CAPUT PRIMUM

1. Lex Christi a portantibus invicem onera sua impletur. Omnes nos per Apostolum admonet veritas, ut invicem onera nostra portemus: et in eo ipso quo nos admonet, ut invicem onera nostra portemus, quo fructu id faciamus ostendit, adjungens et dicens, Et sic adimplebitis legem Christi: quae non implebitur, nisi invicem onera nostra portemus. Quae sint onera ista, et quemadmodum portanda sint, [PL38.896] quoniam quidem omnes pro nostris viribus conari debemus implere legem Christi, adjuvante Domino conabor ostendere. Quod me demonstraturum esse proposui, mementote ut exigatis: et cum reddidero, non petatis. Hoc me demonstraturum esse proposui, adjuvante Domino intentionem meam et pro me orationes vestras, quae sint onera quae invicem nos jubet ut portemus Apostolus, et quemadmodum portanda sint. Hoc si fecerimus, illud ubi fructum posuit, sua sponte consequetur, ut impleamus legem Christi.

2. Onera distinguenda. Dicit aliquis: Obscure enim apostolus locutus est, ut tu coneris exponere quae sint ista onera, vel quemadmodum invicem sustinenda? Est illic quaestio, quae nos cogit onera distinguere. Et in ipso quippe capitulo lectionis habes ibi positum, Unusquisque autem proprium onus portabit. Jam ergo occurit sensibus vestris, Si unusquisque onus proprium portabit, quomodo dicit, Invicem onera vestra portate? Nisi quia onera distinguenda sunt, ne sibi contraria loqui putetur Apostolus. Non enim longe, non enim in alia Epistola, non enim in hac ipsa longe superius aut inferius; sed in eo ipso loco, ita ut sibi sint eadem verba contigua, utrumque posuit, et quia unusquisque proprium onus portabit, et quod admonuit et hortatus est, ut invicem onera nostra portemus.

CAPUT II

3. Onerum duo genera. Alia ergo sunt onera, in quibus unusquisque proprium portat, nec portat cum alio alter, nec projicit in alterum; et alia sunt onera, in quibus recte dicis fratri, Porto tecum, aut Porto pro te. Si ergo distinctione opus est, non est facilis intellectus. Contra eos ergo qui putabant posse hominem contaminari peccatis alienis, respondit Apostolus, Unusquisque onus proprium portabit. Item, contra eos quibus per hoc possit negligentia subintrare, ut quasi securi facti quod non contaminarentur peccatis alienis, neminem curarent corrigere, Invicem onera vestra portate. Breviter dictum, breviterque distinctum est: et quantum existimo, manifestationem veritatis non impedivit. Nam et breviter audistis, et cito intellexistis. Corda vestra non vidi: sed testes cordis voces audivi. Jam ergo tanquam de intellectis securi, aliquanto latius disseramus; non ut intelligendum insinuetur, sed ut quod intellectum est, commendetur.

4. Sua cuique onera, peccata. Concionator mundi, Christus. Onera quae unusquisque sua portat, peccata sunt. Has detestabilium onerum sarcinas portantibus hominibus, et sub eis frustra sudantibus, Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Quomodo reficit peccatis oneratos, nisi indulgentia peccatorum? Concionator mundi, de quadam specula excelsae auctoritatis exclamat: Audi, genus humanum; audite, filii Adam; audi, genus laboriosum et infructuosum: video laborem vestrum, videte donum meum. Scio, laboratis et onerati estis; et quod est miserius, perniciosas sarcinas, vestris humeris alligatis: ad haec, quod pejus est, onera addi vobis petitis, non deponi.

CAPUT III

5. Onus avaritiae. Onus pigritiae. Quis nostrum brevi tempore potest multiplicitatem et varietatem harum disserere sarcinarum? Tamen inde pauca commemoremus, et de his caetera conjectemus. Vide hominem oneratum sarcina avaritiae, vide illum sub hac sarcina sudantem, anhelantem, sitientem, et laborando sarcinam addentem. Quid exspectas, o avare, amplectens onus tuum, et catenis cupiditatis alligans malam sarcinam sub humeros tuos? Quid exspectas? quid laboras? quid inhias? quid concupiscis? Nempe satiare avaritiam. O vota inania et facta nequissima! Exspectas ergo satiare avaritiam? Illa te potest premere, tu illam non potes satiare. An forte non est gravis? Usque adeo sub hac sarcina sensum etiam perdidisti? Non est gravis avaritia? Quare ergo te de somno excitat, quae te aliquando etiam dormire non sinit? Et fortasse habes cum illa alterum onus pigritiae, et ista duo nequissima onera secumque pugnantia premunt te, et dilaniant te. Non enim paria imperant, non enim similia jubent. Pigritia dicit, Dormi: avaritia dicit, Surge. Pigritia dicit, Noli pati frigidos dies: avaritia dicit, Tolera in mari etiam tempestates. Illa dicit, Quiesce; illa non sinit quiescere. Jubet, non solum, Procede; sed et, Naviga trans mare, quaere terras quas ignoras. Merces in Indiam deportandae sunt: non nosti linguam Indorum, sed intelligibilis videtur sermo avaritiae. Venies ignotus ad ignotum; das, accipis, emis, portas; periclitatus pervenisti, cum periculis redis, exclamas in mari exagitatus tempestate, Deus, libera me. Non audis respondentem, Quare? Misi te? Avaritia tibi jussit ut acquireres quod non habebas: ego tibi jussi ut sine labore ante ostium tuum pauperi dares quod habebas. Illa te ad Indos misit ad reportandum aurum: ego tibi ad ostium Christum posui, a quo emeres regnum coelorum. Laboras in jussione avaritiae, in jussione mea uon laboras. Ambo jussimus; non audisti me: cui obaudisti liberet te.

CAPUT IV

6. Pro sarcinis cupiditatis, suscipiendae sarcinae charitatis. Quam multi has sarcinas portant? Quanti mihi modo contra ipsas sarcinas loquenti sub ipsis positi exclamant? Cum sarcinis intrarunt, cum sarcinis exeunt: avari ingressi sunt, avari discedunt. Ego loquendo contra istas sarcinas laboravi. Si clamatis, ponite quod portatis. Postremo me nolite audire; Imperatorem vestrum audite clamantem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Non enim venitis, nisi laborare desinatis. Vultis ad me currere, sed cum gravibus sarcinis non potestis. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Do veniam praeteritorum peccatorum, tollam quod premebat oculos vestros, sanabo quod nocuit humeris vestris. Tollam quidem sarcinas, sed inanes a sarcinis non dimittam: tollam sarcinas malas, et imponam bonas. Cum enim dixisset, Et ego vos reficiam; adjunxit, Tollite jugum meum super vos. Male te subjugaverat cupiditas, salubriter te subjuget charitas.

[PL38.898] 7. Christus magister quid a se disci velit. Sarcina Christi levis.---Tollite jugum meum super vos, et discite a me. Si vobis viluit humanum qualecumque magisterium, discite a me. Christus clamat magister, unicus Dei Filius, solus verax, verus, veritas clamat, Discite a me. Quid? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3)? Numquid hoc ab eo discere poterimus, mundum fabricare, coelum luminibus implere, diei noctisque, vicissitudines ordinare, tempora et saecula jubere percurrere, seminibus vim tribuere, animalibus terram replere? Nihil horum nos jubet discere magister coelestis: illa facit ut Deus.

CAPUT V

Sed quia iste Deus et homo esse dignatus est, in eo quod Deus est, audi ut recreeris; in eo quod homo est, audi ut imiteris. Discite, inquit, a me; non mundum fabricare, et creare naturas: nec illa quidem alia quae hic latens Deus, homo manifestus effecit; nec ipsa dicit, Discite a me febres ab aegrotantibus pellere, fugare daemonia, mortuos suscitare, ventis et fluctibus imperare, super aquas ambulare: nec hoc dicit, Discite a me. Haec enim dedit quibusdam discipulis suis, quibusdam non dedit: hoc autem, Discite a me, omnibus dicit; ab hoc praecepto nemo se excuset, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Quare dubitas hanc sarcinam ferre? Haec sarcina gravis est, humilitas et pietas? Haec sarcina gravis est, fides, spes, charitas? Istae enim humilem, istae mitem reddunt. Et vide quia oneratus non eris, si ipsum audieris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 28-30). Quid est, levis est? Quid si habet pondus, sed minus? plus habet avaritia, minus justitia? Nolo sic intelligas. Haec sarcina non est pondus onerati, sed alae sunt volaturi. Habent enim et aves pennarum suarum sarcinas. Et quid dicimus? Portant illas, et portantur. Portant illas in terra, portantur ab illis in coelo. Tu si misericordiam velis praebere avi, praesertim aestate, et dicas, Miseram istam aviculam onerant pennae, et detrahas onus hoc; in terra remanebit, cui subvenire voluisti. Porta ergo pennas pacis, alas accipe charitatis. Haec est sarcina, sic implebitur lex Christi.

CAPUT VI

8. Cupiditatis aut charitatis quisque suae onus portat. Distincta sunt onera. Videte nunc, nescio quis avarus intrat: nosti illum avarum, stat tecum, et tu non es avarus; sed etiam misericors, das pauperi quod habes, non inhias in ea quae non habes; audis dicentem Apostolum, Praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). Audisti, agnovisti, didicisti, tenuisti, fecisti. Fac quod facis, noli pigrescere, [PL38.899] noli cessare. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Bene fecisti homini, ingratus est homo: non te poeniteat bene fecisse, ne fundas poenitendo quod implesti miserando: dic in corde tuo, Non videt iste in quem feci, videt ille propter quem feci; quia iste si videret, si ingratus non esset, sibi potius quam mihi prodesset. Ad Deum me teneam, quem non latet quod facio; non solum quod facio, sed etiam quod corde facio: illum sperem retributorem, qui facti mei non quaerit testem. Talis es, et forte in populo Dei stat juxta te avarus raptor, inhians rebus alienis. Quem nosti talem, et fidelis est, vel potius fidelis vocatur, non eum potes de ecclesia pellere, non habes aliquem aditum castigando et corripiendo corrigere, accessurus est tecum ad altare: noli timere; Unusquisque proprium onus portabit. Memento Apostoli, ut securus accedas: Unusquisque proprium onus portabit. Tantummodo non tibi dicat, Porta mecum. Nam si cum illo communicare volueris avaritiam, onus non minuetur, sed duo gravabuntur. Portet ergo sarcinam suam, et tu tuam: quoniam quando ex humeris Dominus tuus talem sarcinam excussit, alteram imposuit; excussit cupiditatis, imposuit charitatis. Ergo secundum cupiditates malas unusquisque sarcinam suam portat, malus malam, bonus bonam.

CAPUT VII

9. Onera quae communicanda. Paupertas, onus. Divitïae, onus. Converte te jam et ad illud praeceptum, Invïcem onera vestra portate. Habes enim sarcinam Christi; unde portes cum altero onus proprium. Pauper est, dives es: onus illius paupertas est; tu tale onus non habes. Vide ne forte cum te interpellaverit pauper, tu dicas, Unusquïsque onus proprium portabit. Hic alterum praeceptum audi: Invïcem onera vestra portate. Paupertas non est onus meum, sed est onus fratris mei. Vide ne divitiae sint majus onus tuum. Nam non habes onus paupertatem, sed habes onus divitias. Si bene intendas, onus est. Ille alterum onus habet, tu alterum. Porta cum illo, et portet tecum, ut invicem onera vestra portetis. Quod est onus paupertatis? Non habere. Quod est divitiarum onus? Plus quam opus est habere. Et ille oneratus est, et tu oneratus es. Porta cum illo non habere, portet tecum plus habere; ut fiant aequales sarcinae vestrae. Si enim dederis indigenti, minuis illi non habenti onus ipsius, quod erat non habere: si ei dederis, incipit habere; minutum est illi onus, quod vocatur non habere: minuit et ipse onus tuum, quod vocatur plus habere. Duo ambulatis viam Dei in peregrinatione hujus saeculi: tu portabas sumptus magnos superfluos; ille autem sumptus non habebat: adhaesit tibi, comes tuus esse desiderans; noli negligere, noli spernere, noli relinquere. Non vides quantum portes? Nihil portanti et non habenti da inde aliquid, et comitem adjuvabis, et te relevabis. Apostolica sententia satis, quantum opinor, exposita est.

10. Donatistae in schismate post Collationem pertinaces. Non vobis fumos vendant qui dicunt: Sancti sumus, [PL38.900] non portamus sarcinas vestras, ideo vobis non communicamus. Majores isti portant sarcinas divisionis, majores portant sarcinas praecisionis, sarcinas schismatis, sarcinas haeresis, sarcinas dissensionis, sarcinas animositatis, sarcinas falsorum testimoniorum, sarcinas calumniosarum criminationum. Istas sarcinas conati sumus, et conamur deponere de humeris fratrum nostrorum. Illi amant illas tenentes ad se, minores esse nolunt, quia ipsis sarcinis tumuerunt. Nam et qui ponit sarcinam, quam gestabat collo, quasi minor fit; sed pondus posuit, non staturam.

11. Qui tolerat malos non eo ipso communicat eorum peccatis. Sed ego, inquis, non communico peccatis alienis. Quasi hoc tibi dicam: Veni, communica peccatis alienis. Non hoc dico, novi quid dicat Apostolus: sed illud dico. Propter peccata aliena, si vera essent, et non tua magis essent, gregem Dei mixtum ovibus et haedis non desereres; aream dominicam, quamdiu palea trituratur, non relinqueres; retia dominica quamdiu bonos et malos pisces ad littus trahunt, non disrumperes. Et quomodo, inquis, ferrem quem novi malum? Nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres? Ecce quomodo ferres: si attenderes Apostolum dicentem, Unusquisque proprium onus portabit; liberaret te ista sententia. Non enim cum illo communicares avaritiam, sed communicares cum illo Christi mensam. Et quid tibi obesset, si cum illo communicares Christi mensam? Apostolus dicit: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Sibi, non tibi. Sane si judex es, si judicandi potestatem accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si veris documentis testibusque convincitur, coerce, corripe, excommunica, degrada. Sic vigilet tolerantia, ut non dormiat disciplina.

CAPUT VIII

12. Caecilianus absens et innocens damnatur. Leges Imperatorum contra Donatistas. Caecilianus ter absolutus. Primianus. Sed damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Damnatus? A quibus? Primo absens, deinde a Traditoribus innocens. Allegata sunt ista, Gestis inserta, probata sunt. Enervare quidem vires veritatis conati sunt, et inanium nebulis prosecutionum ejus serenitatem nebulare, quantum potuerunt, enisi sunt. Adfuit Dominus, vicit serenitas ejus nebulas eorum. Et videte quomodo nescientes absolverunt Ecclesiam orbis terrarum, cujus communione gaudemus, qualescumque in ea simus. Non ipsos nos, sed ipsam tuemur, defendimus, obtinemus, aream dominicam defendendo, pro area dominica clamo. Tu quis in ea sim, nolo cures: ventilabrum exspecto (Matth. III, 12). Nolo, inquam, hoc cures: aut si curare vis, noli cum lite curare, ut possis fratrem sanare. Cura paleam, si potes: sed triticum noli relinquere, si paleam curare non potes. Excutiuntur aliquando de area dominica et paleae; interdum et grana, sed non longe. Sunt autem operarii [PL38.901] boni, circumeunt aream, et ea quae foris excussa sunt, quibusdam mundatoriis trahunt et revocant in aream, etsi trahendo, etsi cogendo. Mundatoria instrumenta sunt leges istae mundanae. Revoca, etiam cum terra trahe triticum, ne propter terram pereat triticum. Damnatus est, inquiunt, Caecilianus. Danatus est semel absens, ter absolutus est praesens. Respondimus eis; et homines indociles, quantum potuimus, breviter de suis factis admonuimus, et diximus: Quid recitatis contra Caecilianum concilium septuaginta episcoporum, sententias in absentem proferentium? Plures prolatae sunt a Maximianistarum concilio contra absentem Primianum. Diximus: Absens ab illis damnatus est Caeciliamus, absens ab istis damnatus est Primianus. Quomodo isti non praejudicant absenti Primiano, sic et illi praejudicare non potuerunt absenti Caeciliano.

CAPUT IX

13. Donatistae sua ipsorum sententia damnati. Quid eos putatis in hac angustia respondisse? Quid enim dicerent? Qua evaderent inclusi retibus veritatis? Ut haec retia violenter rumperent, quid dixerunt breviter et absolute pro nobis? Et quidem multa, et pene omnia pro nobis, sicut Gesta indicabunt, quae jam proponenda vestra Charitas lectura est. Sed hoc loco rogo vos, et obsecro per Christum, ut teneatis, dicatis, in ore semper habeatis. Non potuit enim pro nobis brevior, et certior, et liquidior ferri sententia. Quid ergo dixit, cum hoc objiceremus: Sic non praejudicant isti Caeciliano, quomodo nec illi Primiano. Et ille defensor illorum: Nec causa causae praejudicat, nec persona personae (Brevic. Collationis cum Donatistis, die 3, cap. 16, n. 28). O responsum breve, liquidum, verum! Non enim scivit quid dixit; sed Caiphae similis, cum esset pontifex prophetavit (Joan. XI, 49): Nec causa causae praejudicat, nec persona personae. Si nec causa causae, nec persona personae praejudicat, ergo unusquisque sarcinam suam portat. Eat nunc et objiciat tibi Caecilianum: non tibi cuicumque homini, sed ipsi orbi terrarum objiciat Caecilianum. Quod cum facit, innocentem objicit innocentibus. Prorsus Gesta indicabunt liquidissime. Purgatus est Caecilianus. Sed fac eum non purgatum, fac criminosum inventum; audi vocem tuam ab orbe terrarum: Nec causa causae, nec persona personae praejudicat. Anima haeretica, insanabilis, animosa, cum tu in te sententiam dicas, judicem quid accusas? Si illum ego corrupi, ut judicaret pro me; te quis corrupit, ut damnares te?

CAPUT X

14. Donatistas quid in errore detineat. Utinam haec aliquando cogitent, vel sero cogitent, vel detumescente animositate cogitent; ad se redeant, se interrogent, se discutiant, sibi respondeant, pro veritate non timeant eos quibus falsitatem diutissime vendiderunt. Ipsos enim timent offendere; erubescunt humanae infirmitati, et non erubescunt invictissimae veritati. Utique hoc timent, ne dicatur eis: Quare ergo nos decepistis? quare nos seduxistis? quare tanta mala et falsa dixistis? Respondere deberent, si Deum timerent: Humanum fuit errare, diabolicum [PL38.902] est per animositatem in errore manere. Melius quidem erat si nunquam erraremus: sed vel quod secundum est faciamus, ut errorem aliquando emendemus. Decepimus, quia decepti eramus: falsa praedicavimus, qui praedicantibus falsa credidimus. Dicant suis: Simul erravimus, simul ab errore recedamus. Duces vobis fuimus ad foveam, et secuti estis cum duceremus ad foveam; et nunc sequimini cum ducimus ad Ecclesiam. Possent ista dicere: indignantibus dicerent, iratis dicerent, aliquando et illi ponerent indignationem, amarent vel sero unitatem.

15. Patientia in ipsos exhibenda. Nos tamen, fratres, patientes circa illos simus. In fervore sunt et tumore oculi quos curamus. Non dico ut curare cessemus; sed ut non insultationibus ad majores amaritudines provocemus; rationem leniter reddamus, non de victoria superbe exsultemus. Servum enim Domini litigare non oportet, Apostolus dicit, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam, et resispiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26). Patienter ergo ferte, si sani estis, patienter ferte, in quantum sani estis. Nam quis perfecte sanus? Cum Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur mundum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8 et 9)? Ergo quamdiu tales sumus, hoc nobis debemus, ut invicem onera nostra portemus. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLXV. De verbis Apostoli, Ephes. cap. III, 13-18, Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, etc., deque gratia et libera voluntate, contra Pelagianos. Habitus in basilica Majorum

CAPUT PRIMUM

1. Spes collocanda in Deo, non in viribus liberi arbitrii. Gratiae et liberi arbitrii concursus. Apostolum audivimus, Psalmum audivimus, Evangelium audivimus; consonant omnes divinae lectiones, ut spem non in nobis, sed in Domino collocemus. Peto, inquit Apostolus, non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Peto, inquit, non infirmari, id est, ut non infirmemini, quando auditis me pati pro vobis tribulationes; quia haec est gloria vestra. Petit ergo eos, ut non infirmentur; quod non faceret, nisi eorum vellet excitare voluntatem. Si enim responderent, Quid nos petis quod in potestate non habemus? numquid non viderentur sibi justum reddidisse responsum? Et tamen Apostolus, nisi sciret esse in eis voluntatis propriae consensionem, ubi et ipsi aliquid agerent, non diceret, [PL38.903] Peto. Et si diceret, Jubeo, nisi eos nosset adhibere posse jussioni suae voluntatem, sine causa hoc verbum de ejus ore procederet. Sed rursus sciens sine Dei adjutorio infirmam esse hominis voluntatem, non solum ne dicerent, Voluntatis arbitrium non habemus, dixit, Peto; verum etiam ne dicerent, Voluntatis arbitrium sufficit nobis, videte quid addidit: Hujus rei gratia. Cujus rei gratia, nisi quam supra dixerat, Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra? Quia ergo voluntatis habetis arbitrium, Peto. Quia vero vobis voluntatis non sufficit arbitrium ad implendum quod peto, Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur. Ut det vobis. Quid, det vobis? Quod peto a vobis, rogo det vobis. Peto enim a vobis, propter arbitrium voluntatis: rogo det vobis, propter auxilium majestatis.

CAPUT II

2. A Deo petitur hoc ipsum quod ab homine exigitur. Sed Apostoli verba praevenimus. Adhuc fortasse exspectatis audire, qui textum ejusdem lectionis memoria non tenetis, utrum revera ideo Apostolus pro ipsis ad Patrem genua flectat, ut det illis quod dixerat eis, Peto. Mementote ergo quid petierit ab ipsis. Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis: hoc ab ipsis petit. Modo videte quid illis petit: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari. Quid est aliud, nisi non infirmari? Virtute corroborari, inquit, per Spiritum ejus. Iste Spiritus gratiae. Videte quid petit. Hoc a Deo petit, quod ab hominibus exigit: quia ut Deus velit dare, debes et tu ad accipiendum accommodare voluntatem. Quomodo vis accipere gratiam divinae bonitatis, qui sinum non aperis voluntatis? Det, inquit, vobis. Non enim habetis, nisi det vobis. Det vobis virtute corroborari per Spiritum ejus. Si enim dederit vobis virtute corroborari, ibi dabit vobis non infirmari. In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Totum hoc det vobis. In charitate radicati et fundati, ut praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Quid comprehendere? Det vobis per Spiritum suum virtute corroborari, et habitare in interiore homine vestro Christum per fidem, atque ita in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis: quid? Quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Altitudo quidem in latina lingua utrumque significat: et quod sursum versus est, altitudinis nomen habet; et quod in profundum altum est, altitudinis nomen habet. Ideo bene respondit interpres ad id quod sursum altum est, altitudinem dicere; ad illud quod deorsum altum est, profundum dicere.

CAPUT III

3. In quatuor dimensionibus mysterium crucis. Quid est ergo, fratres mei, exponam hoc ego vobis. Facilius forte si cuiquam sit, quid ergo? [PL38.904] quia latitudinem, longitudinem, altitudinem, et profundum, quatuor ista quae dicit Apostolus, minus idoneus sum vel comprehendere vel proferre, transibo ab hoc? An forte pulsabo, et ut vobis salubre aliquid proferam, vestris orationibus adjuvabor? Quid pergis corde, homo christiane, per latitudinem terrae, longitudinem temporum, altitudinem coeli, profunditatem abyssi? Quando ista comprehendis vel mente vel corpore? hoc est, sive cogitando sive carnis oculis intuendo, quando ista comprehendis? Ipsum audi Apostolum dicentem tibi: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Et nos in illa gloriemur, vel quia super illam incumbimus. In illa gloriemur omnes, o boni fratres, in illa gloriemur. Ibi forte inveniemus et latitudinem, et longitudinem, et altitudinem, et profundum. His enim Apostoli verbis crux quodam modo nobis ante oculos constituta est. Habet enim latitudinem, in qua manus figuntur: habet longitudinem, quod inde usque ad terram ducitur lignum; habet et altitudinem, quod ab ipso transverso, in quo figuntur manus, excedit aliquantum, ubi caput crucifixi ponitur: habet et profundum, hoc est quod in terra figitur, et non videtur. Videte magnum sacramentum. Ab illo profundo quod non vides, surgit totum quod vides.

CAPUT IV

4. Crucis latitudo, longitudo et altitudo. Ubi ergo est latitudo? Confer te ad vitam moresque sanctorum, qui dicunt, Absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Invenimus in moribus eorum latitudinem charitatis; unde illos admonet ipse Apostolus, dicens, Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus. Et quia ipse latus erat, qui eos ad latitudinem exhortabatur, audi quid dicat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11-14). Latitudo ergo charitas est, quae sola bene operatur. Latitudo facit ut hilarem datorem diligat Deus (Id. IX, 7). Si enim angustiam passus fuerit, tristis dabit: si tristis dabit, perit quod dabit. Opus est ergo latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quoniam ait Dominus. Ubi abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; da mihi et longitudinem. Quae est longitudo? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Haec est longitudo crucis, ubi totum corpus porrigitur: ubi quodam modo statur, quo stando perseveratur. Si ergo quaeris, qui in cruce gloriaris, habere crucis latitudinem; habeto bene operandi virtutem. Si vis habere crucis longitudinem; habeto perseverandi longanimitatem. Si autem vis habere crucis altitudinem; nosce quid audias, et ubi audias, Sursum cor. Quid est, Sursum cor? Ibi spera, ibi ama: inde pete virtutem, ibi exspecta mercedem. Nam si bene operaris, et hilariter tribuis, videris habere latitudinem. Si in iisdem bonis operibus usque in finem perseveraveris, videris habere longitudinem. Sed si omnia haec non propter supernam mercedem facis, altitudinem non habebis; et illa jam nec latitudo erit nec longitudo. Quid est enim habere altitudinem, [PL38.905] nisi cogitare Deum, amare Deum; et gratis amare ipsum Deum adjutorem, ipsum spectatorem, ipsum coronatorem, ipsum praemii largitorem; postremo ipsum praemium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum exspectare? Si amas, gratis ama: si vere amas, ipse sit merces quem amas. An vero tibi chara sunt omnia, et vilis est ille qui condidit omnia?

CAPUT V

5. Profundum crucis. Haec ut possimus, flexit genua sua pro nobis Apostolus, utique ideo ut detur nobis. Terret enim et Evangelium: Vobis datum est scire mysterium regni, illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei. Quis autem habet cui dabitur, nisi cui datum est? Qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 11, 12). Quis autem non habet, nisi cui non est datum? Quare ergo illi datum est, et illi non est datum? Non me piget dicere, hoc est profundum crucis. De profundo nescio quo judiciorum Dei, quae perscrutari contemplarique non possumus, procedit omne quod possumus. De profunditate, inquam, nescio qua judiciorum Dei, quae inscrutabilia contemplari non possumus, perscrutari non valemus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video: unde possim, non video; nisi quia et hoc hactenus video, quod novi esse a Deo. Quare autem illum, et non illum: multum est ad me, abyssus est, profundum crucis est; admiratione exclamare possum, disputatione demonstrare non possum. Quid possum exclamare de ista profunditate? Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Gentes illuminantur, Judaei excaecantur. Quidam parvuli sacramento Baptismatis abluuntur, quidam vero parvuli in morte primi hominis relinquuntur. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae! Et sequitur: Vir imprudens non cognoscit, et stultus non intelligit haec (Psal. XCI, 6, 7). Quid non intelligit stultus et imprudens? Quia vel profundum est. Nam si stultus non intelligit, et sapiens intelligit, non est nimis profundum. Sed si sapiens intelligit quia profundum est, stultus non intelligit quia vel profundum est.

6. Error de animarum peccato ante corpus, unde. Ideo multi de isto profundo quaerentes reddere rationem, in fabulas vanitatis abierunt. Aliqui dixerunt quod animae sursum in coelo peccant, et secundum sua peccata ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis ibi quasi carceribus includuntur. Ierunt post cogitationes suas; volentes disputare de Dei profundo, mersi sunt in profundum. Occurrit enim eis Apostolus, volens gratiam commendare, et elegit illos geminos in utero Rebeccae, et dicit: Nondum enim natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali (Rom. IX, 11). Vide quemadmodum tulit vanis hominibus phantasias conversationis animarum ante corpus in coelo. Si enim ibi jam conversatae sunt, jam aliquid boni egerunt vel mali, et pro meritis suis ad corpora terrena detrusae sunt. Si placet, contradicamus Apostolo, qui dixit, Nondum natis, nec qui aliquid egerint boni aut mali. Hoc autem quia propter Apostoli evidentem sententiam respuit catholica fides, quod animae [PL38.906] in coelis prius vivant et conversentur, et illic recipiendorum corporum merita assumant, modo isti novelli non audent dicere.

CAPUT VI

7. Mors nonnisi ex peccato. Parvulorum mors ex peccato primi hominis. Sed quid dicunt? Aliqui, sicut audivimus, ipsorum ita disputant: Prorsus, inquiunt, pro meritis suis omnes homines moriuntur, quia peccaverunt; non enim esset mors, nisi veniens de peccato. Optime quidem et vere dictum est, Non esset mors, nisi veniens de peccato. Sed ego, cum hoc audio, ideo laudo, quia illam primam mortem intueor et illius primi hominis peccatum. Audio enim Apostolum: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Omnes enim unus fuerunt. Sic te audio dicentem mortem hominis de peccato esse? Non, inquit. Et quid dicis? Omnem hominem Deus immortalem creat modo. Mirabilis novitas. Quid dicis? Prorsus, inquit, omnem hominem Deus immortalem creat. Quare ergo moriuntur parvuli infantes? Nam si dicam, Quare moriuntur grandes homines? dicturus es mihi, Peccaverunt. Ergo de majorum aetate non disputabo: parvulorum infantiam contra te testem citabo. Non loquuntur, et convincunt: tacent, et quod dico probant. Ecce infantes in suis utique operibus innocentes sunt, nihil secum nisi quod de primo homine traxerunt habentes: quibus propterea est gratia Christi necessaria, ut in Christo vivificentur, qui in Adam mortui sunt; ut quia inquinati sunt generatione, purgentur regeneratione. Ipsos ergo testes citabo. Responde mihi: Quare moriuntur, si omnes homines immortales nascuntur, et quoniam peccant, ideo moriuntur? Quid putatis dici potuisse? Quae aures ferant? Peccaverunt et ipsi. Ubi peccaverunt? Rogo te, quando peccaverunt? quomodo peccaverunt? Bonum et malum quid sit nesciunt. Peccatum accipiunt, qui praeceptum non capiunt? Proba mihi peccatores infantes: quod dixisti, vere quia oblitus es quod fuisti, proba mihi peccata infantium. An quia plorant, peccant? quia motibus quasi mutorum animalium, molestias repellunt, voluptates accipiunt, ideo peccant? Si motus isti peccata sunt, ampliores peccatores in Baptismo fiunt; quia cum baptizantur, vehementissime reluctantur. Quare illis in tanta reluctatione non imputatur peccatum, nisi quia nullum est adhuc voluntatis arbitrium?

8. Parvuli in utero exstincti. Sed aliud dico: Isti quia nati sunt, ut arbitraris, peccarunt. Nam si non peccarent, inquis, non morerentur. Quid de illis dicis qui in utero moriuntur? O angustia! Et ipsi, inquit, peccarunt, ideo moriuntur. Mentiris, an falleris? Contradicit Apostolus: Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali. Magis Apostolum audio quam te: magis Apostolo credo quam tibi. Nondum natis, nec aliquia [PL38.907] agentibus boni aut mali. Si autem hoc testimonium refellis, vade tibi potius ad illas vagationes, et dic: Quia in coelo peccarunt, et inde in corpora praecipitantur. Non dico, inquit. Quare non dicis? Quia dicit Apostolus, Nondum natis, nec aliquid agentibus boni aut mali. Si ergo non eos accusas in coelo, quare accusas in utero? Ad utrumque respondet Apostolus, et eis respondet qui dicunt, In coelo peccaverunt; et eis respondet qui dicunt, In utero peccaverunt, quia ad utrumque valent illa verba quae dicunt, antequam nascerentur, nihil egisse vel boni vel mali. Quare ergo moriuntur? Et hic te auditurus sum, et non potius Magistrum Gentium?

CAPUT VII

9. Gratia parvulis et majoribus subveniens. Gratiae mysterium inscrutabile. Dic mihi, Paule apostole, quare moriuntur? Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ecce primus homo totam massam damnabilem fecit: veniat, veniat Dominus noster, secundus homo; veniat, veniat; ex alio tramite veniat, per virginem veniat; vivus veniat, mortuos inveniat: moriatur, ut morienti subveniat, mortuos ad vitam transferat, mortuos redimat a morte, servet vitam in morte, occidat mortem de morte. Sola est ista gratia parvulorum, sola majorum: sola liberat pusillos cum magnis. Quare illum, et quare illum; quare non illum atque illum; nolo a me quaeras. Homo sum: profundum crucis adverto, non penetro; expavesco, non scrutor. Inscrutabilia sunt judicia ejus, investigabiles sunt viae ejus (Rom. XI, 33). Homo sum, homo es: homo erat qui dicebat, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Id. IX, 20)? Homo dicebat, homini dicebat. Audiat homo, ne pereat homo, propter quem Deus factus est homo. In hac ergo crucis profunditate, in hac rerum tanta obscuritate teneamus quod cantavimus: non de nostra virtute praesumamus, non ingenioli nostri viribus in hac quaestione aliquid arrogemus: Psalmum dicamus, cum Psalmo dicamus, Miserere mei, Deus, miserere mei. Quare? Quia virtutem habeo qua te promerear? Non. Quare? Quia voluntatis arbitrium gero, unde gratiam tuam meritum meum praecedat? Non. Sed quare? Quoniam in te confidit anima mea (Psal. LVI, 2). Magna scientia, ista confidentia. Conversi ad Dominum, etc.

SERMO CLXVI. Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. IV, 25, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmi CXV, 11, Omnis homo mendax

CAPUT PRIMUM

1. Mendacium prohibitum homini. Hanc sententiam, quam dixit Apostolus, Deponentes mendacium, loquimini veritatem, non esse contrariam illi sententiae, quae dicta est in Psalmo, Omnis homo mendax, si Dominus dat intellectum, [PL38.908] breviter exponemus. Quid ergo est, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; et, Omnis homo mendax? An impossibilia per Apostolum Deus jubet? Non. Quid ergo jubet? Audeo dicere: sed sine contumelia dictum accipiatis, quia et in me ipsum dico: hoc jubet Deus, ut non simus homines. Si enim dicerem, Jubet Deus ut non sitis homines; acerbe forsitan acciperetis: et me itaque conjunxi, ne quis irascatur.

CAPUT II

2. Homines cur objurgantur quod sint homines. In vetere homine mendacium, in novo veritas. Plus enim dico Sanctitati vestrae: invenimus Apostolum tanquam crimen objecisse hominibus, quia homines sunt: objurgans enim illos hoc dixit. Quomodo nos irati dicimus alicui, Pecus es: sic ille corripiens in flagello dominicae disciplinae, objecit hominibus quia homines erant. Quid illos fieri volebat, quibus crimen erat quia homines erant? Cum enim sit inter vos, inquit, aemulatio et contentio; nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis (I Cor. III, 3 et 4)? Exprobrans et objurgans ait, Nonne homines estis? Quid ergo eos fieri volebat, nisi quod in Psalmo dicitur, Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi? Hoc quidem dixit Deus: ad hoc enim vocat. Sed quid subjungit? Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6 et 7). Et ibi opprobrium objectum est, cum dicitur, Vos autem sicut homines moriemini. Homo enim Adam, et non filius hominis: Christus autem filius hominis, et Deus. Ad mendacium vetus homo pertinet, id est, Adam; ad veritatem novus homo filius hominis, hoc est, Christus Deus. Si deponis mendacium, exue Adam; si loqueris veritatem, indue Christum: et non tibi erunt contraria quae modo in Scripturis sunt posita. Quia et Apostolus exuendum hominem veterem et induendum novum monens, dicit, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmus illos admonebat et plangebat, qui nolentes exuere Adam et induere Christum, non novi homines, sed tantum homines esse cupiebant; qualibus dicitur, Nonne homines estis? Et in vos cadit quod dictum est, Omnis homo mendax.

CAPUT III

3. Quomodo quae Dei sunt, fiant nostra. Si homo vis esse, mendax eris. Noli velle esse homo, et non eris mendax. Indue Christum, et eris verax: ut quae locutus fueris, non tua sint quasi propria, et abs te instituta, sed illustrantis te et illuminantis veritatis. Nam si spoliaberis lumine, remanebis in tenebris tuis, et non poteris nisi mendacia loqui. Ait enim ipse Dominus, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44): quia omnis homo mendax. Qui ergo loquitur veritatem, non de suo loquitur, sed de Dei. Non quidem ita, ut eum loqui dicamus aliena: fiunt enim sua, cum amat quod accipit, et gratias agit illi qui dedit. Nam si ablata fuerit homini illustratio veritatis, remanebit tanquam nudus indumento luminis, et non poterit nisi mendacia loqui. Hoc enim in illo remanebit, quod in Psalmo scriptum est, Omnis homo mendax.

CAPUT IV

4. Vocatus es ut non sis homo, sed filius Dei. Non est ergo unde quisquam calumnietur, et dicat mihi: Mentiar, quia homo sum. Dicam enim et ego fidentissime: Noli esse homo, ut non mentiaris. Ergo, inquit, homo non ero? Non utique. Ut enim non sis homo, ad hoc vocatus es ab illo qui propter te factus est homo. Noli succensere. Non enim ita tibi dicitur ut homo non sis, ut pecus sis: sed ut sis inter eos quibus dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Deus enim deum te vult facere: non natura, sicut est ille quem genuit; sed dono suo et adoptione. Sicut enim ille per humanitatem factus est particeps mortalitatis tuae; sic te per exaltationem facit participem immortalitatis suae. Age igitur gratias, et amplectere quod donatum est ut merearis perfrui quo vocatus es. Noli esse Adam, et non eris homo. Si non homo, non utique mendax: quia omnis homo mendax. Et cum coeperis non mentiri, noli tibi tribuere et extolli, quasi ex tuo proprio: ne vento superbiae, tanquam lucerna quae aliunde accenditur, exstinguaris, et remaneas rursus in mendacio tuo. Nolite ergo mentiri, fratres. Jam enim veteres homines eratis: accessistis ad gratiam Dei, facti estis homines novi. Mendacium ad Adam pertinet, veritas ad Christum. Deponentes ergo mendacium, loquimini veritatem, ut et caro ista mortalis quam adhuc habetis de Adam, praecedente novitate spiritus, mereatur et ipsa innovationem et commutationem tempore resurrectionis suae: ac si totus homo deificatus inhaereat perpetuae atque incommutabili veritati.

SERMO CLXVII. De Verbis Apostoli, Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Ephes. cap. V, V\ V\. 15, 16

CAPUT PRIMUM

1. Dies mali unde. Apostolum, cum legeretur, audistis; imo omnes audivimus, dicentem nobis: Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Dies malos, fratres, duae res faciunt, malitia et miseria. Per malitiam hominum et miseriam hominum ducuntur dies mali. Caeterum dies isti, quantum pertinet ad spatia horarum, ordinati sunt: ducunt vices, agunt tempora; oritur sol, occidit sol, transeunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi non sunt molesti? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, miseria hominum et malitia hominum. Sed miseria hominum communis est: non debet malitia esse communis. Ex quo enim lapsus est Adam, et de paradiso expulsus, nunquam fuerunt dies, nisi mali. Istos pueros qui nascuntur, interrogemus, quare a ploratu incipiunt, qui et ridere possunt. Nascitur, et statim plorat: post nescio quot dies ridet. Quando plorabat nascens, propheta [PL38.910] suae calamitatis erat: lacrymae enim testes sunt miseriae. Nondum loquitur, et jam prophetat. Quid prophetat? In labore se futurum, vel in timore. Et si bene vixerit et justus fuerit, certe in mediis positus tentationibus semper timebit.

CAPUT II

2. Justi hic nunquam sine persecutione. Quid ait Apostolus? Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Ecce quia dies mali sunt, sine persecutione vivere hic justi non possunt. Qui inter malos vivunt, persecutionem patiuntur. Omnes mali persequuntur bonos, non ferro et lapidibus, sed vita et moribus. Numquid aliquis sanctum Lot persequebatur in Sodomis? Nemo illi molestus erat: et tamen inter impios vivebat, et inter immundos, superbos, blasphemos, persecutionem patiebatur, non vapulando, sed malos videndo. Quisquis me audis, et nondum vivis in Christo pie, incipe in Christo pie vivere, et probas quod dico. Denique Apostolus cum commemoraret pericula sua: Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in deserto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Caetera pericula quiescere possunt, pericula a falsis fratribus quiescere usque in finem saeculi non noverunt.

3. Redimere tempus. Redimamus tempus; quoniam dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire, quid est tempus redimere. Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt: tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt. Redimere tempus, hoc est, quando aliquis tibi infert litem, perde aliquid, ut Deo vaces, non litibus. Perde ergo: ex eo quod perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi panem, aut vinum, aut oleum, aut lignum, aut aliquam supellectilem: das et accipis, aliquid amittis, aliquid acquiris; hoc est emere. Nam si nihil amittas, et habeas quod non habebas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut haereditate acquisisti. Quando autem aliquid amittis ut aliquid habeas, tunc emis: quod habes, emptum est; quod amittis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi aliquid; sic perde nummos, ut emas tibi quietem. Ecce hoc est tempus redimere.

CAPUT III

4. Proverbium Punicum cum Christi praecepto consentiens. Proverbium notum est Punicum, quod quidem Latine vobis dicam, quia Punice non omnes nostis. Punicum enim proverbium est antiquum: Nummum quaerit pestilentia; duos illi da, et ducat se. Numquid non hoc proverbium de Evangelio videtur natum? Nam quid aliud dixit Dominus, quam, Redimentes tempus, quando ait, Si quis vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V, 40)? Judicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere, vult avocare te litibus a Deo tuo: non habebis quietum cor, non habebis tranquillum animum, everteris cogitationibus tuis, [PL38.911] irritaris adversus ipsum adversarium tuum. Ecce tempus perdidisti. Quanto ergo melius est ut nummum amittas, et tempus redimas? Fratres mei, in causis vestris et in negotiis vestris, quando ad nos judicanda veniunt, si homini christiano dico ut pro tempore redimendo perdat aliquid suum; quanto majore cura et fiducia debeo dicere ut reddat alienum? Ambos enim christianos audio. Jam ille calumniosus, qui vult alteri facere causam, et tollere ab illo vel pro compositione, gaudet ad ista verba. Apostolus dixit, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Facio ergo calumniam christiano illi, velit nolit, dat mihi aliquid ut tempus redimat, quia episcopum audivit. Dic mihi, si illi dicturus sum, Perde aliquid, ut sis otiosus; tibi non sum dicturus, Calumniose, perdite fili diaboli, quare res alienas auferre moliris? Causam non habes, et calumnia plenus es. Si ergo illi dixero, Illi da aliquid, ut recedat a calumnia; tu ubi eris, qui habebis de calumnia pecuniam? Ille qui propter vitandam calumniam tempus a te redimit, hic tolerat dies malos: tu autem qui de calumniis pasceris, hic habebis dies malos, et post istos habiturus es in die judicii pejores. Sed hoc forte rides, quia pecuniam rapis. Ride, ride, et contemne: ego erogem, veniet qui exigat.

SERMO CLXVIII. De verbis apostoli, Ephes., cap. VI, 23, Pax fratribus, et charitas cum fide. Sive de gratia Dei, secundum Vasis electionis confessionem atque doctrinam, quoniam fides misericordiae Dei donum est

CAPUT PRIMUM

1. Filios fidei Abrahae facit, qui promisit. Lectionibus, canticis, sermonibusque divinis, et quod est praecipuum, gratia sua aedificet Dominus cor vestrum; ut quod verum auditis, non audiatis ad judicium, sed ad praemium. Faciet hoc, quoniam qui promisit potens est et facere. Ita credidit Abraham, dans gloriam Deo, unde et plenissime credens quoniam quae promisit potens est et facere (Rom. IV, 20, 21). Magnum nostrum gaudium: nos promisit Abrahae; nos promissionis filii sumus (Galat. IV, 28). Quando enim dictum est Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18), nos promissi sumus. Ergo ipse nos fecit filios fidei Abrahae, qui potens est facere quod promisit. Nemo dicat: Ego feci. Non enim promittit Deus, et facis tu. Potest autem recte dici quia quae promittis tu, facit Deus. Tu enim infirmus es, tu omnipotens non es. Quando ergo promittis, nisi Deus faciat, inanis est promissio tua. Dei autem promissio non pendet ex te, sed ex illo. Sed ego, inquis, credidi. Concedo. Verum dicis: tu credidisti, sed non tibi tu fidem dedisti. Unde autem credidisti, nisi ex fide? Fides in te donum Dei est.

CAPUT II

2. Fides Christianorum alia a fide daemonum. Fides filiorum Dei, cum charitate. Fides initium salutis. Pax vera. Audi Apostolum ipsum fidei disputatorem, et gratiae magnum defensorem: audi eum dicentem, Pax fratribus, et charitas cum fide. Magna tria dixit, Pax, charitas, fides. A fine coepit, ad initium terminavit. Initium est enim in fide, finis in pace. Qua enim credimus, ipsa est fides. Sed fides debet esse Christianorum, non daemoniorum. Nam, sicut dicit Jacobus apostolus, Et daemones credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19). Et daemones dixerunt Christo, Tu es Filius Dei. Confitebantur daemones quod non credebant homines. Illi tremuerunt, illi occiderunt. Quid enim quia dixerunt daemones, Tu es Filius Dei, scimus qui sis (Marc. III, 12, et I, 24); ideo regnaturi sunt cum Filio Dei? Absit. Discernenda est ergo fides daemonum a fide sanctorum. Plane discernenda vigilanter et diligenter. Nam et Petrus hoc dixit Domino dicenti, Quem me esse dicitis? Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona (Matth. XVI, 15-17). O Domine, hoc tibi dixerunt et daemones: quare ipsi non sunt beati? Quare? Quia daemones hoc dixerunt timore, Petrus amore. Ideo initium est a fide. Sed quali fide? Quam definivit Apostolus: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae fides? Quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Hanc daemones non habent fidem, quae per dilectionem operatur: sed soli servi Dei, soli sancti Dei, soli fide filii Abrahae, soli filii dilectionis, filii promissionis; ideo dicta est et charitas. Tria illa dicta sunt ab Apostolo, Pax fratribus, et charitas cum fide. Pax fratribus. Unde pax? Et charitas. Unde charitas? Cum fide. Si enim non credis, non amas. Dixit ergo Apostolus, sic incipiens a fine, et veniens ad initium: Pax, charitas, cum fide. Nos dicamus, Fides, charitas, pax. Crede, ama, regna. Si enim credis et non amas, adhuc non discrevisti fidem tuam ab eis qui tremebant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Ergo tu ama: quia charitas cum fide ipsa te perducit ad pacem. Quam pacem? Veram pacem, plenam pacem, solidam pacem, securam pacem; ubi nulla pestis, nullus hostis. Ipsa pax est finis omnium desideriorum bonorum. Charitas cum fide: et si sic dicas, bene dicis, Fides cum charitate.

CAPUT III

3. Omnia bona, et ipsa etiam fides a Deo est. Fides plena. Magna ergo bona commemoravit Apostolus, Pax fratribus, et charitas cum fide: magna bona. Sed dicat unde bona ista: unde sunt, a nobis, an a Deo? Si dicis, A nobis; in te gloriaris, non in Deo. Si autem didicisti quod ait et ipse Apostolus, Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31); confitere pacem, charitatem cum fide, non tibi esse nisi a Deo. Sed respondes mihi: Tu hoc dicis, proba quod dicis. Probo: ipsum Apostolum testem vocabo. Ecce habetis: Apostolus dixit, Pax fratribus, et charitas cum fide. Ipse dixit. Quid ipse dixit? Vide, sequitur, Pax fratribus, et charitas cum fide, a Deo Patre [PL38.913] nostro et Domino Jesu Christo. Quid ergo habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Nam si gloriatus est Abraham, ex fide gloriatus est. Quae est fides plena et perfecta? Quae credit ex Deo esse omnia bona nostra, et ipsam fidem. Iterum dicit Apostolus, Misericordiam consecutus sum. O confessio! Non ait, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed, ut fidelis essem, misericordiam consecutus sum (Id. VII, 25).

CAPUT IV

4. Gratia data infideli et persecutori crudeli. Veniamus ad ejus primordia, videamus Saulum saevientem, spectemus furentem, spectemus odia anhelantem, sanguinemque sitientem. Spectemus, fratres, eum; magnum spectaculum. Ecce post Stephani necem, post effusum testis Dei lapidibus sanguinem, ubi vestimenta servabat lapidantium, ut et in eorum etiam manibus lapidaret, tunc dispersi sunt fratres qui erant Jerosolymis congregati; et ille saeviens cui parum erat vidisse et fudisse sanguinem Stephani, accepit litteras a principibus sacerdotum, ut iret Damascum, et quoscumque ibi inveniret Christianos, vinctos adduceret. Et ibat. Haec Pauli via erat, cujus via nondum erat Christus; adhuc Sauli, nondum Pauli. Ibat. Quid habebat in corde? Quid, nisi malum? Date mihi merita ejus. Si merita quaeris, damnationis sunt, non liberationis. Ibat ergo saevire in membra Christi, ibat sanguinem fundere, ibat lupus pastor futurus: sic ibat. Non enim poterat aliter ire ad illa, propter quae ibat. Et cum sic ambulat, cogitat, anhelat caedes; cum ducit pedes ejus ira, movet membra odium, dum pergit et ambulat, obtemperat mancipium crudelitati: et ecce vox de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Ecce quare dixit, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Erat infidelis; parum est, erat in ipsa infidelitate crudelis: sed misericordiam consecutus est, ut fidelis esset (Act. VII-IX). Quid dicturus es Deo dicenti, Hoc volo? Ergo, Domine, ille qui tanta fecit, tanta mala in sanctos tuos facere cupiebat, tali eum misericordia dignum existimas? Hoc volo. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum (Matth. XX, 15)?

CAPUT V

5. Et fides et oratio ex Dei gratia. Pelagiana objectio. Habete fidem: sed ut habeatis fidem, orate fide. Sed orare fide non possetis, nisi fidem haberetis. Non enim orat, nisi fides. Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo praedicabunt, si non mittantur (Rom. X, 14, 15)? Ideo loquimur, quia missi sumus. Audite nos, audite illum per nos. Ergo, ait aliquis, invocamus Deum, ut det nobis perseverare in his bonis quae habemus, et addat bona quae non habemus. Praecessit ergo fides quae rogat. Certe totum dat Deus. Ut enim daret mihi, rogavi: ut rogarem, prius credidi. Ergo mihi dedi quod credidi, et Deus dedit quod credens oravi. Solvatur quaestio: non enim parva est. Hoc te video loqui, quia tu prior [PL38.914] dedisti aliquid Deo, ut caetera daret tibi. Dedisti quippe illi fidem tuam et orationem tuam. Et ubi est quod ait Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 34, et 35)? Ecce qualis vis esse. Ergo prior dedisti Deo, et hoc dedisti quod tibi non dedit Deus? Invenisti unde dares Homo mendice, unde habuisti? Ergo unde dares? aliquid habuisti? Quid enim habes, quod non accepisti? Ergo de Dei das Deo: ex eo quod tibi dedit, a te accipit. Nam mendicitas tua, nisi ipse prior dedisset, inanissima remaneret.

CAPUT VI

6. Fidem donum Dei esse probat oratio facta pro Saulo infideli. Audite unde hoc evidentius probetis. Ecce vos quia credidistis, accepistis: quid dicimus de eis qui nondum crediderunt, qualis erat Saulus, qui nondum crediderat? Accepit autem ut crederet: posteaquam credidit Christo, tunc coepit invocare Christum. Ab illo accepit ut crederet, et credendo invocaret, invocando caetera acciperet. Quid putamus, fratres? Saulus antequam crederet, orabant pro illo qui crediderant, an non orabant? Dicatur mihi, si non pro illo orabant, quare dixit Stephanus, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59)? Orabatur et pro illo, et pro aliis infidelibus, ut crederent. Ecce nondum habebant fidem, et orationibus fidelium accipiebant fidem. Nondum habebant quod Deo offerrent; quia nondum erant misericordiam consecuti, ut fideles essent. Denique posteaquam Saulus iste conversus est, una voce elisus et levatus, elisus persecutor, levatus praedicator: posteaquam coepit evangelizare fidem quam aliquando vastabat, quid de se dixit? Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo: tantum autem audiebant, quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Numquid dixit, et in me magnificabant me? Et in me, qui evangelizabam fidem quam aliquando vastabam, non me magnificabant, sed Deum. Ergo ipse fecit, ut Saulus deposita tunica veteri, peccatis pannosa, caedibus sanguinea, ut deposita ista tunica, acciperet tunicam humilitatis, et fieret de Saulo Paulus.

CAPUT VII

7. Paulus, id est modicus, gratiae in se collatae praedicator. Quid est Paulus? Minimus. Ego enim sum minimus Apostolorum. Ecce quid est Paulus. Paulum enim latine modicum est. Sic loquimur quando dicimus, Post paulum video te, paulo post facio illud. Quid est, paulo post? Modico post: post paulum, post modicum. Quare ergo Paulus? Quia modicus. Modicus, quia novissimus. Ego enim sum, inquit, novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Bene dicis: unde debuisti damnari, ab eo accepisti unde debeas coronari. A quo accepisti, unde debeas coronari? A quo accepit, vultis audire? Nolite me, ipsum audite: Non sum, inquit, dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; sed [PL38.915] gratia Dei sum id quod sum. Ergo quod eras, iniquitate tua eras: quod es, gratia Dei es. Et gratia ejus, inquit, vacua in me non fuit. Ecce evangelizat fidem quam aliquando vastabat: nec gratia ipsa vacat in illo, qui ait, In me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Observa, erigere te coepisti. Ubi es, Paule? Certe modicus eras. Plus omnibus illis laboravi. Dic unde? Quid enim habes quod non accepisti? Statim respexit: et cum dixisset, Plus omnibus illis laboravi; quasi expavit ad verba sua, et mox subjecit se humilem Paulum, Non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10).

8. Oratur pro infidelibus, ut credant. Ergo, fratres mei, ut noveritis etiam fidem a Domino Deo esse nobis, orate pro illis qui nondum crediderunt. Si quis habet amicum forte infidelem, moneo illum ut oret pro illo. Vere opus est ut ego illum moneam? Maritus christianus est, uxor infidelis est: non orat pro uxore sua, ut credat? Uxor est christiana, maritus infidelis est: non orat mulier religiosa pro marito suo, ut credat? Quando hoc orat qui orat; quid orat, nisi ut Deus det illi fidem? Ergo donum Dei est fides. Nemo se extollat, nemo sibi arroget, quasi sibi aliquid dederit. Qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31).

SERMO CLXIX. De verbis Apostoli, Philipp., cap III, 3-16, Nos enim sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus, etc. Contra Pelagianos. Habitus ad mensam S. martyris Cypriani

CAPUT PRIMUM

1. Spiritu Deo servire, quid sit. Ad apostolicam lectionem aures et animum intendat Sanctitas vestra, adjuvando nos affectu vestro apud Dominum Deum nostrum, ut ea quae ille nobis revelare dignatur, ad vos apte atque salubriter proferre possimus. Ergo cum legeretur, audistis dicentem apostolum Paulum, Nos enim sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus. Scio plerosque codices habere, Qui spiritu Deo servimus. Quantum autem inspicere potuimus, plures graeci hoc habent, Qui spiritui Dei servimus. Sed non ibi quaestio est. Manifestum est enim utrumque, et congruum regulae veritatis, quia et spiritui Dei servimus, et non carne, sed spiritu Deo servimus. Carne enim servit Deo, qui de rebus carnalibus sperat se placere Deo. Cum vero et ipsa caro ad bona opera spiritui subditur, spiritu servimus Deo: quia carnem domamus, ut spiritus obtemperet Deo. Spiritus enim regit, caro regitur: nec spiritus bene regit, si non regatur.

2. Circumcisio et justitia quomodo nos sumus. Justitia nostra ex Dei dono. Cum ergo ait, Nos sumus circumcisio; videte quid voluerit intelligi in illa circumcisione, quae in umbra data est significante, quae remota est luce veniente. Cur autem non dixerit, Nos [PL38.916] habemus circumcisionem; sed, Nos sumus circumcisio: sic accipite hoc voluisse Apostolum dicere, Nos sumus justitia. Circumcisio enim justitia est. Magis autem commendat quod dicit dicendo nos esse justitiam, quam dicendo nos esse justos: ita tamen ut cum justitiam dicit esse, justos intelligamus. Non enim sumus illa incommutabilis justitia, cujus participes facti sumus: sed quemadmodum dicitur, Magna ibi juventus est, pro multis juvenibus; sic dicitur justitia, ut intelligantur justi. Audite hoc ipsum evidentius, eodem dicente Apostolo, Ut nos, inquit, simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Nos simus justitia, non nostra, sed Dei; ab illo accepta, non a nobis assumpta; impertita, non usurpata; donata, non rapta. Cuidam enim rapina erat esse aequalis Deo: et quoniam quaesivit rapinem, invenit ruinam. Dominus autem noster Jesus Christus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Cui enim aequalitas Dei natura erat, rapina non erat. Sed tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7), ut nos essemus justitia Dei in ipso. Si enim ille paupertatem vitaret, nos paupertate non careremus. Pauper enim ille factus est, cum dives esset; ut illius paupertate, sicut scriptum est, nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Divitiae illius quid nos facturae sunt, cujus paupertas nos divites facit? Apostolus ergo non tibi negavit circumcisionem, sed exposuit; lucem praetendit, umbram removit.

CAPUT II

3. Nos sumus, inquit, circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fidentes. Respexit quosdam in carne fidentes: ipsi erant qui de carnis circumcisione gloriabantur. De quibus alio loco dicit, Quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum (Philipp. III, 19). Intellige tu circumcisionem, et esto circumcisio: intellige, et esto, Intellectus enim bonus, sed omnibus qui faciunt eum (Psal. CX, 10). Non utique frustra octavo die jussus est infans circumcidi (Gen. XVII, 12; Levit. XII, 3), nisi quia petra, qua circumcidimur, Christus erat. Cultellis enim petrinis circumcisus est populus (Josue V, 2): Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quare ergo octavo die? Quia in hebdomadibus idem primus qui octavus. Completis enim septem diebus, reditur ad primum. Finitur septimus, Dominus sepultus: reditur ad primum, Dominus resuscitatus. Domini enim resuscitatio promisit nobis aeternum diem et consecravit nobis Dominicum diem. Qui vocatur dominicus ipse videtur proprie ad Dominum pertinere: quia eo die Dominus resurrexit. Reddita est petra, circumcidantur qui volunt dicere, Nos enim sumus circumcisio. Traditus est enim propter peccata nostra, et resurrexi propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Justificatio tua, circumcisio tua, non est a te. Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: non ex operibus (Ephes. II, 8, 9). Ne forte dicas, Promerui, et ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse, qui non promerereris, nisi accepisses. Gratia [PL38.917] praecessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito; emisti, non gratis accepisti. Pro nihilo, inquit, salvos facies eos (Psal. LV, 8). Quid est, Pro nihilo salvos facies eos? Nihil in eis invenis unde salves, et tamen salvas. Gratis das, gratis salvas. Omnia merita praecedis, ut dona tua consequantur merita mea. Prorsus gratis das, gratis salvas, qui nihil invenis unde salves, et multum invenis unde damnes.

CAPUT III

4. Nos ergo, inquit, sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus, et gloriamur in Christo Jesu. Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Et non in carne fidentes. Et quid est, fidere in carne? Audite, inquit. Quanquam ego, inquit, habeam fiduciam, et in carne. Si quis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego. Ne arbitremini, inquit, me hoc contemnere quod non habeo. Quid magnum est, si homo abjectus, plebeius, ignobilis, contemnat nobilitatem, et tunc exhibeat veram humilitatem? Quanquam ego, inquit, habeam fiduciam et in carne. Ideo vos, inquit, doceo contemnere, quoniam videtis me habere quod contemnam. Si quis alius in carne putat se habere fiduciam, magis ego.

5. Paulo causa gloriandi in carne quae fuerit. Et audi in carne fiduciam: Circumcisione octavi diei; id est, non proselytus, non advena ad populum Dei, non major circumcisus, sed a parentibus natus Judaeus, habeo circumcisionem octavi diei. Ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus. Primarii quidam erant, et quasi ad nobilitatem Judaicam segregati, non contemptibili plebi commixti, qui dicebantur Pharisaei. Nam dicitur hoc verbum, quasi segregationem interpretari, quomodo in latina lingua dicitur egregius, quasi a grege separatus. Fuerunt autem Israelitae, id est, ex genere Israel, etiam illi qui separati fuerant a templo. Remansit autem ad templum tribus Juda, et tribus Benjamin. Tribus Levi in sacerdotibus, tribus Juda regia, et tribus Benjamin, hoc solum remansit ad Jerusalem et ad templum Dei, quando facta est separatio illa in servo Salomonis (III Reg. XII). Non ergo leviter accipiatis quod ait, tribu Benjamin: inhaerens Judae, non recedens a templo. Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens Ecclesiam. Inter merita sua commemorat quod fuerit persecutor: secundum aemulationem, inquit. Quam aemulationem? Non eram, inquit, piger Judaeus: quidquid erat quod Legi meae adversarium videretur, impatienter ferebam, acriter insequebar. Haec apud Judaeos nobilitas: sed apud Christum quaeritur humilitas. Ideo ibi iste Saulus, hic Paulus. Saulus a Saüle nomen derivatur. Qui fuerit Saül, nostis: ipsius electa est statura proceris. Sic eum describit Scriptura, quod supereminens esset omnibus, quando electus est ut ungeretur in regem (I Reg. IX, 2). Non fuit sic Paulus, sed factus Paulus. Paulus enim parvus, ideo [PL38.918] Paulus modicus. Ergo, secundum aemulationem, inquit, persequens Ecclesiam. Hinc intelligant homines, qualis apud Judaeos fuerim, qui Christi Ecclesiam persequebar aemulatione traditionum paternarum.

CAPUT IV

6. Ambulare in lege sine querela. Addit, Secundum justitiam quae est in lege, qua fuerim sine querela. Novit Charitas vestra, dictos esse sine querela ambulasse in omnibus justificationibus Domini Zachariam et Elizabeth. In omnibus, inquit Scriptura, justificationibus Domini ambulantes sine querela (Luc. I, 6). Ecce hoc erat et Paulus noster, quando Saulus erat. In lege sine querela ambulabat: et quod in eo fuit sine querela, hoc de illo faciebat magnam querelam. Quid ergo putamus, fratres, esse sine querela secundum justitiam, quae in lege est, malum est? Si malum est, secundum justitiam quae in lege est, esse sine querela; ergo aliquid mali est lex? Sed habemus eumdem apostolum dicentem, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII, 12). Si lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; secundum justitiam quae est ex lege sancta, conversari sine querela, quomodo potest non esse bonum? quomodo potest non esse sanctum? An forte sanctum est? Audiamus ipsum Apostolum; videte quid dicat: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. Damna sua dicit, et inter damna sua computat, quod in justitia, quae est in lege, fuerit sine querela. Verumtamen, inquit, et arbitror omnia damna esse propter eminentem scientiam Christi Jesu Domini nostri. Attendo, inquit, laudes meas, comparo eminentiae Domini nostri Jesu Christi. Illud sitio, hoc contemno. Parum est hoc: Propter quem arbitror, inquit, omnia non solum detrimenta esse, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem.

CAPUT V

7. Justitia ex Lege cur a Christo removeat. Quaestio major exorta est, o Paule! Si secundum justitiam, quae in lege est, versabaris sine querela, et hoc in detrimentis tuis, in damnis, in stercoribus computas, ut Christum lucrifacias, ergo justitia illa a Christo prohibebat? Obsecro te, expone hoc paululum. Deo potius dicamus, ut illuminet et nos, a quo ipse illuminatus est, qui Epistolam istam scripsit nobis, non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Videtis, charissimi, quam sit arduum, quam difficile intelligere hoc: cum constet legem sanctam esse, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; constetque omnino inter fideles catholicos; ita ut nemo dissentiat, nisi qui non vult esse catholicus, hanc legem non datam nisi a Domino Deo nostro: secundum istam justitiam, quae in lege est, conversari sine querela, impedimentum fuisse Apostolo, ne veniret ad Christum; nec eum venisse ad Christum, nisi hoc quod fuit secundum justitiam, quae in lege est, sine querela, inter damna et detrimenta et stercora computasset. Sequamur ergo, et accedamus aliquantum, ne forte in ipsis verbis Apostoli elucescat nobis aliquid, unde ista removeatur et solvatur obscuritas. Detrimenta, inquit, credidi haec omnia, et stercora existimavi, ut [PL38.919] Christum lucrifaciam. Intendite, obsecro. Damna, detrimenta, stercora ista existimavi, in quibus etiam illud commemoro, quod fuerim sine querela secundum justitiam, quae in lege est. Existimavi ergo haec omnia detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam quae ex lege est. Qui praevenistis intellectu expositionem, arbitramini vos tanquam veloces in via cum tardioribus ambulare. Celeritas aliquantum reprimatur, ne comes tardior deseratur. Ut Christum, inquit, lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est. Si meam dixerat, quare addidit ex lege? Si enim ex lege est, quomodo tua est? Numquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit, Deus legem imposuit, Deus legi suae te obtemperare praecepit. Lex si non te doceret quemadmodum vivere deberes, quomodo posses habere justitiam sine querela secundum legem? si secundum legem habes, quomodo dicis, Non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est a Deo?

CAPUT VI

8. Solutionem quaestionis aggreditur. Justitia ex lege, cum legi timore obeditur. Timore poenae concupiscentia non tollitur. Justitiae delectatio donum Dei. Jam ergo dicam ut potero: revelet melius qui vos possidet, donet et intellectum et affectum. Donabit enim effectum, si donabit affectum. Hoc est enim quod volo dicere: lege Dei proposita, ipsa enim dixit, Non concupisces (Exod. XX, 16): lege ergo Dei proposita, exceptis illis carnalibus sacramentis, quae fuerunt umbrae futurorum: lege Dei proposita quisquis timuerit, et suis viribus eam implere se posse putaverit, et fecerit quod lex jubet, non amando justitiam, sed timendo poenam; fuit quidem secundum justitiam, quae ex lege est, homo sine querela; non furatur, non adulterat, non dicit falsum testimonium, non facit homicidium, non concupiscit rem proximi sui: potest hoc, potest fortassis; unde? Timore poenae. Quanquam qui timore poenae non concupiscit, puto quia concupiscit. Terrore ingenti armorum atque telorum, et circumdantis forsitan multitudinis vel obviam euntis, etiam leo revocatur a praeda: et tamen leo venit, leo redit; praedam non rapuit, non malitiam posuit. Si talis es, adhuc justitia est, qua justitia tibi consulis ne torquearis. Quid magnum est, poenam timere? Quis eam non timet? quis latro, quis sceleratus, quis nefarius? Sed hoc interest inter timorem tuum; timoremque latronis, quod latro timet leges hominum, et ideo facit latrocinium, quia sperat se fallere leges hominum: tu autem leges ejus times, ejus poenam times, quem fallere non potes. Nam si fallere posses, quid non fecisses? Ergo et concupiscentiam tuam malam non amor tollit, sed timor premit. Ad ovile venit lupus; latratu canum et clamore pastorum ab ovili reversus est lupus: ipse tamen semper est lupus. In ovem vertatur. Facit enim et hoc Dominus: sed ipsa est justitia ejus, non tua. Nam [PL38.920] quamdiu habes tuam, potes timere poenam, non amare justitiam.

CAPUT VII

Ergo, fratres mei, habet delicias suas iniquitas, et justitia non habet? Delectat malum, et non delectat bonum? Delectat omnino: sed, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Ille nisi prior det suavitatem, terra nostra non habebit nisi sterilitatem. Hanc ergo justitiam concupivit Apostolus, delectatus est: memor fuit Dei, et delectatus est (Psal. LXXVI, 4): concupivit anima ejus, et aestuavit in atria Domini (Psal. LXXXIII, 3); et viluerunt omnia quae pro magno habebat, facta sunt damna, detrimenta, stercora.

9. Saulus Ecclesiae persecutor, quia justitiam suam constituens. Hinc enim erat et illud, quod Ecclesiam persequebatur secundum aemulationem paternarum traditionum (Galat. I, 14); inde erat, quia suam justitiam constituebat, non justitiam Dei quaerebat. Videte enim, quia inde persequebatur Ecclesiam. Quid ergo dicemus? ait alio loco ipse Apostolus: Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam. Sed quam? Justitiam autem quae ex fide est. Gentes autem quae non sectabantur justitiam, quae ex lege est, quasi propriam suam, quae fit de timore poenae, non de amore justitiae; quia non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est. Israel autem, inquit, persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide. Quid est, Quia non ex fide? Non speravit in Deum, non illam petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5): non fuit similis Publicano oculos in terram dejicienti, pectus suum percutienti, et dicenti, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Ergo persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX, 30, 32). Ecce unde Saulus persequebatur Ecclesiam. Quando enim persequebatur Ecclesiam, in lapidem offensionis offendebat. Christus humilis in terra jacebat: in coelis quidem et ipse erat, levata illo carne sua a mortuis resuscitata; sed nisi et in terra Christus jaceret, non ipse Saulo clamaret, Quid me persequeris? Ergo ille jacebat, quia humilitatem praeferebat: ille offendebat, quia non videbat. Et totum hoc non videre, unde erat? De tumore superbiae. Quid est, De tumore superbiae? Quasi de justitia sua. Ex lege quidem, sed sua. Quid est, Ex lege? Quia in mandatis legis. Quid est, De sua? Tanquam de viribus suis. Amor deerat, amor justitiae, amor charitatis Christi. Et unde illi amor? Solus illum possidebat timor, sed charitati venturae locum in corde servabat. Cum saeviret erectus, jactabundus, glorians apud ipsos Judaeos quod secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam; cum sibi videretur excelsus, audivit desuper vocem Domini nostri Jesu Christi, jam in coelo sedentis, et adhuc humilitatem commendantis, [PL38.921] Saule, inquit, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calces mittere (Act. IX, 4 et 5). Possem te dimittere: tu enim vexareris punctionibus meis, non ego frangerer calcibus tuis: sed non te dimitto. Saevis, et misereor. Quid me persequeris? Non enim timeo te, ne iterum crucifigas me: sed volo agnoscas me, ne occidas non me, sed te.

CAPUT VIII

10. Justitiam suam horret Paulus, ut habeat justitiam a Deo. Horruit ergo Apostolus, percussus et prostratus, erectus et instructus. Factum enim est in illo: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Non enim ait, Sanabo, et percutiam; sed, Percutiam, et sanabo. Percutiam te, et dabo tibi me. Sic prostratus horruit justitiam suam, in qua erat certe sine querela, laudabilis, magnus, quasi gloriosus apud Judaeos: detrimenta existimavit, damna credidit, stercora deputavit, ut inveniretur in illo non habens suam justitiam, quae ex lege est; sed eam quae per fidem est Christi, quae est, inquit, ex Deo. Illi autem qui offenderunt in lapidem offensionis, quid de illis dicit ipse Apostolus? Quia non, inquit, ex fide, sed tanquam ex operibus. Quia ipsi quasi sua justitia offenderunt in lapidem offensionis: sicut scriptum est, Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in eum, non confundetur (Rom. IX, 32, 33). Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam, quae ex lege est, quamvis sit bona lex; sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data ex Deo. Ita enim non confundetur. Charitas enim est legis plenitudo (Id. XIII, 10). Et unde ista charitas diffusa est in cordibus nostris? Non utique a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Offenderunt ergo illi in lapidem offensionis, et petram scandali. Et ait de illis: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem. Deprecatur Apostolus pro non credentibus, ut credant; pro aversis, ut convertantur. Videtis quia nec ipsa conversio sine Dei adjutorio. Deprecatio, inquit, ad Deum pro illis ad salutem. Testimonium enim perhibeo, quia zelum Dei habent. Sic habebat et ipse: zelum Dei habebat. Sed quomodo ipse habebat? Quomodo illi habebant: Sed non secundum scientiam. Quid est hoc, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere. Unde iste correctus inquit, Non habens meam justitiam. Illi volunt suam constituere, adhuc eos delectat in stercore jacere. Ego non habeo meam justitiam, sed eam quae est per fidem Christi, justitiam ex Deo; justitiam, inquam, ex Deo, qui justificat impium.

CAPUT IX

11. Justitia nobis vera non est nisi ex gratia. Tolle te, tolle, inquam, te a te, impedis te: si tu te aedificas, ruinam aedificas. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Noli ergo velle habere justitiam tuam. Certe ex lege est, nempe ex lege est: certe Deus dedit legem, et quia justitia ex lege est, non sit tua. Apostolus Paulus loquitur: mihi amantes justitiam suam non calumnientur. Ecce ubi illum habes: aperi, lege, audi, vide. Tuam justitiam noli habere: [PL38.922] stercora illam deputat Apostolus, quamvis sit ex lege, tamen quia suam. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere justitiae, Dei non sunt subjecti (Rom. X, 1-3). Noli putare quia christianus vocaris, ideo te non posse offendere in lapidem offensionis. Cujus gratiae derogas, in ipsum offendis. Minus est offendere Christum in cruce pendentem, quam in coelo sedentem. Justitia sit, sed ex gratia sit, a Deo tibi sit; non tua sit. Sacerdotes tui, inquit, induantur justitiam (Psal. CXXXI, 16). Vestis accipitur, non cum capillis nascitur: pecora de suo vestiuntur. Hanc praedicat apostolus Paulus: a Deo tibi sit. Geme ut impetres, Plora ut impetres, crede ut impetres. Qui, inquit, invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32). An putatis sic dictum esse, Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit; quia a febre, aut a peste, aut a podagra, aut aliquo dolore corporis? Non sic, sed salvus erit, justus erit. Quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Exposuit cum dixit, Non veui vocare justos, sed peccatores (Matth. IX 12, 13).

CAPUT X

12. Magnum est cognoscere virtutem resurrectionis Christi. Resurrectio nostra mirabilior. Videte ergo quid sequitur. Et inveniar, inquit, in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est; quamvis ex lege, tamen meam: sed eam quae est per fidem Christi; quae impetratur a Deo, quae est ex Deo, justitiam in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus. Aliquid magnum est, agnoscere virtutem resurrectionis Christi. Hoc putatis esse magnum, quia carnem suam resuscitavit? Ipsam dixit virtutem resurrectionis ejus? Nonne erit etiam nostra in fine saeculi resurrectio? Nonne et nostrum corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem? Nonne quomodo ipse resurrexit a mortuis, et jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).; sic et nos, mirabilius, ut ita dicam? Nam illius caro non vidit corruptionem, nostra de cinere reparatur. Magnum est quidem, quia praecessit in exemplo, et dedit nobis quid speraremus: sed non hoc est solum illi qui de justitia loquebatur non sua, sed illa quae ex Deo est, et ibi nominavit virtutem resurrectionis Christi: agnosce ibi justificationem tuam. Ex illius enim resurrectione justificamur, tanquam a petra circumcidamur. Propterea inde coepit, Nos sumus circumcisio. Unde circumcisio? A petra. Qua petra? Christo. Quomodo? Octavo die. Quomodo ressurrexit Dominus dominico die.

CAPUT XI

13. Justificatio nostra ex gratia, non sine nostra voluntate. Hanc ergo, fratres mei, justificationem et habeamus in quantum habemus, et augeamus in quantum minores sumus, et perficiamus cum illuc venerimus, ubi dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 53-55.)? Sed totum ex Deo: non tamen quasi dormientes, non quasi ut non conemur, non quasi ut non velimus. Sine voluntate tua non erit in te justitia Dei. Voluntas quidem non est nisi tua, justitia non [PL38.923] est nisi Dei. Esse potest justitia Dei sine voluntate tua, sed in te esse non potest praeter voluntatem tuam. Demonstratum est quid agere debeas: jussit lex, Non facias illud, non illud; fac hoc atque illud. Demonstratum est tibi, jussum est tibi, apertum est tibi, si tibi est cor, intellexisti quid facias: roga ut facias, si cognoscis virtutem resurrectionis Christi. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Quid est, propter justificationem nostram? Ut justificet nos, ut justos faciat nos. Eris opus Dei, non solum quia homo es, sed etiam quia justus es. Melius est enim justum esse, quam te hominem esse. Si hominem te fecit Deus, et justum tu te facis; melius aliquid facis quam fecit Deus. Sed sine te fecit te Deus. Non enim adhibuisti aliquem consensum, ut te faceret Deus. Quomodo consentiebas qui non eras? Qui ergo fecit te sine te, non te justificat sine te. Ergo fecit nescientem, justificat volentem. Tamen ipse justificat, ne sit justitia tua, ne redeas ad damna, ad detrimenta et stercora, invenire in illo non habens justitiam tuam, quae ex lege est, sed justitiam per fidem Christi, quae est ex Deo: justitiam ex fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus. Et ipsa virtus tua erit; communicatio passionum Christi, virtus tua erit.

14. Communicatio passionum Christi ex charitate. Quid autem erit in communicationibus passionum Christi, si charitas non erit? Nonne inveniuntur torti latrones in tanta fortitudine corporum, ut quidam eorum non solum conscios prodere noluerint, sed nec nomina sua confiteri dignati sint; inter cruciatus, inter tormenta, effossis lateribus, et pene perditis membris, manserit animus in obstinatione nequissima? Vide ergo quid amabant. Facere tamen ista sine magno amore non poterant. Sed non sic amator Dei. Deus non amatur, nisi de Deo. Amavit ille nescio quid aliud de carne, sicut homo. Quodlibet amaverit, socios suos amaverit, conscientiam scelerum amaverit, gloriam in facinoribus amaverit; quodlibet amaverit, multum amavit, qui torqueri potuit, deficere non potuit. Si ergo ille non potuit, qui torqueri potuit, deficere non potuit; si ergo ille non potuit tanta perferre sine amore; nec tu poteris communicare Christi passionibus sine amore.

CAPUT XII

15. Charitas et dilatatio cordis a Spiritu sancto. Sed quaero quo amore. Non sit cupiditas, sed sit charitas. Si enim, inquit, tradidero corpus meum ut ardeam, et charitatem non habeam; nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ut prosit tibi communicatio passionum Christi, charitas adsit. Unde tibi charitas? O mendicissima infirmitas, unde tibi charitas Dei? Vis ostendo tibi unde sit tibi? Ipsum interroga horrearium dominicum. Si enim in te fuerit charitas Dei, communicabis Christi passionibus et [PL38.924] verus eris martyr. In quo charitas coronatur, ipse erit verus martyr. Unde ergo tibi? Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ait ipse Apostolus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (II Cor. IV, 7). Ergo unde tibi charitas, nisi quia diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ecce ad quod geme. Contemne spiritum tuum, accipe Spiritum Dei. Non timeat spiritus tuus, ne cum coeperit in te habitare Spiritus Dei, angustias patiatur in corpore tuo. Cum habitare in corpore tuo coeperit Spiritus Dei, non inde excludet spiritum tuum: noli timere. Si divitem aliquem hospitio suscipias, pateris angustias; ubi maneas tu non invenis, ubi illi lectus paretur, ubi conjux, ubi filii, ubi familia. Quid ago, inquis? Quo eo? quo migrabo? Suscipe divitem Spiritum Dei: dilataberis, non angustaberis. Dilatasti gressus tuos subter me (Psal. XVII, 37.): dicis. Hospiti tuo dicturus es, Dilatasti gressus meos subter me. Quando non hic eras, angustias patiebar: implesti cellam meam, et non me exclusisti, sed angustiam meam. Cum enim dicit, Charitas Dei diffusa est, ipsa diffusio latitudinem significat. Non ergo timeas angustias, recipe hospitem istum: et non sit hospes quasi de transeuntibus. Non enim habet dare discedendo: Veniens habitet in te, et dedit. Ipsius esto, non te deserat, non inde migret: tene illum omnino, et dic illi, Domine Deus noster, posside nos (Isai. XXVI, 13, sec. LXX).

CAPUT XIII

16. Apostolus imperfectum se profitetur. Ergo ad hoc, inquit, habeamus justitiam, quae ex Deo est, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicationem passionum ejus, conformati morti ipsius. Consepulti enim, inquit, sumus cum Christo per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Morere, ut vivas: sepelire, ut resurgas. Cum enim sepultus fueris, et resurrexeris; tunc verum erit, Sursum cor. Sapuit quod dixi. Numquid iste sermo saperet, nisi esset in vobis interna dulcedo? Conformatus, inquit, morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. De justitia loquebatur, justitia quae est ex fide Christi, justitia quae a Deo est, et sic cuncta exsecutus est. Et cum justitiam quaereret dicens, Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed justitiam quae est ex fide Christi, quae est ex Deo; dicit modo, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Quare dixisti, Si quo modo occurram? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quo modo apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Jesu. Praevenit me justitia ipsius, sequatur illum mea. Tunc autem sequetur mea, si non sit mea. Si quo modo occurram. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Coeperunt mirari, qui hoc audiebant dicentem Apostolum: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid est quod [PL38.925] nondum acceperat? Fidem habebat, virtutem habebat, spem habebat, charitate flagrabat, virtutes operabatur, invictissime praedicabat, omnes persecutiones tolerabat, in omnibus patiens, amans Ecclesiam, sollicitudinem omnium Ecclesiarum corde gestans: quid nondum acceperat? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid est quod dicis? Dicis, et miramur; dicis, et stupemus. Novimus enim quid audiamus: quid dicis? Fratres, ait. Quid est quod dicis? quid dicis? Ego me non arbitror apprehendisse. Nolite, inquit, in me falli: plus me ipse novi quam vos. Si nescio quid mihi desit; nescio quid adsit. Ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Unum autem: hoc non me arbitror apprehendisse. Multa habeo, et unum nondum apprehendi. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid petisti, aut quid requiris? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Utquid? Ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4.). Ipsum est unum, quod se dicebat nondum apprehendisse Apostolus: et quantum illi deerat, in tantum nondum perfectus erat.

CAPUT XIV

17. Marthae et Mariae officia. Contemplatio. Meministis, fratres mei, evangelicae illius lectionis, ubi duae sorores Dominum susceperunt, Martha et Maria. Certe recolitis: Martha in multo ministerio conversabatur et occupata erat circa curam domus; quippe Dominum hospitio receperat et discipulos ejus. Satagebat omni cura religiosissima, ne sancti apud eam ullam paterentur injuriam. Cum ergo esset occupata circa multum ministerium, Maria soror ejus sedebat ad pedes Domini, et verbum ejus audiebat. Illa in labore stomachabunda, quod illam videret sedentem, et de suis laboribus nihil curantem, interpellavit Dominum: Placet, inquit, tibi, Domine, quod soror mea deseruit me, et ecce tantum in ministerio laboro? Et Dominus: Martha, Martha, circa multum es occupata. Porro unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 38-42). Tu bonam, sed ista meliorem. Tu bonam (bonum est enim conversari in obsequio sanctorum), sed ista meliorem. Denique quod tu elegisti, transit. Ministras esurientibus, ministras sitientibus, ministras lectulos dormituris, praebes domum habitare volentibus: omnia ista transeunt. Erit tempus ubi nemo esuriat, nemo sitiat, nemo dormiat. Ergo cura tua auferetur a te. Maria meliorem elegit partem, quae non auferetur ab ea. Non auferetur: contemplari elegit, verbo vivere elegit. Qualis erit vita de Verbo sine verbo? Modo ista vivebat de Verbo, sed sonante verbo. Erit vita de Verbo, nullo sonante verbo. Ipsum Verbum vita est. Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa erat una, ut contemplaretur delectationem Domini. Hoc in saeculi hujus nocte non possumus. Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Ergo, Ego, inquit, me non arbitror apprehendisse. Unum autem.

CAPUT XV

18. Proficienaum semper in via ad Deum. Quid ergo facio? Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor. Adhuc sequor: ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Adhuc sequor, adhuc proficio, adhuc ambulo, adhuc in via sum, adhuc me extendo, nondum perveni. Ergo si et tu ambulas, si te extendis, si ea quae ventura sunt cogitas; obliviscere praeterita, noli in ea respicere, ne ibi remaneas ubi respexeris. Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Dixerat, Non sum perfectus, et dicit, Quotquot perfecti, hoc sapiamus. Ego me non arbitror apprehendisse. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: et dicit, Quotquot perfecti, hoc sapiamus. Perfecti, et non perfecti: perfecti viatores, nondum perfecti possessores. Et ut noveritis quod perfectos viatores dicat; qui jam in via ambulant, perfecti viatores sunt: ut scias viatores eum dixisse, non habitatores, non possessores; audi quod sequitur: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Et si quid aliter sapitis, ne forte subrepat vobis, quia vos aliquid estis. Qui autem se ipsum putat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3). Et qui se putat aliquid scire, necdum scit quemadmodum oportet scire (I Cor. VIII, 2). Ergo, Et si quid aliter sapitis, quasi parvuli; id quoque vobis Deus revelabit. Verumtamen in quo pervenimus, in eo ambulemus. Ut revelet nobis Deus et quod aliter sapimus, in quo pervenimus, non in eo remaneamus, sed in eo ambulemus. Videtis quia viatores sumus. Dicitis, Quid est ambulare? Breviter dico, Proficere; ne forte non intelligatis, et pigrius ambuletis. Proficite, fratres mei, discutite vos semper sine dolo, sine adulatione, sine palpatione. Non enim aliquis est intus tecum, cui erubescas, et jactes te. Est ibi, sed cui placet humilitas, ipse te probet. Proba et te ipsum tu ipse. Semper tibi displiceat quod es, si vis pervenire ad id quod nondum es. Nam ubi tibi placuisti, ibi remansisti. Si autem dixeris, Sufficit; et peristi: Semper adde, semper ambula, semper profice: noli in via remanere, noli retro redire, noli deviare. Remanet, qui non proficit; retro redit, qui ad ea revolvitur unde jam abscesserat; deviat, qui apostatat. Melius it claudus in via, quam cursor praeter viam. Conversi ad Dominum etc.

SERMO CLXX. De iisdem verbis Apostoli, Philipp., cap. III, 6-16, Secundum justitiam quae ex Lege est, qui fuerim sine querela, etc., deque verbis Psalmi CXLII, 1, 2, Exaudi me in tua justitia, etc., ac postremo de lectione Evangelii Joannis, cap. VI, 39, Voluntas Patris est ut omnia quae dedit mihi, non pereant, etc

CAPUT I

1. Justitia ex Lege Apostolo damnum [PL38.927] videtur. Divinae lectiones omnes ita sibi connectuntur, tanquam una sit lectio: quia omnes ex uno ore procedunt. Multa sunt ora ministerium sermonis gerentium: sed unum est os ministros implentis. Audivimus apostolicam lectionem, et forte aliquem moveat quod ibi scriptum est: Secundum justitiam quae ex lege est, qui fuerim sine querela. Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. Deinde secutus ait: Non solum damna, sed etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed justitiam quae est ex fide Jesu Christi. Quomodo enim stercora existimavit et damna, secundum justitiam quae ex lege est, conversari sine querela? Quis enim legem dedit? Nonne ipse legem praemisit, qui postea reis legis cum indulgentia venit? Sed his eum credimus venisse cum indulgentia, quos reos lex tenebat. Numquid autem lex reos tenebat eos qui secundum justitiam quae ex lege est conversati sunt sine querela? Si ergo indulgentiam et veniam peccatorum reis legis attulit Dominus, non attulit Paulo apostolo, qui dicit sine querela se in lege conversatum? Sed ipsum audiamus alio loco: Non ex operibus, inquit, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Et iterum, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus: sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13), et reliqua. Hac se constituit conversatum in lege sine querela, hac talem se confitetur fuisse peccatorem, ut omnis peccator propterea de se non desperet, quia Paulus meruit indulgentiam.

CAPUT II

2. Dictum Apostoli sic accipiendum, ut caveatur error Manichaeorum de lege veteri. Lex ad quid data. Originale peccatum. Videte, fratres, et vim sermonis hujus intuemini, quomodo Paulus apostolus damna existimat et stercora, ubi sine querela dicit se conversatum fuisse. Hac impletor legis, hac reus legis, uno eodemque tempore, ante Baptismum, ante gratiam. Sed non sine causa damna esse dicit: ne subintrent cogitationes noxiae, hoc ideo dixisse apostolum Paulum, quod alius dederit legem, alius Evangelium: sicut Manichaeus mente perversa sentit, et reliqui haeretici, qui dixerunt, alium fuisse datorem legis quae data est per Moysen, alium autem largitorem evangelicae gratiae; illum quidem Deum malum, illum vero Deum bonum. Quid miramur, fratres? In obscuritate legis, tanquam in clausis ostiis, caliginem passi sunt; quia non pietate pulsaverunt. Invenimus aliquando eumdem Paulum apertissime dicere, legem bonam esse (Rom. VII, 12): quam tamen ideo datam dicit esse, ut abundaret peccatum; et ideo abundasse peccatum, ut superabundaret gratia (Id. V, 20). Praesumebant enim homines de viribus suis, et faciendo quidquid sibi licere arbitrabantur, peccabant in legem Dei occultam. Unde ista lex manifesta promulgata est eis, qui omnino sibi rei esse non videbantur. Data est illis lex, non quae sanaret, sed quae aegrotantes [PL38.928] probaret. Lex praecucurrit ante medicum, ut se aegrotus, qui se sanum putabat, inveniret aegrotum: et dixit: Non concupisces (Rom. VII, 7). Et quia ante datam legem praevaricatio nondum erat: Ubi enim non est, inquit, lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15): antea sine lege peccabatur; data vero lege posteaquam peccatum est, amplius peccatum est, quia cum praevaricatione peccatum est. Invenit se homo vinci a cupiditatibus suis, quas mala consuetudine adversum se nutriebat; qui etiam cum vinculo et obligatione peccati ex Adam fuerat propagatus. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura filii irae (Ephes. II, 3). Inde est, quod nec unius diei infantem mundum dicit a peccato (Job XIV, 4, sec. 70): non ex eo quod commisit, sed ex eo quod contraxit.

CAPUT III

3. Peccatum in Christo nullum. Audi Psalmum interiora dicentem, et peccatorum nostrorum secretiora canentem. Ex persona enim generis humani dicitur Christo: Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci. Non ex persona unius David hoc dicit, sed ex Adam persona, de quo est genus humanum. Audi enim sequentia: Tibi, inquit, soli peccavi, et malignum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis. Christo dicitur: unde hoc intelligimus? Audi quod sequitur: Et vincas, eum judicaris (Psal. L, 6). Non est judicatus Deus Pater, non est judicatus Deus Spiritus sanctus: non invenimus nisi solum Filium in ista carne, quam de nostra massa suscipere dignatus est, judicatum: non ex modo concupiscentiae hominis et feminae: virgo credidit, virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. Et ideo dicitur, Et vincas, cum judicaris. Judicatus est enim, et vicit; quia sine peccato judicatus est. Patientiae fuit sustinere judicium, non reatus. Multi innocentes judicantur, sed in ipsis causis quas agunt. Nam de reliquo, peccato non carent; quia sicut ante homines facti, sic ante Deum cogitationis peccatum est. Factum tuum coram oculis Dei, cogitatio tua est. Testis facti est ipse judex: accusatrix facti ipsa conscientia. Ergo ille vere innocens judicatus est, et ideo vicit. Solus enim vicit, non de judice Pontio Pilato, neque de Judaeis saevientibus; sed de ipso diabolo, qui omnia nostra peccata rimatur diligentia invidentiae.

CAPUT IV

4. Mundus, peccatores et dilectores mundi. Solus Christus innocens. Originale peccatum. Et quid ait Dominus Jesus de ipso diabolo? Ecce venit princeps mundi hujus. Jam saepe dictum est Charitati vestrae, mundum istum appellari peccatores. Et quare peccatores nomine mundi appellantur? Quia dilectione mundi inhabitant mundum. Qui enim non diligunt mundum, non habitant in eo quod non diligunt. Nostra, inquit, conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Si ergo qui diligit Deum, in coelo habitat cum Deo; qui diligit mundum, in mundo cum principe habitat mundi. Omnes itaque dilectores mundi, ipsi sunt mundus: habitatores mundi, non carne, [PL38.929] quod omnes justi; sed animo, quod soli peccatores, quibus princeps est diabolus. Quomodo dicitur domus habitatores domus: secundum quam sententiam dicimus malam domum esse marmoratam, et bonam domum esse fumigatam. Invenis domum fumosam, quam boni habitant, et dicis, Bona domus. Invenis domum marmoratam et laqueatam, quam possident iniqui, et dicis, Mala domus: domum appellans non parietes et receptacula corporum, sed ipsos habitatores. Sic mundum appellavit Scriptura habitatores mundi per concupiscentiam dilectionis, non per conversationem corporis. Ergo, Ecce, inquit, venit princeps mundi, et in me nihil invenit. In solo ipso nihil invenit diabolus. Et tanquam diceretur ei, Quare ergo moreris? ibi sequitur, Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). Surgit, et it ad passionem. Quare? Quia voluntatem Patris mei facio. Propter hanc ergo singularem innocentiam ait Psalmus, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris: quia nihil mali in te invenit. Quare autem in te invenit, o genus humanum? Quia sequitur et dicit, Ego enim in iniquitate conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 6, 7). Dicit hoc David. Quaere unde natus sit David; invenies de legitima uxore, de nullo adulterio. Secundum quam ergo propaginem dicit, In iniquitate conceptus sum; nisi quia ibi est quiddam de mortis propagine, quod secum trahit omnis qui ex conjunctione viri et feminae nascitur?

CAPUT V

5. Conversatio sine querela secundum legem. Habens ergo unusquisque concupiscentiam, attendat legem dicentem, Non concupisces (Exod. XX, 16): invenit in se quod lex prohibet, et fit reus legis. Inveniens autem in se cui subditus est, incipiat jam dicere, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Cognovit se aegrotum, imploret medicum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Respondeat medicus, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Gratia Dei, non merita tua. Quare ergo te dixisti in lege cum justitia sine querela conversatum? Attendite: sine querela dixit hominum. Est enim quaedam justitia, quam potest homo implere, ut nullus hominum queratur de homine. Dicit enim, Non concupiscas alienum. Tu si non rapueris alienum, nulla querela erit hominum. Ergo aliquando concupiscis, et non rapis. Sed sententia Dei supra te est, quia concupiscis: reus es legis, sed in oculis legislatoris. Sine querela vivis: quare ergo ista damna? quare ista stercora? Constrictior est aliquanto nodus iste: sed solvet qui solet. Hoc autem non ego solus pia subjectione, sed omnes pia intentione mereamur. Quidquid faciebant Judaei, unde homines non quererentur, et esset ipsis conversatio in [PL38.930] lege sine querela, sibi tribuebant, et ipsam justitiam secundum legem viribus suis assignabant: implere non poterant, sed in tantum faciebant, in quantum poterant; sibi tribuendo, nec hoc pie implebant.

CAPUT VI

6. Justitia hominis nisi a Deo, nulla. Hoc ergo dicit legem implere, hoc est, non concupiscere. Quis hoc qui vivit, potest? Adjuvet nos Psalmus, qui modo cantatus est, Exaudi me in tua justitia: hoc est, non in mea. Si diceret, Exaudi me in justitia mea: tanquam meritum vocaret. Vocat quidem in nonnullis locis et suam justitiam: sed hic melius discernit, quia et suam quando dicit, datam dicit; quomodo dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI, 3). Quomodo, nostrum; quomodo, da? Ergo hic distinctius loquens ait, Exaudi me in tua justitia. Et sequitur, Et non intres in judicium cum servo tuo. Quid est, Non intres in judicium cum servo tuo? Non stes mecum in judicio, exigendo a me omnia quae praecepisti, exigendo omnia quae jussisti. Nam reum me invenies, si in judicium intraveris mecum. Opus est ergo, inquit, mihi misericordia tua potius, quam liquidissimo judicio tuo. Quare ergo, Ne intres in judicium cum servo tuo? Sequitur, et dicit, Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Servus enim sum: quare mecum stas in judicio? Misericordia Domini utar. Quare? Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quid dixit? Quamdiu vivitur in hac vita, nemo justificatus est, sed in conspectu Dei. Non frustra addidit, in conspectu tuo: nisi quia potest esse justificatus aliquis in conspectu hominum, ut et illud impleatur, Secundum justitiam quae ex lege est, qui fuerim sine querela, in conspectu hominum. Refer ad conspectum Dei: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

CAPUT VII

7. Justitia hujus vitae ad justitiam futuram collata, quam nihili facienda. Quid ergo facturi sumus? Clamemus, Ne intres in judicium cum servo tuo. Clamemus, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Hoc ergo Psalmum audivimus, hoc Apostolum audivimus; quia cum fuerit illa justitia secundum quam vivunt Angeli, cum fuerit illa justitia ubi nulla erit concupiscentia, inde unusquisque metiatur se quid est modo, et quid erit tunc; et inveniet in comparatione illius justitiae, istam damna esse et stercora. Quisquis autem putat se modo posse implere justitiam, cum vixerit bene atque innocenter secundum probabilitatem existimationis humanae; in via remansit: non desiderat melius, quia implesse se putat; maximeque sibi tribuens, erit superbus. Et melior est peccator humilis, quam justus superbus. Ideo ait, Et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sicut Judaei putabant; sed justitiam quae ex fide est Christi Jesu. [PL38.931] Deinde secutus ait, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Ibi se credidit impleturum esse justitiam, id est, plenam se habiturum justitiam. In comparatione resurrectionis illius, stercus est tota vita quam gerimus. Adhuc Apostolum audi apertius dicentem, Si quo modo occurram in resurrectionem justorum: non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim Et contexit deinde, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Quomodo comparat justitiam justitiae, salutem saluti, fidem speciei, peregrinationem civitati?

CAPUT VIII

8. Perfectae justitiae desiderio contemnenda praesens justitia. Attendite quomodo hoc impleat: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem. Quid unum, nisi ex fide vivere, spe salutis aeternae, ubi erit plena et perfecta justitia, in cujus comparatione damna sunt quae transitura sunt, et stercora quae reprobanda sunt? Quid ergo, Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Et ad eos qui de sua perfectione possent praesumere, Quotquot autem perfecti sumus, hoc sapiamus. Jam dudum dixerat se imperfectum, nunc autem perfectum. Quare, nisi quia ipsa est perfectio hominis, invenisse se non esse perfectum? Quotquot autem perfecti sumus, hoc sapiamus. Et si quid forte aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: id est, ut si vos in aliquo profectu animi justificatos probatis, legendo Scripturas, et inveniendo quae sit vera et perfecta justitia, inveniatis vos reos, et desiderio futurorum damnetis praesentia, vivatis ex fide et spe et charitate; et intelligatis quia quod adhuc creditis, nondum videtis; quod adhuc speratis, nondum tenetis; quod adhuc desideratis, nondum impletis. Et si talis est charitas peregrinantium, qualis erit videntium? Ergo ille qui docebat justitiam Dei, et non constituebat suam, clamabat de Psalmo, Exaudi me in tua justitia. Et non intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

CAPUT IX

9. Perfecta justitia et felicitas cum videbitur Deus. Secundum hanc vitam dicitur Moysi, Nemo faciem Dei vidit, et vixit (Exod. XXXIII, 20). Non enim vivendum est in hac vita, ut illam faciem videamus. Moriendum est mundo, ut Deo in sempiternum vivamus. Tunc non peccabimus, non solum factis, sed nec concupiscentiis, cum illam faciem videbimus, quae vincit omnes concupiscentias. Tam enim dulcis est, fratres mei, tam pulchra, ut illa visa nihil aliud possit delectare. Satietas erit insatiabilis, nullum fastidium; semper esuriemus, semper saturi erimus. Audi ipsas duas sententias de Scriptura: Qui bibunt me, dicit Sapientia, adhuc sitient; et qui edunt me, adhuc esurient (Eccli. XXIV, 29). Sed ne putes quia ibi erit indigentia et fames, audi Dominum: Qui biberit ex aqua hac, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Sed dicis: Quando erit? Quandocumque erit, [PL38.932] tamen exspecta Dominum, sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum (Psal. XXVI, 14). Numquid tanta restant, quanta peracta sunt? Intende ab Adam usque ad hodiernum diem, quot saecula evoluta sunt, et ecce jam non sunt. Pauci dies remanent quodam modo: sic enim dicendum est quod remanet in comparatione transactorum saeculorum. Exhortemur invicem, exhortetur nos ille qui venit ad nos, qui cucurrit viam, et dixit, Sequimini: qui ascendit prior in coelum, ut caput de sublimioribus subveniat caeteris membris in terra laborantibus; qui dixit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ergo nemo desperet: reddetur nobis in fine quod promissum est; ibi implebitur illa justitia.

CAPUT X

10. Dies noster, Christus. Toto desiderio tendendum in coelum. Audistis et Evangelium his sermonibus concordare. Voluntas, inquit, Patris est, ut omnia quae dedit mihi non pereant, sed habeant vitam aeternam; et ego resuscitabo eos in novissimo die. Se ipsum primo die, nos novissimo die. Primus dies ad caput Ecclesiae. Dies enim noster Dominus Christus, non facit occasum. Novissimus dies, erit finis saeculi. Nolo dicas: Quando iste erit? Generi humano longe erit, unicuique hominum prope erit; quia novissimus dies est cujusque dies mortis. Et enim cum hinc exieris, recipieris pro meritis, et resurges ad recipienda quae gessisti. Tunc Deus coronabit, non tam merita tua, quam dona sua. Quidquid tibi donavit, si servasti, cognoscet. Nunc ergo, fratres, desiderium nostrum non sit, nisi in coelum; non sit, nisi ad vitam aeternam. Nemo sibi placeat, quasi qui hic juste vixerit, et comparet se illis qui male vivunt, secundum Pharisaeum qui se justificabat (Luc. XVIII, 11), qui non audierat Apostolum, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Ergo non acceperat adhuc hoc quod desiderabat. Pignus acceperat, sic dixit: Qui dedit nobis pignus Spiritum (II Cor. V, 5). Cujus rei pignus erat, ad hoc pervenire cupiebat: participatio quaedam, sed distat. Aliter modo participamus, aliter tunc participabimus. Modo per fidem, per spem, in eodem Spiritu: tunc autem species erit, res erit; idem autem Spiritus, idem Deus, eadem plenitudo. Qui clamat absentibus, exhibebit praesentibus: qui vocat peregrinos, nutriet et alet in patria.

CAPUT XI

11. Via nostra, Christus. Via nobis factus est Christus, et desperamus nos perventuros? Via ista finiri non potest, praecidi non potest, corrumpi non potest, nec pluvia, nec diluviis, nec a latronibus obsideri. Ambula securus in Christo, ambula; ne offendas, ne cadas, ne retro respicias, ne in via remaneas, ne a via recedas. Ista omnia praecave tantum, et pervenisti. Cum perveneris, tunc jam gloriare ex hoc: noli in te. Nam qui se laudat, Deum non laudat; sed se a Deo avertit: quomodo qui vult recedere ab igne, ignis calidus remanet, sed ille frigescit: quomodo qui vult recedere a lumine, si recesserit, lumen in se lucidum remanet, sed ille tenebratur. Non recedamus a calore Spiritus, a lumine veritatis. Vocem modo audivimus, tunc autem facie ad [PL38.933] faciem videbimus. Nemo sibi placeat, nemo alii insultet. Omnes sic velimus proficere, ut non invideamus proficientibus, non insultemus deficientibus: et erit in nobis cum gaudio impletum quod promissum est in Evangelio, Et ego resuscitabo eos in novissimo die.

تفاعلات القراء

مراجع

Fons: Patrologia Latina, t. 38, coll. 896-933 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
نشرت من قبل: Rodion Vlasov
تاريخ إنشاء الصفحة: 2026-11-22, آخر تحديث: 2026-11-22