Deum non videdat, sic non videbatur a Deo. Videbat Deus quod aedificabat, inspiciebat opus suum, habitabat templum suum; ibi erat ipse, insidiantibus respondebat. Nam si castitatis dator deseruisset, castitas interiisset. Ait ergo, Angustiae mihi undique. Sed et exspectabat eum, qui eam salvam faceret a pusillanimitate, et tempestate falsorum testium, tanquam ventorum malorum. In illis tamen ventis et fluctibus naufragium castitas non fecit; quia Dominus gubernavit. Clamatum est, ventum est, processum est: pervenit causa ad judicium. Domus Susannae crediderat contra dominam senioribus falsis: et quamvis anteacta illaesa et immaculata vita idoneum videretur pudicitiae testimonium perhibere; illis tamen irreligiosum videbatur senioribus non credere. Nullus talis sermo unquam sonuerat de Susanna. Illi ergo falsi testes; sed noti Deo. Aliud credebat domus, aliud videbat Dominus: sed quod videbat Dominus, homines nesciebant, senioribus recte credi videbatur. Ergo moriendum erat: sed si caro moreretur, castitas coronaretur. Adfuit Dominus precanti, exaudivit quam noverat: non deseruit ne moreretur, cui subvenit ne adulteraretur. Excitavit Dominus spiritum [PL39.1506] sanctum Danielis adhuc novelli aetate, sed robusti pietate. Quia ergo erat in eo propheticus Spiritus, continuo nequissimorum seniorum vidit fallaciam. Sed quod ille intuebatur, providendum erat quomodo caeteris monstraretur. Falsi, inquit, testes sunt; redite in judicium. Sed quod falsi essent, ille noverat, cui propheticus Spiritus revelaverat: docendi erant qui nesciebant. Ergo si judices docendi, testes procul dubio convincendi. Convincens ergo eos, intendens falsitatem testimonii, quam ipse jam noverat, jussit eos ab invicem separari. Interrogavit singulos: unam enim concupiscentiam habere ambo potuerunt, sed unum consilium meditari non potuerunt. Interrogatus est unus, sub quam arborem comprehendisset adulteros; respondit, Sub lentisco. Interrogatus est alius; respondit, Sub ilice. Dissonantia testimoniorum patefecit veritatem, liberavit castitatem (Dan. XIII).
2. Susannae, quia liberata est, non major exinde felicitas. Et castitas quidem, fratres, sicut jam dixi, liberaretur et coronaretur, etiamsi caro quandoque moritura, illo judicio moreretur. Morituri enim sumus omnes: nec agit quisquam qui cupit evadere, ut mortem auferat; sed ut differat debitum. Hoc omnes tenet, hoc omnes reddituri sumus, quod de Adam traximus; et quod mori nolumus, ab exactore hujus debiti non securitas datur, sed dilatio postulatur. Susanna ergo religiosa mulier et pudica conjux erat utique quandoque moritura: et ipsum quandoque si tunc esset, pudicitiae quid obesset, dum caro conderetur sepulcro, et castitas redderetur Deo, coronaretur a Deo? Putatis enim, fratres, tanquam ad magnum meritum pertinere, si falsi testes, non praevaleant adversus innocentem? Non est magnum meritum, si non praevaleat falsum testimonium adversus innocentem. Magnum meritum esset, si adversus Dominum non praevaluisset. Ipse autem Dominus noster Jesus Christus per linguas falsorum testium est crucifixus. Sed ipsi quidem falsi testes ad horam praevaluerunt, resurrecturo quid nocuerunt? Exemplo itaque suo Dominus Deus noster in carne sua, in infirmitate sua, et in forma servi, quam suscepit ad liberandum servum, ad quaerendum fugitivum, ad redimendum captivum, solvendum vinctum, faciendum de servo fratrem; ad hoc veniens in forma servi demonstravit servo exemplum, ne falsos testes perhorrescat; et cum creduntur, non timeat. Possunt enim facere malam famam; sed non possunt interficere conscientiam puram. Liberati sunt tres viri de camino ignis ardentis, adfuit Deus eorum, deambulaverunt inter ignes innoxios, circum ardentes et non urentes, et in ipsa deambulatione laudes dixerunt Deo, et illaesi sicut missi fuerant, evaserunt; adfuit ergo Deus eorum (Dan. III): numquid defuit Deus Machabaeorum (II Machab. VII)? Illi evaserunt, illi mox arserunt: utrique tentati, hi carne consumpti, hi carne illaesi; sed utrique coronati. Ut evaderent flammas tres viri, Nabuchodonosor praestitum est, ut crederet in Deum eorum. Nam qui eos potuit in manifesto liberare, potuit et in occulto coronare. Sed [PL39.1507] si illos in occulto coronasset, regem, qui saevierat, non liberasset. Salus corporis illorum, salus animae facta est illius. Illi Deum laudando evaserunt, sed praesentes ignes: ille in Deum credendo evasit, sed aeternas gehennas. Plus ergo illi, quam illis, praestitum est. Antiochus autem non erat dignus cui talia praestarentur, a quo Machabaei torquebantur: ideo illis igne tormentisque consumptis, exsultavit: sed qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, 14).
3. Maria a falsa suspicione Joseph liberata. Qui ergo liberavit Susannam mulierem castam, conjugem fidelem a falso testimonio seniorum, ipse liberavit et virginem Mariam a falsa suspicione mariti sui. Inventa est ergo virgo illa praegnans, ad quam vir non accesserat. Uterus quidem fetu intumuerat; sed virginalis integritas manserat. Seminatorem fidei fide conceperat, Deum in suum corpus assumpserat, qui ejus corpus violari non permiserat: marito tamen tanquam homini venit in suspicionem. Aliunde esse credebat, quod de se non esse sciebat, et ipsum aliunde adulterium suspicabatur. Ab angelo corrigitur. Quare dignus fuit ab angelo corrigi? Quia non in illo erat malevola suspicio: quales Apostolus dicit malevolas suspiciones nasci inter fratres (I Tim. VI, 4). Malevolae suspiciones sunt calumniantium, benevolae suspiciones sunt gubernantium. Licet cuiquam de filio male suspicari; sed de filio non licet calumniari: utique suspicaris malum; sed optas invenire bonum. Qui benevole suspicatur, vinci cupit: tunc enim bene laetatur, quando falsum inventum fuerit quod male suspicabatur. Talis erat Joseph circa conjugem suam, cui corpore non erat mixtus, sed tamen fide jam fuerat copulatus. Venit ergo et virgo in falsam suspicionem: sed sicut pro Susanna adfuit in Daniele Spiritus, sic pro Maria adfuit angelus. Ad Joseph inquit angelus: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim de ea nascitur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 18-20). Ablata suspicio est, quia inventa redemptio est.
4. Virginum et conjugatarum castitas, praemium inaequale, sed aeternum utraque habet. Jugum Christi lene et sarcina levis amantibus. Gaudebant paulo ante conjugatae ad Susannam, gaudeant virgines ad Mariam: utraeque teneant castitatem; illae conjugalem, illae virginalem. Utraque enim castitas habet apud Deum meritum: etsi virginalis major est, conjugalis minor; tamen utraque grata est Deo, quia donum est Dei. Ad vitam aeternam omnes perveniunt; sed in vita aeterna non omnes eumdem honorem, eamdem dignitatem, idem meritum comparant. Sic erit vita aeterna et regnum Dei, quomodo, similitudinis causa, quod dicimus coelum. In coelo sunt omnia sidera: sic et in regno Dei omnes erunt boni fideles. Vita aeterna par erit omnibus: non enim ibi alius plus vivit, alius minus; quando omnes sine fine victuri sumus. Ipse est denarius quem accepturi sunt operarii, sive qui in vinea mane laboraverunt, sive qui ad horam undecimam venerunt (Id. XX, 9, 10): denarius ille vita aeterna est, quae omnibus par est. Sed intuemini coelum, recordamini Apostolum: Alia corpora [PL39.1508] coelestia, et alia terrestria. Alia gloria solis, et alia gloria lunae, et alia gloria stellarum; stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 40-42). Ergo unusquisque, fratres mei, pro dono quod accepit, certet in hoc saeculo, ut gaudeat in futuro. Conjugatus es? Inferior vita est, inferius praemium spera; aeternum tamen regnum non despera. Praecepta tibi conjugalia retinenda sunt. Quid enim, quia uxorem habes, non te debes agnoscere peregrinari in hoc mundo, moriturum non te debes cogitare, exiturum de lecto voluptatis? et vide quo utcumque pergas, ad tormentum calamitatis, an ad praemium aeternitatis. Cogita ergo, serva quod accepisti, ferto sarcinam tuam: quia levis est, si diligis; gravis, si odisti. Non enim frustra Dominus ait, aut vere cum hoc ait, solis continentibus loquebatur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: non carnibus vestris, sed animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30): levis amanti, gravis neganti. Jugum Domini in cervicem sumpsisti? Lene est, si bene conaris; asperum, si reluctaris. Circumstant tentationes conjugalem vitam. Numquid enim ista Susanna ideo non tentata est in ipsa pudicitia, quia marito erat conjuncta? Numquid hae solae in hac parte non tentantur, quae viris copulantur? Ecce Susanna uxor aliena erat, maritum habebat: tamen tentata est, fluctuavit in tempestate. Angustiae, inquit, mihi sunt undique. A falsis enim testibus timuit mori: sed a Deo judice vero timuit penitus mori. A falsis enim testibus ad tempus moreretur: a judice Deo in aeternum puniretur. Appendit, elegit: prius timuit, et appendit; appendit, et elegit; elegit, et vicit. Docuit feminas conjugatas religiosas, tentatori resistere docuit, pugnare docuit, laborare docuit, adjutorium implorare docuit.
5. Feminis exemplum Susanna. Agendum non solum ut bona sit vita, sed et fama illaesa. Si de femina tanta Scriptura testis est; numquid viros deseruit? numquid eis exemplum imitationis deesse permisit? Intuebamur Susannam tentatam a viris concupiscentibus ejus corruptionem, intuebamur certantem. Lectio illa theatrum nostri cordis erat, athletam Dei pudicum spiritum exspectabamus, certantem adversarium videbamus, de victo cum vitrice triumphemus. Habent exemplum suum religiosae conjuges, habent quod imitentur. Deo debeant quod servant, non homini: tunc enim servant, si Deo debeant; tunc servant, si illi debeant, qui videt quod servant, quod etiam maritus non videt. Saepe enim absens est maritus, semper est praesens Deus: et aliquando, quia homo est maritus, suspicatur falsum; tunc oret mulier pro marito suo suspicante falsum; oret ut ille salvetur, non ut ille damnetur. Falsa enim viri suspicio non claudit oculos Dei. Illius conscientia nuda est coram illo, qui creat eam. Ipse enim ad tempus oppressam liberat in aeternum. Sed oret pro [PL39.1509] marito, et det operam non solum habere bonam vitam, sed etiam illaesam famam. Bonam enim vitam ipsa pudicitia liberat, ne damnetur: bona vero fama alios liberat, ne falsum suspicando labantur, et forte in peccatum decidant, dum quod non vident judicant: sicuti judices isti ceciderunt, et Daniel sanctus, imo per Danielem Dominus, magis illos judices, quam Susannam, ab interiore morte liberavit. Liberavit enim illam, ne ad tempus damnaretur: liberavit autem illos, ne male judicando et innocentem damnando, in aeternum supplicium caderent ejus judicis, quem nemo potest corrumpere, a quo nemo se potest abscondere.
6. Joseph viris exemplum pudicitiae. Dicebam ergo de viris, quia nec ipsi sine exemplo dimissi sunt. Viri casti, viri timentes Deum, viri quibus sufficiunt conjuges suae; viri qui non violatis quod vobis violari non vultis; viri qui fidem, quam exegistis, reddidistis; expsectate et vos me commemorante, quod exspectabant uxores vestrae lectore recitante. Nec vos sine exemplo Scriptura divina dimisit. Illae Susannam audiebant, et in ea vincente gaudebant: vos Joseph attendite; non illum Joseph, cui desponsata fuerat virgo Maria, quae peperit Christum; nam ille suspicione tentatus est, et ab angelo mox sanatus est. Alium Joseph sancta Scriptura testatur, quem tentavit impudica: amavit pulchrum non casta, sed perversa mente, ubi oculos non habebat, ubi videretur spiritualis et invisibilis pulchritudo; quem amabat pulchrum, nolebat castum. Amavit alienum, amavit servum viri sui: sed fidem servantem domino suo non amavit. An putas amavit illum, an potius se? Ego puto quia nec illum, nec se. Si enim illum amabat, quare volebat perdere? si se amabat, quare volebat perire? Ecce probavi quia non amabat. Veneno libidinis ardebat, non flamma charitatis lucebat. Sed ille noverat videre, quod illa non noverat. Pulchrior erat intus, quam foris; pulchrior in cordis luce, quam in carnis cute: quo illius feminae oculi non penetrabant, ibi ipse sua pulchritudine fruebatur. Intuens ergo interiorem pulchritudinem castitatis, quando illam maculari, quando violari illius feminae tentatione permitteret? Amabat illa; sed amabat et ille: et plus erat quod amabat ille, quam quod amabat illa; quia videbat ille, quod non videbat illa.
7. Castitatem in aliis impudici vel ipsi amant. Si vis videre quomodocumque spiritualem pulchritudinem pudicitiae, si habes ad illam qualescumque oculos, exempli gratia aliquid tibi propono: ipsam amas in conjuge tua. Noli ergo odisse in aliena, quod amas in tua. Quidnam amas in tua? Utique castitatem. Hanc odisti in aliena, quam amas in tua: hanc odisti in aliena, cum qua concumbendo ejus vis perdere castitatem. Quod amas in tua, hoc vis interficere in aliena? Quod amas in tua, hoc vis perdere in aliena? Quomodo habebis orationem pietatis, homicida castitatis? Serva ergo in aliena, quod servari cupis in tua: ipsam castitatem potius dilige, quam carnem. Sed forte existimas te amatorem esse carnis uxoris [PL39.1510] tuae, non castitatis. Sordida quidem cogitatio; sed non te dimitto sine exemplo. Ego enim puto quod castitatem plus ames in conjuge tua, quam carnem. Sed ut te absolutissime ostendam amatorem esse castitatis magis quam carnis, hanc amas in filia tua. Quis hominum est qui non filias suas castas esse velit? quis hominum est qui non filiarum suarum congaudeat castitati? Numquid et ibi carnem amas? numquid concupiscis corpus pulchrum, ubi exhorrescis incestum? Ecce probavi te amatorem esse castitatis. Si ergo amatorem castitatis ostendi te, quid te offendisti, ut non illam ames in te? Ecce habes compendium, ama in te quod amas in filia tua: ama hoc in uxore aliena; quia et filia tua uxor erit aliena. Ama ergo et in te castitatem. Si uxorem alienam amaveveris, non continuo habebis: si castitatem amaveris, mox habebis. Ama ergo castitatem, ut habeas aeternam felicitatem.
8. Pudicitiae amore resistendum in tentatione exemplo Susannae et Joseph. Sed forte tentaberis, amabit te mulier impudica, inveniet te in solitudine, conabitur extorquere complexum; si renueris, minabitur infamando supplicium. Hoc seniores falsi Susannae fecerunt, hoc uxor domini sui fecit sancto Joseph Sed attendite illum, quem attendit et Susanna et Joseph. Num quia nullus testis est, Deus ibi non est? Ejus oculos noluit offendere Joseph, oculos Domini sui praesentis. Noluit impudicae mulieri ad concubitum illicitum consentire. Repulit concupiscentiam alienam, amplexus est pudicitiam suam. Fecit tamen illa, quod minata est: mentita est viro; credita est a suo marito. Adhuc patiens Deus. Traditur Joseph in carcerem; custoditur tanquam reus, a quo non est offensus Deus: sed nec ibi defuit Deus, quia ille non erat reus. Adfuit Dominus Joseph patienti: quod non cito subvenit, ad majora praemia distulit (Gen. XXXIX, XLI). Laetificavit merito, quem exercuit supplicio. Debuit enim sanctus ipse Joseph pro ipsa pudicitia aliquid etiam durum pati, hoc est, amarum. Si ipsam impudicam mulierem forsitan amaret, pro illa paratus esset dura perpeti: et illa amorem suum erga se non probaret, nisi propter illam talia molesta vel dura toleraret, et charitati, imo non charitati, sed malae cupiditati, vicem redderet. Exardesceret illa in illum vicissim, quia videret eum tanto amore suo inardescere, ut propterea non recusaret quaecumque supplicia tolerare. Si hoc pro impudica, quanto magis pro ipsa pudicitia? Bene ergo aliquando Deus differt adjutorium suum; ut probet hominem, ut exerceat hominem, ut ipse sibi homo innotescat. Nam Deum nihil latet.
9. Pro pudicitia spernendae delectationes et molestiae. Hoc ergo monuerim Charitatem vestram, fratres, ut ante omnia concupiscentiis carnalibus et gaudiis saecularibus et vanae pompae et volaticae, vaporique vitae hujus praesentis praeponatis decus et pulchritudinem sapientiae, praeponatis dulcedinem suavitatemque sapientiae, praeponatis decus pudicitiae, pulchritudinem [PL39.1511] castitatis. Haec omnia abscondita sunt in thesauro coelesti, nudae coram oculis Dei gemmae sunt istae pretiosae, multum lucent; si oculos habetis, videtis. Diversis ergo et illicitis delectationibus ista praeponite; et si tentatio usque accesserit, ut etiam molestiam patiamini, fratres mei, quis non patiatur propter sacculum suum? quis non patiatur pro agro suo, pro uno lapide limitis agri sui? Si pro his rebus patiamini, quas non habetis in potestate, quamdiu vultis retinere, et quibus vultis dimittere; sed saepe amittuntur, cum vivimus, saepe post mortem nostram ab eis quos odimus, possidentur: si pro his bonis (si tamen dicenda sunt bona, quae non faciunt bonos) tanta mala homines aequo animo patiuntur; pro fide quare pigri sunt? pro thesauro coelesti quare timidi sunt? pro illis divitiis, quas nec naufragia nobis possunt auferre? Justus enim naufragus evadit dives et nudus.
10. Job in stercore quam dives. His divitiis plenus erat sanctus Job: omnia uno ictu perierunt, nihil in domo ejus remanserat, quibus paulo ante opulentus videbatur, subito mendicus, in stercore a capite usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista miseria miserius? Quid interiore felicitate felicius? Perdiderat omnia illa quae dederat Deus: sed habebat ipsum, qui dederat omnia, Deum. Nudus, inquit, exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Certe pauper est? certe nihil habet? Si nihil remanet, de quo thesauro gemmae istae laudis Dei proferebantur? Postea usque ad carnem tentator accessit: omnibus sublatis, tentatricem mulierem reliquit. Evam dimisit; sed Adam ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? quomodo respondit uxori blasphemiam suggerenti? Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non toleramus (Job I et II)? O virum putrem et integrum! o foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore sedentem, et in coelo regnantem! Si amamus, imitemur; ut imitemur, laboremus; et si in labore subdeficimus, adjutorium imploremus. Adjuvat certantem qui certamen indixit. Non enim sic te Deus exspectat certantem, ut populus aurigam: clamare novit, adjuvare non novit. Non sic te Deus esxpectat certantem, ut agonista exspectat athletam: coronam feneam parat, vires subministrare laboranti non novit; nec enim potest, homo enim est, non Deus. Et forte dum exspectat, plus laborat sedendo, quam ille luctando. Nam Deus quando exspectat certatores suos, adjuvat eos invocatus: nam ejus athletae vox est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Non ergo simus pigri, fratres mei: petamus, quaeramus, pulsemus. Omnis enim qui petit, accipit, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur (Matth. VII, 8).
SERMO CCCXLIV. De amore Dei et amore seculi
1. Pugna inter amorem Dei et amorem saeculi. Amores duo in hac vita secum in omni tentatione luctantur, amor saeculi, et amor Dei; et horum duorum qui vicerit, illuc amantem tanquam pondere trahit. Non enim pennis aut pedibus, sed affectibus venimus ad Deum. Et rursum non corporeis nodis et vinculis, sed contrariis affectibus terrae inhaeremus. Venit Christus mutare amorem, et de terreno facere vitae coelestis amatorem: homo propter nos factus, qui nos homines fecit; et assumens hominem Deus, ut homines faceret deos. Hic propositus nobis agon, haec lucta cum carne, haec lucta cum diabolo, haec lucta cum saeculo. Sed fidamus, quoniam ille qui hoc certamen indixit, non sine adjutorio suo spectat, nec de viribus nostris ut praesumamus hortatur. Qui enim de viribus suis praesumit, utique quia homo est, de viribus praesumit hominis: et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Hujus pii et sancti amoris flamma ardentes martyres, fenum quidem carnis robore mentis arserunt; ipsi autem integri in spiritu ad eum, quo accensi sunt, pervenerunt. Praestabitur tamen ipsa contemnenti carni honor debitus in resurrectione mortuorum. Ideo enim seminata est in contumelia, ut resurgat in gloria.
2. Amandus Deus super parentes. Hoc amore accensis, vel potius ut accendantur hoc dicit: Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus: et qui non tulerit crucem suam et secutus fuerit me, non est me dignus (Matth. X, 37 et 38). Amorem parentum, uxoris, filiorum, non abstulit, sed ordinavit: non dixit, Qui amat; sed, qui amat super me. Hoc est quod Ecclesia loquitur in Canticis canticorum: Ordinavit in me charitatem (Cant. II, 4). Ama patrem, sed noli super Dominum: ama genitorem, sed noli super Creatorem. Pater genuit, sed non ipse formavit: nam quis, aut qualis sibi nasciturus esset, cum seminaret, ignoravit. Pater nutrivit, sed non de suo pater panem esurienti instituit. Postremo quidquid tibi pater reservat in terra, decedit ut succedas, vitae tuae locum faciet morte sua. Pater autem Deus quod tibi servat, secum servat; ut haereditatem cum ipso possideas patre, nec eum decessorem quasi successor exspectes, sed inhaereas semper mansuro, semper in illo mansurus. Ama ergo patrem, sed noli super Deum tuum. Ama matrem tuam, sed noli super Ecclesiam, quae te genuit ad vitam aeternam. Denique ex ipsorum parentum amore perpende quantum diligere debeas Deum et Ecclesiam. Si enim tantum diligendi sunt qui genuerunt moriturum, quanta charitate diligendi sunt qui genuerunt ad aeternitatem venturum, in aeternitatem mansurum? Ama uxorem, ama filios secundum Deum, ut consulas eis ad Deum colendum tecum: cui junctus cum fueris, separationem nullam timebis. Ideo non debes illos plus Deo diligere, quos omnino male diligis, si neglexeris [PL39.1513] tecum ad Deum ducere. Veniet fortasse hora martyrii. Tu vis confiteri Christum. Confessus excipies fortasse temporis poenam, excipies temporalem mortem. Pater, aut uxor, aut filius blandiuntur ne moriaris, et blandiendo efficiunt ut moriaris. Si non efficiant, illic tibi veniet in mentem, Qui amat patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios super me, non est me dignus.
3. Humanus affectus exemplo Christi vincendus. Humana voluntas in Christo mortem refugiens. Sed blandimentis suorum flectitur carnalis affectus, et quodam modo labitur humana mollities. Restringe sinus fluentis vestis, virtute accingere. Cruciat te amor carnis? Tolle crucem tuam, et sequere Dominum. Et ipse tibi Salvator tuus, quamvis in carne Deus, quamvis cum carne Deus, humanum tamen demonstravit affectum, ubi ait: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Noverat quod calix iste transire non poterat, ad eum bibendum venerat. Voluntate, non necessitate, bibendus ille calix. Omnipotens erat: si vellet, utique transiret, quia Deus cum Patre, et ipse et Deus Pater unus Deus. Sed ex forma servi, ex eo quod suscepit abs te pro te, vocem hominis, vocem carnis emisit. Te in se dignatus est transfigurare, ut de illo loquereris infirma, ut in illo apprehenderes fortia. Voluntatem ostendit, qua tentari posses: et continuo docuit quam voluntatem, cui voluntati praeferre deberes. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec voluntas humana est; hominem gero, ex forma servi loquor. Pater, si fieri potest, transeat hic calix. Vox carnis est, non spiritus; vox infirmitatis, non divinitatis. Si fieri potest, transeat calix iste. Illa est voluntas, de qua et Petro dicitur, Cum autem senueris, alter te cinget, et tollet, et feret quo tu non vis (Joan. XXI, 18). Unde ergo et martyres vicerunt? Quia voluntati carnis voluntatem spiritus praeposuerunt. Amabant hanc vitam, et deponderabant. Inde considerabant quantum amanda esset aeterna, si sic amatur ista peritura. Moriturus mori non vult; et tamen erit necessario moriens, quamvis continue mori nolens. Nil agis quod mori non vis, nil efficis, nil extorques: nullam habes potestatem tollendi mortis necessitatem. Veniet, te nolente, quod times; aderit, te recusante, quod differs. Mortem quippe satagis ut differas; numquid ut auferas? Si ergo in amatoribus hujus vitae tantum de differenda morte satagitur, quantum de auferenda laborandum est? Mori certe non vis. Muta amorem, et ostenditur tibi mors, non quae te nolente aderit, sed quae, si volueris, non erit.
4. Mors duplex, prima et secunda. Mors prima omnibus necessario subeunda, altera solis malis parata. A morte temporali homo se pecunia redimit; ab aeterna morte, justitia. Sanguis Christi pro nostra redemptione fusus. Vide ergo, si aliquantum in corde tuo amor evigilavit, si scintilla de cinere carnis emicuit, si aliquid roboris in corde tuo comprehendit, quod vento tentationis non solum non exstinguatur, sed etiam vehementius accendatur: si non ardes ut stupa, quae [PL39.1514] uno levi flatu exstinguaris; sed ardes ut robur, ardes ut carbo, ut flatu potius exciteris: vide duas mortes, unam temporalem, eamdemque primam; alteram sempiternam, et eamdem secundam. Prima mors omnibus praeparata est: secunda solis malis, impiis, infidelibus, blasphemis, et quidquid aliud sanae doctrinae adversatur. Intende, propone tibi istas mortes duas. Si fieri potest, ambas non vis pati. Scio, vivere amas, mori non vis; et de hac vita in aliam vitam sic transire velles, ut non mortuus resurgeres, sed vivus in melius mutareris. Hoc velles, hoc habet humanus affectus; hoc ipsa anima nescio quo modo habet in voluntate et cupiditate. Quoniam diligendo vitam, odit mortem: et quoniam carnem suam non odit, nec ipsi vult accidere quod odit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Hunc affectum ostendit Apostolus, ubi ait: Habitationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes. In quo nolumus, inquit, exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita. Non vis spoliari: sed spoliandus es. Hoc tamen agas oportet, ut spoliatus per mortem carnea tunica, inveniaris indutus lorica fidei. Hoc enim secutus adjungit: Si tamen et induti, non nudi inveniamur (II Cor. V, 1-4). Nam prima mors spoliatura est te carne, interim seponenda, et suo tempore recipienda. Hoc velis, nolis. Non enim quia vis, resurges; aut si nolis, non resurges; aut si resurrectionem non credis, propterea non resurges. Opus est ut potius agas, ut qui resurrecturus es, velis nolis, sic resurgas ut habeas quod velis. Dominus quippe ipse Jesus dixit: Venit hora, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, sive boni sint, sive mali sint; omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, et emittentur ex abditis. Nulla creatura mortuum tenebit sub voce vivi Creatoris. Omnes, inquit, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Hoc ut ait, Omnes, fecit quasi confusionem et permixtionem. Sed audi discretionem, audi et separationem: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Hoc judicium, ad quod subeundum resurgent impii, mors secunda appellatur. Quid ergo, christiane, metuis istam primam? Et te invito veniet, et te recusante aderit. Redimis te forte a barbaris, ne occidaris: redimis te magno, non parcis omnino rebus tuis, et filios tuos spolias; et redemptus crastino morieris. A diabolo te redimi oportet, qui te secum ad secundam mortem trahit, ubi audient impii ad sinistram positi, Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Ab ista secunda morte oportet ut redimaris. Respondebis, Unde? Noli quaerere hircos et tauros: noli postremo arcam tuam discutere, et dicere in animo tuo, Ut me redimerem a barbaris, habebam pecuniam: ut te redimas a secunda morte, habeto justitiam. Pecuniam posset tibi ipso barbarus ante tollere, et postea te captivum ducere, [PL39.1515] ut non esset unde te redimeres, eo tua omnia possidente qui possedit et te: justitiam non amittis invitus; in thesauro cordis intimo manet; ipsam tene, ipsam posside, inde redimeris a secunda morte. Quae si nolis, ideo non erit, quia illud, unde te ab ista morte redimes, si volueris, erit. Justitiam voluntas impetrat a Domino, et bibit illam tanquam de fonte suo. Ad quem fontem nullus prohibetur accedere, si dignus accedit. Postremo adjutorium tuum vide. Redemit te a barbaris argentum tuum, redemit te a prima morte pecunia tua: redemit te a secunda morte sanguis Domini tui. Habuit ille sanguinem, unde nos redimeret; et ad hoc accepit sanguinem, ut esset quem pro nobis redimendis effunderet. Sanguis Domini tui, si vis, datus est pro te: si nolueris esse, non est datus pro te. Forte enim dicis: Habuit sanguinem Deus meus, quo me redimeret: sed jam cum passus est, totum dedit; quid illi remansit quod dei et pro me? Hoc est magnum, quia semel dedit, et pro omnibus dedit. Sanguis Christi volenti est salus, nolenti supplicium. Quid ergo dubitas, qui mori non vis, a secunda potius morte liberari? qua liberaris, si vis tollere crucem tuam, et sequi Dominum; quia ille tulit suam, et quaesivit servum.
5. Vita aeterna quantum amanda, cum tantum ametur vita temporalis. In eos qui temporalis vitae amore perdunt vitam aeternam. Omnino, fratres mei, non vos maxime hortantur ad amandam vitam aeternam, qui sic amant temporalem vitam? Quanta faciunt homines, ut vivant paucos dies? Quis enumerare poterit conatus et molimina omnium vivere volentium, post paululum morientium? Quanta agunt pro ipsis paucis diebus? Quid tantum agimus pro aeterna vita? Quid dicam, pro paucis diebus redimendis, et his in terris? Paucos enim dies dico, si liberatus senuerit; paucos dies dico, si liberatus puer decrepitus factus fuerit. Non dico quia redemptus hodie, cras fortasse morietur. Ecce ad incertum, propter ipsos paucos dies incertos, quanta faciunt? quae excogitant? Si veniant per morbum corporis in medici manus, salusque omnis a pronuntiantibus et inspicientibus desperetur; si promittitur aliquis medicus, qui etiam desperatum liberare sit idoneus, quanta promittuntur? quanta prorsus ad incertum dantur? Ut modicum vivatur, hoc dimittitur unde vivatur. Jamvero si in hostis aut praedonis manus inciderit, ne occidatur, ut redimatur, etiam, si pater detentus fuerit, filii currunt, et quod eis relicturus fuerat, impendunt, redempturi quem possint efferre. Quae ambitiones? quae preces? qui conatus? quis hoc explicet? Et tamen volo dicere aliud gravius, et nisi fieret, incredibilius. Quid enim dico, quia dant homines pecuniam ut vivant, quia nihil sibi dimittunt? Ut paucos dies eosdemque incertos paululum vivant cum timore, vivant cum labore, quanta impendunt? quanta dant? Vae generi humano! Dixi quod ut vivant impendunt unde vivant: quod est pejus audite, quod est gravius, quod est sceleratius, quod est, ut dixi, incredibile, nisi fiat. Ut liceat illis paululum vivere, dant etiam illud, unde possent semper vivere. Quod dixi audite, [PL39.1516] et intelligite. Adhuc enim clausum est, et tamen multos movet, quibus jam Dominus cum clausum erat, aperuit. Dimitte illos qui dant et perdunt unde possunt vivere, ut concedatur illis paululum vivere. Illos attendite, qui perdunt unde possunt semper vivere, ut concedatur eis paululum vivere. Quid est hoc? Fides vocatur, pietas vocatur: haec omnis tanquam pecunia est, qua vita aeterna acquiritur. Veniet de transverso inimicus territans, et non tibi dicet, Da mihi pecuniam tuam, ut vivas: sed dicet tibi, Nega Christum, ut vivas. Quod tu si feceris, ut liceat tibi paululum vivere, perdes unde posses semper vivere. Hoc est amare vitam, qui timebas mortem? Homo bone, quare timebas mortem, nisi amando vitam? Christus est vita. Quare appetis parvam; ut perdas securam? An forte fidem non perdidisti, sed quod perderes non habuisti? Tene ergo unde semper vivas. Attende proximum tuum, quanta faciat ut modicum vivat. Attende et illum qui Christum negavit, quantum malum fecit propter paucos dies vitae. Et tu non vis ipsos paucos dies contemnere vitae, ut nullo die moriaris, et in sempiterno vivas die, a Redemptore tuo protegaris, in aeterno regno Angelis adaequeris? Quid amasti? quid perdidisti? Ut sequereris Dominum, crucem tuam non tulisti.
6. Perdere animam, ut inveniatur anima. Vide quam prudentem te velit, qui tibi dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me. Qui invenerit, inquit, animam suam, perdet illam; et qui perdiderit eam propter me, inveniet eam (Matth. X, 38, 39). Qui invenerit, perdet eam; qui perdiderit, inveniet illam. Ut perdas, prius est ut invenias; et cum perdideris, postremum est ut rursum invenias. Duae sunt inventiones: in medio est qua transit una perditio. Nemo potest animam suam perdere propter Christum, nisi eam prius invenerit; et nemo potest animam suam invenire in Christo, nisi eam prius perdiderit. Inveni, ut perdas; perde, ut invenias. Quomodo eam prius inventurus es, ut habeas quam perdas? Quando cogitas te ex parte mortalem, quando cogitas eum qui te fecit, et insufflando animam tibi creavit, et videris eam illi debere, qui dedit; illi reddendam, qui commodavit; ab illo custodiendam, qui instituit; invenisti animam tuam, inveniens eam in fide. Credidisti enim hoc, et invenisti animam tuam. Nam perditus eras, antequam crederes. Invenisti animam tuam: mortuus quippe fueras in infidelitate, revixisti in fide. Talis es, de quo dici possit, Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 32.) Ergo invenisti animam tuam in fide veritatis, si a morte infidelitatis revixisti. Hoc est, animam tuam invenisti. Perde eam, et anima tua semen tibi sit. Nam et agricola triturando et ventilando invenit triticum, et rursus seminando perdit triticum. Invenitur in area, quod perierat in semente. Perit in semente quod inveniatur in messe. Qui ergo invenerit animam suam, perdet eam. Qui laborat colligere, quare piger est seminare?
7. Animam cujus gratia perdere jubemur. Vide tamen ubi invenias, et quare perdas. Unde enim invenires, [PL39.1517] nisi lumen tibi accenderet ille cui dicitur, Tu illuminabis lucernam meam, Domine? (Psal. XVII, 29.) Jam ergo invenisti, illo tibi accendente lucernam. Vide quare perdas. Non enim passim perdendum est, quod tam diligenter inventum est. Non ait, Qui perdiderit eam, inveniet eam; sed, Qui perdiderit eam propter me. Naufragi forte negotiatoris corpus cum in littore inspexeris, reddis lacrymas miseratus, et dicis: Vae huic homini! propter aurum perdidit animam suam. Bene plangis, bene miseraris. Redde illi fletum, cui non praestas et auxilium. Propter aurum enim perdere animam suam potuerit, propter aurum invenire non poterit. Ad damnum animae suae idoneus fuit, ad eam lucrandam minus idoneus exstitit. Non enim cogitandum est quod perdidit, sed quare perdidit. Si propter avaritiam, ecce ubi jacet caro, ubi est quod erat charum? Et tamen jussit avaritia, et propter aurum perdita est anima, et propter Christum non perit anima, neque pereat. Stulte, noli dubitare: audi consilium Creatoris. Ipse te instituit ut sapias, qui te fecit antequam esses qui sapias. Audi, noli dubitare pro Christo animam perdere. Fideli Creatori commendas quod diceris perdere. Tu quidem perdes: sed ille suscipit, cui nihil perit. Si amas vitam, perde ut invenias: quia cum inveneris, jam non erit quod perdas, non erit quare perdas. Ea quippe invenitur vita, quae invenitur ut omnino perire non possit. Quia et Christus, qui tibi nascendo, moriendo et resurgendo dedit exemplum, surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
SERMO CCCXLV. De contemptu mundi
1. Praesens vita spe futurae vitae contemnenda. Divitibus vita haec somnus. Loquar Charitati vestrae, fratres, quod pertineat ad contemptum praesentis saeculi, ad spem futuri saeculi. Si quaeris quid contemnas, omnis martyr vitam praesentem contempsit: si quid speres, resurrectionem dico, quia hodie Dominus resurrexit. O tu homo, si titubas in re, esto firmus in spe; si autem te opus turbat, erigat ipsa merces. Nos quoque admonet Apostolus, cum praecipit Timotheo dicens: Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deum vivum, qui praestat nobis omnia. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Et maxime hoc divites audire debent. Audite, divites, qui aurum et argentum habetis, et tamen cupiditate ardetis: quos quando pauperes intuentur, murmurant, gemunt, laudant et invident; aequari optant, et impares se dolent; et inter laudes divitum hoc plerumque dicunt, Soli isti sunt, ipsi soli vivunt. Pro his verbis, quibus homines tenues divitibus adulantur, cum dicunt, Isti soli vivunt; ne in superbiam erigamini, o vos divites: sed potius Apostolum audite, morbi curatorem, et non verbi adulatorem. [PL39.1518] Vita ista somnus vester est: divitiae istae velut in somnis fluunt. Paulus dicit, ut apprehendant vitam veram. Paulum audite, et superbire nolite. Audi et Psalmum, o tu dives pauperrime; quid habes, si Deum non habes? vel quid non habes, si Deum habes? De divitibus dicit Psalmus, Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Aliquando et mendicus in terra jacens et frigore tremens, occupatus a somno thesauros somniat; gaudet, exsultat, superbit, et patrem suum pannosum videre indignatur. In somnis est quod vides, o tu mendice, qui dormis et gaudes. Tamen donec evigilet, dives est: cum dormierit, invenit quod certum doleat. Dives ergo moriens, similis est illi pauperi dormienti et thesauros somnianti. Nam ille dives, qui induebatur purpura et bysso, nec nominatus, nec nominandus, contemptor pauperis ante januam jacentis, epulabatur quotidie splendide; postea mortuus est, et sepultus: evigilavit, et se in flamma invenit (Luc. XVI, 19-24). Dormivit somnum suum, et post somnum nihil invenit; quia nihil operatus est de manibus suis, id est, de divitiis suis.
2. Vita peritura redimitur omnibus bonis: vita aeterna quanti emenda. Propter vitam quaeruntur divitiae, non vita propter divitias: quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut vitam solam redimerent? Quantumcumque habuerunt, totum dederunt, tantum ne vitam amitterent. Totum dedisti barbaris quod habuisti, frater? Totum, inquit, dedi, nudus remansi; etsi nudus, vivam. Et quare? Totus occidendus eram, ideo totum dedi. Et quare tibi hoc contigit? Vis dico tibi? Quia antequam barbarus superveniret, pauperi non subveniebas, ut per pauperem eleemosyna ad Christum perveniret? Christo modicum non dedisti, et barbaris totum quod habuisti, dedisti, et hoc cum sacramento dedisti. Christus rogat, et non accipit: ille torquet, et totum aufert. Si tanti redemisti vitam perituram, quanti comparanda est vita aeterna? Qui das hosti, ut vivas mendicus, da aliquid Christo, ut vivas beatus. Ut vivas paucis diebus, quod hostis exigit facis, et quod Christus exigit, contemnis? Omnes dies hominis ab infantia usque ad senectutem pauci sunt: et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat; qui utique sex millia annos vixerat; et tamen pauci erant, quia cunctos finierat. Paucos dies laboriosos, tentationibus plenos redimis, ut modicam terram habeas, id est villam. Ecce inimicus, qui te captivaverat, dicit tibi, Quidquid habes da mihi: et ut viveres totum dedisti; hodie redemptus, cras moriturus; ab isto redemptus, ab alio trucidandus. Ecce quanta a barbaris patiuntur homines propter vitam temporalem, et piget aliquid pati pro vita aeterna! Erudiant nos ista pericula, fratres. Ecce totum dedisti, et abjecisti; et gaudes quia vivis, et hoc dicis: Etsi pauper, nudus, egens, mendicus, gaudeo quia vivo, et istam lucem dulcem non perdidi. Appareat Christus; paciscatur et ipse tecum: non barbarus qui te captivaverat; sed qui pro te captus est, qui pro te occidi dignatus est. Ille qui se [PL39.1519] dedit pro te, ipse tibi dicit: Mecum paciscere. Habere vis te? habe et me. Oportet ut oderis te, et diligas me. Vitam tuam perdendo invenies, ne tenendo perdas eam.
3. Divitiae ne hic pereant, in coelum praemittendae. De divitiis tuis, quas amas possidere, quas pro vita praesente paratus es dare, do consilium quid facias. Si et ipsas amas, noli eas perdere. Quod si hic eas amas, tecum periturae sunt. Si amas eas, praemitte eas quo sequaris; ne cum amas in terra, aut vivus eas amittas, aut mortuus. Jam dedi consilium: non dixi, Perde; sed, Serva. Jam dixi, Thesaurizare vis? Bene: non dico, Noli; sed dico ubi. Consultorem me accipe, non perditorem. Scriptum est, Thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, nec tinea, nec rubigo exterminat (Matth. VI, 20). Sed forte dicis: Non video locum in coelo ubi ponam. Quam scalam, quam machinam quaesiturus sum, quae ad coelum attingat, ut videam ubi ponam pecuniam meam? Quid dicis? Vides in terra locum ubi obruis? Video, inquit. Bene satis: si securus es obruendo in terra, quare sollicitus es de Deo, qui fecit coelum et terram? Da securus Deo. Ipsi te commenda, qui tibi pecuniam in coelo servat; quia ipse et te in terra, quamdiu vivis, gubernat. Pecuniam servare vis? Serva quomodo vis. Si inveneris meliorem custodem quam Christum, commenda ei pecuniam tuam. Commendo, inquit, servo meo. Bene: quanto melius Domino tuo? Et servum tuum praeponis Domino tuo? O christianum virum! Servus tuus fortassis auferet et fugiet: numquid Christus hoc facturus est? Multi ad dominos suos servi repente inimici exstiterunt, et eos cum ipso auro hostibus tradiderunt. Cui ergo commendas? Servo, inquit, meo. Novi fidem servi mei, ideoque commendo servo meo aurum meum. Bene satis, praefers servum tuum, aurum tuum commendas servo tuo: animam tuam cui? Animam meam commendo Deo meo. Quanto melius, o homo, illi et aurum tuum, cui et animam tuam? An forte fidelis est in custodiendo animam tuam, et infidelis in custodiendo pecuniam tuam? Servat tibi, qui servat et te. Laudas fidem servi tui? Etiam, ego novi fidem servi mei. Tota fides ejus est, ne fraudet, ne tollat: numquid agit ne perdat? Ecce posuit, et non latuit; invenit alius, et tulit. Numquid hoc Christo quisquam facturus est? Pigritiam excute, consilium accipe. Da Christo esurienti, thesauriza in coelo. Numquid labor est in coelo thesaurizare? Etsi labor esset, faciendum erat ad ponendum pecuniam tuam in loco munito, unde nemo eam possit auferre. Cum tamen dicit Christus, In coelo thesauriza: non dicit tibi, Scalas quaere, machinas liga, pennas apta. Hoc dicit: Mihi in terra da, et tibi in coelo servo. Ideo veni egere ego in terra, ut sis tu dives in coelo. Fac trajectitium. Forte times fraudatorem, ne perdas; et quaeris qui portet, qui migret. Christus tibi in utroque adest. Non faciet imposturam, faciet insuper et laturam.
4. Christus accipit quod pauperibus erogatur. Cor hominis cum thesauro suo. Sed Christum ubi invenio, [PL39.1520] inquit, in terra? Eum ubi invenio, ut dem illi? Cum habeat fides mea, quod audio in Ecclesia, hoc didici, sic credidi, hoc sacramento imbutus sum: passus est, mortuus et sepultus est, resurrexit tertio die, post quadraginta dies in coelos ascendit, sedet ad dexteram Patris, in fine venturus est. Quando hic eum invenio? Cui dabo, ut ad eum deferat? Noli satagere, totum audi: aut si totum audisti, vel legisti, an istud nunquam audisti, quia cum Ecclesiam Saulus persequeretur, superbus, crudelis, sanguinem Christianorum sitiens, non audisti quid ei clamaverit, quem sedentem in coelo confiteris? Recole. Quid ergo dixit? Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Quem Paulus nec videbat, nec tangebat, in coelo clamat, Quid me persequeris? Non ait, Quid persequeris familiam meam, servos meos, sanctos meos, vel fratres? Nihil eorum dixit. Et quid dixit? Quid me persequeris? ait, id est, membra mea. Pro quibus in terra calcatis caput de coelo clamabat: quia et si pedem tuum in terra calcet aliquis, lingua tua de capite clamat; non, Calcas pedem meum; sed, Calcas me, dicis. Quid ergo dubitas? quid dicis? Qui dixit Saulo, Quid me persequeris? ipse tibi dicit, Pasce me. In terra Saulus saeviebat, et Christum in coelo tangebat: sic et tu in terra eroga, et Christum in coelo pascis. Nam istam quaestionem, qua moveris, praedixit ipse Dominus. Commovebuntur et illi qui ad dexteram ponentur, et cum dixerit, Esurivi, et dedistis mihi manducare; respondebunt, Domine, quando te vidimus esurientem? Et audient continuo, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35-40). Si audieras hoc, aperte dic, Nolo dare: et non habes unde te excusare, sed voce tua te damnare. De divitiis ergo tuis dicit tibi Dominus tuus, Dedi consilium quid facias: amas divitias? Amo, inquis. Ergo migra eas, et cum migraveris eas, sequere eas interim corde, cum vivis: quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Id. VI, 21). Si autem in terra obruis cor tuum, erubesce quia mentiris, cum respondes quando audis, Sursum cor. Nam dicitur, Sursum cor; et continuo respondes, Habemus ad Dominum. Deo mentiris. Una hora in ecclesia verum non dicis, Deo mentiris, quod semper hominibus facis. Dicis, Habemus ad Dominum, et in terra obrutum habes cor; quia ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
5. Divitiae verae regni coelorum. Divitiae terrenae nihil praeter sollicitudinem afferunt. Tua erogare non sufficit, nisi et Christum sequaris Si feceris de divitiis tuis quod audisti, si talis dives fueris, qualem Apostolus dicit, non superbe sapias, neque speres in incerto divitiarum; ut thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendas veram vitam: jam interroga Deum et Dominum tuum, et dic illi, Ecce jam migravi, Domine, in coelum quod habui; vel quod habeo, sic habeo, tanquam si non habeam. Tanti valet regnum coelorum, quantum patrimonium meum? Charius valet. Non enim vere tale est, ut tanti valeat. Hoc dicit Dominus tuus, quem interrogasti de patrimonio tuo: Ad tempus victurus es, et postea moriturus; in [PL39.1521] regno meo nunquam moriturus, sed in aeternum victurus es. Verus ibi dives eris, ubi nunquam egebis. Nam ideo ad subvectionem multa animalia quaeris, ne deficias; ad victum epulas copiosas, ad indumentum pretiosas vestes. Revera tu multa habendo dives es, et angelus meus pauper est? Nihil habet, nec equo utitur, nec rheda vehitur, nec mensam honestis implet apparatibus; nec ei vestis texitur, quia luce aeterna vestitur. Disce, o homo dives, veras divitias appetere. Tu istas divitias habere vis, ut habeas unde multum manduces, quia deficis: ille te vere divitem facit, qui tibi donat ne in aeternum esurias. Nam quantumvis habeas, cum venerit hora quinta, antequam ad mensam accedas, esuris, et deficis, quia miser es. Numquid hoc angelus sustinet? Absit. Nec esuriem, nec defectionem habet angelus. Postremo his epulis anhelas superbus. Non est expletio ista indigentiarum, sed fumus curarum. Cum cogitas de divitiis augendis, vide si facile dormis. Ni fallor, ubi divitias invenisti, requiem perdidisti. Cum vigilas, augmentum divitiarum cogitas: cum dormis, latrones somnias. In die sollicitus, et nocte pavidus, semper mendicus. Divitem verum te facere vult, qui tibi regnum coelorum promittit: et putas quia tanti empturus es illas veras divitias, illam veram et beatam vitam, quanti paratus es redimere istos miseros et laboriosos dies? Aliquid multo plus valere debet quod multo plus est; quia regnum coelorum est.
6. Idem tractatur argumentum. Et quid faciam, inquis? Ecce, sancte episcope, monita tua audivi, consilio tuo parui, jussum Domini non sprevi, quod habui pauperibus dedi, et quod habeo cum indigentibus communico; quid plus possum facere? Habes adhuc, temetipsum habes: tu ipse plus es, tu dees rebus tuis, tu addendus es. Consilium Domini tui fecisti? Feci, inquit. Quid mentiris? Non totum fecisti: ex una parte fecisti, ex alia nihil tetigisti. Audi quod jubet: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Numquid dimisit eum? Et ne se ille perdere putaret quod pauperibus erogavit, securum eum reddidit dicens, Et habebis thesaurum in coelo. Numquid sufficit hoc? Non. Et quid? Veni, sequere me (Matth. XIX, 21), dicit. Amas, et sequi vis eum quem amas? Cucurrit, volavit: quaere qua. Nescio qua. O christianum! nescis qua ivit Dominus tuus? Vis dico tibi, qua eum sequaris? Per pressuras, per opprobria, per falsa crimina, per sputa in faciem, per alapas et flagellorum verbera, per coronam spineam, per crucem, et per mortem. Quid piger es? Ecce demonstrata est tibi via. Sed dura est, inquis, via; quis per istam illum sequatur? Erubesce barbare, erubesce: a virtute vir diceris. Feminae secutae sunt, quarum hodie natalitia celebramus. Feminarum martyrum Suburbitarum, [PL39.1522] solemnitatem celebramus. Dominus vester, Dominus noster, Dominus illarum, Redemptor vitae nostrae, de via angusta et aspera praecedendo stratam eam vobis fecit, stratam securam, munitam, Christus Dominus noster, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCCXLVI. De peregrinatione nostra in hac vita, per fidem
1. Vita haec mors verius quam vita. Vera vita nonnisi aeterna. Recordamini nobiscum, dilectissimi fratres, dixisse Apostolum, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Dominus enim noster Jesus Christus, qui ait, Ego sum via, et veritas et vita (Joan. XIV, 6), ambulare nos voluit et per seipsum et ad se ipsum. Qua enim ambulamus, nisi per viam? Et quo ambulamus, nisi ad veritatem et ad vitam, vitam scilicet aeternam, quae sola vita dicenda est? Nam ista vita mortalis, in qua nunc sumus, ex illius vitae comparatione mors esse convincitur; quae tanta mutabilitate variatur, et nulla stabilitate firmatur, et cursu brevissimo terminatur. Et ideo Dominus illi diviti, qui ei dixerat, Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? respondit, Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 16, 17). Erat utique in aliqua vita; neque enim cadaveri, et non viventi homini loquebatur. Sed quia ille de consequenda vita aeterna quaesiverat, non ait Dominus, Si vis venire ad vitam aeternam; sed, Si vis, inquit, venire ad vitam, serva mandata: videlicet hoc intelligi volens, quoniam quae vita aeterna non est, nec vita dicenda est; quia vera vita nonnisi aeterna est. Hinc et Apostolus, cum eleemosynarum consilium dandum divitibus admoneret, Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 18, 19). Quam dixit veram vitam, nisi aeternam vitam, quae sola vita dicenda est, quia sola beata est? Nam utique illi divites, quibus praecipiendum esse dicebat ut apprehenderent veram vitam, in abundantia divitiarum habebant istam vitam: quam tamen Apostolus si veram vitam esse judicaret, non diceret, Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam: nihil aliud admonens, nisi non esse veram vitam divitum; vitam, quae ab stultis non solum vera, sed etiam beata nominatur. Quomodo autem beata est, quae vera non est? Non ergo beata vita est, nisi vera vita; nec vera vita est, nisi aeterna vita, quam divites intelliguntur per quaslibet [PL39.1523] delicias nondum tenere; et ideo per eleemosynas admonentur apprehendere: ut in fine audiant, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Nam quia ipsum regnum aeterna vita est, paulo post consequenter idem Dominus ostendit dicens: Ibunt illi in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 35, 46).
2. Peregrinatio per fidem in hac vita. Hanc vitam donec apprehendamus, peregrinamur a Domino; quoniam per fidem ambulamus, non per speciem. Ille quippe ait, Ego sum via, veritas et vita. In fide nobis via est, in specie autem veritas et vita. Videmus nunc per speculum in aenigmate, et haec est fides: tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), et illa erit species. Item dicit, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris: haec via est, ubi ex parte scimus. Sed paulo post dicit, cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 16, 17, 19): illa erit species, quando in ista plenitudine, cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur (I Cor. XIII, 10). Item dicit, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: haec est fides. Deinde subjungit, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4): illa erit species. Dicit et Joannes, Dilectissimi, nunc jam filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: haec est fides. Deinde subnectit, Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): illa erit species. Quocirca ipse Dominus, qui ait, Ego sum via et veritas et vita, cum loqueretur ad Judaeos, inter quos erant qui jam in eum crediderant, ad ipsos jam sermones suos dirigens, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Jam isti crediderant: nam Evangelista sic ait, Dicebat autem Jesus ad eos qui crediderant in eum: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos? (Joan. VIII, 31, 32). Jam ergo crediderant, et tanquam in via in Christo ambulare jam coeperant. Hortatur itaque illos ut permanendo perveniant. Quo perveniant, nisi ad id quod ait, Veritas liberabit vos? Quae est illa liberatio, nisi ab omni mutabilitate vanitatis, ab omni corruptione mortalitatis? Ergo ipsa est vita vera, aeterna vita, quam nondum apprehendimus, quamdiu peregrinamur a Domino: sed apprehensuri sumus, quia in ipso Domino per fidem ambulamus, si in ejus verbo constantissime permanemus. Nam secundum id quod ait, Ego sum via; secundum hoc ait, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Et secundum id quod ait, et veritas et vita; secundum hoc ait, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. In hac ergo peregrinatione et in hac via, id est in fide, quid vos exhortor, fratres, nisi verbis Apostoli dicentis, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Domini (II Cor. VII, 1)? Qui [PL39.1524] enim lucem illam sincerissimae atque incommutabilis veritatis, antequam credant, sibi expetunt ministrari, cum eam contueri non possint nisi per fidem corde mundato; Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): similes sunt hominibus caecis, qui corpoream lucem solis istius prius videre desiderant, ut a caecitate sanentur; cum eam videre non possint, nisi ante sanentur.
SERMO CCCXLVII. De timore Dei, I
CAPUT PRIMUM
1. Timor Dei in Scripturis quam crebro commendatus. Multa nobis, fratres, de Dei timore praecepta sunt, et quam sit utile timere Deum, innumerabiliter divina eloquia sonuerunt. Ex qua uberrima copia pauca me commemorantem, et ad ea, quantum pro temporis brevitate potuero, disserentem libenter advertite. Quis non sapientem se esse laetetur, aut si nondum est, esse desideret? Sed quid dicit Scriptura? Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Quem non regnare delectet? Sed audiamus quid in Psalmo Spiritus moneat: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore (Psal. II, 10, 11). Unde et Apostolus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II, 12). Legimus etiam scriptum, Concupisti sapientiam, serva justitiam, et Dominus praebebit illam tibi. Multos enim reperimus negligentissimos justitiae, et avidissimos sapientiae. Hos docet Scriptura divina pervenire non posse ad id quod appetunt, nisi servando quod negligunt. Serva, inquit, justitiam, et praebebit illam tibi Dominus, quam concupisti sapientiam. Quis autem potest, nisi Deum timeat, servare justitiam? Dicit enim alio loco, Nam qui sine timore est, non poterit justificari (Eccli. I, 16, 33, 28). Porro si Dominus non praebet sapientiam, nisi servanti justitiam, qui autem sine timore est, non poterit justificari: recurritur ad illam sententiam, Initium sapientiae timor Domini.
CAPUT II
2. Gradus a timore ad sapientiam. Isaias etiam propheta cum septem illa notissima dona spiritualia commendaret, incipiens a sapientia pervenit ad timorem Dei, tanquam de sublimi descendens ad nos, ut nos doceret ascendere. Inde ergo coepit, quo volumus pervenire; et illuc pervenit, unde debemus incipere. Requiescet in eo, inquit, Spiritus Dei, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). Sicut ergo ille, non deficiendo, sed docendo a sapientia usque ad timorem descendit; sic nos, non superbiendo, sed proficiendo a timore usque ad sapientiam oportet ascendere. Initium enim sapientiae timor Domini. Ipsa est enim convallis plorationis, de qua Psalmus dicit, Ascensiones in corde ejus disposuit in convalle plorationis. Per convallem [PL39.1525] quippe humilitas significatur. Quis est autem humilis, nisi timens Deum, et eo timore conterens cor in lacrymis confessionis et poenitentiae? Quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Sed non timeat ne in convalle remaneat. In ipso enim corde contrito et humiliato, quod Deus non spernit, ascensiones per quas in illum assurgamus, ipse disposuit. Nam ita Psalmus dicit: Ascensiones in corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit (Psal. LXXXIII, 6, 7). Ubi fiunt ascensiones? In corde, inquit. Sed unde ascendendum est? Utique a convalle plorationis. Et quo ascendendum est? In locum, inquit, quem disposuit. Quis iste est locus, nisi quietis et pacis? Ibi enim est illa clara, et quae nunquam marcescit sapientia. Unde ad nos exercitandos quibusdam doctrinae gradibus descendit Isaias a sapientia usque ad timorem, a loco scilicet sempiternae pacis usque ad convallem temporalis plorationis: ut nos in confessione poenitentiae dolendo, gemendo, flendo, non remaneamus in dolore et gemitu et fletu; sed ascendentes ab ista convalle in montem spiritualem, ubi civitas sancta Jerusalem mater nostra aeterna fundata est, imperturbabili laetitia perfruamur. Ergo ille cum praeposuisset sapientiam, lumen scilicet mentis indeficiens, adjunxit intellectum: tanquam quaerentibus unde ad sapientiam veniretur, responderet, Ab intellectu; unde ad intellectum, A consilio; unde ad consilium, A fortitudine; unde ad fortitudinem, A scientia; unde ad scientiam, A pietate; unde ad pietatem, A timore. Ergo ad sapientiam a timore; quia initium sapientiae timor Domini. A convalle plorationis usque ad montem pacis.
CAPUT III
3. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Ipsi sunt in convalle humiles, ipsi in tremore, cor contritum et humiliatum sacrificant Deo: unde ascendunt ad pietatem, ut non resistant voluntati ejus, sive in sermonibus ejus, ubi non capiunt sensum ejus; sive in ordine ipso et gubernatione creaturae, cum pleraque aliter accidunt, quam privata hominis voluntas exposcit: ibi quippe dicendum est, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Id. XXVI, 39). Beati enim mansueti, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Id. V, 4): non terram morientium, sed terram de qua dictum est, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ab ista quippe pietate merebuntur scientiae gradum, ut noverint non solum mala praeteritorum peccatorum suorum, de quibus in primo gradu poenitentiae dolore fleverunt, sed etiam in quo malo sint hujus mortalitatis et peregrinationis a Domino, etiam cum felicitas saecularis arridet. Nam ideo scriptum est, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. I, 18). Beati enim lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Inde assurgunt ad fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur, et ipsi mundo, ut in hujus vitae perversitate et abundantia iniquitatis charitas non refrigescat; sed toleretur fames sitisque justitiae, donec ad ejus saturitatem [PL39.1526] veniatur in illa immortalitate sanctorum, et societate Angelorum. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 5, 6). Verumtamen propter inquietudinem tentationum, et quod dictum est, Vae mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7); si qua forte delicta minutatim furtimque subrepunt, quibus humana praeoccupatur infirmitas, consilium deesse non debet. Neque enim tantum potest in ista mortali vita ille fortitudinis gradus, ut qui cum astutissimo adversario continua certatione confligit, non aliquando feriatur: maxime per tentationes linguae, ubi si dixerit quis fratri suo, Fatue; reus erit gehennae ignis (Id. V, 22). Quod est ergo consilium, nisi quod Dominus dicit, Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37)? Et ideo sicut in gradibus quos per Isaiam discimus, quintum est consilium; sic in Evangelio in illis beatitudinis laudibus quinto loco ponitur, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sextus est apud Isaiam intellectus: ubi ab omni falsitate carnalis vanitatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. Propterea sexto loco etiam Dominus dixit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 7, 8). Cum vero ad finem perventum fuerit, jam consistitur, jam requiescitur, jam secura pace triumphatur. Et quis finis, nisi Deus Christus? Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Et sapientia Dei quis, nisi Christus? Et filius Dei quis, nisi Christus? In illo ergo sapientes, et in illo filii Dei fiunt, quicumque fiunt: et haec est pax plena atque perpetua. Ideo cum apud Isaiam sit septima sapientia sursum versus ascendentibus, unde coepit ipse ad nos docendo descendere; septimo etiam loco Dominus qui nos erigit, posuit, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Has igitur promissiones habentes, et his gradibus tendentes ad Dominum, omnia mundi hujus aspera et dura toleremus, nec nos ejus frangat saevitia, qua victa in aeterna pace gaudebimus. Ad hoc nos enim jam demonstrato fine cohortatur octava sententia, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 9, 10).
SERMO CCCXLVIII. De timore Dei, II
CAPUT PRIMUM
1. Timore Dei fortitudo vera comparatur. Timor charitate pellendus non vanitate. Non dubito, dilectissimi fratres, insitum esse cordibus vestris timorem Dei, quo ad veram et solidam fortitudinem perducamini. Cum enim fortis ille dicatur, qui neminem timet; perverse fortis est, qui primo Deum non vult timere, ut timendo audiat, audiendo diligat, et diligendo non timeat. Tunc erit vere fortissimus, non superba duritia, sed secura justitia. [PL39.1527] Sic etiam scriptum est, Timor Domini, spes fortitudinis (Prov. XIV, 26). Cum enim timetur poena quam minatur, discitur amari praemium quod pollicetur: ac sic per timorem poenae bona vita retinetur; per bonam vitam bona conscientia comparatur, ut per bonam conscientiam nulla poena timeatur. Quapropter discat timere, qui non vult timere. Discat ad tempus esse sollicitus, qui semper vult esse securus. Ut enim dicit Joannes, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Dixit sane, et veraciter dixit. Si ergo habere non vis timorem, prius vide utrum jam perfectam habeas charitatem, quae foras mittit timorem. Si vero ante istam perfectionem timor excluditur, superbia inflat, non charitas aedificat. Nam sicut in bona valetudine fames non fastidio, sed cibo pellitur; ita in bona mente timor non vanitate, sed charitate pellendus est.
CAPUT II
2. Timore carere, qua dilectione contingat, discutiendum. Discute itaque conscientiam tuam, quisquis timere jam non vis. Noli superficiem compalpare, descende in te, penetra interiora cordis tui. Rimare diligenter, utrum nulla ibi vena venenata tabificum amorem saeculi sugat et sorbeat, utrum nulla carnalis voluptatis movearis et capiaris illecebra, nulla inani jactantia tumidus extollaris, nulla cura vanitatis exaestues: audeas nuntiare purum ac liquidum te videre, quidquid latebrarum in conscientia perscrutaris, a factis, a dictis, a cogitationibus pravis; si jam iniquitatis diligentia non fatigat, utrum aequitatis negligentia nulla subrepat. Si haec ita sunt, recte gaudes, gaude esse te sine timore. Excluserit autem eum charitas Dei, quem diligis ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente tua. Excluserit eum et charitas proximi, quem diligis tanquam te ipsum: et ideo pro illo satagis, ut etiam ipse tecum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligat Deum; quia non aliter recte diligis et te ipsum, nisi quia sic diligis Deum, ut non propterea minus eum diligas, quia converteris vel ad te ipsum. Si autem quamvis intra te ipsum nulla irritaris cupiditate (quod quidem de se quis audeat gloriari?), tamen si te ipsum in te ipso diligis, et de te ipso tibi places, hoc ipsum vehementius timere debes, quia nihil times. Non enim quacumque dilectione foras mittendus est timor, sed recta dilectione qua tota diligimus Deum, et propterea proximum, ut sic et ipse diligat Deum. Se autem in se diligere, et sibi placere, non est justitiae charitas, sed superbiae vanitas. Ac per hoc Apostolus justa reprehensione percussit se ipsos amantes et sibi placentes (II Tim. III, 1-5). Perfecta ergo charitas foras mittit timorem. Sed ea dicenda est charitas, quae non est vilitas. Quid autem vilius quam homo sine Deo? Ecce quid amat, qui se ipsum non in Deo, sed in se ipso amat. Recte huic dicitur, Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Quia enim altum sapit, et ideo non timet, utique perniciose non timet, qui non in solido collocatur, sed flatu superbiae ventilatur. [PL39.1528] Neque mitis et pius est, qui se ipsum in se ipso amat et laudat: sed elatus et ferox, non novit dicere, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Quid enim boni amat, qui forte hoc ipsum propter hoc ipsum amat nihil timere? Potest enim hoc sibi persuadere, non sanitate, sed immanitate. Verbi gratia, est aliquis audacissimus latro, quanto perverse fortior, tanto periculose crudelior, qui propter ipsum amorem suum quo amat nihil timere, ingentia facinora moliatur, ut quod amat exerceat, et exercendo corroboret: quanto ejus fuerint majora commissa, tanto major erit non timentis audacia. Non hoc ergo pro magno bono amandum est, quod et in homine pessimo inveniri potest.
3. Epicurei et Stoici carere timore amant, sed perverse. Quapropter irridendi sunt hujus mundi philosophi, non solum Epicurei, qui etiam ipsam justitiam venalem habent, carnalis pretio voluptatis. Dicunt enim propterea sapientem, justum esse debere, ut vel acquirat, vel teneat ex corpore voluptatem. Nam et hi fortissimos se jactant, et nihil omnino timere se dicunt: quia nec quidquam Deum res humanas curare arbitrantur, et consumpta ista vita nullam postea credunt futuram; et si quid eis adversitatis in hac ipsa contingit, eo se munitos existimant, quia corporis voluptatem, cum eam in ipso corpore tenere non possunt, possunt tamen animo cogitare, et ea cogitatione sese oblectando, corporalis voluptatis beatitudinem, etiam contra corporalis doloris impetum custodire. Numquid non et apud istos dilectio foras mittit timorem? Sed dilectio sordidissimae voluptatis, imo dilectio turpissimae vanitatis. Nam cum ipsam voluptatem de membris corporis irruens dolor excluserit, per falsam ejus imaginem in animo vanitatis remanebit. Quae vanitas tantum amatur, ut cum eam vanus homo totis viribus cordis amplectitur, etiam doloris saevitia mitigetur. Non solum ergo isti deridendi sunt, sed etiam ipsi Stoici. Nam istae duae sectae Epicureorum et Stoicorum, sicut in Apostolorum Actibus legimus, adversus lumen Pauli nostri fumos suos ausae sunt jactitare (Act. XVII, 18). Nam et Stoici se fortissimos praeferunt, et non propter corporis voluptatem, sed propter animi virtutem, idipsum non timere propter non timere custodiunt, typho turgidi, et non sapientia sanati, sed errore durati. Eo quippe minus minusque sani sunt, quo aegrotum animum a se ipsis sanari posse crediderunt. Hanc autem putant esse animi sanitatem, ut nec misereri dicant debere sapientem. Si enim miseretur, inquiunt, dolet: quod autem dolet, sanum non est. O stulta caecitas! Quid, si eo minus dolet, quo sanum non est? interest enim utrum perfecta sanitate non doleat: quale erit sanctorum et corpus et animus in resurrectione mortuorum, quam isti non credunt; quia indoctos magistros habent, cum se ipsos habent. Interest ergo utrum aliquid sanitate, [PL39.1529] an stupore non doleat. Nam secundum sanitatem hujus mortalitatis sana caro cum pungitur dolet. Qualis est et animus secundum istam vitam bene affectus, qui compunctus laborantis miseria, condolescit misericordia. Caro autem graviore morbo stupida, vel amisso etiam spiritu mortua, nec cum pungitur dolet: qualis est istorum animus, qui sine Deo philosophantur, vel potius praefocantur. Sicut enim corpus animo inspiratum, sic Deo inspiratus ipse animus vivit. Videant ergo isti, qui non dolent nec timent, ne forte non sint sani, sed mortui.
CAPUT III
4. Timor in Christiano, alius paulatim ejiciendus, alius permansurus. Timeat autem christianus, antequam perfecta charitas foras mittat timorem: credat et intelligat se peregrinari a Domino, quamdiu vivit in corpore quod corrumpitur et aggravat animam. Tanto minor sit timor, quanto patria quo tendimus propior. Major enim timor debet esse peregrinantium, minor propinquantium, nullus pervenientium. Sic et timor perducit ad charitatem, et perfecta charitas foras mittit timorem. Timeat autem christianus, non eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum qui habet potestatem et corpus et animam in gehennam ignis occidere (Luc. XII, 4, 5). Est autem alius timor Domini, castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Non ergo eum perfecta charitas foras mittit, alioquin non permaneret in saeculum saeculi: nec frustra, cum dictum esset, Timor Domini, additum est castus; atque ita conjunctum est, permanens in saeculum saeculi. Quare, nisi quia ille timor, quem foras charitas mittit, propterea pungit animam, ne amittatur aliquid, quod in creatura diligitur, vel ipsa salus et requies corporalis, aut aliquid tale post mortem? Propterea enim timentur et apud inferos poenae et dolores ac tormenta gehennarum. Cum vero cavet anima, ne Deus illam desertus deserat, timor est castus permanens in saeculum saeculi. De quo latius dicerem, nisi sermo jam longior et meis senilibus viribus, et vestrae fortasse satietati parcere cogeret.