1. Plures anni sunt, quod super dormitione Blaesillae, Paulam venerabilem feminam, recenti adhuc vulnere, consolatus sum (Epist. 39. de Obit. Blaesil.). Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum Episcopum Nepotiani scribens Epitaphium, quidquid habere potui virium, in illo tunc dolore consumpsi. Ante hoc ferme biennium, Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae, brevem Epistolam dedi, erubescens ad disertissimum virum plura loqui, et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta jactantia docere perfectum. Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro appetenti, debitum munus imponis, quo pro novitate virtutum, veterem materiam novam faciam. In illis enim vel parentis affectus, vel moeror avunculi, vel desiderium mariti temperandum fuit; et pro diversitate personarum, diversa de Scripturis adhibenda medicamina.

[PL22.691] 2. Fabiolae laudes.---In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum Gentilium, luctum pauperum, 458 solatium Monachorum. Quidquid primum arripuero, sequentium comparatione vilescit. Jejunium praedicem? sed praevalescunt eleemosynae. Humilitatem laudem? sed major est fidei ardor. Dicam appetitas sordes, et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita? PLUS EST animum deposuisse, quam cultum. Difficilius arrogantia, quam auro caremus et gemmis. His enim abjectis, interdum gloriosis tumemus sordibus: et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus. CELATA VIRTUS, et conscientiae fota secreto, Deum solum judicem respicit. Unde novis mihi est efferenda praeconiis, et ordine Rhetorum praetermisso, tota de conversionis ac poenitentiae [al. confessionis, et conversationis] incunabulis assumenda. Alius forsitan scholae memor, Q. Maximum.

Unum qui nobis, cunctando, restituit rem (Aeneid. 6), et totam Fabiorum gentem proferret in medium: diceret pugnas, describeret praelia, et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam venisse jactaret, ut quod in virga non poterat, in radicibus demonstraret. Ego diversorii Bethleemitici, et praesepis Dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi, non de nobilitate veteris historiae, sed de Ecclesiae humilitate producam.

3. Et quia statim in principio, quasi scopulus quidam, et procella mihi obtrectatorum ejus opponitur, quod secundum sortita matrimonium, prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi prius ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire dissidii, quam corporis sui infamare partem, et maculas ejus detegere. Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est. Praecepit Dominus uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis: et si dimissa fuerit, manere innuptam (Matth. 5 et 19). Quidquid viris jubetur, hoc consequenter redundat in feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus. »Si quis meretrici jungitur, unum corpus facit« (1. Cor. 6. 16): ergo et quae scortatori impuroque sociatur, unum 459 cum eo corpus efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi: aliud Papianus, aliud Paulus noster praecipit. Apud illos viris impudicitae frena laxantur: et solo stupro atque adulterio condemnato, passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur: quasi culpam dignitas faciat, non voluntas. Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris; et eadem servitus pari conditione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, [PL22.692] vitiosum: dimisit illius et illius criminis noxium: dimisit (pene dixi) quod, clamante vicinia, uxor sola non prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato marito, non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem. Melius est, inquit Apostolus, nubere, quam uri (1. Cor. 7. 9). Adolescentula erat, viduitatem suam servare non poterat. Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae (Rom. 7. 23), et se vinctam et captivam ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri imbecillitatem suam, et umbram quamdam miserabilis subire conjugii, quam sub gloria univirae opera exercere meretricum. Idem Apostolus vult viduas adolescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia (I Tim. 5). Et protinus cur hoc velit, exponit: »Jam enim quaedam abierunt retro post Satanam.« Igitur et Fabiola, quia persuaserat sibi, et putabat a se virum jure dimissum, nec Evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio, viventibus viris, feminis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.

4. Sed quid ego in abolitis et antiquis moror, quaerens excusare culpam, cujus poenitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semetipsam reversa, quo tempore solent viduae negligentes, jugo servitutis excusso, agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios; saccum indueret, ut errorem publice fateretur; et tota urbe spectante Romana, ante diem Paschae in Basilica quondam Leterani, qui Caesariano truncatus est gladio, 460 staret in ordine poenitentium, Episcopo, Presbyteris, et omni populo collacrymantibus, sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus iste non purget? quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? Petrus trinam negationem trina confessione delevit (Joan 21). Aaron sacrilegium, et conflatum ex auro vituli caput, fraternae correxere preces (Exod. 32). David sancti et mansuetissimi viri homicidium pariter et adulterium, septem dierum emendavit fames (2. Reg. 11. 12). Jacebat in terra, volutabatur in cinere, et oblitus regiae potestatis, lumen quaerebat in tenebris. Illumque tantum respiciens quem offenderat, lacrymabili [al. lacrymali] voce dicebat: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Ps. 50. 6). Et: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Ibid. 14). Atque [PL22.693] factum est, ut qui me prius docuerat virtutibus, suis, quomodo stans non caderem, doceret per poenitentiam, quomodo cadens resurgerem. Quid tam impium legimus inter reges, quam Achab, de quo Scriptura dicit; Non fuit alius talis ut Achab, qui venundatus est, ut faceret malum in conspectu Domini? (3. Reg. 21.) Hic cum propter sanguinem Nabuthae correptus fuisset ab Elia, et audisset iram Domini per Prophetam: »Occidisti, et insuper possedisti: et ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua,« et reliqua: scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunabatque in sacco, et ambulabat demisso capite. Tunc factus est sermo Dei ad Eliam Thesbyten, dicens: »Nonne vidisti Achab humiliatum coram me? Quia ergo humiliatus est mei [al. timoris mei] causa, non inducam malum in diebus ejus.« O felix poenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem sententiam Dei, confesso errore mutavit. Hoc idem et Manassen in Paralipomenon (2. Par. 330 supple libr.), et Niniven fecisse legimus in Propheta (Jon. 3. 4), Publicanum quoque in Evangelio (Luc. 16). E quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit; alter impendentem Dei fregit iram; tertius pectus verberans, pugnis, oculos non levabat ad coelum; et multo justificatior 461 recessit Publicanus humili confessione vitiorum, quam Pharisaeus superba jactatione virtutum. Non est loci hujus ut poenitentiam praedicem, et quasi contra Montanum, Novatumque scribens dicam, illam hostiam Domino esse placabilem (Psal. 26); et, »Sacrificium Deo, spiritum contribulatum« (Psal. 50. 19): Et, »Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem:« (Ezech. 18. 23); Et, »Exsurge, exsurge Jerusalem« (Isai. 60. 1; et Baruch, 5. 5); et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.

5. Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit, et praesenti causae conveniat. Non est confusa Dominum in terris, et ille eam non confundetur [al. confundet] in coelo (Luc. 9). Aperuit cunctis vulnus suum, et decolorem [al. dedecorem] in corpore cicatricem flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. Non est ingressa Ecclesiam Domini, sed extra castra cum Maria sorore Moysi separata censedit (Num. 12. 15), ut quam Sacerdos ejecerat, ipse revocaret. Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam, et discalceatis pedibus transivit fluenta lacrymarum. Sedit super carbones ignis. Hi ei fuere in adjutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, ornamenta fugiebat. Sic dolebat, quasi adulterium commisisset, et multis impendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.

6. Diu morati sumus in poenitentia, in qua velut [PL22.694] in vadosis locis resedimus, ut major nobis et absque ullo impedimento se laudum ejus campus aperiret. Recepta sub oculis omnis Ecclesiae communione, quid fecit? scilicet in die bona malorum non oblita est (Eccli. 11); et post naufragium rursum tentare noluit pericula navigandi. Quin potius omnem censum, quem habere poterat (erat autem amplissimus, et respondens generi ejus) dilapidavit, ac vendidit: et in pecuniam congregatum, usibus pauperum praeparavit; et prima omnium νοσοκομεῖον instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis, et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra foveret. Describam ego nunc diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas 462 manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia, et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quoties morbo regio, et pedore confectos humeris suis ipsa portavit? quoties lavit purulentam vulnerum saniem quam alius aspicere non valebat? Praebebat cibos propria manu, et spirans cadaver sorbitiunculis irrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere hujusmodi misericordiam per aliena ministeria, et clementes esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo, et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem: sed sicut imbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in coelum laudibus fero. MAGNA fides ista contemnit. Scio [al. Scit] quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit (Luc. 16). Ille quem despicimus, quem videre non possumus, ad cujus intuitum nobis vomitus erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus est luto, iisdem compactus elementis. Quidquid patitur, et nos pati possumus. Vulnera ejus existimemus propria; et omnis animi in alterum duritia, clementi in nosmetipsos cogitatione frangetur. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, (Ex Aeneid. 6). quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quanquam illa simili liberalitate erga Clericos, et Monachos, ac Virgines fuerit. Quod Monasterium non illius opibus sustentatum est? quem nudum, et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? in quorum se indigentiam non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae ejus Roma fuit. Peragrabat ergo insulas, et totum Etruscum mare, Volscorumque provinciam, et reconditos curvorum littorum sinus, in quibus Monachorum consistunt chori, vel proprio corpore, vel transmissa per viros sanctos ac fideles munificentia circumibat.

7. Unde repente et contra opinionem omnium Jerosolymam [PL22.695] navigavit, ubi 463 multorum excepta concursu, nostro parumper usa est hospitio: cujus societatis recordans, videor mihi adhuc videre quam vidi. Jesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus? et veluti quamdam famem satiare desiderans, per Prophetas, Evangelia, Psalmosque currebat: quaestiones et proponens, et solutas recondens in scriniolo pectoris sui. Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam, addebat dolorem (Eccl. 3); et quasi oleum flammae adjiciens [al. adjeceris], majoris ardoris fomenta capiebat. Quodam die cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries: cur singulae tribus in aliis atque aliis locis varie jungerentur: quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit (Num. 20), ut nullus propemodum Prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit; respondi ut potui, et visus [al. nisus] sum interrogationi ejus satisfacere. Revolvens ergo librum, pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium Mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus, pervenit usque ad fluenta Jordanis (Num. 33). Cumque causas quaereret et rationes singularum [al. singulorum], in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum. Tunc vero magis coepit urgere, et quasi non mihi liceret nescire, quod nescio, expostulare, ac se indignam tantis mysteriis dicere. Quid plura? Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus hujuscemodi disputatiunculae pollicerer, quod usque in praesens tempus, ut nunc intelligo, Domini voluntate dilatum, reddetur memoriae illius: ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus, per mundi hujus solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.

8. Verum quod coepimus, prosequamur. Quaerentibus nobis dignum tantae 464 feminae habitaculum, cum illa ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet: ecce subito discurrentibus nuntiis, Oriens totus intremuit [al. intonuit], ab ultima Moeotide inter glacialem Tanain, et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunnorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia, caedis pariter, ac terroris cuncta complerent. Aberat tunc Romanus exercitus, et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert, [PL22.696] sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annum exegisse vectigal. Avertat Jesus ab orbe Romano tales ultra bestias. Insperati ubique aderant, et famam celeritate vincentes, non religioni, non dignitatibus, non aetati parcebant, non vagientis miserabantur infantiae. Cogebantur mori, qui nondum vivere coeperant; et nescientes malum suum, inter hostium manus ac tela ridebant. Consonus inter omnes rumor, petere eos Jerosolymam, et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem percurrere Muri neglecti pacis incuria, sarciebantur. Antiochia obsidebatur. Tyrus se volens a terra abrumpere, insulam quaerebat antiquam. Tunc et nos compulsi sumus parare naves, es se in littore, adventum hostium praecavere, et saevientibus ventis, magis barbaros metuere, quam naufragium; non tam propriae saluti, quam Virginum castimoniae providentes. Erat illo tempore quaedam apud [al. inter] nos dissensio, et barbarorum pugnam domestica bella superabant. Nos in Oriente tenuerunt jam fixae sedes, et inveteratum sanctorum Locorum desiderium. Illa, quae tota in sarcinis erat, et in omni urbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat; manens in alieno, quae 465 multos prius hospites habuit: et (ne sermonem longius protraham) in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod, illa teste, vendiderat.

9. Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis Locis monile perdidimus. Recepit Roma quod amiserat, et procax ac maledica lingua Gentilium, oculorum testimonio confutata est. Laudent caeteri misericordiam ejus, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum quo Heliodorum quondam juvenis ad eremum cohortatus sum (Epist. 14), tenebat memoriter; et Romana cernens moenia, inclusam se esse plangebat Oblita sexus, fragilitatis immemor, ac solitudinis tantum cupida, ibi erat, ubi animo morabatur. Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe, quasi de vinculis, gestiebat erumpere. Dispensationem pecuniae, et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat. Non aliis distributionem eleemosynarum tribuere; sed suis pariter effusis, ipsa pro Christo stipes optabat accipere. Sic festinabat, sic impatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam. Itaque dum semper paratur, mors eam invenire non potuit imparatam.

10. Inter laudes feminae subito mihi Pammachius meus exoritur. Paulina dormit ut iste vigilet. Praecedit [PL22.697] maritum, ut Christo famulum derelinquat. Hic haeres uxoris, et haereditatis alii possessores. Certabant vir et femina, quis in Portu Abrahae tabernaculum figeret: et erat haec inter utrumque contentio, quis humanitate superaret. Vicit uterque, et uterque superatus est. Ambo se victos et victores fatentur, dum quod alter cupiebat, uterque perfecit. Jungunt opes, sociant voluntates, ut quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret. Necdum dictum, jam factum. Emitur hospitium, et ad hospitium [al. et hospitum] turba concurrit. »Non est enim labor in Jacob, nec dolor in Israel« (Num. 23. 21. juxta LXX). Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat. Mittat Roma properantes [al. navigantes], quos navigaturos littus molle confoveat. Quod Publius semel fecit in insula Melite erga unum Apostolum, et (ne contradictioni locum tribuam) 466 in una navi; hoc isti et frequenter faciunt et in plures: nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet. Xenodochium in Portu Romano situm totus pariter mundus audivit. Sub una aestate didicit Britannia, quod Aegyptus et Parthus noverant Vere.

11. Quod scriptum est: »Timentibus Dominum, omnia cooperantur in bonum (Rom. 8. 28), in obitu tantae feminae vidimus comprobatum. Quadem praesagio futurorum ad multos scripserat Monachos, ut venirent, et se gravi onere laborantem absolverent, faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula (Luc. 16. 19). Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa quo modo voluit: et deposita tandem sarcina, levior volavit ad coelum. Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exhalaverat, necdum debitam Christo reddiderat animam, Et jam fama volans, tanti praenuntia luctus (Aeneid. l. 1), totius Urbis populum ad exequias congregabat. Sonabant Psalmi, et aurata Templorum tecta reboans in sublime quatiebat ALLELUIA. Hic juvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes, Femineas, et facta ferant. (Ibid. l. 8.) Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicerant, haec spirituales nequitias subjugavit. Audio praecedentium [PL22.698] turmas, et catervatim in exequiis ejus multitudinem confluentem. Non plateae, non porticus, non imminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria poenitentis. Nec mirum si de ejus salute homines exultarent, de cujus conversione Angeli laetabantur in coelo.

12. Hoc tibi, Fabiola [al. mi Fabiola], ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus saepe virgines, viduas, ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae »sequuntur Agnum quocumque vadit« (Apoc. 14. 4). Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde 467 maculatur. Procul livor, facessat invidia. Si paterfamilias bonus est, quare oculus noster malus est? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est (Luc. 10). Multae mansiones sunt apud Patrem (Joan. 14). Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. 5). Cui plus dimittitur, plus amat (Luc. 7).

EPISTOLA LXXVIII. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto

1. In septuagesimo septimo Psalmo, quem juxta Evangelistam Matthaeum (Cap. 13. v. 35) ex persona Domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto, et egressionis Israel in solitudinem, narratur historia. Cumque nulli dubium sit, facta esse quae scripta sunt, quasi aliud littera sonet, aliud spiritus clausum teneat: »Aperiam,« inquit, »in parabola os meum: loquar propositiones ab initio. Quanta audivimus et vidimus, ea et patres nostri narraverunt nobis« (Ps. 77. 2. et 3). Unde et Apostolus iisdem verbis, quia eodem et spiritu: »Haec autem,« ait, »omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad commonitionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt« (1. Cor. 10. 11): Et, »Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus« (Ibidem. 1 et seqq.). Si ergo pars historiae itineris ex Aegypto spiritualiter accipitur, et caetera, quae ab Apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, ejusdem esse intelligentiae convincentur. Nam idem Propheta, qui in alio loco [PL22.699] dixerat: »Habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea« (Ps. 119. 5): absentiam Terrae sanctaenon 468 sustinens, lacrymabiliter ingemiscit, et dicit: »Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: donec transeam in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis« (Ps. 41. 5). Et in alio Psalmo: »Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua« (Ps. 118. 18). Paulus quoque, »Lex spiritualis est« (Rom. 7. 14): Et ipse Dominus, »Si crederetis Moysi, et mihi crederetis: de me enim ille scripsit« (Joan. 5. 47). Et Evangelium secundum Lucam: »Tunc incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in cunctis Scripturis, quae de se ipso dicta erant« (Luc. 24. 27). Igitur Judaei parvuli, et qui solidum cibum glutire nequeunt, sed adhuc lacte nutriuntur infantiae (1. Cor. 3), legant Pharaonem carneum, et mare Rubrum, per quod ad Indiam navigatur: et Manna coriandro simile: et omnia quae scripta sunt, audiant corporaliter, lepram domorum, et lepram pellis, et staminis; taurum homicidam, et jumentum adulterii reum; et Hebraei propter uxorem ac liberos servire cupientis, aurem subula perforatam. Nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Jesu egredientes in desertum, pascamur panibus ejus (Matth. 14; et Marc. 6): si insipientes sumus et jumentorum similes, hordeaceis: sin rationale animal, triticeis, et ex grano frumenti commolitis: quod in terram cadens et mortuum multos fructus attulit. Novem plagis percussa est Aegyptus, fractus Pharao, ut dimitteret populum Dei. Ad extremum primogenita perdidit, ut primogenita Israelis Domino sacrarentur. Qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt. Exterminator transit, et terram Gessen pastoralem et pluviis irrigatam, non audet attingere: erant enim postes eorum agni cruore signati, et opere loquebantur: »Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine« (Ps. 4. 7). Unde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quam nos transitum appellare possumus, eo quod de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum relinquimus. Sed jam tempus est, ut promissa complentes, Mansionum Israel ordinem prosequamur.

2. Scriptum est in ultima parte voluminis Numerorum (Cap. 33), quod apud Hebraeos appellatur VAJEDABBER: »Haec sunt castra filiorum Israel, qui egressi sunt 469 de terra Aegypti per turmas suas in manu Moysi et Aaron;« quas Graeci ἀπάρσεις vocant, nos propter linguae proprietatem significantius Mansiones, sive quia de exercitu dicitur, castra [PL22.700] transtulimus. Fit autem catalogus Mansionum a prima usque ad ultimam; et numerantur simul quadraginta duae, de quibus Matthaeus loquitur: »Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim, id est, simul generationes quadraginta duae« (Matth. 1. 17). Per has currit verus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad coelum: et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur. Nec mirum, si in illo numeri sacramento perveniamus ad regna coelorum: sub quo Dominus atque Salvator a primo Patriarcha pervenit ad virginem, quasi ad Jordanem, quae pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundabat. Quod autem in manu Moysi et Aaron egressus scribitur, intellige legem et sacerdotium, opera, et cultum Dei: quorum alterum altero indiget. NIHIL ENIM PRODEST exercere virtutes, nisi noveris Creatorem: nec Dei veneratio proficit ad salutem, nisi praecepta Conditoris impleveris. His duabus manibus, quasi duobus Seraphim in confessionem sanctae Trinitatis erumpimus, dicentes, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth.

PRIMA MANSIO

RAMESSES a quibusdam interpretatur commotio turbulenta, aut amaritudo commotioque tineae: nos autem verius aestimamus exprimi, tonitruum gaudii. Ad hanc urbem quae in extremis finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens, movebatur a vitiis pristinis, et ab excomodente se prius tinea peccatorum, ut omnem amaritudinem vertens in dulcedinem, Dei vocem in Sina monte desuper tonantis [PL22.701] audiret. Quod autem verba divina et eloquia Scripturarum, in istius saeculi et mundi rota, tonitrus appellentur, Psalmista declarat, dicens: »Vox tonitrui tui in rota« (Ps. 76. 12). Et Dei Patris vocem in baptismo Salvatoris audientes tonitruum putaverunt. Cumque commoti fuerimus ad Evangelicam tubam, et excitati tonitruo gaudii, eximus in mense primo, quando »hyems praeteriit, et abiit sibi« (Cant. 2), quando veris exordium est, quando terra parturit, quando cuncta renovantur, et eximus quinta decima die mensis primi (Exod. 12), in crastinum Paschae pleno mensis lumine, post esum agni immaculati: et calciatos pedes habentes de Apostolo (Ephes. 6), et accinctos pudicitia lumbos, et baculos in manibus praeparatos. Quamvis enim in Aegypto quarta decima die mensis Pascha facientes, comederimus agnum, tamen tunc nobis lux plena completur, quando in manu excelsa Ramessem dimittimus, quae excelsa dicitur, vel quod Aegyptum percusserit, vel quod protexerit Israel, videntibus Aegyptiis, qui admirantur nos exire de saeculo, et torquentur invidia, et postea nos tenere cupientes, in persecutionibus suffocantur: quando et Aegyptii sepeliunt primogenitos suos, et patres mortui terrenis operibus, opprimunt mortuos filios suos. Mihi videntur 471 Aegyptiorum primogenita, dogmata esse Philosophorum, quibus deceptos homines atque irretitos tenebant. Quae cum Israel vivus effugerit, circumdant [al. circumdantur] mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. Porro quod sequitur: »In diis eorum fecit judicia« (Num. 33. 9), sive ut Septuaginta transtulerunt, »ultiones:« illud Hebraei autumant, quod nocte qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint, sive motu terrae, sive ictu fulminum. Spiritualiter autem discimus quod egredientibus nobis de Aegypto, errorum idola corruant, et omnis perversarum doctrinarum cultura quatiatur.

II. MANSIO

Secunda Mansio. In hac coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula, unde et ex re locus nomen accepit. SOCCOTH quippe interpretatur in lingua nostra, tabernacula, sive tentoria. Et ob hoc septimo mense, quinta decima die mensis solemnitas Tabernaculorum est (Levit. 23). Cum ergo exierimus ex Aegypto, primum tabernacula figimus, scientes nobis ad ulteriora pergendum. Tunc non comedimus de fermento Aegypti, de fermento malitiae et nequitiae: sed vescimur azymis sinceritatis et veritatis (1. Cor. 5): Domini praecepta opere consummantes: »Cavete a fermento Pharisaeorum« (Matth. 16. 11). In hac nobis praecipitur Mansione, ut semper [PL22.702] egressionis ex Aegypto memores simus: ut celebremus transitum, id est, Phase Domini; ut primogenita nostri uteri, cunctarumque virtutum, pro primogenitis Aegypti, quae percussa sunt, Domino consecremus.

III. MANSIO

Tertia Mansio offertur post tabernacula, in qua primum videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis, ut praecedat populum, et dux itineris fiat. ETHAM nobis sonat fortitudo, atque perfectio, de qua 472 et David canit: »Tu dirupisti fluvios Etham,« (Psal. 73. 15), id est, »fortes.« Grandis est fortitudo, Aegyptum dimittere, et in extrema solitudine commorari. Ex quo intelligimus locum Soccoth adhuc juxta Aegypti fuisse regiones. In eo enim quod dicitur, quae est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse eremi et Aegypti. Praeparemus nobis fortitudinem, assumamus perfectum robur, ut inter errorum tenebras, et confusionem noctis, scientiae Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem habeat protegentem: ut his ducibus ad sanctam Terram pervenire valeamus.

IV. MANSIO

Quarta Mansio est PHIAHIROTH, quae interpretatur os nobilium, scribiturque per literam HETH. Quidam male, hiroth, villas putant, errorque manifestus, quod pro supradicto elemento, AI litteram legant. BEEL-SEPHON in linguam nostram vertitur Dominus aquilonis, aut ascensus speculae, aut habens arcana. Porro MAGDOL, magnitudo vel turris. Assumpta igitur fortitudine nobilitamur in Domino, et Beel-sephon idoli arcana contemnimus, illiusque magnificentiam et turritam superbiam declinamus. Non enim est ab austro, unde Dominus venit, et a meridie, in qua sponsus recumbit in floribus; sed possessor Aquilonis venti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram: qui cum sit frigidissimus, nomine dexter vocatur, falsum sibi assumens vocabulum virtutis ac dextrae, cum totus sit in sinistra.

V. MANSIO

Quinta Mansio est in MARA, quae interpretatur amaritudo. Non poterant ad Rubri maris gurgites pervenire, et Pharaonem cum suo exercitu videre pereuntem; nisi postquam habuerunt in 473 ore nobilitates, id est, in Domini confessione virtutes, quando crediderunt Deo, et Moysi famulo ejus: et audierunt ab eo: »Dominus pugnavit pro vobis [al. nobis], et vos tacebitis« (Exod. 14. 14): et victores, Maria praecinente, in tympanis et choris resonare coeperunt carmina triumphantium. »Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare« (Exod. 15. 1). Post praedicationem Evangelii, post tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem, Aegyptii et Pharao rursus occurrunt. Unde discimus cavendas semper insidias, et invocandam misericordiam Dei, ut insequentem Pharaonem possimus effugere, et nobis in spirituali baptismo suffocetur. Egressis de mari Rubro, occurrit eremus Sur, quae et solitudo Etham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam: et pervenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. Habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Mara intellige, aquas occidentis litterae, quibus si immittatur confessio crucis, et passionis Dominicae sacramenta jungantur: omne quod impotabile et triste videbatur ac rigidum, vertitur in dulcedinem. Unde et scriptum est: »Constituit Deus populo legem et judicia, et tentavit eum« (Exod. 15. 25). Ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis. Nec terrearis, si post victoriam venias ad amaritudinem: quia verum Pascha facientes, azyma cum amaritudinibus comedunt, et tentatio probationem, probatio spem, spes parit salutem (Rom. 5). Apud medicos quoque, quaedam antidotus, noxios humores temperans, ex amaritudine nuncupatur, quae dulcis ostenditur, restituens sanitatem: sicut e contrario voluptas atque luxuria amaritudine terminantur, dicente Scriptura: »Quae ad tempus pinguefacit fauces tuas, novissime vero amarius felle invenies« (Prov. 5. 3. juxta LXX).

VI. MANSIO

Sexta Mansio in arietes fortesque vertitur. Quam [PL22.704] pulcher ordo virtutum: post victoriam tentatio, post tentationem refectio. De amaritudine venimus ad arietes, et robustos principes gregis, quos apud Ezechielem (Ezech. 34) Dominus judicaturum esse se dicit: quod alii eorum conculcaverint aquas, et compresserint oves: alii lenes et placabiles fuerint. De his et vicesimus octavus Psalmus loquitur: Afferte Domino Filii Dei, Afferte Domino filios arietum. Sextae Mansionis tenemus hospitium. Nunquam prius occurrerunt fontes purissimi, nisi ubi magistrorum doctrina prorupit. Nec dubium quin de duodecim Apostolis sermo sit: de quorum fontibus derivatae aquae, totius mundi siccitatem rigant. Juxta has aquas septuaginta creverunt palmae, quos et ipsos secundi ordinis intelligimus praeceptores, Luca Evangelista testante, duodecim fuisse Apostolos, et septuaginta discipulos minoris gradus, quos et binos ante se Dominus praemittebat (Luc. 6. et 10). De quibus et Paulus refert (1. Cor. 15. 5. 6. et 7), quod apparuerit Dominus primum undecim, deinde Apostolis omnibus, alios volens intelligi primos, et alios secundos Christi discipulos. Bibamus de hujusmodi fontibus, et dulces fructus victoriae devorantes, ad Mansiones reliquas praeparemur.

VII. MANSIO

Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur, JAM SUPH, septima Mansio est. Et quaeritur, quomodo post transitionem maris Rubri, et fontis Mara, et Elim, rursum ad mare Rubrum venerint, nisi forte in itinere pergentibus, sinus quidam maris occurrerit, juxta quem castra metati sint. Aliud est enim transire mare: aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur, etiam post Evangelicam disciplinam et cibos dulcissimos triumphorum, apparere nobis interdum mare: et praeterita discrimina poni ante oculos. Quanquam multae differentiae 475 sit transire mare, et mare procul aspicere. Verbum JAM SUPH, apud Hebraeos ex mari et rubro compositum est. SUPH autem et Rubrum et Scyrpus vocatur. Unde possumus suspicari, quod venerint ad paludem quamdam et lacum, qui et carecto et juncis [PL22.705] plenus fuerit. Quod autem omnes congregationes aquarum Scriptura sancta mare vocet, nulla dubitatio est. Haec Mansio in Exodo non habetur: sed scriptum est pro ea, quod de mari Rubro venerint ad desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto (Exod. 16. 1), id est, tricesima prima postquam egressi sunt de Ramesse.

VIII. MANSIO

Octava Mansio, licet juxta ordinem Exodi septima sit. Sed sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai eremus Sin vocetur, et ex tota provincia etiam locus unius Mansionis nomen acceperit: sicut et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque Mansiones sunt: Jam suph, de qua supra diximus, et eremus Sin, et Dephca, et Alus, et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus. SIN autem, interpretatur rubus, vel odium, quorum utrumque facit ad mysticos intellectus, quod postquam venerimus ad eum locum, de quo sit nobis Dominus locuturus [al. locutus], grande odium mereamur inimici. Tunc videbimus ardere rubum, et non comburi: inflammari Ecclesiam persecutionibus, et eam, loquente in illa Domino, non perire. Et nota, quod in octava Mansione, in qua torcularia nostra sunt, unde et octavus Psalmus, hoc titulo praenotatur, desertum capimus rubi: quia plures filii desertae magis, quam ejus quae habet virum (Isai. 54).

IX. MANSIO

Nona Mansio. Hoc nomen apud Hebraeos 476 κρούμα, id est, pulsatio dicitur: juxta quod et Dominus ait: Pulsate et aperietur vobis (Matth. 7). In libro autem Hebraicorum Nominum, adhaesionem, remissionemque transtulimus, quod lectorem turbare non debet. Nec putet nos dissonantia scribere; ibi enim juxta id quod vulgo habetur, edidimus, si medium verbum scribatur per BETH litteram: hic autem in Hebraico volumine scriptum reperi per PHE, quod elementum magis pulsationem, quam glutinum sonat: sensusque est manifestus: post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis, Christi incipimus sacramenta pulsare. Prudentem studiosumque lectorem rogatum velim, ut sciat me vertere nomina [PL22.706] juxta Hebraicam Veritatem. Alioquin in Graecis et Latinis codicibus praeter pauca, omnia corrupta reperimus: et miror quosdam eruditos et Ecclesiasticos viros ea voluisse transferre, quae in Hebraico non habentur, et de male interpretatis, fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca, legant Rephca, litteram ponentes pro littera, eo quod RES et DELETH parvo apice, distinguantur, et interpretantur curationem: atque exinde tropologiam similem prosequuntur.

X. MANSIO

Decima Mansio in Exodo non habetur, crediturque in Sin eremo contineri, eodem narrante libro. Profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin per Mansiones suas juxta os Domini, et venerunt Raphidim. Ex quo perspicuum est plures Mansiones, unius regionis vocabulo demonstrari. Interpretaturque ALUS, fermentum: quod tollens mulier, miscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. 13. 33). In hac solitudine murmurat populus propter famem, et conversus respicit procul in nube gloriam Dei; accepitque vespere coturnicem, et mane alterius diei manna (Num. 11).

477 Et nota in Mansione decima fermentum poni, et post esum carnium, manna tribui, implerique Scripturam: Panem Angelorum manducavit homo (Ps. 77. 35).

XI. MANSIO

Undecima Mansio est, quam violenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum reperi, vidit os sufficiens eis, aut certe, visio oris fortium: meliusque transfertur, dissolutio fortium, vel sanitas fortium, sive juxta proprietatem linguae Syrae, remissio manuum. Haec et in Exodo legitur (Cap. 17. 1) post profectionem de eremo Sin. Queritur in ea populus ob ardorem sitis: fons de petra Oreb erumpit, et profluit: et quia tentaverunt Deum, locus Raphidim, tentationis quoque, id est, MESSE [al. Masa], sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem: Jesus contra Amalec militat: ad crucis signum superatur inimicus: remissis orantis manibus, hostis victor insequitur. Sedet Moyses super lapidem dictum a Zacharia (Cap. 2. v. 5), qui septem habebat oculos: et in Samuelis volumine appellatur ABEN EZER, id est, lapis adjutorii (1. Reg. 4. 1): et utramque manum ejus Aaron, et Ur, id est, montanus, lucidusque sustentat. Devicto adversario supervenit Jethro, educit Zephoram, et utrumque filium; dat concilium septuaginta Seniorum: et in typum Ecclesiae de gentibus congregatae, Legis immunitio, Evangelio suggerente, [PL22.707] completur. Pulchre autem dissolutio, ac sanitas fortium, RAPHIDIM dicitur, vel propter dissipatum Amalec, vel propter sanatum Israel. Sin autem remissionem manuum juxta Syros RAPHIDIM sonat, dicemus, propter offensam populi: quia contra Dominum murmuravit, istud loco nomen impositum. Haec tangimus potius quam exponimus, breviter indicasse contenti, quod post fermentum Alus, et Messam Ecclesiae, soleant multiplicia daemonum adversum nos tentamenta consurgere.

XII. MANSIO

Duodecima Mansio est. Statim tibi veniat in mentem Apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine: et praecellit in merito. Ad hunc locum quadragesima septima die perveniunt, Scriptura dicente: »Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudine Sinai, profectique de Raphidim, venerunt in desertum Sinai, et castra metati sunt in eremo, seditque ibi Israel e regione montis; et Moyses ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte dicens« (Exod. 19. 1. et seqq.): et reliqua. Et rursum: »Vade, inquit, ad populum, et sanctifica eos hodie et cras: et lavent vestimenta sua, sintque parati in diem tertium: quia tertia die descendet Dominus, vidente universo populo, super montem Sinai« (Ibid. 10). Quod et factum est. Laveruntque vestimenta sua, et ab uxorum coitu separatis, die tertio descendit Dominus in montem: quo fumante, et fulgore, tonitruo, caligine, voce, tuba, mortalium corda terrentibus, Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Supputemus numerum, et inveniemus quinquagesimo die egressionis Israel ex Aegypto in vertice montis Sinai legem datam. Unde et Pentecostes celebratur solemnitas, et postea Evangelii sacramentum Spiritus sancti descensione completur: ut sicut priori populo quinquagesimo die, vero Jubilaeo, et vero anno Remissionis, et veris quinquaginta et quingentis denariis, qui debitoribus dimittuntur, lex data est: Apostolis quoque, et [PL22.708] qui cum eis erant, in centum viginti Mosaicae aetatis numero constitutis, descenderit Spiritus sanctus, et divisis linguis credentium, totus Evangelica praedicatione mundus expletus sit. Longum est si replicare velim, quod in lege praeceptum sit: quomodo fabricatum tabernaculum, quae varietas hostiarum, quae vasorum diversitas, quae indumenta Pontificis, 479 quae Sacerdotum, et Levitarum caeremoniae, quid egerint: quomodo populus numeratus sit. Hoc tantum dicam, quod media pars Exodi, et totus Leviticus liber, et Numerorum praecepta non modica, et per singulas populi tribus distributio, et oblationes principum in hac Mansione descriptae sint, multorumque voluminum disputatio huic loco sufficere vix possit. Interpretatur autem SINAI rubi; non unus ut supra in solitudine Sin, sed plures: ut ibi principium sit, hic perfectio; ibi solitarius, numerus hic multiplex. Aliud est enim unam, et aliud omnes gratias possidere.

XIII. MANSIO

Tertia decima Mansio, cujus nomen ex interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur CABATORH ATTHAVA. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Jesus baptizatus statim a Spiritu ductus est in desertum, et tentatus [al. tentabatur] a diabolo. Itaque et Israel post familiarem cum Domino sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus in solitudinem PHARAN, quae interpretatur, onager, aut feritas, ibique succumbit malae bestiae, fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum voravit incendium; et intercedente Moyse (Num. 11. 1. et 2), humum vorax flamma consumpsit. Tunc accipiunt coturnices, et usque ad nauseam ac vomitum devorant. Eliguntur septuaginta Presbyteri; vadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Heldad et Medad, non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos. Unde et absentes prophetant; saturatoque populo, dum adhuc escae essent in ore eorum, ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum, et electos Israel praepedivit (Ps. 77. 5): ne ad malum velociter currerent: unde et appellatus est locus, sepulcra concupiscentiae; sive ut 480 in Septuaginta legimus, memoria desiderii. Ex quibus omnibus nos omnes docemur, qui [PL22.709] sapientiam dimisimus saecularem, et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra coelestem Scripturarum panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quaerere; alioquin si rursus eas voluerimus appetere, vorabimus usque ad nauscam; et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.

XIV. MANSIO

Quarta decima Mansio est in solitudine Pharan, quae in atria vertitur. In hac Aaron et Maria, propter Aethyopissam contra Moysen murmurant, et in typum zeli, adversus Ecclesiam de gentibus congregatam, populus Judaeorum leprae sorde perfunditur: nec redit ad tabernaculum, et pristinam recipit sanitatem, donec statutum plenitudinis gentium tempus impleat [al. impleatur]. Et hoc prudens lector attende, quod post consummatam in duodecimo numero virtutem, quia superbivit Israel: et in sepulcris concupiscentiae carnes Aegyptias desideravit: rursum jacit aliud fundamentum, et atria, id est, vestibulum virtutis ingreditur, ostendens nobis, et eos qui stant, posse cadere, et qui ceciderunt, posse resurgere. Positus est enim Jesus in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. 2), et ipse loquitur per Prophetam: Numquid qui cadit, non resurget? (Jerem. 8. 4.)

XV. MANSIO

481 Haec est autem quinta decima Mansio. Et notandum quod reliquae Mansiones decem et octo, quarum nunc breviter catologus describitur, a Rethma usque ad Asiongaber, id est, usque ad tricesimam secundam Mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur, in quibus universa quae scripta sunt, diversis temporibus gesta sentimus: quae quia non sunt per Mansiones singulas distributa, a nobis quoque in commune dicentur, ut postea veniamus ad reliqua. RETHMA transfertur, sonitus, aut juniperus, quanquam plerique, ἄρκευθον apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. Juniperum autem et primus Graduum Psalmus, juxta Veritatem Hebraicam [PL22.710] sonat, ubi scriptum est: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? (Ps. 119. 3. et 4), et Propheta respondet: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus juniperorum: pro quo apud nos legitur, desolatoriis. Ferunt autem lignum hoc ignem multo tempore conservare, ita ut si prunae ex ejus cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant. Ex quo discimus post sepulcra concupiscentiae, et vestibula, transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu atque exaltata voce, Evangelium Domini praedicemus. Ab hac itaque Mansione usque ad tricesimam secundam istiusmodi continentur historiae. Duodecim exploratores mittuntur ad Terram sanctam: botrus refertur in ligno, et Christi breviter passio demonstratur. Murmurat populus Judaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalec et Chananaeum, nolente Deo, et victus intelligit quae debebat in Terra sancta exercere sacrificia. Dathan et Abiron, et filii Core consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur. 482 Inter mortuos et viventes Pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, et currens [f. furens] ira Dei, sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron et florem profert et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas consecratur (Num. 17). Necdum templum, et jam aeditui, necdum Sacerdotes, et Levitae obtulere sacrificia, et partes eorum mysticus sermo describit. Vitula rufa in holocausto concrematur, et cinis ejus, piacularis aspersio est (Num. 19). Quorum omnium figurae proprios libros flagitant, et melius reor tacere, quam pauca dicere.

XVI. MANSIO

Sexta decima Mansio est, quae interpretatur Graeco sermone ῥοιᾶς ἀποκοπὴ, Latine, mali punici divisio, quod alii malum granatum vocant. Cujus arboris fructus in Scriptura dupliciter accipitur: aut in Ecclesiae gremio, quae omnem turbam credentium suo cortice tegit: aut in varietate et consonantia virtutum, juxta illud quod scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una (Act. 4. 32): sicque divisi (al. diversi) sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur.

XVII. MANSIO

Septima decima Mansio est, quam in laterem possumus vertere: licet quidam Lebbona transferentes, male candorem interpretati sint. Legimus Aegyptios lateres in Exodo, quos populus faciens ingemuit (Exod. 1. 14). Legimus in Malachia (Cap. 1. v. 4) lateres, pro quibus Idumaea destructis, politos lapides reponere nititur. Et laterem in Ezechiel (Cap. 14. v. 1): in quo obsessae Jerusalem pictura describitur. Ex quibus discimus in itinere istius vitae, et de alio in aliud transitu, NUNC NOS CRESCERE, nunc decrescere, 483 et post ordinem Ecclesiasticum saepe ad laterum opera transmigrare.

XVIII. MANSIO

Octava decima Mansio in frenos vertitur. Si enim post profectum, rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus et cursus vagi atque praecipites, Scripturarum retinaculis dirigendi. Hoc verbum, quantum memoria suggerit, nusquam alibi in Scripturis sanctis apud Hebraeos invenisse me novi, absque libro apocrypho, qui a Graecis λεπτὴ, id est parva Genesis, appellatur: ibi in aedificatione turris, pro stadio ponitur, in quo exercentur pugiles et athletae, et cursorum velocitas comprobatur. Dicit et Psalmista: In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te (Ps. 31. 9). Et Apostolus: Nescitis quod qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; sed unus accipit palmam? Sic currite, ut comprehendatis (1. Cor. 9. 24).

XIX. MANSIO

Nona decima Mansio interpretatur Ecclesia. Vagi currentium gressus frenis ad Ecclesiam retrahuntur: et fores, quas ante reliquerant, rursum intrare festinant.

XX. MANSIO

Vigesima Mansio interpretatur pulchritudo, et in monte decoris est constituta, de qua et quarti decimi Psalmi principium sonat: Domine, quis habitat in tabernaculo tuo: aut quis requiescet in monte sancto tuo? VIDE QUID prosint frena. A vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, et in Christo, monte pulcherrimo, habitare faciunt. Iste, juxta Danielem, lapis excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit omnem terram (Dan. 2. 34). Iste juxta Ezechielem, vulneravit principem Tyri (Ezech. 27). Ad istum in Isaia et Michaea populi confluunt, dicentes: Venite ascendamus in montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas; et ambulabimus in semitis ejus (Isa. 2. 2; Mich. 4. 1).

XXI. MANSIO

Vicesima 484 prima Mansio vertitur in miraculum. Quam pulcher ordo profectuum, quam egregia textura credentium. Post opus lateris infrenamur: post frenos in Ecclesiam introducimur: post habitationem Ecclesiae, ad Christum montem ascendimus, in quo positi stupemus atque miramur: ut noster in laudibus ejus sermo superetur, invenientes in eo, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (1. Cor. 2).

XXII. MANSIO

Vicesima secunda Mansio in coetus vertitur. In hac enim consistit multitudo credentium: Ecclesia primitivorum, virtutum omnium consonantia. Tum vere possumus dicere: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Ps. 132. 1). Et, Dominus habitare fecit unius moris in domo (Ps. 67. 7).

XXIII. MANSIO

Vicesima tertia mansio potest et subter intelligi, sed melius pavorem interpretabimur. Venisti ad Ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, [PL22.713] stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris: vides ibi multos virtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. 4). Et qui se exaltat, videat ne cadat (1. Cor. 10). Potentes potenter tormenta patientur (Sap. 6. 7). TIMOR VIRTUTUM custos est: securitas ad lapsum facilis. Unde et in quodam Psalmo, postquam propheta dixerat: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Ps. 22. 2): jungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Ibid. 4). Et est sensus: dum tormenta formido, servavi gratiam, quam acceperam.

XXIV. MANSIO

Vicesima quarta Mansio, quam nonnulli 485 vertunt in malitiam, vel pasturam, nec errarent si per Ai litteram scriberetur, nunc vero cum aspiratio duplex in extrema sit syllaba, erroris causa manifesta est. Hoc eodem vocabulo et iisdem litteris scriptum invenio patrem Abraham, qui in supradicto apocrypho Geneseos volumine, abactis corvis, qui hominum frumenta vastabant, abactoris, vel depulsoris sortitus est nomen. Itaque et nos imitemur Thare: et volucres coeli quae juxta viam satum triticum devorare festinant, solliciti prohibeamus. Nam et Abraham Patriarcha in typo Israelis, hostiarum divisit membra sacrificii, quae a volucribus non sinit devorari (Gen. 15. 11); et contemptorem oculum effodiunt corvi de convallibus; verusque Moyses ducit Aethiopissam; et Elias a corvis pascitur. Si habueris pavorem, sollicitus eris; si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum introire non poterit: quod vel ad praepositos Ecclesiarum, vel ad custodiam refer animae tuae, ad quam leo, diabolus, per diversa vitiorum foramina ingredi nititur (1. Petr. 5).

XXV. MANSIO

Vicesima quinta Mansio vertitur in »dulcedinem.« Ascendisti in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te protinus fructus laboris insequitur: et in morem litterarum, radicum amaritudinem, pomorum suavitas compensabit, et dices: »Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo« (Ps. 111. 103). Sponsumque tibi audies concinentem: »Mel distillant [PL22.714] labia tua, soror mea sponsa« (Cant. 4. 11). QUID ENIM suavis disciplina? quid eruditione melius? quid dulcius Domino? »Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus« (Ps. 33. 9). Unde et Samson qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes, quae exterminant vineas, colligaverat, leonemque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui (Jud. 14).

XXVI. MANSIO

486 Vicesima sexta Mansio in lingua nostra »festinationem« sonat: juxta illud quod in Psalmo scribitur, »Venient legati ex Aegypto« (Ps. 67. 32). Pro »legatis« in Hebraeo, »festinantes« legimus: ut postquam dulces fructus laboris messuerimus, non simus quiete contenti et otio; sed rursum ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura nos extendamus.

XXVII. MANSIO

Vicesima septima Mansio »vincula,« sive »disciplinas« sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros, et eorum teramus limina, ET PRAECEPTA VIRTUTUM, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus aeterna: juxta illud quod in Isaia dicitur: »Et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt vincti manicis« (Isai. 45. 14). Et »Paulus, vinctus Jesu Christi« (Ephes. 3. 4). Duplicia sunt in Scripturis vincula quae quamdiu rupit Samson, vicit inimicos. Et de meretrice legimus, »vinculum in manibus ejus« (Eccl. 7. 27). Et ex persona Domini dicentis, »Dirumpamus Vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum« (Psal. 2. 3). Et alibi, »Laqueus contritus est, et nos liberati sumus« (Psal. 123. 7). CHRISTI AUTEM vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus. Quicumque his fuerit colligatus, dicet, »Sinistra ejus sub capite meo; et dextra ejus complectetur me« (Cant. 2. 6).

XXVIII. MANSIO

Vicesima octava Mansio transfertur in »filios necessitatis,« seu »stridoris.« Si ab uno incipias numero, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur numerus. Qui sint isti filii necessitatis, Psalmus ipse nos doceat: »Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum« (Ps. 28. 1). Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia vincula scieris veritatis; contendes cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem; et de hostibus quondam [PL22.715] miseris atque captivis, 487 liberos Dei facies, ut repente dicas cum Sion: »Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola, et isti ubi erant?« (Isai. 49. 21) Miraris Isaiam: ejusdem Psalmi sacramenta cognosce. »Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros« (Ps. 28. 4), ut postquam adversarios fregerit, et concusserit desertos prius gentium populos, praeparentur cervi in montibus, et sit dilectus sicut filius unicornium, in temploque ejus omnes dicant gloriam. Porro quod vertimus, »filios stridoris,« ad illum sensum refer, quod timore supplicii et ejus loci ubi »est fletus et stridor dentium« (Luc. 13), deserens diaboli vincula, Christo Domino credentium turba colla submittat.

XXIX. MANSIO

Vicesima nona Mansio interpretatur »nuntius,« sive »expeditio,« et »accinctio« vel certe (quod nos verius arbitramur) κατακοπὴ, id est, »concisio.« Haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. Crudeles simus in occisione eorum: non parcat manus nostra, armum, aut extremum auriculae de ore leonis extrahere. »Maledictus qui facit opus Domini negligenter, et qui prohibet gladium suum a sanguine« (Jer. 48. 10). Unde et David: »In matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae« (Psal. 100. 8). De nuntio autem, et accinctione haec breviter possumus dicere, quod filiis necessitatis grandes ad virtutem stimulos suggeramus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos inire bella docuerimus. Horum trium quidquid magister fecerit, in monte consistit.

XXX. MANSIO

Tricesima Mansio »bonitas« interpretatur, ut cum pervenerimus ad perfectum virum, in sacerdotalem gradum, et in aetatem plenitudinis Christi (Ephes. 4), in qua et Ezechiel erat juxta fluvium Chobar (Ezech. 1. 1), 488 possimus cum David in tricesimo Psalmo canere. »In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Pastor« enim »bonus ponit animam suam pro ovibus suis« (Joan. 10).

XXXI. MANSIO

Tricesima prima Mansio interpretatur παρέλευσις, id est, »transitus,« sive »transitio.« Ad hanc venit verus Hebraeus, id est, περάτης, sive »transitor« qui dicere potest: »Transiens videbo visionem hanc magnam« (Exod. 3. 3); de qua et Psalmista canit: »Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos« (Ps. 128. 8). Praeterit enim figura hujus mundi (1. Cor. 7), et propterea sancti cupiunt ad meliora transire, nec praesenti statu contenti, ingemiscunt quotidie. »Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei« (Ps. 41. 5). Multum est, si de omnibus Scripturis super verbo transitionis velim exempla congerere.

XXXII. MANSIO

Tricesima secunda Mansio transfertur in »ligna viri,« sive »dolationes hominis,« quod significantius Graece dicitur ξυλοκισμοὶ ἀνδρὸς, scribiturque per »Ai« litteram, non, ut Graeci et Latini errant, per »Gimel.« Unde in solitudine multitudo lignorum, nisi quod seduli et diligentis magistri disciplina monstratur, caedentis ligna informia, et dolantis facientisque vasa diversa, quae in domo magna necessaria sunt? (2. Tim. 2) Possunt »lignationes viri,« saltuum et omnium arborum genera, ac per hoc credentium multitudinem figurare, dicente David: »Invenimus eam in campis silvae« (Ps. 131). Hucusque solitudo Pharan decem et octo continet Mansiones, quae descriptae in catalogo, in superiori itinere non ponuntur.

XXXIII. MANSIO

Quaeritur cur octava Mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. Sed sciendum quod prior per »Samech« litteram scribitur, interpretaturque »rubus,« sive »odium:« 489 haec autem per »Sade,« et vertitur in »mandatum.« Illudque quod jungitur, »Cades,« non ut plerique aestimant, »sancta« dicitur: sed »mutata,« sive »translata.« Legimus in Genesi (Cap. 28. v. 21) juxta Hebraicam Veritatem, ubi Judas meretricem putans Thamar, dona transmisit: et sequester munerum interrogat, »ubi est cadesa,« hoc est, »scortum,« cujus habitus a caeteris feminis immutatus est. In multis quoque locis hoc idem reperimus. Sin autem »sancta« interpretatur, κατὰ ἀντίφρασιν est intelligendum: quomodo Parcae dicuntur ab eo quod minime parcant, et bellum, quod nequaquam bellum sit, et lucus, [PL22.717] quod minime luceat. In hac Mansione moritur Maria, et sepelitur: et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Dominum, et prohibentur transire Jordanem, missisque nuntiis ad Edom, transitus petitur, nec impetratur. Quis timeret post tantos profectus murmur populi, et offensam magistrorum, et viae transitus denegatos? Videtur mihi in Maria Prophetia mortua: in Moyse et Aaron Legi et Sacerdotio Judaeorum finis impositus: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine hujus mundi educere. Et nota quod post mortem Prophetiae, et aquas contradictionis; Idumaeum [al. idumaeam] carneum atque terrenum transire non possint: et cum multis precibus et conatu viam non impetrent; sed egrediatur Edom adversus cos in populo multo, et in manu forti. Interpretatio quoque nominis morti et offensae, et negato transitui convenit. Ubi enim mandatum, ibi et peccatum: ubi peccatum, ibi offensa: ubi offensa, ibi mors. Haec est Mansio de qua Psalmista canit, »Commovebit Dominus desertum Cades« (Psal. 28. 8)

XXXIV. MANSIO

Trigesima quarta Mansio est, quam plerique interpretantur »lumen:« nec errarent, si per »Aleph« litteram scriberetur. Alii »pellem,« et ipsi verum dicerent, si esset »Ai« positum. Nonnulli »foramen,« quod posset accipi, si »Heth« haberet elementum. Cum autem legatur per »He;« magis »mons« intelligitur: et legi potest, »Ascendit Aaron sacerdos in montis montem,« id est, in verticem ejus. Ex quo animadvertimus non in monte simpliciter, sed in montis monte Pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius monstraretur. Moritur autem eo anno, quo novus populus repromissionis terram intraturus erat, in extremis finibus terrae Idumaeorum. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, Lexque eos, qui eam impleverint, perducat ad summum: tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus: et plangit eum [PL22.718] populus triginta diebus. Aaron plangitur, Jesus non plangitur. IN LEGE DESCENSUS ad inferos; in Evangelio ad paradisum transmigratio. Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, ubi quondam offendisse populum noverat, infert praelium, et captivum ducit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur: ex voto victor vincitur, victi superant, appellaturque nomen loci »Horma,« id est, »anathema.« Eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in hujus saeculi via fluctuet, et alius in valle, alius in campis, alius moriatur in monte: nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est, in excelso vertice. Cumque nos Dei auxilio destitutos hostis invaserit, duxeritque captivos; non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri, ut vincamus, ubi victi fuimus, et in eodem loco triumphemus, ubi fuimus ante captivi.

XXXV. et XXXVI. MANSIO

491 Hae duae Mansiones, tricesima quinta et tricesima sexta in ordine historiae non inveniuntur, sed scriptum est pro eis. »Egressi sunt de monte Or, per viam maris Rubri, et circumierunt terram. Edom« (Num. 21. 4). Ex quo ostenditur in finibus atque circumitu terrae Edom eas positas. Nec secundum morem legitur: »Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona,« sive »in Phinon,« sed post ambitum terrae Idumaeorum venit ad extremum, et ait, »Profecti filii Israel castra metati sunt in Oboth« (Num. 33. 43). Nec dixit, profecti sunt de illo et illo loco, quia duas Mansiones silentio praetermiserat, quas cum in supputatione tacuerit, reddit in summa. Prima Mansio »Selmona,« interpretatur »imaguncula.« Secunda »Phinon,« diminutive »os,« ab ore, non ab osse, intellige. In his Aaron mortuo, murmurant contra Deum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur, et in typum Salvatoris, qui verum antiquumque serpentem in patibulo crucis triumphavit, diaboli venena superantur. Unde et imaguncula verae expressaeque imaginis Filii Dei, Passionem ejus intuens conservatur: et quod corde credit, ore pronuntiat, legens illud Apostoli: »Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem« (Rom. 10. 10). Simulque nota, quod utraque Mansio ὑποκορτισικῶς, appellatur, quia ex parte videmus, et ex parte prophetamus: et »nunc per speculum videmus in aenigmate« (1. Cor. 23).

XXXVII. MANSIO

Tricesima septima Mansio vertitur in »magos,« sive »pythones;« vel secundum verba Heliu, »lagenas grandes, quae cum musto plenae fuerint, absque spiramine, illico disrumpuntur. Pugnaverunt magi contra Moysen et Aaron (Exod. 7. et seqq.); et a muliere, quae erat in Endor, et habebat, juxta Septuaginta interpretes, spiritum »pythonem,« juxta Hebraeos, »magum,« regi Israelis illuditur (1. Reg. 28). Multae sunt praestigiae, et innumerabiles laquei, quibus animae capiuntur humanae; sed nos dicamus, in Domino confidentes, »Laqueus contritus est: et nos liberati sumus« (Ps. 123. 7). Et, »Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es« (Ps. 22. 4): Cadent a latere nostro mille, et decem millia a dextris nostris (Ps. 90. 7). Non timebimus 492 ab incursu, et daemonio meridiano; sed obturabimus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et Sirenarum carmina negligamus. Post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos, qui habemus pretiosissimum thesaurum in vasis fictilibus (2 Cor. 4), quae frangi possunt, ita ut quaedam vix testa remanserit, in qua hauriri possit aquae pusillum, omni custodia circumdemus cor nostrum.

XXXVIII. MANSIO

Tricesima octava Mansio »acervos lapidum transeuntium« sonat. Sunt sancti lapides, qui volvuntur super terram, laeves, politi et rotunditate sua rotarum cursibus similes. Sunt et alii quos Propheta jubet tolli de via, ne ambulantium in eos offendant pedes. Qui sunt isti ambulantes? utique viatores et praetereuntes, qui per istud saeculum ad alias Mansiones transire festinant. Quod autem dicitur, »in finibus Moab,« et supra scriptum est, »in solitudine quae respicit Moab contra solis ortum:« ostendit juxta litteram, quod hucusque in finibus terrae Idumaeorum fuerint, et nunc veniant ad terminos Moab, de alia provincia ad aliam transeuntes. NON ENIM semper uni virtuti danda est opera: sed sicut scriptum est: »Ibunt de virtute in virtutem« (Ps. 81. 8), de alia transeundum est ad aliam: quia haerent sibi, et ita inter se nexae sunt, ut qui una caruerit, omnibus careat. Et tamen transire de alia ad aliam, [PL22.720] eorum est proprie, qui solis justitiae ortum considerant.

XXXIX. MANSIO

Tricesima nona Mansio interpretatur, »fortiter intellecta tentatio.« Pro hac in ordine historiae aliter scriptum reperi. Postquam enim castra metati sunt in Jeabarim, in finibus Moab, contra ortum solis, legitur: »Inde profecti sunt, et diverterunt ad torrentem Zared. Et de hoc loco proficiscentes, castra metati sunt trans Arnon: quae est in solitudine finium Amorraei: eo quod Arnon in terminis sit Moabitarum 493 et Amorraeorum« (Num. 21. 12. et 13): et post haec venerunt ad puteum, ubi cecinit Israel carmen hoc: »Ascende putee, quem foderunt principes, et aperuerunt duces populorum in datore legum, et in baculo ejus: et de solitudine in Mathana [al. Marthana]: et de Matthana ad torrentes Dei: et de torrentibus [al. torrente] Dei, ad excelsa: et de excelsis, ad vallem, quae est in regione Moab, in vertice Phasga, qui prospicit contra desertum« (Ibid. 17. et seqq.). Haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes, putant non Mansiones esse, sed transitus, nec praejudicare debere catalogo Mansionum extraordinariam expositionem. Alii autem spiritualibus spiritualia comparantes, nolunt regiones significari; sed per locorum nomina, virtutum profectus esse: quod post magos, et congregationem lapidum, frequenter veniamus ad torrentes »Zared,« quod interpretatur, »aliena descensio:« et in descensione positi, transeamus ad »Arnon,« quod »maledictionem« sonat, quae est posita in finibus »Amorraeorum,« qui vel »amari« hostes sunt, vel »multa loquuntur« inflati. Sin autem transierimus terminos Moab, qui de incestu generatus est, et recessit a vero patre: statim nobis occurrit puteus, quem nemo de plebe fodit, nullus ignobilis, sed principes et duces, qui jura dant populis: et canentes carmen in aqua putei, et in Dei muneribus gratulantes, prophetant, quo transituri sunt: ad quae perventuri loca, quod scilicet de deserto veniant in »Matthana,« quod interpretatur »donum,« et de Matthana ad »Naaliel,« quod dicitur ad »torrentes Dei,« et de Naaliel ad »Bamoth,« quae interpretatur, »excelsa,« sive »adveniens mors:« quando conformes efficimur mortis Christi, et de Bamoth occurrit nobis vallis humilitatis, quae tamen posita est in vertice montis »Phasga,« qui interpretatur, »dolatus,« quod nihil habeat informe et rude, sed artificis sit politus manu: qui mons respiciat solitudinem, quae Hebraice dicitur ISIMON. Quando enim [PL22.721] fuerimus IN VIRTUTUM 494 CULMINE constituti, tunc totius mundi ruinas, et omnium peccatorum respicimus vastitatem. Pene obliti sumus, currente oratione, dicere, quare »Dibon-Gad« interpretetur, »fortiter intellecta tentatio.« Post Dibon-Gad geritur bellum contra Seon regem Amorraeorum, et Og regem Basan; et discimus, quod cum venerimus ad summum, et de fonte principum regumque biberimus, ascendentes ad montem Phasga, non debeamus elevari in superbiam, sed [al. si] propositam nobis e contrario solitudinem noverimus. Ante contritionem enim elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur.

XL. MANSIO

Quadragesima Mansio vertitur in contemptum palatharum, sive opprobriorum. Et per hanc discimus, omnia dulcia et illecebras voluptatum in saeculo contemnendas, nec inebriari nos debere vino, in quo est luxuria (Eph. 5). Mel non offertur in sacrificiis Dei (Levit. 2), et cera quae dulcia continet, non lucet in Tabernaculo, sed oleum purissimum (Exod. 25), quod de olivae profertur amaritudine. Mel enim distillat a labiis mulieris meretricis (Prov. 5); de quo puto juxta mysticos intellectus gustasse Jonathan, et forte deprehensum, vix populi precibus liberatum (I. Reg. 14). Quod autem opprobria contemnenda sint; et, si falso objiciantur, beatitudinem pariant, Salvator plenissime docet.

XLI. MANSIO

Quadragesima prima Mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra repromissionis ante conspecta (Deuter. 34). Nabo interpretatur, conclusio, in qua finitur Lex, et non invenitur ejus memoria. Porro gratia Evangelii absque ullo fine tenditur. In omnem terram exivit sonus ejus: et in fines [PL22.722] 495 orbis terrae verba ipsius (Psal. 18). Simulque considera, quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui Interpretatur, descensio. NIHIL ENIM, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriae cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumens.

XLII. MANSIO

In quadragesima secunda, quae et extrema Mansio est, cursim quae sint ges:a narremus. Residens in ea populus a Divino Balaam, quem mercede conduxerat Balac filius Sephor, Dei jussione benedicitur, et maledictio mutatur in laudes: audit vocem Domini ex profano ore resonantem, Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel: et percutiet principes Moab, et vastabit cunctos filios Seth, et erit Edom haereditas ejus. (Num. 24. 17. 18). Fornicatur cum filiabus Madian: et Phinees filius Eleazar, zelatus zelum Domini, Zamri et scortum Madianitidem pugione transfigit: unde et accepit praemium in aeternam memoriam, armum victimae. Numeratur rursum populus (Num. 26), ut interfectis pessimis, novus populus Dei censeatur. Interpellant quinque filiae Salphaad, et ex judicio Domini haereditatem accipiunt inter fratres suos (Num. 28. 6), nec femineus a possessione Dei sexus excluditur. Jesus Moysi in montem succedit, et discit a Lege, quae spiritualiter offerre debeat in Ecclesia. Primum quid per singulos dies, deinde quid in sabbato, quid in Kalendis, quid in Pascha, quid in Pentecoste, quid in Neomenia mensis septimi, quid in Jejunio ejusdem mensis, die decimo: quid in Scenopegia, quando figuntur tabernacula, decima quinta die supradicti 496 mensis. Uxorum et filiarum vota absque auctoritate patrum et virorum cassa memorantur; bellum contra Madianitas: et mors Divini Balaam, et praedae divisio, et oblatio ex ea in tabernaculo Dei. Primi Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, ultra Jordanem in eremo possessionem accipiunt. Plurima enim habebant jumenta, et necdum ad id venerant, ut possent habitare cum Templo. Docetur populus, ut in Terra [PL22.723] sancta idola destruat; et nullus de priori habitatore servetur. Describitur olim cupita provincia, et duarum semis tribuum haereditas separatur. Numerantur tribuum principes, qui Terram sanctam debeant introire (Num. 34). Quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum, Levitae accipiunt, tot numero, quot et istae sunt Mansiones. Et adduntur fugitivorum sex aliae civitates, tres intra Jordanem, et tres trans Jordanem, ut sint simul quadraginta octo (Num. 35). Quid fugitivorum suscipi, qui interfici debeant, qui usque ad mortem Pontificis maximi reservari. Succedit Deuteronomium secunda Lex, meditatorium Evangelii: ibique breviter discimus quae inter Pharan et Tophel et Laban et Azeroth, et loca aurea, abjecto Juda infelicissimo, undecim dierum via de Choreb, per viam montis Seir usque ad Cades-Barne Moyses populo sit locutus, et extremum canat Canticum (Deuter. 32), in quo apertissime Synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur, »Impinguatus est et incrassatus ac dilatatus, et recalcitravit dilectus, et oblitus est Dei Salvatoris sui.« Et iterum: »Generatio pessima: filii ineruditi: ipsi ad aemulationem me provocaverunt in eo qui non erat Deus. Irritaverunt me in sculptilibus suis: et ego zelare hos faciam nationes, et contra gentem stultam irritabo cos« (Jerem. 5). Benedicuntur filii Israel. Et rursus in Simeone Judas miserandus excluditur. Ascendit Moyses ad montem Nabo, in verticem Phasga, qui est contra Jericho: et ostendit ei Dominus omnem terram Galaad usque 497 Dan, et Nephthalim et Ephraim et Manassen, et universam terram Juda, usque ad mare magnum contra austrum, et regionem campestrem Jerichontis, civitatis palmarum, usque Segor (Deut. 34). Quis potest tanta nosse mysteria? Quis in extremis Legis, et hujus vitae finibus constitutus intelligit semper sibi esse pugnandum: et tunc plenam victoriam dari, si fuerit in campestribus, si in ABEL SITIM, quod interpretatur, luctus spinarum, fleverit antiqua peccata, et spinas, quae suffocaverunt sementem verbi Dei (Luc. 8), et de quibus Propheta dicit: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina (Psal. 31. 4): et tunc praeparatus, deficiente Manna, sub duce Jesu Jordanem transeat (Jos. 5): et circumcisus cultro Evangelii, primum comedat de coelesti pane: et occurrat ei princeps exercituum Dei, ut verum Pascha nequaquam in Aegypto, sed in finibus Terrae sanctae comedat. O profundum divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius. Quis sapiens et intelliget haec? intelligens et cognoscet ea? Quia rectae [PL22.724] viae Domini: et justi ambulabunt in eis. Praevaricatores autem corruent in illis.

EPISTOLA LXXIX. AD SALVINAM

1. Vereor, ne officium putetur ambitio; et quod illius exemplo facimus, qui ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. 11. 29), gloriae facere appetitione dicamur: et non viduam alloqui, et in angustia constitutam; sed aulae nos insinuare regali; et sub occasione 498 sermonis, amicitias potentium quaerere. Quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum, Personam pauperis non accipies in judicio (Levit. 19. 15): ne sub praetextu misericordiae, quod injustum est judicemus. UNUSQUISQUE enim non hominum, sed rerum pondere judicandus est. Nec diviti obsunt opes, si eis bene utatur: nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caveat. Utriusque nobis rei testimonium, et Abraham Patriarcha, et quotidiana exempla suppeditant: quorum alter in summis divitiis amicus Dei fuit; alii quotidie in sceleribus deprehensi, poenas legibus solvunt. Alloquimur igitur pauperem divitem, ut nesciat ipsa quae possidet. Neque enim marsupium ejus discutimus, sed animae puritatem. Loquimur ad eam, cujus faciem ignoramus, et virtutes novimus, quam nobis fama commendat, cujus venerabiliorem pudicitiam adolescentia facit. Quae mortem juvenis mariti sic flevit, ut exemplum conjugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet [al. crederes], non amissum. Orbitatis magnitudo, religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit absentem, ut in Christo praesentem noverit. Cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? Triplex nimirum causa est. Prima, quia pro officio Sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus, et profectus eorum nostra est gloria. Altera, quia pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit. Extrema, quae et validior, quod filio meo Avito roganti negare nihil potui; qui crebris litteris interpellatricem duri judicis viduam (Luc. 8) superans, et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla poponens, ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem quid ille cuperet, quam quid me facere conveniret.

2. Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae, 499 et in materterae [PL22.725] nutritus sinu, invictissimo Principi ita carus fuit, ut ei conjugem nobilissimam quaereret, et bellis civilibus Africam dissidentem, hac velut obside sibi fidam redderet. Mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi vicinae mortis praescius, inter fulgorem palatii, et honorum culmina quae aetatem anteibant, sic vixit, ut se ad Christum crederet profecturum. Sacra narrat historia, Cornelium centurionem cohortis Italicae in tantum acceptum Deo, ut Angelum ad eum mitteret, et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertinere doceret, qui primus ab Apostolo baptizatus, salutem Gentium dedicavit. Scriptumque est de eo: Erat vir quidam in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et orans Deum semper (Act. 10. 1. 2). Quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato, in Nebridio meo vindico. Sic religiosus fuit, et amator pudicitiae, ut virgo sortiretur uxorem: sic timens Deum cum universa domo sua, ut oblitus dignitatis, omne consortium cum Monachis haberet et Clericis: tantasque eleemosynas faceret in populis, ut fores ejus pauperum ac debilium obsiderent examina. Certe sic semper orans Deum, ut illi quod optimum esset, eveniret. Raptus est, ne malitia mutaret mentem ejus, quia placita erat Deo anima illius (Sap. 4. 11). Unde et ego possum super eo vere abuti Apostoli voce, dicentis: In veritate cognovi, quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni proposito, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. 10. 34). Nihil nocuit militanti paludamentum, et baltheus, et Apparitorum catervae: quia sub habitu alterius, alteri militabat. Sicut e contrario aliis nihil prodest vile palliolum, furva tunica, corporis illuvies, et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant. Legimus, et 500 in Evangelio de alio centurione Domini testimonium: Nec in Israel tantam fidem inveni (Matth. 8. 10). Et ut ad superiora redeamus, Joseph, qui et in egestate et in divitiis dedit experimenta virtutum, qui et servus et dominus, docuit animae libertatem, nonne post Pharaonem regiis ornatus insignibus, [PL22.726] sic Deo carus fuit, ut super omnes Patriarchas, duarum tribuum pater fieret? Daniel et tres pueri sic praeerant Babyloniae opibus, et sic erant inter principes civitatis, ut habitu Nabuchodonosor, Deo mente servirent. Mardochaeus et Esther inter purpuram, sericum, et gemmas, superbiam humilitate vicerunt, tantique fuere meriti, ut captivi victobus imperarent.

3. Haec illud tendit oratio, ut ostendam juvenem meum conjunctionem regalis sanguinis, et affluentiam divitiarum, atque insignia potestatis, materiam habuisse virtutum, dicente Ecclesiaste: Sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia (Eccl. 7. 13). Nec statim illud huic testimonio putemus adversum: Amen dico vobis, difficile dives intrabit in regnum coelorum (Matth. 19. 23. 24). Et rursum: Dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum (Marc. 10. 24. 25). Alioquin Zachaeus publicanus, quem ditissimum commemorat Scriptura, contra hanc sententiam salvatus videbitur. Sed quomodo quod apud homines impossibile est, apud Deum possibile fiat, Apostoli consilium docet scribentis ad Timotheum. Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (1. Tim. 6. 17). Benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant; communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Didicimus quomodo camelus introire possit per foramen acus: quomodo animal tortuosum, deposito pondere sarcinarum, assumat sibi pennas columbae (Ps. 54), et requiescat in ramis arboris, quae de sinapis semente succrevit (Matth. 13). Legimus in 501 Isaia, camelos. Madian et Epha et Saba, aurum et thus ad urbem Domini deportantes (Isai. 60). In typo horum camelorum, Ismaelitae negotiatores stacten et thymiama, et resinam, quae nascitur in Galaad (Jer. 8), et cutem vulneribus obducit, Aegyptiis deferunt: tantaeque felicitatis sunt, ut emant et vendant Joseph (Gen. 37), et mercimonium eorum salus mundi sit. Docet et Aesopi fabula, plenum muris ventrem per angustum foramen egredi non valere.

4. Ergo Nebridius meus quotidie illud revolvens: »Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa« (1. Tim. 6. 9). Quidquid et Imperatoris largitio, et honoris insulae dederant, in usus pauperum conferebat. Noverat enim a Domino esse praeceptum: »Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me« (Matth. 19. 21). Et quia hanc sententiam implere non poterat, habens uxorem et parvulos liberos, et multam familiam, faciebat sibi amicos [PL22.727] de iniquo mamona, qui se reciperent in aeterna tabernacula (Luc. 16). Nec semel abjiciebat sarcinam, quod fecerunt Apostoli, patrem, rete, et naviculam relinquentes (Id. 5): sed ex aequalitate, aliorum inopiae suam abundantiam communicabat, ut postea illorum divitiae, hujus indigentiam sustentarent (2. Cor. 8). Scit ipsa, cui libellus hic scribitur, me non nota, sed audita narrare: nec ex aliquo in me beneficio, scriptorum more Graecorum, gratiam lingua reddere. Procul a Christianis ista suspicio. »Habentes victum et vestitum, his contenti sumus« (1. Tim. 6. 8). Ubi vile olusculum, et cibarius panis, et cibus potusque moderatus: ibi divitiae supervacuae, ibi nulla adulatio, quae vel praecipue fructum respicit. Ex quo colligitur, fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi.

5. Ac ne quis putet me solas in Nebridio praedicare eleemosynas, quanquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: »Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum« (Eccli. 3. 33), ad caeteras virtutes ejus veniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. Quis fornacem regis Babylonii sine adustione ingressus est? (Dan. 3.) Cujus adolescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? (Gen. 39.) Quae uxor Eunuchi nullos creat liberos 502 voluptate transacta? Quem hominum disputatio illa non terreat: »Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis?« (Rom. 7. 23.) Mirum dictu est, nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum [Arcadii et Honorii], quorum mensae ministrat orbis, et terrae ac maria serviunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae verecundiae fuit, ut virginalem pudorem vinceret, et ne levem quidem obsceni rumoris in se fabulam daret. Deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus, iisdem cum ambobus studiis eruditus (quae res etiam externorum mentes sibi conciliat) non est inflatus superbia, nec caeteros homines adducta fronte contempsit: sed cunctis amabilis, ipsos principes amabat ut fratres, venerabatur ut dominos; et in illorum salute, suam salutem positam fatebatur. Ministros autem eorum, et universum ordinem palatii, quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi caritate sociarat, ut qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur. Difficile factu est, gloriam virtute superare: et ab his diligi, quos praecedas. Quae vidua non hujus auxilio sustentata est? quis pupillus non in eo reperit patrem? Totius Orientis Episcopi ad hunc miserorum preces, et laborantium desideria conferebant. Quidquid ab Imperatore poscebat, eleemosyna in pauperes, pretium captivorum, misericordia in afflictos erat. Unde et ipsi Principes libenter praestabant, [PL22.728] quod sciebant, non uni, sed pluribus indulgeri.

6. Quid ultra differimus? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni (Isai. 40. 6). Reversa est terra in terram suam: dormivit in Domino, et appositus est ad patres suos, plenus dierum ac luminis, et nutritus in senectute bona. Cani enim hominis sunt sapientia ejus (Sap. 4). In brevi aetate tempora multa complevit. Tenemus pro eo dulcissimos liberos. Uxor heres pudicitiae pretium est. Nebridius pusio, patrem quaerentibus exhibet.

Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat (Aeneid. lib. 3). Scintilla vigoris paterni lucet in filio: et similitudo morum per speculum carnis erumpens. 503 Ingentes animos angusto in pectore versat (Georg. 4). Jungitur ei germana, rosarum et liliorum calathus, eboris ostrique commercium. Sic refert ore patrem, ut ad venustatem propensior sit. Sic matrem mixta pingit similitudine, ut in uno corpore utrumque agnoscas. Ita suavis est, et mellitula, ut honor sit omnium propinquorum. Hanc tenere non dedignatur Augustus: hanc fovere in sinu Regina laetatur. Certatim ad se omnes rapiunt. Pendet ex collo, haeret in brachiis singulorum. Garrula atque balbutiens, linguae offensione fit dulcior.

7. Habes igitur, Salvina, quos nutrias, in quibus virum absentem tenere te credas. Ecce hereditas Domini, filii merces, fructus ventris (Ps. 126. 3). Pro uno homine duos filios recepisti, auctus est numerus caritatis. Quidquid debebas marito, redde filiis. Amore praesentium absentis desiderium tempera. Non est parvi apud Deum meriti, bene filios educare. Audi Apostolum commonentem: »Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuerit unius viri uxor, in bonis operibus habens testimonium, si lilios educavit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lavit, si afflictis abundanter praebuit, si omne opus bonum subsecuta est (1. Tim. 5. 9. et 10). Didicisti catalogum virtutum tuarum, quid debeas nomini tuo, quibus meritis secundum pudicitiae gradum possideas. Nec te moveat, quod sexagenaria eligatur vidua, et putes adolescentulas ab Apostolo reprobari. Et te crede eligi ab eo, qui discipulo dixerat: Nemo adolescentiam tuam contemnat (Ibid. 4. 12); non continentiam, sed aetatem. Alioquin omnes quae ante sexaginta annos viduatae sunt, hac lege accipient maritos. Sed quia rudem Christi instituebat Ecclesiam, et omni ordini providebat, praecipueque pauperibus, quorum ci cura cum Barnaba fuerat demandata; illas vult Ecclesiae opibus sustentari, quae propriis manibus non queunt laborare, quae vere viduae sunt, quas et aetas probat, et vita. Heli Sacerdos offendit Deum ob vitia liberorum. Ergo e contrario placatur Deus virtutibus eorum, »si permanserint 504 in fide et caritate, et sanctitate cum pudicitia« (1. Tim. 2. 15). »O Timothee, te [PL22.729] ipsum castum custodi« (Tim. 5. 22). Absit ut sinistrum quippiam mihi de te suspicari liceat; SED EX abundantia lubricam aetatem monuisse, pietatis est. Quae dicturus sum, non tibi, sed puellaribus annis dicta intellige. »Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est« (2 Tim. 5. 6). Hoc vas electionis loquitur; et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat, »An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus?« (2. Cor. 13. 3.) Hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur. »Non enim quod volo bonum, hoc operor, sed quod nolo malum« (Rom. 7. 19). Et propterea subjicio [al. castigo] et redigo in servitutem corpus meum, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniar« (1. Cor. 9). Si ille timet, quis nostrum potest esse securus? Si David amicus Domini, et Salomon amabilis ejus, victi sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem, et poenitudinis ad salutem exempla praeberent, quis in lubrica via lapsum non metuat? Procul sint a conviviis tuis Phasides aves, crassi turtures, Attagen Ionicus, et omnes aves, quibus amplissima patrimonia avolant. Nec ideo te carnibus vesci non putes, si suum, leporum atque cervorum, et quadrupedum animantium esculentias reprobes. Non enim haec pedum numero, sed suavitate gustus judicantur. Scimus ab Apostolo dictum: »Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur« (1. Tim. 3. 4). Sed idem loquitur: »Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare« (Rom. 14. 21.). Et in alio loco: »Nolite inebriari vino, in quo est luxuria« (Ephes. 5. 18). Omnis creatura Dei bona est. Audiant haec mulieres, quae sollicitae sunt, quomodo placeant viris. Comedant carnes, quae carni serviunt, quarum fervor despumat in coitum, quae maritis alligatae, generationi ac liberis dant operam. Quarum uteri portant foetus, earum et intestina carnibus impleantur. Tu vero quae in tumulo mariti sepelisti omnes pariter voluptates; quae litam purpurisso et cerussa 505 faciem, super feretrum ejus lacrymis diluisti; quae pullam tunicam, nigrosque [PL22.730] calceolos, candidae vestis et aurati socci depositione sumpsisti, nihil habes necesse aliud, nisi perseverare in jejunio. Pallor et sordes gemmae tuae sint: plumarum mollicies juvenilia membra non foveat. Balnearum calor novum adolescentulae sanguinem non incendat. Audi quidex persona viduae [Didonis] continentis ethnicus Poeta decantet: Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores Abstulit: ille habeat secum, servetque sepulcro. (Aeneid. lib. 4.) Si tanti vilissimum vitrum, quanti pretiosissimum margaritum? Si communi lege naturae damnat omnes Gentilis vidua voluptates, quid exspectandum est a vidua Christiana, QUAE PUDICITIAM suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed et ei, cum quo regnatura est?

8. Quaeso te, ne generalia monita, et conveniens puellari sermo personae suspicionem tibi injuriae moveant, et arbitreris me objurgantis animo scribere, non timentis: cujus votum est, te nescire quae metuo. Tenera res in feminis fama pudicitiae est: et quasi flos pulcherrimus cito ad levem marcescit auram, levique flatu corrumpitur, maxime ubi et aetas consentit ad vitium, et maritalis deest auctoritas, cujus umbra tutamen uxoris est. Quid facit vidua inter familiae multitudinem? inter ministrorum greges? quos nolo contemnat ut famulos, sed ut viros erubescat. Certe si ambitiosa domus haec officia flagitat, praeficiat his senem honestis moribus, cujus honor dominae dignitas sit. Scio multas, clausis ad publicum foribus, non caruisse infamia servulorum, quos suspectos faciebat, aut cultus immoderatus, aut crassi corporis nitor, aut aetas apta libidini, aut ex conscientia amoris occulti, securus animi tumor; qui etiam bene dissimulatus, frequenter erumpit in publicum, et conservos quasi servos despicit. Hoc ex abundantia dictum sit, ut omni diligentia custodias cor tuum, et caveas quicquid de te fingi potest.

9. Non ambulet juxta te calamistratus Procurator, non histrio fractus in 506 feminam, non cantoris diabolici venenata dulcedo, non juvenis volsus et nitidus. Nihil artium scenicarum, nihil tibi in obsequiis molle jungatur. Habeto tecum viduarum et virginum choros, habeto tui sexus solatia. Ex ancillarum quoque moribus dominae judicantur. Certe cum tecum sancta sit mater, et lateri tuo amita haereat virgo perpetua, non debes periculose externorum consortia quaerere, de tuorum societate secura. Semper in manibus tuis sit divina lectio, et tam crebrae [PL22.731] orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adolescentia percuti solet, hujusmodi clypeo repellantur. Difficile est, quin potius impossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Graeci προπαθείας vocant: nos, ut verbum vertamus e verbo, antepassiones possumus dicere, eo quod incentiva vitiorum, omnium titillent animos, et quasi in meditullio nostrum judicium sit, vel abjicere cogitata, vel recipere. Unde et naturae Dominus in Evangelio loquebatur: »De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae« (Matth. 15. 19). Ex quo perspicuum est, juxta alterius libri testimonium, proclivius esse cor hominis a pueritia ad malum (Genes. 8): et inter opera carnis et spiritus, quae Apostolus enumerat (Galat. 5), mediam animam fluctuare, nunc haec, nunc illa cupientem. Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur (Horat. lib. 1. Sat. 3). velut si Egregio inspersos reprehendas corpore naevos (Ibid. Sat. 6). Hoc est quod aliis verbis Propheta significat: Turbatus sum, et non sum locutus (Ps. 76. 5). Et in eodem volumine: Irascimini, et nolite peccare (Ps. 4. 5). Et illud Architae Tarentini ad villicum negligentem: Jam te verberibus enecassem, nisi iratus essem. Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jacob. 20. 1). Quod de una perturbatione dictum est, referamus ad caeteras. SICUT IRASCI hominis est, et iram non perficere, Christiani: sic omnis caro concupiscit quidem ea, quae carnis sunt; et quibusdam illecebris ad mortiferas animam voluptates trahit: sed 507 nostrum est, voluptatis ardorem majore Christi amore restringere, et lasciviens [al. lascivia] jumentum frenis inediae subjugare: ut non libidinem, sed cibos quaerat ac desideret, ET SESSOREM Spiritum Sanctum, moderato atque composito portet incessu.

10. Quorsum ista; Ut hominem esse te noveris, et passionibus humanis, nisi caveris, subjacere. De eodem cuncti facti sumus luto, iisdem compacti exordiis. In serico et in pannis eadem libido dominatur. Nec regum purpuras timet, nec mendicantium spernit squalorem. Multoque melius est, stomachum te dolere, quam mentem: imperare corpori, quam servire: gressu vacillare, quam pudicitia. Nec statim nobis poenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. Cavendum est vulnus, quod dolore curatur. Aliud est, integra nave et salvis mercibus, portum salutis intrare: aliud, nudum haerere tabulae, et crebris fluctuum recursibus ad asperrima saxa collidi. Nesciat vidua digamiae indulgentiam, nec noverit illud [PL22.732] Apostoli: Melius est nubere, quam uri (1. Cor. 7. 9). Tolle quod pejus est uri, et per se bonum non erit nubere. Procul sint Haereticorum calumniae. Scimus honorabiles nuptias, et cubile immaculatum (Hebr. 13. 4). Etiam de Paradiso expulsus Adam, unam uxorem habuit. Primus Lamech maledictus et sanguinarius, et de Cain stirpe descendens, unam costam divisit in duas, et plantarium digamiae protinus diluvii poena subvertit. Unde illud Apostoli, quod fornicationis metu indulgere compellitur, scribens ad Timotheum: »Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matris familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti causa« (1. Tim. 5. 14). Et cur indulserit, statim subjecit: »Jam quaedam declinaverunt post Satanam.« Ex quo intelligimus, illum non stantibus coronam, sed jacentibus manum porrigere. Vide qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur, »quia declinaverunt quaedam post Satanam.« Ideo adolescentula vidua, quae se non potest continere, vel non vult, maritum potius accipiat, quam diabolum.

11. Pulchra nimirum et appetenda res, quae Satanae comparatione suscipitur. Fornicata est quondam et Jerusalem, et divaricavit pedes suos omni tanseunti (Ezech. 16. 2). In Aegypto primum devirginata est, 508 et ibi fractae sunt mammae ejus. Cumque ad deserta venisset, et morarum Moysi ductoris impatiens, quasi oestro libidinis furibunda dixisset: »Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti« (Exod. 32. 4), accepit praecepta non bona, et justificationes pessimas, in quibus non viveret, sed puniretur: Quid ergo mirum, si et lascivientibus viduis, de quibus in alio loco Apostolus dixerat: »Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt« (1. Tim. 5. 11), concessit digamiae praecepta non bona, et justificationes pessimas; ita secundum indulgens maritum, ut et tertium, et si liberet, etiam vicesimum; ut scirent sibi non tam viros datos, quam adulteros amputatos? Haec, filia in Christo carissima, inculco, et crebrius repeto, ut posteriorum oblita, in priora te extendas: habens tui ordinis quas sequaris, Judith de Hebraea historia, et Annam filiam Phanuelis de Evangelii claritate [al. caritate], quae diebus et noctibus versabantur in Templo, et orationibus atque jejuniis thesaurum pudicitiae conservabant. Unde et altera in typo Ecclesiae, diabolum capite truncavit; altera Salvatorem mundi prima suscepit, sacramentorum conscia futurorum. Illud in calce sermonis quaeso, ut brevitatem libelli, non de inopia eloquii, vel de materiae sterilitate, sed de pudoris magnitudine aestimes accidisse; dum vereor ignotis me diu ingerere auribus, et occultum legentium judicium pertimesco.

EPISTOLA LXXXI. AD RUFFINUM

1. Diu te Romae moratum sermo proprius indicavit. Nec dubito spiritalium parentum ad patriam revocatum desiderio, quem matris luctus ire prohibebat, ne magis coram doleres, quod absens vix ferre poteras. Quod quereris, stomacho suo unumquemque servire, et nostro non acquiescere judicio, conscientiae nostrae testis est Dominus, post reconciliatas amicitias nullum intercessisse rancorem, quo quempiam laederemus: quin potius cum omni cautione providimus, ne saltem casus in malevolentiam verteretur. Sed quid possumus facere, si unusquisque juste putat se facere quod facit? et videtur sibi remordere potius quam mordere? Vera amicitia quod sentit dissimulare non debet. Praefatiuncula librorum περὶ Ἀρχῶν ad me missa est, quam ex stylo intellexi tuam esse, in qua oblique, imo aperte ego petor: qua mente sit scripta, tu videris: qua intelligatur, et stultis patet. Poteram et ego, qui saepissime figuratas controversias declamavi, aliquid de vetere artificio repetere, et tuo te more laudare. Sed absit a me, ut quod reprehendo in te, imiter: quin potius ita sententiam temperavi, ut et objectum crimen effugerem, et amicum quantum in me est, nec laesus laederem. Sed obsecro te, ut si deinceps aliquem sequi volueris, tuo tantum judicio sis contentus. Aut enim bona sunt quae appetimus, aut mala. Si bona, non indigent alterius auxilio; si mala, peccantium multitudo non parit 512 errori patrocinium. Haec apud te amice potius expostulare volui, quam lacessitus publice desaevire; ut animadvertas, me reconciliatas amicitias pure colere, et non juxta Plautinam sententiam, altera manu lapidem tenere, panem offerre altera.

2. Frater meus Paulinianus necdum de patria reversus est, et puto quod eum Aquileiae apud sanctum Papam Chromatium videris. Sanctum quoque [PL22.736] Presbyterum Ruffinum ob quamdam causam per Romam Mediolanum misimus; et oravimus, ut nostro animo et obsequio vos videret. Caeterisque amicis eadem significavimus, ne mordentes invicem, consumamini ab invicem. Jam tuae moderationis est, et tuorum, nullam occasionem impatientibus dare, ne non omnes similes mei invenias, qui possint figuratis laudibus delectari.

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 22, coll. 691-736 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22