Psalmum octogesimum nonum, cujus initium est, Domine, refugium factus es nobis, Cypriano Presbytero ad fidem Hebraicae veritatis, post LXX., et Vulgatam editionem, pie eloquenterque exponit.

1. Prius te, Cypriane Presbyterorum studiosissime, de illorum numero, super quibus audivit Moyses: Elige Presbyteros, quos tu ipse scis esse Presbyteros (Exod. 12), tantum Epistolis noveram, et beati viri vocabulum consecutum, qui in Lege Dei die ac nocte meditatur (Psal. 1). Nunc autem quia exterioris quoque hominis nobis invicem facta est cognitio, et post salutationem dulcesque 1049 complexus, quibus sibi amicitia copulatur, ut probes verum esse quod audieras, statim a me postulas, ut difficillimum Psalmum, qui apud Graecos et Latinos octogesimus nonus inscribitur, tibi edisseram, non composita verborum oratione plausuque populari, qui solet imperitorum aures decipere atque palpare; sed oratione simplici, et Ecclesiastici eloquii veritate: ut scilicet interpretatio nostra non alio interprete indigeat, quod plerisque nimium disertis accidere solet, ut major sit intelligentiae difficultas in eorum explanationibus, quam in his quae explanare conantur. Aggrediar opus difficillimum, et sanctarum precum tuarum fultus auxilio, illius versiculi recordabor: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Ps. 67. 12).

2. Ac primum sciendum quod Psalmi istius juxta Hebraicum titulus sit, Oratio Moysi viri Dei: juxta [PL22.1167] Septuaginta, Oratio Moysi hominis Dei. Inter hominem autem et virum quid intersit sancta Scriptura nos doceat. Loquitur quinquagenarius ad Eliam: Homo Dei, rex vocat te. Cui ille respondit, Si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo, et comedat te et quinquaginta viros tuos (4. Reg. 1. 9 et 10). Ad Timotheum quoque Apostolus scribit: Tu autem, o homo Dei, haec fuge (1. Tim. 6. 11). Porro de viro Dei idem Apostolus instruit: Volo autem vos scire, quod omnis viri caput Christus sit: caput autem mulieris vir: caput vero Christi Deus (1. Cor. 11. 3). Iste vir est, qui caput velare non debet, cum sit imago et gloria Dei, et quotidie orans loquitur: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam sicut a Domini spiritu (2. Cor. 3. 18). Et in alio loco: Donec perveniamus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Eph. 4. 13). Sive igitur viri, sive hominis appellatio sancto viro competit, et ei qui vidit Deum facie ad faciem, et salva facta est anima ejus: cujus ore, creaturam mundi, eorum 1050 duntaxat quae visibilia sunt, conditionem hominis, et omnis retro historiae didicimus veritatem, qui non solum nobis quinque reliquit libros, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros et Deuteronomium: sed undecim quoque Psalmos, ab octogesimo nono, cujus principium est: Domine, refugium factus es nobis, usque ad nonagesimum nonum, qui inscribitur, Psalmus in confessione. Quod autem in plerisque codicibus nonagesimus octavus habet titulum, Psalmus David, in Hebraico non habetur; hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut omnes Psalmi qui cujus sint, titulos non habent, his deputentur, quorum in prioribus Psalmis nomina continentur.

3. Quatuor autem Psalmi sunt qui habent orationis titulum, sextus decimus, qui inscribitur, Oratio David, et incipit: Exaudi, Domine, justitiam meam. Et octogesimus quintus: Inclina, Domine. Et octogesimus nonus, qui nunc in manibus est: Domine, refugium factus es nobis. Et centesimus primus, qui titulum habet, Oratio pauperis cum anxius fuerit, et in conspectu [PL22.1168] Domini effuderit precem suam. David et pauper, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, refertur ad Christum, qui sedit super pullum asinae, juxta Zachariam (Cap. 9. v. 9), pauper atque mansuetus. Moyses autem per quem Dominus legem dedit, cujus ore audivimus loquentem Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1. 26): statimque infertur: Et fecit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei fecit illum: masculum et feminam fecit illos, ab initio conditionis hominis usque ad mortem et resurrectionem omnia explicat, qualis creatus sit, quanto vivat tempore, quid agat in saeculo, quem fructum vitae habeat, propter quid laboret, quo ire contendat. Et quoniam ipse qui haec scribit homo est, sub persona sua de omni generis humani conditione testatur. Sunt autem qui hunc 1051 Psalmum, sive Orationem, ad Israeliticum populum referant: quomodo in solitudine offenderit Deum atque conciderit, et non meruerit terram promissionis intrare; proque patribus ingressi sunt filii, et rursum placatum exspectent Deum, quod in Christi compleatur adventu.

4. Oratio, juxta Grammaticos, omnis sermo loquentium est, cujus etymologiam sic exprimunt; Oratio est oris ratio. In Scripturis autem Sanctis, difficile Orationem juxta hunc sensum legimus; sed eam quae ad preces et obsecrationes pertinet. Aiunt Hebraei uno Psalmorum volumine quinque libros contineri; a primo usque ad quadragesimum; et a quadragesimo primo usque ad septuagesimum primum; et a septuagesimo secundo usque ad octogesimum octavum; et ab octogesimo nono qui quarti libri initium est, et quem nunc disserimus, usque ad centesimum quintum. In quorum omnium fine duplex AMEN positum est, quod Septuaginta transferunt, fiat, fiat: et a centesimo sexto usque ad finem. Instar duodecim Prophetarum, qui et ipsi cum proprios libros [al. libellos] ediderint, unius voluminis nomine continentur. Illud autem quod pene praeterii, asserens inter undecim Moysi Psalmos, etiam nonagesimum octavum esse, in quo positum est: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in eis qui invocant nomen illius; videtur nostrae sententiae contraire; quomodo Moysi sit, qui Samuelem nominet, quem multa post tempora fuisse cognoscimus. Cujus quaestionis facilis solutio est; prophetatum nomen esse [PL22.1169] Samuelis, qui tanti meriti fuit, ut cum Moyse poneretur in Jeremia; Si steterint Moyses et Samuel (Jer. 15. 1): juxta illud exemplum, quando homo Dei loquitur in Samaria: Altare, altare, haec dicit Dominus: ecce filius nascetur domui David, Josias nomen ejus (5. Reg. 13. 2). Sciamus quoque errare eos, qui 1052 omnes Psalmos David arbitrantur, et non eorum, quorum nominibus inscripti sunt. Unde et hunc Psalmum volunt sub nomine Moysi a David esse compositum, quod scilicet Legislator communem humani generis offensam et calamitatem, et deinde exspectationem salutis, sacro ore describat.

5. Domine, habitaculum factus es nobis, in generatione et generatione. Septuaginta: Domine refugium factus es nobis, in omni generatione et generatione. Pro habitatione et refugio in Hebraico MAON ponitur, quod magis habitationem quam refugium sonat. Narraturus autem tristia, et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit, ut quidquid postea homini accidit adversorum, non Creatoris duritia, sed ejus qui creatus est culpa accidisse videatur. Qui sustinet tempestatem, vel petrae vel tecti quaerit refugium. Quem hostis persequitur, ad muros urbium confugit. Fessus viator tam sole quam pulvere, umbrae quaerit solatium. Si saevissima bestia hominis sanguinem sitiat, cupit et nititur, utcumque poterit, praesens vitare discrimen. Ita et homo a principio conditionis suae Deo utitur adjutore: et cum illius sit gratiae quod creatus est, illiusque misericordiae quod subsistit et vivit; nihil boni operis agere potest absque eo, qui ita concessit liberum arbitrium, ut suam per singula opera gratiam non negaret. Ne libertas arbitrii redundaret ad injuriam conditoris, et ad ejus contumaciam, qui ideo liber conditus est, ut absque Deo nihil esse se noverit. Quod autem dixit, in generatione, et generatione, omnia significat tempora et ante Legem et in Lege, et in Evangelii gratia. Unde et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed ex dono Dei (Ephes. 2. 8). Et omnes Epistolae ejus in salutationis principio, non prius pacem habent, et sic gratiam: sed ante gratiam, et sic pacem, ut donatis nobis peccatis nostris, pacem Domini consequamur.

1053 6. Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra et orbis, a saeculo usque in saeculum tu es Deus. Septuaginta: Antequam montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Hunc locum quidam prava distinctione [PL22.1170] subvertunt, maxime hi qui volunt ante fuisse animas, quam homo in sexti diei numero conderetur. Ita enim legunt atque distinguunt: Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem, prius quam montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis: ut scilicet postea consequatur, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Ita enim edisserunt. Si Dominus, antequam montes firmarentur, et fingeretur terra orbisque terrarum, refugium fuit hominum; ergo fuerunt animae in coelestibus, antequam hominum corpora formarentur. Nos autem, ut proposuimus, lectionem ita debemus distinguere: Antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis terrarum, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus; ut non refugium nostrum fuerit ante conditionem mundi, qui necdum eramus; sed quod Deus ab aeterno usque in aeternum sit semper Deus. Pro eo enim quod Latinus interpres posuit, a saeculo usque in saeculum, et Hebraice dicitur OLAM, rectius interpretabimur, a sempiterno usque ad sempiternum. Simile quid et in Proverbiis ex persona sapientiae, qui Christus est, legitur: Dominus creavit me initio viarum suarum in opera sua, ante saecula fundavit me in principio, antequam terram faceret et abyssos priusquam procederent [al. produceret] fontes aquarum, priusquam montes firmarentur, ante 1054 omnes colles generavit me (Prov. 8. 22. et seqq.). Nullum autem debet verbum creationis movere, cum in Hebraeo non sit creatio quae dicitur BARA; sed possessio. Ita enim scriptum est: ADONAI CANANI BRESITH DERCHO, quod in lingua nostra exprimitur: Dominus possedit me initio viarum suarum. Inter possessionem autem et creationem multa diversitas est. Possessio [PL22.1171] significat, quod semper Filius in Patre et Pater in Filio fuerit. Creatio autem ejus qui prius non erat, conditionis exordium. Potest juxta leges tropologiae hoc quod dicitur: Antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis terrarum, significare, quod antequam in anima nostra [al. animae nostrae] sublimia dogmata firmarentur, et terra corporis nostri fingeretur sive stabiliretur a Deo, et orbis terrarum qui Hebraice dicitur THEBEL; Graece significantius dicitur οἰκουμένη, quam nos, habitatam, transferre possumus, firmaretur, sive stabiliretur, Deus nobis semper refugium fuerit. Habitata est autem anima, non deserta, quae hospitem meretur habere Deum, dicente Salvatore: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. 14. 23). Illud autem quod et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes: Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra, manifeste ad tropologiam nos trahit. Neque enim montes et terra nativitatem parturitionemque recipiunt, sed conditionem. Ex quo liquido demonstratur, sanctos quoque excelsasque virtutes, Dei semper misericordia procreari.

7. Convertes hominem usque ad contritionem, 1055 et dices, revertimini filii Adam. Septuaginta: Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: convertimini filii hominum. Juxta Hebraicum, quod dicitur, hoc est: O Deus, qui hominem condidisti, et ab initio ejus es refugium et habitatio, convertes eum usque ad contritionem: fecisti eum atque plasmasti, ut contereretur in mortem, et vas tuum extremo vitae suae tempore frangeretur; cui cum immineat ista conditio, ut ortus intereat, et quamvis longo vixerit tempore, tamen fine dissolvatur extremo; quotidie ei loqueris per Prophetas: Revertimini filii Adam, qui vestra culpa offendistis Deum, et de immortalibus facti estis mortales. Praecipientis enim noluisti audire imperium: De omni ligno quod est in paradiso comedes: de ligno autem scientiae boni et mali non comedes. In quocumque enim die gustaveris de eo, morte morieris (Gen. 2. 17). Porro illud quod Septuaginta transtulerunt: Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: Convertimini filii hominum, hunc habet sensum: Obsecro, ut hominem quem ad tuam imaginem et similitudinem condidisti, et tantum eum honorare dignatus est, ut de servo filium nuncupares; ne eum humilies peccato perpetuo, ne super illum vigeat antiqua sententia: Terra es et in terram ibis (Gen. 3. 19). Tu enim nobis promisisti [PL22.1172] poenitentiam, dicens: Nolo mortem peccatoris: tantum ut convertatur et vivat (Ezech. 18. 23): Tu dixisti, omnium Sanctorum tuorum eloquio: Convertimini, sive revertimini, filii hominum, ad clementissimum Patrem, qui occurrit venientibus, et signum quod suo vitio perdiderunt, offert, et stolam incorruptionis largitur antiquam.

8. Quia mille anni in oculis tuis, ut dies hesterna, quae praeteriit, vel transiit, et ut vigilia nocturna, sive in nocte. Qui per Prophetas semper nos ad poenitentiam provocas, dicens: Revertimini filii hominum, petimus (ut ante jam dixi) ne facias hominem in humilitate sempiterna retineri. Nec enim putamus longum esse quod promittis, salutem nobis 1056 post tempora multa tribuendam. Aeternitati enim comparata, brevis est omnium temporum longitudo. In conspectu enim tuo mille anni quasi una dies reputantur. Statimque se ipse reprehendit. Male dixi, unam diem, et unius diei spatio mille annorum apud te longitudinem computari, cum magis debuerim dicere, unius vigiliae spatium, instar habere mille annorum prolixitatem. Nox in quatuor vigilias dividitur, quae singulae trium horarum spatio supputantur. Unde et Dominus quarta vigilia ad navigantes venit Apostolos (Matth. 14; et Marc. 6). Sicut igitur una noctis vigilia cito pertransiit, maxime vigiliarum labore defessis: sic et mille annorum spatia apud te, qui semper es, et futurus es, et fuisti, pro brevissimo tempore computantur. Quodque infert: Sicut dies hesterna, quae praeteriit, juxta illud Apostoli sentiamus quod scribit ad Hebraeos: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sempiternum (Hebr. 13. 8). Ergo arbitror ex hoc loco, et ex Epistola quae nomine Petri Apostoli inscribitur, mille annos pro una die solitos appellari: ut scilicet quia mundus in sex diebus fabricatus est, sex millibus annorum tantum credatur subsistere: et postea venire septenarium numerum, et octonarium, in quo verus exercetur sabbatismus, et circumcisionis puritas redditur. Unde et octo beatitudinibus bonorum operum praemia promittuntur. Scribit autem Petrus hoc modo: Unum hoc vos ne praetereat, dilectissimi, quia una dies apud Deum quasi mille anni, et mille anni quasi unus dies. Non moratur Dominus in promisso, ut quidam morari existimant (2. Petr. 3. 8. et 9).

[PL22.1173] 9. Percutiente te eos, somnium erunt, mane quasi herba transiens. Mane floruit et abiit, ad vesperam conteretur atque siccabitur. Septuaginta: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt: Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret, et arescat. Juxta Hebraicum hic sensus est: Multum conversioni nostrae contulit et saluti, 1057 quod omnis vita mortalium, quasi somnium, ita veloci morte contracta est: quae in similitudinem florum atque foeni, eodem pene tempore siccatur atque deperit. Percutiente te, inquit, eos, id est, homines; et illo sermone completo: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te: quae autem praeparasti cujus erunt (Luc. 12. 20)? Omnis humana conditio somnio comparabitur. Sicut enim mane virens herba, et suis floribus vernans, delectat oculos contemplantium, paulatimque marcescens, amittit pulchritudinem, et in foenum quod conterendum est, vertitur: ita omnis species hominum vernat in parvulis, floret in juvenibus, viget in perfectae aetatis viris: et repente dum nescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius extenta contrahitur; et extremo fine, quod hic dicitur vespere, id est, senectute, vix moveri potest: ita ut non cognoscatur quis prior fuerit, sed pene in alium commutetur. Quid loquimur de infantiae temporibus usque ad extremam et decrepitam senectutem, cum hoc et languor faciat, et inediae moeror, ut vultus prius pulcherrimus feminarum, ad tantam transeat foeditatem, ut amor in odia commutetur? Super hac conditione mortalium et Isaias loquitur: Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni. Foenum aruit, flos decidit (Isai. 40. 6). Juxta Septuaginta quoque similiter explicandum est. Omne quod in saeculo longum videtur, apud te, Deus, breve est. Dies enim et anni quibus humana vita contracta est, si comparentur aeternitati, reputabuntur pro nihilo. Sicut enim herba mane crevit, floruit et siccatur, ad vesperamque indurescit et deperit: ita erit omnis hominum pulchritudo.

10. Consumpti enim sumus in furore tuo, et in indignatione tua conturbati sumus. Septuaginta: Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. Pro eo quod nos diximus, turbati sumus, Symmachus et Aquila transtulerunt, acceleravimus. Brevitatem autem vitae significat humanae. Quodque intulit: in ira tua et in furore tuo, sententiae Dei ostendit perseverantiam, cui omnes homines subjacemus, illi videlicet: 1058 Terra es et in terram ibis. Pulchre autem, non ut in Septuaginta habetur, turbati sumus, sed juxta Hebraicum, acceleravimus dicitur; ut quamvis aetas hominum longa videatur, tamen comparatione aeternitatis brevis sit. Quod et illustris Poeta testatur, dicens: Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. (Georgic. lib. 3.) [PL22.1174] Et iterum.... Rhoebe diu (res si qua diu mortalibus ulla est) Viximus. (Aeneid. 10.)

11. Posuisti iniquitates nostras coram te: negligentias nostras in luce vultus tui. Septuaginta: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Ubi nos juxta Hebraicum et Symmachum posuimus, negligentias nostras, pro quo Septuaginta, saeculum nostrum transtulerunt, in Hebraico scriptum est ALOMENU, quod quinta Editio interpretatur, adolescentiam; Aquila παροράσεις, et nos in linguam nostram vertere possumus, errores, sive ignorantias. Unde dixit in alio loco: Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris (Ps. 24. 7). Et iterum: Delicta quis intelligit? Et: Ab occultis meis munda me Domine: et ab alienis parce servo tuo (Psal. 18. 13). Aliena enim nobis sunt vitia, quae saepe voluntate, interdum ignorantia et errore committimus: et tamen cum non sit voluntas in crimine, error in culpa est. Miror autem cur Septuaginta voluerint pro adolescentia, negligentiis, et erroribus, sive ignorationibus, saeculum dicere: nisi forte, quod in saeculo et in vitae hujus tempore vitia committantur. Quodque intulit: in illuminatione, sive in luce vultus tui, hunc habet sensum. Nihil te nostrorum latuit peccatorum: secreta quoque nostra tuus oculus inspexit: juxta illud quod scriptum est: Tenebrae non abscondentur [al. obscurabuntur] a te (Psal. 138. 12). Et, Scrutans corda et renes Deus (Psal. 7. 10). Et iterum: Sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus (Psal. 138. 12). Homo enim videt in facie, Deus autem in corde.

12. Omnes enim dies nostri transierunt, et in furore tuo consumpsimus annos nostros, quasi sermonem loquens. Septuaginta: Quoniam dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditati sunt. Brevitatem humanae vitae, quae sententiae Dei hucusque subjecta est; et quam in priori versiculo somnio 1059 comparavit, dicens: Percutiente te eos, somnium erunt, nunc sermoni loquentium comparat: ut quomodo sermo qui in ore versatur dum profertur, intercipitur, et esse desistit; sic et omnis vita nostra pertranseat atque desistat: et hoc in ira et in furore Dei, cui merito subjacemus, vivente in nobis, ut supra diximus, sententia Dei. Quae sit autem ira et furor Dei, crebrius diximus, non quod Deus ulciscatur iratus, sed quod patientibus poenas iratus esse videatur. Quod enim in nos ex perturbatione descendit, in illo est ex judicii veritate. Pro sermone loquentis, Septuaginta meditationem [PL22.1175] araneae transtulerunt. Quomodo enim loquentis sermo praetervolat: ita et opus araneae incassum texitur. De quo super persona haereticorum scriptum est in Isaia: Telam araneae texunt (Isai. 59. 5); quae parva et levia potest capere animalia, ut muscas, culices et caetera hujusmodi; a fortioribus autem rumpitur. Instar levium in Ecclesia simpliciumque, qui eorum decipiuntur erroribus, cum viros in fidei veritate robustos non valeant obtinere.

10. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: sin autem multum, octoginta anni; et quod amplius est, labor et dolor. Septuaginta: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor. Pro eo quod nos posuimus, in ipsis, et in Hebraeo habetur BAEM; Symmachus significantius transtulit ὁλόκληροι quod magis ad sensum quam ad verbum transferre possumus, universi. Quidquid igitur vivimus, et in quo delectabilis est vita mortalium, septuaginta annorum spatio comprehenditur. Sin autem multum, et ut interpretatus est Symmachus, contra opinionem, octoginta sunt anni; quidquid supra fuerit, morbis et infirmitate transigitur, quae est socia senectutis, caligantibus oculis, dolentibus vel cadentibus prius durissimis dentibus, quod plenius divinus sermo in Ecclesiaste describit: Venient dies malitiae, et in quibus dicemus, non est nobis voluntas. Quando obscurabitur sol et luna, et stellae; et convertentur nubes post 1060 pluviam. In die qua movebuntur custodes domus, et subvertentur viri virtutis: cessabuntque molentes, quia paucae factae sunt: et obscurabuntur quae vident in foraminibus, et claudentur januae in foro: in infirmitate vocis molentis, et exsurget ad vocem avis, et humiliabuntur omnes filiae cantici, et quidem ab alto aspicient; et pavores in via: et florebit amygdalus, et incrassabitur locusta, et scindetur capparis. Quoniam abibit homo in domum aeternitatis suae; et gyrabunt in foro qui plangunt, quoadusque non pulsetur funiculus argenti et conteratur ornamentum auri, et confringatur hydria ad fontem, et impediatur rota in lacu, et convertatur pulvis in terram sicut fuit; et spiritus revertatur ad Dominum, qui dedit eum. Vanitas vanitatum, dicit Ecclesiastes, et universa vanitas. Quae omnia humanae vitae et maxime senectutis miserias comprehendunt: et quem sensum habeant, in suo loco disseruimus. Sunt qui istum locum allegorice interpretantes, ad sabbati circumcisionisque mysterium referunt: quod primum requiescamus in Lege, et postea verae circumcisionis in Evangelio sacramenta nos teneant, admonentes et illud: Da partem septem, et da partem octo. Et septuaginta millia, et octoginta millia hominum multitudines, a quibus [PL22.1176] templum sub Salomone constructum est. Sed quid hoc ad praesentem locum, cui sufficit simplex et pura explanatio, quae non doctrinae gloriam in multiplicatione sermonum; sed legentis debet intelligentiam quaerere?

14. Quoniam transivimus cito et avolavimus. Septuaginta: Quoniam supervenit mansuetudo super nos, et corripiemur. Pro quo in Graeco scriptum est παιδευθησόμεθα, quod verbum ambiguum est; et tam correptionem, quam eruditionem doctrinamque significat. Quem enim diligit Dominus, corripit, sive erudit, ac flagellat omnem filium quem recipit. Quem locum ita Symmachus transtulit: Succidimus enim repente, et avolamus. Quinta Editio hoc modo: Quoniam transivimus celeriter et dissolvimur. Et est sensus. Post septuaginta annos, et, ut multum octoginta, quibus hominum vita transigitur, 1061 cum anima fuerit a corpore segregata, vento similes avolamus; sive quia supra herbae virenti et florum pulchritudini, et ad vesperam siccitati hominem comparat: nunc pro ariditate vesperae, succisionem florum ponit. Et cum pertransierit, inquit, omne quod vivimus, subita morte dissolvimur. Quod autem Septuaginta dixere, Quoniam superveniet [al. supervenit] mansuetudo, et corripiemur, hunc habet sensum. Post septuaginta annos et octoginta, cum venerit Domini mansuetudo, et dies nobis mortis ingruerit, non judicabimur juxta meritum, sed juxta clementiam: et quae putatur correptio esse, eruditio est et doctrina. Satisque miramur quid voluerint verbum Hebraicum AIS, Septuaginta, Theodotion, et Sexta Editio transferre mansuetudinem: cum Aquila, Symmachus et Quinta Editio festinationem et repente celeriter que transtulerint.

15. Quis novit fortitudinem irae tuae, et secundum timorem tuum, indignationem tuam? Septuaginta: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Inter Hebraicum et Septuaginta diversa distinctio est. Septuaginta enim dinumerationem timori et furori Domini copulant. Porro Hebraicum sequenti aptat versiculo, ut sequatur: Ut numerentur dies nostri, sic ostende: et veniemus corde sapienti. Quod breviter ita nobis disserendum videtur. Quis potest nosse quamdiu ira tua, ex qua timor nascitur humano generi, perseveret, nisi te docente, qui Deus es? Itaque obsecro, ut tempus vitae nostrae indices nobis, quo possimus corde sapienti, tuo nos judicio praeparare. Quod autem dixit: Quis novit fortitudinem sive potestatem irae tuae; et secundum timorem tuum, indignationem tuam? ostendit esse difficile, irae timorisque et indignationis Dei secretum rationemque cognoscere: unde et Propheta lacrymabiliter deprecatur: Domine ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me (Psal. 6. 1). Non enim [PL22.1177] corripit, ut interficiat atque disperdat; sed ut corrigat et emendet. Quamobrem et in Osee (Cap. 4. 14), populo Judaeorum, cui multum iratus est, dicit se nequaquam irasci, nec visitare nurus eorum, cum adulteraverint. Et 1062 per Ezechielem loquitur ad Jerusalem: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te (Ezech. 16. 42). Et in verbis Dierum sonat, quando pergit Israel adversum hostes in praelium corde pacifico.

16. Ut numerentur dies nostri, sic ostende, et veniemus corde sapienti. Septuaginta: Dexteram tuam ita notam fac, et eruditos corde in sapientia. Quod Aquila, Symmachus et Quinta Editio sic verterunt: Dies nostros sic ostende, ut veniamus corde sapienti. Errorque perspicuus est, cur pro diebus, Septuaginta dexteram dixerint: JAMENU quippe verbum compositum est, significans dies nostros. Quod in singulari numero si scribatur, extrema littera, quae appellatur NUN, exprimit dexteram; sicut est illud in nomine BENJAMIN, qui interpretatur, filius dexterae. Sin autem MEM habeat, diem vel dies sonat. Est autem sensus: Numerum annorum dierumque nostrorum, quibus in hoc saeculo nos vivere decrevisti, ostende nobis, ut praeparemus nos adventui tuo; et contempto errore mortalium, ad te pergere festinemus, cupiamusque praesentiam tuam, et ad te festinemus corde sapienti. Nihil enim ita decipit humanum genus, quam dum ignorant spatia vitae suae, longiorem sibi saeculi hujus possessionem repromittunt. Unde et illud egregie dictum est: Nullum tam senem esse et sic decrepitae aetatis, ut non se adhuc uno plus anno vivere suspicetur. Ad hunc sensum pertinet et illud quod dicitur: Memento mortis tuae, et non peccabis (Eccl. 7. 40). Qui enim se recordatur quotidie esse moriturum, contemnit praesentia, et ad futura festinat. Hoc est quod David in alio precatur loco, dicens: Ne auferas me in dimidio dierum meorum, prius quam abeam, et non subsistam (Ps. 101. 25. et Psal. 38. 14). Quod ita exponitur: Ne eo tempore facias me mori, quando adhuc putabam me victurum, ut possim peccata corrigere poenitentia. Si enim hoc feceris, inventus in delictis meis esse desistam. Non, quo [al. quod] spem resurrectionis neget; sed quo coram eo se neget posse subsistere, apud quem omnes qui in vitiis perseverant, pro nihilo computantur [al. reputantur]. Ubi nos interpretati sumus, eruditos corde in sapientia [verius sapienti], alii transtulerunt compeditos, verbi ambiguitate 1063 decepti. Si enim dicas πεπεδημένους, compeditos significat.

17. Revertere Domine usquequo? et exorabilis esto super servos tuos. Septuaginta similiter. Quia agimus [PL22.1178] poenitentiam, et scientes vitae nostrae brevitatem, ad te corde sapienti cupimus pervenire: et tu, Domine, revertere ad nos. Peccatis enim nostris longe recesseras, et dimiseras nos; ut ambularemus secundum voluntatem et cogitationes nostras. Quod autem infert, usquequo, illam habet intelligentiam, quam in duodecimo Psalmo legimus: Usquequo Domine oblivisceris mei in finem? Qui enim in angustia constitutus est, serum ei videtur Dei auxilium: et propterea impensius deprecatur, ut cito adjutorem Dominum [al. Deum] sentiat; et nequaquam iratum judicem, sed placatum.

18. Imple nos matutina misericordia tua, et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris. Septuaginta: Repleti sumus mane misericordia tua, et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. In cunctis pene locis hanc habent Septuaginta consuetudinem, ut quod apud Hebraeos in futurum ostenditur [al. ponitur], hoc illi quasi jam factum et praeteritum referant. Hic ergo, non, ut illi voluerunt, dicunt se impletos esse matutina misericordia Dei, atque laetatos: alioqui si hoc factum erat, quomodo postea deprecantur, et dicunt: Respice in servos tuos et in opera tua? sed totum quod postulant, ideo deprecantur, ut mereantur matutinam misericordiam ejus, quam cum fuerint consecuti, laudent Deum atque laetentur in cunctis diebus vitae suae. Videntur autem mihi in resurrectionis spem aeternae vitae praemia deprecari, dicentes: Imple nos matutina misericordia tua. Quod quidem et vicesimi primi Psalmi titulus sonat, qui proprie ad mysterium Domini et ad resurrectionem ejus pertinens, inscribitur: Pro assumptione matutina.

19. Laetifica nos pro diebus, quibus nos 1064 afflixisti, et annis, quibus vidimus mala. Septuaginta: Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis, quibus vidimus mala. Et Lazarus, qui receperat mala in vita sua, in sinu Abraham aeterno quiescit gaudio (Luc. 16). Mala autem non ea appellat quae contraria bonis sunt, sed pro afflictione ponit et angustiis. Quibus malis et Sara afflixit Agar ancillam suam; et de quibus in Evangelio scribitur: Sufficit diei malitia sua (Matth. 6. 34). Quanto igitur magis in hoc saeculo, persecutionibus, paupertate, inimicorum potentia, vel morborum cruciatibus fuerimus afflicti; tanto post resurrectionem in futuro majora praemia consequemur. Pulchre autem non dixit, sustinuimus mala; sed vidimus. Quis enim est homo qui vivat, et non videat mortem (Psal. 88. 49)? Quae non tam ad dissolutionem corporis referenda est, quam ad multitudinem peccatorum, juxta quam dicitur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech 18).

[PL22.1179] 20. Appareat apud servos tuos opus tuum, et gloria tua super filios eorum. Septuaginta: Respice in servos tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum. Ergo in servis suis ipse Dominus operatur opus suum. Nec propria qui postulat salute contentus est, sed quaerit gloriam filiorum, id est, servorum Dei. Filios autem non tam illos qui de eorum stirpe generati sunt, quam discipulos debemus accipere; de quibus et Paulus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio (Gal. 4. 19). Unde et Joannes Apostolus secundum merita filiorum suorum, profectusque operum singulorum, scribit ad parvulos, scribit ad juvenes, scribit ad patres.

21. Et sit decor Domini Dei nostri super nos, et opus manuum nostrarum fac stabile super nos: et opus manuum nostrarum confirma. Septuaginta; Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige. Ubi sunt qui liberi arbitrii sibi potestate plaudentes, in eo putant se Dei gratiam consecutos, 1065 si habeant potestatem faciendi, vel non faciendi bona, sive mala? Ecce hic beatus Moyses post resurrectionem quam postulaverat, dicens: Imple nos matutina misericordia tua, et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris, nequaquam surrexisse contentus est, et aeternae vitae praemia consecutum; sed postulat, ut decor Domini Dei sui sit super eos qui surrexerint, et splendeat in animabus eordibusque sanctorum: et opera manuum eorum ipse dirigat, faciatque esse perpetua: ipseque confirmet quidquid in sanctis videtur boni. Sicut enim humilitas deprecantis meretur praemia: ita superbia comtemnentis [al confidentis] Dei auxilio deseretur.

EPISTOLA CXLI. AD AUGUSTINUM

Domino sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS.

Omni quidem tempore beatitudinem tuam, eo quo [PL22.1180] decet honore, veneratus sum; et habitantem in te dilexi dominum Salvatorem: sed [al. et] nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus, et plene complemus, ut absque tui nominis mentione, ne unam quidem horam praeterire patiamur, qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti. Maluisti, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari. Scit quid dicam prudentia tua. Macte virtute, in orbe [al. urbe] celebraris. Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt; et, quod signum majoris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari persequuntur odio; ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant. Incolumem et mei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande et beatissime Papa.

EPISTOLA CXLII. AD AUGUSTINUM

Domino sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS.

Multi utroque claudicant pede; et ne fractis quidem cervicibus inclinantur, habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eamdem non habeant libertatem. Sancti fratres, qui cum nostra sunt parvitate, praecipue sanctae ac venerabiles filiae tuae, suppliciter te salutant. Fratres tuos, dominum meum Alypium, et dominum meum Evodium, ut meo nomine salutes, precor coronam tuam. Capta Jerusalem tenetur a Nabuchodonosor, nec Jeremiae vult audire consilia: quin potius [PL22.1181] Aegyptum desiderat, ut moriatur in Taphnes, et ibi servitute pereat sempiterna.

EPISTOLA CXLIII. AD ALYPIUM ET AUGUSTINUM

Dominis vere sanctis atque omni affectione ac jure venerandis ALYPIO et AUGUSTINO Episcopis, HIERONYMUS in Christo salutem.

Sanctus Innocentius Presbyter, qui hujus sermonis est portitor, anno praeterito, quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad dignationem vestram scripta non sumpsit. Tamen Deo gratias agimus, quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris epistolis 1067 vinceretis. Mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestrae reverentiae; testem invocans Deum, quod si posset fieri, assumptis alis columbae, vestris amplexibus implicarer: semper quidem pro merito virtutum vestrarum; sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus vobis, haeresis Celestiana jugulata est, quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant [f. amittant]: et quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse.

2. Quod autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros Anniani [al. Amandi], Pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio Presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atquo emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus; ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili Synodo Diospolitana dixisse se denegat, [PL22.1182] in, hoc opere confitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam 1068 tribuerit, et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus: non ut convincamus haeresim emortuam [al. mortuam]; sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus, nostris sermonibus confutemus. Meliusque hoc faceret sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. Sancti filii communes Albina, Pinianus et Melania plurimum vos salutant. Has litteras de sancta Bethleem, sancto Presbytero Innocentio dedi perferendas. Neptis vestra Paula miserabiliter deprecatur, ut memores ejus sitis, et multum vos salutat. Incolumes vos et memores mei, Domini nostri Jesu Christi tueatur clementia, Domini vere sancti atque omnium affectione venerabiles patres.

EPISTOLA CXLIV. S. AUGUSTINI AD OPTATUM EPISCOPUM MILEVITANUM

Domino beatissimo, sinceriterque carissimo, et desideratissimo fratri, et Coepiscopo OPTATO AUGUSTINUS in Domino salutem.

1. »Per religiosum Presbyterum Saturninum [PL22.1183] tuae venerationis litteras sumpsi 1069 hoc a me magno studio quod nondum habeo flagitantis. Sed eur hoc leceris causam mihi aperuisti, quod scilicet eredas de hac re mihi consulenti jam fuisse responsum. Utinam ita esset! Absit ut te, cujus exspectationem avidissimam noverim, hujus muneris communicationem fraudarem; sed si quid credis, frater carissime, quinque ferme anni ecce evoluti sunt, ex quo in Orientem misi Librum non praesumptionis, sed consultationis meae, et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio, in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. Utrumque ego misissem, si utrumque haberem. Hoc autem quod habeo, sine altero, quod nondum habeo, cuiquam debere me jam mittere, vel edere non videtur, ne ille, qui mihi fortasse, ut desidero responsurus est, interrogationem meam disputatione operosissima elaboratam, sine sua responsione, quae adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi jure succenseat, idque jactantius, quam utilius fecisse me judicet, quasi ego potuerim quaerere, quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit, idque dum faciat, exspectandum sit. Magis enim scio quod aliis occupatur, quae minime differenda sunt, plurisque pendenda. Quod ut tua quoque Sanctitas noverit, attende paulisper, quod mihi alio anno per latorem per quem scripseram remeantem scripserit. Nam hoc ex ejus epistola in istam transtuli.« Incidit, inquit, tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui; ita ut nostra studia cessarent ne, juxta Appium, canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui. Non quo quidquam in illis reprehendendum putem: sed quia juxta Apostolum, unusquisque in suo sensu abundet: alius quidem sic, alius autem sic (Rom. 14. 5). Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore 1070 descendere. Mihi autem decretum est te amare, te suspicere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in Dialogo quem nuper edidi, tuae beatitudinis ut dignum fuerat recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam; ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem: [PL22.1184] ne si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.«

2. »Cernis nempe, venerande frater, haec mei carrissimi verba, inquisitioni meae reddita, non eam negasse responsionem, sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam cogeretur impendere. Vides etiam quam benevolum animum erga me gerat, quidve commoneat, ne scilicet quod inter nos, salva utique caritate ac sinceritate amicitiae, eruditionis causa facimus, calumnientur aemuli, et maxime haeretici de animi rancore descendere. Proinde si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisivi, et ubi ipse ad inquisita responderit, homines legerint, quia etiam oportet, ut si eadem quaestio secundum ejus sententiam sufficienter fuerit explicata, me instructum esse gratias agam, non parvus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum, ut minores nostri non solum sciant, quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est, verum etiam discant exemplo nostro, Deo miserante, atque propitio, quemadmodum inter carissimos fratres, ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inviolata dilectio.«

3. »Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantummodo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inventum, emanarit, latius pergat, perveniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis, non intelligunt, quo animo a nobis fiat, quo ipsi eo animo facere nesciunt, et voluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum, non sicut eam vident, quomodo nec vident, sed sicut eis libitum est, et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent: quod profecto, quantum in nobis est, cavere debemus. At si forte, quod per nos innotescere nolumus, etiam invitis nobis, eis quibus nolumus innotuerit, quid restabit, nisi aequo animo habere Domini voluntatem? Neque 1071 enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere voluissem. Nam si (quod absit) aliquo vel casu, vel necessitate nunquam ille rescripserit, procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur. Nec inutilis legentibus erit, quia etsi non illa invenient, quae requirunt, invenient certe, quemadmodum sint inquirenda, nec temere affirmanda, quae nesciunt, et dum ea, quae ibi legerint, consulere etiam ipsi, quos potuerint, studiosa caritate, non discordiosa contentione curabunt; donec aut id, quod volunt reperiant, aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant. Nunc tamen, quamdiu jam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto quod persuaserim dilectioni tuae; quanquam et ipse non eam solam poposceris, sed adjunctam etiam ejus quem consului, responsionem [PL22.1185] tibi desideraveris mitti, quod utique facerem, si haberem. Si autem ut verbis tuae sanctitatis utar, quae in tua epistola posuisti, sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi promerito (ut scribis) vitae meae auctor lucis attribuit, non ipsam dicis consultationem, et inquisitionem meam, sed mihi jam ejus rei, quam quaesivi, provenisse inventionem putas, et ipsam potius poscis ut mittam; facerem si ita esset, ut putas. Ego enim adhuc, fateor, non inveni, quemadmodum Anima, et peccatum ex Adam trahat, (unde dubitare fas non est) et ipsa ex Adam non trahatur, quod mihi diligentius inquirendum, quam inconsultius asserendum est.«

4. »Habent litterae tuae, nescio quot senes et a doctis sacerdotibus institutos viros, quos ad tuae modicitatis intelligentiam, assertionemque veritate plenissimam revocare non poteras; nec tamen exprimis quaenam sit assertio tua veritate plenissima, ad quam senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros revocare non poteras. Si enim hoc tenebant, vel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt, quomodo tibi rustica, et minus instructa clericorum turba molestias generaverat in his rebus, in quibus a doctis sacerdotibus fuerat instituta? Si autem senes isti, vel turba clericorum ab eo quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua pravitate deviabat, illorum potius auctoritate fuerat corrigenda, et a tumultu contentiosissimo comprimenda. 1072 Sed rursus cum dicis Te novellum rudemque doctorem, tantorum ac talium Episcoporum traditiones timuisse corrumpere, et convertere homines in meliorem partem ob defunctorum injuriam formidasse, quid das intelligi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum, atque magnorum jam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere, novello, rudique doctori acquiescere recusabant? Qua in re de illis interim taceo, tuam vero assertionem, quam dicis esse veritate plenissimam, vehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam, sed ejus assertionem.«

5. »Improbari enim abs te eos, qui affirmant, omnes animas hominum ex illa una, quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari, atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam protulisti; sed qua ratione, quibusve divinarum Scripturarum testimoniis id falsum esse monstraveris, quia tuae litterae non continent, ignoramus. Deinde quid ipse pro isto, quod improbas, teneas, legenti mihi epistolam tuam, et quam fratribus antea Caesariensibus, et quam mihi nuperrime direxisti, non evidenter apparet, nisi quod te video credere, sicut scribis, Deum fecisse homines, et facere, et facturum esse, neque aliquid esse in coelis, aut in terra, quod non ipso constiterit, et constet auctore. Hoc sane ita verum est, ut dubitare hinc [PL22.1186] nullus debeat. Sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas Deus, quas negas ex propagine fieri, utrum aliunde? Et si ita est, quidnam illud sit, an omnino de nihilo? Nam illud Origenis, et Priscilliani, vel si qui alii tale aliquid sentiunt: quod pro meritis vitae prioris terrena, atque mortalia contrudantur in corpora, absit, ut sentias; huic quippe opinioni prorsus Apostolica contradicit auctoritas, dicens, Esau, et Jacob, antequam nati fuissent; nihil operatos boni, vel mali. Igitur non ex toto, sed ex parte, nobis est tua de hac re nota sententia; assertio vero ejus, id est unde doceatur verum esse, quod sentis, nos penitus latet. Propterea petiveram prioribus litteris meis, ut libellum Fidei, quem te scripsisse commemoras, eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris: quod etiam nunc peto, et quid testimoniorum divinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. Dicis enim in epistola ad Caesarienses, Placuisse vobis, ut omnem veritatis approbationem etiam Judices cognoscerent 1073 saeculares, quibus ex communi deprecatione residentibus, et ad fidem universa rimantibus, id Divinitas, ut scribis, misericordiae suae infusione largita est, ut majorem affirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam vestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat. Has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero. Solam quippe unam causam videris secutus, qua contradictores tuos refelleres, quod scilicet negarent esse opus Dei animas nostras. Quod si sentiunt, merito eorum sententia judicatur esse damnanda. Nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi, vel detestandi. Quis enim Christianus neget opera Dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? Nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur divinitus fingi. Quando ergo dicitur, sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina, et a parentibus trahi, et tamen ex eis animas Dei opere fieri, ad hoc refutandum non humana conjectura, sed divina Scriptura testis adhibenda est. Nam de sanctis libris canonicae auctoritatis potuit nobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur Deus animas facere; sed testimoniis talibus ii redarguuntur, qui opera Dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant; non ii qui hoc fatentur, et tamen eas, sicut corpora, Deo quidem operante, formari, sed ex parentum propagatione, contendunt. Ad hos refellendos tibi divina testimonia certa quaerenda sunt, aut si jam invenisti, nobis, qui nondum invenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua [PL22.1187] dilectione mittenda. Tua quippe consultatio brevis, atque postrema in litteris, quas ad fratres Caesarienses misisti, ita se habet: Exoro, inquis, ut me filium vestrum, atque discipulum, et ad haec mysteria nuper, proximeque, Deo juvante, venientem, qua debetis, et dignum est, et qua prudentes respondere convenit Sacerdotes, informatione doceatis: utrum magis illa sit tenenda sententia, quae animam dicit esse de traduce, et per occultam quamdam originem, ordinemque secretum in omne hominum genus, coeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, an potius ea, quam omnes fratres vestri, et sacerdotes hic positi retinent, et affirmant, eligenda definitio, credulitasque retinenda, quae Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse testatur, et credit.«

1074 6. »Horum igitur duorum, quae consulens proposuisti, vis ut eligatur, tibi respondeatur alterutrum, quod fieri deberet ab scientibus, si essent inter se duo ista contraria, ut altero electo, consequenter esset alterum respuendum. Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque verum esse respondeat, id est, in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, et nihilominus Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse credat, et dicat, quid huic contradicendum esse censes? Numquid nam dicturi sumus: Si ex parentibus animae propagantur, non est Deus auctor omnium rerum quia non facit animas? Respondebitur enim, si hoc dixerimus: ergo quia corpora ex parentibus propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, si propter hoc dicendus est non facere corpora. Quis autem neget, auctorem humanorum omnium corporum Deum, sed illius dicat solius, quod de terra primitus finxit, aut certe etiam conjugis ipsius, quia et ipsam de latere ejus ipse formavit, non autem etiam exterorum, quia ex illis caetera hominum corpora defluxisse negare non possumus?«

7. »Ac per hoc, si, adversus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic asseverant animarum ex illius unius derivatione propaginem, ut eas jam Deum negent facere, atque formare, insta eis redarguendis, convincendis, corrigendis, quantum Domino adjuvante potueris. Si autem initia quaedam ex illo uno, et deinceps a parentibus attrahi, et tamen singulas in hominibus singulis affirmant ab auctore omnium rerum Deo creari, atque formari, quid eis respondeatur, inquire de Scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum, nec aliter possit intelligi: aut si jam invenisti, ut superius postulavi, dirige et nobis. Quod si te adhuc, sicut me latet; insta quidem omnibus viribus eos confutare, qui dicunt animas non ex overe Divino, quod eos dixisti in epistola tua prima inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam, atque impiam a tuo consortio, et Ecclesiae servitio recessisse, atque adversus eos omnibus modis defende, et tuere, quod in eadem epistola posuisti, Deum fecisse animas, et facere, et facturum [PL22.1188] esse, neque aliquid esse in coelis, aut in terra, quod non ipso constiterit, aut constet auctore. Hoc enim de omni omnino genere creaturae verissime, atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. 1075 Deus enim auctor universarum rerum, hominumque cunctorum et fuit, et est, et futurus est, quod in extrema tua ad Coepiscopos nostros Provinciae Caesariensis Consultatione posuisti, atque ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum, et consacerdotum, qui sunt apud vos, atque id retinent, quodammodo hortatus es. Sed alia quaestio est ubi quaeritur, utrum omnium animarum, et corporum auctor, effectorque Deus sit, quod veritas habet, an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est; alia vero ubi quaeritur, utrum Deus animas humanas ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri, dubitare fas non est. In qua quaestione sobrium te esse, ac vigilantem volo; ne sic animarum propaginem destruas, ut haeresim Pelagianam incautus incurras. Nam si humanorum corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen Deum, vereque dicimus, non illius tantum primi hominis, conjugumve primorum, sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem, puto facile intelligi, eos qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere velle destruere, quando Deus animas facit, cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus; sed alia documenta esse quaerenda, quibus hi qui sentiunt propagari animas, repellantur, si eos errare veritas loquitur; de qua re illi magis fuerant, si fieri posset, interrogandi, propter quorum injuriam defunctorum, sicut scribis in Epistola, quam mihi posteriorem misisti, in meliorem partem convertere homines formidabas. Hos enim defunctos, tales tantosque, et tam doctos Episcopos fuisse dixisti, ut earum traditiones timeres doctor novellus, rudisque corrumpere velle. Itaque si scire possem, tales ac tanti et tam docti viri istam de animarum propagatione sententiam, quibus vel testimoniis asserebant: quam tamen in litteris ad Caesarienses datis, illorum auctoritatem nequaquam respiciens, inventionem novam, et inauditum dogma esse dixisti, cum profecto, et si error est, novum tamen eum non esse noverimus, sed vetustum, et antiquum.

8. »Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, [PL22.1189] 1076 non etiam hinc dubitare debemus, utrum dubitare debeamus. De dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. Vides, quemadmodum Apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit in tertium coelum: sive hoc, sive illud, nescio, Deus scit. (1. Cor. 12. 2. 3). Cur ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum Anima mea in istam vitam ex propagine, an sine propagine venerit, cum eam utrolibet modo a summo, et vero Deo factam esse non dubitem? Cur mihi fas non sit dicere: Scio Animam meam ex opere Dei subsistere, et prorsus opus Dei esse, sive ex propagine, sicut corpus, sive extra propaginem, sicut illa, quae primo homini data est, nescio, Deus scit? Unum horum vis ut confirmem? Possem, si nossem. Quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere, quod nescio, quam docere, quod scio. Si autem nescis, sicut ego, ora sicut ego, ut sive per quemlibet servum suum, sive per se ipsum Magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: Ne velitis dici ab hominibus Rabbi, unus est enim Magister vester Christus (Matth. 23. 8). Si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia noverimus, qui novit non solum quid doceat, verum etiam quid nobis discere expediat; nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam; cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus, et quando regnum futurum sit Sanctorum, quam unde in hanc terram venire ceperim. Et tamen illud, cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri Apostoli, quaererent, responsum acceperunt: Non est vestrum nosse tempus, aut tempora, quae Deus posuit in sua potestate (Act. 1. 7). Quid si et hoc scit non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? Et illud quidem per illum scio, non esse nostri scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate; utrum autem originem Animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est pertineat ad nos id scire, ne hoc quidem scio. Nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare, quamdiu nescio, verum etiam quaerere jam desisterem. Nunc autem quamvis tam sit obscurum, ac profundum, 1077 ut plus illic docendi caveam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem, tamen etiam hoc volo scire, si possum. Et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille Sanctus: Notum mihi fac Domine finem meum (Psal. 38. 5) (non enim ait: initium meum) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret.

9. »Verum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non sum, quod Animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque rationabilem, vel [PL22.1190] intellectualem scio, nec eam Dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari, et a vita Dei, cujus participatione beata sit, alienari potest; et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene, vel male sit, amittere non potest. Scio etiam, non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius diei, sicut scriptum est, fuerit vita ejus super terram (Job 14. 5. juxta LXX). Ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci, unde et parvulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. Haec tam multa, nec parva, de initio, vel origine Animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor, et nosse confirmo. Quapropter, si nescio in origine Animarum, utrum illas Deus hominibus ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo, quam nescire; sed quamdiu non possum, melius hinc dubito, quam velut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare non debeo.

10. »Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me, et vis unum horum definiam: utrum Animae caeterae ex illo uno homine, 1078 sicut corpora per propaginem, an sine propagine, sicut illius unius a Creatore, singulis singulae fiant (ab ipso enim fieri, sive sic, seu sic non negamus) patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde Anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur? Omnes enim Animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem irruamus. Si hoc, quod ego interrogo, nec tu scis, sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas, et quod ego. Si autem jam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud, quod vis ut respondeam, nihil ibi jam metuens, respondebo. Peto ergo, ne succenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare quid quaeras, quod cum inveneris, confirmare non dubites quod quaerebas. Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum existimavi, qui propaginem Animarum jam quasi certus improbandam putas. Caeterum si illis, qui hanc asserunt, rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id quod se nosse arbitrantur, ignorent, et ne hoc asserere auderent, quantum formidare deberent. Sane in rescripto amici quod huic Epistolae inserui, ne te forte moveat, quod duos libros a me missos commemoravit, quibus respondere vacuum sibi tempus non fuisse respondit. Unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem aliud ab illo consulendo, et pertractando [PL22.1191] quaesivi. Quod vero admonet, et hortatur, ut magis demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, illam ipsam Pelagianam haeresim dicit, quam cautissime ut devites, quantum possum, frater [PL22.1192] admoneo, cum de Animarum origine sive cogitas, sive jam disputas, ne tibi subripiat esse credendum, ullam prorsus Animam, nisi unius Mediatoris, non ex Adam trahere originale peccatum generatione devinctum, regeneratione solvendum.

QUINTA CLASSIS COMPLECTENS TRES EPISTOLAS QUARUM TEMPUS MINUS COMPERTUM EST; QUIBUS TRES ALIAE SUBDUNTUR, QUARUM INCERTUS EST AUCTOR

EPISTOLA CXLV. AD EXUPERANTIUM

1. Inter omnia quae mihi sancti fratris Quintiliani amicitiae praestiterunt, hoc vel maximum est, quod te mihi ignotum corpore, mente sociavit. Quis enim non diligat eum, qui sub paludamento et habitu militari agat opera Prophetarum, et exteriorem hominem aliud promittentem, vincat interiori homine, qui formatus est ad imaginem Creatoris? Unde et prior ad officium provoco litterarum, et precor, ut mihi occasionem tribuas saepius rescribendi: quo de caetero scribam audacius. Illud autem prudentiae tuae breviter significasse sufficiat, ut memineris Apostolicae sententiae: Vinctus es uxori, ne quaeras solutionem, solutus es, ne quaeras uxorem (1. Cor. 7. 27), id est, alligationem, quae solutioni contraria est. Qui igitur servit officio conjugali, vinctus est; qui vinctus est, servus est; qui autem solutus est, liber est. Cum ergo Christi gaudeas libertate, et aliud agas, aliud repromittas, ac propemodum in domate constitutus sis, non debes ad tollendam tunicam tecto descendere (Luc. 17), nec respicere post tergum, nec aratri semel arrepti stivam dimittere (Luc. 9. 62): Sed si fieri potest, imitare Joseph, et Aegyptiae dominae pallium relinque, ut nudus sequaris Dominum Salvatorem, qui dicit in Evangelio: Nisi quis dimiserit omnia, et tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus (Matth. 10. 38). Projice sarcinam saeculi, ne quaeras 1080 divitias, quae camelorum pravitatibus comparantur (Matth. 19. 24). Nudus et levis ad coelum evola, ne alas virtutum tuarum auri deprimant pondera. Hoc [PL22.1192] autem dico, non quod te avarum didicerim; sed quod subintelligam, idcirco adhuc militiae operam dare, ut impleas sacculum, quem evacuare Dominus praecepit. Si igitur qui habent possessiones et divitias, jubentur omnia vendere, et dare pauperibus, et sic sequi Salvatorem: dignatio tua, aut dives est, et debet facere quod praeceptum est; aut adhuc tenuis, et non debet quaerere, quod erogatura est. Certe Christus pro animi voluntate omnia in acceptum refert. Nemo Apostolis pauperior fuit: et nemo tantum pro Domino dereliquit. Vidua illa in Evangelio paupercula, quae duo minuta misit in Gazophylacium, cunctis praefertur divitibus, quia totum quod habuit dedit (Luc. 21). Et tu igitur eroganda non quaeras; sed quaesita jam tribue, ut fortissimum tyrunculum suum Christus agnoscat; ut laetus tibi de longissima regione venienti occurrat Pater; ut stolam tribuat, ut donet annulum, ut immolet pro te vitulum saginatum (Luc. 15), ut expeditum cum sancto fratre Quintiliano ad nos cito faciat navigare. Pulsavi amicitiarum fores: si aperueris, nos crebro habebis hospites.

EPISTOLA CXLVI. AD EVANGELUM

1. Legimus in Isaia: Fatuus fatua loquetur (Isai. 32. 6). Audio quemdam in 1081 tantam erupisse [PL22.1193] vecordiam, ut Diaconos, Presbyteris, id est, Episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue doceat eosdem esse Presbyteros quos Episcopos, quid patitur mensarum et viduarum minister, ut supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi Corpus Sanguisque conficitur? Quaeris auctoritatem? Audi testimonium: Paulus et Timotheus servi Christi Jesu, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum Episcopis et Diaconis (Philipp. 1. 1). Vis et aliud exemplum? In Actibus Apostolorum, ad unius Ecclesiae Sacerdotes ita Paulus loquitur: Attendite vobis et cuncto gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, ut regeretis Ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo (Act. 20. 18). Ac ne quis contentiose in una Ecclesia plures Episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium, in quo manifestissime comprobatur eumdem esse Episcopum atque Presbyterum. Propter hoc reliqui te in Creta, ut quae deerant corrigeres, et constitueres Presbyteros per civitates, sicut et ego tibi mandavi. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim Episcopum sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem (Tit. 1. 5 et seqq.). Et ad Timotheum: Noli negligere gratiam quae in te est, quae tibi data est prophetiae, per impositionem manuum Presbyterii (1. Tim. 4. 14). Sed et Petrus in prima Epistola: Presbyteros, inquit, in vobis precor Compresbyter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae quae revelanda est, particeps, regere gregem Christi, et inspicere 1082 non ex necessitate, sed voluntarie juxta Deum (1. Petr. 5). Quod quidem Graece significantius dicitur ἐπισκοποῦντες id est, super intendentes, unde et nomen Episcopi tractum est. Parva tibi videntur tantorum virorum testimonia? Clangat tuba Evangelica, filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit (Joan. 21): Presbyter, Electae dominae et filiis ejus, quos ego diligo in veritate (2. Joan. 1). Et in alia Epistola: Presbyter, [PL22.1194] Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate (3. Joan. 1). Quod autem postea unus electus est, qui caeteris praeponeretur, in schismatis remedium factum est: ne unusquisque ad se trahens Christi Ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium Episcopos, Presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, Episcopum nominabant: quomodo si exercitus Imperatorem faciat: aut Diaconi eligant de se, quem industrium noverint, et Archidiaconum vocent. Quid enim facit excepta ordinatione Episcopus, quod Presbyter non faciat? Nec altera Romanae urbis Ecclesia, altera totius orbis existimanda est. Et Galliae, et Britanniae, et Africa, et Persis, et Oriens et India, et omnes barbarae nationes, unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Si auctoritas quaeritur, orbis major est Urbe. Ubicumque fuerit Episcopus, sive Romae, sive Eugubii, sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandriae, sive Tanis, ejusdem meriti, ejusdem 1083 est et Sacerdotii. Potentia divitiarum, et paupertatis humilitas, vel sublimiorem, vel inferiorem Episcopum non facit. Caeterum omnes Apostolorum successores sunt.

2. Sed dices [al. dicis], quomodo Romae ad testimonium Diaconi, Presbyter ordinatur? Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, in leges Ecclesiae vindicas? Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere pretiosius est. Diaconos paucitas honorabiles, Presbyteros turba contemptibiles facit. Caeterum etiam in Ecclesia Romae, Presbyteri sedent, et stant Diaconi: licet paulatim increbrescentibus vitiis, inter Presbyteros, absente Episcopo, sedere Diaconum viderim: et in domesticis conviviis, benedictiones Presbyteris dare. Discant qui hoc faciunt, non se recte facere, et audiant Apostolos: Non est dignum, ut relinquentes verbum Dei, ministremus mensis (Actor. 6. 2). Sciant quare Diaconi constituti sint. Legant Acta Apostolorum, recordentur conditionis suae. Presbyter et Episcopus, aliud aetatis, aliud dignitatis [PL22.1195] est nomen. Unde et ad Titum, et ad Timotheum de ordinatione Episcopi et Diaconi dicitur (Tit. 1; 1. Tim. 3): de Presbyteris omnino reticetur: quia in Episcopo et Presbyter continetur. Qui provehitur, de minori ad majus provehitur. Aut igitur ex Presbytero ordinetur Diaconus, ut Presbyter minor Diacono comprobetur, in quem crescit ex parvo, aut si ex Diacono ordinatur Presbyter, noverit se lucris minorem, Sacerdotio esse majorem. Et ut sciamus traditiones Apostolicas sumptas de veteri Testamento, quod Aaron et filii ejus atque Levitae in Templo fuerunt, hoc sibi Episcopi et Presbyteri et Diaconi vindicent in Ecclesia.

EPISTOLA CXLVII. AD SABINIANUM LAPSUM

1. Samuel quondam lugebat Saulem, quia poenituerat Dominum, quod unxisset eum regem super Israel (1. Reg. 16): et Paulus Corinthios, in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae ne inter gentes quidem, voce flebili commonebat, dicens: Ne cum rursus venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditiis, quas gesserunt in impudicitia et fornicatione (1. Cor. 12. ultim). Si hoc Propheta et Apostolus nulla ipsi labe maculati, clementi in cunctos mente faciebant, quanto magis ego ipse peccator, in te debeo facere peccatorem, qui non vis erigi post ruinam, nec oculos ad coelum levas; sed prodacta Patris substantia, porcorum siliquis delectaris (Luc. 15), et superbiae praerupta conscendens, praeceps laberis in profundum? Deum ventrem vis habere pro Christo: servis libidini, gloriaris in carne et confusione tua, et quasi pinguis hostia in mortem propriam saginaris, imitarisque eorum vitam, quorum tormenta non metuis: ignorans, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortetur. Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. 2. 5). An idcirco induratur juxta Pharaonem (Exod. 4 et seqq.) cor tuum, quia non statim percuteris, [PL22.1196] et differeris ad poenam 1085 diu? Et ille dilatus est, et decem plagas non quasi ab irato Deo, sed quasi a patre commonente sustinuit, donec in perversum acta poenitentia, populum quem dimiserat, per deserta sequeretur, et ingredi auderet maria; per quae vel sola doceri potuit, timori habendum eum, cui etiam elementa servirent. Dixerat et ille, Non novi Dominum, neque dimitto Israel. Quem tu imitans loqueris: Visio quam hic videt, in dies longos est, et in tempora longa iste prophetat (Ezech. 12. 27). Propter quod dicit idem Propheta: Haec dicit Adonai Dominus: Non prolongabuntur amplius omnes sermones mei, quoscumque loquar; quia loquar verbum, et faciam (Ibid. v. 28). Sanctus David de impiis et de scelestis dicit (quorum tu pars non modica, sed princeps es) quod saeculi felicitate fruerentur et dicerent: Quomodo cognovi Deus, et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias (Psal. 72. 11. et 12): pene lapso pede et fluctuanti vestigio causabatur, dicens: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas (Ibid. v. 13). Praemiserat enim, Quia aemulatus sum super iniqua agentes, pacem peccatorum videns: quia non est respectus morti [al. in morte] eorum, et solida plaga in flagella [al. flagello] eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Propterea tenuit eos superbia, circumdati sunt iniquitate et impietate sua. Egredietur sicut ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt, et locuti sunt mala, iniquitatem in excelso [al. excelsum] locuti sunt. Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum pertransiit super terram (Ibid. v. 3 et seqq.).

2. Nonne tibi videtur de te omnis iste Psalmus esse compositus? Vegeto quippe es corpore, et novus Antichristi Apostolus, cum in una notus fueris civitate, transgrederis ad aliam. Non indiges sumptibus; non plaga forti percuteris; et cum hominibus, qui non sunt, ut tu, velut irrationabilia jumenta, corripi non mereris. Propterea elatus es in superbiam, et vestimentum tuum est facta luxuria, et quasi ex arvina pingui et quodam adipe eructans verba mortifera, non te respicis 1086 esse moriturum, nec umquam post expletam libidinem, poenitentia remorderis. Transisti in affectum cordis, et ne tibi solus videaris errasse, simulas nefanda de servis Dei, nesciens quod iniquitatem in altum loquaris, et ponas in coelum os tuum. Nec mirum si a te qualescumque servi Dei blasphementur, cum patremfamilias Beelzebub vocaverint patres tui. Non est discipulus supra magistrum, nec servus supra dominum suum. Si illi in viridi ligno tanta fecerunt, tu in me, arido [PL22.1197] ligno, quid facturus es (Luc. 23. 31)? Tale quid et in Malachia plebs scandalizata credentium, de corde tuo loquitur: Dixerunt, vanus est qui servit Deo. Et quid plus? Quia custodivimus mandata ejus, et quoniam ivimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis. Et nunc nos beatos dicimus alienos. Reaedificantur omnes qui faciunt iniqua. Adversati sunt Deo, et salvi facti sunt. (Malach. 3. 3. 14. juxta LXX). Quibus postea diem judicii Dominus comminatur, et quid inter justum et injustum futurum sit, multo ante praenuntians, ait: Et convertimini: et videbitis quid sit inter justum, et injustum: inter servientem Domino, et non servientem (Ibid. ultim.).

3. Haec tibi ridicula forte videantur, qui comoedis, et lyricis scriptoribus, et mimis Lentuli delectaris: quamquam ne ista tibi quidem prae nimia cordis hebetudine intelligenda concesserim. Prophetarum verba contemnes [al. contemnas]; sed respondebit tibi Amos: Et in tribus et in quatuor impietatibus, nonne aversabor eum, dicit Dominus (Amos 1. 3. juxta LXX)? Quoniam enim Damascus, Gaza, Tyrus, Idumaea, Ammonitae, et Moabitae, Judaei quoque et Israel, saepe ad se Dei vaticinio destinato, ut agerent aliquando poenitentiam, audire contempserunt, irae suae, quam illaturus est, Dominus causas justissimas profert, dicens: In tribus et quatuor impietatibus nonne aversabor eos? Sceleratum est, inquit, mala cogitare: concessi. Nequius est male cogitata velle perficere, et hoc pro mea misericordia benignus indulsi. Numquid et opere implendum peccatum fuit? et mea superbe calcanda 1087 clementia? Tamen et post factum, quia malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: Non enim sani opus habent medico, sed male habentes (Luc. 5. 31), jacenti manum porrigo, et conspersum in sanguine suo, ut propriis fletibus lavetur, exhortor. Quod si nec sic poenitentiam vult agere, et fracto navigio tabulam, per quam salvari poterat, non retentat, cogor dicere: Super tribus et quatuor impietatibus, nonne aversabor eum, dicit Dominus? Aversionem aestimans esse pro poena, dum suae peccator relinquitur voluntati. Inde est quod peccata patrum in tertiam et quartam generationem restituit (Exod. 20), dum non vult statim punire peccantes, sed ignoscens primis, postrema condemnat. Alioqui si protinus scelerum ultor existeret: et multos alios, et certe Paulum Apostolum Ecclesiae non haberent. Ezechiel Propheta, cujus supra fecimus mentionem, Dei verbum ad se factum referens, ait: Aperi os tuum, et manduca quae ego dabo tibi. Et vidi, [PL22.1198] inquit, et ecce manus extenta ad me; et in ipsa volumen libri. Et revolvit illud in conspectu meo, et in ipso [al. eo.] scriptum erat, a facie et retrorsum, lamentum, et carmen, et vae (Ezech. 2. 8. et sqq.). Prima Scriptura ad te pertinet, si tamen volueris agere poenitentiam, post delictum. Secunda ad sanctos, qui ad Dei canticum provocantur. Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris. Tertia ad tui similes, qui desperantes semetipsos tradiderunt immunditiae, et fornicationi, et ventri, et his quae infra ventrem sunt; qui putant omnia morte finiri, et nihil esse post mortem, et dicunt: Tempestas si transierit, non veniet super nos (Isai. 28. 15). Liber ille, quem Propheta devorat, omnis series Scripturarum est. In quibus et poenitens plangitur, et justus canitur, et maledicitur desperanti [al. desperans.]. Nihil ita repugnat Deo, quam cor impoenitens. Solum crimen est, quod veniam consequi non potest. Si enim ei ignoscitur post peccatum, qui peccare desistit, et ille flectit judicem qui rogat: impoenitens autem omnis ad iracundiam provocat judicantem: solum 1088 desperationis crimen est, quod mederi nequeat. Porro ut scias Deum quotidie peccatores ad poenitentiam provocare, qui si rigidi perstiterint, de clemente eum severum et trucem faciunt, audi Isaiae verba dicentis: Et vocabit, inquit, Dominus sabaoth in die illa ad fletum, et planctum magnum, et decalvationem, et accinctionem ciliciorum. Ipsi vero fecerunt laetitiam et exsultationem. mactantes vitulos, et immolantes oves, ut comederent carnes, et biberent vinum, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (Isai. 22. 12. et seqq.). Post quas voces et perditae mentis audaciam, Scriptura commemorat, dicens. Et revelata sunt haec in auribus Domini sabaoth, non remittetur vobis hoc peccatum, donec moriamini (Ibidem v. 14). Si enim peccato mortui fuerint, tunc eis remittetur peccatum. Quod quamdiu in peccato vixerint, non dimittitur.

4. Parce quaeso animae tuae. Crede Dei futurum esse judicium. Recordare a quali Episcopo Diaconus ordinatus sis. Nec mirum quamvis sanctum hominem, tamen in homine deligendo potuisse falli, cum et Deum poeniteat, quod Saul in regem unxerit (1. Reg. 15). et in duodecim Apostolis Judas sit proditor repertus; et de quondam ordinis tui hominibus Nicolaus [PL22.1199] Antiochenus, immunditiarum omnium, et Nicolaitarum haereseos auctor exstitisse referatur. Non tibi illa nunc replico, quod plures virgines stuprasse narreris; quod a te nobilium violata matrimonia, publico caesa sint gladio; quod per lupanaria impurus, et helluo cucurristi. Magna quidem ista sunt pondere suo, sed fiunt eorum quae illaturus sum comparatione leviora. Rogo quantum crimen est ubi stuprum et adulterium parum est? Infelicissime mortalium, tu speluncam illam, in qua Dei Filius natus est, et veritas de terra orta est, et terra dedit fructum suum, de stupro condicturus ingrederis. Non times, ne de praesepi infans vagiat; ne puerpera Virgo te videat; ne mater Domini contempletur? Angeli clamant, pastores currunt, stella desuper rutilat, Magi 1089 adorant, Herodes terretur, Jerosolyma conturbatur; et tu cubiculum virginis, decepturus virginem irrepis? Paveo miser, et tam mente, quam corpore perhorresco, ponere tibi volens ante oculos tuos, opus tuum. Tota Ecclesia nocturnis vigiliis Christum Dominum personabat, et in diversarum gentium linguis unus in laudibus Dei spiritus concinebat. Tu inter ostia quondam praesepis Domini, nunc altaris, amatorias epistolas fulciebas, quas postea illa miserabilis, quasi flexo adoratura genu, inveniret et legeret; et stabas deinceps in choro psallentium, et impudicis nutibus loquebaris.

5. Proh nefas, non possum ultra progredi. Prorumpunt singultus antequam verba, et indignatione pariter ac dolore, in ipso meatu faucium spiritus coarctatur. Ubi mare illud eloquentiae Tullianae? ubi torrens fluvius Demosthenis?

Nunc [al. Nunc, nunc.] profecto muti essetis ambo, et vestra lingua torpesceret. Inventa est res, quam nulla eloquentia explicare [al. explicari.] queat. Repertum est facinus, quod nec mimus fingere, nec scurra ludere, nec Atellanus possit effari. Moris est in Aegypti et Syriae monasteriis, ut tam virgo, quam vidua, quae se Deo voverint, et saeculo renuntiantes, omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum, non intecto postea contra Apostoli voluntatem incessurae capite; sed ligato pariter ac velato. Nec hoc quispiam, praeter tondentes novit et tonsas, nisi quod quia ab omnibus fit, pene scitur ab omnibus. Hoc autem duplicem ob causam, de consuetudine versum est in naturam, vel quia lavacrum non adeunt, vel quia [PL22.1200] oleum nec capite, nec ore norunt, ne a parvis animalibus, quae inter cutem et crinem gigni solent, et concretis sordibus, opprimantur [al. obruantur].

6. Videamus igitur, tu vir bone inter ista quid feceris. Futuro matrimonio, in spelunca illa venerabili, quasi quosdam 1090 obsides accipis capillos, sudariola infelicis, et cingulum, dotale pignus, reportas [al. deportas], jurans ei te nullam similiter amaturum. Deinde curris ad pastorum locum, et Angelorum desuper strepitu concinente, in eadem verba testaris. Nihil dico amplius, quod in oscula rueris, quod amplexatus sis. Totum quidem de te credi potest, sed veneratio praesepis et loci [al. campi] non me sinunt plus credere, quam te voluntate tantum et animo corruisse. Miser: nonne quando in spelunca cum virgine stare cepisti, caligaverunt oculi, lingua torpuit, conciderunt brachia, pectus intremuit, nutavit incessus? Post Apostoli Petri Basilicam, in qua Christi flammeo consecrata est: post Crucis et Resurrectionis et Ascensionis Dominicae sacramenta, in quibus rursum se in monasterio victuram spoponderat, audes crinem accipere tecum noctibus dormiturae [al. dormiturum], quem Christo messuerat in spelunca? Deinde a vespere usque mane fenestrae illius assides, et quia propter altitudinem, haerere vobis cominus non licebat, per funiculum, vel accipis aliquid, vel remittis. Vide quanta diligentia Dominae fuerit, ut nunquam virginem, nisi in Ecclesia videris: et cum talem uterque vestrum habuerit voluntatem, nisi per fenestram nocte facultas vobis non fuerit colloquendi. Oriebatur tibi, ut postea didici, sol invito. Exanguis, marcidus, pallidus, ut suspicione omni careres, Evangelium Christi, quasi Diaconus lectitabas. Nos pallorem jejunii putabamus, et exangue os contra institutum ac morem tuum, quasi confectum vigiliis mirabamur. Jam tibi et scalae, per quas deponeres miseram, parabantur; jam iter dispositum, decreta navigia, condicta dies, fuga animo pertractata [al. praeparata]; et ecce Angelus ille cubiculi Mariae janitor, cunarum Domini custos, et infantis Christi gerulus, coram quo tanta faciebas, ipse te prodidit.

7. O funestos oculos meos! o diem illum 1091 omni maledictione dignissimum, in quo epistolas illas tuas, quas hucusque retinemus, consternata mente legi! quae ibi turpitudines? quae blanditiae? quanta de condicto stupro exultatio? Haeccine Diaconum, [PL22.1201] non dicam loqui, sed scire potuisse? Ubi miser ista didicisti, qui in Ecclesia te nutritum esse jactabas? Nisi quod in eisdem epistolis juras te nunquam pudicum, nunquam fuisse Diaconum. Si negare volueris, manus tua te redarguet ipsi apices proclamabunt, Habeto interim lucrum sceleris, non possum tibi ingerere quae scripsisti.

8. Jaces itaque advolutus genibus meis, et heminam, ut tuis verbis utar, sanguinis deprecaris, Et, o te miserum, neglecto judicio Dei, me tantum quasi vindicem times! Ignovi fateor; quid enim aliud possum tibi facere, Christianus? Hortatus sum ut ageres poenitentiam, et in cilicio et cinere volutareris, ut solitudinem peteres, ut viveres in monasterio, ut Dei misericordiam jugibus lacrymis implorares. At tu bonae spei columen, excetrae stimulis inflammatus, factus es mihi in arcum perversum, et contra me conviciorum sagittas jacis. Inimicus tibi factus sum, vera dicens. Non dolebo [al. doleo] de maledictis; quis enim nesciat, nihil nisi flagitiosum tuo ore laudari? Hoc plango, quod te ipse non plangis, quod te non sentis mortuum [al. esse mortuum]; quod quasi gladiator paratus libithynae, in proprium funus ornaris. Amiciris linteis, digitos annulis oneras, dentes pulvere teris, raros in rubenti calvaria digeris capillos: taurina cervix toris adipeis intumescens, nec quia propter libidinem fracta est, inclinatur. Super haec, unguenta fragras, mutas balneas, et contra renascentes pilos pugnas; per forum ac plateas, nitidus ac politus amator incedis. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere. Convertere miser ad Dominum, ut ad te Dominus convertatur. Age poenitentiam, ut et ille agat poenitentiam super 1092 omnibus quae locutus est malis ut faceret tibi.

9. Quid neglecto vulnere proprio, alios niteris infamare? Quid me bene tibi et sedulo consulentem, quasi phreneticus morsu lace ras? Esto, ego flagitiosus sim, ut vulgo jactitas saltem mecum age poenitentiam; criminosus, ut simulas, imitare lacrymas criminosi. Num mea peccata virtutes tuae sunt? An malorum tuorum putas solatium, si multos tui similes habeas? Fluant paululum de oculis lacrymae intersericum et linteamina, quibus tibi videris fulgidus et formosus; intellige te nudum, conscissum, sordidatum [al. sordidum], mendicantem. Nunquam est [PL22.1202] sera poenitentia. Quamvis de Jerosolymis descenderis, et sis in itinere vulneratus, inde te Samaritanus impositum jumento, curandumque ad stabulum referet. Sed et si mortuus jaces [al. jaceas] in sepulcro, tamen et foetentem Dominus suscitabit. Imitare saltem caecos illos, propter quos Salvator dimittens domum suam et haereditatem suam, Jericho venit. Sedentibus in tenebris et umbra mortis lux orta est eis, Qui postquam praeterire Dominum cognovissent, ceperunt clamare, dicentes: Fili David, miserere nostri. Poteris et tu videre, si clames; si accitus ab eo, sordida vestimenta projicias. Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et tunc scies ubi fueris (Isai. 30. 15). Tangat modo cicatrices tuas, pertractet luminum quondam tuorum vestigia. Licet ab utero sic genitus sis, et in delictis conceperit te mater tua, asperget te hyssopo, et mundaberis: lavabit te, et super nivem dealbaberis. Quid incurvus terrae haeres, et totus in coeno jaces? Illa quam decem et octo annis Satanas vinxerat, postquam a Salvatore curata est, coelum erecta suspexit. Quod ad Cain dictum est, tibi dictum puta, Peccasti, quiesce (Genes. 4. 13): Quid longius recedis a-facie Dei, et habitas in terra Naid? Quid totus in salo fluctuas, nec statuis supra petram pedem tuum? 1093 Cave ne te Phinees cum Madianitide fornicantem seiromaste configat. Quid postquam Thamar virginem frater et consanguineus polluisti, versus in Absalom, occidere eum cupis, qui te rebellantem plangit et mortuum? Clamat contra te sanguis Nabuthae: et vinea Jezrael, hoc est, seminis Dei; quam in hortum voluptatum, lasciviae olera convertisti, dignam de te ultionem reposcit. Mittitur tibi Elias, tormenta et interitum nuntians. Incurvare, et sacco vestire paulisper, et de te poterit dicere Deus: Vidisti, quia reveritus fuerit Achab a facie mea? Non superducam malitiam in diebus ejus (3. Reg. 21. 29).

10. Sed forte blandiris tibi, quod a tali Episcopo Diaconus ordinatus es. Jam superius dixi, nec patrem pro filio, nec filium pro patre puniri. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. 18. 4). Et Samuel habuit filios qui recesserunt a timore Dei, et abierunt post avaritiam et iniquitatem. Et Heli Sacerdos sanctus fuit; sed habuit filios, qui, ut in Hebraeorum volumine legimus, fornicabantur cum mulieribus [PL22.1203] in tabernaculo Dei, et in similitudinem tui, impudenter sibi Dei ministerium vindicabant (1. Reg. 8). Unde et locus tabernaculi ipse subversus est et propter vitia Sacerdotum Dei, sanctuarium, destitutum est [al. destructum]. Quanquam et ipse Heli dum est nimium lenis in filios, offendit Deum; tantumque abest, ut te valeat Episcopi tui justitia liberare, ut timendum sit, ne propter te de solio suo corruens ὀπισθοτόνωι pereat insanabili. Si Oza Levites Arcam Domini, quam portare ipse debuerat, quasi ruentem sustentare voluit, et percussus est: quid de te fututurum putas, qui stantem Arcam Domini praecipitare conatus es? Quanto magis Episcopus qui te ordinavit probabilis est, tanto tu amplius detestandus, qui talem hominem fefellisti. Solemus mala domus nostrae scire novissimi, ac liberorum et conjugum vitia, vicinis canentibus, ignorare. Noverat te omnis Italia. Universi te stare ante altare Christi ingemiscebant. Nec tu tam callidus eras, 1094 ut prudenter tua vitia celares. Sic aestuabas, sic subantem te et lascivientem huc atque illuc rapiebat voluptas, ut quasi quosdam triumphos, palmamque vitiorum de expletis libidinibus sublevares.

11. Denique inter gladios barbari, et barbari mariti, et mariti potentis excubias, impudicitiae flamma te rapuit. Non timuisti in illa domo adulterium facere, in qua sine judice laesus vir se poterat ulcisci. Duceris ad hortulos, ad suburbana pertraheris: tam libere et insane te agis, ut absente marito, uxorem te putes habere, non adulteram. Inde [al. Unde] per quosdam cuniculos dum illa tenetur, erumpis. Romam occultus ingrederis, latitas inter Samnitas latrones, et ad primum mariti nuntium, quod novus tibi ex Alpibus Hannibal descendisset, navigio te credis in tuto. Tanta fugae celeritas fuit, ut tempestatem terra duceres tutiorem. Venis [al. Venisti] utcumque in Syriam, inde te velle Jerosolymam transcendere, et serviturum Domino polliceris. Quis non susciperet eum, qui se Monachum promittebat, praesertim ignorans tragoedias tuas, et Episcopi tui Commendatitias ad caeteros Sacerdotes epistolas legens? At tu infelix transfigurabas te in Angelum lucis, et minister Satanae, ministrum justitiae simulabas. Sub vestitu ovium latebas lupus, et post adulterium hominis, adulter Christi esse cupiebas.

12. Haec idcirco retuli, ut totam tibi scenam operum tuorum, quasi in brevi depingerem tabella, et gesta tua ante oculos tuos ponerem, ne misericordiam Domini nimiamque clementiam, materiam existimes delictorum, rursum crucifigens tibimetipsi [PL22.1204] Filium Dei, et ostentui habens, et non legens illud quod sequitur. Terra enim venientem saepe super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Domino: Proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio fit in combustionem (Heb. 6. 7. et 8).

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 1167-1204 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22