SERMO AD PLEBEM

1. [vers. 1.] Brevis Psalmus est, et valde utilis, quem modo nobis cantatum audivimus, et cantando respondimus. Non diu laborabitis in audiendo, nec infructuose laborabitis in operando. Est enim, sicut ejus titulus praenotatur, Canticum graduum. Graece scriptum est, ἀναβαθμῶν. Gradus vel descendentium sunt vel ascendentium: sed gradus quomodo in his psalmis positi sunt, ascendentes significant. Intelligamus ergo tanquam ascensuri: nec ascensiones pedibus corporalibus quaeramus, sed sicut in alio psalmo scriptum est, »Ascensiones in corde ejus disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit« (Psal. LXXXIII, 6 et 7). Dixit »ascensiones;« ubi? Id est, »in corde.« Unde? A »convalle plorationis.« Et jam quo ascendatur, tanquam deficit sermo humanus, nec explicari potest, forte nec cogitari. Audistis modo, cum Apostolus legeretur, »Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit« (I Cor. II, 9). »In cor hominis non ascendit;« cor hominis illuc ascendat. Ergo quia »oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit;« quomodo dici posset quo ascendendum est? Ideo cum dici non posset, ait, In locum quem disposuit. Quid tibi plus dicturus sum, ait homo per quem Spiritus sanctus loquebatur? in locum talem, aut locum talem? Quidquid dixero, terrenum cogitas, humi repis, carnem portas: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Cui loquar? quis auditurus est? quis capiet ubi erimus post hanc vitam, si in corde ascenderimus? Quia ergo nemo, spera aliquem ineffabilem beatitudinis locum, quem [PL37.1597] tibi disposuit qui ascensiones etiam in corde tuo disposuit. Sed ubi? In convalle plorationis. Convallis humilitatem significat; mons celsitudinem significat. Est mons quo ascendamus, spiritualis quaedam celsitudo. Et quis est iste mons quo ascendimus, nisi Dominus Jesus Christus? Ipse tibi fecit, patiendo, convallem plorationis, qui fecit, manendo, montem ascensionis. Quid est vallis plorationis? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid est vallis plorationis? Praebuit percutienti se maxillam; saturatus est opprobriis (Thren. III, 30). Quid est vallis plorationis? Colaphizatus est, sputis illinitus, spinis coronatus, crucifixus est. Haec est vallis plorationis unde tibi ascendendum est. Sed in quo ascendendum est? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Sic descendit ad te, ut maneret in se: descendit ad te, ut fieret tibi convallis plorationis; mansit in se, ut esset tibi mons ascensionis. Erit, inquit Isaias, in novissimis diebus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II, 2). Ecce quo ascendendum est. Sed noli aliquid terrenum cogitare, nec quia montem audisti, alta quaedam cogites terrae: nec cum saxum audis aut petram, duritia a te intelligatur; nec cum audis leonem, cogites feritatem; nec cum audis agnum, cogites pecus. Nihil horum est in se, et omnia factus est pro te. Hinc ergo ascendendum est, illuc ascendendum; ab exemplo ipsius, ad divinitatem ipsius. Exemplum enim tibi fecit humiliando se. Nam qui nolebant a convalle plorationis ascendere, compressi sunt ab ipso. Praepropere enim volebant habere ascensum, honores altos cogitabant, viam humilitatis non cogitabant. Intelligat Charitas vestra quod dico, duos discipulos voluisse ad latera Domini, unum ad dexteram, alterum ad sinistram sedere: vidit eos Dominus praepropere et praepostere de honoribus cogitare, cum prius discere deberent humiliari, ut exaltarentur; et ait eis Dominus: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 21, 22)? Ipse enim in convalle plorationis bibiturus erat calicem passionis: illi autem non attendentes humilitatem Christi, comprehendere volebant altitudinem Christi. Revocavit illos ad viam, tanquam aberrantes; non ut negaret illis quod vellent, sed ut ostenderet qua venirent.

2. Itaque, fratres mei, hunc psalmum ascensionis cantemus ascensuri in corde; quia ut ascendamus descensum est ad nos. Nam vidit scalas Jacob, et in ipsis scalis demonstrati sunt ei ascendentes et descendentes (Gen. XXVIII, 12): utrumque vidit. Possumus putare ascendentes visos, proficientes; descendentes, deficientes: quia et revera invenimus hoc in populo Dei; alii proficiunt, alii deficiunt. Poterant istos significare illae scalae, sed forte melius intelliguntur omnes boni in illis scalis, et ascendentes et descendentes. [PL37.1598] Non enim frustra non dictum est cadentes, sed descendentes. Multum autem interest inter descendere et cadere. Nam quia cecidit Adam, ideo descendit Christus: ille cecidit, ille descendit; ille cecidit superbia, ille descendit misericordia. Non autem ipse solus descendit: et quidem de coelo ipse solus descendit; sed multi imitantes eum sancti descendunt ad nos, et descenderunt ad nos. Nam in quadam altitudine cordis habitabat Apostolus, cum diceret: Sive enim mente excessimus Deo. Jam quod mente excesserat, Deo excesserat. Excedens enim mente omnem humanam fragilitatem, omnem saeculi temporalitatem, omnia quaecumque nascendo et occidendo vanescunt, transeuntia haec; habitabat corde in quadam ineffabili contemplatione, quantum poterat, de qua dicit quia audivit ineffabilia verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4). Sed tibi illa loqui non posset: ipse autem videre illa utcumque posset, quae tibi loqui non posset. Itaque si semper manere vellet in eo quod videbat, et loqui non poterat, te non levaret ubi et tu posses videre. Quid autem fecit? Descendit. Nam ibi ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis (Id. V, 13). Quid est, temperantes sumus? Sic loquimur, ut capere possitis. Quia et Christus talem se fecit nascendo et patiendo, ut possent de illo homines loqui: quia de homine homo facile loquitur. De Deo homo quando loquitur sic, quomodo Deus est? Homo autem de homine facile loquitur. Ut ergo magni descenderent ad parvos, et non illis tamen loquerentur nisi magnum; ipse qui magnus erat, factus est parvus, ut de illo magni parvis loquerentur. Audistis modo quod dico, cum Apostolus legeretur. Si autem advertistis, dixit hoc: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ergo spiritualibus in excelsis loquitur; carnalibus autem ut loquatur, descendit. Nam ut sciatis quia cum descendit, de illo qui descendit loquitur; ecce Joannes manentem in se loquitur: »In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.« Cape, si potes; arripe, cibus est. Sed dicturus es mihi, Ille quidem cibus est, sed ego infans sum, lactandus sum, ut idoneus fieri possint ad manducandum cibum. Ergo quia tu lacte nutriendus es, ille autem cibus est, ipse cibus per carnem tibi trajectus est ad fauces. Quomodo ergo cibum mater comedit, ut per carnem trajiciat ad infantem lac factum; sic cibus Angelorum Dominus Verbum caro factum est, et factus est lac: et dicit Apostolus, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III 1, 2). Ergo dando lac descendit ad parvulos; et quia descendit, descendentem dedit. Ait enim: Numquid dixi me aliquid inter vos scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (Id. II, 2)? Quia si diceret tantum, [PL37.1599] Jesum Christum, est Jesus Christus etiam secundum divinitatem, secundum id quod erat Verbum apud Deum, Filius Dei Jesus Christus: sed hunc, id est, hoc modo dictum, parvuli non capiunt. Quomodo ergo capiunt qui lac capiunt? Jesum Christum, inquit, et hunc crucifixum. Suge quod pro te factus est, et crescis ad id quod est. Sunt ergo ascendentes et descendentes. In illis scalis et ascendentes sunt et descendentes. Ascendentes qui sunt? Qui proficiunt ad intellectum spiritualium. Descendentes qui sunt? Qui quamvis, quantum homines possunt, fruantur intelligentia spiritualium; tamen descendunt ad parvulos, ut talia eis dicant, qualia possunt capere, et lacte nutriti possint idonei fieri et validi ad capiendum cibum spiritualem. Isaias, fratres, etiam ipse ad nos de descendentibus fuit: nam et ipsi gradus ejus descendentis apparent. Cum enim diceret de Spiritu sancto, »Requiescet,« inquit, »super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et Spiritus timoris Domini« (Isai. XI, 2, 3): a sapientia coepit, et usque ad timorem descendit: Quomodo ille qui docebat, a sapientia descendit usque ad timorem; tu qui discis, si proficis, a timore ascende ad sapientiam: scriptum est enim, Initium sapientiae timor Domini (Prov. I, 7). Jam ergo Psalmum audite. Ecce ante oculos nostros ponamus ascensurum hominem: ubi ascensurum? In corde. Unde ascensurum? Ab humilitate, id est a convalle plorationis. Quo ascensurum? Ad illud ineffabile quod cum dici non posset, dictum est, In locum quem disposuit.

3. Cum ergo sic homo coeperit disponere ascensum; hoc dico apertius, cum coeperit homo christianus cogitare proficere, incipit pati linguas adversantium. Quicumque illas nondum passus est, nondum profecit: quicumque illas non patitur, nec conatur proficere. Vult nosse quid dicamus? Imo quid audiamus simul, experiatur. Incipiat proficere, incipiat velle ascendere, velle contemnere terrena, fragilia, temporalia, felicitatem saeculi pro nihilo habere, Deum solum cogitare, lucris non gaudere, damnis non contabescere, omnia etiam sua velle vendere et pauperibus tribuere, et sequi Christum; videamus quemadmodum patiatur linguas detrahentium et multa contradicentium, et quod est gravius, quasi consulendo a salute avertentium. Qui enim consulit alicui, ad salutem consulit, ad id quod prodest consulit; ille autem quasi consulens, retrahit a salute. Quia ergo videtur habere pallium consulentis, et habet venenum perimentis, lingua dolosa dicta est. Ascensurus ergo, contra ipsas linguas primo Deum deprecatur: ait enim, Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Unde illum exaudivit? Ut jam constitueret eum ad gradus ascendendi.

4. [vers. 2.] Et quia jam ascensurus est exauditus, quid orat? Domine, erue animam meam a labiis injustis et a lingua dolosa. Quae est lingua dolosa? Subdola, [PL37.1600] habens imaginem consulendi, et perniciem nocendi. Ipsi sunt qui dicunt: Et tu hoc facturus es, quod nemo fecit? et tu solus eris christianus? Et si ostenderit alios hoc facere, et legerit Evangelium ubi praecepit Dominus fieri, et legerit Actus Apostolorum; illi quid dicunt in lingua subdola et labiis iniquis? Non poteris forte implere; multum est quod aggrederis. Alii prohibendo deterrent, alii laudando plus premunt. Quia enim talis est vita quae jam occupaverit mundum, tanta auctoritas Christi est, ut reprehendere jam Christum nec paganus audeat. Legitur ille qui reprehendi non potest, quia dixit, Vade, vende omnia quae habes, et distribue pauperibus, et sequere me (Matth. XIX, 21): Christo contradici non potest, Evangelio contradici non potest, reprehendi Christus non potest; convertit se lingua dolosa ad laudem prohibentem. Si laudas, hortare. Quare laudando premis? Melius vituperares, quam dolose laudares. Quid enim diceres vituperando? Absit: foeda vita ista est, mala vita ista est. Sed quia nosti, cum haec dixeris, premi te posse auctoritate evangelica; convertis te ad aliud dissuadendi genus, ut laudando falso, me a vera laude prohibeas; imo laudando Christum, a Christo prohibeas, dicens: Quid est hoc? Ecce illi fecerunt, forte tu non poteris: incipis ascendere, cadis. Monere videtur; serpens est, dolosa lingua est, venenum habet. Roga contra illam, si vis ascendere, et dic Deo tuo: Domine, erue animam meam a labiis injustis et a lingua dolosa.

5. [vers. 3-5.] Et dicit tibi Dominus tuus, Quid dabitur tibi, aut quid apponetur tibi ad linguam dolosam? Id est, quod habeas adversus linguam dolosam, quod opponas linguae dolosae, quo te munias adversus linguam dolosam, quid tibi dabitur, aut quid apponetur tibi? Interrogavit exercens; nam ipse dicturus est quod interrogat. Respondit enim, subjiciens sibi interroganti, Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis; vel, vastatoribus. Sive desolatoriis dicas, sive vastatoribus dicas (nam in diversis codicibus diverse scriptum est), idem significat. Videte: vastatores carbones dicuntur, quia vastando et desolando ad desolationem facile perducunt. Qui sunt isti carbones? Intelligat Charitas vestra primo quae sunt sagittae. Sagittae potentis acutae, verba Dei sunt. Ecce jaciuntur, et transfigunt corda: sed cum transfixa fuerint corda sagittis verbi Dei, amor excitatur, non interitus comparatur. Novit Dominus sagittare ad amorem; et nemo pulchrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat; imo sagittat cor amantis, ut adjuvet amantem; sagittat, ut faciat amantem. Sagittae autem sunt, cum agimus verbis. Carbones autem vastatores qui sunt? Parum est verbis agere contra linguam subdolam et labia iniqua, parum est verbis agere; et exemplis agendum est. Exempla sunt carbones vastatores. Et quare vastatores dicuntur, breviter accipiat Charitas vestra. Primo, quomodo exemplis agendum sit, videte. Lingua subdola nihil sic novit dicere, quo magis subdola est, nisi, Vide ne non possis implere; [PL37.1601] multum est ad te hoc aggredi. Accepisti tu praeceptum evangelicum, habes sagittam; sed carbones nondum habes. Timendum ne sagitta sola non valeat adversus linguam dolosam: sunt et carbones. Utputa, incipit enim tibi dicere Deus, Tu non potes, quare ille potest? quare alter potuit? Numquid tu delicatior es illo senatore? numquid tu infirmior es illo, aut illo in valetudine? numquid tu infirmior es feminis? Feminae potuerunt, viri non possunt? delicati divites potuerunt, pauperes non possunt? Sed ego, inquit, multum peccavi, et multum peccator sum. Numerantur etiam qui multum peccaverunt; et eo plus amaverunt, quo plura illis dimissa sunt: quomodo dictum est in Evangelio, Cui modicum dimittitur, modicum diligit (Luc. VII, 47). Cum ergo fuerint ista enumerata, et nominatim dicti fuerint homines qui potuerunt, ille accepta sagitta in corde, accedentibus etiam carbonibus desolatoriis, desolatur in illo terrena cogitatio. Quid est enim, desolatur? Ad desolationem perducitur. Erant autem in illo multa quae male fronduerant, multae carnales cogitationes, saeculares multi amores: ipsi uruntur carbonibus desolatoriis, ut fiat purus locus desolatus, in cujus loci puritate faciat Deus aedificium suum; quia facta erat ibi ruina diaboli, et aedificatur ibi Christus: nam quamdiu manet ibi diabolus, non potest aedificari Christus. Accedunt carbones desolatorii, et dejiciunt quod male fuerat aedificatum, et desolato loco accedit structura felicitatis perpetuae. Videte ergo quare dicti sunt carbones. Quia qui se convertunt ad Dominum, de mortuis reviviscunt. Carbones autem quando accenduntur, antequam accenderentur, exstincti erant. Nam exstincti carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi appellantur. Exempla ergo multorum iniquorum qui conversi sunt ad Dominum, carbones dicti sunt. Audis homines mirari, et dicere, Ego illum novi, quam ebriosus fuit, quam sceleratus, qualis amator circi aut amphitheatri, qualis fraudator: modo quomodo Deo servit, quam innocens factus est! Noli mirari; carbo est. Vivum gaudes, quem exstinctum plangebas. Sed quando laudas vivum, si nosti laudare, adhibe illum mortuo ut accendatur; id est, quicumque adhuc piger est sequi Deum, admove illi carbonem qui erat exstinctus, et habeto sagittam verbi Dei, et carbonem vastatorem, ut occurras labiis iniquis et linguae subdolae.

6. Quid sequitur? Accepit iste sagittas ardentes, accipiat carbones vastatores. Jam repellit linguam subdolam et labia iniqua, jam ascendit gradum, incipit proficere: sed adhuc vivit inter malos, inter iniquos; nondum est area ventilata: puta quia triticum factum est, numquid jam in horreo est? Adhuc necesse est multa palea prematur; et quantum proficit, tantum videt majora scandala in populo. Nam si non proficiat, non videt iniquitates; si non sit verax christianus, non videt fictos. Etenim, fratres, et de illa similitudine hoc nos docet Dominus, de frumentis et [PL37.1602] zizaniis. Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania (Matth. XIII, 26): id est quia nulli homini apparent mali, nisi factus fuerit ipse bonus; quia cum crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Jam ergo iste coepit proficere, et coepit videre malos, et multa mala quae ante non noverat, et clamat ad Dominum: Heu me, quod incolatus meus longinquus, inquit, factus est! Multum a te recessi, peregrinatio mea facta est longinqua. Nondum veni in patriam illam, ubi cum nullo malo victurus sum; nondum veni ad illam societatem Angelorum, ubi scandala non timebo. Quare autem nondum sum ibi? Quia incolatus meus longinquus factus est. Incolatus peregrinatio est: incola dicitur qui habitat in terra aliena, non in civitate sua. Longinquus, inquit, factus est incolatus meus. Et ubi longinquus? Aliquando, fratres mei, cum peregrinatur homo, inter meliores vivit, quam in patria sua forte viveret: sed non sic est, quando de illa Jerusalem coelesti peregrinamur. Mutat enim homo patriam, et aliquando in peregrinatione illi bene est: invenit amicos fideles peregrinando, quos in patria invenire non potuit. Inimicos habuit, ut de patria pelleretur; et cum peregrinaretur, invenit quod non habebat in patria. Non sic est patria illa Jerusalem, ubi omnes boni: quicumque inde peregrinatur, inter malos est; nec recedere a malis potest, nisi cum redierit ad societatem Angelorum, ut ibi sit unde peregrinatur. Ibi omnes justi et sancti, qui fruuntur Verbo Dei sine lectione, sine litteris: quod enim nobis per paginas scriptum est, per faciem Dei illi cernunt. Qualis patria! Magna patria, et miseri sunt peregrini ab illa patria.

7. Sed quod ait iste, Longinqua facta est peregrinatio mea; maxime eorum vox est, id est, ipsius Ecclesiae, quae laborat in hac terra. Illius vox est, quae clamat a finibus terrae in alio psalmo dicens: A finibus terrae ad te clamavi. Quis nostrum clamat a finibus terrae? Nec ego, nec tu, nec ille: sed a finibus terrae ipsa tota Ecclesia, tota haereditas Christi clamat; quia Ecclesia haereditas ejus, et de Ecclesia dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Si ergo possessio Christi usque ad fines terrae, et possessio Christi omnes sancti, et omnes sancti unus homo in Christo, quia unitas sancta in Christo est; ipse unus homo dicit, A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Hujus ergo hominis longinqua peregrinatio facta est inter malos. Et tanquam diceretur illi, Cum quibus ergo habitas, ut gemas? Peregrinatio, inquit, mea longinqua facta est. Sed quid, si cum bonis esset? Si cum bonis esset; non diceret, Heu me! Heu, vox est miseriae, vox est calamitatis et infelicitatis; sed tamen in spe, quia jam vel gemere didicit. Multi enim et miseri sunt, et non gemunt, et peregrinantur, et redire nolunt. Iste jam volens redire, cognoscit infelicitatem peregrinationis suae: quia agnovit illam, redit; et ascendere incipit, [PL37.1603] quia Canticum graduum coepit cantare. Ubi ergo gemit, et inter quos habitat? Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Verbum hoc quia hebraeum est, procul dubio non intellexistis. Quid est, Inhabitavi cum tabernaculis Cedar? Cedar, quantum meminimus ex interpretatione nominum hebraeorum, Tenebras significat. Interpretatum Cedar latine, Tenebrae dicuntur. Nostis autem duos filios habuisse Abraham, quos quidem commemorat Apostolus, et ad imaginem duorum testamentorum esse dicit: unus de ancilla erat, et alter de libera. Ex ancilla, Ismael erat; de libera Sara, quem suscepit ex desperatione per fidem, Isaac erat. Uterque ex semine Abrahae, sed non uterque haeres Abrahae. De Abraham natus unus, sed tamen non haereditat: alter etiam haeres; non solum filius, sed et haeres. In Ismael sunt omnes qui carnaliter colunt Deum. Ad ipsos enim et vetus testamentum pertinet: quia sic dixit Apostolus, Sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta. Quae sunt duo testamenta? Unum vetus, et alterum novum. Vetus testamentum a Deo, et novum testamentum a Deo; quomodo de Abraham et Ismael et Isaac. Sed Ismael ad terrenum, Isaac ad coeleste regnum. Ideo vetus testamentum promissiones habet terrenas, terrenam Jerusalem, terrenam Palaestinam, regnum terrenum, salutem terrenam, hostium subjugationem, abundantiam filiorum, fecunditatem frugum. Omnia ista promissiones sunt terrenae. In figura spiritualiter intelliguntur, quomodo Jerusalem terrena umbra erat regni coelestis, et regnum terrenum umbra erat regni coelorum. Ismael in umbra, Isaac in luce. Si ergo Ismael in umbra, non mirum quia ibi tenebrae. Pinguiores etenim umbrae tenebrae sunt. Ergo Ismael in tenebris, Isaac in luce. Quicumque hic etiam in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt a Deo, adhuc ad Ismael pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritualibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas subdolas. Contra quos rogavit iste ascendens, et appositi sunt ei carbones desolatorii, et sagittae potentis acutae. Inter illos enim adhuc vivit, donec tota area ventiletur: ideo dixit, Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Nam et ipsa tabernacula Ismael, Cedar dicta sunt. Sic habet liber Geneseos; sic habet, quod Cedar ad Ismael pertinet (Gen. XXV, 13). Ergo Isaac cum Ismael; id est, qui pertinent ad Isaac, inter illos vivunt, qui pertinent ad Ismael. Isti sursum volunt ascendere, illi deorsum volunt premere: isti volunt volare ad Deum, illi conantur pennas evellere. Namque apud Apostolum ita dicitur: Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Spirituales ergo persecutionem patiuntur a carnalibus. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Id. XVI, 15; et XXI, 2, 3, 10; Galat. IV, 21-30). Sed hoc quod dicit, Ejice, quando erit? Quando area coeperit ventilari. [PL37.1604] Modo autem antequam ejiciatur, Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Et exponit nobis, qui sunt isti qui pertinent ad tabernacula Cedar.

8. [vers. 6.] Multum peregrinata est anima mea. Ne peregrinationem corporalem intelligeres, animam dixit peregrinari. Corpus peregrinatur locis, anima peregrinatur affectibus. Si amaveris terram, peregrinaris a Deo: si amaveris Deum, ascendis ad Deum. In charitate Dei et proximi exerceamur, ut redeamus ad charitatem. Si cadamus in terram, marcescimus et putrescimus. Iste autem qui ceciderat, descensum est ad eum, ut ascenderet. Intendens tempus peregrinationis suae, dixit se peregrinari in tabernaculis Cedar. Quare? Quia multum peregrinata est anima mea. Ibi peregrinatur, ubi ascendit. Non corpore peregrinatur, non corpore ascendit. Sed ubi ascendit? Ascensiones, inquit, in corde. Si ergo ascendit in corde, non ascendit per ascensiones cordis nisi anima quae peregrinatur. Sed donec perveniat, multum peregrinata est anima mea. Ubi? In tabernaculis Cedar.

9. [vers. 7.] Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Verum ut audiatis, fratres charissimi, non poteritis probare quam vera cantetis, nisi coeperitis facere quod cantatis. Quantumlibet illud dicam, quomodolibet exponam, qualibuscumque verbis versem, non intrat in cor ejus in quo non est opus ejus. Incipite agere, et videte quid loquamur. Tunc ad singula verba lacrymae profluunt, tunc Psalmus cantatur, et facit cor quod in Psalmo cantatur. Quam multi enim sonant voce, et corde muti sunt? Et quam multi tacent labiis, et clamant affectu? Quia ad cor hominis aures Dei: sicut aures corporis ad os hominis, sic cor hominis ad aures Dei. Multi clauso ore exaudiuntur, et multi in magnis clamoribus non exaudiuntur. Affectibus orare debemus, et dicere, Multum peregrinata est anima mea: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Quid enim aliud dicimus istis haeriticis, nisi, Cognoscite pacem, amate pacem? Justos vos dicitis. Sed si justi essetis, inter paleam grana gemeretis. Nam quia grana sunt in Catholica, et vera grana sunt; ideo tolerant paleam, donec ventiletur area; quia inter paleam clamant, Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Inhabitavi, inquit, cum paleis. Sed quomodo de palea multus fumus exit, sic de Cedar tenebrae. Inhabitavi cum tabernaculis Cedar: multum peregrinata est anima mea. Frumentorum vox est, inter paleas gementium. Haec loquimur illis qui oderunt pacem; et dicimus, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Qui sunt qui oderunt pacem? Qui conscindunt unitatem. Si enim pacem non odissent, in unitate mansissent. Sed videlicet propterea se separaverunt, ut justi essent, ut non haberent mixtos injustos. Aut nostra est ista vox, aut illorum; elige cujus sit. Catholica dicit: Non est dimittenda unitas, non est praecidenda Ecclesia Dei. Judicabit Deus de malis et bonis postea. Si nunc mali a bonis separari non possunt, ferendi [PL37.1605] sunt ad tempus: mali in area nobiscum esse possunt, in horreo non possunt. Et forte hodie qui mali apparent, cras boni erunt; et qui de bonitate hodie superbiunt, cras mali invenientur. Quisquis ergo humiliter malos ad tempus fert, ipse perveniet ad requiem sempiternam. Haec vox catholica est. Illorum autem vox qualis est, non intelligentium neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7)? Ne tangas immundum (Isai. LII, 11); et, Qui tetigerit immundum, inquinabitur (Levit. XXII, 5): separemus nos, ne commisceamur malis. Et nos illis: Aniate pacem, diligite unitatem. Nescitis a quam multis bonis separamini, dum quasi malis calumniamini? Furunt, saeviunt, quando ista dicimus: nam quaerunt et mortificare nos. Apparuerunt saepe impetus eorum, apparuerunt insidiae. Cum ergo inter insidias illorum vivimus, et quibus dicimus, Amate pacem, adversantur nobis; nonne vox ista nostra est, Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus? Cum loquerer illis, debellabant me gratis. Quid est autem, fratres, debellabant me? Et parum erat, si non adderet, gratis. Quibus dicimus, Amate pacem, Christum amate: numquid dicimus, Amate et honorate nos? Sed, Honorate Christum. Nos nolumus honorari, sed illum. Nam nos quid sumus ad apostolum Paulum? Qui tamen dicebat illis parvulis, quos mali homines et mali suasores praecidere ab unitate in schismata volebant; quid eis dicebat ille? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Hoc et nos dicimus: Amate pacem, amate Christum. Si enim amant pacem, Christum amant. Cum ergo dicimus, Amate pacem; hoc dicimus, Amate Christum. Quare? Quia de Christo ait Apostolus, Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Si ergo Christus ideo pax, quia fecit utraque unum, quare vos de uno fecistis duo? Quomodo ergo pacifici estis, ut cum Christus faciat unum de duobus, vos faciatis de uno duo? Sed quia haec dicimus, cum his qui oderunt pacem sumus pacifici; et tamen illi qui oderunt pacem, cum loqueremur eis, debellabant nos gratis.

IN PSALMUM CXX ENARRATIO

SERMO

1. Secundus est iste psalmus eorum quorum titulus est, Canticum graduum. Plures enim sunt significantes, ut jam in primo eorum audistis, ascensum nostrum, qui fit in corde ad Deum, a convalle plorationis, id est, ab humilitate contribulationis. Ascensus enim utilis nobis non potest esse, nisi primo humiliati, a convalle nobis ascendendum esse meminerimus (convallis enim terrae locus est depressus: sicut loca terrae alta montes et colles, ita convallis locus humilis); ne dum praepropere et praepostere quaerimus exaltari, non ascendamus, sed ruamus. [PL37.1606] Docuit autem ipse Dominus a convalle plorationis ascendendum, quando pro nobis humiliari usque ad mortem crucis et pati dignatus est. Hoc exemplum non relinquamus: istam convallem plorationis martyres intellexerunt. Unde intellexerunt? unde? Quia et ipsi de convalle plorationis, ut coronarentur, ascenderunt.

2. Congruit et hodierno diei psalmus iste Canticum graduum: de illis enim dictum est, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Haec est convallis plorationis, ubi a flentibus mittuntur semina. Quae sunt autem semina? Bona opera in ista tribulatione terrena. Qui bene operatur in convalle plorationis, similis est homini seminanti per hiemem. Numquid frigore ab opere deterretur? Sic pressuris mundi non debemus a bono opere deterreri; quia vides quid sequitur: Euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes semina sua. Valde miseri, si semper flebant; valde miseri, si nunquam de lacrymis liberandi. Sed vide quid sequitur: Venientes autem venient in exsultatione, portantes germina sua (Psal. CXXV, 6).

3. Nihil aliud istis canticis docemur, fratres, quam ascendere; sed ascendere in corde, in affectu bono, in fide, spe et charitate, in desiderio perpetuitatis et vitae aeternae. Sic ascenditur. Congruit nos dicere quomodo ascendendum sit. Quanta terribiliora lecta de Evangelio audivit Charitas vestra! Videtis certe quia hora Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Si sciret, inquit, paterfamilias qua hora fur veniret, amen dico vobis, quia non pateretur perfodi parietem suum. Dicitis modo: Quis ergo novit qua hora veniet, quia hora sicut fur erit? Nescis qua hora veniat, semper vigila; ut quia nescis quando veniat, paratum te inveniat, cum venerit. Et ad hoc forte nescis quando venturus est, ut semper paratus sis. Illum enim patremfamilias subito occupabit hora illa, qui paterfamilias, superbus significatus est. Noli velle esse paterfamilias, et non te subito illa hora occupabit. Et quid ero, inquis? Qualem audisti de psalmo, Pauper et dolens ego sum (Psal. LXVIII, 30). Si enim pauper et dolens eris, non eris paterfamilias, quem illa hora subito inveniet, et subito premet. Patresfamilias enim sunt illi qui praesumentes de cupiditatibus suis, et in deliciis hujus saeculi diffluentes, tument; et eriguntur adversus humiles, et insultant sanctis intelligentibus angustam viam, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Talibus enim veniet illa hora subito; quia tales erant et in diebus Noe, quorum dierum commemorationem audistis factam in Evangelio. Sic erit adventus Filii hominis, inquit, quomodo in diebus Noe. Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, novellabant, aedificabant, donec introiit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes (Id. XXIV, 37-44; et Luc. XVII, 26 et 27). Quid ergo? omnes peribunt qui ista faciunt, qui nubunt, qui uxores ducunt, qui novellant, qui aedificant? Non: sed qui de his praesumunt, sed qui ista Deo praeferunt, sed qui propter haec offendere Deum cito parati sunt. [PL37.1607] At vero qui istis omnibus aut non utuntur, aut utuntur tanquam non utentes, plus praesumentes de illo qui dedit, quam de his quae data sunt, et intelligentes in his ejus consolationem et misericordiam, et non occupati donis, ne a donatore ruant; qui tales sunt, non illos inveniet imparatos hora illa sicut fur. Talibus dixit Apostolus: Vos autem non estis in tenebris, ut dies ille vos tanquam fur comprehendat; omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei. Ideo Dominus cum diceret timendam esse horam sicut furem, noctem posuit; et Apostolus ita ait, Quia hora Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Non vis ut te inveniat? Noli esse in nocte. Quid est, Noli esse in nocte? Filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 2-5). Qui sunt filii noctis et tenebrarum? Iniqui, impii, infideles.

4. [vers. 1.] Sed et ipsi audiant antequam veniat hora, et dicat illis Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Sicut iste psalmus habet, evigilent. Jam illuminati sunt montes, quid adhuc dormiunt? Levent oculos suos in montes, unde veniet auxilium illis. Quid est, Jam illuminati sunt montes? Jam ortus est sol justitiae, jam ab Apostolis praedicatum est Evangelium, praedicatae sunt Scripturae, patuerunt omnia sacramenta, conscissum est velum (Matth. XXVII, 51), patuit secretum templi: jam tandem levent oculos in montes, unde veniet auxilium illis. Hoc enim praecipit iste psalmus, secundus de his qui inscribuntur, Canticum graduum. Sed non rursus praesumant de montibus; quia ipsi montes non a se lucent, sed ab illo lucent de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Montes possunt intelligi, homines magni, homines clari. Et quis major Joanne Baptista? Qualis ille mons erat, de quo Dominus ipse dicit, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11)? Vides certe istum magnum montem lucentem; audi confitentem. Quid confitentem? Nos omnes, inquit, de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). De cujus ergo plenitudine acceperunt montes, ab illo est tibi auxilium, non a montibus; in quos tamen nisi levaveris oculos per Scripturas, non admoveberis; ut ab illo illumineris.

5. [vers. 3.] Canta ergo quod sequitur: si vis audire ut firmissime ponas pedes in gradibus, ne in illa ascensione aut fatigeris, aut lapsus cadas, dic [PL37.1608] quod sequitur, Ne des ad movendum pedem meum. Unde moventur pedes? Unde motus est pes illi qui erat in paradiso. Sed prius attende unde motus est illi qui erat inter Angelos, et moto pede cecidit, et de angelo factus est diabolus: moto enim pede cecidit. Quaere unde cecidit: superbia cecidit. Non ergo movet pedem, nisi superbia: ad ruinam non movet pedem, nisi superbia. Ad ambulandum et proficiendum et ascendendum charitas movet; ad cadendum superbia movet. Ideo et ille quid dicit in psalmo? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si sub tegmine, semper humiles, semper de Deo sperantes, semper de se non praesumentes. Sub tegmine alarum tuarum sperabunt: non enim a se satiantur ut beati sint. Sed quid sequitur? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Ecce sitientes, ecce inebriati; ecce sitiunt, ecce bibunt: sed non a se bibunt, nec ipsi sibi sunt fons. Sed unde bibunt? Sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si sub alis, humiles sunt. Quare? Quia apud te, inquit, fons vitae. Non ergo a se irrigantur montes, sicut a se non illuminantur montes. Nam vide quid sequitur: In lumine tuo videbimus lumen. Si ergo in lumine ipsius videbimus lumen, quis cadit a lumine, nisi cui ipse non est lumen? Et qui voluerit sibi esse lumen, ipse cadit a lumine quo illuminatur. Ideo sciens non cadere nisi eum qui sibi vult lucere, cum sit per se tenebrae; statim subjecit, Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me: id est, imitatio peccatorum non moveat me, ut cadam a te. Quare timuisti, et dixisti, Non veniat mihi pes superbiae? Sequitur, Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem (Psal. XXXV, 8-13). Quos modo vides operari iniquitatem, jam damnati sunt: sed ut damnarentur, ibi ceciderunt, cum illis venit pes superbiae. Recte ergo iste audiens ut ascendat et non cadat, ut a convalle plorationis proficiat, non in tumore superbiae deficiat, ait Deo: Ne des ad movendum pedem meum. Et Deus illi: Neque dormitet qui custodit te. Intendat Charitas vestra. Quasi una sententia facta est ex duabus vocibus. Homo dixit ascendens et cantans Canticum graduum, Ne des ad movendum pedum meum: et Deus tanquam diceret, Ne des ad movendum pedem meum, dicis mihi; adde, Neque dormitet qui custodit te, et non movebitur pes tuus.

[PL37.1609] 6. [vers. 4.] Dixerit autem ille: Numquid in potestate mea est ut non dormitet qui custodit me? Volo ut non dormiat, neque dormitet. Ergo illum tibi elige, qui non dormiet, neque dormitabit, et non movebitur pes tuus. Deus nunquam est dormiens: si vis habere custodem non dormientem, Deum elige custodem. Ne des ad movendum pedem meum, dicis tu; bene, optime: sed et ille dicit tibi, Neque dormitet qui custodit te. Tu forte conversurus te eras ad homines custodes, et dicturus: Quem sum inventurus non dormientem? quis homo non dormitabit? quem invenio? quo ibo? quo revertar? Iste tibi ostendit: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Vis habere ergo custodem non dormientem neque dormitantem? Ecce non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel: Christus enim custodit Israel. Esto ergo Israel. Quid est, Israel? Israel interpretatur Videns Deum. Et quomodo videtur Deus? Primo per fidem, postea per speciem. Si per speciem nondum potes, per fidem vide. Si faciem ejus videre non potes, quoniam ibi species; posteriora ejus vide. Hoc dictum est Moysi a Domino: Non potes videre faciem meam, posteriora mea videbis, cum transiero (Exod. XXXIII, 20, 23). Exspectas forte ut transeat: jam transiit; tu vide posteriora ipsius. Ubi transiit? Audi Joannem; Cum venisset, inquit, hora, ut transiret de mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Dominus noster Jesus Christus jam fecit Pascha. Pascha autem Transitus interpretatur. Nam verbum est hebraeum: et putant homines graecum esse, quasi Passionem, sed non est. A diligentioribus et a doctioribus inventum est quia Pascha hebraeum verbum est; et non interpretantur passionem, sed transitum. Per passionem enim transiit Dominus a morte ad vitam; et fecit nobis viam credentibus in resurrectionem ejus, ut transeamus et nos de morte ad vitam. Non magnum est credere quia mortuus est Christus: hoc et Pagani, et Judaei, et omnes iniqui credunt. Hoc omnes credunt, quia mortuus est: fides Christianorum, resurrectio Christi est; hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse. Ergo tunc se voluit videri, cum transiret, hoc est, cum resurrexisset. Tunc in se voluit credi, cum transiret; quia traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Et ipsam fidem in resurrectionem Christi maxime commendavit Apostolus: ait enim, Si credideris in corde tuo quia Deus eum suscitavit a mortuis, salvus eris (Id. X, 9). Non dixit, Si credideris quia mortuus est Christus, quod et Pagani, et Judaei, et omnes inimici ejus crediderunt: sed ait, Si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Hoc credere, hoc est esse Israel, hoc est videre Deum: quamvis adhuc posteriora ejus, tamen cum credideris in posteriora, pervenies ad visionem faciei. Quid est hoc? Cum credideris in id quod posterius pro te factus est Christus; cum credideris in id quod posterius suscepit [PL37.1610] Christus. Nam in principio facies ejus quae est? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Posteriora ejus quae sunt? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Cum ergo credis in hoc quod pro te factum est Verbum, et resurrexit in carne, ne tu de tua carne desperares, efficeris Israel. Factus autem Israel cum fueris, non dormitabit, neque dormiet, qui custodit te; quia jam Israel es, et audisti in Psalmo, Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Christus enim ipse dormivit, sed resurrexit. Quid enim ait ipse in psalmo? Ego dormivi, et somnum cepi. Numquid remansit in somno? Exsurrexi, inquit, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6). Si ergo jam resurrexit, jam transiit; si jam transiit, vide posteriora ejus. Quid est, Vide posteriora ejus? Crede in resurrectionem ejus. Et quia ait Apostolus, Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei (II Cor. XIII, 4); et iterum ait, Christus surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): recte tibi cantat, Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Adhuc forte quaeris carnali sensu, Quis est, qui non dormitabit, neque obdormiet? Et cum quaeris inter homines, falleris; nunquam inventurus es. Noli ergo praesumere de quoquam homine: omnis homo dormit, et dormitabit. Quando dormitat? Cum portat carnem infirmitatis. Quando dormiet? Cum fuerit mortuus. Noli ergo praesumere de homine. Potest dormitare mortalis: dormit moriens. Noli quaerere inter homines.

7. [vers. 5.] Et quis, inquis, custodiet me, qui non dormitat, neque dormiet? Audi quid sequitur: Dominus custodiet te. Non ergo homo dormitans et dormiens, sed Dominus custodit te. Quomodo te custodit? Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Eia, fratres, intelligamus adjuvante Domino quid sibi velit, Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Videtur enim mihi habere sensum occultum, quare non dixerit, Dominus custodiet te, absolute et simpliciter; sed addidit, super manum dexterae tuae. Quid enim? dexteram nostram Deus custodit, et sinistram non custodit? Nonne ipse nos totos fecit? nonne qui fecit nobis dexteram, ipse fecit et sinistram? Postremo si placuit dici de dextera sola, quare dixit, super manum dexterae tuae, et non jam, super dexteram tuam? Cur hoc diceret, nisi aliquid hic occultum, quo pulsando perveniremus, absconderet? Diceret enim, aut, Dominus custodiet te, et nihil adderet; aut, si dexteram addere voluit, Dominus custodiet te super dexteram tuam; aut certe, quia addidit manum, hoc diceret, Dominus custodiet te super manum dexteram tuam, non, super manum dexterae tuae. Quod Dominus ipse suggerere dignatur, promam vobis; qui et in vobis habitat, sine dubio facit vos approbare verum esse quod dico. Nam quid dicturi [PL37.1611] sumus ignoratis; sed cum dixerimus, non ab ipsis nobis vobis ostendemus verum esse quod dicimus, sed vos ipsi agnoscetis verum esse quod dicimus. Unde autem agnoscetis, nisi demonstrante illo qui in vobis habitat, in quantum de illo numero estis, quorum vox est, Ne des ad movendum pedem meum; et quibus dicitur, Neque dormitet qui custodit te? Oportet enim ut Christus non dormiat in vobis, et modo intelligetis verum esse quod dicimus. Quomodo inquies? Quia si dormiat fides vestra, dormit Christus in vobis. Christus enim in corde vestro, fides Christi est. Ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). In quo non dormit fides, vigilat Christus. Et si forte dormiebat fides tua, et ideo in ista quaestione fluctuabas, quasi navis illa quae tempestatem patiebatur, ubi Christus dormiebat; excita Christum, et sedabuntur tempestates (Matth. VIII, 24-26).

8. Fidem ergo vestram interrogo, charissimi: quoniam filii estis Ecclesiae, et in Ecclesia profecistis, et in Ecclesia proficietis qui nondum profecistis, et in Ecclesia proficiendi estis qui jam profecistis, interrogo vos quid soletis intelligere quod dictum est in Evangelio, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3). Hoc enim intellecto invenietis quae sit dextera, et quae sit sinistra: simul intelligetis et utramque partem Deum fecisse, et dexteram et sinistram; et tamen non debet scire sinistra quid faciat dextera. Sinistra nostra dicitur, quidquid temporaliter habemus: dextera nostra dicitur, quidquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Si autem ille qui dabit aeternam vitam, ipse et de istis temporalibus consolatur praesentem vitam, ipse fecit dexteram et sinistram. Dicit de quibusdam psalmus apud David: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Invenit ergo quosdam quos reprehendit, qui dexteram veram pro sinistra habebant, et veram sinistram dexteram sibi fecerant: qui sint isti exponit consequenter. Omnis homo qui felicitatem non putat esse hominis, nisi solum in istis temporalibus facultatibus et deliciis, et affluentia et copia mundi hujus, iste est stultus atque perversus, qui sinistram sibi facit dexteram: tales illi erant de quibus dicit psalmus; non quia a Deo non acceperant etiam quae temporaliter possidebant, sed quia ipsam solam putabant esse beatam vitam, et nihil aliud requirebant. Audite enim quid de illis consequenter dicit: »Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.« Et sequitur: »Quorum filii eorum velut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non [PL37.1612] est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum.« Magnam felicitatem quorumdam descripsit. Posset tamen istam felicitatem et aliquis justus habere, sicut habuit Job: sed Job pro sinistra illam habebat, non pro dextera; nam dexteram non habebat nisi apud Deum perpetuam et sempiternam felicitatem. Ideo concessa est percutienda sinistra, et suffecit ei dextera. Quomodo percussa est sinistra? Tentationibus diaboli. Abstulit subito diabolus; permissus quidem a Deo, ut justus probaretur, impius puniretur; abstulit omnia: sed Job qui noverat sinistram sinistram esse, et dexteram nonnisi dexteram, quomodo se tenuit ad dexteram? Exsultavit in Domino, consolatus est damna, quia non est passus damnum de interioribus divitiis; Deo plenum cor habebat. Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I). Haec erat dextera ipsius, ipse Dominus, ipsa vita aeterna, illa lucis possessio, fons vitae, lumen in lumine. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: ipsa erat dextera. Sinistra vero erat pro adjutorio consolationis, non ad firmamentum felicitatis. Nam felicitas ejus vera atque germana Deus erat. Isti autem de quibus dicit David quia os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; non hinc eos reprehendit, quia his omnibus abundabant, sed quia os eorum locutum est vanitatem. Quid enim sequitur? Cum enumerasset copias eorum, ait: Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Haec est vanitas quam locutum est os eorum, quod beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu quid dicis, qui nosti quid est sinistra, et quid est dextera? Sequitur et dicit: Beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15).

9. Intendat ergo Charitas vestra. Vidimus sinistram, vidimus et dexteram. Audi hoc confirmatum in Canticis canticorum: Sinistra ejus, inquit, sub capite meo. Sponsa dicit de sponso, de Christo Ecclesia in amplexu pietatis et charitatis. Quid ait? Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. II, 6). Quid autem, quia sursum erat dextera, deorsum sinistra, et sic complectebatur sponsus sponsam, supponens sinistram ad consolationem, imponens dexteram ad protectionem? Sinistra, inquit, ejus sub capite meo. Deus illam dat: ideo sinistra ejus, quia omnia ista temporalia Deus dat. Quam vani sunt, quam impii, qui ab idolis, a daemonibus ista petunt! Quam multi a daemonibus ista petunt, et non illa habent? et rursus, qui illa non petunt a daemonibus, habent ea; sed non a daemonibus ista dantur. Item multi petunt a Deo, et non habent. Novit enim ille dispensare sinistram, qui vocat ad dexteram. Ergo si est sinistra, sit sinistra; sed sub capite sit: supra illam sit caput tuum, id est, supra illam sit fides tua, ubi habitat Christus. Noli temporalia praeponere fidei tuae; et non erit sinistra super caput tuum: sed omnia temporalia subde fidei tuae, et fidem tuam praepone [PL37.1613] omnibus temporalibus; et erit sinistra sub capite tuo, et recte dextera ejus complectetur te.

10. Audi hoc ipsum exponi in Proverbiis, quid est sinistra ipsa, quid est dextera: cum de Sapientia diceret, Longitudo, inquit, dierum et anni vitae in dextera ejus; in sinistra autem ejus divitiae et gloria (Prov III, 16). Longitudo illa dierum, aeternitas est. Hoc enim proprio modo dicit Scriptura longum, quod aeternum est: nam quidquid finem habet, breve est. Alio loco: Longitudine, inquit, dierum replebo eum. (Psal. XC, 16). Et numquid aliter pro magno diceretur, Honora patrem tuum et matrem tuam, ut longaevus sis super terram (Exod. XX, 12)? Super quam enim terram, nisi de qua dicit: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6)? Ibi esse longaevum quid est, nisi ibi vivere in aeternum? Nam hic esse longaevum quid est, nisi ad senectutem pervenire? Etsi longa videtur aetas, cum pervenerit, brevis convincitur; quia finitur. Et multi maledicentes parentibus, senescunt in hac terra; multi autem obsequentes parentibus, cito eunt ad Dominum. Numquid ergo impletur, ut longaevus sit secundum hanc vitam? Sed longaevum pro aeternitate illa positum est. Longaevitas est in dextera ejus; at vero divitiae et gloria, id est sufficientia vitae hujus, ea quae bona existimantur ab hominibus, sinistra est. Nescio quis venit, et vult tibi percutere dexteram, id est, tollere tibi fidem tuam: tu accepisti alapam in dexteram, praebe sinistram (Matth. V, 39), id est, ut illud tollat quod temporale est, et non ea quae aeterna habes. Audite Paulum apostolum hoc facientem. Homines persequebantur in eo quod christianus erat; percutitur illi dextera, ille sinistram opponebat: Civis Romanus sum, ait (Act. XXII, 25). Dexteram contemnebant illi, et de sinistra terrebat ille: quia illi dexteram ejus timere non poterant; nondum enim Christo crediderant. Quid ergo, si dextera amplectitur, sinistra sub capite est; quid est, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua? Id est, quando facis bonum opus, propter vitam aeternam fac. Nam si opus bonum in terra propterea feceris, ut terrena tibi abundent; scit sinistra tua quid faciat dextera tua, miscuisti dexteram sinistrae. Noli facere nisi propter vitam aeternam. Ideo fac, et securus facies: hoc enim mandavit Deus. Si propter solas res humanas et solam vitam istam facis quod facis, sinistra sola operatur; si autem propter vitam aeternam operaris, dextera sola operatur: si autem habes intentionem ad vitam aeternam, sed subrepit tibi cupiditas vitae temporalis, ut attendas etiam istam quando facis opus bonum, ut hic tibi aliquid retribuatur, miscet se sinistra operibus dexterae: hoc vetat Deus.

11. Veniamus nunc ad illud quod ait Psalmus: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Manum potestatem dicit. Unde probamus? Quia et [PL37.1614] manus Dei, potestas Dei dicta est. Nam diabolus, qui tentavit Job, hoc ait Deo: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet; et vide, si in faciem benedicet tibi (Job I, 11). Quid est, Mitte manum tuam, nisi, da potestatem? Evidentius audi, frater, ne forte carnali sensu adhuc cogites quia membris distinctus est Deus; audi evidenter quomodo dicatur manus potestas. Ait quodam loco Scriptura: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Novimus linguas frustra quaedam carnis; in ore moventur, et percutiendo palatum et dentes, distinguunt sonos quibus loquimur: ostendantur mihi manus linguae. Lingua ergo non habet manus, et habet manus. Quae sunt manus linguae? Potestas linguae. Quid est, Mors et vita in manibus linguae? Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII, 37). Ergo si manus potestas, quid est manus dexterae? Nihil arbitror intelligi congruentius, nisi ut intelligamus manum dexterae, potestatem quam tibi dedit Deus, ut si velis, donante Deo, ad dexteram sis. Erunt enim impii omnes ad sinistram; erunt autem omnes filii boni ad dexteram, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Id. XXV, 34). Ut autem sis ad dexteram, id est, ut possis Dei filius fieri, potestatem accepisti. Quam potestatem? De qua dicit Joannes, Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unde accepisti hanc potestatem? Credentibus, inquit, in nomine ejus (Joan. I, 12). Si ergo credis, ipsa tibi potestas data est, ut sis inter filios Dei. Esse autem inter filios Dei, hoc est ad dexteram pertinere. Ergo fides tua, manus dexterae tuae; id est, potestas quae tibi data est, ut sis inter filios Dei, manus est dexterae tuae. Sed quid valet ipsa potestas quam accepit homo, nisi Dominus protegat? Ecce credidit, jam ambulat in fide: infirmus est, inter tentationes agitatur, inter molestias, inter carnales corruptiones, inter suggestiones cupiditatis, inter versutias et laqueos inimici. Quid valet ergo, quia habet potestatem, et credidit in Christum, ut sit inter filios Dei? Vae homini illi, nisi et ipsius fidem Dominus protegat: id est, ut non te permittat tentari supra quam potes ferre; sicut dicit Apostolus, Fidelis Deus, qui non vos permittet tentari supra quam potestis ferre (I Cor. X, 13). Ille ergo qui non sinit tentari supra quam possumus ferre, quamvis jam fideles simus, quamvis jam manus dexterae nostrae sit in nobis, protegit nos Deus super manum dexterae nostrae. Non nobis sufficit habere manum dexterae, nisi ille et ipsam manum dexterae protegat.

12. [vers. 6.] Ecce hoc de tentationibus dixi: intendite quid sequatur. Protegat te Dominus super manum dexterae tuae. Dixi, et, quod arbitror, recognovistis. Si enim non recognovissetis, et de Scripturis non recognovissetis, non vocibus vestris intellectum vestrum mihi significaretis. Ergo quia intellexistis, fratres, videte quid sequitur; quare protegat Dominus et super manum dexterae, id est, super ipsam fidem, in qua potestatem accepimus esse filios Dei, et esse ad dexteram: quare oportet ut protegat Dominus? [PL37.1615] Propter scandala. Unde sunt scandala? De duobus timenda sunt scandala, quia et duo sunt praecepta in quibus tota Lex pendet et Prophetae, dilectio Dei et proximi (Matth. XXII, 37-40). Ecclesia propter proximum diligitur, Deus autem propter Deum. In Deo, intelligitur figurate dictus sol: in Ecclesia, intelligitur figurate dicta luna. Quisquis potest errare, ut aliud de Deo credat quam oportet, non credat Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae, deceptus est versutia haereticorum, maxime Arianorum. Si aliquid minus in Filio, aut minus in Spiritu sancto quam in Patre crediderit, passus est scandalum in Deo; a sole uritur. Quisquis rursus putaverit Ecclesiam in una parte esse, et non eam cognoverit diffusam toto orbe terrarum, et crediderit eis qui dicunt, Ecce hic est Christus, et ecce illic (Id. XXIV, 23), sicut modo audistis cum Evangelium legeretur; cum ille totum orbem emerit, quia tantum pretium dedit: ille tanquam in proximo scandalizatur; a luna uritur. Quisquis ergo errat in ipsa substantia veritatis, a sole uritur, et per diem uritur; quia in ipsa sapientia errat, de qua dictum est, Dies diei eructat verbum: unde dicit et Apostolus, Spiritualibus spiritualia comparantes. Dies diei eructat verbum; Spiritualibus spiritualia comparantes. Dies diei eructat verbum; Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 13, 6). Quid est, Et nox nocti annuntiat scientiam (Psal. XVIII, 3)? Parvulis praedicatur humilitas Christi, et caro Christi, et crucifixio Christi; quia ipsum est lac quod sufficit parvulis. Et ideo non relinquuntur in nocte parvuli, quia lucet et luna etiam in nocte; id est, per carnem Christi praedicatur Ecclesia, quia ipsa caro Christi caput Ecclesiae est. Quisquis ibi non scandalizatur, in ipsa Ecclesia et carne Christri, a luna non uritur. Quisquis scandalizatus non fuerit in veritate illa incommutabili et incontaminabili, a sole non uritur: non isto sole non uritur, quem nobiscum vident muscae et pecora; sed illo sole de quo dicunt impii in fine, Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactatio quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra. Et cum ista dixissent: Ergo, inquiunt, erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6-9). Numquid non iste sol omnibus impiis oritur, illo instituente de quo dictum est: Qui facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45)? Ergo alium solem fecit Deus, qui oritur super bonos et malos, istum quem vident et boni et mali; alius est autem ille sol, non factus, sed genitus, per quem [PL37.1616] facta sunt omnia, ubi est intelligentia incommutabilis veritatis: de ipso dicunt impii, Et sol non ortus est nobis. Quisquis in ipsa sapientia non errat, non uritur a sole. Quisquis in Ecclesia, et in carne Domini, et in his quae pro nobis temporaliter gesta sunt, non errat, non uritur a luna. Omnis autem homo quamvis jam crediderit in Christum, aut ibi errat, aut ibi, si non in illo fit quod dictum est, Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Ideo enim cum dixisset, Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae; quasi quaesisset ille et dixisset, Jam ecce est manus dexterae meae, jam elegi credere in Christum, accepi potestatem inter filios Dei esse, quid est quod Deus tegumentum meum est adhuc supra, id est, super manum dexterae meae? sequitur, Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Ad hoc igitur tegumentum tuum est super manum dexterae tuae, ut non te urat sol per diem, neque luna per noctem. Nam hinc intelligite, fratres, quia figurate dictum est. Etenim revera, solem visibilem si cogitemus, urit per diem: numquid luna urit per noctem? Sed quid est ustio? Scandalum. Audi Apostolum dicentem, Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)?

13. [vers. 7.] Per diem ergo sol non uret te, neque luna per noctem. Quare? Quia Dominus custodiet te ab omni malo. A scandalis in sole, a scandalis in luna, ab omni malo te custodiet, qui est tegumentum tuum super manum dexterae tuae, qui non dormit, neque dormitabit. Et ad quam rem? Quia in tentationibus sumus: Dominus custodiet te ab omni malo. Custodiat animam tuam Dominus: etiam ipsam animam. Custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Non quasi corpus tuum; nam in corpore perempti sunt martyres: sed custodiat animam tuam Dominus; quia de anima non cesserunt martyres. Et saeviebant persecutores in Crispinam, cujus hodie natalitia celebramus; saeviebant in feminam divitem et delicatam: sed fortis erat, quia Dominus tegumentum ejus super manum dexterae ejus, ille qui eam custodiebat. Hanc enim, fratres, numquid est qui in Africa ignoret? Clarissima enim fuit, [PL37.1617] nobilis genere, abundans divitiis: sed haec omnia sinistra erant, sub capite erant. Venit inimicus qui feriret caput, et sinistra illi objecta est, quae erat sub capite. Caput supra erat, dextera desuper complectebatur. Quid poterat facere persecutor, quamvis delicatae feminae? Erat quidem illa sexu infirma, et divitiis forte languidior, et consuetudine corporali infirmior; sed quid ad tanta munimenta? quid ad illum sponsum mittentem sinistram sub caput, et dextera sua complectentem? Quando sic munitam percuteret inimicus? Et tamen percussit, sed in corpus. Quid autem dicit Psalmus? Custodiat animam tuam Dominus. Anima non cessit, corpus percussum est. Et corpus ad tempus percussum est: nam in fine resurrecturum est. Quia et ipse qui dignatus est esse caput Ecclesiae, praebuit corpus suum ad tempus percutiendum: sed carnem suam ille triduo resuscitavit; carnem nostram in fine resuscitaturus est. Ideo suscitatum est caput, quod attenderet corpus, ut non deficeret. Custodiat animam tuam Dominus. Ipsa non cedat, ipsa non frangatur scandalis; in persecutionibus, in tribulationibus, ipsa non cedat deficiendo: sicut Dominus dicit, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete, qui habet potestatem corpus et animam occidere in gehenna ignis (Matth. X, 28). Hanc ergo animam tuam custodiat Dominus, ne cedas persuasori malo, ne cedas promittenti falsa, ne cedas minanti temporalia, et custodiat animam tuam Dominus.

14. [vers. 8.] Et deinde: Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Nam introitum tuum ad tempus attende. Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Exitum idem custodiat. Quid est, introitum? quid est, exitum? Quando tentamur, intramus: quando vincimus tentationem, eximus. Audi, introitum; audi, exitum. Vasa figuli probat fornax, ait Scriptura, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Si sic sunt homines justi, quomodo vasa figuli; necesse est ut vasa figuli fornacem intrent. Et non quando intrant, jam securus est figulus, sed cum exierint. Dominus autem securus est, quia novit qui sunt ejus (II Tim. II, 19), et novit qui in fornace non crepent. Illi non crepant, qui non habent ventum superbiae. Humilitas ergo custodit in omni tentatione: quia a convalle plorationis ascendimus cantantes Canticum graduum; et custodit Dominus introitum, ut salvi intremus. Sana fide simus quando accidit tentatio, et custodit exitum ex hoc nunc et usque in saeculum. Cum enim exierimus ab omni tentatione, jam in aeternum nulla nos tentatio terrebit, nulla concupiscentia saltem sollicitabit. Audi Apostolum idipsum commemorantem, quod paulo ante commemoravi: Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra quam potestis ferre. Ecce introitus tuus custoditur; quando non tibi sinit Deus accidere [PL37.1618] tentationem quam non potes ferre, introitum tuum custodit: videte si custodit et exitum. Sed faciet, inquit, cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Numquid possumus nos, fratres, interpretari aliter, quam ipsa verba Apostoli docuerunt? Custodite ergo vos, sed non a vobis, quia Dominus tegumentum, qui custodit, qui non dormitat nec dormit. Semel dormivit pro nobis: surrexit; jam non dormiet. Nemo de se praesumat. De convalle plorationis ascendimus, non remaneamus in via. Gradus in via restant; non debemus pigri remanere, non debemus superbi cadere: dicamus Deo, Non moveatur pes noster. Non dormiet, qui custodit nos. In nostra potestate est, Deo donante, si eum nobis faciamus custodem qui non dormit neque dormitat, qui custodit Israel. Quem Israel? Videntem Deum. Ita erit auxilium tuum a Domino, ita erit tegumentum tuum super manum dexterae tuae; ita custoditur introitus tuus et exitus tuus ex hoc nunc et usque in saeculum. Nam si de te praesumpseris, motus est pes tuus; si motus est pes tuus, jam putas te in aliquo gradu esse: inde cadis, si superbus es; quia humilis in convalle plorationis dicit, Ne des ad movendum pedem meum.

15. Etsi brevis Psalmus est, longa tamen tractatio, et longus sermo. Putate, fratres, quia per natalem beatae Crispinae invitavi vos, et immoderatior fui in convivio producendo. Nonne posset hoc vobis fieri, si quis vos militaris invitaret, et ad mensam sine mensura bibere cogeret? Liceat nobis hoc facere in divino sermone, ut inebriemini et satiemini, quemadmodum et Dominus pluvia sua temporali dignatus est terram irrigare, ut cum majore gaudio nos sineret ire ad locum martyrum, sicut hesterno die promiseramus. Illi enim martyres sine labore hic sunt nobiscum.

IN PSALMUM CXXI ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. Sicut amor immundus inflammat animam, et ad terrena concupiscenda et peritura sectanda perituram vocat, et in ima praecipitat, atque in profunda demergit: sic amor sanctus ad superna levat, et ad aeterna inflammat, et ad ea quae non transeunt neque moriuntur, excitat animam, et de profundo inferni levat ad coelum. Habet tamen omnis amor vim suam, nec potest vacare amor in anima amantis; necesse est ducat. Sed vis nosse qualis amor sit? Vide quo ducat. Non ergo monemus ut nihil ametis; sed monemus ne mundum ametis, ut eum qui fecit mundum, libere ametis. Obligata enim anima amore terreno, quasi viscum habet in pennis; volare non potest. Mundata vero ab affectibus sordidissimis saeculi, tanquam extensis pennis et duabus alis resolutis ab omni impedimento, id est, duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi volat. Quo, nisi ad Deum ascendens volando, quia ascendit amando? Quod antequam possit, [PL37.1619] gemit in terra, si jam inest ei volandi desiderium; et dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV, 7)? Quo autem volabit, nisi de mediis scandalis, ubi gemebat etiam iste cujus haec vox est quam commemoravi? De mediis ergo scandalis, a commixtione malorum hominum, a paleis quibus grana commixta sunt, volare vult, ubi non patiatur conjunctionem et societatem iniqui alicujus, sed vivat in sancta societate Angelorum civium in aeterna Jerusalem.

2. [vers. 1.] Ideo psalmus iste, quem hodie suscepimus tractandum Sanctitati vestrae, ipsam Jerusalem desiderat, id est, iste qui ascendit in hoc psalmo: est enim, Canticum graduum; quod saepe diximus Charitati vestrae, quia non sunt gradus isti descendentium, sed ascendentium. Ascendere ergo vult iste. Et quo vult ascendere, nisi in coelum? Quid est, in coelum? Utrum ideo vult ascendere, ut sit cum sole et luna et stellis? Absit. Sed est in coelo aeterna Jerusalem, ubi sunt cives nostri Angeli: ab ipsis civibus nostris peregrinamur in terra. In peregrinatione suspiramus; in civitate gaudebimus. Invenimus autem et socios in ista peregrinatione, qui jam viderunt ipsam civitatem, et invitant nos ut curramus ad illam. Ad hos gaudet iste qui et dicit, Jucundatus sum in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus. Fratres, veniat in mentem Charitati vestrae, si qua forte festivitas martyrum et locus aliquis sanctus nominatur, quo certo die turbae confluant ad celebrandam solemnitatem; illae turbae quomodo se exsuscitant, quomodo se hortantur et dicunt: Eamus, eamus. Et quaerunt, Quo eamus? Et dicitur, Ad illum locum, ad sanctum locum. Invicem sibi loquuntur, et tanquam incensi singillatim faciunt unam flammam: et ipsa una flamma facta ex collocutione sese accendentium rapit illos ad locum sanctum, et cogitatio sancta sanctificat eos. Si ergo ad locum temporalem sic rapit amor sanctus; qualis amor debet esse qui concordes rapit in coelum, et dicentes sibi, In domum Domini ibimus? Ergo curramus, curramus, quia in domum Domini ibimus. Curramus, et non fatigemur; quia illuc perveniemus, ubi non lassabimur. Curramus in domum Domini, jucundetur anima nostra in his qui ea nobis dicunt. Qui enim ea nobis dicunt, priores viderunt ipsam patriam, de longinquo clamantes ad posteriores, In domum Domini ibimus: ambulate, currite. Viderunt illam Apostoli, et dixerunt nobis, Currite, ambulate, sequimini; In domum Domini ibimus. Et quid dicit unusquisque nostrum? Jucundatus sum in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus. Jucundatus sum in Prophetis, jucundatus sum in Apostolis. Omnes enim isti dixerunt nobis, In domum Domini ibimus.

3. [vers. 2.] Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Ecce habes domum Domini, si quaerebas quid sit domus Domini. In illa domo Domini laudatur qui condidit domum: ipse deliciae omnium habitantium in domo; ipse sola spes hic, et res ibi. Ergo qui currunt, [PL37.1620] quid debent cogitare? Quasi ibi jam sint, et ibi stent. Magnum enim est ibi stare inter Angelos, et non deficere. Qui enim inde lapsus est, in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Quicumque non sunt lapsi, in veritate stant: et ille stat, qui Deo fruitur; qui autem se frui voluerit, cadit. Quis autem se frui vult? Qui superbus est. Ideo ille qui semper stare volebat in atriis Jerusalem, In lumine tuo, inquit, videbimuss lumen; non, in lumine meo: et, Apud te, inquit, fon vitae; non, apud me. Et quid adjecit? Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, non potuerunt stare (Psal. XXXV, 10, 12, 13). Si ergo illi non potuerunt stare, quia superbi fuerunt; humiliter ascende, ut dicas, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Cogita qualis ibi futurus sis; et quamvis adhuc in via sis, hoc tibi pone ante oculos, quasi ibi stes, quasi jam inter Angelos indeficiens gaudeas, et fiat in te quod dictum est, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Cujus Jerusalem? Solet enim dici et ista Jerusalem; sed ista Jerusalem umbra est illius. Et quid magnum est stare in ista Jerusalem, quando ista Jerusalem stare non potuit, quae in ruinam conversa est? Hoc ergo pro magno Spiritus sanctus ex inflammato corde amantis hujus eloquitur, quia dicit, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem? nonne illa est Jerusalem, cui dixit Dominus, Jerusalem, Jerusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te (Matth. XXIII, 37)? Quid magnum ergo iste concupiscebat, stare inter illos qui interficiebant Prophetas, et lapidabant missos ad se? Absit ut de ista Jerusalem sic cogitet qui sic amat, qui sic ardet, qui sic vult pervenire ad illam Jerusalem matrem nostram (Galat. IV, 26), de qua dicit Apostolus, aeternam in coelis (II Cor, V, 1).

4. [vers. 3.] Audi postremo, noli mihi credere; audi quid sequatur, et quam Jerusalem designet mentibus nostris. Cum enim dixisset, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem; quasi diceretur illi, De qua Jerusalem dicis? de qua Jerusalem loqueris? subjecit statim, Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Fratres, quando dicebat ista David, perfecta erat illa civitas, non aedificabatur. Nescio quam ergo civitatem dicit, quae modo aedificatur, ad quam currunt in fide lapides vivi, de quibus dicit Petrus: Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in domum spiritualem (I Petr. II, 5), id est, templum sanctum Dei. Quid est, lapides vivi coaedificamini? Vivis, si credis: si autem credis, efficeris templum Dei; quia dicit apostolus Paulus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Ipsa ergo modo civitas aedificatur; praeciduntur de montibus lapides per manus praedicantium veritatem, conquadrantur ut intrent in structuram sempiternam. Adhuc multi lapides in manibus artificis sunt; non cadant de manibus artificis, ut possint perfecti coaedificari in structuram templi. Est ergo ista Jerusalem quae aedificatur ut civitas: fundamentum ipsius Christus est. [PL37.1621] Dicit apostolus Paulus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 17, 11). Fundamentum quando ponitur in terra, desuper aedificantur parietes, et pondus parietum ad ima tendit, quia in imo positum est fundamentum. Si autem fundamentum nostrum in coelo est, ad coelum aedificemur. Corpora aedificaverunt istam structuram, quam videtis amplam surrexisse, hujus basilicae; et quia corpora aedificaverunt, fundamentum in imo posuerunt: quia vero spiritualiter aedificamur, fundamentum nostrum in summo positum est. Illuc ergo curramus, ubi aedificemur; quia de ipsa Jerusalem dictum est, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Sed cujus Jerusalem? Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Parum dixit, ut ostenderet Jerusalem, quia dixit, ut civitas aedificatur; adhuc potest illa corporalis intelligi. Quid si enim existat aliquis et dicat: Jam quidem et cum ista dicerentur temporibus David, et ista cancrentur, erat civitas illa perfecta; sed videbat in spiritu ruituram, et iterum aedificandam. Expugnata est enim illa civitas, et factus est transitus in Babyloniam populi captivati, et dicta est ista in Scripturis, transmigratio in Babyloniam. Et prophetavit Jeremias, post septuaginta annos captivitatis aedificari posse illam civitatem quae destructa erat a debellantibus (Jerem. XXIX, 4, 10). Forte ait aliquis: Hoc videbat David in spiritu, ruituram civitatem Jerusalem a debellantibus, et iterum posse post septuaginta annos aedificari; et ideo dixit, Jerusalem quae aedificatur ut civitas: noli ergo putare illam civitatem esse dictam quae constat ex sanctis, tanquam ex lapidibus vivis. Quid sequitur, ut tollat totam dubitationem? Ait enim, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Sed quam dico Jerusalem? Numquid istam, inquit, quam videtis stare corporeis parietibus erectam? Non; sed Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Quare non civitas, sed ut civitas; nisi quia ista structura parietum, quae erat in Jerusalem, visibilis civitas erat, sicut proprie dicitur ab omnibus civitas: illa autem aedificatur tanquam civitas, quia et illi qui in eam intrant, tanquam vivi lapides sunt; non enim vere lapides sunt? Sicut illi ut lapides, non lapides; sic illa ut civitas, non civitas; quia dixit, aedificatur. Nomine quippe aedificii, structuram compagemque corporum atque parietum voluit intelligi. Nam civitas proprie in hominibus habitantibus intelligitur. Sed manifestavit nobis civitatem se urbem dixisse, quia dixit, aedificatur. Et quia aedificium spirituale similitudinem quamdam habet aedificii corporalis, ideo aedificatur ut civitas.

5. Sed dicat quod sequitur, et auferat omnem dubitationem, quia non carnaliter debemus accipere, Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Cujus participatio ejus in idipsum. Jam ergo, fratres, quisquis erigit eciem mentis, quisquis deponit caliginem carnis, quisquis mundat oculum cordis, elevet, et videat idipsum. Quid est idipsum? Quomodo dicam, nisi idipsum? Fratres, si potestis, intelligite idipsum. Nam et ego [PL37.1622] quidquid aliud dixero, non dico idipsum. Conemur tamen quibusdam vicinitatibus verborum et significationum perducere infirmitatem mentis ad cogitandum idipsum. Quid est idipsum? Quod semper eodem modo est; quod non modo aliud, et modo aliud est. Quid est ergo idipsum, nisi, quod est? Quid est quod est? Quod aeternum est. Nam quod semper aliter atque aliter est, non est, quia non manet: non omnino non est, sed non summe est. Et quid est quod est, nisi ille qui quando mittebat Moysen, dixit illi: Ego sum qui sum? Quid est hoc, nisi ille qui cum diceret famulus ejus, Ecce mittis me: si dixerit mihi populus, Quis te misit? quid dicam ei? nomen suum noluit aliud dicere, quam, Ego sum qui sum; et adjecit et ait, Dices itaque filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Ecce idipsum, Ego sum qui sum, Qui est, misit me ad vos. Non potes capere; multum est intelligere, multum est apprehendere. Retine quod pro te factus est, quem non posses capere. Retine carnem Christi, in quam levabaris aegrotus, et a vulneribus latronum semivivus relictus, ut ad stabulum perducereris (Luc. X, 30, 34), et ibi sanareris. Ergo curramus ad domum Domini, et perveniamus ad civitatem ubi stent pedes nostri; civitatem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Quid enim debes tenere? Quod pro te factus est Christus, quia ipse est Christus; et ipse Christus recte intelligitur, Ego sum qui sum, quo modo est in forma Dei. Ubi non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6), ibi est idipsum. Ut autem efficiaris tu particeps in idipsum, factus est ipse prior particeps tui; et Verbum caro factum est, ut caro participet Verbum. Quia vero quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14), ex semine venit Abraham; promissum est autem Abrahae et Isaac et Jacob, quod in semine eorum benedicerentur omnes gentes (Gen. XXII, 18); et inde videmus Ecclesiam toto orbe diffusam: loquitur ad infirmos Deus. Firmitatem cordis quaesivit, cum diceret, Ego sum qui sum: firmitatem cordis quaesivit, et aciem contemplationis erectam, cum dixit, Qui est, misit me ad vos. Sed nondum habes forte contemplationem: noli deficere, noli desperare. Qui est, voluit esse homo, ut tu es; et ideo secutus ait Moysi quasi expavescenti nomen. Quod nomen? Quod est, Est. Et dixit, inquit, Dominus ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III, 13-15). Noli de te desperare, quia dixi, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me ad vos: quia tu modo fluctuas, et mutabilitate rerum et varietate mortalitatis humanae percipere non potes quod est idipsum. Ego descendo, quia tu venire non potes. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. In semine Abraham spera aliquid, ut confirmari possis ad videndum qui venit ad te in semine Abrahae.

6. Ergo hoc est idipsum de quo dictum est, Mutabis [PL37.1623] ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27 et 28). Ecce idipsum, cujus anni non deficient. Fratres, nonne anni nostri quotidie deficiunt, nec stant omnino? Nam et qui venerunt, jam non sunt; et qui futuri sunt, nondum sunt: jam illi defecerunt, et illi defecturi venturi sunt. In hoc ergo ipso uno die, fratres, ecce modo quod loquimur in momento est. Praeteritae horae transierunt, futurae nondum venerunt; et cum venerint, et ipsae transibunt et deficient. Qui sunt anni qui non deficiunt, nisi qui stant? Si ergo ibi anni stant, et ipsi anni qui stant unus annus est, et ipse unus annus qui stat unus dies est; quia ipse unus dies nec ortum habet nec occasum, nec inchoatur ab hesterno, nec excluditur a crastino, sed stat semper ille dies: et quod vis vocas illum diem; si vis, anni sunt; si vis, dies est; quodcumque cogitaveris, stat tamen: ipsius stabilitatis participat illa civitas cujus participatio est in idipsum: merito ergo, quia illius stabilitatis fit particeps, dicit iste qui illuc currit, Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem. Omnia enim ibi stant, ubi nihil transit. Vis et tu ibi stare et non transire? Illuc curre. Idipsum nemo habet ex se. Intendite, fratres. Quod corpus habet, non est idipsum; quia non in se stat. Mutatur per aetates, mutatur per mutationes locorum ac temporum, mutatur per morbos et defectus carnales: non ergo in se stat. Corpora coelestia non in se stant: habent quasdam mutationes suas, etsi occultas; certe de locis in loca mutantur, ascendunt ab oriente in occidentem, et rursus circumeunt ad orientem: non ergo stant, non sunt idipsum. Anima humana nec ipsa stat. Quantis enim mutationibus et cogitationibus variatur! quantis voluptatibus immutatur! quantis cupiditatibus diverberatur atque discinditur! Mens ipsa hominis, quae dicitur rationalis, mutabilis est, non est idipsum. Modo vult, modo non vult; modo scit, modo nescit; modo meminit, modo obliviscitur: ergo idipsum nemo habet ex se. Qui voluit ex se habere idipsum, ut quasi ipse sibi esset idipsum, lapsus est: cecidit angelus, et factus est diabolus. Propinavit homini superbiam, dejecit secum invidentia eum qui stabat. Isti sibi voluerunt idipsum esse; sibi principari, sibi dominari voluerunt: noluerunt habere verum Dominum, qui vere est idipsum, cui dictum est, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es. Jam ergo post tantum languorem, post tantos morbos, difficultates, labores, redeat anima humiliata ad idipsum: et sit in illa civitate cujus participatio ejus in idipsum.

7. [vers. 4.] Illuc enim ascenderunt tribus. Quaerebamus enim quo ascendat qui cecidit; quia diximus, ascendentis hominis vox est, ascendentis Ecclesiae. Putamusne quo ascendit? quo it? quo erigitur? Illuc ascenderunt, inquit, tribus. Quo ascenderunt tribus? In civitatem cujus participatio ejus in idipsum. Ergo illuc ascenditur, in Jerusalem. Homo autem qui descendebat [PL37.1624] de Jerusalem in Jericho, incidit in latrones (Luc. X, 30). Non descenderet, et non incideret in latrones. Quia vero descendendo incidit in latrones, ascendendo veniat ad Angelos. Ascendat ergo, quia ascenderunt tribus. Sed quae sunt tribus? Multi noverunt, multi non noverunt. Sed et nos qui novimus, descendamus ad illos qui non noverunt tribus, ut nobiscum ascendant quo ascenderunt tribus. Tribus alio nomine dici possunt curiae, sed non proprie. Itaque tribus uno nomine alio proprie dici non possunt; sed vicino dicuntur curiae. Nam proprie si dixerimus curias, non intelliguntur nisi curiae quae sunt in civitatibus singulis singulae; unde curiales et decuriones, id est, quod sint in curia vel decuria: et nostis quia tales curias singulas habent singulae civitates. Sunt autem vel erant aliquando in istis quoque civitatibus curiae etiam populorum; et una civitas multas curias habet, sicut Roma triginta quinque curias habet populi. Hae dicuntur tribus. Has populus Israel duodecim habebat, secundum filios Jacob.

8. Duodecim tribus erant populi Israel: sed erant ibi mali, et erant ibi boni. Quam enim malae tribus quae crucifixerunt Dominum? Quam bonae tribus quae cognoverunt Dominum? Illae ergo tribus quae crucifixerunt Dominum, tribus sunt diaboli. Cum ergo hic diceret, Illuc enim ascenderunt tribus; ne omnes tribus intelligeres, addidit, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Quae cognoverunt Dominum. Ex ipsis enim duodecim tribubus malis, erant ibi boni de bonis tribubus quae cognoverunt fabricatorem civitatis; et ipsa erant grana inter illas tribus, quae inter paleas commixta sunt. Ascenderunt autem, non cum paleis, sed tribus purgatae, electae, quasi tribus Domini. Illuc ascenderunt tribus, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Testimonium Israel. Hoc quid sit, fratres, audite: Testimonium Israel, id est, in quibus cognoscatur quia est vere Israel. Quid est enim Israel? Interpretatio nominis ejus dicta est jam, et saepe dicatur: forte enim etsi recens dicta est, excidit. Dicendo, nos faciamus ut non excidat etiam eis qui legere non noverunt aut noluerunt: nos simus codex ipsorum. Israel, Videns Deum interpretatur; imo diligentius discusso verbo, sic interpretatur, Israel. Est videns Deum: utrumque, est videns Deum. Quia homo in se non est: mutatur enim et vertitur, si non participet ejus qui est idipsum. Tunc est, quando videt Deum. Tunc enim est, quando videt eum qui est; et videndo eum qui est, fit et ipse pro modo suo ut sit. Ergo ipse est Israel, Israel est videns Deum. Superbus ergo non est Israel: quia non est participatio ejus in idipsum; quia ipse sibi vult esse in idipsum. Qui sibi vult esse principium non est Israel. [PL37.1625] Omnis ergo fictus non est Israel, quia omnis superbus necesse est ut fictus sit. Hoc dico, fratres; necesse est ut omnis superbus velit videri quod non est: aliter, fratres mei, non potest. Et utinam sic vellet superbus videri quod non est, ut vellet videri, verbi causa, choraula, cum choraula non esset. Cito enim probaretur; diceretur ei: Canta; videamus utrum choraula sis. Non posset; inveniretur falso se videri voluisse quod non erat. Si diceret se eloquentem, diceretur ei: Loquere, et proba. Si locutus fuerit, invenitur non hoc esse quod professus est. Superbus, quod pejus est, justum se vult videri, cum non sit; et quia justitiam intelligere difficile est, difficile est superbos agnoscere. Volunt ergo superbi videri quod non sunt: ideo non est participatio eorum in idipsum; non pertinent ad Israel, qui est videns Deum. Quis ergo pertinet ad Israel? Qui est particeps in idipsum. Quis est qui participat in idipsum? Qui confitetur se non esse quod Deus est, et ab illo habere quod bonum potest habere; a se autem non esse nisi peccatum, ab illo sibi esse justitiam. Talis est in quo dolus non est. Et Dominus videns Nathanaelem, quid ait? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Si ergo verus Israelita, in quo dolus non est, tribus illae ascendunt ad Jerusalem, in quibus dolus non est. Et ipsae sunt testimonium Israel; id est, per illas agnoscitur quia erant grana inter illam paleam, quando area cum videretur, tota palea putabatur. Erant ergo ibi grana: sed cum ascenderint in sublimitatem illam splendoris, cum fuerit area ventilata (Matth. III, 12), tunc erit testimonium Israel; tunc dicent omnes mali, Vere quia erant ibi justi inter malos, quando nobis omnes mali videbantur, et quales nos eramus, tales omnes putabamus. Testimonium Israel. Quo ascendunt? quare ascendunt? Ad confitendum nomini tuo, Domine. Magnificentius dici non potest. Sicut superbia praesumit, sic humilitas confitetur. Quomodo praesumptor est qui vult videri quod non est; sic confessor est qui non vult videri quod est ipse, et amat quod est ille. Ad hoc ergo ascendunt Israelitae, in quibus dolus non est, quia sunt vere Israelitae, quia in ipsis est testimonium Israel; ad hoc ascendunt, ad confitendum nomini tuo, Domine.

9. [vers. 5.] Quoniam ibi sederunt sedes in judicium. Mirum aenigma, mira quaestio, si non intelligatur. Sedes dicit, quos Graeci thronos appellant. Thronos Graeci sellas dicunt, tanquam honorabiles. Ergo, fratres mei, non est mirum si sedeant homines in sedibus, in sellis: ut autem ipsae sedes sedeant, quomodo possumus intelligere? Tanquam si dicat aliquis: Sedeant hic cathedrae, aut sedeant hic sellae. In sella sedetur, in sedibus sedetur, in cathedris sedetur; non ipsae sedes sedent. Quid est ergo hoc, Quoniam ibi sederunt sedes in judicium? Certe soletis audire, Deo dicente, Coelum mihi thronus est; terra autem scabellum [PL37.1626] pedum meorum (Isai. LXVI, 1.) Latine autem totum sic dicitur, Coelum mihi sedes est. Qui sunt isti, nisi justi? qui sunt coeli, nisi justi? Qui coelum, ipsi coeli: quia quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; sic sunt multae, ut una sit: sic ergo et justi; ita sunt justi coelum, ut coeli sint. In ipsis autem sedet Deus, et de ipsis judicat Deus. Et non sine causa dictum est, Coeli enarrant gloriam Dei. Apostoli enim facti sunt coelum. Unde facti sunt coelum? Quia justificati. Quomodo peccator factus est terra, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); sic justificati facti sunt coelum. Portaverunt Deum, et de ipsis Deus coruscabat miracula, tonabat terrores, pluebat consolationes. Erant ergo, erant illi coelum, et enarrabant gloriam Dei. Nam ut noveritis ipsos dictos coelum, ibi ait in ipso psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5). Quaeris, quorum; et invenies, coelorum. Si ergo coelum sedes Dei, Apostoli autem coelum; et ipsi facti sunt sedes Dei, ipsi sunt thronus Dei. Dictum est alio loco: Anima justi, thronus sapientiae. Magna res, magna res dicta est: Thronus sapientiae anima justi; id est, in anima justi sedet sapientia tanquam in sella sua, tanquam in throno suo, et inde judicat quidquid judicat. Ergo erant throni sapientiae, et ideo dixit illis Dominus: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Sic et ipsi sedebunt super duodecim sedes, et ipsi sunt sedes Dei: de illis quippe dictum est, Ibi enim sederunt sedes. Quoniam ibi sederunt sedes. Qui sederunt? Sedes. Et qui sunt sedes? De quibus dictum est, Anima justi, sedes sapientiae. Qui sunt sedes? Coeli. Qui sunt coeli? Coelum. Quod est coelum? De quo dicit Dominus, Coelum mihi sedes est. Et ipsi justi sunt sedes, et habent sedes; et in illa Jerusalem sedebunt sedes. Ad quam rem? In judicium. Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, o vos sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Quos judicantes? Infra qui sunt in terra. Qui judicabunt? Qui facti sunt coelum. Illi autem qui judicabuntur, in duas partes dividentur; una ad dexteram, altera ad sinistram erit. Judicabunt cum Christo sancti. Veniet enim in judicium cum senioribus populi, ait Isaias (Isai. III, 14). Alii sunt ergo qui cum illo judicabunt; alii qui ab illo judicabuntur, et ab illis qui cum eo judicabunt. Dividentur ergo isti in duas partes: una ponetur ad dexteram, cui enumerabuntur eleemosynae quas fecerunt; alia ponetur ad sinistram, cui enumerabitur crudelitas, et sterilitas misericordiae. Et illis ad dexteram constitutis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quare? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Et illi: Quando te vidimus esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 31, 45). Ergo quid est, fratres? Illi judicabunt de quibus dictum est ut fiant amici de mammona iniquitatis; ut et ipsi, inquit, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Sancti sedebunt cum Domino attendere qui fecerunt [PL37.1627] misericordiam, et assument illos separatos in dexteram in regnum coelorum: et ipsa est pax Jerusalem. Quae est pax Jerusalem? Ut opera misericordiae corporalia jungantur operibus praedicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Ait enim Apostolus, qui rationem dati et accepti dixit esse istas eleemosynas (Philipp. IV, 15); ait ergo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Et de ipsa re ait alio loco, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi. Quare. Qui multum, non abundavit? Quia quod plus habebat, dedit indigenti. Et quid est, Qui modicum, non defuit illi? Quia accepit ab illo qui abundavit, ut fiat, inquit, aequalitas (II Cor. VIII, 15, 14). Ipsa est pax de qua dicitur, Fiat pax in virtute tua.

10. [vers. 6.] Namque cum dixisset, Quoniam ibi sederunt sedes in judicium, sedes super domum David, id est, super familiam Christi, cui dederunt in tempore cibaria; statim tanquam ipsis sedibus ait, Interrogate quae ad pacem sunt Jerusalem. O vos sedes, qui jam sedetis ut judicetis, et facti estis sedes Domini judicantis (quoniam qui judicant, interrogant; qui judicantur, interrogantur), Interrogate, inquit, quae sunt ad pacem Jerusalem. Interrogando quid invenient? Alios fecisse misericordiam, alios non fecisse. Quos invenient fecisse misericordiam, ipsos vocabunt ad Jerusalem; quia ipsa sunt ad pacem Jerusalem. Dilectio fortis res, fratres; dilectio fortis res. Vultis videre quam sit fortis dilectio? Quisquis per aliquam necessitatem non potuerit implere quod jubet Deus, amet illum qui implet, et in illo implet. Intendat Charitas vestra. Verbi gratia, uxorem habet, quam dimittere non potest; oportet ut obtemperet Apostolo dicenti, Uxori vir debitum reddat; et, Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Venit in mentem quia melior est illa vita de qua dicit idem apostolus, Vellem omnes esse sicut meipsum (I Cor. VII, 3, 27, 7). Attendit eos qui hoc fecerunt; amat eos, et in ipsis implet quod in se non potest. Fortis res est dilectio. Ipsa est virtus nostra; quia si in illa non fuerimus, nihil prodest quidquid aliud habuerimus. Si linguis hominum loquar, dicit Apostolus, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum quasi aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Adjungit aliud magnum: Quod si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id. XIII, 1, 3). Si autem sit sola charitas, quae non inveniat quod distribuat pauperibus, diligat: solum calicem aquae frigidae det (Matth. X, 42); tantum illi imputabitur, quantum Zacchaeo qui dimidium patrimonii donavit pauperibus (Luc. XIX, 8). Quare hoc? Ille tam modicum dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabitur? Tantum plane. Impar enim facultas, sed non impar charitas.

11. Illi ergo interrogant; vos cogitate quid estis. Jam ecce dictum est nobis, In domum Domini ibimus. Jucundati sumus certe in his qui dixerunt nobis, In domum Domini ibimus. Videte ergo si imus. Non enim [PL37.1628] pedibus imus, sed affectibus. Videte si imus; interroget se unusquisque vestrum qualis est erga pauperem sanctum, erga indigentem fratrem, qualis est erga indigentem mendicum: videat si viscera ejus non sunt angusta. Quia interrogare te habent sedes quae sedebunt in judicium, et debent invenire quae sunt ad pacem Jerusalem. Et quomodo interrogant? Tanquam sedes Dei. Deus interrogat. Si Deum latet aliquid, et illas sedes aliquid interrogantes fugere potest. Interrogate quae sunt ad pacem Jerusalem. Sed quae sunt ad pacem Jerusalem? Et abundantia, inquit, his qui diligunt te. Ad ipsam Jerusalem convertit vocem. Abundantia est illis qui diligunt eam. Abundantia ex inopia: hic inopes, ibi abundantes; hic infirmi, ibi firmi; hic egeni, ibi divites. Unde facti divites? Quia dederunt hic quod acceperunt a Deo ad tempus, et acceperunt ibi quod postea Deus retribuet in aeternum. Hic, fratres mei, et divites pauperes sunt. Bonum est diviti ut agnoscat se pauperem: si enim plenum se putat, tumor est ille, non plenitudo. Agnoscat se inanem, ut possit impleri. Quid habet? Aurum. Quid nondum habet? Vitam aeternam. Attendat quid habeat, et videat quid non habeat. Fratres, ex eo quod habet, det, ut accipiat quod non habet; emat ex eo quod habet, illud quod non habet. Et abundantia his qui diligunt te.

12. [vers. 7.] Fiat pax in virtute tua. O Jerusalem! o civitas quae aedificaris ut civitas, cujus participatio tua in idipsum, fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua; quia virtus tua, dilectio tua. Audi Cantica canticorum: Valida est sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Magnum verbum, fratres, Valida est sicut mors dilectio. Magnificentius exprimi non potuit fortitudo charitatis, quam ut diceretur, Valida est sicut mors dilectio. Quis enim resistit morti, fratres? Intendat Charitas vestra. Resistitur ignibus, undis, ferro; resistitur potestatibus, resistitur regibus: venit una mors, quis ei resistit? Nihil illa fortius. Propterea viribus ejus charitas comparata est, et dictum est, Valida est sicut mors dilectio. Et quia ipsa charitas occidit quod fuimus, ut simus quod non eramus; facit in nobis quamdam mortem dilectio. Ipsa morte mortuus erat qui dicebat, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14): ipsa morte mortui erant quibus dicebat, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Valida est sicut mors dilectio. Si ergo valida est, fortis est et magnae virtutis, et ipsa est virtus, et per ipsam reguntur infirmi a firmis, terra a coelo, populi a sedibus; ideo, Fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua. Et per istam virtutem, per istam dilectionem, per istam pacem, fiat abundantia in turribus tuis: id est, in excelsis tuis. Pauci enim sedebunt in judicio; sed multi ad dexteram positi facient populum civitatis illius. Multi enim pertinebunt ad singulos quosque excelsos, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna; et erit abundantia in turribus ejus. Plenitudo autem deliciarum [PL37.1629] et sufficientia divitiarum ipse Deus, ipse idipsum, ipse cujus participatio est civitatis in idipsum: ipsa erit et abundantia nostra. Sed unde? Per charitatem, hoc est, per virtutem. In quo autem est charitas, fratres? Qui non sua quaerit in hac vita (Philipp. II, 4, 21). Audi Apostolum habentem charitatem: ait, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. Ubi est ergo quod dixisti, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10)? et modo dicis te placere, modo hortaris ut et illi placeant? Sed non ibi posuit finem, ut quis propter se, non propter charitatem placeat. Qui gloriam suam quaerit, non quaerit salutem aliorum. Ait enim: Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32, 33).

13. [vers. 8.] Ideo et hic cum de charitate diceret: Propter fratres meos, inquit, et propinquos meos, loquebar autem pacem de te. O Jerusalem, civitas cujus participatio in idipsum, ego in hac vita et in hac terra, ego pauper, peregrinus et gemens, nondum perfruens pace tua, et praedicans pacem tuam; non propter me illam praedico, sicut haeretici, qui quaerentes gloriam suam dicunt, Pax vobiscum: et pacem non habent quam populis praedicant. Si enim haberent pacem, non conscinderent unitatem. Ego, inquit, loquebar pacem de te. Sed quare? Propter fratres meos et propinquos meos: non propter honorem meum, non propter pecuniam meam, non propter vitam meam; nam, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Sed loquebar pacem de te, propter fratres meos et propinquos meos. Nam cupiebat ipse dissolvi, et esse cum Christo: et qui ista praedicaret propinquis et fratribus, Manere, inquit, in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 21, 23, 24). Propter fratres meos et propinquos meos, loquebar autem pacem de te.

14. [vers 9.] Propter domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. Non propter me quaesivi bona: nam non tibi quaererem, sed mihi; ideo nec ego haberem, quia non tibi quaererem: sed, Propter domum Domini Dei mei, propter Ecclesiam, propter sanctos, propter peregrinos, propter inopes, ut ascendant; quia dicimus eis, In domum domini ibimus: propter ipsam domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. Haec, fratres, prolixiora et necessaria carpite, manducate, bibite; convalescite, currite, apprehendite.

IN PSALMUM CXXII ENARRATIO

SERMO AD PLEBEM

1. Ascendentis cantica ex ordine cum Sanctitate vestra consideranda suscepi; ascendentis et amantis, et ideo ascendentis quia amantis. Omnis amor aut ascendit, aut descendit. Desiderio enim bono levamur ad [PL37.1630] Deum, et desiderio malo ad ima praecipitamur. Sed quia jam malo desiderio lapsi cecidimus; superest nobis, si agnoscimus quis ad nos non ceciderit, sed descenderit, haerendo illi ascendere; quia viribus nostris non possumus. Ipse dixit Dominus noster Jesus Christus, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Tanquam de se solo videtur dixisse. Ergo caeteri remanserunt, quia solus ascendit, qui solus descendit? Quid debent facere caeteri? Uniri corpori ipsius, ut sit unus Christus, qui descendit et ascendit. Descendit caput, ascendit cum corpore; vestitus Ecclesiam suam, quam sibi exhibuit sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Solus ergo ascendit. Sed et nos quando cum illo sic sumus, ut in illo membra ejus simus; et nobiscum solus est, et ideo unus, et semper unus. Unitas nos compaginat uni: et illi soli cum illo non ascendunt, qui cum illo unus esse noluerint. Jam vero quoniam ipse qui in coelo positus est, et carne suscitata immortalis, per quam fuit ad tempus mortalis, et nihil in coelo persecutionum patiens, nihil malitiarum et opprobriorum, sicut in hac terra quando pro nobis omnia sustinere dignatus est; compassus tamen corpori suo in terra laboranti, dixit, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? jam ipsum nemo tangebat, et se pati persecutionem de coelo clamabat: non praeter spem esse debemus, imo cum magna fiducia praesumere, quia si per charitatem ipse nobiscum in terra est, per eamdem charitatem et nos cum eo in coelo sumus. Sed diximus quemadmodum nobiscum ipse in terra sit; vocem ejus diximus de coelo sonantis, Saule, Saule, quid me persequeris? cum eum Saulus omnino non tangeret, sed nec videret: quomodo autem ostenditur quia et nos cum illo in coelo sumus? Eodem ipso Paulo apostolo dicente: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3). Ergo et ille adhuc deorsum est, et nos jam sursum sumus: ille deorsum est compassione charitatis, nos sursum sumus spe charitatis. Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Sed quia spes nostra certa est; quamvis futurum sit, sic de nobis dicitur, quasi jam factum sit.

2. [vers. 1.] Ascendat ergo iste cantator; sed de unoquoque corde vestrum cantet hic homo, et unusquisque sit iste homo. Cum enim dicitis illud singuli, quia omnes unum estis in Christo, unus homo illud dicit: et non, Ad te, Domine, levavimus oculos nostros; sed, Ad te, Domine, levavi oculos meos. Debetis quidem putare unumquemque vestrum loqui; sed unus ille maxime loquitur, qui etiam diffusus est toto orbe terrarum. Unus ille loquitur, qui alibi dicit, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Quis est qui clamat a finibus terrae? quis unus homo diffusus est usque ad fines terrae? [PL37.1631] Unusquisque homo in regione sua potest clamare; numquid a finibus terrae? Sed haereditas Christi, de qua dictum est, Dabo tibi gentes hoereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8), ipsa clamat et dicit, A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Angatur cor nostrum, et clamemus. Unde angatur cor nostrum? Non de his quae hic patiuntur et mali, verbi gratia, quia damnum patiuntur: nam si inde angitur cor, cinis est. Quia nescio quem tuorum ex voluntate Dei amisisti, si inde angitur cor, quid magnum? Hinc anguntur et corda infidelium; ista patiuntur et qui nondum in Christum crediderunt. Unde angitur cor christiani? Quia nondum cum Christo vivit. Unde angitur cor christiani? Quia peregrinatur et desiderat patriam. Si inde angitur cor tuum, etiamsi felix secundum saeculum fueris, gemis; et si omnia prospera confluant, et undique tibi iste mundus arrideat, tu tamen gemis, quia in peregrinatione te constitutum vides; et sentis jam quidem te habere felicitatem secundum oculos stultorum, sed nondum secundum promissionem Christi: illam quaerens gemis, illam quaerens desideras, et desiderando ascendis et ascendendo cantas Canticum graduum, et cantando Canticum graduum, dicis, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.

3. Ascendens, quo levaturus erat oculos, nisi illuc quo tendebat, et ascendere desiderabat? De terra enim ad coelum ascendit. Ecce terra deorsum, quam calcamus pedibus nostris; ecce etiam coelum sursum, quod videmus oculis nostris; et ascendendo cantamus, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ubi sunt ergo scalae? Tanta enim intervalla conspicimus inter coelum et terram, tanta separatio est, et tanta spatia locorum: illuc volumus ascendere, scalas non videmus: numquid forte fallimus nos, quia Canticum graduum, id est, canticum ascensionis cantamus? Ascendimus ad coelum, si cogitamus Deum, qui ascensus in corde fecit. Quid est ascendere in corde? Proficere in Deum. Quomodo omnis qui deficit, non descendit, sed cadit: sic omnis qui proficit, ascendit: sed si sic proficiat, ut non superbiat; si sic ascendat, ut non cadat: si autem proficiendo superbiat, ascendendo iterum cadit. Sed ut non superbiat, quid debet facere? Levet oculos suos ad illum qui habitat in coelo, non se attendat. Omnis enim superbus se attendit, et magnus sibi videtur qui sibi placet. Sed qui sibi placet, stulto homini placet; quia ille ipse stultus est, cum sibi placet. Solus securus placet qui Deo placet. Et quis est qui placet Deo? Cui placuerit Deus. Displicere sibi Deus non potest; placeat et tibi, ut placeas illi. Sed tibi ille placere non poterit, nisi tu tibi displicueris. Si autem displices tibi, tolle a te oculum. Utquid te enim attendis? Si enim vere te attendis, invenis in te quod tibi displiceat; et dicis Deo, Peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Peccatum tuum sit ante te, ut non sit ante Deum; et tu noli esse ante te, ut sis ante Deum. Quomodo enim volumus ut non a nobis avertat faciem Deus, sic volumus ut avertat faciem a peccatis nostris: nam [PL37.1632] utrumque illi cantatur in Psalmis. Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9); vox est psalmi, vox est ergo nostra: et ille qui dicit, Ne avertas faciem tuam a me; vide quid dicat alio loco: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Si vis ut avertat faciem suam a peccatis tuis, tu ipse a te averte faciem tuam, et a peccatis tuis noli avertere. Si enim non ab eis averteris faciem tuam, tu ipse irasceris peccatis tuis: si autem tu non avertis faciem tuam a peccatis tuis, tu agnoscis, et ille ignoscit.

4. At vero a te leva oculos ad illum, et dic, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Coelum, fratres mei, si corporaliter intellexerimus hoc quod videmus oculis corporeis, vere sic errabimus, ut non putemus nos illuc ascendere, nisi scalis positis, aut aliquibus machinamentis: si autem spiritualiter ascendimus, spiritualiter coelum intelligere debemus; si ascensus in affectu, coelum in justitia. Quod est ergo coelum Dei? Omnes sanctae animae, omnes justae animae. Nam et Apostoli quamvis in terra essent carne, coelum erant; quia in illis Dominus sedens, per totum mundum ambulabat. Ergo habitat in coelo. Quomodo? Quomodo dicit in alio psalmo, Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 4). Qui habitat in coelo. habitat in sancto: sancto quid, nisi templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Sed omnes adhuc infirmi et secundum fidem ambulantes (II Cor. V, 7), secundum fidem sunt templum Dei, erunt aliquando et secundum speciem templum Dei. Quamdiu sunt templum secundum fidem? Quamdiu in ipsis Christus per fidem habitat; sicut dicit Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Sunt autem jam coeli in quibus per speciem jam habitat Deus, videntes eum facie ad faciem; omnes sancti Angeli, omnes sanctae Virtutes, Potestates, Sedes, Dominationes, Jerusalem illa coelestis unde peregrinando ingemiscimus, et quam desiderando oramus: ibi habitat Deus. Illuc levavit iste fidem, illuc ascendit affectu, desiderando: et ipsum desiderium facit animam desudare sordes peccatorum, et mundari ab omni labe, ut fiat et ipsa coelum; quia levavit oculos ad eum qui habitat in coelo. Nam si coelum istud corporeum quod oculis videmus, intellexerimus esse habitationem Dei; transitura est habitatio Dei, quia coelum et terra transient (Matth. XXIV, 35). Deinde antequam faceret Deus coelum et terram, ubi habitabat? Sed dicit aliquis: Et antequam faceret Deus sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitabat, et apud se est Deus. Et quando dignatur habitare in sanctis, non sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus. Aliter enim nos habitamus in domo, aliter Deus in sanctis: tu habitas in domo; si subtracta fuerit, cadis; Deus autem sic habitat in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant. Quicumque ergo sic portat Deum, ut sit templum Dei; non putet sic a se portari Deum, ut [PL37.1633] terreat Deum, si se subducat. Vae illi si se subtraxerit Deus; quia ipse cadit: nam Deus in se semper manet. In quibus nos habitamus, ipsa nos continent; in quibus Deus habitat, ipse illos continet. Jam videte quantum interest inter nostram habitationem, et Dei: et sic dicat anima, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo; ut intelligat quia Deus nec coelo indiget, ubi habitet; sed coelum ipso indiget, ut ab ipso inhabitetur.

5. [vers. 2-4.] Quid ergo sequitur, quia dixit, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo? Quomodo levasti oculos tuos? Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Et servi sumus, et ancilla sumus: ille et dominus est, et domina est. Aut quid sibi volunt ista verba? et quid sibi volunt istae similitudines rerum? Attendat aliquantum Charitas vestra. Non mirum si servi sumus, et ille dominus est; sed mirum si ancilla sumus, et ille domina est. Sed neque hoc mirum quia ancilla sumus; Ecclesia enim sumus: nec illud mirum, quia et ipse domina est; virtus enim est et sapientia Dei. Audi ergo Apostolum dicentem: »Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam« (I Cor. I, 23 et 24). Ut jam sit servus populus, et sit ancilla Ecclesia; Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: utrumque audisti, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Cum ergo audis Christum, leva oculos tuos in manus Domini tui; cum audis Dei virtutem et Dei sapientiam, leva oculos tuos in manus dominae tuae: quia et servus et ancilla es; servus, quia populus es; ancilla, quia Ecclesia es. Ipsa autem ancilla magnam dignitatem invenit apud Deum: uxor facta est. Sed donec veniat ad amplexus illos spirituales, ubi secure perfruatur eo quem dilexit, et cui suspiravit in ista diuturna peregrinatione, sponsa est: et accepit arrham magnam, sanguinem sponsi, cui secura suspirat. Nec illi dicitur, Noli amare; quomodo dicitur aliquando virgini jam desponsatae, et nondum nuptae: et juste dicitur, Noli amare; cum facta fueris uxor, tunc ama: recte dicitur, quia praeproperum et praeposterum desiderium est, et non castum, amare eum cui nescit an nubat. Potest enim fieri ut alius sponset, et alius ducat uxorem. Quia vero nullus alius est qui Christo praeponatur, secura amet ista: et antequam illi jungatur, amet, et de longinquo suspiret et de longinqua peregrinatione. Solus ducet, quia solus talem arrham dedit. Quis enim potest sic ducere, ut moriatur pro ea quam vult ducere? Si enim mori pro ea voluerit, non erit qui ducat. Securus autem ille pro sponsa mortuus est, quam resurgens erat ducturus. Verumtamen, fratres, interim simus quomodo servi et ancilla. Dictum est quidem Non vos dicam servos, sed amicos, (Joan. XV, 15): sed forte solis discipulis dixit Dominus? Audite apostolum Paulum dicentem: [PL37.1634] Itaque jam, inquit, non est servus, sed filius; si autem filius, et haeres per Deum (Galat. IV, 7). Populo dicebat, fidelibus dicebat. Jam ergo in nomine Domini redempti sanguine ipsius, loti lavacro ipsius, filii sumus, filius sumus; quia sic multi sumus, ut in illo unus simus. Quid ergo sibi vult, quod adhuc tanquam servi loquimur? Numquid tantum meritum habere possumus in Ecclesia, quamvis jam filii facti ex servis, quantum habuit ipse apostolus Paulus? Et tamen quid dicit in Epistola? Paulus servus Christi Jesu (Rom. I, 1). Si ille se adhuc dicit servum, per quem nobis Evangelium praedicatum est; quanto magis nos debemus agnoscere conditionem nostram, ut major sit in nobis gratia ipsius? Primo enim servos fecit, quos redemit. Sanguis enim ille pro servis pretium est, pro sponsa pignus est. Agnoscentes itaque conditionem nostram, etsi jam filii per gratiam, servi tamen propter creaturam, quia universa creatura Deo servit, dicamus: »Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri.«

6. Dixit et quare, sicut servi oculos habent in manus domini sui, et sicut ancillae oculos habent in manus dominae suae; sic, inquit, oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Et quasi quaereres, Utquid? Quoadusque, inquit, misereatur nostri. Quales ergo voluit servos intelligi, fratres, qui oculos habent in manus dominorum suorum; et quales ancillas, quae oculos habent in manus dominae suae, quoadusque misereatur domina earum? Qui sunt isti servi et ancillae, qui sic habent oculos in manus dominorum suorum, nisi qui jubentur caedi? Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Quomodo? Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Ergo et illi et illae, quoadusque misereatur vel dominus vel domina. Fac ergo aliquem dominum jussisse servum caedi: vapulat servus, sentit plagarum dolores; attendit ad manus domini sui, quoadusque dicat, Parce. Manum enim, ipsam potestatem dicit. Ergo quid dicimus, fratres? Jussit nos caedi Dominus noster, et domina nostra sapientia Dei jussit nos caedi; et in hac vita vapulamus, et tota ista vita mortalis plaga nostra est. Audi vocem psalmi: Pro iniquitate erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam (Psal. XXXVIII, 12). Attendite, fratres, quam tabida est aranea, ut levi tactu conquassetur et moriatur. Et ne quasi carnem solam infirmitate mortalitatis putaremus nos habere tabidam, non dixit, Tabescere me fecisti; ne secundum carneam intelligeremus: sed ait, Tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Nihil enim infirmius anima nostra posita in mediis tentationibus saeculi, in mediis gemitibus et parturitionibus molestiarum; nihil ea infirmius donec haereat soliditati coelesti, et sit in templo Dei, unde jam non cadat: quia primo ut veniret ad hanc infirmitatem et tabificationem, sicut aranea infirma facta est, et de paradiso expulsa est. Tunc jussus est servus [PL37.1635] caedi. Fratres mei, videte ex quo vapulamus. In omnibus qui ab initio generis humani nati sunt, in omnibus qui nunc sunt, in omnibus qui postea nascentur, Adam vapulat. Vapulat Adam, id est, genus humanum; et multi sic obduruerunt, ut nec plagas suas sentiant. Qui vero ex ipso genere filii facti sunt, receperunt sensum doloris: sentiunt se vapulare, et noverunt quis jussit ut vapulent; et levaverunt oculos suos ad eum qui habitat in coelo; et sic sunt oculi eorum in manus Domini sui, quoadusque misereatur, sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Vides felices aliquos in isto saeculo ridentes, jactantes se; non vapulant: imo pejus vapulant; hoc ipso gravius caeduntur, quo sensum jam perdiderunt. Evigilent, et vapulent; sentiant quia vapulant, sciant quia vapulant, et doleant quia vapulant. Quoniam qui apponit scientiam, apponit dolorem: hoc Scriptura dixit (Eccle. I, 18). Ideo Dominus in Evangelio: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5).

7. Audiemus vocem hominis qui vapulat, et sint istae uniuscujusque nostrum voces et quando nobis bene est. Nam quis non intelligat vapulare se quando aegrotat, quando in carcere est, quando forte in catena, quando forte latrones patitur? Quando ab aliquibus improbis ei aliquae molestiae irrogantur, sentit vapulare se. Magnus sensus est, videre quia vapulat et quando illi bene est. Non enim ait Scriptura in Job, Tentationibus abundat vita humana; sed ait, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1)? Totam ipsam vitam tentationem dixit. Omnis ergo vita tua super terram, plagae tuae sunt. Plange quamdiu vivis in terra: sive feliciter vivas, sive in aliqua tribulatione constitutus sis, clama, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ad manus Domini, qui te jussit caedi, cui dicis in alio psalmo, Propter iniquitatem erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam; clama ad manus caedentis, et dic, Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Nonne sunt istae voces vapulantis: Miserere nostri, Domine, miserere nostri?

8. Quoniam multum repleti sumus despectione. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Qui despicitur, contemnitur. Omnes qui secundum Christum pie volunt vivere, necesse est patiantur opprobria, necesse est contemnantur (II Tim. III, 12) ab his qui nolunt pie vivere, quorum felicitas tota terrena est. Irridentur illi qui felicitatem vocant quam oculis videre non possunt, et dicitur eis: Quid credis, insane? Vides quod credis? Reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid [PL37.1636] ibi agitur? Ecce ego quod amo video, et fruor. Despiceris, quia speras quod non vides; et despicit te ille, qui quasi tenet quod videt. Attende si ipse tenet: noli turbari; vide si ipse tenet, et non tibi insultet; ne cum putas eum felicem in praesenti, amittas veram felicitatem futuram: noli turbari; attende si tenet. Labitur hoc ab illo quod tenet, vel ipse ab eo quod tenet; necesse est transeat aut ipse per res suas, aut res ipsius per illum. Per quem res transeunt suae? Qui vivus labefactus erit. Quis transit per res suas? Qui in divitiis moritur; quia cum moritur, non eas secum aufert ad inferos. Domum meam habeo, jactavit se. Quaeris, Quam domum tuam? Quam mihi dimisit pater meus. Et ille unde habuit hanc domum? Avus noster illi eam dimisit. Recurre et ad proavum, inde ad atavum, et jam nomina non potest dicere. Non inde potius terreris, quia multos attendis transisse per illam domum, et neminem ipsorum secum illam tulisse ad aeternam domum? Pater tuus hic eam dimisit; transiit per illam: sic et tu transibis. Si ergo transitum habetis in domo vestra, stabulum est transeuntium, non habitatio commanentium. Et tamen quia nos ea quae futura sunt speramus, et in futuram felicitatem suspiramus, et nondum apparuit quod erimus, quamvis jam filii Dei simus (I Joan. III, 2); quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: repleti sumus despectione, id est contemptu, ab his qui felicitatem quaerunt vel habent in isto saeculo.

9. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant; et despectio superbis. Quaerebamus qui sunt qui abundant; exposuit tibi cum dixit, superbis. Quod est autem, opprobrium; hoc est, despectus: et quod est, qui abundant; hoc est, superbis. Repetitio sententiae est, opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Quare abundant superbi? Quia hic volunt esse felices. Quid? quando et ipsi miseri sunt, numquid abundant? Sed forte quando miseri sunt, non nobis insultant. Intendat Charitas vestra. Tunc insultant forte quando felices sunt, quando se jactant in pompa divitiarum suarum, quando se jactant in ventositate falsorum honorum; tunc insultant nobis, et quasi dicunt: Ecce mihi bene est, fruor ego rebus praesentibus, recedant a me qui promittunt quod non ostendunt; quod video teneo, quod video fruor; bene mihi sit in hac vita. Tu securior esto; quia resurrexit Christus, et docuit te quid in alia vita daturus sit: certus esto quia dat. Sed insultat ille, quia tenet. Ferto insultantem, et ridebis gementem: postea enim veniet tempus quando dicturi sunt illi ipsi, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Verba sunt libri Sapientiae; quia prodidit nobis Scriptura quae dicturi sunt illi ipsi qui nos modo irrident, et qui nos despiciunt, et a quibus impleti sumus opprobrio et despectione: quae verba habebunt tunc, quando a veritate [PL37.1637] despicientur. Videbunt enim ad dexteram fulgere quos secum commixtos contempserant, cum factum fuerit in illis quod dixit Apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4); et dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Et sequentur in eo sermone, et adjicient: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactatio quid contulit nobis (Sap. V, 3-8)? Ibi tu non eis insultas, quia jam ipsi sibi insultant. Quod donec fiat, fratres, levemus oculos ad eum qui habitat in coelo; et non ab illo tollamus oculos, quoadusque misereatur nostri, et liberet ab omni tentatione et opprobrio et despectu.

10. Huc accedit quod aliquando et ipsi qui sunt in flagello infelicitatis temporalis, insultant nobis. Invenis aliquem pro merito iniquitatum suarum, sive occulto judicio Dei, sive manifesta damnatione, mitti in carcerem, portare catenam: et ipse insultat. Et cum ei dictum fuerit, Quare non bene vixisti? ecce quo venisti male vivendo: ille respondet, Quare illi qui bene vivunt, ista patiuntur? Sed illi propterea patiuntur, ut probentur, ut tentationibus exerceantur, ut flagellis proficiant; quia flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Et si Unicum sine peccato flagellavit, et pro omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32), quomodo debemus nos flagellari, qui fecimus quare flagellamur? Cum ista dixerimus, illi et de infelicitate superbiunt adhuc, et afflicti, nondum humiliati, respondent, et dicunt: Ista sunt verba Christianorum vanorum, qui credunt quod non vident. Si et ipsi insultant, quid putamus, fratres, quasi non eos commemoratos in hoc psalmo, cum diceret, Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis: quandoquidem insultatur Christianis et ab eis qui non abundant; sed cum sint in egestate et aerumnis, nec ipsi cessant insultare? Certe ergo, Opprobrium eis qui abundant: an forte nullus invenitur qui etiam positus in calamitate insultet? Si non insultavit latro, qui cum crucifixo Domino crucifixus erat (Luc. XXIII, 39)? Ergo si insultant et illi qui non abundant, quare psalmus ait, Opprobrium eis qui abundant? Si diligenter discutiamus, et ipsi abundant. Unde abundant? Nam nisi abundarent, superbi non essent. Alius enim abundat pecunia, et inde superbus est; alius abundat honoribus, et inde superbus est; alius abundare se justitia putat, et inde superbit, quod pejus est. Qui videntur non abundare pecunia, justitia sibi videntur abundare adversus Deum; et positi in calamitatibus se justificant, Deum accusant, et dicunt: Quid admisi, aut quid feci? Et tu dicis: Respice, recordare peccata tua, si nihil fecisti. Titillatur aliquantum conscientia, et redit ad se, et cogitat facta sua mala; et cum cogitaverit facta sua [PL37.1638] mala, nec sic vult confiteri quia digna patitur: sed dicit, Ecce manifeste feci multa; sed multos video pejora fecisse, et nihil mali pati. Justus est contra Deum. Abundat ergo et ipse, plenum habet pectus justitia; quandoquidem illi Deus videtur malefacere, et ipse sibi videtur injuste pati. Et si dares illi navim gubernandam, in naufragium iret cum illa: vult autem Deum excutere de gubernatione hujus mundi, et ipse tenere gubernacula creaturae, et distribuere omnibus dolores et laetitias, poenas et praemia. Infelix anima! et quid miramini? abundat, sed abundat nequitia, abundat malitia; et eo plus abundat nequitia, quo sibi videtur abundare justitia.

11. At vero christianus homo non debet abundare, sed pauperem se debet cognoscere; et si habet divitias, scire debet quia non sunt illae verae divitiae, ut alias desideret. Qui enim divitias falsas desiderat, veras non quaerit: qui autem veras quaerit, adhuc pauper est; et recte dicit, Pauper et dolens ego sum (Psal. LXVIII, 30). Rursus ille qui et pauper est, et nequitia plenus est, unde dicitur abundare? Quia displicet illi quia pauper est, et justitia ipsa videtur abundare in corde suo adversum justitiam Dei. Et quae abundantia justitiae nostrae? Quantacumque justitia in nobis fuerit, ros est nescio quis ad illum fontem; ad saginam illam tantam stillicidia quaedam sunt, quae vitam nostram molliant, et duram iniquitatem solvant. Modo desideremus de pleno fonte justitiae saginari, desideremus ubertate illa satiari, de qua dicitur in psalmo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9). Hic autem cum sumus, inopes nos esse intelligamus et egentes, non solum harum divitiarum quae non sunt verae divitiae, sed et ipsius salutis. Et quando sani sumus, intelligamus quia infirmamur. Quamdiu enim corpus hoc esurit et sitit, quamdiu hoc corpus vigilando fatigatur, stando fatigatur, ambulando fatigatur, sedendo fatigatur, manducando fatigatur; quocumque se verterit ad subsidium fatigationis, ibi invenit aliam fatigationem: non est ergo perfecta sanitas, nec in ipso corpore. Non sunt ergo illae divitiae, sed mendicitas; quia quanto magis abundant, tanto crescit inopia et avaritia. Non est ista salus corporis, sed infirmitas. Paregorizamur quotidie medicamentis Dei, quia manducamus et bibimus: medicamenta ipsa sunt, quae nobis apponuntur. Fratres, si vultis videre qualis morbus nos habeat; qui jejunat septem diebus, fame consumitur. Ergo illa fames ibi est; sed ideo illam non sentis, quia quotidie illam curas: ergo nec ipsa sanitas nobis est perfecta.

12. Intendat Charitas vestra quomodo nos intelligamus [PL37.1639] inopes, ut gaudeamus ad eum, et levemus oculos ad eum qui habitat in coelo. Non sunt illae verae divitiae; plus augent cupiditatem eis qui eas possident. Non est illa vera corporis sanitas; quia portatur infirmitas ubique defectiva: quocumque se verterit, deficit. In ipso adjutorio non invenies firmamentum: lassatur stando; sedere vult; numquid vel sedendo durabit? Quod sibi elegit ut non fatigaretur, ibi habet deficere. Lassatus est vigilando, dormiturus est: numquid quia dormivit, non deficit? Lassatus est jujunando, refecturus est: si plus refecerit, inde deficit. In nulla re potest perseverare ista infirmitas. Justitia quid? Quanta justitia est inter tantas tentationes? Possumus continere ab homicidio, ab adulterio, a furtis, a perjuriis, a fraudibus: numquid ab iniquis cogitationibus? numquid et a suggestionibus malarum cupiditatum? Quae est ergo justitia nostra? Totum ergo esuriamus, totum sitiamus, et veras divitias, et veram sanitatem, et veram justitiam. Quae sunt verae divitiae? Coelestis illa mansio in Jerusalem. Quis enim dicitur dives in hac terra? Quando laudatur dives, quid dicitur? Multum dives est; nihil illi deest. Laus certa laudantis illa est: nam ista non est, cum dicitur, Nihil illi deest. Attende si nihil deest. Si nihil cupit, nihil illi deest: si autem adhuc cupit majora, quam quae habet, ad hoc accesserunt divitiae, ut egestas cresceret. In illa vero civitate verae erunt divitiae, quia ibi nihil nobis deerit; quia nec indigebimus aliqua re, et vera sanitas erit. Quae est vera sanitas? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, et cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54); tunc erit vera sanitas, tunc erit vera et perfecta justitia, ut nihil mali non solum facere, sed nec cogitare possimus. Modo autem inopes, pauperes, egentes, dolentes suspiramus, gemimus, oramus, levamus oculos ad Deum: quoniam et illi qui felices sunt in hoc mundo, despiciunt nos; abundant enim: et illi qui infelices sunt in hoc saeculo, despiciunt; quia et ipsi abundant, et justitia est in corde ipsorum, sed falsa. Ideo non perveniunt ad veram, quia repleti sunt falsa. Tu autem ut pervenias ad veram, esto egens et mendicus ipsius justitiae; et audi Evangelium: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).

讀者反應

參考

Fons: Patrologia Latina, t. 37, coll. 1597-1639 (J.-P. Migne, Parisiis 1844). Textus recognitione automata transcriptus, sine emendatione: azbyka.ru.

0
由...出版: Rodion Vlasov
頁面建立日期: 2026-11-22, 更新: 2026-11-22