CAPUT PRIMUM

1. Praedestinatis nemo nocere valet. Apostolum beatum audivimus exhortantem et confirmantem nos, cum diceret nobis: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Pro quibus autem sit Deus, superius ostendit, ubi ait: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus pro nobis, ut praedestinaret nos; Deus pro nobis, ut vocaret nos; Deus pro nobis, ut justificaret nos; Deus pro nobis, ut glorificaret nos. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinavit, antequam essemus; vocavit, cum aversi essemus; justificavit, cum peccatores essemus; glorificavit, cum mortales essemus. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Praedestinatis a [PL38.863] Deo, vocatis, justificatis, glorificatis, qui vult adversari, paret se, si potest bellare adversus Deum. Ubi enim audivimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos? nisi qui Deum vincit, non laedit nos. Et quis est qui vincit Omnipotentem? Quicumque reluctari voluerit, sibi nocet. Hoc est, quod et Paulo adhuc Saulo de coelo Christus clamavit: Non tibi expedit contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Saeviat, saeviat quantum potest; qui calces adversus stimulum mittit, nonne in se ipsum saevit?

CAPUT II

2. Deus nobis debitor factus ex promissis. In his autem quatuor rebus, quas commendavit Apostolus insignes, quae pertinent ad eos pro quibus est Deus, id est, praedestinatione, vocatione, justificatione, glorificatione; in his ergo quatuor rebus considerare debemus quid jam habeamus, et quid adhuc exspectemus. In his enim quae jam habemus, laudemus Deum largitorem: in his quae nondum habemus, teneamus debitorem. Debitor enim factus est, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Aliter enim dicimus homini, Debes mihi quia dedi tibi: et aliter dicimus, Debes mihi, quia promisisti mihi. Quando dicis, Debes mihi, quia dedi tibi: a te processit beneficium, sed mutuatum, non donatum. Quando autem dicis, Debes mihi, quia promisisti mihi: tu nihil dedisti, et tamen exigis. Bonitas enim ejus qui promisit, dabit, ne in malitiam fides convertatur. Qui enim fallit, malus est, Deo autem numquid dicimus, Redde mihi, quia dedi tibi? Quid dedimus Deo, quando totum quod sumus, et quod habemus boni, ab illo habemus? Nihil ergo ei dedimus. Non est quemadmodum ista voce exigamus debitorem Deum, maxime dicente nobis Apostolo, Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34, 35)? Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, ut dicamus: Redde quod promisisti, quia fecimus quod jussisti: et hoc tu fecisti, quia laborantes juvisti.

CAPUT III

3. Vocati et praedestinati sumus gratis. Nemo ergo dicat: Ideo me vocavit Deus, quia colui Deum. Quomodo coluisses, si vocatus non fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum: ergo prior dedisti, et retribuit tibi. Nonne istam tibi vocem Apostolus tollit, cum dicit, Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Sed ecce quando vocatus es, vel jam eras. Quomodo praedestinareris, nisi quando non eras? Quid Deo dedisti, quando qui aliquid dares, non eras? Quid ergo fecit Deus, quando praedestinavit qui non erat? Quod ait Apostolus: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt (Id. IV, 17). Si jam esses, non praedestinareris; nisi aversus esses, non vocareris; nisi impius esses, non justificareris, nisi terrenus et abjectus esses, non glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus? [PL38.864] Ipsi gloria (Rom. XI, 36). Quia non eramus, quando sumus praedestinati; quia aversi eramus, quando sumus vocati; quia peccatores eramus, quando sumus justificati: agamus Deo gratias, ne remaneamus ingrati.

CAPUT IV

4. Justificati utrum jam simus. Lucta hic in justificatis manens. Proposueramus autem considerare de his quatuor rebus quid jam consecuti fuerimus, quid adhuc adipiscendum exspectemus. Praedestinati enim jam sumus et antequam essemus. Vocati sumus, quando christiani facti sumus. Jam ergo et hoc habemus. Justificati, quid? Quid est, justificati? Audemus dicere, jam hoc tertium habere nos? Et erit quisquam nostrum qui audeat dicere, Justus sum? Puto enim hoc esse, Justus sum, quod est, peccator non sum. Si audes hoc dicere, occurrit tibi Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Quid ergo? Nihil habemus de justitia? An habemus, sed non totum habemus? Hoc ergo quaeramus. Si enim aliquid habemus, et aliquid non habemus; crescat quod habemus, et implebitur quod non habemus. Ecce enim baptizati sunt homines, omnia illis peccata dimissa sunt, justificati sunt a peccatis; negare non possumus: restat tamen lucta cum carne, restat lucta cum mundo, restat lucta cum diabolo. Qui autem luctatur, aliquando ferit, aliquando percutitur; aliquando vincit, aliquando perimitur: quomodo de stadio exeat attenditur. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Item, si dixerimus quia justitiae nihil habemus, adversum Dei dona mentimur. Si enim justitiae nihil habemus, nec fidem habemus: si fidem non habemus, christiani non sumus. Si autem fidem habemus, jam aliquid habemus justitiae. Ipsum aliquid, vis nosse quantum sit? Justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17): justus, inquam, ex fide vivit; quia credit quod non videt.

CAPUT V

5. Justificatio aliqua vere per fidem. Patres, arietes sancti, duces Apostoli, quando annuntiaverunt, non solum viderunt oculis, sed etiam manibus tractaverunt: et tamen Dominus servans nobis donum fidei, cuidam discipulorum suorum tractanti, palpanti, veritatem digitis inquirenti et invenienti, exclamanti, Dominus meus et Deus meus; ait ipse Dominus et Deus, Quia vidisti, credidisti. Et nos futuros intuens: Beati, inquit, qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 28 et 29). Non vidimus, audivimus, et credidimus. Beati praedicti sumus, et de justitia nihil habemus? Venit Dominus carnaliter ad Judaeos, et occisus est: non venit ad nos, et acceptus est. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Nos sumus, et de justitia nihil habemus? Omnino habemus. Grati simus ex eo quod habemus: ut addatur quod non habemus, et non perdamus quod habemus. Ergo et hoc tertium jam agitur in nobis. Justificati sumus: sed ipsa justitia, cum proficimus, crescit. Et quomodo crescit dicam, et vobiscum quodam modo conferam; ut unusquisque [PL38.865] vestrum jam in ipsa justificatione constitutus, accepta scilicet remissione peccatorum per lavacrum regenerationis, accepto Spiritu sancto, proficiens de die in diem, videat ubi sit, accedat, proficiat et crescat, donec consummetur, non ut finiatur, sed ut perficiatur.

CAPUT VI

6. Fides justificans a fide daemonum discernitur per spem et charitatem. Spes. Charitas. Incipit homo a fide: quid pertinet ad fidem? Credere. Sed adhuc ista fides discernatur ab immundis spiritibus. Ad fidem quid pertinet? Credere. Sed ait apostolus Jacobus: Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Si tantum credis, et sine spe vivis, vel dilectionem non habes: Et daemones credunt, et contremiscunt. Quid magnum est, si dicis Christum Filium Dei? Hoc dixit Petrus, et audivit, Beatus es Simon Bar Jona: hoc dixerunt daemones, et audierunt, Obmutescite. Ille beatus, dicitur ei, Quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 17). Illi autem audiunt, Obmutescite (Marc. I, 25): et hoc ipsum dicunt, et repelluntur. Una vox est: sed Dominus radicem interrogat, non florem. Unde dicitur ad Hebraeos: Ne qua radix amaritudinis sursum germinans molestet, et per illam contaminentur multi (Hebr. XII, 15). Prius ergo discerne fidem tuam a fide daemonis. Unde eam discernis? Daemones hoc dixerunt timendo, Petrus amando. Adde ergo fidei spem. Et quae spes est, nisi de aliqua conscientiae bonitate? Speique ipsi adde charitatem. Desuper eminentem viam habemus, dicente Apostolo, Supereminentem viam vobis demonstro: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et caetera enarrat bona, et sine charitate nihil prodesse confirmat. Maneant ergo haec, fides, spes, charitas: major autem horum charitas (I Cor. XII, 31 et XIII). Sectamini charitatem. Discernite ergo fidem vestram. Jam estis de praedestinatis, vocatis, justificatis. Paulus Apostolus dicit: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides. Dic adhuc, Apostole, adde, discerne; quia, Et daemones credunt et contremiscunt: ergo adde et discerne, daemones enim credunt, et contremiscunt quod oderunt. Distingue, Apostole, et circumcide fidem meam, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Plane distinguit, discernit, circumcidit. Et fides, inquit, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6).

CAPUT VII

7. Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat. Unusquisque ergo, fratres mei, inspiciat se intus, appendat se, probet se in omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae faciat cum charitate, non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid praeter ipsum Deum. Omnino me non satiaret Deus, nisi promitteret mihi [PL38.866] se ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum mare? Quid est totum coelum? Quid sunt omnia sidera? Quid sol? Quid luna? Quid exercitus Angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio: ipsum esurio, ipsum sitio, ipsi dico, Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). Esuriat et sitiat peregrinatio mea, ut satietur praesentia mea. Arridet mundus multis rebus, pulchris, fortibus, variis: pulchrior est ille qui fecit, fortior et clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fecit. Satiabor, cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Fides ergo quae per dilectionem operatur si est in vobis, jam pertinetis ad praedestinatos, vocatos, justificatos: ergo crescat in vobis. Fides enim quae per dilectionem operatur, sine spe esse non potest. Cum autem venerimus, jam erit ibi fides? dicetur nobis, Crede? Non utique. Videbimus eum, contemplabimur eum. Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit, ideo fides. Filii Dei sumus, praedestinati, vocati, justificati: filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare ergo? Quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2).

CAPUT VIII

8. Spes, in hac peregrinatione solatium. Quid spes? erit ibi? Spes jam non erit, quando erit res. Etenim ipsa spes peregrinationi necessaria est, ipsa est quae consolatur in via. Viator enim quando laborat ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat. Tolle illi spem perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi. Ergo et spes quae hic est, ad justitiam pertinet peregrinationis nostrae. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes, in nobismetipsis ingemiscimus adhuc. Ubi est gemitus, jam non potest dici illa felicitas, de qua Scriptura dicit, Transiit labor et gemitus (Isai. XXXV, 10). Ergo adhuc, inquit, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Si enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. In hac ergo patientia martyres coronabantur; desiderabant quae non videbant, contemnebant quae ferebant. In hac spe dicebant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an gladius? Quia propter te. Et ubi est propter quem? Quia propter te, inquit, mortificamur tota die (Rom. VIII, 23, 24, 25, 35, 36). Propter te. Et ubi est, Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29)? Ecce ubi est, in te est, quia et fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17)? Modo per fidem, tunc per [PL38.867] speciem: modo per fidem, quamdiu in via, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6 et 7).

CAPUT IX

9. Deus beatis erit omnia in omnibus. Charitas sola semper manet. Si hoc est fides, quid erit species? Audi quid erit: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Quid est, Omnia? Quidquid hic quaerebas, quidquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Quid hic volebas, quid amabas? Manducare et bibere? Ipse tibi erit cibus, ipse tibi erit potus. Quid hic volebas? Sanitatem corporis fragilem, transeuntem? Ipse tibi immortalitas erit. Quid hic quaerebas? Divitias? Avare, quid enim tibi sufficit, si Deus ipse non sufficit? Sed quid amabas? Gloriam, honores? Deus tibi erit gloria: cui et modo dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Jam enim exaltavit caput meum. Caput nostrum Christus est. Sed quid miraris? Quia caput et caetera membra exaltabuntur; tunc erit Deus omnia in omnibus. Hoc modo credimus, hoc modo speramus: cum venerimus, tenebimus; et jam visio erit, non fides: cum venerimus, tenebimus, et jam res erit, non spes. Charitas quid? numquid et ipsa modo est, et tunc non erit? Si amamus credendo et non videndo; quomodo amabimus videndo et tenendo? Ergo charitas erit, sed perfecta erit: sicut Apostolus ait, Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas (I Cor. XIII, 13). Hanc habentes, et in nobis nutrientes, securi illo adjuvante perseverantes in eo, dicamus: Quis nos separabit a charitate Christi? donec ipse misereatur, ipse perficiat. Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis. Et quis supportat? quis omnia tolerat? Sed in his omnibus superamus. Unde? Per eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 36, 37). Ergo, Si Deus pro nobis, quis contra nos?

SERMO CLIX. De verbis eisdem Apostoli, Rom. VIII, 30, 31, seu de justificatione: necnon de verbis Jacobi I, 2-4, Omne gaudium existimate, fratres mei cum in tentationes varias incideritis, etc

CAPUT PRIMUM

1. Justificatio hic in nobis imperfecta. Perfecta justificatio in martyribus. Injuria est, pro martyre orare. Hesterno die de justificatione nostra, quae nobis est a Domino Deo nostro, sermo productus est, ministrantibus nobis, donante illo, audientibus vobis. Et cum simus in hac vita onerati sarcina corruptibilis carnis, non utique sine peccato; quia si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8): justificatos tamen nos esse secundum modum peregrinationis nostrae, viventes ex fide [PL38.868] quousque fruamur specie, claruit, quantum arbitror, Charitati vestrae. Incipitur ergo a fide, ut perveniatur ad speciem: via curritur, patria quaeritur. In peregrinatione dicit anima nostra: Quoniam ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). In patria vero nullus orandi locus erit, sed tantum laudandi. Quare orandi locus nullus erit? Quia nihil deest. Quod hic creditur, ibi videtur; quod hic speratur, ibi tenetur; quod hic petitur, ibi accipitur. Perfectio tamen in hac vita nonnulla est, ad quam sancti martyres pervenerunt. Ideoque habet ecclesiastica disciplina, quod fideles noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis oretur: pro caeteris autem commemoratis defunctis oratur. Injuria est enim, pro martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari. Certavit enim contra peccatum usque ad sanguinem. Quibusdam vero adhuc imperfectis, et tamen ex parte justificatis, ad Hebraeos dicit Apostolus: Nondum enim usque ad sanguinem pugnastis, adversus peccatum certantes (Hebr. XII, 4). Si ergo illi nondum usque ad sanguinem, procul dubio aliqui usque ad sanguinem. Qui usque ad sanguinem? Utique sancti martyres; de quibus lectio sancti apostoli Jacobi modo audita est. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Perfectis jam dicitur, qui etiam possunt dicere: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2). Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet.

CAPUT II

2. Justitiae amor admittit aliquot gradus. Primus gradus. Delectationes sensuum licitae et illicitae. Amanda est enim justitia; et in hac justitia amanda gradus sunt proficientium. Prius est ut amori justitiae non praeponantur omnia quae delectant. Ipse est primus gradus. Quid est quod dixi? Ut inter omnia quae delectant, plus te delectet ipsa justitia; non ut alia non delectent, sed plus ipsa delectet. Delectant enim quaedam naturaliter infirmitatem nostram, ut cibus et potus delectant esurientes atque sitientes; ut nos delectat haec lux, quae de coelo funditur sole exorto, vel quae de sideribus et luna fulget, vel quae in terra accenditur luminibus consolantibus tenebras oculorum: delectat canora vox et suavissima cantilena, delectat odor bonus; delectant etiam tactum nostrum quaecumque pertinent ad carnis aliquam voluptatem. Et haec omnia, quae nos delectant in sensibus corporis, aliqua licita sunt. Delectant enim, ut dixi, oculos spectacula ista magna naturae: sed delectant oculos etiam spectacula theatrorum. Haec licita, illa illicita. Psalmus sacer suaviter cantatus delectat auditum: sed delectant auditum etiam cantica histrionum. Hoc licite, illud illicite. Delectant olfactum flores et aromata, et haec Dei creatura: delectant olfactum etiam thura in aris daemoniorum. Hoc licite, illud illicite. Delectat gustum cibus non prohibitus; delectant gustum etiam epulae sacrilegorum sacrificiorum. Hoc licite, illud illicite. Delectant conjugales amplexus: delectant etiam meretricum. Hoc licite, illud illicite. Videtis ergo, charissimi, esse [PL38.869] in istis corporis sensibus licitas et illicitas delectationes. Justitia sic delectet, ut vincat etiam licitas delectationes; et ei delectationi qua licite delectaris, praepone justitiam.

CAPUT III

3. Delectatio mentis de justitia et fide. Constituamus ante oculos, propter hoc quod dixi, exemplum certaminis. Interrogo utrum ames justitiam: respondebis, Amo. Quod non responderes veraciter, nisi te aliquatenus delectaret. Non enim amatur, nisi quod delectat. Delectare in Domino (Psal. XXXVI, 4), Scriptura dicit. Dominus autem justitia est. Non enim tibi fingere debes Deum quasi idolum. Invisibilibus similis est Deus; et ea in nobis sunt meliora, quae sunt invisibilia. Melior est fides quam caro, melior est fides quam aurum, et melior est fides quam argentum, quam pecunia, quam praedia, quam familia, quam divitiae; et ista omnia videntur, fides non videtur. Cui ergo similiorem putabimus Deum, visibilibus, an invisibilibus? pretiosis, an vilibus? De vilioribus loquar. Habes duos servos, unum deformem corpore, alium pulcherrimum; sed illum deformem fidelem, alterum infidelem. Dic mihi quem plus diligas: et video te amare invisibilia. Quid ergo, quando plus amas servum fidelem, licet corpore deformem, quam pulchrum infidelem, errasti, et foeda pulchris praeposuisti? Utique non: sed pulchriora foedis praeposuisti. Contempsisti enim oculos carnis, et erexisti oculos cordis. Interrogasti oculos carnis, et quid tibi renuntiaverunt? Iste pulcher est, ille foedus. Repulisti eos, eorum testimonium reprobasti: erexisti oculos cordis in servum fidelem, et in servum infidelem: istum invenisti foedum carne, illum pulchrum; sed pronuntiasti et dixisti, Quid fide pulchrius? quid infidelitate deformius?

CAPUT IV

4. Justitia prae omnibus licitis delectationibus amanda. Ergo prae omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est justitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores sensus delectantur delectatione justitiae. Si habes oculos interiores, vide justitiae lumen: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). De illo lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Item si habes aures interiores, audi justitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Si habes olfactum interius, audi Apostolum: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Si habes gustatum interius, audi: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Si habes tactum interius, audi quid sponsa cantet de sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus amplectetur me (Cant. II, 6).

5. Justitiae delectatio anteponenda caeteris delectationibus. Exemplum ergo, ut dicere coeperam, hujus certaminis proponamus. Videamus, fratres mei, quisnam [PL38.870] sit; interrogo, et respondeat, quod dicturus sum, utrum sic delectetur justitia, ut eam caeteris ad hos sensus corporis pertinentibus delectationibus anteponat. Ecce delectat te aurum tuum, oculos tuos delectat: metallum est pulchrum, fulgentissimum, delectat. Pulchrum est, non nego: nam si pulchrum negavero, Creatori injuriam facio. Venit ergo tentator, et dicit tibi: Tollo tibi aurum, nisi dixeris pro me falsum testimonium: si autem dixeris, addo tibi. Decertant in te duae delectationes: modo interrogo te quid praeponas, quid te plus delectet, aurum, an veritas; aurum, an verum testimonium. An hoc lucet, et illud non lucet? Fides quaeritur in vero testimonio. Aurum lucet, fides non lucet? Erubesce, habeto oculos: quod amabas in servo tuo, redde Domino tuo. Jamdudum enim cum interrogarem de duobus servis tuis, uno deformi fideli, alio pulchro infideli, quem magis diligeres; respondebas mihi juste, et praeponebas quod praeponendum fuit. Redi in te, quia modo agitur de te ipso. Certe amasti servum fidelem: Dominus tuus indignus est, si te habeat servum fidelem? Et tu servo tuo fideli pro magno quid promittebas? Ut multum diligeres, summum praemium libertatis. Quid magnum promittebas fideli servo tuo? Libertatem temporalem. Nonne videmus multos servientes non egentes, et liberos mendicantes? Et exigebas ab eo fidem, cui promittebas libertatem: nec ei servas fidem, qui tibi promittit aeternitatem!

CAPUT V

6. Justitia cum delectatione examore sectanda. Longum est, per singulos corporis sensus excurrere: sed quod de oculis dixi, hoc de caeteris intelligite; et praeponite delectationi carnis, delectationem mentis. Carnem quippe vestram delectant illicitae voluptates: mentem vestram delectet invisibilis, pulchra, casta, sancta, canora, dulcis justitia, ut non ad eam timore cogamini. Si enim ad eam timore cogimini, nondum delectat. Peccare non debes, non timore poenae, sed amore justitiae. Hinc Apostolus dicit: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). Quid dixi? Humanum dico: quod potestis portare, dico. Quando exhibuistis membra vestra iniquitati ad flagitia perpetranda, timore adducti estis, an delectatione invitati? Quid dicitis? Respondete nobis, quia et qui bene vivitis, male aliquando fortasse vixistis. Quando peccabatis, delectabamini in peccatis vestris; timor vos adducebat ad peccandum, an suavitas peccati? Respondebitis, Suavitas. Ad peccatum suavitas adducit, et ad justitiam timor impingit? Probate vos, inspicite vos. Tollat aurum qui minatur: suavior est justitia, lucidior est justitia. Non det aurum qui promittit: praeponenda est auro justitia, delectando praeponenda est; fulgentior est, lucidior est, suavior est, dulcior [PL38.871] est. Jam ergo si quis se probat, et in hoc certamine superavit, audivit Apostolum dicentem, Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sine dubio pepercit infirmitati: et nescio quid gratius minus idoneis dicere tentavit.

CAPUT VI

7. Pro justitia non solum contemnenda voluptas, sed etiam ferendus dolor. Ecce, inquit, hoc dico quod capere potestis: exhibuistis membra vestra deliciis illicitis, peccatorum suavitate ducti estis, ut illa faceretis; ducat vos ad recta facta suavitas et dulcedo justitiae: amate justitiam, quomodo amastis iniquitatem. Digna est justitia, quae a vobis impetret ut exhibeatis illi, quod exhibuistis iniquitati: hoc est Humanum dico, hoc est, quod infirmitas vestra tolerare adhuc potest. Quid ergo suspendit Apostolus? quid distulit dicere? Quid distulit, dicam, si potero. Appende justitiam et iniquitatem: tantumne digna est justitia, quantum digna fuit iniquitas? Sic amanda est ista, quomodo amata est illa? Absit ut sic, sed et utinam vel sic. Ergo plus? Plus omnino. In iniquitate secutus est voluptatem, pro justitia tolera dolorem. In injustitia, inquam, secutus es delectationem, pro justitia tolera dolorem: hoc est plus. Ecce nescio quis aetatis lubricae impudicus adolescens, suavitate illiciente injecit oculos in conjugem alienam, amavit, cupit pervenire; quaerit tamen latere: sic enim amat voluptatem, ut plus timeat dolorem. Quare quaerit latere? Timet apprehendi, ligari, adduci, includi, produci, torqueri, occidi. Haec omnia timendo, in illa appetitione suavitas suae latebra quaerit: aucupatur absentiam mariti, ipsum adjutorem flagitii sui timet invenire, quia conscio se formidat implicare. Et videmus eum suavitate duci: sed suavitas illa non est tanta, ut vincat etiam timorem et dolorem timoremque poenarum. Da mihi pulchram justitiam, da mihi fidei pulchritudinem: procedat in medium, ostendat se oculis cordis, inspiret fervorem amatoribus suis. Jam tibi dicitur: Frui me vis? Contemne quidquid te aliud delectat, contemne pro me. Ecce contempsisti, parum est illi: Humanum est hoc, propter infirmitatem carnis vestrae. Parum est ut contemnas quidquid te delectabat: contemne quidquid te terrebat; contemne carceres, contemne vincula, contemne equuleum, contemne tormenta, contemne mortem. Haec vicisti, me invenisti. In utroque gradu amatores justitiae vos probate.

CAPUT VII

8. Martyres perfecti amatores justitiae. Invenimus forsitan aliquos qui praeponant justitiae delectationem voluptatibus et delectationi corporis sui: qui autem pro illa poenas, delores, mortemque contemnat, putas est aliquis in vobis? Saltem cogitemus, quod profiteri non audemus. Quid cogitamus? Ubi cogitamus? Millia martyrum adjacent oculis nostris, ipsi veri amatores perfectique justitiae. De illis dictum est: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet. Quid addi potest, ut opus perfectum habeat? Amat, ardet, fervet; [PL38.872] calcat omnia quae delectant, et transit: venit ad aspera, horrenda, truculenta, minantia; calcat, frangit, et transit. O amare, o ire, o sibi perire, o ad Deum pervenire! Qui animam suam amat, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet illam. Sic armandus est amator justitiae, sic armandus est amator invisibilis pulchritudinis. Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, super tecta praedicate (Matth, X, 39, 27). Quid est, quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine? Quae dico et auditis mente, dicite praesumentes. Et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Quid est, In aure auditis? In secreto auditis; quia profiteri et confiteri adhuc timetis. Quid est ergo, Super tecta praedicate? Domus vestrae, corpora vestra; domus vestrae, carnes vestrae. Ascende in tectum, calca carnem, et praedica verbum.

CAPUT VIII

9. Ex Deo est, si quid justitiae habemus. Sed prius, fratres mei, plangite quod eratis, ut quod nondum estis, esse possitis. Hoc quod loquor magnum est. Et unde nobis magnum? Summum est, perfectum est, optimum est: unde nobis? Audite unde nobis: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17). Inde est quod habemus bonum, inde est quod nondum habemus. Non habetis? Petite, et accipietis. Si vos, ait Salvator, si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7, 11)? Examinet se ergo omnis homo, et quidquid in se boni invenerit, quod pertineat ad justificationem nostram, agat gratias illi qui dedit; et agendo gratias illi qui dedit, ab illo petat et quod nondum dedit. Non enim tu in accipiendo proficis, et ille in dando deficit. Quantumlibet capaces fauces, capacem ventrem afferas; fons vincit sitientem.

SERMO CLX. De verbis Apostoli, I Cor. cap. I, 31, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et de versu Psalmi LXX, 2, In tua justitia erue me, et exime me

1. Glorietur homo in Domino, non in sua justitia. Admoniti ab Apostolo sumus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur; eique Domino cantavimus, In tua justitia erue me, et exime me. Hoc est ergo in Domino gloriari, non in sua, sed in ejus justitia gloriari. Haec autem justitia latuit eos qui de sua justitia gloriantur. Et hoc maxime vitium apparuit in Judaeis novum Testamentum recusantibus et in vetere homine remanentibus. Frustra et infructuose in suis codicibus legerant atque cantaverant, In tua justitia erue me. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti. [PL38.873] Nemo ergo tanquam de sua justitia glorietur, etiamsi justus est. De sua quippe justitia glorianti dictum est: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Quid enim securius, quam in illo gloriari, de quo nemo potest omnino confundi? Nam si gloriatus fueris in homine, potest inveniri aliquid in homine, imo multa inveniri possunt in homine, de quibus confundatur qui in illo gloriatur. Cum autem audis non esse in homine gloriandum, utique nec in te: non enim tu non homo. Si ergo gloriaris in te, in homine gloriaris: et hoc est stultius et exsecrabilius. Quia si gloriatus fueris in homine justo aliquo vel alio sapiente, ille non in se gloriatur in quo tu gloriaris; tu autem si in te gloriaris, non sapiens, non justus es: si autem non oportet in homine sapiente gloriari, multo minus oportet in insipiente gloriari. Qui autem gloriatur in se, in insipiente gloriatur. Eo enim ipso insipiens convincitur, quia in se ipso gloriatur. Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Nihil tutius, nihil securius. Si potes, habes quod apprehendas, in Domino gloriatus non confunderis. Non enim aliquid reprehensionis inveniri potest in illo, in quo gloriaris. Ac per hoc et ille qui non dicebat, In mea justitia erue me; sed, In tua justitia erue me: hoc prius dixit, In te speravi, Domine, non confundar in aeternum (Psal. LXX, 1).

2. Judaei propriae justitiae opinione excaecati. Numquid enim aliud est, in quo erraverunt Judaei, aut quo alio vitio ab evangelica gratia extorres facti sunt, nisi uno illo de quo Apostolus non tacuit, quod paulo ante commemoravi? Testimonium, inquit, eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Ubi laudavit, etiam reprehendit. Unde ergo illi vitiosi? Quia utique quamvis zelum Dei habeant, non secundum scientiam. Et quasi consuleremus Apostolum, et diceremus, Quid est quod dixisti, non secundum scientiam? Quae est ista scientia, quam illi non habent, qui tamen zelum Dei habent? Quam scientiam non habent, vis audire? Attende quod sequitur: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. II, 3). Si ergo zelum Dei habes, et vis habere secundum scientiam, et pertinere ad Testamentum novum, ad quod Judaei propterea pertinere non potuerunt, quia zelum Dei non secundum scientiam habuerunt; agnosce Dei justitiam, et noli tuam velle constituere hanc ipsam, si quam habes: si bene vivis, si praecepta Dei facis, noli tuum putare; hoc est enim velle suam justitiam constituere. Agnosce a quo acceperis et habes quod accepisti. Non enim habes, quod non accepisti. Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Cum enim gloriaris, quasi non acceperis, in te gloriaris: et ubi est, Qui gloriatur, in Domino glorietur? Datum tene, sed datorem agnosce. Spiritum suum se daturum cum promitteret Dominus: Si quis sitit, inquit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 37, [PL38.874] 38). Unde in te hoc flumen? Recordare tuam pristinam siccitatem. Nisi enim siccus fuisses, non sitisses: si non sitisses, non bibisses. Quid est, si non sitisses, non bibisses? Nisi tu te inanem invenisses, in Christum non credidisses. Antequam diceret, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus; prius dixit, Si quis sitit, veniat et bibat. Ideo flumen habebis aquae vivae, quia bibis: non bibis, si non sitis: si autem sitiebas, quare tanquam de tuo flumine gloriari volebas? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur.

3. Et ego, inquit, fratres, veniens ad vos veni non in elatione verbi aut sapientiae, annuntians vobis mysterium Dei. Dicit etiam: Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 1, 2)? Et si hoc solum sciebat, nihil est quod nesciebat. Magnum est scire Christum crucifixum: sed ante oculos parvulorum tanquam involutum posuit thesaurum. Christum, inquit, crucifixum. Quanta habet intus iste thesaurus? Deinde alio loco, cum metueret quibusdam, ne per philosophiam et inanem fallaciam seducerentur a Christo, thesaurum scientiae et sapientiae Dei promisit in Christo. Cavete, inquit, ne quis vos seducat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi, non secundum Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 8, 3). Christus crucifixus, thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Nolite ergo, inquit, nomine sapientiae dicipi. Ad hoc involucrum vos advocate, hoc vobis ut evolvatur, orate. Stulte hujus mundi philosophe, quod quaeris nihil est: quem non quaeris. Quid prodest, quia multum sitis, et fontem calcando pertransis? Contemnis humilitatem, quia non intelligis majestatem. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Jesum Christum, inquit, crucifixum. Non dixi aliquid me in vobis scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum: humilitatem ejus, quam irrident superbi, ut fiat in eis, Increpasti superbos; maledicti enim qui declinant a mandatis tuis (Psal. CXVIII, 21). Et quod est mandatum ejus, nisi ut credamus in eum, et diligamus invicem? In quem credamus? In Christum crucifixum. Quod non vult audire superbia, hoc audiat sapientia. Mandatum ejus est, ut credamus in eum. In quem? In Christum crucifixum. Hoc est mandatum ejus, ut credamus in Christum crucifixum. Hoc omnino: sed superbus iste, erecta cervice, tumenti gutture, elata lingua, inflatis buccis irridet Christum crucifixum. Maledicti ergo qui declinant a mandatis tuis. Quare irrident, nisi quia vilem vesticulam forinsecus circumdatam vident, latentem intus thesaurum non vident? Videt carnem, videt hominem, videt crucem, videt mortem, ista contemnit. Mane, noli transire, noli spernere, noli insultare. Exspecta, scrutare: forte est aliquid intus quod te multum delectet. Si invenias quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor [PL38.875] hominis ascendit (I Cor. II, 9). Videt oculus carnem: est infra carnem quod oculus non videt. Audit auris tua vocem: est ibi quod auris non audivit. Ascendit in cor tuum, quasi de terrenis cogitationibus, homo crucifixus et mortuus: est illic quod in cor hominis non ascendit. Ascendunt enim in cor nostrum usitatae cogitationes: Ascendit, inquit, in cor Moysi visitare fratres suos (Exod. II, 11); humana est ista conditio. Et cum discipuli de ipso Domino dubitarent, et apud se ipsos dicerent, cum subito resurrexisse conspicerent, Ipse est, non est; caro est, spiritus est: hoc eis dicit, Quid cogitationes ascendunt in cor vestrum (Luc. XXIV, 38)?

4. Humilitas crucis via ad celsitudinem. Quaeramus ergo, si possumus, non quod in cor nostrum possit ascendere, sed quo cor nostrum mereatur ascendere. Merebitur enim in regnante glorificari, qui didicerit in crucifixo gloriari. Unde videns ipse Apostolus, non solum quo ascendat, sed etiam qua ascendat: multi enim viderunt quo, nec viderunt qua: amaverunt celsitudinis patriam, sed ignoraverunt humilitatis viam: sciens ergo Apostolus, et cogitans et praemeditans, non solum quo, sed etiam qua, Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu Christi. Poterat dicere, In sapientia Domini nostri Jesu Christi; et verum diceret: poterat, In majestate; et verum diceret: poterat, In potestate; et verum diceret: sed dixit, in cruce. Ubi mundi philosophus erubuit, ibi thesaurum Apostolus reperit: non contemnendo vile involucrum, pervenit ad pretiosum involutum. Absit, inquit, mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Bonam sarcinam sustulisti, ibi totum est quod quaesisti; et quid ibi magnum lateret, ostendisti. Quale adjutorium? Per quem mihi, inquit, mundus crucifixus est et ego mundo (Galat. VI, 14). Quando tibi crucifigeretur mundus, nisi pro te crucifigeretur per quem factus est mundus? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Quo Domino? Christo crucifixo. Ubi humilitas, ibi majestas; ubi infirmitas, ibi potestas; ubi mors, ibi vita. Si vis ad illa pervenire, noli ista contemnere.

5. Filii Zebedaei celsitudinem appetentes ad viam vocantur. Audisti in Evangelio filios Zebedaei. Quaerebant altitudinem, dicentes ut unus eorum sederet ad dexteram tanti patrisfamilias, alter ad sinistram. Magnam plane illi celsitudinem requirebant, magnam: sed quoniam postponebant qua, vocat eos Christus ab eo quo ire volebant, ad illud qua ire debebant. Quaerentibus quippe tantam celsitudinem quid respondit? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Quem calicem, nisi humilitatis, nisi passionis? quem bibiturus et in se transformans infirmitatem nostram ait Patri: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Id. XXVI, 39). [PL38.876] Istos ipsos in se transformans, qui talem calicem bibere recusabant, et altitudinem quaerebant, humilitatis viam negligebant, Potestis bibere, inquit, calicem quem ego bibiturus sum? Christum quaeritis excelsum; redite ad crucifixum. Vultis regnare et gloriari in sedibus Christi; prius discite dicere, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Haec est doctrina christiana, humilitatis praeceptum, humilitatis commendatio, ut non gloriemur, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Nam non est magnum in Christi sapientia gloriari: magnum est in cruce Christi gloriari: unde tibi insultat impius, inde glorietur pius; unde insultat superbus, inde glorietur christianus. Noli erusbescere de cruce Christi: ideo in fronte tanquam in sede pudoris signum ipsum accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam.

6. Circumcisio veteris Testamenti, crux novi signum. Signum veteris Testamenti circumcisio in latenti carne: signum novi Testamenti crux in libera fronte. Ibi enim occultatio est, hic revelatio: illud est sub velamine, hoc in facie. Quamdiu enim legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est. Quare? Quia non transierunt ad Christum. Cum enim transieris ad Christum, auferetur velamen: ut qui habebas in occulto circumcisionem, in fronte portes crucem. Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem, inquit, transformamur, de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 15, 16, 18). Ne hoc tibi tribuas, ne hoc tuum putes, ne ignorans Dei justitiam et tuam volens constituere, justitiae Dei non sis subjectus. Transi ergo ad Christum, o qui gloriaris de circumcisione. Inde enim vis gloriam habere, quod verecundaris ostendere. Signum est, verum est, a Deo praeceptum est: sed occultationis signum est. Novum enim Testamentum in veteri velabatur: vetus Testamentum in novo revelatur. Ideo signum ab occulto transeat in manifestum, et incipiat esse in fronte quod latebat sub veste. Nam in eo signo Christum esse praenuntiatum quis ambigat? Inde cultellus petrinus: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Inde octavus dies circumcisionis, et dominicus resurrectionis. Ideo Apostolus inde transiens, inde veniens, transiens scilicet ad Christum, ut auferatur velamen, novit unde glorietur. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Quid enim prius dixerat? Neque enim qui circumcisi sunt, ii legem custodiunt; sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur (Galat. VI, 14, 13). Tu quid, Apostole? Transfer signum ad frontem. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Hic habeo, inquit, quod ignorabam. [PL38.877] Venit Testamentum novum, revelatum est quod occultabatur. Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis (Isai. IX, 2). Revelatum est eis quod occultabatur: quod latebat, in aperto est. Venit ipsa Petra, omnes nos spiritu circumcidit, et suae humilitatis signum in redemptorum fronte defixit.

7. Gloriatio sit in cruce Christi, non in nostra justitia. Jam gloriatio in cruce sit Christi: non nos pudeat humilitatis Excelsi. Quamdiu discretio ciborum, et carnis circumcisio? Quorum Deus venter, et gloria in pudendis eorum (Philipp. III, 19). Illis futura praenuntiabantur, jam facta credantur. Non simus ingrati ei qui venit, si exspectavimus ut veniret. Sed unde Judaei ab hac gratia extorres, alieni, fugitivi? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quam scientiam? Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere: non tenentes Deum nisi in praeceptis, et suis viribus se arbitrantes implere posse praecepta, adjutorium devitarunt. Finis enim legis Christus, perfectio legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 2-4). Et quid facit Christus? Justificat impium. Credendo quippe in eum qui justificat impium, non pium, sed impium; faciens pium, quem reperit impium: credenti ergo in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Si enim Abraham ex operibus justificatus est, tanquam ipse fecerit, tanquam sibi hoc ipse praestiterit; habet gloriam, sed non apud Deum (Id. IV, 5, 2). Qui autem gloriatur, in Domino glorietur; et securus dicat, In tua justitia erue me, et exime me. Eruit enim et eximit in se sperantes; non suis viribus, quod acceperint, tribuentes. Et hoc ipsum enim est sapientiae, scire cujus est donum (Sap. VIII, 21). Quis hoc dixit? Qui rogavit Deum, ut daret illi continentiam. Quae justitia, quae particula justitiae impleri potest, sine aliqua continentia? Delectat enim peccare: nam si non delectaret, non fieret. Minus autem delectat justitia, aut non delectat, aut minus quam dignum est, delectat. Unde hoc, nisi de languoribus animae? Panis in fastidio est, et delectat venenum. Unde iste languor sanabitur, obsecro vos? Itane a nobismetipsis et per nosmetipsos? Qui omnes idonei fuimus vulnerare nos, quis nostrum est idoneus curare quod fecit? Sic et in ipsis delictis, quis non cum voluerit, vulnerat se? Sed non quis cum voluerit, sanat se. Sit ergo animus pius, sit fideliter christianus, sit gratiae non ingratus. Agnoscatur medicus: nunquam se sanat aegrotus.

SERMO CLXI. De verbis Apostoli, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores... regnum Dei possidebunt. Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? etc. I Cor. cap. VI, V\ V\. 9, 10, 15, 19

CAPUT PRIMUM

1. Fornicatio fugienda. Injuriam Christo facit fornicator. Apostolum audivimus, cum legeretur, corripientem et coercentem humanas libidines; et dicentem: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Corpora ergo nostra membra Christi esse dixit; quoniam Christus caput nostrum est, eo quod homo factus est propter nos: caput de quo dictum est, Ipse Salvator corporis nostri (Ephes. V, 23). Corpus autem ejus Ecclesia est (Coloss. I, 18). Si ergo Dominus noster Jesus Christus tantummodo animam humanam susciperet; membra ejus non essent nisi animae nostrae: quia vero et corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex anima et corpore constamus; profecto illius membra sunt et corpora nostra. Si ergo unusquisque cupiens fornicari, vilescebat sibi, et in se ipso contemnebat se ipsum; non in se contemnat Christum: non dicat, Faciam, nihil sum: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Sed corpus tuum membrum est Christi. Quo ibas? Redi. Quo te tanquam praecipitare cupiebas? Parce in te Christo, agnosce in te Christum. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Meretrix est enim quae tibi ad adulterium consentit: et forte ipsa christiana tollit membra Christi, et facit membra adulteri. Invicem in vobis contemnitis Christum, nec agnoscitis Dominum vestrum, nec cogitatis pretium vestrum. Qualis autem ille Dominus, qui servos suos fecit fratres suos? Sed parum erat fratres suos, nisi faceret membra sua. Itane tanta dignitas viluit? Quia tam benigne praestita est, non honor ei retribuitur? Si non praestaretur, desideraretur: quia praestita est, contemnitur?

CAPUT II

2. Fornicator in Spiritum sanctum injuriosus. Haec autem corpora nostra, quae dicit Apostolus membra esse Christi, propter corpus Christi, quod ex genere corporis nostri suscepit; haec ergo corpora nostra dicit idem apostolus templum esse in nobis Spiritus sancti, quem habemus a Deo. Propter corpus Christi corpora nostra membra sunt Christi: propter inhabitantem Spiritum Christi, corpora nostra sunt templum Spiritus sancti. Quid horum in te contemnis? Christum, cujus membrum es? an Spiritum sanctum, cujus templum es? Ipsam meretricem, quae tibi consentit ad malum, non audes fortasse introducere in cubiculum tuum, ubi habes lectum tuum conjugalem: sed quaeris aliquem abjectum in domo tua et turpem locum, in quo turpiter voluteris. Defers ergo honorem cubiculo uxoris tuae, et non defers templo Dei tui? Non introducis impudicam, ubi dormis cum conjuge tua, et tu ipse is ad impudicam, cum sis templum Dei? Puto quia melius est templum Dei, quam cubiculum uxoris tuae. Quocumque enim ieris, Jesus videt te; qui fecit te, et perditum redemit te, et pro mortuo mortuus est pro te. Tu te non [PL38.879] agnoscis: sed ille a te oculos non avertit, non ad adjuvandum, sed ad puniendum. Oculi enim Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. Continuo subjecit, et terruit eos qui sibi malam securitatem dabant, qui sibi dicebant, Faciam: non enim Deus me tam turpia facientem dignatur attendere. Audi quid sequitur, cujus sis attende; quoniam quocumque ieris, Jesus videt: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum (Psal. XXXIII, 16, 17). Sed de qua terra? Ubi dicitur, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6).

CAPUT III

3. Fornicatio excludit a regno Dei. Forte enim malus, iniquus, adulter, impudicus, fornicarius gaudet quia facit, et senescit in quo libido non senescit, et dicit apud se: Certe verum est, Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Ecce ego jam senui, qui ab ineunte aetate usque in hodiernum diem tanta committo, multos castos ante me sepelivi, multorum castorum funera juvenum ad sepulcrum ipse deduxi, et pudicis impudicus supervixi. Quid est quod dicitur, quia Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum? Est alia terra ubi non est impudicus, est alia terra in regno Dei. Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici regnum Dei possidebunt. Hoc est, perdet de terra memoriam eorum. Multi enim talia committentes, spem sibi ponunt: propter eos qui perdite viventes spem sibi ponunt in regno Dei, quo non accessuri sunt, dictum est, Perdet de terra memoriam eorum. Erit enim coelum novum, et terra nova, quam justi inhabitabunt. Ibi impii, ibi mali, ibi nequissimi habitare non sinuntur. Eligat modo qui talis est, ubi desideret habitare, cum tempus est ut possit mutari.

CAPUT IV

4. Habitationes duae, in igne, aut in regno. Pro corpore quantum timetur. Duae quippe habitationes sunt; una in igne aeterno, alia in regno aeterno. Puta quia in igne aeterno aliter ille, aliter ille torquebuntur: ibi erunt tamen, ibi omnes cruciabuntur; minus ille, plus ille. Quia tolerabilius erit Sodomae in die judicii, quam alteri civitati (Matth. X, 15): et quidam circumeunt mare et terram, facere unum proselytum, quem cum fecerint, faciunt eum filium gehennae duplo quam sunt ipsi (Id. XXIII, 15). Puta quia alii duplo, alii simplo; puta quia alii plus, alii minus: non est regio ubi tibi eligas locum. Quaecumque ibi mitiora tormenta sunt, pejora sunt, quam quae formidas in isto saeculo. Cogita quomodo tremas, si tibi aliquis calumnietur, ne mittaris in carcerem: et tu ipse contra te male vivis, ut mittaris in ignem? Contremiscis, conturbaris, pallescis, ad ecclesiam curris, episcopum videre desideras, ad pedes ejus volutaris. Quaerit, quare? Libera me, inquis. Quid agitur? Ecce ille mihi calumniatur. Et quid tibi facturus est? Domine, concutior; Domine, in carcerem mittor; miserere mei, libera me. Ecce quomodo timetur carcer, [PL38.880] quomodo timetur conclusio; et non timetur gehennae exustio! Postremo, quando augetur calamitas, et pressura saevit atrocior, et usque ad mortem saevit, quando bonum videtur homini ne moriatur, ne occidatur, debere succurri omnes clamant, adjutoria cuncta implorantur; subvenite, currite propter animam. Tota exaggeratio calamitatis est, quia dicitur, propter animam. Succurrendum est quidem, nec huic timori adjutorium denegandum: faciendum quod fieri potest, a quo potest.

CAPUT V

5. Mors animae plus timenda quam corporis. Verumtamen ego interrogare volo periclitantem, et isto nomine mea viscera commoventem; quoniam dicit, Curre propter animam. Facile huic ego respondeo: Ego quidem curro propter carnem tuam; utinam tu curreres propter animam tuam. Et tu noveris quia propter corpus tuum curro, non propter animam tuam. Melius audio Christum vera dicentem, quam te timore falso murmurantem. Ipse enim Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Certe propter animam tuam me vis currere: ecce quem times, et sub cujus comminationibus expallescis, non potest occidere animam tuam: usque ad corpus saevit, tu noli saevire in animam tuam. Ab illo occidi non potest, a te potest; non lancea, sed lingua. Inimicus qui te percutit, finit hanc vitam: Os autem quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Ex his ergo quae in hoc tempore homines timent, conjiciant quae timere debeant. Timet enim carcerem, et non timet gehennam? Timet quaestionarios tortores, et non timet infernales angelos? Timet cruciatum temporalem, et non timet poenas ignis aeterni? Postremo timet ad modicum mori, et non timet in aeternum mori?

6. Vita animae et vita corporis unde. Animae vita Deus. Ille qui te occisurus est, quem times, quem exhorrescis, quem fugis, a cujus timore non sineris dormire, et ipsum in somnis si vides, cum dormieris, expavescis, quid est facturus tibi? Exclusurus est de carne tua animam tuam: anima tua exclusa quo eat, vide. Neque enim potest ille aliter carnem tuam occidere, nisi inde excludat animam tuam, per quam vivit caro tua. Praesentia quippe animae tuae caro vivit, et quamdiu in carne tua praesens est anima tua, necesse est ut vivat caro tua. Ille autem qui tuam mortem quaerit, ejicere vult de carne tua vitam tuam, qua vivit caro tua.

CAPUT VI

Putas, non est aliqua vita, qua vivit ipsa anima tua? Est enim anima vita quaedam, qua vivit caro tua. Putas, nulla alia vita est, qua vivit ipsa anima tua; aut quomodo habet caro tua vitam, animam qua vivit caro tua, fit et ipsa anima tua, ut habeat aliquam vitam suam? et quomodo caro, cum moritur, exspirat animam vitam suam; sic et anima, quando moritur, exspirat aliquam vitam suam? Si invenerimus quae sit haec vita, non corporis tui, quod [PL38.881] est anima tua; sed vita vitae corporis tui, hoc est, vita animae tuae: si invenerimus eam, ex hac morte, qua times ne de carne ejiciatur anima tua, puto quia plus debes timere illam mortem, ne vita animae tuae projiciatur de anima tua. Breviter ergo dicam: et quid multis teneor? Vita corporis anima est, vita animae Deus est. Spiritus Dei habitat in anima, et per animam in corpore, ut et corpora nostra templum sint Spiritus sancti, quem habemus a Deo. Venit enim Spiritus ad animam nostram: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5); et totum possidet qui principale tenet. In te quippe illud principatur, quod melius est. Tenens Deus quod melius est, id est, cor tuum, mentem tuam, animam tuam, profecto per meliorem possidet et inferiorem, quod est corpus tuum. Saeviat igitur inimicus, minetur mortem, faciat si permittitur, excludat de carne animam tuam: anima tua non excludat a se vitam suam. Si recte plangis, et putas te miserabiliter dicere potenti inimico tuo, Noli ferire, parce sanguini meo: non tibi dicit Deus, Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24)? Anima tua forte dicit: Roga illum, ne feriat; nam dimitto te. Si enim percusserit, manere tecum non possum. Roga ne feriat, si vis ut non te dimittam. Quae tibi dicit, si vis ut non te dimittam? Tu ipse: tu enim qui loqueris, anima es. Si ergo percusserit carnem, tu fugis, tu exis, tu migras, jacet terra in terra. Ubi erit quod animavit terram? quod flatu Dei tibi datum est, ubi erit? Si non efflavit vitam suam, id est, Deum suum, in illo erit quem non perdidit, in illo erit quem non a se exclusit. Si autem obtemperas infirmitati animae tuae, dicenti tibi, Ferit, et dimitto te; non times Deum dicentem tibi, Peccas, et dimitto te?

CAPUT VII

7. Timor vanus et timor utilis. De timore vano timorem utilem capiamus. Timor vanus est omnium hominum timentium amittere temporalia, quandoque migraturorum, et migrare trepidantium, volentium semper differre quod non possunt auferre. Vanus est iste timor hominum: et tamen est, et vehemens est, et resisti ei non potest. Hinc increpandi, hinc objurgandi, hinc plangendi, hinc lugendi homines, timentes mori, et nihil aliud agentes, nisi serius mori. Quare non agunt non mori? Quoniam quidquid agunt, non efficiunt ut non moriantur. Possunt autem aliquid agere, quo efficiant ut nunquam moriantur? Nullo modo. Prorsus quidquid egeris, quantumcumque invigilaveris, quocumque fugeris, quaelibet munimenta quaesieris, quibuslibet divitiis te redemeris, quibuslibet calliditatibus hostem fefelleris; non fallis febrem. Nihil enim aliud agis, ut non cito ab hoste moriaris, nisi ut serius aliquando a febre moriaris. Habes quod agas, ut nunquam moriaris. Si times mortem, ama vitam. Vita tua Deus est, vita tua Christus est, vita tua Spiritus sanctus est. Non illi places male agendo. Templum ruinosum non inhabitat, templum sordidum non ingreditur. Sed geme ad illum, ut mundet sibi locum; geme ad illum, ut aedificet templum sibi: quod tu destruxisti, ipse construat; quod tu exterminasti, [PL38.882] ipse reformet; quod tu dejecisti, ipse erigat. Clama ad Deum, clama interius, clama ubi audit: quia et ibi peccas, ubi videt; ibi clama, ubi audit.

8. Timore poenae malum non faciens, nondum laudandus. Gehennae timor ad quid utilis. Et cum timorem correxeris, et utiliter timere coeperis, non temporales cruciatus, sed aeterni ignis supplicia, et ideo adulter non fueris: hinc enim loquebamur, propter Apostolum, qui dixit, Corpora vestra membra Christi sunt: cum ergo ideo adulter esse non coeperis, quia times ardere in igne sempiterno, nondum laudandus es; non quidem ita dolendus, ut ante, sed tamen nondum laudandus.

CAPUT VIII

Quid enim magnum est, timere poenam? Magnum est, sed amare justitiam. Interrogo te, et invenio te. Tu inspice interrogationem meam sonantem, et fac de te ipso interrogationem silentem. Dico ergo tibi: Libidine cum victus habes consentientem, quare non committis adulterium? Et respondebis: Quia timeo gehennam, timeo supplicium ignis aeterni, timeo judicium Christi, timeo societatem diaboli, ne puniar ab illo, et cum illo ardeam. Quid? dicturus sum, Male times? quomodo tibi dicebam de adversario, quia quaerebat corpus tuum occidere. Ibi enim recte dicebam, Male times, securum te fecit Dominus tuus, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt. Modo cum dicis mihi, Gehennam timeo, ardere timeo, in aeternum puniri timeo: quid dicturus sum? Male times? vane times? Non audeo, quandoquidem ipse Dominus ablato timore, subjecit timorem; et ait, ubi dixit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant: sed eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis: ita dico vobis, hunc timete (Luc. XII, 4, 5). Cum ergo Dominus timorem incusserit, et vehementer incusserit, et repetendo verbum comminationem geminaverit, dicturus ego sum, Male times? Ista non dicam. Plane time, nihil melius times; nihil est quod magis timere debeas. Sed interrogo te: Si non te videret Deus, quando facis, nec quisquam te convinceret in judicio illius, faceres? Tu te vide. Non enim potes ad verba omnia mea respondere, inspice te ipsum. Faceres? Si faceres, ergo poenam times, castitatem nondum amas, charitatem nondum habes: serviliter times; formido est mali, nondum dilectio boni. Sed time tamen, ut ista formido custodiat te, ut perducat ad dilectionem. Timor enim iste, quo gehennam times, et ideo mala non facis, continet te; et sic volentem peccare animum interiorem non sinit. Est enim quidam custos timor, quasi paedagogus legis; littera est minans, nondum gratia juvans. Custodiat tamen te timor iste, dum non facis timendo, et veniet charitas; intrat in cor tuum, et quantum illa intrat, tantum timor exit. Timor enim id agebat, ne faceres: charitas id agit, ut nolis facere, etiam si impune possis admittere.

CAPUT IX

9. Charitas timorem alium pellit, alium introducit. Timor servilis. Timor castus. Dixi quid timeatis, dixi quid appetatis. Sectamini charitatem, intret charitas; admittite illam, timendo peccare, admittite amorem non peccantem, admittite amorem bene viventem. Illa, ut dicere coeperam, intrante, incipit timor exire. Quanto plus illa intraverit, tanto timor minor erit. Cum illa tota intraverit, nullus timor erit: quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Intrat ergo charitas, pellit timorem. Non autem intrat et ipsa incomitata. Habet, secum suum timorem, quem introducit ipsa; sed illum castum, permanentem in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Servilis timor est, quo times cum diabolo ardere: timor castus est, quo times Deo displicere. Considerate, charissimi, et ipsos humanos interrogate affectus. Timet servus offendere dominum suum, ne jubeat eum verberari, jubeat in compedes mitti, jubeat carcere includi, jubeat eum pistrino conteri. Haec timens servus non peccat: sed quando senserit absentes oculos domini sui, nec habuerit testem a quo possit convinci, facit. Quare facit? Quia poenam timebat, non justitiam diligebat. Vir autem bonus, vir justus, homo liber (nam solus justus est liber; omnis enim qui facit peccatum, servus peccati est [Joan. VIII, 34]), delectatur ipsa justitia: et si possit sine teste peccare, testem reformidat et Deum: et si possit audire Deum dicentem sibi, Video te cum peccas, non te damnabo, sed displices mihi: ille nolens displicere oculis patris, non formidolosi judicis, timet, non ne damnetur, non ne puniatur, non ne crucietur; sed ne offendat gaudium paternum, ne displiceat oculis amantis. Si enim amat ipse, et amantem sui dominum sentit, non facit quod displicet amanti se.

CAPUT X

10. Vis impuri amoris. Lubricos et inhonestos amatores attendite; si quis amore feminae lascivus et nequam vestit se aliter quam illi placet, vestit se aliter quam amatae suae placet, aut ornat se aliter quam illi placet. Illa dixerit, Nolo habeas talem byrrhum; non habet: si per hiemem illi dicat, In lacerna te amo; eligit tremere, quam displicere. Numquid illa cui displicet, damnatura est? numquid in carcerem missura? numquid tortores adhibitura? Hoc solum ibi timetur, Non te videbo: hoc solum ibi contremiscitur, Faciem meam non videbis. Si hoc impudica dicit, et terret; Deus dicit, et non terret? Sane plurimum; sed si amamus. Si autem non amamus, non inde terremur; sed terremur ut servi, de igne, de gehenna, de atrocissimis tartareis minis, de exaggeratissimis diaboli angelis, ejusque suppliciis? Vel inde terreamur. Si illud minus amamus, vel illa timeamus.

CAPUT XI

11. Virgines sacras amor facit. Ornamenta [PL38.884] feminarum. Non ergo fiant fornicationes. Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (I Cor. III, 16, 17). Licita sunt matrimonia, nihil amplius requiratis. Non enim grande onus impositum est. Virginibus major amor imposuit majus onus. Virgines quod licebat noluerunt, ut plus placerent ei cui se devoverunt. Ambierunt illam majorem pulchritudinem cordis sui. Quid jubes? Tanquam dicerent, Quid jubes? Ne adulterae simus, hoc praecipis? Amando te, plus facimus quam jubes. De virginibus, ait Apostolus, praeceptum Domini non habeo. Ergo quare hoc faciunt? Consilium autem do (I Cor. VII, 25). Illae autem amantes, quibus terrenae nuptiae viluerunt, quae terrenos amplexus non desideraverunt, usque adeo acceptaverunt praeceptum, ut non recusarent consilium: ut plus placerent, plus se ornaverunt. Corporis enim hujus, id est, exterioris hominis ornamenta quanto magis appetuntur, tanto sunt interioris majora detrimenta: quanto autem minus appetuntur ornamenta exterioris hominis, tanto magis moribus pulchris homo interior adornatur. Unde dicit et Petrus: Ornantes se non in tortis crinibus. Cum enim dixisset, Ornantes se; quid aliud a carnalibus, quam visibilia ista ornamenta putarentur? Continuo tulit cogitationi quod cupiditas inquirebat. Non inquit, in tortis crinibus, neque auro, vel margaritis, vel veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 3, 4, et I Tim. II, 9, 10). Neque enim Deus divitias daret exteriori homini, et inopem relinqueret interiorem: dedit invisibili divitias invisibiles, et invisibilem ornavit invisibiliter.

CAPUT XII

12. Virginum sacrarum amor. His ornamentis studentes Dei puellae, sanctae virgines, nec quod licebat appetierunt, nec quod cogebantur consenserunt. Multae enim etiam parentum suorum contrarios conatus igne superni amoris superaverunt. Iratus est pater, ploravit mater: non curavit illa, cui ante oculos versabatur speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Ei quippe se ornari desideravit, ut tota ejus curam gereret. Quia quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo viro placeat: quae autem innupta est, cogitat quae sunt Dei, quomodo placet Deo (I Cor. VII, 34). Videte quid sit amare. Non dixit, Cogitat ne damnetur a Deo. Adhuc enim iste timor ille servilis est, custos quidem malorum, ut abstineant se a malis, et abstinendo digni sint ad se admittere charitatem. Sed illae non cogitant quemadmodum non puniantur a Deo, sed quomodo placeant Deo, pulchritudine interiore, decore occulti hominis, decore cordis, ubi illius oculis nudae sunt: nudae intus, non foris; integrae et intus et foris. Vel virgines doceant conjugatos et conjugatas, non ire in adulterium. Illae faciunt plus quam licet; illi non faciant quod non licet.

SERMO CLXII. De verbis Apostoli, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. I Cor. cap. VI, V\. 9-20

FRAGMENTUM

1. Difficilis quaestio ex verbis Apostoli. Quaestio de Epistola Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; nescio si possit ad liquidum dissolvi, quamvis possit, donante Domino, aliquid inde probabiliter dici: ita enim profunda est. Nam cum superius in eadem Epistola Apostolus diceret, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt: et paulo post, Nescitis, ait, quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem: atque ibi subjunxit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. An nescitis quia corpus vestrum, templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro: cum ergo multa et horrenda in hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum Dei, quae tamen nonnisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt; quod corpus utique jam fidelium, templum esse dicit Spiritus sancti, quem habemus a Deo; ipsaque membra corporis nostri, membra esse asseverat Christi: de quibus arguendo et quodam modo interrogando, ait: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? responderitque sibi, Absit; subjungat adhuc et dicat, Nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est. Erunt enim, inquit, duo in carne una: qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est; et concludat, Fugite fornicationem: sequitur tamen ipse, et dicit, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat; quasi vero illa quae dinumeravit peccata, dicens, Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt; ista omnia facinora et flagitia, numquid nonnisi per corpus fieri aut exerceri possunt? Quis hoc sani capitis homo [PL38.886] negaverit? Totum quippe istum locum Apostolus, propter ipsum corpus jam emptum pretio magno, id est, Christi sanguine pretioso, templum Spiritus sancti factum a Domino, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inviolatum tanquam Dei habitaculum servaretur, agebat et defendebat. Quare ergo subjungere voluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur; id est, ut diceret, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat: cum sive ipsa fornicatio, sive alia hujusmodi, quae nonnisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima, nonnisi per ipsum corpus gerantur atque exerceantur? Quid enim? poteritne esse quispiam (ut caetera superius memorata taceam) fur, vel ebriosus, vel maledicus, vel rapax, extra operationem corporis hujus? Quamvis nec ipsa idololatria neque ipsa avaritia, praeter servitium corporis hujus poterit ad usum fructumque suum pervenire. Quid est ergo, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? Primum, quia in corpore isto homo constitutus, quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere, isto adhuc circumseptum corpore. Nam et quod in Psalmo scriptum est, Dixit impius in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1): idem beatus Paulus apostolus non potuit utique separare a corporali opere, illo loco ubi ait, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Quia videlicet nonnisi in corpore constitutus impius potuit dicere, Non est Deus. Ut taceam quod in alia Epistola ipse Doctor Gentium dicit, Manifesta autem sunt opera carnis: et exsequitur, Quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Numquid enim non videtur nobis extra corpus fieri caetera illa quae ibi imterposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, invidias, haereses? et tamen operibus carnis ista tribuit Doctor Gentium in fide et veritate. Quid est ergo, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans, ait: Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat?

2. Solutio difficultatis. Cur sola fornicatio dicitur peccatum in corpus proprium. Apparet igitur cuivis tardo et obtunso, quam sit ista quaestio difficilis: quam Dominus piae intentioni nostrae, si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque revelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. Videtur enim beatus Apostolus, in quo loquebatur Christus, aut exaggerare voluisse fornicationis malum super caetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur; non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere [PL38.887] fornicationis corporalis, commisceri facit animum vis ingens libidinis cum ipso corpore, et unum cum ipso quodam modo agglutinari et devinctum esse; in tantum ut nihil aliud ipso momento et experimento hujus tam magni flagitii cogitare homini liceat, aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentem, quam captivam subdit ipsa submersio, et quodam modo absorptio libidinis et concupiscentiae carnalis; ut hoc esse videatur quod dictum est, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: quia tunc fit proprie et familiariter servum corporis cor hominis fornicantis, in tempore maxime ipsius nequissimae operationis: in tantum ut ipse Apostolus inculcatius volens commendare cavendum hominibus hoc malum, dixerit, Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? et exsecrans atque detestans responderit, Absit. An nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carne una. Numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibuscumque facinoribus hominum? Liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus, et unum aliquid eorum operari, et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi: quod in fornicationis ipso opere atque tempore non licet animo, ad aliud aliquid cogitandum liberum esse. Sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut jam dici non possit ipse animus suus esse; sed simul totus homo dici possit quod caro sit, et spiritus vadens et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Sic ergo possumus intelligere, quia omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: ut videatur, ut dixi, Apostolus in tantum exaggerare voluisse fornicationis malum, ut in comparatione hujus fornicationis, caetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata; solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia majore libidinis ardore, quo superior nullus est, voluptas ipsius corporis tenet servum, efficitque captivum.

3. Generalis fornicatio, qua non adhaeretur Deo. Haec dicta sint de speciali fornicatione hujus corporis. Verum quia non solum fornicatio in sacris Litteris specialiter, sed etiam generaliter arguitur et nominatur; conemur, Deo adjuvante, et hinc aliquid probabiliter dicere. Generalis igitur fornicatio aperte manifestatur in Psalmo, ubi dicitur: Quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Ubi subsequenter, qualiter ista generalis fornicatio evadi et effugi possit, adjunxit dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Ut exinde facile advertamus, illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque Deo, adhaeret mundo. Unde beatus apostolus Joannes dicit: Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in eo (I Joan. II, 15). Et apostolus Jacobus dicit: Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo (Jacobi IV, 4)? Breviter ergo definitum est, non posse habere dilectionem Dei, qui habuerit dilectionem mundi; et inimicum esse Dei, [PL38.888] qui amicus esse voluerit mundi. Ad hoc etiam pertinet quod Dominus in Evangelio dicit: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut unum patietur, et alterum contemnet. Et concludit: Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. VI, 24). Ista est ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio, omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur Deo, dum adhaeretur mundo: ut sic etiam intelligere valeamus, secundum istam generalem fornicationem, quod ait Apostolus, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. Quia si non fornicetur anima humana, adhaerendo Deo, nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata, a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit pro ipsa fragilitate mortalitatis, vel ignorando, vel negligendo, vel obliviscendo, vel non intelligendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: quia nullum hic corporalis vel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum, dici videtur. Quod si adhaerens mundo mundanus homo, longe se facit a Deo, fornicando ab ipso Deo, in corpus proprium peccat: quia corporali concupiscentia in quaeque temporalia et carnalia, carnali sensu et prudentia humanus animus trahitur, atque distrahitur creaturae serviens potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.

4. Apostoli interpretatio duplex. Sic ergo, quantum mihi videtur, salva fide, intelligi potest utriusque fornicationis malum, tam specialis, quam universalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni doctoris, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: ut aut exaggeratio facta sit ab Apostolo hujus specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccari recte intelligitur; quia nusquam sic totus homo corporis ipsius voluptati addicitur, et ineffabiliter vel inevitabiliter affigitur, ut in comparatione hujus tanti mali, caetera peccata extra corpus esse videantur, etiamsi per corpus exerceantur. Quemadmodum solius fornicationis vis quaedam imperiosae libidinis, conditioni suae subdit, propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis; ut aliud quid praeter quod agit in ipso corpore, non sit liberum humanae menti vel cogitare, vel intendere. Si autem etiam generalem significare voluit Apostolus fornicationem, propter quam dixisse videatur, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: sic accipiendum est et intelligendum, ut quisque dum non adhaeret Deo, qui adhaeret mundo, omnia temporalia diligens et concupiscens, merito in corpus proprium peccare dicatur, id est, universae concupiscentiae carnali deditus et subditus factus, tanquam totus creaturae servus ab ipso Creatore alienus, per illam initium omnis peccati superbiam, cujus superbiae initium est, ut scriptum [PL38.889] est, apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14). A quo generali fornicationis malo quisque alienus, quodcumque aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adhuc et mortalis incurrere, hoc intelligatur extra corpus esse; id est, extra corporeae et temporalis omnis concupiscentiae malum, alienum esse, extra corpus, ut saepe dictum est, esse. Tantummodo enim carnalis et generalis concupiscentiae malo per omnia fornicatur anima a Deo, tanquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus illigata et devincta, in corpus proprium peccat, cujus universaliter concupiscentiae serviens, incurvatur mundo, et alienatur a Deo: quod est, ut dictum est, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo. Propter quod generalis fornicationis cavendum malum, beatus Joannes admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo; quoniam quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut ille manet in aeternum (I Joan. II, XV, 17). Ista ergo dilectio mundi, quae universalem in se concupiscentiam continet mundi, generalis est fornicatio, qua peccatur in corpus proprium; eo quod omnibus corporalibus et visibilibus et temporalibus desideriis et voluptatibus humanus indesinenter servit animus, ab ipso Creatore universorum desolatus atque derelictus.

SERMO CLXIII. De verbis Apostoli, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Galat. cap. V, V\. 16-21. Habitus in Basilica Honoriana VIII cal. octobris

CAPUT PRIMUM

1. Templi antea profani dedicatio. Si consideremus, fratres, ante gratiam Domini quid fuerimus, et per gratiam Domini quid esse coeperimus; profecto invenimus quia sicut homines in melius commutantur, ita etiam terrarum loca quae prius contra Dei gratiam fuerunt, nunc Dei gratiae dedicantur. Nos enim, sicut dicit Apostolus, templum Dei vivi sumus; propter quod dicit Deus, Inhabitabo in illis, et deambulabo. Quae autem hic simulacra fuerunt, figi noverant, ambulare non noverant. Deambulat autem in nobis praesentia majestatis, si latitudinem invenerit charitatis. Ad hoc nos exhortans Apostolus ait: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (II Cor. VI, 16, 13, 14). Si dilatemur, deambulat in nobis Deus: sed ut dilatemur, operetur ipse Deus. Si enim latitudinem charitas facit, quae non novit angustias; videte quia Deus sibi in nobis latitudinem facit, ipso dicente Apostolo, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum [PL38.890] qui datus est nobis (Rom. V, 5). Propter hanc latitudinem, inquam, in nobis deambulat Deus.

CAPUT II

2. In nobis, uti in profano templo, alia dejicienda, alia consecranda. Modo Apostoli Epistola cum recitaretur, audivimus: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem, adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Baptizatis dicebat: sed templum Dei adhuc aedificabat, nondum dedicabat. Videte, fratres mei, quemadmodum cum loca ipsa terrena in melius convertuntur, alia diruuntur atque franguntur, alia in meliores usus commutantur; sic et nos sumus. Opera carnis fuerunt in nobis. Audistis cum commemorarentur: Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, non beneficia, id est, non a bonis dicta, sed a venenis; contentiones, inimicitiae, haereses, invidiae, ebrietates, et his similia; dejicienda sunt, non mutanda: quae praedico, inquit, vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ista in nobis, tanquam idola frangenda sunt. In usus autem meliores vertenda sunt ipsa corporis nostri membra, ut quae serviebant immunditiae cupiditatis, serviant gratiae charitatis.

CAPUT III

3. Aedificatio per fidem, dedicatio per resurrectionem. Sed videte quid dixerit, et diligenter advertite. Operarii Dei sumus, adhuc aedificatur templum Dei. In capite suo jam dedicatum est; quoniam Dominus resurrexit a mortuis, devicta morte, mortalitate consumpta ascendit in coelum: quia scriptus de illo erat Psalmus dedicationis domus. Ideo post passionem dicit: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me jucunditate; ut psallat tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX, 12, 13). Facta est ergo illa post passionem dedicatio in resurrectione. Ergo et nostra modo fit aedificatio per fidem, ut fiat et ipsa dedicatio per ultimam resurrectionem. Denique post istum psalmum dedicationis domus, ubi ostenditur resuscitatio capitis nostri, alius est psalmus post istum, non ante istum, cujus sic habet titulus: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Recolite captivitatem, ubi antea fuerimus, quando totum mundum velut massam infidelium diabolus possidebat. Propter hanc captivitatem Redemptor advenit; pretium nostrum sanguinem suum fudit: fuso suo sanguine, captivitatis nostrae instrumenta delevit. Lex, inquit Apostolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII, 14). Antea sub peccato venumdati, sed postea gratia liberati. Post illam captivitatem, domus modo aedificantur; et ut aedificetur, evangelizatur. Sic enim incipit Psalmus ipse: Cantate Domino canticum novum. Et ne putes domum istam in uno angulo aedificari, sicut aedificant schismatici vel haeretici; attende quod sequitur: Cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1).

CAPUT IV

4. Cantate Domino canticum novum: contra canticum vetus, Testamentum novum, quia prius Testamentum vetus: novus homo, ut deponatur [PL38.891] vetus homo. Exuite vos, inquit, veterem hominem cum actibus suis; et induite novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22-24). Ergo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate, et aedificate; cantate, et bene canite. Annuntiate diem ex die salutare ejus: annuntiate diem ex die Christum ejus. Quid est enim salutare ejus, nisi Christum ejus? Pro isto salutari orabamus in Psalmo: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8). Desiderabant hoc salutare antiqui justi, de quibus Dominus dicebat discipulis: Multi voluerunt videre quae vos videtis, et non potuerunt (Luc. X, 24). Et salutare tuum da nobis. Dixerunt hoc antiqui justi, Salutare tuum da nobis: Christum tuum cum in hac carne vivimus, videamus. Videamus in carne, qui nos liberet a carne: veniat caro mundans carnem; patiatur caro, et redimat animam et carnem. Et salutare tuum, Domine, da nobis. In hoc desiderio erat ille sanctus senex Simeon: in hoc, inquam, desiderio erat senex ille sanctus et de Deo bene meritus Simeon; sine dubio et ipse dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. In hoc desiderio in talibus precibus responsum accepit, quia non gustaret mortem, nisi vidisset Christum Domini. Natus est Christus, veniebat ille, ille ibat: sed donec veniret ille, ille ire nolebat. Jam senectus matura excludebat, sed sincera pietas detinebat. At ubi venit, at ubi natus est, at ubi eum portari matris manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit; accepit eum in manus suas, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 26-30). Ecce unde dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Impletum est desiderium senis, mundi ipsius senectute vergente. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum veterem invenit. Ergo si mundum veterem invenit, audiat mundus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra Destruatur vetustas, novitas surgat.

CAPUT V

5. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino. Videte certamen aedificantium. Cantate Domino, benedicite nomen ejus. Bene nuntiate, quod est graece evangelizate. Quid? Diem ex die. Quem diem ex die? Salutare ejus. Quem diem ex die? Lumen ex lumine, Filium de Patre, salutare ejus. Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Ecce quomodo domus aedificatur post captivitatem. Terribilis est super omnes deos. Super quos deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit (Psal. XCV, 1-5). Sanctos fecit, Apostolos fecit. Quoniam coeli enarrant gloriam Dei. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 2, 4, 5): quia omnis terra cantat canticum novum.

6. Lucta carnis et spiritus. Audiamus ergo et Apostolum, architectum magistri: Ut sapiens, inquit, architectus fundamentum posui. Audiamus ergo istum [PL38.892] architectum, quaedam nova construentem, quaedam vetera dejicientem. Spiritu, inquit, ambulate, nova est ista constructio: et concupiscentias carnis ne perfeceritis, veterum est ista destructio. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Adhuc enim aedificamini, nondum dedicamini. Ut non ea quae vultis faciatis.

CAPUT VI

Quae enim vultis? Ut omnino nullae sint concupiscentiae malarum et illicitarum delectationum. Quis sanctus non haec velit? Sed non efficit: quamdiu hic vivitur, hoc non impletur. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut ea quae vultis facere, ut nullae sint in vobis prorsus rerum illicitarum concupiscentiae, non possitis. Quid ergo restat? Spiritu ambulate; et, quia non potestis efficere ut concupiscentias carnis consumatis, concupiscentias carnis ne perficiatis. Consumere quidem illas atque finire, et penitus exstirpare omni modo velle debetis: sed quamdiu sunt in vobis, et est alia lex in membris vestris repugnans legi mentis vestrae, concupiscentias carnis ne perficeritis. Quid enim vultis? Ut omnino non sint concupiscentiae carnis. Non vos permittunt implere quod vultis; nolite eas permittere implere quod volunt. Quid vultis? Ut omnino non sint. Sed sunt. Caro concupiscit adversus spiritum: concupiscat spiritus adversus carnem. Ut non ea quae vultis faciatis, id est, ut non sint in vobis ipsae concupiscentiae carnis; nec ipsae faciant quod volunt, ut opus earum perficiatis. Si non tibi in totum ceditur, noli et tu cedere. Prius aequetur pugna, ut aliquando sit victoria.

CAPUT VII

7. Victoria post resurrectionem. Cur differtur victoria. Etenim procul dubio, fratres mei, erit: credamus, speremus, amemus, erit aliquando victoria, in dedicatione domus, quae modo aedificatur post captivitatem. Novissima enim inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Praemeditamini verba triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua (I Cor. XV, 26, 53, 54, 55)? Triumphantium ista vox est, non pugnantium. Pugnantium autem vox est, Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde; et tu, Domine, usquequo (Psal. VI, 3, 4)? Vide laborantem in certamine. Et tu, Domine, usquequo? Quid est, Usquequo? Quousque probes quia ego subvenio. Si enim cito subvenirem, luctamen non sentires: si luctamen non sentires, tanquam de tuis viribus superbires; et per istam superbiam nunquam ad victoriam pervenires. Dictum est quidem, Adhuc te loquente dicam. Ecce adsum (Isai. LVIII, 9): sed Deus et cum differt adest, et quod differt adest, et differendo adest; ne praeproperam cum implet voluntatem, perfectam non impleat sanitatem.

CAPUT VIII

8. Medicamentum elationis in Paulo. Non enim, fratres mei, apostolo Paulo non aderat, qui cum certaret, ne extolleretur, timebat. In magnitudine, inquit, revelationum mearum ne extollar. Videte [PL38.893] in conflictatione certantem, nondum in securitate triumphantem. In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Quis dicit, Ne extollar? O terror, o tremor! Quis dicit, Ne extollar? Cum tanta ejus verba sint retundentia elationem, compescentia tumorem, et dicit, Ne extollar? Parum est quia dicit. Ne extollar: videte medicamentum quod sibi dicit appositum. Ne extollar, inquit, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae. O venenum, quod non curatur nisi veneno! Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Caput caedebatur, ne caput extolleretur. O antidotum, quod quasi de serpente conficitur, et propterea theriacum nuncupatur! Serpens enim ille superbiam persuasit. Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5): superbiae persuasio ista est. Unde cecidit, inde dejecit. Merito ergo venenum serpentis de serpente sanatur. Quid ait Apostolus? Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Ubi est, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Propter quod, non semel, sed iterum et tertio Dominum rogavi. Nonne tunc et ipse dicebat, Et tu, Domine, usquequo? Sed numquid quia differebat, ideo non aderat, et falsum erat, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Quid enim? medicus quando dat quod desideras, adest; quando secat, non adest? Nonne sub medici ferramento clamas ut parcat; et quia magis adest, magis secat? Denique ut scias quia aderat, videte quid ter roganti responderit. Dixit, inquit, mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 7-9). Ego, inquit, novi: medicus optimus, Ego, inquit, novi in quem tumorem pergat quod volo sanare. Quiesce, adhibeam quod scio. Sufficit tibi gratia mea: non tibi sufficit voluntas tua. Haec erant utique verba certantis, et in certamine periclitantis, et divinum auxilium postulantis.

CAPUT IX

9. Humilitate victoria obtinenda. Triumphantis autem verba quae erunt? Verba certantis, dum domus aedificatur: verba triumphantis, cum domus in ultimo dedicatur. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Sic ista dicebat Apostolus, quasi ipse jam ibi esset. Denique post haec verba, quae constat esse de futura perceptione, non de praesenti conflictatione; quandoquidem dicit, Tunc fiet: non modo fit, sed tunc fiet. Quid tunc fiet? Sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Tunc fiet ut nusquam sit aculeus mortis, nusquam possit inveniri peccatum. Quid festinas? Tunc fiet, tunc fiet. Mereatur in te humilitas, ut tunc in te fiat; ne superbia non permittat ut vel tunc in te fiat. Tunc fiet. Modo interim dum pugnas, dum laboras, dum periclitaris, dic, dic, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Dic omnino dum pugnas, dic, verum dic, ex animo dic: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I, 8). Tu tibi diabolus eris. Nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Non enim [PL38.894] verum dicimus, dicendo nos non habere peccatum; cum hic non simus sine peccato. Dicamus ergo veritatem, ut aliquando inveniamus securitatem. Sit veritas in pugna, ut acquiratur securitas in victoria. Tunc fiet, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum.

CAPUT X

10. Lex sine gratia. Sed de lege praesumis, quia data est tibi lex, et datum est tibi praeceptum. Bonum est tibi ut Spiritus te vivificet, ne littera occidat. Volo ut velis; sed non sufficit ut velis. Adjuvandus es ut plene velis, et impleas quod velis. Nam vis videre quid valeat sine Spiritu adjuvante littera jubens? Ibi dixit. Cum dictum est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; continuo subjunxit, Virtus autem peccati lex (I Cor. XV, 54-56)? Quid est, Virtus peccati lex? Non mala jubendo, vel bona prohibendo: imo vero mala prohibendo, et bona jubendo. Virtus autem peccati lex: quia, Subintravit, inquit, lex ut abundaret delictum. Quid est, ut abundaret delictum? Quia ubi gratia non erat, auxit prohibitio desiderium: et cum quasi de propria praesumitur virtute, factum est grande vitium. Sed quid fecit gratia? Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Venit Dominus: totum quod de Adam traxisti, totum quod tuis pravis moribus addidisti, totum dimisit, totum delevit; orationem docuit, gratiam promisit; certamen indixit, laboranti subvenit, victorem coronavit, Itaque, inquit Apostolus, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, Nam quando non prohibebaris, erat; sed non apparebat. Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione igitur accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit (Rom. VII, 7-13). Ecce quid est, Littera occidit (II Cor. III, 6).

CAPUT XI

11. Necessitas divini adjutorii. Si vis ergo evadere legem minantem, ad Spiritum fuge adjuvantem. Quod enim lex imperat, fides sperat. Clama ad Deum tuum, adjuvet te. Non remaneas sub littera reus, sed Spiritu suo te adjuvet Deus: ne tibi similis sit superbus Judaeus. Cum enim aculeus mortis esset peccatum, virtus autem peccati lex; quid ageret humana infirmitas, in qua fatigabatur voluntas? Velle, inquit, adjacet mihi; perficere autum bonum non invenio (Rom. VII, 18). Quid ergo ageret? Ecce aculeus mortis peccatum, ecce virtus peccati lex. Sed lex subintravit, ut abundaret delictum. Si enim lex posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato. Quomodo conclusit? Ne vagareris, ne praecipitareris, ne mergereris; cancellos tibi fecit lex, ut non inveniendo qua exires, ad gratiam convolares. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio. Qui promittit, quod facit promittit, non quod tu facis. Si tu facturus esses, praenuntiator esset Deus, non promissor. Sed [PL38.895] conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Audi, daretur. Quid superbis? Audi, daretur. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo quia aculeus mortis est peccatum, virtus autem peccati lex; et hoc de bona providentia Dei, ut concluderentur homines sub peccato, et quaererent adjutorem, quaererent gratiam, quaererent Deum, non de sua virtute praesumerent; ideo et hic cum dixisset, Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex: quid times? quid laboras? quid sudas? Audi quod sequitur: Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Id. XV, 56, 57). Certe tu tibi das victoriam? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

CAPUT XII

12. Invocandum Dei adjutorium. Ergo cum coeperis laborare pugnans contra concupiscentias carnis, spiritu ambula, spiritum invoca, donum Dei quaere. Et si lex in membris repugnat legi mentis tuae ex parte inferiori, id est, a carne, captivum te tenet sub lege peccati: et hoc emendabitur, et hoc transiet in jura victoriae. Tu tantum clama, tu tantum invoca. Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1). Invoca omnino, invoca adjutorium. Adhuc te loquente, dicit, Ecce adsum. Post intellige, et audis dicentem animae tuae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3). Cum ergo lex carnis repugnare coeperit legi mentis, et captivum te ducere in lege peccati, quae est in membris tuis: orando dic, confitendo dic, Miser ego homo. Quid enim aliud est homo? Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Dic, Miser ego homo: quia nisi venisset Filius hominis, periisset homo. Exclama in angustiis, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ubi lex in membris meis repugnat legi mentis meae. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Si hoc fideliter, si humiliter dicis; verissime respondetur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Conversi ad Dominum, etc.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 863-895 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22